01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization


image: as001

INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBRI V. Autore DANIEL SENNERTO, Uratislauiensi D. et Medicinae in Academia Wittebergensi Profess. P. Ultimum recogniti et aucti, ac tertium editi. Cum priuilegio Caesareo. WITTEBERGAE Apud haeredes Zach. Schüreri Sen.



image: as002

[gap: body text]

page 904, image: s0904

INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBER QUINTUS. PARS I. De auxiliorum materia. SECTIO I. BE MEDICAMENTIS. CAPUT I. Quid sit Medicamentum.

VLtima superest Medicinae pars [gap: Greek word(s)] , quae hominem in morbos prolapsum pristinae sanitati restituit, morbosque hominem insestantes e corpore expellit. Ut autem hunc suum finem assequatur Medicus, duobque omnino instructus sit necesse est, primo Methodo, qua per indicationes juvatia inveniat; deinde instrumetis seu materia auxiliorum, qua id, quod per indicationes inventum est, exsequatur; qua non solum tota de medicamentorum facultatibus doctrina, [note: Medici instrutumeta.] sed et de Cheirurgicis auxiliis, et materia diaetetica tractatio pertinet. Ad haer enim tria capita, nimirum, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , omnia Medici instrumenta revocari possunt:

[note: Auxilium et auxilii materia quomodo differant.] Atque hoc loco istud non praetereundum est, discernendum esse cum Galeno, lib. 1. de aliment. fac. cap. 1. inter [gap: Greek word(s)] seu auxilia, et inter [gap: Greek word(s)] , materiam auxiliorum. Auxilium enim est id, quod ab indicante agendum praecipitur, semperque unum est; ut calefa ciendum esse: Materia autem auxilii est id, per quam a Medico id, quod indicans jubet, peragitur, instrumentum seu medium; quod non unum est. Potest enim unius auxilii multiplex et


page 905, image: s0905

varia esse materia; ut dum calefa ciendum est, potest id fieri, pipere, zingibere, absinthio, etc.

[note: Therapeutica quas partes et quo ordine contineat.] Restat itaque hoc libro agendum de simplicium medicamentorum, facultatibus, deinde de Chirurgicis auxiliis, quatenus ad materiam medicam pertinent: tertio de methodo medendi: quarto de medicamentorum compositione. Nam quae de materia diaetetica dici possunt, e praecedente libro satis superque patent. Hunc enim ordinem observandum esse, docet Galenus, 3. meth. med. cap. 5. Medicamentorum, inquit, facultates nosse, medendi methodum pracedit: Compositio vero medicamentorum medendi methodum sequitur. Quippe tibi hoc universale praecepit, dum dico aut siccandum, aut humectandum, aut calefaciendum, aut refrigerandum esse, tum vel modice id faciendum esse, vel valenter vel leviter; intelleximusque cujusque simplicium medicamentorum facultatem, hancque per se et seorsim perpensam: tum profecto, quo pacto quis ea commode ad usum miscuent, considerare conveniet. Existut igitur eo pacto duplex de medicamentis peritia, altera de eorum viribus; altera de compositione ac praeparatione.

Primo itaque materiam medicamentorum ipsasque medicamentoru facultates cognitas diligenter habeat medicus. Haec ettim non inepte sunt [gap: Greek word(s)] : modo in petiti artificis, qui commode ea adhibere sciat, manu sint. Et omnino, ubi de scopo et indicatione certus est Medicus, secundam curam tribuat medicamentis, et sollicitus sit, quibus remediis, id quod agendum est, effectum dare possit, detque operam, ut selectissima et efficacissima quaeque medicamenta ad manus habeat, neque plumbeis telis pugnet. In qua re multum situm est, ut experientia testatur, qua constat, Medicos in scopis et indicationibus convenientes non omnes aeque curam feliciter absolvere, ob medicamentorum, quae adhibent, diversitatem. [note: Meditamitum quid.] Medicamenti vero nomen etsi interdum etiam alio modo accipitur: tamen hoc loco cum Galen, 1. de simpl. medic. fac. cap. 1. et 3. per medicamentum intelligimque quod est [gap: Greek word(s)] , quod corpus [note: Medicametum ab alimento veneno quomodo differat.] nostrum alterare potest, et â statu praeter naturali ad naturalem reducere. Qua ratione ab alimento et veneno differt. Omnia quidem haec tria dicuntur respectu nostri corporis: sed haec inter ea est differentia, quod alimentum est solum [gap: Greek word(s)] , seu corpus nostrum reficit, instaurat, atque auget; atque in alimento, quatenque alimentum, nihil aliud requiritur, quam ut a corpore nostro immutari, Illique assimilari possit. Medicamenti vero natura in eo solum sita est, ut corpus nostrum cum ejque comodo alteret, novamque [note: Alimentu medicametosum et medicametum alimetosum.] aliquam, qualitatem illi inducat. Si vero praeterea id, quod alere corpus nostrum aptum est, etiam dum coquitur, insigniore aliqua qualitate corpus nostru alterandi vim habeat, no absolute est alimentum, sicut nec medicamentum, sed alimentum medicamentosum, aut medicamentum alimentosum. Inter alimetum enim


page 906, image: s0906

et medicamentum ita absolute dicta medium quasi constituitur [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Venena vero ab utroque differunt. Neque enim a calore nostro vinci et subigi, atque corpori nostro assimilari possunt; neque etiam solum corpus nostrum alterant, sed [gap: Greek word(s)] sunt [gap: Greek word(s)] , corpusque nostrum corrumpendi vim habent. Atque ita medicamenta inter alimenta et venena, quasi duo extrema, media sunt. Neque enim sunt corpori nostro familiaria, ut a calore nostro vinci, corporique assimilari possint; neque adeo illi infesta, ut id venenorum more corrumpant, sed saltem illud qualitatibus suis afficiunt, atque alterant. Alteratio autem hic non in stricta et propria significatione accipieda pro ea motus specie, quae ad qualitatem terminatur, sed in latiore, qua accipitur pro omni, quae in corpore sit, mutatione seu actione.

CAPUT II. De Facultatibus medicamentorum in genere.

[note: Medicamentum simplex.] SUnt autem medicamenta duplicia, alia simplicia, alia composita. Simplex est, quod a sola natura nobis suppeditatur, et sua natura tale est; nihique ex arte, et ut Galenus, 5. de simpl. med. fac. c. 1. scribit, [gap: Greek word(s)] permixtum habet. Licet n. sua natura plurima taliu sint [gap: Greek word(s)] , dissimilaria et composita: tamen respectu compositorum ab arte talia dicuntur [note: Compositum.] Composita enim hic nominantur Medicamenta, quando ab arte plures naturales res in unius medicamenti formam comimscentur.

Est vero magna simplicium medicamentorum copia. Creator enim rerum naturam, resque naturales fere omnes, non ut sibi soli sint et vigeant, sed ut homini etiam aliquam utilitatem praebeant, eique vel medicamenti [note: Medicamentorum materia unde petatur.] vel alimenti loco sint, creavit. Petuntur autem ex tribus generibus, plantis, animalibus et mineralibus. Plantaeque sumuntur vel integrae, vel earum partes, radices, ligna, medulla, cortex, folia et surculi, flores, semina, fructus, succi, gummi, refinae, olea, liquores, ut vinum.

Animalia quoque velintegra adhibentur, vel earum partes, ut cornu cervi, medullae, caro; vel quae in iis generantur, ut lac, ova; vel eorum opera sunt, ut mel, cera; vel excrementa, ut fel, urina.

Sub mineralibus comprehenduntur non solum proprie dicta minerulia, vitriolum, antimonium, sulphur, et metalla, ac eorum recrementa; verum etiam varia terrarum genera, ut torra lemnia, sigillata, bolus armenus; sed et lapides, et gemmae omnes; item salium varia genera, et succi in terra concreti, cujusmodi est naphtha: item aquae thermales. In quam classem et manna referenda, si non alia ei constituenda sedes.

[note: Medicamentorum differetia.] Rerum tam variarum facultates sunt vatiae, atque hinc variae medicamen


page 907, image: s0907

eamentorum divisiones. Primo enim medicamenta alia dicuntur actu; [note: Medicamenta actu talia.] alia potentia talia. Actu talia dicuntur, que id, quod dicuntur esse, actu quasi absoluto et praesente obtinent, atque adeo expromta [gap: Greek word(s)] , et primo quoque contactu corpus nostrum ea, quâ praedita sunt, qualitate afficere possunt. Ita aqua et glacies actu frigida sunt; quia quocunque modo corpori applicata [note: Potestate talia.] illud mox refrigerare possunt. Potestate vero talia, sive ut Galenus, 1. de simplic. medic. fac. cap. 1. Appellat, [gap: Greek word(s)] sunt, quorum vis primo cotactu non perciptur, sed quasi sopita delitescit, nec actu sese exserit, donec a calore nostro aliquo modo immutetur, exsuscitetur, atque in actum deducatur. Ita piper et vinum, etsi ad tactum sint frigida, nihilominus calefaciunt. Licet enim talem vim agendi insitam habeant, neque eam a calore nostro accipiant: tamen sine instrumento, et beneficio caloris nostri [gap: Greek word(s)] illa insita se exserere no potest; quod etiam in aliis rebus extra corpus humanum fieri animadvertimus, quae sine calore, communi quasi naturae [gap: Greek word(s)] , opera sua exsequi non possunt. Et Galenus, artis medic. cap. 89. eodem fere sensu alia [gap: Greek word(s)] , alia [gap: Greek word(s)] talia nominat. [gap: Greek word(s)] tale appellat, quod revera tale est, hoc est, insitam a natura facultate habet eam, quam habere dicitur, qualitatem in corpus inducendi per se; no eam, quam sensus obiter, et ad primum occursum id percipiens habere putat. Si enim ita obiter et in superficie quasi medicamenta aestimemus: multa videntur esse talia, qualia non sunt. Ita vinum frigidum ad primum attactum putatur; cum tamen vim calefaciendi obtineat; et mel atque olea multa, videntur esse humida, que tamen vim siccandi habent. Ideo [gap: Greek word(s)] talia appellat Galenus, quae expromto sensu, et antequam vires suas recte exserant, talia putamus; cum revera talia non sint, sed contrarium adhibita in corpore effectum edant. Vide Galenum, 1. de comp, medic. sec. gen. cap. 1.

[note: Quid sit medicametum potestate potestate tale et quid sit in actum deduci. Zabarella sententia.] Quae autem sit ratio istarum virium, quas potestate medicamenta habere dicuntur, et quomodo inactum a calore nostro deducantur, non ab omnibus eodem modo explicatur. Jac. Zabarella, lib. 2. de mist. gener. et inter. cap. 9. se discriminis hujus, quod alia dicuntur actualia, alia potentialia, seu virtualia, rationem saepe a pluribus Medicis quaesivisse, nunquam tamen ab aliquo intelligere potuisse scribit. Ipse itaque hanc rationem reddit; statuitque in elementorum commistione, et contrariarum Qualitatum contemperatione atque amicitia contrariam quodammodo a contraria abscondi, ita ut neutra distincta sentiatur: sed dum una contraria abjungitur ab altera, sensibiliorem fieri, et proinde videri majorem, praesertim quando exeundo transit ab internis ad externa. Itaque etsi plurima medicamenta habeant multum caloris in sua


page 908, image: s0908

peratura: eum tamen absconditum esse e contraria Qualitate, cui est commixtus: sed si a ventriculo calefiant, excitari calorem internum.

[note: Mercurialis.] Non multum ab hac dissidet sententia Mercurialis, quam habet, lib. 1. de comp. med. c. 5. ubi statuit, in quolibet mixto, quod non est plane temperatum, esse quidem actu primo aliquam qualitarem excedentem: verum quia cuilibet mixto sit suus substantiae modus, et termini in densitate, crassitie et duritie: ob eos mistum non posse operari et exserere suas qualitates, nisi mixtum dissolvatur; et ab illis terminis, qui impediunt, ne in actum secundum producere possit, liberetur; id quod fit a calore nostro.

[note: Schegkii opinio.] Aliter hac de re statuit Jacob. Schegkius, lib. 2. de occult. med. fat. c. 3. Reprehendit enim eos, qui crasibus hanc efficaciam medicamentorum adscribunt; et si calefaciat medicamentu, hanc vim in se habere, quod in eo exsuperet igneum elementum; aut si refrigeret, id asscribendum esse frigidorum Elementorum exsuperantiae dicunt. Ipse vero statuit, formas sub stantiales, earundemque potentias esse caussas harum actionu, quibus medicamenta calefacere, reffigerare, humectare, aut siccare dicuntur; ut euphorbii formam substantialem in se potentiam habere, quae neque ignis sit, neque igneum quiddam, qua vehemeter calefaciat corpus nostrum. Simili modo opium quoque habere formam substantiale, ejusque propriam potentiam, quare frigeret, cujusmodi refrigeratio nulli adscribenda sit elemento, sed sit instar ejus refrigerationis, qua Saturnus dicitur haec inferiora refrigerare, et euphorbii calor sit instar ejus caloris, quo Mars inferiora haec dicitur calefacere. Et lib. 1. c. 4. docer. ferme omnium medicamentoru actiones et energias, quas exercent in corpore humano, [gap: Greek word(s)] exerceri, et absinthium ac eupatorium non eo modo calefacere et siccare, quo ignis, [gap: Greek word(s)] scilicet, sed corpora nostra alterare [gap: Greek word(s)] ea virtute atque efficaciâ, seu facultate, quam habent a forma subitatiali.

Verum etsi plurimae medicamentorum [note: Vires medicamentorum unde fluant.] actiones [gap: Greek word(s)] fieri concedi facile possit: tamen nullas [gap: Greek word(s)] fieri vix concedi potest. Ideoque commodissima videtur eorum sententia, qui quidem omnem actionis vim primario a forma substantiali profluere stantuunt: tamen duas proximas caussas assignant; una certum temperam entum elementorum mistorum, determinante tamen id forma substantiali, aqua fluunt vires manifestae; alteram ipsam formam, â qua proveniunt occultae facultates et actiones, quae non sensibus et ratione, sed sola experientia deprehenduntur.

[note: Facultates medicametorum quotuplices.] Ideoque etsi vires medicamen torum sint plurimae, et ab aliis aliter dividantur, comotodissime tamen pro instituti hujque ratione dividi possunt in manifestas et occultas. Appellanturque [note: Manifestae.] manifestae eae, quae sensus nostros afficiunt, seu quae qualitates,


page 909, image: s0909

quae sensu deprehenduntur, in patiente excitant, et quarum caussa manifesta reddi potest. Sic Elementa manifestis sensui qualitatibus nos afficiunt, ignis calefacit, aqua refrigerat; ignisque id praestat, quia calidus; aqua, quia frigida.

[note: Occulta.] Occultae vero illae nominantur, quae non quali tates sensui obvias producunt in patiente, calefaciendo scilicet, refrigerando, siccando, humectando, aut simile quid agendo; sed abdita proprietate aliquid agunt, humorem nimirum certum expurgant, membrum aliquod roborant, venenum expugnant, aut quae extra corpori appensa vel gestata in id agunt: quorum caussae manifestae explicari non possunt, nullaque alia ratio reddi, quam quod talis vis ex peculiati naturae proprietate ipsis campetat. Quales vires non solum in medicamentis, sed et in aliis plurimis animadvertuntur, ut in magnete trahendi ferrum, in venenis hominem subito et occulto modo jugulandi, atque in aliis aliae; unde omnes rerum [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] ortum habent.

[note: Primas qualitates a Medicis non rejiciindas esse.] Etsi enim reperiantur, qui ab hac doctrima recedant: iis tamen nullo modo assentiendum putamus. Nam primo, qui manifestas atque evidentes Qualirates medicamentorunt rejiciunt, iisque omnem vim adimere conantur, et solum occultis et consubstantialibus et specificis quasi viribus omnia attribuenda censent, cum ipsis sensibus pugnare videntur; quibus edocemur, etiam per manifestas qualitates non solum marbos plurimos induci, sed et curari.

[note: Contra eos, qui occultas qualitates negans.] Ex altera parte reperiuntur, qui salutare hoc asylum occultae proprietatis irrident, et omnia ad manifestas reducere qualitates conantur: tamen et frustra, et temere hocconantur; ne quid gravius cum aliis dicamus. Nam ad manifestas omnia deducere qualitates, summam impudentiam esse, censet J. C Scaliger, Exerc. 218. sect. 8. Et qui hoc tentant, illis plerumque evenit id, quod de Epicuro et Asclepiade Galenus, lib. 1. de nat. fac. 14. scribit, ut rationes vel ineptas et ridiculas afferant, vel ea negent, quae etiam experientia confirmata sunt Unde Galenus Pelopem Praeceptorem reprehendit, lib. 11. de simpl. medic. facul, §. Cacri: quod ambitiose profiteretur, se amnium talium caussas nosse. Ipse vero passim actionem ex proprietate substantiae concedit, et lib. 5. de simpl. medic. facul. affirmat; medicamenta alterare, aut qualitatibus primis, aut totâ substantia; et talia esse complura lethalium medicamentorum, nec pauca alexiteriorum, seu amuletorum, tum purgantia omnia. Quod repetit, eodem libro, cap. 18. et. conim. 6. in 6. Epid. t, 5. ait Auxilia, et noxa non solum per simplices nos attingentium qualitates, seu etiam per totam substantiam corporibus nostris adveniunt. Et allegato loco 11. de simplic. med. fas. librum se aliquando de iis, quae proprietate substantiae totius agunt, scripturum pollicetur. Imo, 6. Epid. comm. 6. t. 5. allegat illum librum.


page 910, image: s0910

in quo de iis, quae [gap: Greek word(s)] prosunt vel nocent, dictum sit.

Verum pluribus autoritatibus certare in hac re opus non est: cum res ipsa per se manifesta sit. Nam (ut de venenis jam nihil dicamus, quorum multa diversas habent ab Elementorum facultatibus proprietates, quae omnino latent animos temperatos, illudunt curiosis, ut recte loquitur Scalig. alleg. loc:) quis non sine temeritate manifestis elementorum qualitatibus adscribet vim purgandi, quae in pluribus medicamentis peculiaris reperitur? Quis felici conatu vim, qua alexipharmaca venenis resistunt, ex iisdem deducet? Cinis cancrorum ustorum medetur demorsis cane rabido: at qua vi prosit, nec alius quispiam, nec Galenus desinire audet; qui etiam Pelopem praeceptorem ejus rei caussam manifestam reddere conantem merito reprehendit, ut supra dictum. Eodem modo irtito conatu laborabit is, qui medicamentorum vires, quibus peculiares partes roborantur vel laeduntur, et ob quas mirae inter partes nostri corporis et plurima medicamenta, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] intercedunt, ad manifestas Elementorum qualitates referre volet. Sunt enim toto genere hae facultates atque actiones diveriae, ut tum ex aliis, quae supra l. 2. par. 2. cap. 12. dicta sunt, tum ex eo inprimis, quod vires harum qualitatum longe sunt majores, quam primarum, patet. Nam cum qualitatis primae in minimo corpore parva sit efficacia: hae, quae occultae dicuntur, qualitates etiam in minimo corpore maximos et admirandos edunt effectus.

[note: Medicamentorum Qualitates primae.] Sunt autem utraeque et manifestae, et occultae medi camentorum facultates atque actiones variae. Manifestae Qualitate aliae sunt primae, aliae secundae, aliae rertiae. Primae habent vim calefac. refriger: humectandi, [note: Secunda.] siccandi. Secundae emollire, indurare, condensare, rarefacere, resolvere, attenuare, incrassare, attrahere, [note: Tertiae.] repellere: Tertiae urinam movere, menses ciere et sistere, vomitum movere, carnem generare, calculos [note: Occulta.] frangere possunt. Occultae sunt trium generum, vel enim humorem certum peculiari facultate evacuant; vel cum membro liquo peculiaren cognationem habent. unde dicuntur cephalica, [gap: Greek word(s)] vel venenis resistunt.

[note: Occultarum facultatum origo.] Antequam autem de utrisque in specie aliquid dicamus: de occultarum qualitatum origine aliquid prae mittendum videtur. Etsi enim quia occultae sunt, nitura earum penitius investigari non possit: tamen de caussis, a quibus pendent, et de subjecto quaedam non solum dici possunt, sed etiam passim controvertuntur; de quibus inquirere non inutile est.

[note: Occulta qualitates medicametorum non stuunt ab anima.] Si viventia animalia et plantae in usum medieum venirent: facile aliquis caussam harum facultatum reddere posset, et statuere; ab anima omnes has occultas qualitates fluere.


page 911, image: s0911

Verum quia non tam viventia animalia et plantae, quam animâ jam privata loco medicamentorum adhibentur, quae occultas illas proprietates ninilominus obrinere, deprehenduntur; neque vivens Rhabarbarum, sed potius cadaver Rhabarbari purget, et radix Poeoniae, quae epilepsiae medetur, e terra matre evulsa amplius anima sua non vivat: aliud occultarum istarum facultatum et actionum prineipium inquirendum est. Atque id ea etiam de caussa, quod in plurimis aliis, quae nunquam animata fuâre, vires illae occultae nihilominus animadvertuntur.

Quid Galenus in libro illo, quem de agentibus a totius substantiae proprietate scripsit, senserit, et unde occultiores illas facultates, quas experientiâ edoctus confessus est, deduxerit, non constat: cum liber ille injuria temporum ad manus nostras non pervenerit. Quid in aliis plerisque scriptis docuerit, satis constat; nimirum ipsum omnium fere in re medica effectuu caussas temperiei quatuor primarum qualitatum adscripsisse; et parum abfuisse, quin animam quoque nihil aliud, quam [gap: Greek word(s)] temperiem esse, diceret. Libro enim 1. de Elem, cap. 7. scribit: Corpora nostra altetari tantum calefacta, refrigerata, exsiccata, humectata. Solas enim has qualitates totam transmutare per totam substantiam. Et cum, lib. 3. de temper. cap. 1. dixisset; Quatuor corporis facultates, attractacem, retentricem, alteratricem, et segregatricem, esse effectus totius in quovis corpore substantiae: addit; totam illam subitantiam constare ex calido, frigido, humido, sicco, inter se mistis. Et cap. 4. Principii loco observandum esse dicit; Cujuslibet corporis proprietatem quandam tempetamenti esse, quae huic quidem naturae sit conveniens, ab hac vero sit dissentiens: atque hinc deducit, cur alia aliis nutrimenti vel pharmaci loco sint. Exempli gratia, cicutam sturno, veratrum coturnici esse nutrimentum, quae homini sunt medicamenta: siquidem coturnicum et sturnorum temperies assimilare sibi veratrum et cicutam possit, quod hominis temperies non potest.

Hinc maxima ex parte factum est, ut posteriores Medici plerique nihil, nisi qualitates primas, in medicamentis quaererent: aut si experientia convicti alias qualitates fateri cogerentur, subinde tamen ad qualitates primas relaberentur, et omnes ab his pendere crederent: et proinde suo se officio satis fecisse, et rem quasi per compendium tractasse persuasum haberent, si solum in temperamentis qualitatum primarum cognoscendis, et reliquis omnibus ad eas reducendis laborarent. Unde plurimi de nulla forma substantiali in non animatis solliciti, res inanimatas saltem per temperamentum constitui, et per temperiem solum primarum qualitatum differre, crediderunt. Ac propterea etiam temperamentis occultas ejusmodi


page 912, image: s0912

vires adscripserunt, quae peculiarium rerum propriae, earumque quaedam [gap: Greek word(s)] sint, quae persistente temperamento maneant, temperamento vero dissoluto, aboleantur.

[note: Occulta qualirates non proveniunt a primis.] Verum hi non parum errant. Nam cum plantae amplius non animatae seu emortuae in substantiarum naturalium numero sint; et nemo flores, radices fructusque plantarum, et similia, etsi anima plantae, a qua avulsae sunt, amplius non vegetentur et vivant, ut et mineralia, ac similia, quae anima destituuntur, e rerum naturalium numero jure exturbare passit: quis ea formâ suâ destitui, et per crasin saltem id, quod sunt, esse dicet? Ex accidenti enim solum, quale crasis est, et materia, substantia seu res naturalis constitui non potest: sed quaelibet res, quod est, per formam est, et forma rei essentiam tribuit. Quae forma substantialis, et [gap: Greek word(s)] est quiddam simplex, non compositum, neque ex Elementorum concretione aut qualitatum mistione ortum. Effectus etiam, qui a talibus eduntur, ad principale aliquod agens reduci necesse est. Grases enim solum sunt instrumenta, et nisi a forma dirigantur et determinentur, per se agere et durare non possunt, sed praesupponunt substantiam, a qua sunt, et in qua sunt.

[note: Neque a forma mistionis.] Hoc cum alii animadverterent, neque actiones, multo minus essentiam naturalium rerum, quae vel animari disierum, vel nunquam animatae fuerunt, temperiei qualitatum elementarium adscribi posse viderent, formam in talibus esse agnoscunt, eamque formam mistionis esse dicunt, quae oriatur ex congressu formarum Elementorum. Et hanc formam misti, etsi in viventibus non sit forma specifica, sed communis et generalis, ac tanquam conditio materiae subjectae formae nobiliori, animae scilicet, a qua etiam, tanquam forma specifica restringatur: tamen quando anima recedit, evadere specificam, et ipeciem specialissimam constituere, et existentiae actum rei tribuere, statuunt, sicut hac de re docet Jac. Zabat. lib. de gen. et int. cap. 4.

Verum nodus hic hoc modo non solvitur. Primo enim res valde dubia loco fundamenti ponitur. Nam quae de misti forma ita dicuntur, prae supponunt refractionem formarum, quae tamen a paunssimis conceditur; cum substantiis, quae magis et minus non recipiunt, suumque Esse habent in indivisibili, et propterea sine integra sui abolitione ab indivisibili illo suo Essentiae quasi puncto recedere et dimoveri non possunt, competere no videatur. Ideoque plurimi doctissimi Philosophi et Medici statuunt; formas Elementotum in mixtis non corrumpi, sed manere integras, cotrarietatum tantum excellentia per alterationem abjecta: quatuorque elemetorum mistionem solummodo rationem materiae obtinere; et proinde non perfectam substantiam, seu substantiale et


page 913, image: s0913

essentiale, vertum unum secundum accidens duntaxat elementorum mistiome constitui, et formam accidentalem tantummodo ac dispositionem suppeditari, necessariam formae nobiliori, quae unum Ens per se in aliqua specie existens constituat. Sed quomodocunque se haec res habeat (neque enim hanc quaestionem hoc loco decidendam proposuimus) et sive una, ex quatuor refractis orta, in misto forma inesse, sive quatuor elementorum formae integrae statuantur: ex eo tamen mirandorum illorum, effectuum et actionum plurimarum, quae in rebus non viventibus deprehenduntur, ratio reddi non potest. Neque enim sive separatae sive quocunque modo conjunctae Elementoru formae considerentur, tales effectus, qui supra omnem earum potentiam, sortem et conditionem sunt, quales in purgantibus, in venenis, in alexipharmacis, et aliis anima dvertuntur, edere possunt. Rogatque non sine justa indignatione Scaliger Cardanum, Exerc. 101. sect. 14. Quis malus genius Alexandreus eum eo adegerit, ut misere crederet, sola elementorum mistione fieri posse, ut ferrum trahatur a magnete.

[note: Occultae qualitates fluunt a forma medicamenti.] Quamobrem merito alias adhuc supra elementa et elementis nobiliores formas, talium effectuum caussas, in rebus non animatis ad mittimus. Quae quidem in rebus naturalibus, quibus a natura vita nulla data est, semper formae specificae officio fungantur: in viventibus vero, quamdiu vivunt, rationem quasi materiae habeant, et dispositionem nobiliori formae, animae scilicet, praestent.

[note: Qualis illa forma sit.] Cum enim animae seu formae viventium sint nobilissimae, et formae [gap: Greek word(s)] : et forma quaelibet sibi convenientem et idoneam requirat materiam ac disppsitionem, in qua recipi, et per quam actiones suas exercere possit: solae elementorum formae eam tot viventibus praestare non possunt: verum materiam, quae subjici formis animatorum, et corpus [gap: Greek word(s)] constituere debet, adhuc nobiliori, et quae pluribus qualitatibus instructa sit, quam elementorum sunt, formâ exornari oportet. Quae quidem respectu animae, et quam diu cum anima est, rationem quasi materiae habet: verum anima decedente remanet aliquandiu, et formae officio fungi incipit, ac inprimis caussa est facultatum et operationum, quae in pluribus rebus amplius non viventibus deprehenduntur, neque tamen ex Elementorum qualitatibus vel formis provenire possunt. Unde et actiones, illae a tota substantia nonminantur; quod scilicet ejus facultatis et actionis caussa tantum sit forma seu. [gap: Greek word(s)] et substantia agentis. Et sicut animâ e corpore decedente, non mox omnium organorum dispositio et structura aboletur: ita quoque non mox anima et forma illa postrema decedente, hanc perire necesse est. Et non sulum res tales suas formas, anima


page 914, image: s0914

decedente: retinent; sed etiam in minutissimum purverem redactae essentiam suam non amittunt. Ut enim continuum dividatur in partes, est accidens continuitatis, et propterea non necessario corrumpit rei substantiam: sed res in minutissimis particulis eandem essentiam, quam in magnis atque integro habebat, obtinere potest. DEUS nimirum naturae opifex, herbas, stirpes, animalia et reliqua, hominis, qui finis quodammodo est rerum naturalium, graria creavit: ideoque finis eorum ultimus non tantum est vegetatio, aut ut tanquam peculiaria animalia vivant, sed ut etiam, deposita anima homini utilia fiant, et vel alimenta vel merdicamenta sint.

[note: Unde ista forma ortum habent.] Unde autem hae formae originem ducant, et cujus sint naturae, facilius quaerere est, quam explicare. Posset hic quis ad formarum elementarium mistionem iterum confugere. Scaliger, Exerc. 101. part. 1. in eam sententiam inclinat; formas misceri: docetque, etsi formae ultimae atque excellentes, ut hominis, cum ad ulteriorem operam non sint comparatae, solae non misceantur; reliquas tamen misceri. Elementorum nimirum formas esse primas in materia prima: eas formas posse misceri; tum ex illis tertiam formam fieri; veluti ex tauri forma et forma asinae hinnul formam. Inde ex mistione secundarum formarum alias quoque formas concreari. Porro ex iis alias, unde colores et sapores generentut: quoad in formas hobiliores pervetniat natura, quae suo genere constant, in quibus promotionem illam suam sistat.

Verum etsi haec, quae de mistione formarum dicuntur, magnis difficultatibus involuta sint, et tum alia impossibilia introducere, tum finitum specierum numerum tollere, atque infinitam rerum in natura ex specierum commistione multiplicanonem introducere videantur; et omnirto dicantur facilius, quam probentur: tamen ea hic ad examen vocare non libet. Posito, quod formae elementorum misceantur, atque ex his secundae, tertiae, quartae, vel etiam quintae generentur: non videmus tamen, quomodo formae occul tarum qualitatum autores inde deduci possint: cum elementorum formae simplices nullam omnino potentiam habeant ad vim purgandi, aliosque occultos et mirandos effectus, qui supra omnem elementorum sortem sunt, edendos, ut supra etiam dictum: et Scaliger ipse, loco allegato, eos merito reprehenderit, qui crederent, sola elementorum mistione fieri posse, ut ferrum trahatur a magnete.

Atque aliam ab hac formarum et specierum originem ipsa retum Creatio ex sacro Codice monstrare videtur, e cujus historia fatis probabiliter in hac humana caligine quis statuere posset: has, de quibus agimus, formas, cum ipsis specificis animatorum formis, quae scilicet sine his nec esse et subsistere, nec actio


page 915, image: s0915

nes suas exsequi possint, fuisse creatas, et proinde cum ipsa cujusliber rei anima propagari; et remanere postea etiam anima decedente, ut finem illum generalem praestent, suumque homini in Medieina usum exhibeant.

Quae sententia si cui non placet, caussamque evidentem, cur ab ea recedat, habet: sequatur Schegkii sententiam, qui statuit, formas has provenire ab anima, in corporibus animatis (principium enim substantiae non nisi in substantia quaerendum) atque esse quasi fructum quendam, quem anima produxerit, qui etiam possit esse sine anima.

Nam et haec sententia ratione plane deshtui non videtur. Cum enim, ut ex Themistio loquitur Scaliger, anima sui domicilii architecta sit, quae sibi fabricatur accommodatum instrumentum: nihil absurdi videtur, statuere, animam, quae alia omnia ad viventis corporis constitutionem necessaria fabricatur, subjectamque materiam sibi conveniente modo disponit et ordinat, aliam quoque formam, inferiorem producere, quae sibi in corpore disposito instar subjectae materiae sit. Ita aliae quoque multae substantiae sunt in corporibus animatorum, quae quidem animatae non sunt, neque tamen mera elementa sunt, aut essentiam suam a crasi tantummodo Elementorum obtinent, sed formas suas substantiales, quas ab anima in corpore animato accipiunt habent, per quas sunt, quod sunt. Tales subitantiae sunt sanguis, lac, quae procul dubio omnes suas formas naturales, per quas constituuntur, obtinent, easque ab anima accipiunt: quia producuntur et generantur ab animato corpore. Itae uva generatur a vite, quae ubi matura est, atque decerpitur, animari amplius desinit; ex ea tamen vinum exprimitur; quod quamvis animatum non sit, nihilominus [gap: Greek word(s)] et formam illam, quam in vite accepit, ut corpus naturale, per multos annos retinet, et ob eam naturales suos effuctus edit.

[note: Subjectum hujus forma.] Porro requirit quaelibet forma [gap: Greek word(s)] et propriam [gap: Greek word(s)] , seu adaequatam materiam, quae non nisi uni formae subjicitur, et cum hac simul est et simul interit. Et quanquam forma informet totam suam materiam, cui inest: tamen fere una pars subjecti est, ob quam reliqua materia [gap: Greek word(s)] et propria suae formae redditur, et qua intereunte forma reliquam materiam deserit. Id quod in animalibus manifestum est, quorum corpora, nisi calore vitali perfusa sint, amplius aptum animae domicilium non sunt.

[note: Spiritus insitur.] Substantiam autem, quae in plantis et animalibus, emortuis inprimis, materiam et subjectum idoneum praebeat formae, occultarum facultatum autori, non sine caussa statuimus spiritum insitum, humidumque, quod symphytum et radicale appellatur, calidumque nativum, quod in plantis superest, seu balsamum


page 916, image: s0916

naturale, aut quomodocunque appellare libeat. Experientia enim docet, plantas, ut et animalium partes, quamdiu spiritu, oleosaque illa substantia turgent, vires suas in medicina utiles retinere: cum vero humidum illud oleosum spiritumque insitum amittunt, cariosa et exsucca redduntur, etiam [gap: Greek word(s)] fieri, et omnes vires amittere. Ideoque Medicus merito de hac materia sit sollicitus oportet: cum, nisi illam agnoscat et reservet, non facile occultarum illarum virium et actionum particeps fieri possit. Adeo enim arcte cohaeret haec forma cum sua materia, ut a reliquo corpore crassiore salva et omnes facultates suas retinens separari possit. Id quod satis extractiones atque alias separationes chymicae docent, quibus compertum habemus, ex purgantibus atque aliis medicamentis aliquid extrahi posse, quod omnem illam purgandi, aut simile quid ex occulta proprietate agendi vim, quam antea integrum habebat, obtinet, reliquo corpore plane inefficaci, quantum has actiones attinet, relicto, ut quod pristina illa forma destituitur. Nam cum propriae facultates non sint â sua forma separabiles, sed quamdiu forma est praesens, simul adsint facultates; et contra, ubi facultates sunt, etiam forma praesens sit: et propterea propria facultas rhabarbari, agrimoniae, etc. in nulla alia re esse possit, quam quae habet rhabarbari, agrimoniae, etc. essentians: in partibus autem et succis e rhabarbaro et agrimonia separatis et extractis facultates, quas integra habuerunt, reperiantur: ibi quoquo formam rhabarbari esse statuere absurdum non videtur: Etsi tunc amplius integri, verbi gratia rhabarbari, nomine appellari amplius non possit. Sicut nec illud, ex, quo illa purgandi vi praedita substantia extractum est, amplius rhabarbarum diei potest; cum, ut Mesues, de fimpl. med. c. de Rhab. ait: rhabarbarum, ex quo vis purgandi extracta est, animam (formam rectius dixisset) perdiderit.

[note: An formae essentialis in separatis medica mentorum partibus maneat.] Licet vero nonnulli haec negent, neque concedant, formam essentialem aloes vel rhabarbari in partibus separatis esse posse: tamen id ita facile admitti non potest. Etsi enim verum sit, formas anima hominis exceptâ, plane separabiles â materia non esse: tamen cum una subjectae materiae parte arctius cohaerere, quam cum alia et in una peculiariter saltem consistere posse, cum ex aliis, tum ex platis multis patet: quarum quaedam, ubi maturuerunt, mox exarescunt, partesque omnes reliquae emoriuntur, in semine tamen aut radice, quae adhuc, reliquis emortuis, vegetantur, anima salva manet. Videmus praeterea salices, etsi totum fere lignu carie exesum et putredine absumtum sit, salva radice et corticis parte, per suam animam vegetari et crescere: ut jam de variis per varias partes transplantationibus nihil dicamus. Atque id tum praecipue locum habet, ubi quaedam inter remotam


page 917, image: s0917

et proximam materiam est distinctio. Neque enim omnia, quae cum aliqua re commiscentur, formae ejus rei proprium subjectum sunt, et ad genuinam ejus materiam pertinent. Sicut id videre est in metallis, cum quibus multae scoriae et aliena materia admiscetur, quae postea a genuina metallorum substantia separatur. Non dissimili modo rem quoque in purgantibus, et aliis talibus medicamentis se habere credimus. Neque enim totum illud rhabarbari corpus genuinum formae illius, a qua vis purgandi fluit, subjectum est, sed cum proprio subjecto ex accidenti permistum est. Indigebat nimiru anima rhabarbari hoc corpore ad actiones, suas exercendas. Id itaque, anima decedente, cum materia, quae proxime subjicitur formae, facultatis purgantis auctori, conjunctum manet, neque tamen ejus proprium subjectum est. Itaque non videmus, an aliquid absurdi desendamus, si statuamus, formas istas quoque, quas agnoscimus occultarum facultatum autores, cum peculiari et sibi accommodata subjectae materiae parte a reliquo corpore crassiore separari posse. Imo ut hoc statuamus, vires illae occultae, ut modo diximus, suadent, quae in parte separata non minus, quam in integro reperiuntur.

[note: Unde via agendi in ex tractis.] Et quamvis ad id aliquis confugere posset, et statuere; proprietates illas, quae a forma substantiali inseparabiles sunt, in exuactis non esse, sed tantum [gap: Greek word(s)] agentis qualitatem quandam esse productam, quae sit accidens alterius subjecti, similis tamen aliquo modo, eandemque appellationem habens, quam obtinet id, a quo proficiscitur seu emanat illa qualitas: tamen nec hoc modo ea, quae dicta sunt, evertet, aut rem hanc sufficienter explicabit. Nam, ut jam de eo non disputemus, an ipsa medicamentorum essentia in corpus nostrum distribuatur, an vero tantum qualitas quaedam ab ea in corpus dimanet; neque disquiramus, quantum res naturales [gap: Greek word(s)] et quantum diffusis a se tantum qualitatibus sint efficaces; et omnia, quae volunt, interim concedamus: hoc loco non quaeritur, quâ ratione purgantia et alia medicamenta vim sua in corpore nostro exserant; sed quid illud sit, quod medicamenti loco exhibetur in infusionibus, in decoctis, in extractis, et praecipue illis medicamentis, in quibus arte chymica efficacissima pars a reliquo corpore inutili separata est; nimirum an sit qualitas seu accidens in altero subjecto, communicatu [gap: Greek word(s)] agentis, quod proprietatem illam substatialem habet, cui similis sit producta qualitas; an vero sit pars medicamenti cum forma substantiali, adeoque proprictate illa, quae cum forma inseparabiliter cohaeret. Atque ut postetius affitmemus, ipsa medicamentorum praeparatio docet. Nam cum accidens transferatur cum suo subjecto: si proxime liquori inest qualitas illa, in eo ab [gap: Greek word(s)] alterius agentis producta, una cum eo transferetur.


page 918, image: s0918

Sed videmus liquores illos, quibus in extrahendis viribus medicamentorum vehiculi quasi loco utimur, separari posse, vi medicamenti superstite manente in corpore seu suceo, qui ex planta vel alio medicamento extractus est. Qui succus cum pars medicamenti illius fuerit: vires illas in primo et proprio subjecto esse, et proinde non communicatam aliquant et a substantiae proprietate profectam qualitatem, sed natutatem proprietatem esse, merito quis dixerit. Vires autem illae et facultates occultae cum inseparabiliter suam formam comitentur: in illo etiam ipso succo seu parte medicamenti, a reliqua crassiori et inutili mole separata, formam occultarum vitium et actionum caussam esse itidem inde concludi potest.

[note: Chymicaru extractionu fundamentum.] Atque hinc praecipue Chymicatum extractionum caussa petenda est. In eo enim praecipue Chymici laborant, ut formam illam rerum naturalium, a qua praecipua in medendo efficacia, amnesque illae occultae facultates manant, cum suo proprio [note: Chymiae laus.] subjecto, ac sua propria materia, a sece crassiore et inutili terrestri ac aquea materia separent: seu, ut acutissimus Philosophus et Medicus Jac. Schegkius diffiteri non potest, In separandis mixtis naturis admodum ingeniosa est ars Chymica, ut adigna sit admiratione, et minime contemnenda et negligenda a Medicis. Nam purissama quaeque separat a suis tanquam excrementis et quisquiliis quodammodo, seu impuris partibus, quibus miscentur, ut hoc nomine in usu uadico sint efficacissima.

[note: Quinda essentia Chymicorum quid.] Atque si quae est quinta Chymicorum essentia, haec est: nimitum spiritus ille insitus humidumque radicale seu balsamum naturae, ut non nullis appellare libet, sua illa forma, a qua omnes illae occultae vires proveniunt, instructum. Cum enim materia haec, quam quaerunt Chymici, quantum fieri potest, ab Elementoru concretione, aut certe, ut Schegkii verbis utar, a suis tanquam excrementis et quisquiliis quodammodo atque impuris partibus separata sit, ac putredini propter exuperantiam et nobilitatem [gap: Greek word(s)] non sit obnoxia, formaque illa, a qua vires medicamentosae, neque ex Elementorum numero, neque ex elementis composita sit: forsan non adeo incommode quinta essentia appellari porest; praecipue cum aliquid indulgendum sit artificibus in sua arte loquentibus. Cum enim coelum, quod corpus est incorruptibile, efficacissimum et nobilissimum, etiam a Philosopho quintum Elementum nominetur: ipsis in medicamentis partem nobilissimam, efficacissimam atque purissimam, et fere incortuptibilem, quintam essentiam nominare placuit. Meliori vero jure ita appellari potest, si spiritque ille humidumque insitum alterius naturae, quam elementaris est, de quo supra, lib. 1. cap. 5. dictum.

Sed his missis ad differentias facultatum medicamentorum revertamur. Cujuscunque autem naturae, originis et conditionis sint medicamentorum vires et facultates, si finem


page 919, image: s0919

nem, ob quem a Medico adhibentur, atque effectus, quos in mediana edunt, et ob quos expetuntur, spectes, totidem sunt medicarnentorum facultates, quot mutationes, quae in corporis nostri partibus, ac splritib. et humoribus fiunt, de quibus supra de differentiis et caussis morborum dictum, ac postea de indicationibus et Indicatis dicetur: commode tamen omnium medicamentorum facultates ad has classes referri posse videntur.

[note: Facultatu medicame torum quot genera.] Primo alia ad [gap: Greek word(s)] novaeque qualitatis inductionem spectant; qualia sunt, quae qualitatibus primis efficacia dicuntur, calefacientia nimirum, frigefacientia, humectantia, siccantia. Verum quia non quodlibet alterans cuilibet parti tuto adhiberi potest: merito alterantibus subjunguntur appropriata cuilibet membro. Deinde huc referuntur, quae e secundarum numero sunt [gap: Greek word(s)] , emollientia et indurantia: [gap: Greek word(s)] , laxantia, [gap: Greek word(s)] , rarefacienria et condensantia: [gap: Greek word(s)] , stipantia et obstruentia, [gap: Greek word(s)] , adstringentia, [gap: Greek word(s)] , aperientia: [gap: Greek word(s)] , attenuantia et incrassantia: [gap: Greek word(s)] , implentia, et [gap: Greek word(s)] , detergentia. Tandem huc pertinent [gap: Greek word(s)] , somnum conciliantia.

In secunda classe sunt, quae in motu conciliando valent; [gap: Greek word(s)] , attrahentia, [gap: Greek word(s)] , repellentia.

Ad tertiam classem referuntur, quae in generatione alicujus consistunt: [gap: Greek word(s)] , maturantia, [gap: Greek word(s)] , pus generantia, [gap: Greek word(s)] , catnem generantia, [gap: Greek word(s)] glutinantia, [gap: Greek word(s)] , cicatricem inducentia, [gap: Greek word(s)] , quae lac et semen generant.

Ad quartam classem referuntur, quae corrumpunt: [gap: Greek word(s)] , corrodentia; [gap: Greek word(s)] , putrefacientia; [gap: Greek word(s)] , crustam inducentia; [gap: Greek word(s)] , adurentia; [gap: Greek word(s)] , lac et semen corrumpentia.

Quinta classis complectitur ea, quae in ablatione alicujus rei consistunt; [gap: Greek word(s)] , lenientia, [gap: Greek word(s)] , purgantia, [gap: Greek word(s)] , vomitoria, [gap: Greek word(s)] , urinam cientia, [gap: Greek word(s)] , sudorifera, et [gap: Greek word(s)] : [gap: Greek word(s)] , menses cientia, secundinam expellentia, et [gap: Greek word(s)] quae foetum mortuum extrahunt, [gap: Greek word(s)] calculum frangentia et expellentia, errhina, [gap: Greek word(s)] , stemuta toria, [gap: Greek word(s)] , pituitam purgantia, [gap: Greek word(s)] , thoracem expurgantia, et quae vermes necant, et expellunt.

In ultimam classem referri possunt venenis resistentia et alexipharmaca.

CAPUT III. De primis medicamentorum facultatibus.

CUm itaque tot sint capit, ad quae oninium medicamentorum facul


page 920, image: s0920

cultates referri possunt: eae ordine explicandae sunt, initio facto aprimis, ut notissimis et maxime obviis. Prinripio autem hoc observandum, vires et facultates medicamentoru hominis respectu aestimari. Neque enim dum Medicus de medicamentorum facultatibus loquitur, absolute eas, ut Philosophus considerat, sed quos effectus in homine habeat, perpendit: et quidem eas aestimat respectu hominis temperati. Ad hominem ergo collata, quaedam medicamenta dicuntur temperata, quaedam [note: Temperata medicameta quae dicantur.] intemperata. Temperata dicuntur ea, quae nullam in caliditate, frigiditate, humiditate, siccitate, in homine pariut mutationem. Sunt vero temperata duplicia: alia simpliciter et in omnib. qualitatibus: alia in duabus tantum, ut quae in caliditate et frigiditate sunt temperata, in caeteris siccandi aut humectandi vim habent; vel quae in humiditate et siccitate temperata sunt, reliquis vel refrigerant vel calefaciunt, qua ratione, si omnino proprie loqui libet, etiam intemperata dici possunt, ut ex Galen. 1. de temperat. c. 8. videre est.

[note: Intemperata.] Intemperata autem sunt, quae calorem aut humiditatem corporis [note: Calida.] nostri mutandi vim habent: Calida quidem, quae calorem corporis humani [note: Frigida.] augendi; Frigida, quae cundem [note: Humida.] minuendi vim habent; Humida, quae humiditatem corporis nostri [note: Sicca.] augere; Sicca, quae eam minuere valent.

[note: Gradus Qualitatu.] Dividuntur porro a Medicis hae Qualitates in gradus seu ordines quosdam, quos alii aliter definiunt Commodissime vero ab effectis aestimantur. Nam cum temperatum sit, quod corpus nostrum neque calefaciendi, neque frigefaciendi, neque siccandi, neque humectandi vim habet: [note: Primus gradus.] primus gradus est, ubi obscure et vix sensibi liter medicamentum, [note: Secundus.] corpus nostrum alterat. Secundus gradus est, quando manifeste, citra tamen laesionem, noxam, molestiam, [note: Tertius.] corpus alteratur. Tertius gradus est, quando non solum maniifeste, sed et vehementer, neque citra molestiam et nonxam, sine corruptione [note: Quartus.] tamen, corpus alteratur. Quartus gradus est, qui vehementissime et non sine gravissima laesione corpus nostrum alterat.

[note: Mansiones graduum.] Imo in gradibus singulis adhuc quaedam constituuntur latitudines, quas mansiones vulgo nominant. Neque enim quae calida in primo gradu sunt, omnia ejusdem generis sunt, sed alia magis, alia minus calefaciunt. Hujusmodi latitudines tres constituunt. Etenim, quae, exempli gratia, secundo ordine frigefaciunt, faciunt hoc vel intense vel remisse, vel medio modo: quod appellant in principio, medio, fine. Vide Galenum, de comp, medic. S. genera lib. 1. c. 2.

Temperata medicamenta sunt.

[note: Temperata medicameta quae.] Adiantum, asparagus, glyzyrrhiza, oleum dulce, pini nuclei, ju jubae, ficus, sebesten, uvae passae, dactyli, gummi elemi, tragacanthum, sevum vitulinum, caprinum, pinguedo suilla.



page 921, image: s0921

Calida in primo.

[note: Calida in primo.] Folia et Herba, absinthium, al. 2. althaea, borrago, buglossum, beta, brassica, chamaemelum, cuscuta, eupatorium seu agrimonia, fumaria, sinaria, melilotus, malabathrum, nardi spica, scolopendrium verum, symphytum, tussilago. Flores; borraginis, buglossi, betonicae, buphthalmi, meliloti chamaemeli, populi nigrae, stoechados arabicae, senecionis. Fructus; amygdalae dulces, castaneae, jujube, nuces cupressi, nuces juglandes virides, uvae maturae, mora matura, poma dulcia suaveoletia. Semina; coriadri, foenugraeci, lini, lithospermi, lupini, sesami oryzae. Radices; althaeae, brancae utsinae, betae, buglossi, glycyrrhizae, satyrii, Cortices; macis, guajaci, tamarisci. Liquores, succi et gummi; saccharum, bdellium, ladanum, al. 2. gummi hederae. Sevum capreoli, damae, cervi butyrum recens.

Calida in secundo.

[note: Calida in secundo.] Herbae et Folia; absinthium, anagallis, anethum viride, angelica, apium, artemisia, betonica, calamus odoratus, chamaepitys, foenumgraecum, hypericum, hedera lupulus, melissa marrubium, matricaria, myrrhis, ocymum, al. 3. pimpinella, peucedanum, polium, rosmarinus, satureia, salvia, scabiosa, scordium, al. 3. stoechas, parthenium. Flores; amomi, croci, al. 1. caryophyllorum, schoenanthum, lavendulae, lupuli, melissae, rorismarini. Fructus; capparis, nux moschata, pistacia, ficus siccae, nuces siccae. Semina; anethi, apii, orobi seu ervi, erucae, ocymi, utticae. Radices; apii, capparum, peucedani, pimpinellae, napi, Zedoariae, rhodia. Cortices; cassia lignea, cinamomum, al. in 3. thuris, capparum radicis. Liquores, gummi, resinae; vinum non antiquum, ladanum, aloe, galbanum, myrrha, mastiche, thus, pixarida, resina, styrax. Adeps, leonina, pardi, ursina, vulpina.

Calida in tertio.

[note: Calida in tertio.] Metallica, flos aeris, aes ustum, squama aeris, aerugo, diphryges, alumen, sal, nitrum, sulphur, chalcitis. Herbae seu folia; abrotanum, al. 2. asarum, agnus castus, arum, amomum, ammi anethum siccum, baccharis, dictamnum, caryophyllata, chamaedrys, cnicus, id est, cartamum, centaurium majus, minus, chelidonium, calamintha, conyza, mentastrum, foeniculum epithymum, juniperus, helenium, hyssopus, laurus, majorana, marum mentha, nigella, oenanthe, origanum; periclymenum, petroselinum, ptarmica, pulegium, resta bovis, ruta, sabina, serpillum, sisymbrium, al. 2. thymum, trifolium, verbenaca, urtica. Flores; agni casti, epithymi, leucoion, oenanthae, periclymeni. Fructus, baccae juniperi, caryophylli, carpobalsamum, anacardia, piper, al. 4. Semina; ammi, anisi, amomi, cari, cardamomi, cartami, Galeno: Fernel. 2. foeniculi, cumini, dauci, nigellae, napi, petroselini, seselios, staphidis agriae, viticis. Radices; acori, alii in 2. asari, ari, scillae dictamni, doronici, foeniculi, galangae, hellebori utriusque, helenii,


page 922, image: s0922

iridis, petroselini, raphani. Cortices; macis. Liquores, lacrymae, gummi; vinum vetustius, asa dulcis, foetida, ammoniacum, cedria pix, opopanax, maschus.

Calida in quarto.

[note: Calida in quarto.] Metallica; vitrialum, auriprgmentum, sandaracha, chrysocolla, misy, sory, melantheria. Herbae seu folia; lepidium, nasturtium utrumque al. 3. porrum capitatum, struthium, thapsia, tithymallus. Fructus; piper. Semina; nasturtii, sinapi. Radices; allium, cepa, costus, porrum capitatum, pyrethrum. Gummi, euphorbium.

Frigida in primo.

[note: Frigida in primo.] Herbae seu folia: atriplex, oxylapathum, malva, myrtus, parietaria: Flores; malvae, rosae, violarum. Fructus; citrii caro, cydoma mala, pyra, pruna. Semina; hordeum, milium. Radites; malvae. Succi concreti; acacia, al. in 2. sanguis dracanis. Lapides; hyacinthus, sapphyrus, smaragdus.

Frigida in secundo.

[note: Frigida in secundo.] Folia et herbae; blitum, chondrilla, lactuca, lens palustris, intybus, hyacinthus, oxalis sive, plantago, polygonum, psyllium, solanum. Flores; anemonae luteae. Fructus; cucurbita, cucumis, galla, aurantia mala, mala punica, pruna damascena, peportes, persica. Semina; acetosae, cichorii, alkekengi. Lignum santali.

Frigida in tertio.

[note: Frigida in tertio.] Herbae seu Folia; portulaca, mandragora, sempervivum, hyoscyamus, al. in 4. Flores; balaustia. Fructus; mala aurea, mala insana. Semina; cieutae, hyoscyami, papaveris. Radices; mandragorae. Succus hypocistidis.

Frigida in quarto.

[note: Frigida in quarte.] Folia seu berbae; cicuta, papaver. Fructus; strammoneae. Liquores concreti, meconium, opium, secundum vulgarem sententiam. Rectius tamen, ij sentiunt, qui calidum esse statuunt, ut lib. 1. pract part. 2. cap. 1. quaest. 1. satis probatum. Qua de re prolixe agit Clariss. Dn. D. Michael Doringius, de opio pag. 18. et seq.

Humida inprimo.

[note: Humida in secundo.] Herbae; buglossum, helxine, malva. Flores; buglossi, malvae, intybi. Fructus; citri caro, jujubae, amygdalae dulces. Semina; malvae, sesami. Radices; satyrii, buglossi, glycyrrhizae, mal vae, rapi.

Humida in secundo.

[note: Humida in secundo.] Herbae; viola, nymphaea, atriplex, blitum, lactuca, lens palustris, portulaca. Flores; nymphaeae, violarum. Fructus; cucurbita, melones, pepones, quorum succum aliqui in 3. ponunt, persica, pruna damascena, uvae maturae, saccharum.

Sicca in primo.

[note: Sicca in primo.] Herbae et folia, beta, brassica, chamaemelum, foeniculum, hyacinthus, malabathrum, myrtus, verbascum.


page 923, image: s0923

Flores; buphthalmi, chamaemeli, croci, hyacinthi, meliloci, rosarum, al. 2. Fructus; baccae juniperi, castaneae. Semina; fabae, foenugraeci, hordei. Radius; bryoniae, oenanthae, rubiae, tamarisci, althaeae, ari, gummi, thus. al. 2.

Sicca in secundo.

[note: Sicca in secundo.] Herbae: Anagallis, artemisia, al. primo, anethum viride, betonica, cuscuta, calamus odorarus, intybum, marina brassica, bursa pastoris, equisetum, gingidium, mentha, mentastrum, plantago, rosmarinus, spicanardi, symphytum, fumaria, pimpinella, oxalis, verbenaca, virga pastoris. Florer: balaustia, poeoniae, anemones, chamaepityos, periclymeni, stechadis. Fructus: balanus myrepsica, cappares, cydonia mala, nux cupressi, nux muschata, pira, pistacia. Semina: foeniculi, carthami, lentes, ervum seu orobus, milium, oryzae, papaveris, solani. Radices: capparum, cichorii, raphani. Lignuum santali. Lacrymae, gummi, resina: galbanum, opoponax, pix arida, myrrha, styrax, mastiche, mel.

Sicca in tertio.

[note: Sicca in tertio.] Metallica: flos aeris, aes ustum, squama aeris, aerugo, diphryges, alumen, sal, nitrum, sulphur, chalcitis. Herbae et folia: filix, millefolium, quinquefolium, polium, trifolium, absinthium, abrotanum ustum, anethum ustum, apium, asarum, ammi, calamintha, chamedrys, chamaepitys, epithymum, hyssopus, juniperus, majorana, marrubium, origanum, peucedanum, petroselinum, ptarmica, ruta, sabina, salix, sisymbrium, thymus, serpillum. Flores: balaustia, epithymi, chamaepityos, periclymeni. Fructus: caryophylli, carpobalsamum, galla, piper, juniperi baccae. Semina: grana tinctorum, anethi, apii, ammi, amomi, anisi, carvi cumini, coriandri, nigellae, petroselini, milii, viticis. Radices et cortices: acori, radix cava, galangae, scillae, pentaphylli, trifolii, oxyrriphylli, asari, apii, doronici, seu carnabadii, hellebori, cinamomi. Succi et gummi; aloe, acetum, acacia, camphora, moschus.

Sicca in quarto.

[note: Sicca in quarto.] Metallica; chalcanthum, auripigmentum, sandaracha, chrysocolla, misy, sory, melantheria. Herbae et folia; ruta sylvestris, allium, nasturtium, sinapi.

Ex his facile facultates medicamentorum compositae perspici possunt, et colligi, quae sint calida sicca, calida humida, frigida humida frigida sicca.

CAPUT IV. De Medicamentis, cuilibet membro propriis, seu Corroborantibus.

Cum vero in alterando, ut suo loco dicctur, danda sit diligens opera, ne cum qualitate prima alia secunda vel occulta conjuncta sit, quae corpori nocere possit: non solum


page 924, image: s0924

discrimen inter interna et externa medicamenta observandum, sed et cuilibet membro approptiata medicamenta [note: Interna et externa medicamenta.] usurpanda sunt. Nam primo, ersi, quae intus exhibentur, etiam facile extra adhiberi possint: tamen non contra, quae extra applicantur, intra corpus assumere licet, si aliquam malignitatem, acrimoniam, aut similem noxiam qualitatem, conjunetam habeant. Ita multa metallica extra ulceribus applicantur, quae non sine insigni corporis detrimento intra corpus assumerentur.

[note: Propria singulis partibus medicamenta.] Deinde non eadem alterantia aeque sunt omnibus partibus accommodata. Sunt enim medicamenta, quae etsi plurimis partibus possint esseutilia: tamen totius substantiae ratione aliquibus partibus peculiariter sunt cognata, et ob occultas quasquam proprietates cum quibusdam partibus singularem habent [gap: Greek word(s)] : id quod Galenus recte contra antiquos quosdam illud negantes atque irridentes defendit, 1. de comp. medic. sec. gen. c. t. quae medicamenta ob id vulgo appropriata, et roborantia nominantur; quod scilicet partium, quas respiciunt, calidum nativum, occultasque proprietates fovendi, conservandi atque instaurandi vim habent. Unde etiam Medicis et ante morbum, et quovis fere, morbi tempore, et post morbum in frequenti usu sunt, ut scilicet partes, ne morborum caussam suscipiant, roborent, easdemque ut morbos facilius depeliant, adjuvent; imbecillitatem post morbum relictam depellant, membrisque pristinum robur reddant.

Etsi vero vis ista ab occultis praecipue proprietatibus dependeat: tamen cum occultis viribus manifestas etiam qualitates in operatione conspirare, et utrasque ad membri similarem constitutionem conservandam concurrere negandum non est. Qua de caussa alterantibus hîc ea mox subjicere, et secundum vulgatam doctrinam ea etiam a manifestis qualitatibus denominare, atque ce, phalica alia frigida, alia calida, etc nominare placuit. Neque enim hoc ita accipiendum est, quasi, quod vulgus saepe existimat, medicamenta, quae alicui parti propria et familiaria dicuntur, aeque omnia omnibus ejus affectibus sine discrimine adhiberi possint: Verum magna hac in re occurrit differentia. Nam cum qualitatibus occultis etiam manifestae conjunctae sint; et alia exempli gratia, cardiaca sint temperata, alia frigida, alia calida: non quovis tempore quaelibet exhiberelicet. Temperata quidem nunquam nocent: verum in affectu calido cordis frigidiora cardiaca sunt utiliora; sicut in frigido calidiora: Quod etiam de aliis partibus accipiendum est. Et quia intemperies simplices vix diu durant, sed plerunque caliditas cum siccitate, frigiditas cum humiditate solet conjungi: calesacientia et exsiccantia uno titulo complecti, et refrigerantia et humectantia etiam conjungere libet.



page 925, image: s0925

[note: Capiti ditata medicamenta.] Faciamus autem initium a cephalicis, quae et nervos corroborandi, et spiritus animales fovendi vim habent, quae propterea in capitis, et nervorum affectibus frequentissime adhibentur.

Cephalica calefacientia et siccantia.

Talia sunt bene odorata, leniter tamen. Nimis enim odorata [gap: Greek word(s)] inducunt, caput vaporibus replendo. Betonica, majorana, salvia, hyssopus, melissa rosmarinus, qui sensus omnes et memoriam roborat, ac patalysi convenit; folia lauri baccae lauri, Satareja, ruta, calamintha, serpillum, spica, lavendula, origanum, herba paralysis, lilium convallium, stoechas Arabica, quae vitam quasi nervis afflat, omnibusque propterea eorum remediis admisceri debet; chamaemelum, ocymum caryophyllatum, melilotus, poeonia: semen sileris montani, faeniculi, radix ireos, garyophyllatae, flores tiliae, baccae juniperi, coriandrum, anacardi, nux moschata, ambra, moschus, xyloaloe, caryophylli, cubebae, cardamomum, calamus aromaticus, acorus, macis, galanga, castoreum, viscus quercinus, qui epilepsiae prodest, succinum.

Eadem fere etiam medicamentis extra applicare capiti, ut calefiat, possumus; quibus et alia accedunt, ut benzoe, gummi juniperi, hederae, tacamahacae, nigellae semen, ladanum, mastiche, styrax calamita, thapsia, adeps ursi. Ad catarrhos, ubi frigus se jungit, nihil est: praestantius, quam melanthium et cuminum, si torrefacta et linteo inclusa, saepius naribus objiciantur, vel si sincipiti admoveantur. Nicotianae vapor, castoreum naribus inspitatum, inquit Aretaeus, mirum in modum caput roborat, nec ut alia sternutatoria caput turbat, folia senae, gummi tacamahacae.

Capiti nocentia.

[note: Capiti inimica.] Ut vero haec capiti familiaria sunt, ita, tradente Galeno, 2. [gap: Greek word(s)] , in fin. cap. 1. vitare oportet, non solum in dolore capitis per consensum stomachi oborto, sed omnibus etiam aliis circa caput obortis affectionibus, sequentia: viticis semen, absinthii succum, lac in potu, glandes quercinas in cibo, olivas nigras, arbuti fructum ervum, quod etiam articulos exsolvit. Amplius etiam offendunt thus, quod licet catharros sistit, et auger memoriam, oboli pondete, ut scribit Mathiolus: paulo tamen immoderatius sumptum nocet, et in secunda valetu dine haustum insaniam mavet secundum Dioscoridem, hederae cacumina. praeterea etiam perturbant lentisci fructus, crocus, peucedanum, cyclaminus sicca cum vino epota, mondragora, cicuta, semen lolii. Styrax paucus quidem potatus tristitiam vultus discutit, multus vero somnos multum turbulentos inducit.

Cephalica frigefacientia et humectantia.



page 926, image: s0926

[note: Cephalica frigida et humida.] Haec non solum aestus et ardores capitis exstinguere, sed et vaporis suavitate somnum conciliare, atque hinc mentis perturbationes, et deliria mitigare possunt. Quibus si quaedam vehementiora addita sunt, ea non temere usurpanda, ne insaniam vel soporem inferant, et ipsa calidorum admistione temperanda.

Atque talia sunt, rosae, quae cerebrum firmant; violae somnum quoque provocant, et bilis ferociam leniunt, flores nymphaeae, lactucae folia et semen, portulaca, semen papaveris, et alia frigida, acetosa, cucurbita; quibus ob humectationem addere licet, praecipue in melancholicis, borraginem, buglossam, poma odorata, amygdalas dulces.

Quae omnia etiam extra capiti refrigerando adhiberi possunt, et praeter haec solanum, sempervivum, violaria, folia salicis, atque inprimis rosae, et quicquid ex iis confici potest. Nam suavi odore recreant cerebrum, et vapores inde arcent. Radix Rhodia doloribus capitis utilissima; quae quidem a Galeno in secundo ordine calefacientium ponitur, Dodonaeo tamen Rosis ut odore, ita temperatura affinis videtur. Folia vitis, salicis, psyllium, capita papaveris, lac muliebre recenter mulctum, succus cucumeris, cucurbitae: et humectationis gratia semen lini, foenigraeci, amygdalae dulces, flores sambuci.

Ophthalmica sunt.

[note: Ophthalmica.] Foeniculum, euphragia, ruta, verbena, chelidonium, majorana, betonica, helenium. rad. valerianae, sem. hormini, Forestus, lib. 11. Observ. 35. et alii plurimi liquorem, qui ex jecore mustelae poscis, nostris Quappen/ Aelrop/ Aelpuyck/ dicti, si prius vino lotum in vitri medio ita suspendatur, ne fundum vel latera tangat, et vitrum accurate clausum Soli exponatur, defluuit, commendant, eumque experimento certo obscuritati visus admodum commodum et utilem esse, et visum obscurum tenebrosumque miraculi instar ilico lucidum luminosumque reddere scribunt. Liquor tamen hic potius manifestâ quâm occultâ Qualitate id praestare videtur. Oculis nocent semen cannabis, caules, lactuca, lentes, fabae, raphanus brassica, sinapi, caepe, porrum.

[note: Ad aures.] Ad aures calefaciendas fere Cephalica usurpantur, ut ruta, laurus, costus, nigella, castoreum, item amygdalae amarae, cepe, elleborus albus cum melle, moschus cum lana bombicina impositus.

Ad aures refrigerandas adhibentur lac muliebre tepidum, rosae, malva, violae, althaea, salicis folia, lactucae, nymphaeae.

[gap: Greek word(s)] Calefacientia, et modice exsiccantia, pituit amque in thorace et pulmonibus contentam concoquentia et ad eductionem praeparantia.



page 927, image: s0927

[note: Thoracica.] Hyssopus, scabiosa, quae vomicas quoque in pectore contentas aperit, capillus veneris, tussilago, quae suffitu vomicas rumpit; marrubium, calamintha, betonica, veronica, botrys, carduus benedictus, glycyrrhiza, helenii et ireos radices, scilla, aristolochia rotunda, quae confert in crassa pituita, et internos abscessus aperit, semen urticae, foenicu, ficus, uvae passae, amygdalae, pineae, pulmo vulpis, radix dracuntii, ari, pimpincellae, lini semen, flores sulphuris.

[gap: Greek word(s)] frigia, et humida.

Quae fervidos acresque humores temperant, siccescentes pulmones humectant, vias exasperatas leniunt, et lentore quodam obducunt, sunt: violae, malvae, femen papaveris albi, psyllii, jujubae, sebesten, tragacanthum, hordeum. Pectori nocent, nimis frigida, acria, rancida, acida, adstrigentia, ut fructus immaturi, vitriolum, lepus marinus, oleum nucum.

Cardiaca Calida.

Melissa, rosmarinus, ocymum, carduus benedictus, Scordium, veronica, cortices et semen citri, grana tinctorum seu chermes, caryophylli hortenses, radices angelicae, helenii, flores calendulae, lignum aloes, aurum, corcus, ambra, moschus, zedoaria, macis nux moschata, caryophylli, cinamomum.

Cardiaca Frigida, quae cordis fervorem temperant, et siccitati resistunt.

Rosae, violae, acetosa, borrago, buglossum, nymphaea, plantago, succus citri, limonum, granatorum, cerasa, poma odorata, fruct: rubi idaei, santalum CC. os de CC. unicornu, terra sigillata, bolus armenus, margaritae, corallium, bezoar, hyacinthus, sapphirus, smaragdus, lapis lazuli.

Ventriculum calefacientia et siccantia.

Mentha, absinthium, foeniculum, [note: Stomachica.] rosmarinus, salvia, lauri folia, baccae lauri, juniperi, semen carvi, anisi, cumini, lignum aloes, galanga, calamus aromaticus, acorus, zingiber, nux moschata, macis, caryophylli, piper, cinamomum, zedoaria, Cardamomum, cyperus, ambra, mastiche.

Ventriculum refrigerantia.

Acetosa, acetosella, portulaca, lactuca, plantago, endivia, sonchus, cichorium, rosae, violae, persica, cydonia, melones, cucurbitae, cucumeres, citrulli, pyra, ribes, berberis, poma granata, succus citri, limonum, acacia, mespila, fraga, mora, santalum.

Epar calefacientia.

[note: Epatica.] Agrimonia, absinthium, capillus veneris, salvia, cuscuta, asarum, hepatica,


page 928, image: s0928

schoenanthum, spica, ageratum, foeniculum, petroselinum, apium, asparagus, amygdalae amarae, helenium, flos tunicis, uvae passae, pistacia, sem. calida, calamus aromaticus, cassia lignea, cinamomum et reliqua aromata.

Epar refrigerantia.

Endivia, cichorium, scariola, dens leonis, et quae ad has pertinent, portulaca, lactuca, rosae, violae, nymphaea, acetosa, fragaria, sem. frigida majora, melonum scilicet, cucurbitae, cucumeris et citrulli, et minora lactucae puta, endiviae, scariolae, portulacae, hordeum, santala, camphora, poma granata, ribes, berberis, fraga, melones, cerasa, acetum, serum caprinum.

Lienem calefacientia.

[note: Lieni propria medicamenta.] Ceterach, scolopendrium, ab sinthium, epithymum, fumaria, lupulus, ruta, calamintha, petroselinum, veronica, chamaedrys, chamaepirys, melissa, nasturtium, cochlearia, prassium, genista, sambucus, asarum, radic. polypodii, helenii, gentianae, filicis, foeniculum, apium, vitex, tamariscus, cappares, aristolochia, rubia tinctorum, amygdalae amarae, scylla, calamus aromaticus, ammoniacum, bdellium.

Lienem refrigerantia.

Salix, endivia, cichorium, portulaca, et fere reliqua hepatica.

Ad Renes et Vesicam medicamenia calida.

[note: Renibus appropriata.] Capillus veneris, ruta, saxifragia, betonica, ligusticum, foeniculum, eruca, artemisia, calamintha, eryngium, asparagus, ruscus, pimpinella, glycyrrhiza, petroselinum, apium, urtica, daucus, filipendula, rubia tinctorum, ciceres rubri, milium solis, baccae juniperi, flores chamaemeli, cardamomum, terebinthina, chaerefolium, amygdalae, pistacia, nuclei persicorum, cerasorum, radices capparum.

Renes refrigerantia.

Malva, lactuca, portulaca, parietaria, endivia, hordeum, semina quatuor frigida majora, papaveris, lactucae, portulacae, psyllii, cydoniorum, peponis, fraga, violae, nymphaeae flores, camphora, santalum, acetum, succus limonum, melonum, ribium.

Uterum calefacientia.

Artemisia, matricaria, betonica, [note: Utero propria medicamenta.] dictamnum, origanum, pulegium, calamintha, majorana, salvia, thymus, melissa, satureia, ruta, rosmarinus, folia lauri, flores chamaemeli, semen cumini, anisi, foeniculi, dauci, apii, petroselini, radices aristo lochiae, rubiae tinctorum, eryngii, foeniculi, petroselini, asparagi, pimpinellae, angelicae, valerianae, imperatoriae, medulla nucis indicae, baccae lauri, juniperi, caryophylli, nux moschata, macis, calamus aromaticus, cinamomum, zedoaria, crocus, galanga, myrrha, castoreum.

Uterum refrigerantia.



page 929, image: s0929

Nymphaea, violae, rosae, cydonia mala, et syrupus eorum, portulaca, lactuca, scariola.

[gap: Greek word(s)] calida.

[note: Arthritica.] Majorana, herba paralysis, betonica, chamaepitys, rosmarinus, salvia, folia lauri, lavendula, stoechas, artemisia, et pleraque cephalica, castoreum, lumbrici terrestres.

CAPUT V. De Digerentibus et Praeparantibus Humores.

EX hac classe petuntur, et a fine, ad quem diriguntur, denominantur Digerentia seu Praeparantia humores. Nam, ut infra, part. 2. sect. 1. c. 7. dicetur, etsi coctio humorum solius naturae opus sit, quae antequam humores expellit, eos elaborare et praeparare solet: tamen ut illa coctio et evacuatio commodius fiat, Medici aliquas praeparationes praemittunt, quas etiam coctiones nominant, et medicamenta, per quae perficiuntur, Digestiva.

[note: Digerentia seu concoquentia medicamenta.] Sunt autem talia, quae omnia, quae naturam in coquendo impediunt, tollunt, qualitatesque, quae caloris nativi actioni resistunt, mutant, calida scilicet nimis refrigerant, frigida calefaciunt, sicca humectant, humida siccant, crassa attenuant, tenuia incrassant. Ex quibus facile colligere est, quae cuique humori debeatur praeparatio. Bilis flava, cum sit calida et sicca, refrigerantibus et humectantibus corrigenda est; et cum sit tenuis incrassanda est: Pituita, cum sit frigida et humida, crassa, lenta ac glutinosa, calefacientibus, siccantibus et artenuantibus praeparanda. Humor melancholicus cum sit frigidus et siccus, moderate calefacientibus et humectantibus, ac attenuantibus emendandus. Atra bilis cum sit calida valde, sicca et crassa, frigidis, multum humectantibus et attenuantibus corrigenda.

Bilem itaque digerentia et praeparantia sunt

Omnia, quae inter refrigerantia sunt enumerata, inter quae etsi omnia humida non sunt: tamen quia calorem, qui inprimis frequentissime molestat, temperant, aliorumque humidorum admistione plane huic scopo apta reddi possunt, non inutiliter usurpantur. Et quidem.

In Capite.

Conveniunt haec: Rosae, nymphaea, papaver, viola, lactuca.

In pectore.

Violae, jujubae, sebesten, papaver, cucurbita, gummi tragacanthae.

In corde.

Succus citri, granatorum, limonum, acetosa, rosae, violae, nymphaea, corallium, os de CC.

In ventriculo.

Succus granatorum, cydoniorum, citri, agresta, rosae, cucumis, cucurbita, mespila, portulaca, acetosa, berberis, ribes.



page 930, image: s0930

In Epate.

Endivia, cichorium, dens leonis, lactuca, portulaca, rosae, nymphaea, fantali, semina melonum, cucumeris, cucurbitae, citrulli, endiviae, scariolae, lactucae, portulacae.

Pituitam praeparantia. In capite.

Majorana, salvia, betonica, hyssopus, ruta, rosmarinus, stoechas, poeonia, melissa, lavendula, foeniculum, et reliqua calida cephalica.

In Pectore.

Capilli veneris, marrubium, hyssopus, foeniculum, calamintha, scabiosa, et reliqua thoracica.

In Ventriculo.

Mentha, betonica, et reliqua calidastomachica.

In Epate.

Agrimonia, absinthium, radices foeniculi, apii, asparagi, rusci, flor. spicae, et reliqua calida epatica.

In Renibus.

Betonica, capilli veneris, parietaria, urtica, saxifragia, eryngium, foeniculum, ligusticum, et reliqua renibus appropriata calida.

In Utero.

Artemisia, betonica, matricaria, pulegium, calamintha, melissa, sabina, radices aristolochiae, valerianae, et reliqua uterum calefacientia.

Melancholiam et atram bilem praeparantia.

Fumaria, buglossum, borrago, scolopendria, melissa, cuscuta, capill veneris, chamaedrys, chamaepitys, lupulus, cortices citri, foeniculum, rosmarinus, succus pomorum, ceterach, cappares, epithymum, violae, genistae flor. et semen, tamariscus, sem. ocymi, fraxini.

CAPUT VI. De Emollientibus, Laxantibus, Rarefacientibus.

MEdicamentis hactenus enumeratis [note: Emollientia.] merito subjicimus, et secando loco adjungimus ea, quorum vis a secundis qualitatibus pendet: inter quae primô retulimus [gap: Greek word(s)] . Sunt autem [gap: Greek word(s)] , quae id, quod concretum est, fundunt, et ad pristinum statum reducunt.

[note: Durum quot modit fiat.] Etsi enim durum tribus modis fieri possit, vel quia aliquid siccum est, vel quia plenum, ut uter spiritu inflatus, vel quia concretum et congelatum; et tot modis etiam corpora ad mollitiem redire possint: tamen, ut Galenus, 1. de Simpl. med. fac. cap. 5. docet, medicamentum emolliens, quod Graeci [gap: Greek word(s)] vocantm non de omnibus iis modis efferunt Medici, sed peculiariter de iis, quae congelatione induruerunt, magisque etiam, si in eis contentus sit humor praeter naturam, velut in scirrhosis. Quippe si a siccitate induruerit, humectare potius, non mollire id praecipiunt; sicut impleta evacuare, non emollire. Talia vero sunt, quae nec valde calida, nec valde sicca existunt, calida scilicet in secundao gradu. Sicut enim in primo sunt imbecilliora:


page 931, image: s0931

ita in tertio sunt valentiora. Non solum autem calida in secundo, et nonnihil sicca esse debent, sed aliquam omnino vim emplasticam habere, et difflationem prohibere debent, ne partes emollitas discutiant; id quod in emollitione nondum est propositum. E quorum genere sunt sequentia, inter quae si aliqua istas, quas emollientibus tribuimus, Qualitates non exacte observant, facile tamen huic usui reliquis associata satisfacere possunt: Malvae et althaeae folia et radices, radices liliorum alborum, atriplex; mercurialis, semen malvae, sesami, lini, foenigraeci, althaeae; caricae pingues, oleum simplex, pinguedines gallinae, suilla, vitulina, haedina, sevum vervecinum et similes, medullae fere omnes, butyrum recens, cera, pix, resinae, bdellium, ammoniacum, styrax liquidus, ladanum, galbanum.

[note: Indurantia.] Hisce opponuntur [gap: Greek word(s)] , Indurantia, quae, ut Galenus, 5. de Simpl. med. facult. cap. 10. tradit, sunt frigida et humida, ut; sempervivum, portulaca, psyllium, lenticula palustris, solanum.

Laxantia.

Deinde huc pertinent medicamenta [note: Laxantia.] [gap: Greek word(s)] , laxantia, quae tensis, iisque, quae [gap: Greek word(s)] praeter naturam dura evaserunt, conferunt. Tensum autem illud est, cujus partes nimis distant, et ultra naturalem distantiam extenduntur; ita tamen, ut, quod in soluta unitate fit, partes non â se invicem separentur. Etsi vero, ut [note: Tensum quot modis fiat.] Galenus, 5. de Simpl. med. facult. cap. 11. docet, [gap: Greek word(s)] fiat partibus aut nimium exsiccatis, aut refrigeratis, aut phlegmone affectis; et propterea laxantium species non unica sit, sed alia humectando, alia calefaciendo, alia emolliendo, quaedam evacuando, nonnulla humores praeter naturam purgando, alia etiam per conjugationem horum quippiam agendo laxare soleant: tamen praecipue [gap: Greek word(s)] et laxantia ea dicuntur, quae ei [gap: Greek word(s)] medentur, cum materia quaedam, vel vapor, vel flatus, partium spatia replet, extenditque et dilatat; et proinde rarefaciunt, flatuosumque spicitum, et materiam, quae partes distendit, attenuant, et discutiunt. Talia autem sunt modice calida, largius humectantia, et substantiae tenuioris, ut facile penetrent, et crassitie non obstruant: ut; lilium, oleum chamaemelinum, semen lini, foenigraeci, adipes, butyrum, oesypus, et similia.

Rarefacientia.

Tertio sunt, quae [gap: Greek word(s)] , rarefacientia, [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , occludentia et obstruentia nominantur. De quorum discrimine Galenus, 5. de Simpl, medic. fac. 14. ista habet: Quae cutis meatus reserant, [gap: Greek word(s)] , rarefacientia dicimus; quae vero vasorum oscula, [gap: Greek word(s)] , aperientia. Quin et illis contrariorum si quod poros contrahit, [gap: Greek word(s)] , condensans appellant: si quod autem osculum occludit, haud etiam proprio designant nomine, sed generalibus [gap: Greek word(s)] , occludens,


page 932, image: s0932

contrahens, constringens et obstruens nominant. [gap: Greek word(s)] enim in genere significat omnem obstructionem, tam osculorum, quam meatuum corporis. Verum cum altera differentia, quae tantum in osculis fit, non pecuhare nomen, ut ea, quae in poris est, et [gap: Greek word(s)] nominatur, habeat: generis nomen ei attribuerunt. Ut autem fine differunt, quod scilicet ista vasorum orificia claudunt, et sensibiles ex iis excretiones cohibent; illa vero corporis poros densant, et insensibilem transpirationem retinent: ita et diversam naturam habent.

[note: [gap: Greek word(s)] ] [gap: Greek word(s)] enim sunt magis aqueae naturae, atque debilius contrahunt, et propterea tenues atque exiles poros, quidem constringunt, contrahunt, et condensant; totam vero partem undiquaque et valentius constringere non possunt. Talia sunt; aqua frigida, portulaca, sempervivum, psyllium, myosotis, lenticula palustris, tribulus viridis, sedum majus et minus, (minimum vero vim calefactoriam, acrem et exulcerantem obtinet) et similia: omnia, quae refrigerant, sed non adstringunt: [gap: Greek word(s)] vero sunt crassae [note: [gap: Greek word(s)] .] substantiae, frigida et adstringentia. Foris enim crassitie sua poris incumbunt, et frigiditate sua ac siccitate partem contrahunt et in se cogunt. Ex hoc genere sunt ea, quae plera que alias [gap: Greek word(s)] , adstringentia appellantur; [note: Adstringentia.] cortices granatorum, thuris, myrobalanorum, radices tormentillae, rhabarbarum tostum, plantgo, equisetum, bellis minor, sanguinaria, balaustia, flores rosarum, semen acetosae, plantaginis, rosarum, portulacae, nuces cupressi, myrtilli, cydonia, pyra, mespila, mora immatura; sorba, corna, gallae, acimi uvarum passarum, cupulae glandium, succus hypocistidis, agrestae, acacia, mastiche, sanguis draconis, spodium, margaritae, corallium, bolus armenus, terra sigillata, alumen, lapis haematitos, ferrum.

[note: Rarefacientia.] [gap: Greek word(s)] opponuntur [gap: Greek word(s)] rarefacientia sunt, quae meatus cutis aperiunt, porosque ampliores reddunt, ut vapores per eos melius difflari possint. Talia medicamenta sunt calida, verum moderate, partium tenuium, et non siccantia. Itaque solum quae citra molestiam et potius cum voluptate calefaciunt, rarefacientia sunt: ut; althaea, mercurialis, anethum, flores chamaemeli, meliloti, sambuci; semen foenugraeci, lini, ficus aridae, oleum vetustius, butyrum.

[note: [gap: Greek word(s)] .] [gap: Greek word(s)] etsi praecipue ea sunt, quae vasorum ora aperiunt, unde etiam a Graecis nomen acceperunt: tamen ad omnes interiorum partium ductus, ut venas, arterias, ureteres, expediendos et aperiendos accommodari possunt; unde a Latinis in genere aperientia nominantur. Aperientia autem cum ad profundiora penetrare, crassosque humores praeparare atque attenuate debeant: non solum calida, vix tamen ultra secundum gradum, sint oportet, sed et crassiore nonnihil substantia praedita, in qua calor fundatus diutius conservetur, nec facile dissipetur, donec actum suum expleverit. In hunc usum maxime amara conveniunt.



page 933, image: s0933

[note: Attenuantia et Incidentia.] His cognata sunt [gap: Greek word(s)] , attenuantia et incidentia, quae dividunt, dissolvunt, extendunt et comminuunt; illa quidem crassos, haec viscidos et glutinosos humores, ut postea vel sponte sua evanescant, vel trahentium vi facile dissipentur et educantur. Cum vero humores, qui attenuari debent, crassi, viscidi et frigidi sint, ut melius penetrare et sese in humores crassos insinuare, eosque incidere et divel lere possint, omnia tenuis substantiae, plerumque etiam calore valentiore praedita et proinde in tertio gradu fere calida esse oportet; minus tamen calida, quam quae urinam movent. Semper vero hoc necessariu non est. Dantur n. etiam attenuantia frigida, ut succus limonum, acetum oxymel.

Atque talia sunt omnia, quae olfactui, [note: Aperientia.] aut gustui, vel utrique mordicantia et calida apparent, quae nitrosum et salsum saporem habent, quae item amara, et quae acida sunt. Verum cum magna corporum, materiae item obstruentis, possit esse varietas, et nunc calidioribus, nunc minus calidis, nunc tenui substantia praeditis, nunc minus tenuem habentibus, ut obstructiones tollantur, opus sit, conjunctim haec sub aperientium titulo proponere libet. Sunt autem talia: radices quinque aperientes dictae, apii scilicet, foeniculi, asparagi, petroselini et rusci, graminis, cichorii, eryngii; gentianae, filicis, rubiae, rhapontici vulgaris seu centaurii magni, asari, capparum, tamarisci, fraxini, fumaria, absinthium, eupatorium, capilli veneris, hepatica, ceterach, chamaepitys, chamedrys, cuscuta, marrubium, calamintha, pulegium, cochleariae, bekabunga, nasturtium aquaticum, semen anisi, foeniculi, ameos, agni casti, ciceres rubri, lupini, amygdalae amarae, cappares, nuclei persicorum, malorum armeniacorum, cinamomum, cubebae, cubebae, ammoniacum: Acetum, succus limonorum.

[note: Incrassantia.] Attenuantibus, quae Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt, opponuntur [gap: Greek word(s)] , quae succos tenuiores et liquidiores crassiores reddunt. Sunt talia frigida, aut temperata citra acrimoniam, crassae et terrenae substantiae, qua, dum se humoribus tenuioribus permiscent, iis consistentiam crassiore tribuunt, ut portulaca, bolus, papaver, acetosa, oryza, lentes, mala cydonia, pyra agrestia, amylum, lac chalybeantum, succus granatorum.

Tandem huc pertinent [gap: Greek word(s)] , et quae iis opponuntur, [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] , quae tamen, si libet, ad quintam classem, eorum scilicet medicamentorum, quae in ablatione alicujus rei consistunt, referri [note: Emplastica.] possunt. [gap: Greek word(s)] , quae et [gap: Greek word(s)] dicuntur, sunt, quae corporis meatibus et poris illita, iis tenaciter adhaerent, seu quae sua substantia meatus corporis oblinere, opplere atque obstruere possunt. Horum medicamentorum est duplex materia. Quaedam enim habent consistentiam siccam et terream, citra mordicationem tamen atque acrimoniam, et si corporis meatibus illinantur, difficulter avelli possunt. Quaedam vero etiam aqueo et aereo humore sunt perfusa, tenacia tamen,


page 934, image: s0934

ut oleum dulce. Talia sunt: amylum, pompholyx, cerussa, calx, bolus, terra sigillata, gypsum, lithargyrium, plumbum ustum, radices althaeae, liliorum, semen foenigraeci, mucilagines omnes, farina triticea, pineorum nuclei aqua macerati, gummi arabicum, sacrocolla, tragacantha, adipes recentiores et medullae butyrum recens, cajeus recens, ovi albumen, cera.

His opponuntur [gap: Greek word(s)] : cujus generis etiam sunt [gap: Greek word(s)] . Haec enim duo medicamentorum genera saltem secundum magis et minus differunt.

Nam quae in superficie solum sordes auferunt, seu in cute seu in ulceribus, [note: Extergentia.] [gap: Greek word(s)] , extergentia nominantur: quae vero subtilioris sunt substantiae, et majoris efficaciae, atque etiam in poros penetrant, [gap: Greek word(s)] , [note: Obstructiones tollentia.] obstructiones tollentia et infarotu liberantia appellantur. Utraque autem lentos et glutinosos humores corpori adhaerescentes ellunt, atque eos transeundo secum deducunt et rapiunt; et proinde vim exsiccandi cum tenuitate substantiae obtinent. Refrigeratione vero aut caliditate opus non habent; et utraque in extergentibus inveniri potest, ac neutra hunc actum impedit, modo non excedat, aut vim adstringendi habeat conjunctam, que huic actui est adersissima. Dantur itaque et calida et frigida abstergentia, suntque talia omnia salsa, amara, nitrosa, ut, marrubium, centaurium minus, apium, absinthium, abrotanum, hyssopus, nasturtium, farina lupinorum et orobi, agrimonia, beta, chamaedrys, tanacetum, amygdalae amarae, radix aristolochiae, iridis, gentianae, sigilli salomonis, hordeum, furfures, succus limonum, semen urticae, radix tamarisci, capparum cortex, scoolopendrium, scilla, nitrum mel, saccharum, myrrha, lixivia omnia, serum lactis, fel animalium, aerugo.

CAPUT VII. De Medicamentis Dolorem sedantibus, et Somnum conciliantibus.

TAndem et tertio loco ad primam classem medicamentoru, quae scilicet ad [gap: Greek word(s)] novaeque qualitatis inductionem sunt compata, referenda sunt [gap: Greek word(s)] , dolorem sedantia, [gap: Greek word(s)] , stupefacientia; ac [gap: Greek word(s)] , somnum conciliantia. Etsi vero, quae dolorem tollunt, non unius sint generis, sed alia dolorem ipsum respiciant; alia caussam doloris spectent, et submovendo caussam doloris dolore tollant; alia duntaxat partis sensum hebetet; et in genere omnia ea Dolorem tollentia, [note: Dolorem sedantia.] quacunque vi etiam id praestent, apellari possint: tame [gap: Greek word(s)] , quae ab aliis et [gap: Greek word(s)] , h. e. mitigantia [gap: Greek word(s)] nommantur, proprie ea dicuntur, non quae caussam summovendo dolorem tollunt, aut quae solum sensum, ne id, quod dolorificum est, percipere possit, hebetant et stupefaciunt; sed quae manente etiam caussa, dolorem ipsum respiciunt, eumque leniunt. De horum qualitate


page 935, image: s0935

aliqua controversia esse videtur. Plurimi anodyna temperata esse debere, et pinguia ac mollia statuunt. Galenus vero in primo calida et tenuium partium esse docet. Verum enim vero, si anodyna proprie dicta intelligamus, quae non summovendo caussam, ut dictum, sed quae manente etjam caussa dolorem lenire possunt, omnino ea temperata ac blando calore praedita et mollia esse debent. Cum n. tristi sensationi opponatur jucunda et svavis sensatio, anodyna juncunda et suave sensatione in tactu efficere debent. Id a. praestant, quae calore tepido ac blando sunt praedita, ac plerumque etiam mollia et pinguia sunt. His enim, tanquam gratis, tactus gaudet. Hinc Galenus, 7, method. med. cap. 6. bal neum aquae tepidae tactui jucundissimum et dulcissimum esse ait, et 6. epid. sect. 4. text. 8. Hippocrates et Galenus mollia tactui jucunda esse scribunt, ut voces svaves auditui. Quod vero Galenus anodyna calida in primo esse dicit, id forsan ea de caussa facit, quod calida in primo parum a temperatis differunt, neque aliquis caloris excessus in anodynis noxius, sed potius utilis esse potest. Etsi enim exacte anodynorum limites talia excedunt aliquid tame caussae dolorem parientis simul tollunt; quia tamen totam discutere non possunt, proprie caussae non opponuntur. Atque ita anodyna sunt, quae temperata sunt, corporique nostro temperie similima, et proinde substantiam et calorem corporis nostri similitudine et familiaritate quasi fovent et demulcent, blando suo calore meatus reserat, tenuitate substantiae in eas subeant, omnia aequabilia reddunt, partem, ut minus dolori apta sit, laxant, emolltunt: Et si a temperatis nonnihil recedant, rarefaciunt, affectusque ipsius caussam mitionem reddunt, et per [gap: Greek word(s)] , quicquid in partibus praeter naturam continetur, easque quocunque modo molestat et excruciat, nonnihil discutiunt. Ex hoc genere sunt; chamaemelum, melilotus, anethum, sambucus, malva, althaea, radices liliorum, semen foenigraeci, lini, tritici, hordei; oleum dulce mediae aetatis, amygdalarum dulcium, crocus, atque alia e superioribus parata, butyrum recens insulsum, pinguedo gallinae, anseris, vitelli ovorum, medulla panis albi, lac tepidum, axungia porcina.

[note: Narcotica.] [gap: Greek word(s)] vero, quae et [gap: Greek word(s)] , quod soporem quoque inducant, appellantur, neque caussam doloris tollunt, neque dolorem leniunt, sed stuporem parti inducunt, sensumque, ne id, quod dolorificum est, percipiat, hebetant. Id quod praestant ex vulgata sententia medicamenta in fine tertii graduque quarto frigida, calorem partibus insitum, unaque spiritus quasi profligando. Verum in plerisque vis narcotica ab occulta proprietate potius, quam a frigiditate dependet; cum repreiantur res satis calidae, vi hâc narcotica etiam praeditae. Sunt tamen inter haec medicamenta gradus quidam, neque omnia sunt ejusdem efficaciae et vehementiae. Primo est lactuca, hinc nymphaea, papaver, solanum, hyoscyamus, mandragora, opium.



page 936, image: s0936

CAPUT IIX. De Attrahentibus et Repellentibus.

AD secundam classem medicamenta pertinent, quae in motu conciliando valent, [gap: Greek word(s)] scilicet, [note: Attrahentia.] [gap: Greek word(s)] attrahentia, et [gap: Greek word(s)] seu repellentia.

Primo attrahentia humores et spiritus e corpore in superficiem attrahunt atque alliciunt. Fit autem attractio ista â calore, concurrente tenuitate substantiae. Et sunt quidem attrahentia alia calida et sicca in secundo gradu, quae moderate attrahunt; alia vero in tertio, quae magis; alia etiam in quarto, quae maxime attrahunt, et ardore cutem in tumorem attollunt ac rubore suffundunt, tandemque vesicas excitant, e quibus dropaces, sinapismi et phoenigmi parantur. Talia sunt; radices aristolochiae utriusque, anemones, cyclamini, dracunculi, gentianae, pyrethri, ranunculi, narcissi, arundinis, ari, thapsiae, flammula, urtica, lepidium, ranunculus, semen sinapis, nasturtii, allium, caepe, fermentum, anacardia, gummi ammoniacum, galbanum, sagapenum, opopanax, pix sicca, propolis, fimus anserinus, columbinus, gallinacens, cantharides.

[note: Repellentia.] Repellentia attrahentibus opponuntur, humorisque in partem influxum prohibent, vel quoque eum, qui recens influxit, atque in eo fluctuat, nondumque impactus est, roprimunt et rejiciunt. Praestant autem haec, vel quia frigida, vel quia adstringetia, vel quia utramque vim habent. Unde duo oriuntur repellentium genera, unum frigidum, aqueum seu humidum, quod sola frigiditate repellit, ut aqua frigida et succi frigidi; alterum siccum et terreae substantiae, quod proprie adstringens nominatur. Et talia, quae crassam terreamque substantiam habent, et acerba, austera, ac adstringentia sunt, validissime repercutiunt. Comprimunt enim et contrahunt partem affectam, atque ita humorem in ea contentum exprimunt. Reliqua vero etsi tam valide non repellant: tamen et ipsa meatus contrahunt, tenuioresque partes elidunt et exprimunt. [note: Adstringentia.] Adstringentia rursus duplicia, sunt, alia frigida, alia calida. Et quidem efficacissime id praestant, quae simul sunt frigida et astringentia: quae vero alterum tantum habent, pro virium ratione id praestant: Quae vero modice adstringunt, et simul sunt calida, parcissime repellunt. Atque ita medicamenta repellentia sunt triplicia. Quae saltem frigiditate, vel praecipue ea, repellunt, et aquea sunt seu humida, sunt: Aqua frigida, sempervivum, portulaca, lenticula palustris, endivia, lactuca, solanum, tribulus aquaticus, umbilicus Veneris, psyllium, albumen ovi. Frigida adstringentia sunt; Plantage, polygonum, auricula muris, bellis, equisitum, folia sorbi, quercus, myrti, mespili, fl: rosarum, balaustia, baccae myrti, gallae, sorba, fl. berberis, myrtilli, cortices granatorum, radies pruni sylvestris, cortices berberis, radices pentaphylli,


page 937, image: s0937

histortae, tormentillae, succus granatorum, acatiae, hypocistidis, mororum immaturerum, acetum, terra sigillata, bolus armenus, sanguis draconis, tutia. Calida adstringentia sunt: Spica, aloe, thus, myrrha, cyperus, absinthium, nuces cupressi, cortices tharis, juncus odoratus, alumen.

CAPUT IX. De Maturantibus, Pus generantibus, Carnem et Callum generantibus, glutinantibus, Cicatricem inducentibus; lac et semen generantibus.

AD tertiam classem medicamentorum pertinent, quae in generatione alicujus rei consistunt, qualia sunt [gap: Greek word(s)] , maturantia, [gap: Greek word(s)] , pus generantia, [gap: Greek word(s)] , carnem generantia, [gap: Greek word(s)] , glutinantia, [gap: Greek word(s)] , cicatricem inducentia, [gap: Greek word(s)] , quae lac et semen generant.

[note: Maturantia et pus coquentia.] Primo quod [gap: Greek word(s)] seu maturantia et coquentia, ac [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] attinet, sciendum, triplicem in corpore nostro passe dari mutationem: prima est nutritio, quae fit per [gap: Greek word(s)] seu concoctionem proprie dictam, cum beneficio caloris insiti nutrimentum in corporis nostri substantiam convertitur. Huic contraria est [gap: Greek word(s)] putredo, cum ab alieno calore insitum vincente et profligante corpus corrumpitur. Media quasi inter duas mutationes est [gap: Greek word(s)] m, aturatio, quando repressa putredine in benigniorem et meliorem statum humores vitiosi deducuntur; et medicamenta, quae vitiosos corruptosque humores in meliorem et naturae convenientiorem statum reducunt, [gap: Greek word(s)] seu maturantia et concoquentia, peculiariter dicta, nominantur. Quo pertinet [gap: Greek word(s)] seu puris generatio, quando ex sanguine corrupto seu tali, qui ita elaborari a natura amplius non potest, ut postliminio ad pristinum statum redeat, et corpori utile alimentum fiat, pus generatur. Medicamenta, quae id praestant, [gap: Greek word(s)] , pus moventia seu generantia nominantur; non quod ipsa pus generent, sanguinique corrupto formam puris inducant, sed quod sine iis puris generatio a natura perfici nequeat, caussaeque sine qua non rationem habeant. Nam et istius concoctionis natura caussa est, quae beneficio caloris nativi omnibus, quae in corpore nostro sunt, ipsis quoque excrementis, optimam, quam potest, formam inducere tentat. Neque enim, quod omnia optimam formam non obtinent, in calore et natura caussa est, sed in subjecta materia, quae ad optimam formam recipiendam inepta est. Id quod et in puris generatione accidit. Cum enim sanguis ille corruptus caloris alieni particeps sit, et in alimentum corporis abire non possit, in pus mutatur. Ad quam rem faciunt medicamenta pus moventia dicta, quod ob similitudinem, quam cum corpore


page 938, image: s0938

nostro habent, calidi nativi substantiam tuentur atque augent. Sunt enim temperate calida, simulque humida, temperamentoque parti, cui applicantur, similia. Et cum variae sint corporum et partium temperies, pro varietatis illius ratione, etiam cuivis corpori in calore et humiditate quam similima sunt eligenda. Ista autem inter ea ad caloris nativi substantiam conservandam atque augendam sunt aptissima, quae emplastica sunt. Meatus enim occludendo spiritum caloremque cohibent ac retinent, et ne exspirent, ac dissipentur, prohibent. Unde omnia unctuosa et pinguia, in quibus calor est moderatus, ad hunc usum idonea sunt. Talia itaque medicamenta sunt: oleum dulce, hydrelaeum, butyrum, adeps suillus, vitulinus, tritici semen et farina, panis triticens, semen foenugraeci, lini, folia ac radices althaeae, malvae, brancae ursinae, radices liliorum alborum, cepae coctae, caricae pingues, pix liquida, styrax liquidus, terebinthina. Quorum aliqua si vel sicciora vel humidiora videntur, observandum, vix unquam unum horum solum usurpari, sed cum aliis misceri, ita ut unius siccitas ab alterius humiditate, alterius humiditas ab alterius siccitate corrigatur.

[note: Carnem generantia] [gap: Greek word(s)] deinde seu carnem generantia medicamenta dicuntur, quae ad carnis in vulnere vel ulcere insstaurationem faciunt. Primarius in generatione carnis opifex est ipsa natura, quae sanguinem in carnem commutat, partibusque vulneratis vel ulceratis apponit: quae tamen naturae in generanda carne quasi auxilium ferunt medicamenta, et quae cum pars ab affluxu, dolore, intemperie, et id genus aliis libera fuerit, excrementa, quae ultimam natura, ex sanguine affluente, carnem generare conantis, molitionem impedire valent, summovent, et quod nonnulli addunt, calorem nativum partis custodiunt, [gap: Greek word(s)] et carnem generantai dicuntur. Nam cum in corporis nostri partibus duo excrementa proveniant, alterum tenuius, quod plerumque per insensibilem transpirationem, nonnunquam etiam per sudorem, evacuatur; alterum crassius, quod extrinsecus corpori adhaerescit, et sordium nomine indigitatur; crassius ne in ulcere haerens, illud sordidum reddat, tenue vero ulcus nimis humidum efficiat, et naturae in carnis generatione impedimento sit: sordes detergendae et humiditas exsiccanda est. Sarcotica itaque sunt, quae moderate calefaciunt et siccant, et sordes citra morsum detergunt, ac nullo modo adstringunt. Adstringere non debent, ne id, quod influit, repellant, fordesque parti affectae impingant; moderate etjam siccare, ne, quod influit, ab sumant, sed modice solum siccare, ut, quod affluit, in carnem concrescat. Nam si medicamentum debilius sit, sanies coacervatur, et caro flaccidior generatur; si vero fortius, sanguis nimis absumitur, aut vulnus exarescit, aut indurescit, aut dolor excitatur. In quo autem siccitatis ordine esse debeant, non ita planum est.


page 939, image: s0939

Plerique Galenum, 3. method. med. c. 3. secuti, primi ordinis siccantium sarcotica esse debere statuunt. Verum cum Galenus, ibid. paulo post subjiciat, ulcus, quo est humidius, eo sane medicamento, quod magis siccet, indigere, et quo ulcus in sicciore est corporis temperamento, eo magis exsiccantia requirere, et quanto corpus est humidius, tanto minus siccantia postulare; et a Galeno aliisque etiam Medicis inter sarcotica numerentur, quae primum ordinem siccandi excedunt: sarcotica ita ad primum siccantium ordine adstringi non debent, sed pro saniei copia vel potestate, corporis humiditate vel siccitate, nunc leniora nunc fortiora eligi. De quo ipse Galenus, loco allegato et 4. de compos. medic. sec. gen. cap. 1. Eadem detergentis facultatis ratio est, quae talis in sarcoticis esse debet, uc sordes, quae in carnis generatione proveniunt, amoveant; citra tamen mordacitatem, ne si valentiora sint, non solum sordes abstergant, sed et sanguinem concrescere, et in carnem coire non sinant. Interdum enim magis, interdum minus valida esse debent, prout excrementi crassities vel tenuitas, aegrotantis habitus tenuior aut mollior, partis laborantis sensus magis aut minus exquisitus, et id genus alia requirunt vel permittunt. De quibus videatur Galenus, loco alleg. 3. meth. med. cap. 3. et 4. de compos. medic. sec. gen. cap. 1. Tandem calor moderatus in sarcoticis requiritur. Cum enim partes carnosae calidae sint et coctia, qua sanguis in carnem mutatur, calore perficiatur, iis, quae naturae sunt familiaria, conservanda est pars affecta et sartotica temperiem parti affectae similem, nec magis aut calidam aut frigidam habere debent: calor vero is moderatus esse, et vix ultra principium secundi gradus transcendere, saepe etiam in primo consistere, aut in qualitatibus activis consistere debet medicamentum sarcoticum. Talia sunt, farina hordei, ervi, foenugraeci, tragacantha, iris, lachryma abietis, mastiche, thus, colophonia, aloe, myrrha, mel, symphytum, hypericum, aristolochia, cadmia, ceressa, tutia, pampholyx, lithargyrum. Praeter haec, quae inter sarcotica recensensentur, vix aliqua mere talia sunt, sed simul agglutinantia, vel detergentia, vel pus moventia sunt, quae tamen si aliorum admixtione temperentur, etiam pro sarcoticis adhiberi possunt.

[note: Glutinantia.] His proxima ac cognata sunt [gap: Greek word(s)] seu glutinantia, quae et ipsa siccant, sed in hoc a carnem generantibus differunt, quod [gap: Greek word(s)] plus siccant, et nihil detergunt, sed potius adstringunt, sarcotica vero minus siccat, et nonnihil abstergunt. [note: Cicatricem inducentia] Magis vero affinia sunt [gap: Greek word(s)] , quae ab iis saltem secundum magis et minus differunt. [gap: Greek word(s)] n. sunt, quae ad divisas partes conjungendas atque uniendas adhibentur. A nonnullis [gap: Greek word(s)] nominantur, quod in cruetis


page 940, image: s0940

vulneribus conjungendis usurpentur: veruntamen non solum in his, sed et in ulceribus, ubi mudata sunt, commode adhiberi possunt. Magis siccant haec, ut diximus, quam sarcotica, ad secundum ordinem usque, nihilque detergunt, sed totam substantiam cogunt, et ut ex sanguine, qui in osculis venarum continetur, glutinum carneum generetur, faciunt, ac prohibent, ne ulla inter conjunctas partes subnascatur humiditas. Magis siccant et adstringunt [gap: Greek word(s)] , quae non solum id, quod confluit, sed et humorem, qui in ipsa carne continetur, consumunt, ut caro in cutis similitudinem mutetur. Talia itaque medicamenta vehementius siccent oportet, crassiorisque sint materiae, ut adstringant et contrahant, et frigoris potius, quam caloris participia. In numero [gap: Greek word(s)] sunt; alumen, lithargyrium, sarcocolla, aloe, bolus armenus, plumbum, cadmia, aristolochia, balaustia, corallium, equisetum, plantago, symphytum, tormentilla, pentaphyllum, perfoliata, cortices granatorum, thus, aes ustum lotum, sanguis draconis, lapis calaminaris, antimonium. Imo ut ex iis, quae de [gap: Greek word(s)] dicta sunt, satis apparet, unum et idem medicamentum, pro diversitate corporum, partium, vulnerum, et ulcerum, nunc sarcoticum, nunc glutinatorium, nunc epuloticum esse potest, et quae sarcotica sunt in corpore duriore, eadem in molliore glutinare, imo cicatricem inducere possunt; et quae in corporibus mollibus sunt epulotica, in durioribus erunt sarcotica.

[note: An potiones vulneratia dicta utiles sint.] Hisce medicamentis et [gap: Greek word(s)] seu vulneraria non incommode subjungimus, e quibus potiones vulnerariae dictae vulgo, parantur. Quandoquidem vero, an cum ratione, et quo jure ac fructu talia exhibeantur, controversum est, merito primo ea controversia dirimenda. Balduinus Ronssaeus, in epist. medic. epist. 66. potiones, quae extremis etiam artubus vulneratis aut fractis ad continui solutionem uniendam exhibentur, plane rejicit; et cur id faciat, rationes aliquas affert. Primo, ob situs distantiam ad extremos artus penetrate tales potiones posse, non credit. In stomachi quidem, gulaeque vulneribus ista medicamenta commode propinari: verum intestinis laesis potius ea, quae per sedem injiciuntur, quam quae per os assumuntur, medicamenta exhiberi statuit. Quapropter si etiam intestinis laesis, quae multo propiora sunt ventriculo, potiones hae non prosunt: multo minus profuturae sunt extremis artubus vulneratis. Deinde ipsi et hac de caussa suspectae sunt, quod Hippocrates iis non utitur, in ejusque scriptis ne umbra quidem earum exstat. Quibus accedit et hoc, quod, (cum pro loci affecti natura variantda sint remedia, quae pro vulneribus agglurinandis adhibentur) non recte videtur, unum potionum genus sine discrimine omnium partium vulneribus adhiberi.



page 941, image: s0941

Contra non solum Empeirici, sed et docti ac periti Medici et Cheirurgi has potiones, usurpant et commendant; ut Guido, part. 2. Cheirurg. parv. cap. 9. Johannes de Vigo, lib. 3. c. 10. Johannes Anglicus, Nicol. Massa, Epist. 18. Ambrosius Paraeus, lib. 18. c. 28. Joan. Andr. a Cruce, de Vulner. tract. 2. lib. 4. c. 4. Fallop. de Vulner. cap. 14. Hier. Fabric. ab Aquapendente, lib. 2. c. 24. aliique recentiores plures. Exstant etiam talium exempla in libro, qui Galeno asscribitur, de dynamidiis; et apud Meseum, lib. 3. de Antidotis in fine: quod medicamentum etsi in codicibus antiquioribus non exstare quidam asserunt: commendatur tamen â Joanne de Vigo, loco ante allegato. Quapropter etsi rationibus destitueremur: tamen cum tot Medicorum experientiae refragari nefas sit, potionum harum usum plane rejiciedum non censemus. Nam, ut Galen, de Loc. aff. c. 3. scribit, Praestat ea, quae fiunt, quomodo fiant, quaerere, quam, quod fiant, negare. Et quamvis in his audaciam et temeritatem empeiricoru damnamus: genuinum usum tamen admittimus. De quo Guido de Cauliaco, tr. 3. doct. 1. c. 1. seculi sui stylo ita scribit: In antiquis ulceribus, in fistulatis et canceratis, nec non et in sanguine congelato in interioribus, ac in sanie congregata in pectore, et in glandulis intrinsecis, et crepaturis quandoque concessi. Quae eadem ex eo habet Joan. Tagaut. lib. 2. Institut. Cheirurg. Et in his casibus audacter se illis potionibus uti scribit Joan. Andr. a Cruce, iisque magis in diuturnis, fistulosis et male morigeratis. Hieron. Fabr. ab Aquapendente docet, haec decocta non esse per vulnerum initia praescribenda, quod calida sint pleraque, sanguinemque attenuatum in partem praecipitent: sed tum locum habere, ubi nec febris adest, nec phlegmones in parte vulnerata imminet periculum. Neque tamen omni ratione haec destituuntur. Cum enim multum in eo situm sit, quomodo pars affecta, et sanguis in ea sese habeat, et quae nocent vulneribus, omnia fere sanguinis vitio commoveantur, ut docet Tagaut. Instit. Cheirurg. lib. 6. cap. 12. atque hinc videamus, cibos alios esse vulneratis commodos, alios noxios: cur non ea medicamenta aegris propinemus, quae faciunt, ut omnia in sanguine, et circa partem affectam sese recte habeant? Qua de re Ambrosius Paraeus, loco alleg. Natura, inquit, tali potione adjuta plane mira fecisse mihi non raro visa est in cariosorum ossium correctione, et ulcerum consolidatione. Hae namque potiones etsi humores noxios per alvum non expurgent: valde tamen efficaces sunt detergendis ulceribus, et ab omni excrementitiorum humorum colluvie vindicandis, sanguini defecando, et ab ichoribus, omnique impuritate repurgando, fractis ossibus agglutinandis, et nervis unioni restituendis. Et mox: Haec medicamenta admirabili et prope divina vi sua sic sanguinem expurgant, ut ex eo tanquam e materia apta et laudabili caro, quaevisque alia substantia deperdita propte restitui et reponi possit pars pristinae unioni reddi. Et Andreas Matthiolus in lib. 4. Dioscorid. cap. 16. Ejusmodi potionibus vidi ego cum thoracis tum intestinorum vulnera


page 942, image: s0942

sanare, quae lethalia et nullo prorsus auxilio curari posse censebantur.

Ex quibus etiam est facile iis, quae â Ronsaeo objiciuntur, satis facere. Fallitur enim Ronssaeus in eo, quod existimat, eodem fine, quo topica, vel neratis has potiones exhiberi, et non alium usum esse harum potionum, quâm illarum, quorum Galenus, 4. meth. med. cap. 7. meminit. Illa enim medicamenta non habent alium usum, quam alia topica, quae extra vulneribus et ulceribus applicantur; de quo Galenus, 3. meth. med. Verum quo fine potiones illae vulnerariae propinentur, jam ex Paraeo dictun est; patetque ex aliis etiam, qui pluribus hac de re scripserunt, autoribus, qui nec illud praetereunt, quomodo secundum varietarem partium et affectuum notiones variandae sint, ad quos lectorem remittimus. Sunt autem simplicia medicamenta, e quibus tales potiones parantur, ista fere: Consolida major et minor, sanicula, consolida sarracenica, agrimonia, pyrola, veronica, artemisia, plantago, sabina, equisetum, radic. tormentillae, caryophyllatae, carduus benedictus, pimpinella, alchymilla, vinca pervinca, sanguisorba, virga aurea, pilosella, centaurium minus, ophioglossum, betonica, hypericum, flores rosarum, tanacetum, verbena, sepentaria, herniaria, pentaphyllum, scordium, oculi cancri, macis, bolus armenus.

[note: Callum generantia.] Epuloticis cognata sunt [gap: Greek word(s)] seu callum generania. Quod n. in cute est cicatrix, in osse est callus. Qui etsi naturae sit opus: tamen ista medicamenta naturam in opere hoc adjuvant, ut ex proprio ossium alimento, et eo, quod ex fracturae extremis continuo excidit, substantiam ossi similem, per quam ossa conjunguntur, quae callus dicitur, generet. Medicamenta, quae hoc praestant, desiccant, incrassant, indurant, et moderate quaedam calefaciunt (nam quae magis calefaciunt, resolvunt, consumunt, et attenuant succum, e quo callus generari debet) et adstringunt. Horum quaedam exhibentur, ut succus priraulae veris, pulvis radicis agrimoniae, aut succus ejus, imprimis lapis osteccolla dictus, de quo infra parte 2. sect. 2. cap. 7. in fine. Extra applicantur, bolus armenus, farina volatilis, osteocolla, aloe, nuces cupressi, thus, tragacantha, acacia.

[note: Lac generantia.] Tandem etiam in classem hanc retulimus lac et semen generantia seu augentia. Ad lactis autem generationem faciunt alia per se, alia per accidens. Per se dicuntur lac generare, quae producunt substantia lactis: per accidens, quae vel materiam lactis ad mammas deducunt, vel removent caussas, propter quas ea imminuitur. Primô cum lactis materia sit sanguis, isque modice calidus, nec nimium crassus; lactis vero generatio naturae opus sit: lactis quidem generatio per se naturae tribuenda est. huc tamen conferunt omnia, quae ad probi sanguinis generationem faciunt, et medicamenta, quae impedimenta removent. Ad sanguinis lacti generando idonei productionem faciunt, quae calida sunt ordine primo vel secundo,


page 943, image: s0943

citra ullam siccitatem. Si vero calor nimius absumat sanguinem, lactis materiam, refrigerantia ad lactis generationem faciunt, ut semina quatuor frigida majora, lactuca, violae, nymphaea, papaver, et similia. Si autem ob frigiditatem sanguis nimis crassus generetur, calefacientia et attenuantia, quae mox proponentur, utilia sunt. Per accidens vero lac generare dicuntur, quae lactis materiam ad mammas deducunt. Si nimium sanguinis materia in corpore quidem adsit, sed non perveniat ad mammas, vel propter sui crassitiem, vel ptopter facultatem mammarum attractricem debilem, omnia, quae haec vitia emendant, lac per accidens generare dicuntur: nisi quis ea peculiare cum mammis consensum habere dicat, et hoc modo per se etiam ad lactis generationem facere statuat. Talia sunt, foeniculum et anethum viride, smyrnium, apium, polium, eruca, polygala. Faciunt huc et per accidens etiam ad lactis generationem, quae ad sanguinis attractionem faciunt, ut frictiones mammarum. Quomodo etiam ad lactis generationem facere dicuntur, si sanguis per nares vel uterum effluat, quae illius effluxum impediunt. Quaedam tamen etiam proprietate substantiae ad lactis generationem facere dicuntur, ut pulvis crystalli, foeniculum et anethum.

[note: Semen generntia.] Eodem modo ad seminis generationem faciunt, quaecunque optimum sanguinem, seminis materiam generant, et quaecunque ipsum ad vasa semini generando destinata deducunt. Materiam inprimis suppeditant alimenta calida et humida, et quae mteriam seminariam spiritu replent. Aliquid tamen etiam huc faciunt medicamenta mediocriter humida et calore temperata. Non autem quilibet flatulenti cibi aut medicamenta hic utilia sunt, sed quae viscidam habent substantiam et non statim dissipantur. Rectissime autem alimenta medicamentis et medicamenta alimentis permiscentur. Talia autem medicamenta sunt, bulbi, cicer, scincus, satyrium, eruca, semen fraxini, lini, allium, cepae, radices eryngii, napi, asparagi, zingiber viride, galanga, amygdalae dulces, nuces pineae, pistacia, castaneae, dactyli, fabae, pastinaca, rapae sativae, oryza, cinara, ostreae. E quibus tamen pleraque semini generando materiam non praebent, sed materiam tantum seminis flatu replent. De cinara etiam, tuberibus quibusdam terrae et bulbis, aliisque similibus Platerus statuit, ut etiam supra lib. 4. part. 1. cap. 3. dictum, ea nec materiam multam semini, nec spiritus suppeditare, sed succum potius melancholicum. Piper vero, quo condiuntur, utinam acrem calidamque reddere, quae postea vicinitate partes genitales stimulet. Potest tamen piper et aromata etiam ad venerem excitandam facere, quia semen acrius reddunt, quod titillationem excitat. Sunt tamen etiam quaedam, quae occulta


page 944, image: s0944

proprietate semen augere, et ad venerem facere creduntur, ut orchidum et satyrii species; et quidem in orchidibus testiculus major (minor enim veneri potius resistere creditur) lingua avis, cervi genitale; passerum cerebella, scincorum lumbi.

CAPUT X. De Rubefacientibus, Vesicantibus, Crustam inducentibus, Adurentibus, Corrodentibus, Putrefacientibus, Psilothris, lac et semen exstinguentibus.

AD quartam classem pertinent, quae corrumpunt, ut Rubefacientia, Vesicantia, Crustam inducentia, Adurentia, Cor rodentia, Putrefacientia, [gap: Greek word(s)] , seu lac et semen corrumpentia.

Primo rubefacientia, vesicantia, [gap: Greek word(s)] , communi nomine [gap: Greek word(s)] comprehenduntur, quod calore suo excedente corpus nostrum, ut aquae fervor vel ignis, adurant, gradibusque saltem, et secundum magis et minus differant. Mitissima inter ea sunt [gap: Greek word(s)] , [note: [gap: Greek word(s)] .] quae cutem saltem calefaciendo rubefaciunt, et, quae altius delitescunt, ad cutem evocant. Qualia sunt; sinapi, semen nasturtii, urticae, radices Thapsiae.

Fortiora jam sunt Vesicantia dicta, [note: Vesicantia.] quod vesicas et pustulas excitent, quae et calorem inter reliqua [gap: Greek word(s)] mitiorem, et ob substantiae tenuitatem, leviorem qui summam tantûm cutim exurit, obtinent, humoremque, sicut fervens aqua, ardoris vi proliciunt, cuticulamque â cute divellunt, et in vesicam attollunt, in quam, quicquid humoris attractum est, colligitur. Ubi enim humores tenues ab his medicamentis extra corpus tracti sunt, nec tamen propter cuticulae densitatem exhalare possunt, ipsam cuticulam a vera cure separant et attollut; qualia sunt cantharides, sinapi, fermentum, flammula, ranunculus, semen nasturtii, thapsia, radix cyclaminis, pyrethri, scillae, allii, pes colum binus, euphorbium fimus columbinus, sapo.

Vehementiora adhuc sunt [gap: Greek word(s)] , [note: Crustam inducentia.] quod crustam inducant, ita dicta, quae non solum cuticulam attollunt, sed ipsam cutim jam adurunt. Talia sunt calida in quarto gradu, crassaeque substantiae, ideoque minus cito penetrant, sed in cute haerentia eam, ut ignis, adurunt, doloremque excitant; ultra tamen cutim vim suam non exrendunt.

[note: Adurentia.] [gap: Greek word(s)] inter haec sunt vehementissima, et ipsa calote summo et substantia crassa praedita, sed tamen [gap: Greek word(s)] vehementiora. Repente enim adurunt, crustam densiorem inducunt, et interdum non in solam cutem, sed in subjectam carnem agunt, unde dolor vehementissimus


page 945, image: s0945

excitatur. In adurentium medicamentorum numero sunt: aes ustum, aeris flos, calx viva, vitriolum, cinis fecum vini, ficulneus, fraxini, sabinae; fimus columbinus, eruca pinorum, helleborus albus, sal e lixivio, e quo sapo conficitur, paratus, auripigmentum, arsenicum, mercurius sublimatus.

Praeter haec sunt adhuc medicamenta alia, quae carnem detrahunt, eaque duplicia, mitiora, quae [gap: Greek word(s)] ; et fortiora, quae [gap: Greek word(s)] appellantur. Largâ tamen vocis acceptione, [gap: Greek word(s)] etiam, sub communi septicorum nomine comprehenduntur.

[note: Corrodentia.] [gap: Greek word(s)] exedentia seu corrodentia sunt, quae excrescentem carnem mollem tollunt, extimamque saltem, quam contingunt, superficiem detrahunt, non repente sed sensim liquefaciunt atque absumunt: in altum vero penitiusque non feruntur, ut docet Galenus 5. de Simp. med. fac. cap. 15. habentque inter epulotica et septica proprie dicta mediam quasi naturam. Unde accidit, ut Galenus, 3. meth. cap. 6. et 5. de Simpl. med. fac. cap. 6. scribit, quod quaedam medicamenta pulverisata exigua quantitate ulceri inspersa, cicatricem inducunt, eadem verô si largius inspergantur, carnem absumunt, et ulcus cavum efficiunt; et contra cathaereticorum quaedam si parcius usurpentur, cicatricem inducunt, et fiunt epulotica. Atque hinc etiam inter cathaeretica quaedam septica et quaedam epulotica recensentur. Quae vero hoc praestant, sunt calida in tertio et quarto gradu, tenuisque substantiae, ut facilius sese insinuare in materiam tollendam possint. Mitiora sunt; aloê, alumen, cinis conchylium, cinis quercus et ficus, radices vitis albae, ellebori nigri, plumbum ustum, antimonium calcinatum. Fortiora; calx viva, flos aeris, aes ustum, vitriolum calcinatum, argentum vivum praecipitatum, sublimatum, misy, sory, plumbum ustum, oleum vitrioli, sulphuris.

[note: Putrefacientia.] [gap: Greek word(s)] seu putrefacientia sunt, quae crustam non faciunt, sed carnem duriorem colliquant, quorum naturam diligenter describit Galenus 5. de Simpl. med. fac. cap. 15. Suntque calidissima et siccissima, et majorem, quam [gap: Greek word(s)] caliditatem obtinent, atque iis acriora, calorique nativo infensissima sunt, eumque vel fugant vel ejus [gap: Greek word(s)] destruunt. Unde debilitata parte, humidoque radicali direpto, sequitur substantiae partis corruptio, ac cadaverosa putrilago. Quia vero haec medicamenta difficulter emendabilem in corpore labem relinquunt, vix â Medico in usum trahenda sunt; praecipue in locis membris principibus vicinis, sed loco illorum, ubi opus est, [gap: Greek word(s)] adhiberi possunt. Talia sunt, arsenicum, auripig mentum, chrysocolla, dryopteris, pityocampe, aconitum, sandaracha.

[note: Psilothrae.] Pertinent huc et Psilothra, quae pilos exstirpant, partemque glabram reddunt. Habent enim et ea vim


page 946, image: s0946

erodendi et urendi, ac si diutius cuti immorentur, eam exulcerant, vel pustulas extrahunt, aut crustam inducunt et adurunt. Talia sunt, lixivium forte, calx viva, ovaformicarum, sandaracha, arsenicum, auripigmentum.

Tandem lac et semen exstinguentia [note: Lac imminuentia.] et imminuentia quod attinet, sunt illa medicamentis lac et semen generantibus contraria, quae scilicet impediunt ipsorum generationem, vel quod genitum est absumunt Impeditur lactis generatio, si sanguinis copia imminuatur, quod quidem medicamenta non praestant, sed victus tenuis, motus et similia; vel motus ad mammas impeditur, quod faciunt medicamenta repellentia mammis imposita, ut cicuta, lactuca, lens palustris, nymphaea, cucurbita, solanum, portulaca, papaver. Absumunt vero lac genitum agni casti semen, calamintha, cyminum, ruta, salvia, crocus, farina fabarum, lupinorum ocymum: quorum aliqua, ut crocus, cymimum, semen agni casti peculiari et occulta vi id praestare creduntur.

[note: Semen exstinguentia.] Semen itidem exstinguunt, quae ipsi materiam detrahunt, seu quae prohibent, ne sanguis generando semini aptus augeatur. Nimirum fine Cerere et Baccho friget Venus. Semen vero absumunt quaedam occulta proprietate, ut radix cynosorchidos minor, sicut major semen auget, semen agni casti. Manifesta; frigida, cicuta, cucurbita, hyosciamus, lactuca, nymphaea, acetosa, lens palustris, portulaca, acetum et acida: Calida; calamintha, mentha, anethum, ruta. semen cannabis. Quibusdam tamen ex his etiam occulta Qualitas tribuitur. Pertinent huc et Sacchruum Saturni dictum, camphora, quod tamen negat Julius Caes. Scaliger, Exerc. 104. sect. 8.

CAPUT XI. De Purgantibus per alvum.

QUinta classis continet ea medicamenta, quae in ablatione alicujus rei consistunt, quae varia ac multiplicia sunt, pro rerum, quae tollendae sunt, et locorum, per quos fiunt evacuationes, varietate.

Primo etsi in genere omnia medicamenta, quae vel thoracem, qualia sunt [gap: Greek word(s)] , vel caput, inter quae sunt errhina et apophlegmatismi, vel quamcunque aliam corporis partem [note: Purgantia quae dicantur.] excrementis liberant, purgantia et evacuantia appellari possent: tamen usus obtinuit, ut illa solum evacuantia et purgantia in specie atque absolute dicantur, quae per alvum, vel etiam vomitum corporis excrementa educunt. Et quidem quae alvum movent, et communi evacuantium nomine indigitari solent, non sunt unius generis. Alia enim sunt, quae alvum saltem primasque vias emolliendo, abluendo, vel abstergendo evacuant: Alia, quae peculiari vi et specifica proprietate ultra primam corporis regionem penetrant,


page 947, image: s0947

et penitiores quoque ac remotiores partes evacuare possunt, quae propriissime purgantia dicuntur.

[note: Alvum emollientia.] Illa Graeci [gap: Greek word(s)] nominant, quod feces ex intestinis alvumque subducant, sive molliendo et humectando, ac lubricando id faciunt, dum abundante humiditate feces imbuunt et liquant, atque ad expulsionem promovent; sive detergendi et moderate stimulandi vim habent. Talia sunt; malva, althaea mercurialis, bela, brassica, blitum, atriplex, asparagus, passulae, pruna dulcia, sebesten, cassia, manna, tamarindi, oleum amygdalarum dulcium, ficus pingues et recentes, mala dulcia, jura pinguia, galli inprimis vel capi; serum lactis, caprinum inprimis, butyrum recens.

[note: Purgantia in specie dicta.] Purgantia autem proprie atque in specie ita dicta sunt, quae peculiari vi peculiarem aliquem humorem e corpore proliciunt. Verum cum maxime controversum sit, qua ratione ac vi ad humorum evacuationem concurrant purgantia dicta medicamenta: de eo primum dispiciendum est. Ut autem de Asclepiadis opinione, [note: Quavi purgantia humores vacuent.] qui statuebat, non ideo dejectiones post assumta medicamenta purgantia fieri, quod humores traherent, sed quod gignerent, nihil dicamus; utpote quae jam ab omnibus explosa est: nec eorum etiam sententiam pluribus examinemus, qui existimant, non peculiarem aliquem humorem prolicere purgantia, sed naturam saltem stimulare, atque lacessere, quae postea irritata sponte vitiosos humores expellat atque exturbet; cum id, quod experientiae est, evertat, alia scilicet medicamenta bilem, alia pituitam, alia melancho liam purgare, nec fas sit in quovis humore peccante quodlibet purgans exhibere: illud saltem hîc inquiremus; An medicamenta purgantia humores, quos dicuntur purgare, attrahant, et qua vi [note: An purgantia humores attrahant vel fugent.] id faciant. Quanquam enim antiqui de hoc non dubitaverint, sed in eo consentiant Hippocrates, Galenus, Avicennas, Rhases, Avenrois, Mesues; â purgantibus medicamentis humores, qui evacuantur, attrahi: tamen â recentioribus id in dubium vocatum est. Nam L. Joubertus, Paradoxo 9. dec. 2. probare conatur, purgantia medicamenta non humores attrahere, sed iis prorsus inimica esse, eosque [gap: Greek word(s)] quadam persequi, e corpore expellere, et ejusdem naturae esse cum [gap: Greek word(s)] .

Verum ipse procul dubio animadvertit, quibus difficultatibus obnoxia sit haec opinio. Neque enim facile probari potest, purgantia ejusdem naturae esse cum [gap: Greek word(s)] , vel inter antidota numerari posse; cum, ut Galenus, in lib. de vict. rat. in acutis com. 2. t. 12. scribit, purgantium omnium medicamentorum natura corporum, quae expurgantur, naturae contraria sint et noxia. Sicut nec facile monstrari potest, quomodo â purgantibus per antipathiam


page 948, image: s0948

exvenis et remotissimis partibus ad intestina humores pellantur. Ideoque ad id canfugit, nan solum medicamentum id opus perficere, sed maxime partium vim expultricem a medicamento excitatam. Imo asserit, medicamentum purgans nihil aliud facere, quâm irritare, et partium excretricem facultatem invitare, atque cum vasorum oscula praeterit, dum continuo gradu â ventriculo ad sedem progreditur, expultricem facultatem exuscitare, unde fiat, ut irritamento ad superiora usque perveniente jecur etiam expurgetur, et simul cum eo partes superiores. Qua in re cum Jac. Schegkio (qui statuit caussam purgationis non esse [gap: Greek word(s)] seu tractum, sed [gap: Greek word(s)] , id est, expulsionem, quae fiat â facultate expultrice per transversas fibras, lacessita partim ab acrimonia humorum, partim a pharmaci violentia, qualitate irritante et molestante vasa) consentit, et concedit, expulsionem illam potius fieri â corporis nostri excretrice, quâm â vi medicamentorum expellente.

[note: Evacuatio sit a natura, non a medicamento.] Ex his ut nos expediamus, hoc primô concedendum omnino esse putamus, evacuationem non medicamenti vi, sed naturae operâ fieri, quae ab agitatis et confluentibus humoribus irritata, expultricis facultatis ope, et purgans medicamentum, et humores, qui confluxêre, e corpore expellit. Verum de hoc jam quaeritur, unde sit ille humorum confluxus, et unde illa humorum vitiosorum ab utilibus secretio.

Thomas Erastus, in lib. de occult. Medic. proprietat. pluribus probare conatur, purgantia non trahendo vacuare, sed quia natura molestiam creant, eamque irritant et stimulant. Et sane probabilia sunt argumenta Erasti, quibus etiam tantum effecit, ut doctissimos Medicos in suam [note: An purgantia solum irritando evacuationis caussa sint.] sententiam pertraxerit. Verum nos etsi non negamus, inesse medicamentis purgantibus vim stimulandi facultatem expultricem: tamen hoc concedere non possumus, hunc confluxum ea solum de caussa fieri, quod facultas expultrix irritata et lacessita inutilia expellat. Etenim si sola irritatio caussa esset, non delectus medicamentorum necessarius esset, neque ab aliis medicamentis alii humores evacuarentur; sed quodlibet medicamentum, dummodo naturam ad expellendum inutilia et molesta lacesseret et stimularet, quemlibet humorem expurgare posset.

Ergo cum eorum sententia, qui [note: Purgantia attrahunt humores.] solum irritando purgantia medicamenta evacuationis caussam esse statuunt, fidem non mereatur; nisi commode explicetur: plurimi hodie Medici antiquorum opinionem defendunt, statuuntque humores, qui â facultate expultrice exturbantur, prius a medicamentis purgantibus attrahi, et â massa sanguinea atque utilibus humoribus segregari.

Verum ubi explicandum est, qua ratione et vi â medicamentis purgantibus humores attrahantur, non consentiunt. Nonnulli


page 949, image: s0949

hanc attractionem calori solum tribuunt. Verum si â calore tantum haec attractio fieret, omnia calida purgarent, et quo quid esset calidius, eo potentius purgaret: cum tamen etjam calidissima sint medicamenta, quae nullam vim habent purgandi. Et cum calor trahat, quicquid primo obvium et motui magis paratum est: si purgantia solo calore attraherent, et non delectu quodam etiam â remotis partibus singula peculiares humores allicerent, tantum obvios quosque, et ad motum magis promtos humores attraherent.

Quapropter cum non in calorem, ut nec ullam aliam primam ac manifestam qualitatem referri possit haec attractio, occultae qualitati alii ea adscribunt, quam Hippocrates et Galenus familiaritatem et similitudinem totius substantiae appellant. Ita enim Hippocrates, lib. 1. de nat. hum. t. 31 Medicamentum ubi subierit corpus, primo quidem ducit, [gap: Greek word(s)] , non secus (quo simili rem declarat) ut plantae ex terra succum trahunt, unaquaeque sibi familiarem. Galenus vero, lib. 3. de simpl. medic. fac. cap. 25. substantiarum similitudine attractionem fieri dicit. Et, 5. de simpl. med. fac. cap. 17. scribit: Esse genus attrahentium medicamentorum, quod qualitatis familiaritate attrahit, idque aliud esse nihil, quam totius substantiae similitudinem, et talia esse purgantia omnia.

Ab hac sententia etiamsi in diversum abire videantur Avicennas, Mesues, Rhases: tamen verbis potius, quam sententiis revera dissident. Neque enim Galenus per familiaritatem aut similitudinem substantiae [note: Quae sit fimilitudo substantiae cum humoribus.] identitatem intelligit. Ita enim, de simpl. med. fac. cap. 25. Similitudinem inesse substantiis diximus, non identitatem: contrarium enim cernimus. Nam neque ferrum attrahit ferrum, neque caro carnem, sed magnes ferrum, caro sanguinem. Differunt enim idem et simile. Quippe pituitae pituita eadem est, et cnicus cnico: similis autem pituitae cnicus, non tamen idem. Itaque vis trahendi peculiarem humorem fundatur in similitudine substantiae, non in identitate. Unde etiam necessarium non est, ut ejusdem plane virtutis participes sint, inter quae haec similitudo intercedit. Congruunt hoc modo, atque similitudo est inter ferrum et magnetem. Interim non sequitur, easdem esse utriusque vires, et ferrum etiam habere facultatem, qua magnetem trahat, aut bilem, qua trahat rhabarbarum. Nam specificae illae virtutes specificam sequuntur naturae differentiam, neque trahentis et tracti easdem proprietates esse necesse est. Eademque convenientia et familiaritas non ita restringi debet, quasi inter duo tantum esse possit, et propterea humor purgandus uni tantum medicamento familiaris esset, et ab eo trahi posset; sed idem cum pluribus inter se diversis illam convenientiam habere potest. Unde bilis et â rhabarbaro, et â scammonio trahi potest. Ut enim ab utroque trahatur, apta nata est; et utrumque trahendi bilem potentiam habet.


page 950, image: s0950

Contra tamen scammonium non attrahit rhabarbarum; neque enim hanc facultatem habet: neque posse attrahere bilem est idem, quod posse attrahere rhabarbarum.

Deinde etiam per similitudinem substantiae intelligenda non est similitudo in accidentibus, ut scribit Vallesius, lib. 9. contr. c. 1. quae consequuntur substantiae modum, qui nascitur ex modo mixtionis; ut sunt color, crassities, aut tenuitas, raritas, densitas, friabilitas, aut contrarium, et tales aliae, quae videntur magis ex parte materiae. Actionis enim hujus nobilitas et eminentia satis testatur, eam formae esse sobolem, et â vi nobiliore oriri, non ab affectionibus his, quae materiam sequuntur, multisque aliis rebus sunt communes, atque tota rei substantia nominari non possunt. Praeterea modus ille substantiae, quem vocant, mutari potest, et ex solido liquidum fieri, vi tamen purgante non mutata: ut si hanc similitudinem venemur, parvam omnino inter medicamenta purgantia et humores simus inventuri. Quapropter et ad mentem antiquorum, et vere Arabes illud, quod Galenus substantiae similitudini attribuit, occultis proprietatibus, toti substantiae et formae attribuerunt, verbis, ut ante etiam dictum est, potius, quam sententiis dissidentes; remque omnem hanc recte et clare explicarunt, dum dicunt: tales actiones non provenire â qualitatibus primis, et temperie ex iis orta, sed â tota substantia et forma specifica. Res enim non solum ex elementis facultates habere, quae calefaciunt, refrigerant, humectant, siccant, sed etiam rebus omnibus proprietaes quasdam nobiliores inditas esse, quibus quod sibi proprium est, agunt, pro formae natura et motione insita, atque in hoc genere etjam vim purgandi consistere. Avicenna, secunda primi doct. 2. c. 15. Mesues, lib. 1. theorem. 1. Quamvis enim Vallesius atque alii eos, qui caussam attractionis humorum in occultas proprietates referunt, ignaviae accusent, atque existiment, ad occultas qualitates confugere nihil aliud esse, quâm suam ignorantiam confiteri: tamen satius est, in re obscura, ubi nulla vera ex manifestis qualitatibus caussa reddi potest, ad occultas qualitates, quae revera dantur, atque effectibus se produnt, confugere, quâm falsi aliquid asserere, atque effectus alicujus falsam et fictam caussam defendere. Et ut libenter confitemur, ignavi esse in caussarum, que intellectui nostro pervestigabiles sunt, inquisitione deficere: ita temerarii esse judicamus, rerum abditissimarum arcana perscrutari, et in naturam injurii pro veris occultis falsas manifestas reponere velle.

Verum ut cunque haec probabiliter disputentur et proponantur: animum tamen veritatis avidum non satiant. Si enim medicamenta purgantia ad se traherent humores vitiosos, non video, quomodo ratio reddi possit, cur medicamenta purgantia umbilico aut ventri illita vel imposita, vel manibus tractata, vel


page 951, image: s0951

olfacta, (id quod fieri experientia testatur, et historias aliquot Erastus, lib. de occult. medic. propriet. cap. 6. et in explicatione 2. quaestionis de purgantium facult. recenset) alvum moveant. Cum tum, utpote extra applicata, nod ad se et versus corporis ambitum trahant, sed etiam extra applicata efficiant, ut humores in alvum confluant.

Ergo his omnibus pensitatis in eam venio sententiam, purgantia neque humorem, quem attingunt, in suam natutam convertere simpliciter, neque etiam naturam saltem irritare et stimulare, neque tandem humores ad se simpliciter trahere, sed humores sibi cognatos et adfines turbare et agitare, et quasi fermentare, atque omnino efficere, ut, qui antea sanguini permisti, naturae molestiam non creabant, jam ab aliis agitati segregentur, et seorfim existentes naturam stimulent, atque ad expellendum irritent. Nam ut Hippocrates, de prisca Medicina ait: [gap: Greek word(s)] . Haec quidem mixtione et mutua contemperatione neque cernuntur neque hominem molestiâ afficiunt. At ubi horum quippiam secretum fuerit, et per se exstiterit, tunc et conspicuum fit, et hominem molestiâ afficit. Atque hanc in humoribus fermentationem efficiunt purgantia, sive ore capiantur, sive dum extra corpori applicata in tenuissimos spiritus, seu [gap: Greek word(s)] , ut Empedocles nominabat, resoluta in corpus penetrant. Etsi enim purgantia sua mole minima sunt: tamen spirituosum quid ab iis in universum corpus diffundi posse, vel venena docent, quae mole minima in totum corpus penetrant, et res odoratae, quae mole parvae magnum aeris spatium implent. Non tamen â quolibet medicameto quemvis humorem turbari et fermentari statuimus, sed quodlibet medicamentum in cognatos sibi humores agere, cholagoga bilem movere, fermentare, et ab aliis humoribus separare; melanogoga melanchoha, phlegmagota pituitam: quod peculiari et occulta qualitate efficiunt, ut antea probatum est. Ubi ergo ita humores a medicamento turbati et fermentati fuerint, atque omnino effectum, ut jam a bonis et corpori alendo utilibus segregati seorsim existant, naturam stimulant, quae irritata et vi expultrice insurgente, eas ad consuetas et humori convenientes evacuationis vias protrudit. Quo fortasse etiam peculiaris medicamenti vis facit, quae peculiarem non ad ambitum corporis, sed ad intessina confluendi vim habet.

Atque ex his omnibus modum omnem atque rationem purgationis colligere facile est. Medicamentum purgans, ubi seu ore assumtum, seu per alvum infusum, seu extra umbilico et ventri applicatum, manibus tractatum, aut naribus admotu fuerit, a calore corporis nostri in


page 952, image: s0952

actum deducitur et resolvitur, ejusque resoluti subtilissimi vapores, aut potius spiritus et [gap: Greek word(s)] in totum corpus disperguntur, qui occulta quadam vi et proprietate humores sibi familiares, corpori vero noxios movent et fermentant; (si quis tamen hîc trahendi vocabulo uti voluerit, et hoc modo antiquorum sententiam explicare, cum eo non litigabo, modo de re constet) quo modo a massa sanguinea et utilibus humoribus segregantur, et qui antea iis permixti erant, jam seorsim cosistere incipiunt. Quod ubi fit, Natura et a noxiis humoribus jam seorsim existentibus, et a Medicamento stimulata expultricis facultatis ope, et purgans Medicamentum, et humorem vitiosum ejus vi separatum, simul e corpore expellit, atque exturbat.

[note: Purgantia alia sunt mitiora.] Sunt autem purgantia ista non unius generis, verum alia mitiora, alia fortiora. Mitiora sunt, cassia, manna, atque alia, quae jam recensebuntur, Inter quae si aliqua reperiuntur, quae inter lenientia fuerunt enumerata, id ea de caussa factum, quod talia, seu lubricando, seu abstergendo, quidem alvum leniunt, praeter hoc tamen proprietate substantiae peculiarem aliquem humorem respiciunt, et ultra primas vias ad epar usque vires suas exserunt; ex toto tamen et remotioribus partibus pleraque evacuare [note: Fortiora alia.] non possunt. Fortiora vero purgantia sunt, quae e toto corpore et distantissimis quoque partibus humores evacuant. Varia autem sunt medicamenta purgantia: ab humorum tamen, quos specifica virtute attrahunt, numero eorum constituuntur differentiae.

[gap: Greek word(s)] seu bilem evacuantia mitiora sunt.

[note: Manna.] Manna humiditate et siccitate temperata est: paulo tamen calidior et dulcis: quapropter per febres frigidis corporibus commodius; in ardentioribus autem febribus non ita utiliter exhibetur; nisi acida admisceantur, et praecipue pulpa tamarindorum. Pectori amica est. Adulteratur purgantibus aliis admistis. Ideoque necessarium est, ut in liquore conveniente dissoluta coletur. Ita enim quicquid admistum est, separatur; sicut et sordes, quae ei plerunque admistae sunt. Exhibetur dissoluta in jusculo carnis bubulae, vel gallinae, vel decocto prunorum acidiusculorum, vel tamarindorum.

[note: Cassia.] Cassia fistularis in calido et frigido est temperata, caetera humidior, et flatuosa, atque ideo debili et humido ventriculo, lubricaeque alvo minus commoda est, aut si adhibere in lubricitate intestinorum placeat, aliquid rhabarbari vel myrobalanorum adjiciendum est; sicut in ventriculi imbecillitate cinamomum, mastiche, et in flatibus semen anisi, foeniculi, dauci adduntur. Intestinis etiam debilibus dolorem affert, ut homines in syncopen incidat. Nocet quoque hypochondriacis, flatulentis, tumidis, lienosis. Solet autem


page 653, image: s0953

medicamentorum illorum, quae juvant, vel corrigunt, [gap: sign vor 1/2 Drachme] ad [gap: sign vor Drachme] j admisceri. Pectori grata est, et pleuriticis utilis, sitim sedat, corpus humectat, calorique renum et calculo, et urinae difficultati succurrit. Ipsique non incommode tum aliquid pulveris glycyrrh. admiscetur. Minus comomde in diluto propinatur: commodius vero forma electuarii vel boli. Non diu ante cibum exhiberi debet; aliâs in nutrimentum ea abutitur natura. Est benignum medicamentum, et tutum pueris quoque et praegnantibus, omni tempore, et omni aetati.

[note: Tamarindi.] Tamarindi frigidi et sicci sunt ordine secundo. Ob id humorum acrimoniam reprimunt, bilisque et sanguinis fervorem compescunt, et sitim exstinguunt, frigidoque ventriculo nocent, ob quem, si ris opus sit, cassiae ligneae, macis vel mastiches drachma una vel drachma una cum semisse addenda est. Inter purgantia sunt medicametum lenissimum, ita ut si soli exhibeantur, tarde et debiliter alvum moveant.

[note: Rosae.] Rosa frigida est in primo, et sicca in secundo. Ejus succus, et inde paratus syrupus, bilem tenuem educit, sed a purgatione visceribus robur addit. Unde hepati commodus est. Menses quoque aperit: quapropter gravidis non propinandus. Paratur praeterea e rosis conserva laxativa, si scilicet succo rosarum [gap: sign vor Libra] j mannae q. s. ad combibendum succum addatur, et postquam resiccatus fuerit, rursus succus addatur, donec non amplius succus recipiatur, hinc in vase vitreo Soli exponatur aliquot diebus. Daturâ [gap: sign vor Drachme] ij ad [gap: sign vor Uncia] j vel [gap: sign vor Uncia] j.

[note: Violae.] Violae sunt frigidae in primo, et humidae ad secundum. Succus earum, et inde syrupus paratus, calorem mitigat, aestumque restinguit, ac pectori utilis est.

[note: Flores per sicorum.] Flores etiam persicorum alvum et vomitum movent, bilemque et serosa purgant.

[note: Myrobalani citrinae.] Myrobalani citrinae sunt frigidae in primo, et siccae in secundo. Ventriculum quidem, intestina atque epar roborant, sed usus earum in viscerum obstructionibus minus tutus est.

[note: Rhabarbarum.] Rhabarbarum calidum et siccum in secundo ordine, purgat superioribus paulo fortius, sed tamen clementer et benigne, tutumque est medicamentum, omni aetati, atque adeo etiam pueris, et praegnantibus innoxium: purgat bilem flavam, et pituitam quoque, sed non nisi in proximis viis haerentem. Habet diversas partes, atque aliarum ratione purgat, et aperit, aliarum adstringit. Obstructiones liberat, et affectus inde natos sanat, icterum, hydropem, splenis tumorem, febres putridas; lienteriae, dysenteriae, sputo cruento, ruptis et contusis commodum est. Inprimis epati utile, unde a nonnullis anima epatis, ab aliis theriaca epatis appellatur; stranguria vero laborantibus commodum non est. Datur in substantia, infusione et decoctione, quae tamen levis omnino esse debet; cum fortiore vis purgandi


page 954, image: s0954

evanescat, additurque tertia pars cinamomi, vel schoenanthi, vel santali citrini, et, ut spargi per venas facilius possit, additur plerumque spica Indica, sed in iis, qui facile vomunt, et in gravidis ea abstinendum. Cum autem, ut dictum, diversas partes habeat, si aperire obstructiones animus est, infusum commodius propinatur; si vero adstringere et roborare simul animus est, in substantia exhibetur. Nonnulli etiam in alvi fluxibus levi tostione vim purgantem minui, et adstringentem augeri posse censent: quod tamen improbat Amatus Lusitanus et Rondoletius, maluntque ejus substantiam a subtilioribus partibus, quibus vis purgandi inest, separare, macerando in aqua platagin. et rosar., aut coquendo, et rejecta priori decoctione denuo coquedo tale exhibere. Ubi etiam institutum est magis purgare, quam adstringere, levis fiat expressio: si contra, major. Nam cum vi purgante adstrictorii aliquid cum forti expressione transmittitur.

[note: Terebinthina.] Exhibetur et Terebinthina vel cum pulvere rhabarbari, vel cum saccharo, vel pulvere glycyrrhizae, in bolos coacta, cum renum extergendorum, tum alvisolvendae caussa. De terebinthinae autem viribus, praeparatione, et usu, pluribus agit Levinus Lemnius, de complex. lib. 1. c. 9. Terebinthina, inquit, non solum alvum citra noxam solvit, sed viscera omnia, internasque partes, jecur, splenem, renes, pulmonem expurgat, modo pellucida sit, non adulterina, nempe ex larice pinea vel abiete lecta. Sum enim efficacissimam hanc expertus in eliciendo suppresso lotio, in comminuendis calculis, in stranguria, atque urinae stillicidio ulceroso ac foedo, in podagra, ac chiragra, in pudendorum, atque obscenarum partium affectibus etiam a contage Venereâ contractis: in expugnandis internis doloribus, quos idem morbus invexit, quorum nonnulli ossibus videntur infixi, quod membranae, nervi, musculi, tendones, qui ossibus adhaerent, humorum saevitia contundi, ac dilaniari contingat. Quum autem Galenus nucis Ponticae, vel avellanae magnitudine, nonnunquam duarum aut trium hanc exhibere soleat, tum ego quo commodius dimanare in venas partesque corporis universas subite possit, in potionis formam conficio, ac liquore aliquo stillatitio, aut vino diluo: absque igni enim liquescit, candoremque eximium agitatione continua adsciscit, quod in hunc modum [note: Terebinthinae praeparatio. Terebinthinae in liquorem redacta, potulenta fit.] perfici solet. Terebinthinae Pisticae, hoc est, probatae, et cui tuto citra ullam fraudis suspicionem possis fidere, unciam aut sextantem in mortario pistillo dissolvo, adjecto lutei seu vitelli ovi pusillo, deinde admisceo certis vicibus aquae vesicariae, vel apii, vel al terius liquoris (ut exigit morbi natura, aut hominis conditio) uncias duas aut tres, haec tatisper subigo, dum omnia coalescant. Mixtura tam suaviter candore lacteo albescit, ut colostro, aut Belgis vocato cremori prorsus reddatur assimilis, nec aliud esse fibi persuadet, quibus hujusmodi potiones ebibendas offero.

[note: Alor.] Aloe calida est ordine secundo, sicca tertio, valde amara, aperit orificia venarum, abstergit. Ob id iis, qui haemorrhoidibus, uteri fluxibus, aliisque haemorrhagiis obnoxii sunt, sicut et praegnantibus hecticis et omnino calidis siccis extenuatisque


page 655, image: s0955

corporibus non tuta, atque ne ora venarum aperiat nimis, dosi uni mastiches scrupulum unum adjici solet. Modus praeparandi aloen passim in libris de pharmacopoeia scriptis exstat. Commodus satis hic est: Aloe in pulverem redigatur, eique in cucurbitâ vitreâ aqua endiviae vel boraginis et rosaru affundatur, ut quatuor digitis emineat, atque in Balneo calido per biduum, vase clauso, tinctura rubicunda extrahatur; qua per inclinationem vasis separata, novae aqua tantunde affundatur, iterumque tinctura extrahatur, atque id toties repetatur, donec aqua nullo amplius colore tingitur. Aqua omnis postea conjuncta destiliando separatur ad crassitiem mellis, et in fundo aloe purissima relinquitur. Cujus [gap: sign vor Libra] j si addatur succi rosar. Damascenarum [gap: sign vor Libra] ss, et ad ignem in una massam coagulentur, idque bis vel ter repetatur, habetur aloe rosata optima. Non autem in potu propter amaritudinem facile aloe, sed commodissime in pilulis exhibetur. Sed de aloe etiam supra, lib. 4. part. 2. cap. 6. dictum.

[note: Psyllium.] Psyllii semen bilem purgat, frigidum in secundo gradu, in reliquis temperatum, nec ipsum adeo vehemens remedium.

[gap: Greek word(s)] fortiora.

[note: Scammonium.] Inter purgantia autem bilem fortiora primas scammonium tenet, vehemens medicamentum, calidum et siccum in gradu tertio, promte et cito e distantioribus locis bilem, postea et pituitosos et humores trahens, et quod. nisi caute bene correctum adhibeatur, magnum corpori damnum infert. Magna enim trahendi facultate est praeditum, vasorumque ora plus, quam par est, aperit. Abraditque acrimonia sua intestina, et tormina ac tenesmu excitat, venarum orificia aperit, sanguinem per inferiora educit, et dysenteriam excitat. Flatus praeterea quosdam mordaces, gignit, iisque ventriculum lacessit, ut sumentibus nauseam concitet. Imo ventriculo, epati et cordi, totius substantiae proprietate obest. Caliditate quoque sua spiritus inflammat, et febres excitat. Ac propterea nunquam solo scammonio utendum, sed in compositis solum. Et cum eo utimur, ne intestina abradat, addenda pinguia, et quae intestina corroborant, ut tragacanthum, bdellium, oleum amygdalarum dulcium, semen psyllii, et ne viscera laedat, adjungenda cinamomu, spica, galanga, sem. foeniculi, mala cydonia, mastiche, violarum et rosarum succus. Usitatissima correctio haec est: scammonium tritum in malo cydonio, pasta obvoluto, coquitur. E pomo refrigerato scammonium eximitur, usui servatur et diagrydium vulgo nominatur. Nonnulli cocto ita scammonio succum cydoniorum affundunt, et iterum siccant. Operosior et utilior est praeparatio, quam Crollius proponit, quae fit, si e scammonio succo rosaru nutrito spiritu vini, in quo sem. anisi, foe niculi, et spicanardi macerata fuerint, extractum paratur, ejusque unciae uni succi cydoniorum [gap: sign vor Uncia] iiij. et succi


page 956, image: s0956

rosarum rubrarum [gap: sign vor Uncia] j addantur, et lento calore iterum ad extracti formam redigantur. Vide etiam lib. 5. part. 1. s. 3. cap. 9. modus parandi extractum scammonii docebitur.

Recentiores alii hoc modo praeparant. Scammonio in mortario tenuissime trito affundunt spiritus vitrioli, aut olei sulphuris per campanam facti, item olei destillati anisi, vel foeniculi aliquid, ex. grat. ad [gap: sign vor Uncia] j Scammonii Spir. [?] vel olei [?] [gap: sign vor Scrupel] ss ol. anisi gutt. vj. Diligenter omnia agitant, F. massa instar picis viscida, quam usui servant, et a gr. XV. ad [gap: sign vor 1/2 Drachme] exhibent. Alii praeterea e massa dictâ seu praeparato hoc scammonio cum. Aq. ros. vel alia conveniente parant extractum, quod a gran. XII. ad XX. cum Syrupo rosarum solutivo in pilulas redactum leniter, et sine molestiâ purgat. Languidis tamen [note: Asarum.] etiam correctum vix dandum.

Mitius est Asarum scammonio, sed et illius, ut Dioscorides scribit, radices senis drachmis ex hydromelite potae, hellebori modo purgant; et si curiosius tritum potui detur, vomitum ciebit potius, quam alvum: utile est hydropicis, ictericis, lienosis et quartana laborantibus. Attenuat enim simul et obstructiones aperit; imo et sudores movet. Datur cum sero lactis, mulsa aut vino. Si [note: Peplium.] fortius coquantur, vim suam exsuit.

Purgat et vehementer Peplii semen, et quidem bilem ac pituitam. Verum quia ventriculo, cordi et epati infestum, corrigendum tertia parte cinamomi, spicae indicae, nucis moschatae: et quia interiores partes arrodit, et quasi adurit, addenda tragacantha, bdellium, mucilago sem. psyllii, et propter excalfactionem majorem prius in aceto macerandum est.

Pituitam Purgantia mitiora sunt:

[note: Myhrobalani chebulae.] Myrobalani chebulae, quae inprimis cerebro et epati utiles sunt. Serapioni autoritate Arabum atram [note: Emblicae.] quoque bilem evacuant. Emblicae quoque pituitam purgant, et cordi, [note: Belliricae.] epati ac spleni dicatae sunt. Belliricae et ipsae pituitam subducunt, frigidae in primo et siccae in secundo. De quibus omnibus id, quod antea de citrinis dictum, observandum, in obstructionibus non tuto offerri, sicut neque ubi in intestinis pituita tenacius adhaeret, sed commodissime offerri in omnibus fluxionibus, et laxitate. Omnes enim clementer purgant, et adstringendo ventriculum, intestina, jecurque roborant.

[note: Agaricus.] Agaricum calidum est in primo. siccum in secundo, levis substantiae, pituitamque saltem tenuem et aquosam, non vero viscidam purgat, atque inprimis cerebri et pulmonum excrementa evacuat, et viscera obstructa aperit; ventriculo tamen non adeo commodum: ideoque, ne ventriculum laedat, tertia pars caryophyllorum, nucis moschatae, hyssopi, galangae, mastiches, et ut facilius educat, salis gemmae vel zingiberis additur, et proinde frequentius trochiscato, sed recenti, utimur.


page 857, image: s0957

[note: Mechoacanna.] Mechoacanna et ipsa pituitosos, aquosos, serososque humores ex intestinis, ventriculo, epate, capite, thorace purgat; et propterea pluribus harum partium morbis auxiliatur; ac ut utilissimum adversus hydropem remedium commendatur, et vires, quae in agarico; et rhabarbaro commistis inveniuntur, una obtinere, praedicatur: Et cum praeterea omnis fere saporis expers sit, ac sine nauseâ, molestiâ, et torminibus purget, viscera non debilitet, sed roboret, non immerito plurimum a multis laudatur, et in frequenti usu est, multisque aliis medicamentis praefertur. Quia tamen calida, et sicca est, in morbis valde calidis, et corporibus siccis non ita commode exhibetur: et ex usu ejus frequentiori alvum plurimum siccari, scribit Joh. Crato, consil. 57. Exhibetur in jusculis cum cinamomi, mastiches, aut sem. anisi, foeniculi tertiâ parte. Felicius tamen cum vino exhibita operari censetur.

In usum venit et alia Mechoacanna, quae ad prioris differentiam, quae magis albicat, Mechoacanna nigra et radix gialapa vel jalapa nominatur, quae et ipsa pituitam, sed praecipue serosos et aquosos humores educit ac propterea in hydrope utilissima est.

Fortius vero pituitam ista purgant

[note: Turbith.] Turbith calidum in tertio, et siccum in secundo ordine: fortius est agarico, pituitamque, quam agaricus evacuare nequit, educit, et crassos ac viscidos humores ex remotioribus quoque partibus, ut juncturis, elicit, et frigidis ac diuturnis morbis ac febribus prodest. Ventriculo noxium est, ac nauseam vomitumque excitat, et pueris, senibus ac gravidis non dandum, et ubi exhibetur, corrigendum zingibere, mastiche, pipere, cinamomo, foeniculo, et cordialia admiscenda. Ab ejus usu a piscium esu abstinendum censetur.

[note: Carthamum.] Carthami semen etiam pituitam et aquas vomitus et dejestione purgat, et ob id jecori, lieni, et maxime pectori confert, hydropicis, colicae et asthmaticis utile est, sed ventriculo adversatur: cum cinamomi, galangae, mastiches, aut anisi tertia parte usurpatur.

[note: Colocynthis.] Colocynthis est calida et sicca in tertio, et ex profundioribus ac remotioribus evacuat, et pituitam, quam turbith attrahere nequit, elicit. Quaproter capitis nequit, elicit. Quaproter capitis affectibus, podagrae, et nervorum juncturarumque affectibus succurrit, item asthmati, et colicae a pituita crassa. Verum est vehemens medicamentum, nocetque ventriculo et intestinis, quorum fibris adhaeret, et propterea petiae alligata coqui solet; et sola non utendum, ejusque loco trochisci ex ea formati, quos trochiscos alhandal nominant, usurpari solent. Corrigiturque cumino, tragacantha, mastiche, bdellio, et aliis, quae cardica, hepatica, stomachica sunt.

[note: Hermodactylus.] Hermodactylus calidus et siccus est secundo ordine, pituitam crassam, praesertim â juncturis trahit: ob


page 958, image: s0958

id podagrae et aliis arthritidis differentiis cofert. Verum ventriculo nocet, cum flatus quosdam nauseabundos exhalet. Corrigitur tenuantibus, cinamomo, zingibere et mentha. An autem vulgares hermodactyli, quibus in officinis utuntur, veri hermodactyli sint, non sine caussa dubitatur. Refert enim Prosp. Alpinus, de medic. Aegyptior. lib. 4. c. 4. mulieres AEgyptias vulgares istos hermodactylos modice tostos, ut nos castaneas edimus, multos unâ vice ad pinguescendum devorare, sine ullâ alvi perturbatione. Et Fr. Arcaeus, de vulner. curand rat. iisdem in decocto ligni sancti dissolutis ad vulnera, ulcera, ac fistulas thoracis, et pulmonis sanandas utitur.

[note: Puphorbium.] Euphorbium calidum et siccum est in quarto gradu, crassam et lentam pituitam attrahit, sed fortius aquosos humores. Est vero vehemens medicamentum, et anxietate quandam excitat; unde â nonnullis potius inter venena, quâm purgatia refertur: corrigiturque cordialibus et stomachicis, ol, amygdal. dulcium, croco, mastiche, acetositate citri.

[note: Opponax.] Opponax calefacit tertio et siccat secundo ordine, pituitam crassam et viscidam â remotioribus partibus et articulis allicit.

[note: Sagapenum.] Huc pertinent serapinum seu sagapenum, Calidum in tertio, et siccum in secundo, amarum, tenuis substantiae, quod lentos, et crassos humores purgat ex ventriculo, intestinis, cerebro, nervis, juncturis, thorace, inprimis vero serum, atque hinc hydropi, cephalalgiae inveteratae, spasmo, epilepsiae, tremori artuum, asthmati covenit: ventriculo autem, et epati nocet: corrigiturque tertiâ parte mastiches, cinamomi, zingiberis, spicae. [note: Sarcocolla.] Sarcocolla item, quae aperit, digerit, pituitam crassam e partibus remotis purgat, corrigitur ut sagapenum.

Melancholiam et atros ac adustos humores purgantia mitiora sunt.

[note: Mirobalani Indae.] Mirobalani Indae, frigidae primo, siccae, secundo gradu, adustam bilem educunt. Caetera eadem, quae in aliis mirobalanis, cautio in iis adhibenda.

[note: Polypodium.] Polypodium adustam bilem evacuat, ut et pituitam. Lieni mirifice commodum est, et in affectibus hypochondriacis, ac in obstructionibus epatis. Prodest et colicis. Corrigitur sem, anisi, foeniculi, zingiberis etc. parte tertia, non quod ventriculo vel aliis visceribus noceat, sed ut [gap: Greek word(s)] ejus adjuvetur.

[note: Fumaria.] Fumaria et ipsa adustis humoribus conveniens, hepatique ac stomacho utilis est. Ejus vis non modo ad epar, sed et ad venas diffunditur, sanguinemque expurgat, et omnibus incommodis â bile aut exustis humoribus ortis auxiliatur, atque inprimis cutis vitia mirifice emendat.

[note: Epithymum.] Epithymum calidum et siccum in tertio adustam bilem et melancholiam expurgat satis valenter, verum citra molestiam. Efficax est remedium ad morbos cerebri, lenisque


page 959, image: s0959

affectibus et melancholiae hypochondriacae mire confert, quartanis item et leprosis. Ejus usus tamen est tutior hyeme, quam aestate.

[note: Sena.] Sena quasi media est inter fortiora et mitiora, calida in secundo, sicca in primo. Utilissimum est medicamentum, quod non solum adustos humores et bilem, (unde etiam oculis prodest) sed et pituitam evacuat. Mundat cerebrum, cor, epar, lienem, viscerum obstructiones aperit, datur tuto praegnantibus, pueris, et cujuscunque aetatis hominibus. Sunt, qui existimant senam perturbare ventriculum, eumque imbecillum reddere. Verum iis alii non assentiuntur. Nam cum sicca sit, amaritudinisque et adstrictionis nonnihil habeat, potius prodest ventriculo. Quod vero praesertim muliebria et et pituitosa corpora, epoto senae infuso, torminibus vexantur, id potius humorum pituitosorum vitio fit, quam medicamenti, atque interdum quoque propter viarum angustiam. Praeparanda igitur sunt talia corpora, antequam iis sena exhibetur. Et cum sit siccior, corrigitur non incommode floribus violarum et borraginis, ac decocto prunorum; et ne ventriculum offendat, visque ejus promoveatur, additur zingiberis vel cinamomi, vel galangae pars quarta.

Melancholiam et adustos humores purgantia fortiora.

[note: Lapis Armenus.] Lapis Armenus est quidem fortius medicamentum, sed non ita vehemens ac molestu, ut elleborus. Ita n. Trallianus de eo, l. 1. c. de melancholia. Pluris hoc medicamentum facio, quam elleborum album. Nam experientia didici, egregie purgare absque periculo et molestia, quod elleborus non facit. Evacuat humores lentos, crassos, et proinde melancholiae, maniae, incubo, epilepsiae, Quartanae, et lienis vitiis utilis est.

[note: Lapis lazuli.] Lapis lazuli easdem fere vires habet, quas Armentus; verum debiliores. Utilis est ad omnes affectus melancholicos, quartanam, lienis vitia, apoplexiam item et morbu comitialem. De quo Anton. Musa Brasavol. in lib. de medic. purgantibus. Lapidem lazuli expertus sum, ac drachmam nunquam excessi, et semper profuit, neque tamen tormina induxit, qualia putabam, antequam expertus essem, inducere debere, neque ori ventriculi multum obesse, etc. Corrigendus est medicamentis cordialibus, ut buglosso, osse de corde cervi, corticibus citri.

[note: Elleborus niger.] Elleborus niger ad omnes morbos melancholicos utilis est, febres quartanas, insanias, hemicranias; elephantiasin, herpetem. Et quamvis sit innoxium medicamentum: tamen pueris, gravidisque et debilibus corporibus non facile dandus, sec solum robustis corporibus et in desperatis morbis competit: in decocto tamen minus periculi subest: in substantia vero est metus sionis. Corrigitur vero addendo ad drachma unam mastiches, cinamomi, anisi, foeniculi, origani, scrupulum


page 960, image: s0960

semis. Recentiores radic. Ellebori nigri pulverisatas irrorant phlegmate [?]li, et in patellâ vitreâ ad lenem arenae calorem continuo spatulâ ligneâ agitant, iterumque irrorant, et ita agitant, donec foetor omnis exhalarit, radicesque gratum odorem, et colorem nigricantem acquisiverint: atque ita praeparatum a [gap: sign vor Scrupel] ss ad [gap: sign vor Scrupel] j exhibent. Utile tamen fuerit corrigentia dicta addere. Commoda etiam hellebori nigri praeparatio habetur in Pharmacopoea Augustana.

Hydragoga et aquosos humores evacuantia sunt.

[note: Ireos radix.] Ireos radix, et praecipue ejus succus, calidus et siccus in tertio, aperit, tenuem bilem et aquam educit. Sed gravidis, quia menses aperit, minus tuta. Corrigitur cum pauco vino et cinamomo, additurque etiam manna, vel mel rosaceum. Exhibeturque succus cum decocto uvarum passarum, vel sero lactis.

[note: Gratiola.] Gratiola et ipsa efficax ad humores aquosos et hydropem remedium est: sed corpus non parum agitat: et per vomitum ac alvum purgat, corrigiturque adjecto cinamomo, semine anisi, glycyrrhiza.

[note: Elaterium.] Elaterium, seu succus cucumeris agrestis aquam et bilem ex visceribus exhaurit, aquamque, quae non solum in venis continetur, sed et eam, quae in abdomen effluxit, educit; quod vix aliud aeque feliciter praestat, et propterea hydropicis convenit, et iis, quibus aqua thermarum bibita in corpore subsistit. Verum quia potentius purgat, vomitus movet, viscera abradit, ora venarum aperit: religiosius eo utendum, et ad magnam dosin non facile ascendendum: corrigendumque tragacantha, psyllio, bdellio, cinamomo.

[note: Esula.] Esula cortice radicis, et succo, ac quidem validissime; purgat et rodit. Ideoque correctionis loco additur bdellium, tragacanthum, mucilago psylli, vel in aceto aut myrobalanorum decocto cum modico cinamomi, vel spicae maceratur, et cum cichoraceis exhibetur. Paratur ex ea extractum, de quo suo loco.

[note: Mezereum.] Mezereum, cujus vis est ignea, acerrima, exulcerans, mordens, febres accendens, cordis, principumque partium vires exsolvens, et utentes saepe in vitae periculum conjiciens. Validissime bilem biliosasque serositates purgat, et hinc hydropicis succurrit. Corrigitur aceto, succo mali punici, aut cydonii, portulacâ, mucilagine seminis psylii.

Purgant etiam aquas, ebulus, sambuco medius cortex, et spongia sambuco adnascens, soldanella, ricinus: Sagapenum quoque mire aquas hydropicorum extrahit. Idem faciunt flores persicarum, gummi gotte, radix gialapa.

Etsi autem haec medicamenta singula singulos humores evacuent: tamen ex iis quaedam sunt, quae et alios humores secundario evacuant.


page 961, image: s0961

Bilem cum pituita evacuat rhabarbarum, aloe, cassia, agaricus, scammonium. Bilem et atram bilem evacuat, fumaria. Pituitam et atram bilem, mirobalani chebulae, lapis armenus, lapis Lazuli. Bilem, pituitam et melancholiam, sena, epithymum, polypodium, elleborus niger.

Inter medicamenta plures humores purgantia est et Antimonium, satis forte medicamentum, et non nisi recte praeparatum exhibendum. De quo passim multa a Chymicis, et infra etiam, aliquot in locis, dicetur.

A recentioribus et alia medicamenta purgantia, veteribus ignota, inventa, et in usum traducta sunt, ut cremor tartari, [?] dulcis, [?] vitae, [?] sublimatus, et praecipitatus, extracta panchymagoga varia, specificum purgans Paracelsi, et alia, de quibus infra mentio fiet, ubi de medicamentorum praeparatione, et compositione dicetur.

CAPUT XII. De Vomitoriis.

Secundo inter evacuantia sunt vomitoria, quae efficiunt, ut humores vitiosi per os rejiciantur. Etsi vero vomitoria primo ventriculum evacuent: tamen si fortiora sint, etiam intestina, venas, mesenterium; imo et epar, lienem, pancreas, venasque [note: Vommitoriorum vires.] majores exhauriunt. Faciunt autem haec pleraque peculiari proprietate, ob quam suapte natura sursum, non deorsum, propensionem atque inclinationem habent. Nonnulla tamen manifestis quoque caussis ad vomitum concitandum concurrunt, quod scilicet vel ventriculo quasi innatant, unde accidit, ut si copia aggravatus sit ventriculus, aut vi etiam medicamenti superflua eo trahantur, ad excretionem per superiora facile insurgat: vel laxant superius ventriculi orificium. Talia sunt omnia pinguia. et oleaginosa, quae retentricem laxant, et ne arcte continere queat, efficiunt: unde ventriculus, praecipue stimulatus, quicquid intra se continet, per superiora expellit, infimis partibus adhuc robustioribus sese constringentibus, superioribus vero facile sese laxantibus.

Sunt autem vomitoria alia lenia, alia mediocria, alia fortiora.

Lenia sunt:

Aqua simplex tepida, hordei; aqua cum pauxillo mellis et salis, ptisana cum melle, pinguia jura, oleum simplex cum aqua, butyrum, hydromel, oxymel simplex cum aqua tepida, ficus recentes comestae et aqua tepidâ superhaustâ, cortex medianus juglandis, ut et ficus assatae oleo imbutae et comestae.

Mediocria:

Anethi semen et flores, asarum, atriplicis radix et semen, betonicae radix, cucumeris sativi radix et semen, erucae semen, melonum radix,


page 962, image: s0962

narcissi bulbus, raphanus, ejusdem succus, semen ceparum, flores chamaemel. persicorum, e quibus conserva paratur, quae sola exhibeatur a drach. ij ad vnc. ss. Quidam addunt sem. atriplicis drach. ss. Juli nucum juglandinm in fumo exsiccati â drach. ss. ad drach. j. in leniente liquore vel vino albo; cortex medius viridis ejusdem, et cortex radicis ejusdem, summitates recentes sambuci.

Fortia:

Aes ustum, cataputia et radix, cyclamini radix et succus, ebuli flores, cortices, radix; genistae flores, folia, semina; helleborus uterque, nasturtii semen, radix; ricini semen, semen cnici, cocognidium, radix bryoniae, iridis, gratiola, tithymalus.

Recentioribus quibusdam usitata est Aqua vomitoria, quae paratur ex nucum juglandium viridium, et radic. raphani ana part. ij, aceti part. iij: Quae simul per dies quinque leni calore digeruntur, et postea destillantur. Aquam hanc exhibent [gap: sign vor Uncia] ij. vel [gap: sign vor Uncia] iij. pondere. Nonnulli eam fortiorem reddunt addendo tertiam vel quartam partem Aquae vomitoriae Rulandi.

Chymicis vero in usu eff [?] album, sal [?], Mercurius et [?], et ex [?] parata medicamenta, ut vitrum, flores et crocus metallorum, ex quo fit Aqua benedicta, seu vomitoria Rulandi, cujus mentionem saepe facit in suis centur. curat. de qua etsi alii aliter sentiant, et calcinationem [?]ij, e qua paratur, alii aliter instituant: hoc tamen certum est, ex croco metallorum dicto parari: Ejus nimirum [gap: sign vor Granum] . vj v. xij. macerentur, vel si necessitas urget, ebulliant in vini, hydromelitis, vel aquae destillatae [gap: sign vor Uncia] ij vel [gap: sign vor Uncia] iij. Et colatura bibenda datur. Commodum est, si aliquid aquae cinamomi addatur.

Ex Aquâ vomitoriâ fit syrupus, si R. Aq. vomitoriae [gap: sign vor Uncia] vj, Aq. rosar. fragrant. [gap: sign vor Uncia] ij, pulv. cinamomi [gap: sign vor Drachme] ij, digerunturque; in vase clauso horis 24, atque in colaturâ dissolvuntur sacchari [gap: sign vor Uncia] viij, et coq. ad syrupi cosistentiam, qui datur ab [gap: sign vor Uncia] ss ad [gap: sign vor Uncia] ij, et paulo post jusculum carnis, vel gallinae exhibetur.

CAPUT XIII. De Urinam Cientibus.

REnes eo fine conditi sunt, ut illud, quod serosum atque aquosum in sanguine est, attrahant, et ad vesicam ablegent, per quam e corpore excernitur, atque urina appellatur. Hanc actionem quae adjuvant medicamenta, ac subsistetem aquositatem in corpore promovent, [gap: Greek word(s)] [note: Urinam cientia.] seu urinam cientia medicamenta nominatur. Sunt autem talia vel proprie ita dicta, vel minus proprie. Proprie dicta diuretica quae facile ad venas penetrant, atque in iis humores fundunt, incidunt, crassumque; a tenui separant: idque ut praestare possint, tenuissimae substantiae, et calidiora ad tertium esse oportet. Hujus generis sunt, Radices apit, petroselini,


page 963, image: s0963

fieniculi, rusci, eryngii, asparagi, valerianae, pimpinellae, spicanardi, asarum, absinthium, eupatorium, urtica, betonica, chamaepitys, chaerefolium, ruta, scordium, semen anisi, foeniculi, seselios, chaerefolii, milii solis, saxifragiae, baccae juniperi, amygdalae amarae, nuclei persicorum et ex iis cum malvatico aqua destillata, cinamomum, cubebae, cardamomum, cassia lignea, spiritus salis, et e Tartaro medicamenta.

Minus vero proprie dicta Diuretica sunt, quae non ita calida sunt, ut proprie dicta Diuretica, sed quaedam etiam frigida, urinas tamen etiam movent, suntque omnia quidem tenuium partium, quaedam vero praeterea etiam humores, qui in renibus et viis ad eos sunt, abstergunt, quaedam multam aquosam materiam suppeditant. Primo enim alia sunt calida, quae tertium gradum non attingunt, ut terebinthina, ciceres, anethum, capilli [?], radic apii recentes; quaedam etiam humida sunt, et vias urinae leniunt, ut glycyrrhiza, althaea, sem. malvae, ficus; alia deinde frigida, quae vim moderate abstergendi, attenuandi et refrigerandi habent. Talia enim ubi in venas penetraverint, calorem sanguinem adurentem, et aquositatem ejus absumentem exstinguunt, aquositatemque resolvunt, et quod densum est, attenuant, viscidumque abstergunt; ac propterea calidioribus corporibus conveniunt, atque ubi veremur, ne calida diuretica sanguinem adurant, et aquositatem absumant. Talia sunt, peponis, cucurbitae, cucumeris caro et semen, hordeum, fraga: quo etiam pertinent serum lactis, succus citri, limonum.

Quaedam praeterquam quod tenuium partium sint, etiam multam aquosam materiam suppeditant, quae cum a renibus attrahitur, simul humores in viis ad renes deducuntur, ut vinum album, tenue, sem. melonum, cucurbitae, cucumeris: quaedam utrumque praestant, et aquositatem plurimam suppeditant, ac vim abstergendi habent, ut aquae thermales, serum lactis.

CAPUT XIV. De Sudorem Provocantibus.

AD classem universalium evacuantium pertinet [gap: Greek word(s)] , a nonnullis etiam [gap: Greek word(s)] dicta, sudores provocantia, urinam cientitibus valde cognata; majore tamen, quam Diuretica, partium tenuitate [note: Sudorifera.] praedita. Eadem vero saepe materia et urinam et sudorem provocare potest; urinam quidem, si renes sint calidiores, cutis vero densa, materiaque resideat in epatis covexo, atque inclinationem et propensionem habeat ad renes: sudorem vero, si renes sint frigidiores, pori cutis rariores, materiaque in venis cuti propiorib. resideat, et ad eas inclinationem habeat. Sunt ergo et ipsa calida ac tenuis substantiae. Galor n. cum tenui substantia conjunctus in penitiores corporis partes penetrat, et humores incidit, attenuat, rarefacit, in halitum convertit, etquicquid obviu est, secu defert, et in summa corporis impellit. Aut si quae inter ea sunt frigida, vel


page 964, image: s0964

etiam adstringentia, occulta qualitate, quâ venenis resistunt, malignos humores ad ambitum corporis pellunt. Sunt autem talia: carduus benedictus, capilli veneris, radices foeniculi, apii, petroselini, bardanae, pimpinellae, angelicae, tormentillae, zedoariae, chinae, flores chamaemeli, sarsa parilla, lignum guajacum, sassafras, terra sigillata, cornu cervi; rob sambuci, bezoardicum minerale, s. et cum [?], [?] sixum seu diaphoreticum et [?] ii sixum, [?] praecitatus diaphoreticus, de quibus infra. Ad sudores ciendos etiam utilia sunt Balnea Laconica, aquae dulcis, fomenta, lagenae et tegulae calentes, frictiones, inunctiones et similia, quae materiam attrahunt ad cutim, poros expediunt, vel rarefaciendo, si sint adstricti, vel extergendo, si sordibus infexcti.

CAPUT XV. De Diaphoreticis et Flatus Discutientibus.

AD hanc classem etiam referenda videntur [gap: Greek word(s)] Graecis [note: Resolventia.] dicta, Latinis discutientia et resolventia, quae per insensibiles corporis meatus atque [gap: Greek word(s)] materiam educunt. Talia omnia calida et sicca sunt, vimque obtinent humores in vaporem convertendi, porosque cutis aperiendi et dilatandi. Talia sunt, chamaemelum, melilotus, anethum, foenum graecum, ruta, majorana, semen lini, lupini, galbanum, pix sicca, styrax, sulphur, sagapenum, et similia, quae [note: Flatus discutientia.] jam enumerabuntur. Nam hisce cognata aut potius eadem sunt Flatus discutientia dicta, quae tam intus in corpore, quam in ejus ambitu versantes, flatus absumere ac discutere valent. Qualia sunt, praeter jam enumerara, centaurium minus, quod egregie confert ad flatus circa hypochondria discutiendos; semen anisi, de quo Joan. Heur. in fine lib. 2. methodi ad prax. scribit, se usu comperisse a semin. anisi scriptulo crasse comminuto recens natos puerulos commodissime a viridi bile et foeda pituita purgari, et clamosos ventris dolores sedari, si cum pultem saccharatam sumunt, primo cochleari indatur, ac iis exhibeatur: folia lauri; pulegium, semen foeniculi, carvi, cumini, ameos, dauci, petroselini, agni casti, anethi, baccae juniperi, baccae lauri, galanga, caryophylli, macis, cortices arantiorum, castoreum.

CAPUT XVI. De Moventibus Menses, Secundinam, et Foetum mortuum expellentibus.

CUm menses ob tres praecipue caussias subsistant, vel ob virtutis expultricis debilitatem; vel ob sanguinis vitium, qui aut paucus nimis est, aut crassus et viscosus; vel ob viarum et venarum in utero obstructionem: patet hinc, ea, quae ut menset subsistentes fluant, efficiunt, non unius esse generis. Nam quae virtutem expultricem roborant,


page 965, image: s0965

aut ad sanguinis copiosioris generationem faciunt, per accidens saltem menstrua provocare dicuntur. Quae vero sanguinis crassitiem ac visciditatem calefaciendo, attenuando, incidendoque emendant, potius sunt diuretica, quam proprie menses cientia, et omnia diuretica ad hunc usum accommodari possunt. Nam dum crassos et pituitosos humores incidunt, attenuant ac fundunt, a renibus serosi atque aquosi humores attrahuntur, sanguisque purificatur, ut menstruorum tempore liberius fluere possit: verum talia medicamenta proprie uterum et menstrua non respiciunt. Proprie autem menses [note: Menses moventia quae proprie dicantur.] cientia illa dicuntur, quae obstructiones in utero aperiunt, sanguinemque ad uterum deducunt. Id autem praestant validius aperientia et abstergentia, et non plane tenuis substantiae, ne propter tenuitatem substantiae mox dissipentur. Et propterea in hunc usum commodissime adhibentur, quae amaritudinem aliquam obtinet acrimoniae admistam. Qualia sunt, salvia, pulegium, dictamnus, majorana, ruta, calamintha, origanum, betonica, spica, asarum, artemisia, chamaedrys, absinthium, chamaepitys, radices rubiae tinctorum, aristolochiae, foeniculi, petroselini, ireos, eryngii, levistici, pimpinellae, crecus, fl. cheiri, ciceres, baccae juniperi, lauri, flores chamaemeli cinamomum, myrrha, borras nativus. Quae vero extra adhibentur utero ad orificia venarum, aperienda, ea non magnam adstrictionem habere debent, ne prohibeant medicamenti penetrationem; sed potius amara cum substantiae tenuitate adhibenda sunt, ut centaurium minus, pulegium et similia.

[note: Secundinas et foetum mortuum expellentia.] Ex his fortiora secundinas quoque relictas pellunt, et foetum mortuum ejiciunt, quae ob id [gap: Greek word(s)] , ut, et [gap: Greek word(s)] , quod foetum abigant, nominantur; qualia sunt: assa foetida, castoreum, myrrha. Et quae extra variis modis adhibentur, ut opopanax, galbanum, ammoniacum, sulphur, ungulae asini suffitus, colocynthis, ruta, cucumis sylvestris, fel vaccinum.

CAPUT XVII. De Frangentibus Calculum.

[note: Vis calculos frangendi in quo consistat.] VIs calculos frangens et comminuens, ut vulgo docetur, pendet a caliditate modica, et modica humiditate, cum subtilitate partium. Verum cum sententia vulgata et de calculorum in corpore nostro generatione, cui haec doctrina de calculum frangentibus medicamentis innititur, suspecta et dubia sit, ut supra, lib. 2. par. 2. cap. 9. monstratum est: merito etiam in facultate calculos comminuentium medicamentorum haeremus. Idque ea etiam de caussa, quod videmus, extra corpus nostrum magnam in dissolutionibus, pro rerum dissolvendarum varia natura, diversitatem: Gummi quaedam aquâ solvuntur, quaedam oleo, quaedam aceto; sulphur oleo solvitur, quod tamen ipsa aqua fortis solvere nequit. Neque semper quod subtilius,


page 966, image: s0966

vel acrius, aliis minus subtilibus, minusque acribus majorem quaevis solvendi vim habet, sed saepe quod a re acerrima solvi non potest, a minus acri solvitur, ut ex variis aquarum solventium genenbus e Chymia notis videre est. Spiritus salis aurum solvit, quod aqua fortis longe acrior, quam spiritus salis, solvere non potest; et aqua fortis, nisi ipsi sal communis vel ammoniacus addatur, nunquam aurum solvit. Itaque verisimile videtur, non tam ad tenuitatem vel aliam similem qualitatem respiciendum esse, quam ad vim id, quod rei cuilibet coagulationem dat, peculiariter extrahendi: et proinde etiam facultatem calculos frangendi asscribendam esse peculiari virtuti, quae succum illum lapidescentem, aut quodcunque in calculis [gap: Greek word(s)] , calculisque coagulationem, ut internum principium, praestat, extrahere et dissolvere potest; quo facto in arenam et sabulum quasi calculus abit, atque a natura sponte excernitur. Qua de caussa factum est, ut jam olim vim frangendi calculos, quae est in sanguine hircino, lapide judaico et similibus, neque caliditati, neque alii manifestae qualitati asscribere ausi fuerint, sed ad proprietatem totius substantiae confugerint. Sunt autem medicamenta calculum frangentia, hedera terrestris, betonica, parietaria, radices ononidis, diureticae quinque radices, raphani, saxifragiae, lappae, amygdalae amarae, nuclei cerasorum, malorum armeniacorum, ossicula mespilorum, milium solis, ciceres, cinamomum, cubeba, lapides cancrorum, sanguis hircinus, lapis judaicus, spongia, lyncis, lignum nephriticum. Lapidi nephritico [note: Lapis mephriticus.] dicto mirandam et stupendam vim nonnulli tribuunt si in armillis, vel alio modo extra corpori, ac inprimis arteriis alligetur, ad nephriticos dolores sanandos, ac calculum expellendum, de quo videatur Anselmus Boet. de lapid. ac gem. l. 2. cap. 110.

CAPUT XVIII. De Errhinis, Sternutatoriis et Apophlegmatismis.

AD hunc ordinem medicamentorum evacuantium pertinent etiam, quae caput privatim et particulariter evacuant, errhina, sternutatoria, et [gap: Greek word(s)] dicta. [note: Errhina.] Errhina pituitam non eventriculis cerebri, sed circa meninges haerentem, in nares proliciunt. Praestant autem id caliditate ac nitrosa, extergenti ac acri facultate, qua praedita sunt. His enim excrementa fundunt et detergent; citra tamen manifestam cerebri agitationem, quae postea sponte ad nares affluunt. Talia autem fiunt ex majorana, ruta, anagallide, brassica, beta, radice ireos, nigella, pulegio, origano, marrubio, cyclamino, cucumere agresti, chelidonio, gentiana, succo pulsatillae.

[note: Sternutatoria.] [gap: Greek word(s)] seu Sternutatoria sunt, quae mordacitate sua atque acrimonia cerebri facultatem expultricem irritant, quae lacessita atque offensa


page 967, image: s0967

medicamenti acrimonia, id depellere cupiens, simul excrementa, quae abundant, elidit, et quidem non tantum ea, quae meningibus cerebri circumfusa sunt, verum etiam quae in ipso cerebro haerent. Sunt autem talia quaedam ex errhinis modo enumeratis, si subtilius conterantur, ut per colatorium ad cerebrum usque penetrare possint. Praeter haec vero sternutationem cient: piper album, zingiber, elleborus albus, pyrethrum, castoreum, caryophylli, ptarmica, euphorbium.

[note: [gap: Greek word(s)] ] [gap: Greek word(s)] tandem sunt, quae seu masticata, seu gargarizata, seu palato illita e cerebro excrementa in palatum et os detrahunt, idque vel tota substantia, vel calore atque acrimonia, qua excrementa fundunt et liquant, facultatemque cerebri expultricem ad expellendum stimulant. Talia fiunt e mastiche, uvis passis, hyssopo, origano, majorana, pyrethro, castorio, cubebis, corticibus radicum capparum, zingibere, nigellâ, pipere albo, nigro, sinapi, turbith, staphide agria.

CAPUT XIX. De sputum promoventibus.

QVae in pectore et pulmone continentur excrementa, commodissime per tussim eliduntur atque expurgantur. Unde illa medicamenta, quae sputum promovere solent, [note: Expectorantia.] nonnulli [gap: Greek word(s)] nominant. Etsi alias generalius [gap: Greek word(s)] dicantur omnis generis medicamenta ad leniendam et sedendam tussim comparata. Quae autem ad humores in thorace et pulmone contentos evacuandos faciunt, incidentia atque attenuantia, et quodammodo acria sint oportet, ut quae crassa sunt, tenuent, et quae visciditate adhaerent, extergeant, ne tenuioribus partibus resolutis, crassae relinquantur, atque exspuitioni ineptae reddantur. Neque etiam nimis acria, ne tussim nimis irritent. Ideoque inprimis laudantur, quae leniunt, et aliquantulum humectant, ac propterea ista medicamenta plerumque in formam linctuum aut crassorum syruporum rediguntur, et si quae sunt acriora et sicciora lenientibus ac humectantibus, diluuntur. Fiunt autem talia ex hyssopo, capillis veneris, scabiosa, prassio, ungulacaballina, radicibus helenii, aristolochiae, angelicae, iridis, ari, sciliae, glycyrriza, uvis passis, jujubis, sebesten, amygdalis, ficubus, pistaciis, semine bombacis, nasturtii, erysimi, seseleos, urticae, spermate ceti.

CAPUT XX. De Necantibus atque Expellentibus Vermes.

[note: Vermes necantiae.] TAndem ad hanc classem non incommode referri possunt ea; quae vermes necat, sive amaritudine, sive peculiari, atque occulta vi id efficiunt. Qualia sunt: centaurium minus, absinthium, corallina, mentha, nasturtium, folia persici, rutae, portulacae, acetosae, dentis leonis, semen, Cynae vel Santonic. vulgo sanctum dictum, caulium, porri, atriplicis,


page 968, image: s0968

plantaginis, lupini, radices graminis, filicis, gentianae, helenii, amygdalae amarae, nuclei persicorum, aloe, syrupus granatorum, citri, cornu cervi ustum praeparatum, terra Lemnia, myrrha: sive intus assumantur, sive foris umbilico applicentur

CAPUT XXI. De Alexipharmacis.

[note: Alexipharmaca.] IN ultimam medicametorum classem rejecimus ea, quae venenis resistunt, atque [gap: Greek word(s)] nominantur. Distinxerunt quidem jam olim, ut ex Galeno 5. de simpl. medic. facult. cap. 18. videre est, inter Alexipharmaca et Alexiteria, et Alexipharmaca nominarunt ea Medicamenta, quae deleteriis et veneris ore sumtis adversantur; Alexiteria vero, quae bestiarum ictus et venena sanant. Verûm ea distinctio non semper observatur, nec Galenus eam magnifacit. Haec a. omnia, si rem accurate aestimemus, totâ substatiâ, ut loquuntur, seu occultâ proprietate id, quod praestant, efficiunt. Si enim manifestis qualitatibus agunt, ad alterantia potiûs, quâm ad alexipharmaca pertinent, neque ipsis proprie opponuntur. Sicut nec illa proprie Alexipharmaca dicuntur, quae demorsis ab animalibus venenatis extra applicata, vel caloris, vel vacui ratione venenum extrahunt. Sunt autem Alexipharmaca duplicia, alia generalia et communia, quae omnibus venenis adversantur, et eor ac spiritus vitales roborant ac reficiunt, ne venenum facile admittant, quae inprimis in peste et pestilentibus ac malignis febribus, et ubi venenum in specie non innotuit, exhibentur: alia peculiari veneni generi opponuntur.

Communia Alexipharmaca sunt.

Angelica, carduus benedictus, valeriana, dictamnus, scabiosa, morsus diaboli, vincetoxicum, pimpinella, tormentilla, ruta, scordium, acetosa, absinthium, plantago, calendula, veronica, scorzonera, zedoaria, gentiana, baccae juniperi, poma citria, lapis bezoar, unicornu, cornu cervi, bolus armenus, terra sigillata.

Quae vero singulis venenis adversantur Alexipharmaca, pluribus tradidit Diescorides, lib. 6. Hic saltem Cardani tabellam alexipharmacorum venenis oppositorum, e lib. 3. de venen. cap. 23. additis paucis apponere libet.

Venenorum Alexipharmaca.

Hydragyri, Columborum agrestium stercus vel costum nostrum, quod in usu est, semen petroselini.
Minii et Cinabaris. Spodium ex ebore.
AEruginis, Corallium.
Gypsi, Muris stercus.


page 969, image: s0969

Venenorum Alexipharmaca.

Leporis marini, Rubetae cinis, caro vulpis assata et ostrea.
Fellis viperae, Theriaca, scorzonera.
Extremetatis caudae cervi, Theriaca, pistacia, pulv. smaragdi.
Salamandrae spumae, Halicacabi semina.
Putrefactorum, Scordium.
Cucumeris asinini, Menthae succus.
Cantharidum, Halicacabi semina, ptisanae cremor, sem. cucumeris ex lacte.
Chameleae, Origanum.
Rhododaphnae, Juniperi succus.
Ricini, Hypericon.
Anacardii, Lini semen torrefactum.
Nucis vomicae, Citri cortex.
Viperae morsus, Theriaca epota.
Scorpionis ictus, Scorpius superpositus, et oleum scorpionum, abrotanum potum.
Aranei puncturae, Endivia epota et superposita, melissa item, carduus ben. ruta.
Rutelae seu tarantulae, Melanthion, et saltatio ex musica.
Odoris venenati, Urinae cervi suffitus.
Umbrae toxici, et Rhododaphnae, Juniperi suffumigium.

Venenorum Alexipharmaca

Opii, Castorium, vel assa, semen rutae, origanum.
Mandragorae, Radicula agrestis.
Solani, Cancri marini et locustae.
Thorae. Anthora.
Hydragyri cocti vel sublimati. Crystallus, cum oleo amygdal. dulcium, sal absinthii.
Auripigmenti, Oleum e nucleis pini, oryza, decoctum althaeae, lini.
Aeris squamae, Acori succus.
Spumae argenti, Ricini semen, myhrrha.
Adamantis scobis, Radicula agrestis.
Herculei lapidis, Smaragdus.
Aconiti, Aristolochia longa, ruta.
Ranae lapideae, Myexis.
Fellis Leopardi, Mus napelli.
Menstrui sanguinis, Viperarum caro, theriaca, margaritae.
Aeluri cerebri, Moschus, terra lemnia.
Fungi, Allium, absinthium sinapi et sal cum oxymelite.
Scammonii, Ribium succus.
Tithymalli, Mumia.
Ficus Pharaonis, Cucumeris semina.
Ellebori, Nymphaeae flos.
Apii risus, Melissae succus.


page 970, image: s0970

Nucis Metel, Butyrum.
Canis rabidi morsus, Cynorrhodi radix, gentiana, melissa, betonica, oxalis, aristolochia, pimpinella.
Vulneris venenati, Mustela imposita, vel stercus humanum.
Crabronu ictus, Ferrum frigidum impositum.
Excoriationis a venenatis, Juniperi foliorum succus, vel endiviae, vel rutae.
Cicutae, Gentiana, rutae, urticae semen.
Hyoscyami, Pistacia, nasturtium.
Coriandri succi, Vincetoxicum.
Incertorum. Bezoar, cervi oculorum sordes, smaragdus, orycis cornu.

CAPUT XXII. De Modo Investigandi Vires Medicamentorum.

[note: Medicamentorum vires investigantur Ratione et Experientia.] POrro cum tot sint medicamentorum facultates, ultimo loco merito illud discutiendum, qua ratione in cognitionem harum facultatum pervenire possimus, et quaenam sit ratio investigadi vires medicamentorum. Requiruntur autem ad hanc rem duo illa media, in omnium rerum inventione necessaria adminicula, Ratio et Experientia; et quidem praecipue Experientia. Nonnullorum enim medicametorum, ut a tota substantia agentiu, vires solum experientia deprehenduntur; et experientia multa suggerit, quae, etsi eoru ratio reddi non possit, tamen rejicienda non sunt. Aliorum quidem ratione et experientia; verum nullorum sine et experientia; verum nullorum sine experientia vires inveniuntur. Etsi enim nonnunquam ratio quiddam persuadere videatur: tamen nisi experientia consentiat, id rejiciedum: et plus hac in parte peccant, qui rationi sine experientia, quam qui experientiae soli fidunt; id quod ex sequentibus manifestum fiet.

[note: Medicamentorum vires ex primis solum qualitatibus cognosci non possunt.] Sunt n. nonnulli, qui brevitatis, aut nescio cujus rei studio, putant, se suo muneri abunde satisfecisse, si medicamentorum primas qualitates cognoscant: ab his n. reliquas omnes dependere existimant. Itaque ut cujusque medicamenti qualitates primas cognoscant, varia tum ab externis, tum ab internis petita coquirunt indicia. Verum etsi Qualitatum primarum vires satis evidentes et efficaces sint, ut a nemine negari possint aut debeant; neque etiam id in dubiu vocetur, quasdam provenire a qualitatum primarum mistionibus: tamen pleraque illa indicia, quibus in investigandis temperamentis utuntur, non satis certa sunt, ut mox patebit. Et quamvis talia indicia nobis certo omnium medicamentoru qualitates primas ac temperamenta monstrare possent: tamen ad investigandas medicamentorum qualitates non sufficerent. Sunt n. multae qualitates, et primis quidem longe majoris momenti,


page 971, image: s0971

in quarum notitiam hoc modo non pervenitur. Verissimumque est hîc, quod Hippocrates, de prisca. Medic. scripsit: [gap: Greek word(s)] . Idque ut clarius fiat, illa, quibus nonnulli utuntur in qualitatibus investigandis, indicia breviter percurrere libet.

[note: Ab externis passionibus petita Qualita tum indicia.] Et quidem [gap: Greek word(s)] , ab externis et passionibus reum petita indicia quod attinet, primo nonulli colligunt, medicametum esse calidum, et habere naturam igni proximam, si facile ignem concipiat. Fallit tamen hoc indicium in multis. Non n. si quid in ignem positum flammam facile concipit: in corpore etiam nostro, cujus calor blanduns plane est, facile in igne mutabitur, sicut id patet in stipulis et pilis, quae licet facile accendantur, corpus tamen nostrum non calefaciunt. Contra sunt res plurimae, quae non accenduntur, et combustioni maxime resistunt, non tamen sunt frigida, sed calida, ut aqua marina, lixivia, sales, vitriolum et alia metallica plurima, quae licet ustione ad summam caliditate sint deducta: accendi tamen aplius non possunt.

Ex cocretione et congelatione etiam petunt quaedam indicia, et quae concrescunt frigore, frigida censent, ut in aqua fieri videmus. Sed et hoc fallit, ut in sulphure, cera, sevo, resina videre est. Neque contra quae coagulantur a calido, calida sunt, ut tragacantha et lapidet multi docent.

Sic neque ex loco et aere de plantae temperatura judicare licet; cum in locis calidis frigidae plantae satis frequentes nascantur, ut lactuca, cucumis, papaver, tamarindi; et in frigidis calidae, ut acorus, nasturtium, et in ipsis aquis calida et sicca proveniant, ut dracunculus, ranunculus, hydropiper.

Et licet haec ita sese haberent, atque ex socictate cum calidis, frigidis, humidis aut siccis absolute talia quaedam medicamenta esse colligere liceret: nondum tamen, an ad hominem comparata talia essent, constaret. Cum, ut recte Galenus, 2. de simpl. medic. fac. cap. 20. docet, Non absolute an calidum, frigidum, humidum, siccumve unumquodque sit medicamentum, neque an formicas, apes, vespas, aut aliud animal humectare valeat, aut resiccare, aut calefacere, aut frigefacere, inquirendum sit, sed quomodo ad corpus se habeat humanum.

[note: A coloribus.] Non certiora sunt indicia, quae [gap: Greek word(s)] , qualitatibusque, quibus sensus nostros afliciunt, praeter sapores, depromuntur. Colores n. quod attinet, ex iis nihil certi de medicamentorum temperie judicare licet. Remotissimi enim sunt a Qualitatibus primis, et ab aliis principiis pendent, ac proinde in quolibet colorum genere calida, frigida, humida, sicca medicamenta reperiuntur. Scaliger, exerc. 176. s. 1.

[note: Asaporibus.] Nec odores, ut de sonis nihil dicamus, certa indicia exhibent: cum plurima sint medicamenta, quae vix ullum habent odorem; et homo odorabilium differentias vix exacte


page 972, image: s0972

distinguat. Et licet odor semper calidae facultatis index sit: tamen ex eo de totius temperamento judicari non potest, cum pars illa spirituosa calida, a qua est odor, saepe exigua sit, reliqua vero multo major frigida, ut in rosis et violis videre est.

[note: A saporibus.] Sapores soli temperamento propinquissimi sunt, et ad eos spectant qualitates medicamentorum, quas secundas ac tertias nominat, et proinde caeteris certiora de qualitatibus primis et materiae conditionibus exhibent indicia. Sapores autem prout ad medicamentorum vires explorandas considerantur, dividuntur in calidos et frigidos. Frigidi sunt tres, acidus, austerus, acerbus. Calidi in excessu itidem tres, acer, salsus, amarus; et medius inter eos, mediocremque caliditatem obtinens, dulcis. Nihilominus cum diversae et pugnantes qualitates saepe misceantur, neque ejus, quod alias in agendo potentissimum est, sapor semper praevaleat: vix etiam saporibus in dijudicandis medicamentorum viribus plane fidere licet. Verum de saporum origine, natura, et effectis prolixius agere alterius loci est: neque id hîc per compendium fieri potest; cum vulgata de saporibus doctrina non usque adeo plana sit, sed plurima adhuc accuratiorem considerationem: requirere videantur, ut ex Laurentii Grilli libro, de sapore dulci et aemaro, videre est.

[note: Signaturae medicamentorum.] Peculiarem tandem modum vires medicamentorum investigandi, ex figuris, coloribus, aliisque materiae conditionibus et similitudine cum hominis partibus, actionibus et morbis nonnulli, Chymici praecipue, tradunt, existimantque omnibus rebus quosdam characterismos, notas ac signaturas, ut appellant, esse inditas, quae nos de utilitate vel damno, quod corpori nostro inferre possint, admoneant. Sic orchidum species et satyria testibus ac veneri conferre: pulmonariam, quae saxis et arboribus adhaeret, pulmonibus; ceterach et linguam cervinam, lieni; papaver et juglandes, capiti dicata esse; citria poma, cordi utilia esse; halacacabum, vesicae; aristolochiam rotundam, utero; geranium, ossibus tibiae fractis prodesse, ob figuram, membris hisce cognatam existimat. Ita lapides plerosque, radices saxifragiae, milium solis, nucleos persicorum, calculo conferre; scrophulariam in exterendis ficubus et mariscis, perfoliatam, herniae; cuscutam venarum mesenterii obstructionibus, ob figurae convenientiam; santalum rubrum, radices tormentillae, lapidem haematitem haemorrhagiis conferre, ob coloris similitudinem; doloribus lateris pungentibus carduum mariae, carduum benedictum, aliasque aculeatas et plantas, ut et dentes ac maxillam lucii convenire putant. Qua de re integri libelli recentiorum hodie exstant.

Verum haec ratio ex signaturis de viribus medicametorum judicandi etsi plane rejicienda esse non videatur, et procul dubio in primo nostro


page 973, image: s0973

parente, qui ex intuitu unumquodque suo nomine appellare potuit, fuerit perfectissima, et â Sapientissimo rerum architecto nec figurae, nec colores, similesque signaturae plantis et aliis animalibus frustra inditae sint: tamen haec cognitio nunc valde manca et imperfecta est, huicque soli vix fidere licet: Videat. tract. de Chymic. cum Aristot. et Gal. cons. et dis. cap. 18.

Ex quibus omnibus manifestum evadit, quam lubricum et errori obnoxium sit, sola ratione velle de viribus plantarum ex talibus indiciis aliquid constituere, et quam verum illud Galeni monitum sit, quod exstat. 1. de simpl. medic. fac. c. 18. Praestat, inquit, â talibus conjecturis recedere, utpote, quae judicium ad sensum haud referant, neque ex prope positis aut vicinis, sed e longinquo et longis lemmatis seu sumtionibus rationem colligant. Et licet, ut supra quoque dictum, in primarum qualitatum cognitionem talia indicia nos deducerent: tamen multae, eaeque efficacissimae aliae sunt qualitates, quas nobis aperire nullo modo possunt.

[note: Experientia in medicamentorum viribus investigandis plus valet, quam ratio.] Ne itaque ratio claudicet, alteri quoque cruri, Experientiae nimirum insistat; quae vel sola saepe sufficit. Quae enim clare sub sensus nostros cadunt, nihil dubium, nihil ambiguum aut anceps relinquunt. Verum ubi quaedam illos effugiunt: rationem illis superinducere conandum est; sic tamen, ut non procul, nec confusa, et infinita colligamus, et longe demonstrationum principia ducamus. Et cum id, quod experientia inventum est, ratione comprobari potest, id proculdubio longe certissimum est. Verum ubi ratio adversari videtur experientiae, potius experientiae adhaerendum. Id quod et Aristoteles docet. 8. Physic. cap. 3. ubi disputat contra eos, qui rationibus quibusdam pro bare conabantur, omnia quiescere. Probare, inquit, velle, omnia quiescere, ratione, neglecto sensu et experientia, imbecillitas est mentis.

[note: Experientia qualis esse debeat.] Experientia tamen, ut certo inveniantur medicamentorum vires, [gap: Greek word(s)] , esse debet, neque ex uno exemplo et temere de viribus aliquid statuere licet, sed plures observationes, et quidem caute, colligendae sunt. Id autem fiet, si omnia, quae ad [gap: Greek word(s)] requiruntur, diligenter perpendantur, nimirum agens medicamentum, et corpus patiens seu subjectum. In medicamento quidem, inprimis eo, quod e plantarum familia sumitur, spectanda sunt substantia, quantitas, qualitas, aetas, tempus collectionis, locus natalis et similia, atque inprimis videndum, ne qualitate aliena atque adscititia in fectum sit, sed vires suas solas et quidem integras habeat.

Necessarium quoque est, ut Medicus simplicium, quarum naturam et effectus investigare cupit, etiam externam formam et figuram, quae visu percipitur, cognitam habeat. Nam si alienis oculis hac in revideat. Medicus, facile falli potest:


page 974, image: s0974

Medicorumque hac in re negligentiâ superiori seculo factum, ut plurimae plantae incognitae haberentur, et non nisi magno labore in lucem revocari potuerint. Hinc no immerito Galenus, lib. 6. de simpl. med. fac. eos, qui citra hanc cognitionem de facultatibus medicamentorum agunt et dicunt, similes esse scribit prae conibus, qui notas fugitivi servi ab aliis narratas, tanquam cantilenam, proferunt quidem et publicant: servum tamen illum fugitivum, etsi prope assisteret, non agnoscunt. Ibidemque apte eosdem [gap: Greek word(s)] comparat.

Subjectum est corpus humanum. Medicamenta enim omnia dicuntur talia non absolute, vel respectu rerum aliarum naturalium, sed respectu corporis humani. Nam ut de aliis nihil jam dicamus, quae aliis animalibus innoxia sunt, homini venena esse possunt. Praecipiunt autem cum Galeno plerique Medici, ut experientia fiat in nomine temperato, qui sit regula et mensura, ad quam omnes medicamentorum actiones comparantur. Quod etsi de qualitatibus primis et praecipue eorum gradibus investigandis verum esse possit: tamen commodissimum videtur Avicennae consilium, qui de medicamentis experientiam in corporibus aegris, et quidem morbo simplici laborantibus, fieri jubet. Nam, ut supra dictum, non solum primae, sed et aliae longe nobiliores qualitates in medicamentis inquirendae sunt. Id quod in plerisque, non nisi in eorporibus aegris, in quibus qualitates illae, quibus opponuntur medicamenta, aut res praeternaturales, in quas agere debent, inveniuntur, sine periculo fieri potest; sicut in purgantibus, et multis aliis medicamentis manifestum est, quae homini sano sine periculo non exhibentur: aegris veto plurimis nullo vel exiguo periculo propinari possunt. Debet autem experientia fieri in affectu simplici, non composito; ne experientia turbetur. Si quis enim laboraverit febre cum obstructione epatis: in tali affectu decichorii qualitatibus, an sit calidum vel frigidum, experientia fieri commode non potest. Nam accidat, ut aeger liberetur febre: nondum tamen constat, an cichorium id refrigerando, vel obstructiones reserando praestiterit. Ita laboret quis febre putrida, atque exhibeatur spiritus vitrioli: etsi si calor inde remittatur: tamen inde non colligere licet, an spiritus vitrioli sit frigidus; cum non constet, an refrigerando, caloremque praeternaturalem frigiditate exstinguendo, an vero putredinem inhibendo, vel alio modo hunc effectum produxerit, Medicamentum etiam, cujus facultates explorare animus est, solum, non cum aliis, exhibendum. Sicut et hoc considerandum, an medicamentum aliquid primo, per se, an vero per aliud ac per accidens agat. Neque n. dum de Medicamentoru facultatibus agimus, quid unumquodque per accidens efficere possit, quaerimus, scd quid per se. In


page 975, image: s0975

distinguendo aute, an quippiam per se, an per accidens aliquid efficiat, ad duo respiciendum, nempe ad [gap: Greek word(s)] seu affectum, qui curatur, et tempus, quo medicameti vis percipitur. Si n. simplex aliquis affectus calidus adhibito aliquo medicameto curetur, per se et immediate id refrigerare concludendum. Temporis rationem observare oportet, num ex primo contactu rei corpus alteretur. Quae enim per se agunt, eorum vis statim sentitur; quorum vero effectus tarde supervenit, ii solent per accidens evenire.

Neque satis est, in uno corpore atque semel experientiam fieri, sed in multis, et quidem similibus in temperamento, aetate, sexu, corporisque structura observationem fieri decet. Ita enim secundum Aristotelem, 1. metaphys. c. 1. Ars fit, [gap: Greek word(s)] .

LIBRI V. PART. I. SECTIO II. De Cheirurgia. CAPUT I. De Cheirurgia in Genere.

[note: Cheirurgiae necessitas.] NON solum autem Medicamentis ad morbos curandos utitur Medicus: sed ut finem et scopum suum assequatur, atque Indicationibus propositis satisfaciat, manuum opera opus habet, atque operationes Cheirurgicae saepe auxiliorum loco sunt. Exempligratia, si articulus sede sua excidit, illum in eundem reponendum esse indicatur: cui Indicationi nullo medicamento, sed solum manus opera satisfieri potest.

Ergo ne pars haec de auxiliorum medicoru materia manca sit, Cheirurgia addenda, omnesque, quae per manum ac instrumenta Cheirurgioa, sanitatis recuperandae gratia, in corpore humano fiunt, operationes, breviter proponendae.

[note: Cheirurgiaquid.] Etsi a. vox [gap: Greek word(s)] , quae, si Latine reddatur, manuale seu manuariam operationem significat, de omnibus actionibus, quae manu fiunt, accipi possit: tamen [gap: Greek word(s)] de ea Medicinae parte in specie dicitur, que manuum opera artificiosa affectib. praeter natura humani corporis medetur. Atque ita solum in externis corporis partibus Cheirurgia occupatur, et in internis iis, ad quas manus et instrumeta Cheirurgioa penetrare possunt: Quanquam v. Cheirurgi etiam medicamenta vulneribus, ulceribus, tumoribus applicant: id tamen non ut Cheirurgi, sed ut Medici, medicamentis quoque instructi, praestant.



page 976, image: s0976

Cum autem tria ad actionem requirantur, Agens, subjectu Patiens, et per quae fit actio: etiam in Cheirurgia haec tria consideranda. Agens [note: Cheirurgi descriptio.] est Cheirurgus, quem Celsus, in prooe mio l. 7. ita describit: Debet Cheirurgus adolescens esse, aut certe adolescentiae propior, manu strenua, stabili, nec unquam intremescente, eâque non minus sinistra, quam dextra promtus; acie oculorum acri, clarâque; animo intrepidus, immisericos, sic ut sanare eum velit, quem accipit, non ut clamore ejus motus, vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus, quam necesse est, secet, sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius affectus oriatur. Commendat et Chiurgum [gap: Greek word(s)] illa, seu solertia inveniendi [gap: Greek word(s)] ac [gap: Greek word(s)] , quae quo aptiora, eo plus momenti ad curationem afferunt cito, tuto, ac jucunde administrandam.

[note: Cheirurgia subjectum.] Subjectum est corpus humanum, ac propterea ejus singularumque partium, figurae, situs, connexionis exactissima in Cheirurgo requiritur notitia, quam frequens corporum Anatome parit.

[note: Cheirurgi instrumenta.] Ea, per quae actio perficitur, instrumenta sunt. Etsi n. instrumentu instrumentoru manus sit, et ipsa as ab ea nomen habeat, ac quasi [gap: Greek word(s)] dicatur: tamen ob agendorum varietatem aliis quibusdam instrumentis quoque opus est. Quo pertinent etiam quaedam alia ad agendum necessaria, ut Locus ad operandum commodus, lumen, vestitus, ministri, adstantes.

Instrumenta varia sunt, tum materiâ, tum magnitudine, et figura inprimis pro partis affectae et morbi natura differentia: quae apud Joh. Andream a Cruce, Ambrosium Paraeum et alios passim Cheirurgos depicta exstant: rectissime tamen [gap: Greek word(s)] cognoscuntur. Praecipua tamen, et quorum frequentior usus est, sunt; Novacula; scalpellum, forfex, volsella, specillum, latum specillum, stylus, acus, filum, uncinus, canalicula forata, habena, fasciae, panni, panniculi linei, lintea concerpta, spongia.

Locus eligatur, qui Cheirurgiae operationi commodissimus est, et in quo aeger a vento, frigore, aestu, aut alia re externa non laedatur.

Lumen sive Solare sit, sive aliud, ita se habeat, ut Cheirurgus partem, quam tractat, accurate videat, necaegrum tamen vel Cheirurgum offendat.

Astantes et ministri aegro non sint ingrati et molesti; ad Cheirurgi vero mandata attenti, taciti, et quod ipsorum officii est, fideliter exsequentes. De quibus omnibus videatur Hippocrates, in lib. [gap: Greek word(s)] et in lib. qui inscribitur. [gap: Greek word(s)] , et in hunc Gal. comm.

Vestis Cheirurgi ita sit comparata, ut in operando ipsi nullo modo impedimento sit.

Ipse vero Cherurgus det operam, ut operationem perficiat cito ac celeriter, et propterea omnia, quae facienda sunt, praevisa ac praecognita


page 977, image: s0977

habeat, ut nullum in ipsa operatione dubium ipsum turbet: n praeterea omnia, quae ad operationem necessaria sunt, antequam eam aggrediatur, praeparet: Tuto, ut operis finem obtineat, aegrum vero non laedat: Jucunde, artificiose et expedite, ac sine omni, vel minimo, quantum fieri porest, dolore ac molestia omnia peragat. Porro in ipsa operatione talem corporis symmetriam observare debet Chirurgus, qualem depingit Hippocr. in lib. [gap: Greek word(s)] . Erga seipsum quidem, ut sedens pedes ad genua directos habeat, quae et parum differant, et inguinibus superiora sint, tum pro cubitoru firmiore innixu, tum pro tota manuum operatione honestiore, firmiore, aptiore; stans vero utroque pede insistat, sublato tamen altertutro ad inguina, sicut in sessione. Erga partem affectam vero, ut eam citra variationem sedis tractare possit, quod fiet, si distantiarum terminos, quos Hippocrates corpori manuique operanti assignat, juxta triplicem dimensionem observabit. Debet vero etiam ipse AEger suum facere officiu, quod fiet, si primo reliqua corporis sui parte Chirurgo ita inserviat (stans, sedens, vel decumbens, quâ scilic. inter has corporis figura quam commodissime perdurare potest) ut defluxione, subsistentiam, conversionem, declivitatem observet: deinde ut partem affecta, prout decet, ad cognoscenda exhibeat, tractari patiatur, et invarito habitu postmodum conservet.

Sunt a. omnes Cheirungi operationes [note: Operatione: cheirurgi quae.] quinque: [gap: Greek word(s)] separatorum conjunctio: [gap: Greek word(s)] , eorum, quae intorta et compressa sunt, correctio: [gap: Greek word(s)] continui solutio: [gap: Greek word(s)] , superfluorum exstirpatio sive exemtio: et deficientium restitutio; de quibus jam ordine dicendum.

CAPUT II. De Synthesi in Genere, et deligatione.

[note: [gap: Greek word(s)] quid.] [gap: Greek word(s)] ea est Cheirurgi operatio, qua partes praeter naturam sejunctae conjunguntur. Antequam v. de ejus speciebus agamus, primo de deligatione aliquid in genere dicendum, quae omnibus [gap: Greek word(s)] speciebus communis est, imo quae post reliquas operationes sae pissime necessaria est.

Ad deligationem v. pertinet fasciatio, spleniorum injectio, ferulatu adaptatio, illaqueatio seu laquei injectio, obligatae partis recta collocatio.

De Fasciatione.

Est autem fascia longum et latum vinculum, fasciatio comoda fasciarum circa membrum curandum circumductio et convolutio.

De fasciis vero prolixe satis egit Galenus, in lib. de fascius, qui hac de re cognoscendus est. Ut pro instituti nostri ratione quaedam breviter dicamus; Fasciae fiant ex linteis prius aliis usibus ex parte attritis, ut sint tractabiliores: validis tame, ne rumpantur. Quanquam enim materia fasciarum triplex esse possit, linea, membranacea, seu coriacea: linearum


page 978, image: s0978

tamen hodie fere tantum usus est. Sint autem mundae, leves, molles, quae neque consutiones habeant, neque exstantias.

[note: Fasciarum differantiae.] Sunt a. variae fasciarum differentiae, quae sumuntur a figura, longitudine, latitudine. Figurae ratione differunt, quod quedam glomeratae sunt, longe et aequaliter latae et in orbem covolutae: aliae scissae, quae uno quide constant linteo, sed eo vel extremis vel mediis partibus scisso: aliae assutae, quae ex fasciis et habenis in varia capita desinentibus et varias figuras referentibus constant. Longitudine fasciae differunt, quod aliae sunt longiores, aliae breviores: ita et de latitudine se res habet.

[note: Deligationis differentiae.] Sunt a. deligationis, quae fascia fit, duae differentiae, una simplex, altera composita, sive multiplex. Simplex est aequalis vel inaequalis. Simplex aequalis est tantum rotuda, quae membrum affectum in orbem undique sine ullâ in partem alterutram declinatione coplectitur. Simplex vero inaequalis in Asciam et Simam dividitur: quae tamen saltem ratione majoris et minoris differunt; quod Asciaparum a rotunda declinat, sima vero multum. Variae fasciationis multae sunt differetiae, sumtae a partium, quae vinciuntur, vel quorundam animalium, vel aliarum rerum similitudine; de quibus Galenus, lib. de fasc. et com. 2. in lib. de iis, qua in Med. fiunt. t. 7.

[note: Fasciatio quomodo instituendas.] Ut autem recte fasciatio instituatur, primo considerandum, unde doligatio incipienda. Alias n. a parte affecta, alias a loco sano parti affectae vicino, alias a parte opposita deligatio inchoanda. Deinde qua ratione fascia sit circum ducenda. Alias enim fasciatio incipienda ab extremo fasciae, alias a medio fasciae. Tertio videndum, ut fascia partem neque nimis comprimat, neque nimis laxa sit. Laxior enim partem non satis continet; nimiâ compressione dolorem et inflammationem parit.

[note: Fasciationis usus.] Haec ut recte autem peragantur, fasciationis usus docet. Fasciationis usus autem duplex est, unus per se, alter ex accidente ad sanationem facit. Per se ad sanationem facit fasciatio, quae partes disjunctas adducit, dilatatas contrahit, distorta dirigit, membrum conformatum et partes conjunctas continet, humorem influentem repellit, aut qui influxit, exprimit. In sinuosis enim abscessib. a fundo inchoatur deligatio, et desinit ad orificium ulceris. Extenuatae partes ita obsiguandae sunt, ut partes sanae comprimantur, et sanguis ad extenuatas compellatur, quod fiet, si a parte sana vel opposita inchoatur fasciatio, unde versus partem attenuatam paululum laxetur, tandem circa partem extenuatam laxissime circum volvatur. Contra in dilatatis, et ubi influxum humorum reprimere opus est, in loco affecto deligatio inchoanda, et convolutiones primae duae aut tres arctiores sint.

Ex accidente autem inserviunt fasciae, dum, ut medicamenta contineant, quae curationis gratia applicantur, adhibentur. De hisce videatur Hippocrates, lib. de fract. comm. 1.


page 979, image: s0979

t. 21. lib. 2. de iis, quae in medicatr. fiunt, t. 30. 31. 32. 33.

De spleniis.

[note: Splenia.] Ad deligationem quoque adhibentur Splenia, quae sunt panni linei complicati, a splenis figura sic dicti. Antiquis, quia ex pluma inter duos pannos consuta parabantur, plumaceoli nominabantur; dicuntur et pulvilli, quod pulvinaris forma referant; et plagulae. Differunt autem ratione figurae, longitudinis, latitudinis et crassitiei. Figura triplex est, pro positionis sc. eorundem modo. Alias enim parti secundum longitudinem recte, alias oblique, alias transverse imponuntur. Et quidem nunc duplicia, nunc triplica, nunc quadruplicia, nunc singula, nunc plura; pro usu, quem praestare debent, ad deligationem firmandam, membra crassitudine inaequalia aut partes graciles et concavas aequandas et explendas, ut tota deligatio aequalis evadat; partes item a fasciarum et vinculorum onere defendendas, et saniem ichoresque exprimendos et imbibendos. Et imponuntur nonnunquam sicca; nonnunquam liquore aliquo, morbo et affectae parti idoneo, im buuntur et madefiunt. De quibus vide Hippocratem 3, de iis, quae in Medicatr. fiunt, t. 1. 2. 1. de fractur. t. 32. et 3. de fractur. t. 21. et Galenum in comment.

De Ferulis.

[note: Ferulae.] Ad deligationem nonnunquam et adhibentur ferulae: assulae sc. leves, quae ossibus fractis et luxatis, postquam restituta fuerunt, adaptari solent. Hippocrates et alii antiqui parabant ex ligneo ferulae fruticis cortice; unde et nomen habent. Hodie in defectu ferulae ex ligni ab ietini vel alterius assulis, vel arboru corticibus, vel conglutinata paryro et corio duriore conficiuntur. Monet tamen hic Guilel. Fabricius, cent. 4. observ. 98. cortices arborum, inprimis recentes, loco ferularum in fracturis adhibendas non esse. Cum enim exsiccantur, circa fracturam contrahi, doloresque, excitare, ossaque nonnunquam suo loco iterum movere.

Hippocrates requirit ferulas leves, aequales, planas, in extremitate simas, id est, ex inferiore parte extremitatum leviter derasas, utrinque subjecta fasciatione paulo breviores, ne parte ultra fasciationem coprimant crassissimas vero, qua parte fractura erupit. Fracturae a. circuquaque imponutur, ut non minori, quam digiti spatio, distent, et ita adaptantur, ne ferularum fines supra prominentia articulorum capita, aut nervos articulis vicinos collocentur, aut cutem nudam attingant. In applicatione ferularu et hoc notadu, ut laxius primum adstringatur, et fimbriis q. affulciantur; et ne parti ulceratae ac inflamatae imponantur, quod illic expurgatio sordium, hic eventilatio caloris prohibeatur. Vide Hippocratem de iis, quae in Medicatr. fiunt, t. 11. 1. de fract. t. 40. 2. de fr. text. 5. 7. 11. 64. 60. 71. et Galen. in comm. P. AEginet. l. 6. c. 99

Partibus quoque extremis vulneratis graviter, aut fractis aut laxatis, praecipue manibus, nonnunquam capsulae ex levi ligno ita fabrefactae,


page 980, image: s0980

ut membri figurae respondeat, vel ex ferri albis laminis, aut corio duro, chartâ conglutinatâ, adaptantur, ut partes adductas et conjunctas contineant, ne nuteant, et rursum dissiliant atque excidant.

De Laqueis.

Ad deligationem quoque pertinet laqueorum injectio seu illaqueatio. [note: Laquei.] Est autem laqueus proprie vinculum ita nexum, ut attractu vel pondere pressum claudatur. Ususque; ejus est ad fracta et luxata extendenda, ad reposita suo loco continenda, ad partes constingendas et arcte vincinedas, ad vincienda item vasorum capita, e quibus sanguis effluit. Differentiae laqueorum sunt variae, nomina sortitae vel ab inventoribus, vel ab usu, vel alicujus rei similitudine et figura, vel nectendi modo, vel effectu: quae cum sine delineatione vix ex sola descriptione percipiantur, consulatur ea de re libellus de laqueis, qui vulgo Oribasii perhibetur.

De Membri deligati apta collocatione.

[note: Membrum deligatum ut co locandum.] Postquam membrum affectum rite deligatu est, superest, ut apte collocetur. Apta autem collocatio in eo consistit, ut pars eam positionem habeat, quae naturalem ejus figuram conservat, sine dolore est, et ad morbi curationem apta. Collocabitur autem ita membrum, si omnes ejus partes, ossa, musculi, nervi, venae, arteriae eum situm habeant, ut neque distendantur, neque comprimantur: si molliter et aequaliter situetur membrum: si in cavo ulcere vel vulnere orificium, quantum fieri potest, deorsum spectet, ut sanies expurgetur: si denique deligationis modus in collocatione servetur, et deligatio nec laxetur, nec stringatur. Et quidem ut in collocatione fiat apta membri figuratio, ad duo inprimis respiciendum, ad articulos et ad musculos, ut scil. respectu articuloru membrum mediam, quam Galenus passim appellat, figuram habeat, quae sine dolore est, in qua sc. et nascimur, et singula membra, cum otiamur, continere consuevimus, et in qua musculi nulli agunt, quaeque aequaliter distat ab extremis articulorum motibus seu extensionibus et inflexionibus: respectu vero musculorum, ut sc: ex una parte musculos et ejus fibras habeat integras, nec fibrae aut totus musculus distorqueatur.

[note: Collocatio quot modis fiat.] Collocatio autem fit vel repositione, vel suspensione. Reponitur apte membrum, quando stabilimentis quibusdam, plumis, vellerib. aut pannis mollibus ita fulcitur, ut quietum sit, et acclive, aequaliter ac molliter semper jaceat, ne vel motu concutiatur, vel fluxione tentetur, aut in ea sanies et ichor retineatur. Hinc cruri fracto atque deligato canalem exteto poplite a coxa ad pede Hippocrates supponit: nostri Chirurgi ex stramine quaedam fulcimenta, aut ex charta instar canalis convoluta et intus stupâ repletâ, ac pani linei utriusque extremitati involuta, applicant, quib. totum mebrum firmiter continetur, ne incaute moveri possit.



page 981, image: s0981

Suspenditur vero membrum vel aegro jacente vel ambulare jam incipiente. Etsi enim, dum in lecto jacet aeger, sufficiat, si vigilans manum molliter acclivem habeat: tamen ne dormiens eam incautius moveat, fascia suspensam habere convenit. Inprimis vero ubi jam aeger ambulare incipit, opus est, ut brachium [gap: Greek word(s)] quam Celsus mitellam vocat, involutum gestet, cujus capita angusta collo injiciantur: latitudo vero, qua parte brachium involvit, tanta sit, ut totum continere possit, ne ulla ejus pars sit, quae non aequaliter fulciatur. Atque hic ad manus recte fulciendas saepe opus est capsulis illis, quarum modo facta est mentio, in quas manus deligata collocatur, et hinc cum capsula fasciae imponitur.

CAPUT III. De Ossium Fractorum coaptatione.

[note: Synthesis quotuplex.] [gap: Greek word(s)] autem est aliqua secundum partes, quae conjungi debent, differentia: nimirum Synthesis est vel ossium, vel partium carnosarum et mollium. Synthesis, quae ossa disjuncta coponit, iterum duplex est: vel quae ossa fracta coaptat, vel quae luxata reponit.

[note: Ad fracta curanda quae necessaria.] Synthesis ossium fractorum est recta eorum unio et adaptatio. Perficitur autem duabus primario operationibus, quarum altera [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] , extensio; altera vero [gap: Greek word(s)] , conformatio seu ossium in suum locum repositio appellatur. Nemo autem has operationes recte perficiet, nisi qui naturam ossium et fracturarum differentias cognitas habuerit. Ossium natura e Galeni de ossibus et aliorum Anatomicorum libris, atque inprimis ex [gap: Greek word(s)] cognoscenda est. Fracturae differentias tradidit Galenus, l. 6. m. m. cap. 5.

[note: Extensio.] Primo ergo in fractorum ossium restitutione opus est partis extensione. Etenim cum, citra musculi praecisionem, aut ossis fracti partes e suo loco dimoventur, aut articulus e suo loco excidit, musculus, cujus initium ei parti annexum est, in quam vel pars ossis fracti in clinat, vel articulus procidit, totus ad suum caput retrahitur, atque ita eam illius membri partem, quae ipsi conjuncta est, secum rapit. Unde fieri non potest, ut vel fractum os recte conformetur, vel luxatum suae sedi reponatur, antequam tantum retrahatur, quantum in hanc vel illam partem e suo loco dimotum est. Alioquin, si scilicet nimia fiat extensio, in fracturis ex attritione rumperentur ossium eminentiae, et ita in suas cavitates reponi non possent, sed vel exterius ad ossium latera haerent, vel inter ossa fracta remanerent, et coaptatio ossium impediretur.

[note: Extensio quomodo fiat.] Itaque ut os fractum recte conformari queat, utriusque partis ossis fracti retrorsum seu in diversa distractione, quae Graecis [gap: Greek word(s)] dicitur, opus est. Ut autem extensio justa sit, opera danda, ut fiat cum dolore nullo vel minimo. Fiet v. hoc, si membrum


page 982, image: s0982

extendendum eâ figurâ locetur, in qua musculi non agunt, sed otiosi et omnes laxati sunt, ut omnes musculorum ipsius fibrae directe extendi possint: quo modo et minore cum dolore opus perficitur. Deinde ad [gap: Greek word(s)] plurimum confert, si pro ratione ossium, item personaru, aliarumque circumstantiarum, debita vi constantique tenore membrum tendatur: quae enim plus justo fit tractio, inflammationes, resolutiones, spas mata secum fert; quae minus valida est, aut interpolata, sine effectu est, ac [gap: Greek word(s)] conterit et distorquet.

Fit autem extensio haec et distractio vel unius tantû operâ, vel plurium; et quidem manibus tantum, vel habenis, fasciis aut machinis. Ubi digitus fractus est, vel aliud membrum tenerum, unius operâ extensio fieri potest, unam fracti membri partem dextra, alteram sinistrâ manu praehendentis, et invicem diducentis: vel duorum, ut unus membri fracti partem teneat, alter extendat. Si vero majus et robustius aliquod membrum fractum, plurium opera necessaria est, ita quidem, ut alter utrâque manu unam membri fracti partem, alter itidem utrâque alteram praehendat, et in diversa trahendo contendant. Nonnunquam vero fesciis linteis et habenis circumpositis, et utrinque membro fracto ad laquei figuram adaptatis opus est, quas plures in diversa trahant: nonnunquam vero et quoties majore, sed sine violentia, extensione opus est, una cum hisce machinamenta adhibenda, de quibus Hippocrates, de fr. t. 40 et seq. et Oribas. de machin. Paraeus, lib. 15. cap. 7.

[note: Extensio quot uplex.] Est autem extensio vel aequalis, vel inaequalis. AEqualis ea est, in qua ab utroque latere ossis fracti aequaliter membrum extenditur. Inaequalis autem, quâ ab uno latere membrum magis extenditur: quae locum habet, ubi alterutrum tibiae vel cubiti os tantum fractum est. Illud enim latus magis extendendum est, in quo os fractum continetur.

[note: Conformatio.] [gap: Greek word(s)] vero seu conformatio est ossis fracti in suum locum repositio, et extremitatum ossis fracti recta coaptatio, quae fit, si, postquam membrum eatenus extensum est, ut in reponendo ossa se tangere non possint. Cheirurgus ambabus manibus utrumque membrum apprehendat, et quod in dextram partem prolapsum est, in siuistram, et contra, quod in anteriorem prolapsum est, in contrariam, et contra detrudat, atque ossium eminentias in suas cavitates recondat, donec extremitates ossium recte unitae, et in suas sedes depulsae sint, et membrum naturalem figuram recuperaverit. Non sunt autem eminentiae ossium cum impulsu in suas cavitates intrudendae, ne rumpantur, sed potius sponte sua, extensione laxatâ, manibus Cheirurgi leniter directa in suas sedes recedant.

[note: Fractura cum vulnere ut tractanda.] Si vero ossium fractorum extremitates extra cutem prorumpant et emineant, difficilis est repositio propter partes vulneratas, quae sine, dolore


page 983, image: s0983

et convulsionis metu extendi non possunt. Reponendi tamen ratio est, ut firma ferramenta, vectibus similia, magnitudine differentia, ad manum sint, ex quibus conveniens aliquod inferiore parte humiliori ossis fracti parti, superiore vero superiori, vectis instar, adhibeatur, atque ita ossa fracta in locum suum compellantur: de quo Hippocr. 3. de fr. t. 39.

Si vero ossis aliqua particula ita promineat, ut facile in suam sedem reponi non possit, sed vicina corpora in conformatione dilacerare, doloremque inducere queat, eam abscindere jubet Hippocrates, 3. de fr. tex. 4. quod faciendum forcipe acuta; aut scalpo limanda, donec brevior facta repositionem non amplius impediat. Quod si tamen [gap: Greek word(s)] di majus est, membranulisque cinctum, opertet eas, inquit Celsus, sub Medicamentis, quale est pluvis lumbricorum terrestr. cum melle mistus resolvere, idque os ubi denudatum jam est, abscindere. In tali autem fracturâ, quae cum carnis et cutis superjacentis vulnere conjuncta est, videndum etiam, antequam ossa conjungantur, et postquam conjuncta sunt, ne quid inter ossa fracta haereat, quod conglutinationem impedire possit: sed si quid, sive ossis particula, sive aliud quid inveniatur, id eximendum; istud tamen cum violentiâ non faciendum, ne dolores, inflammatio, aut convulsio, excitetur. Ideoque si in principio sine dolore et violentia id praestari non potest, differe consultius est. Natura enim omne alienum tandem protrudit, quae tamen attrahentibus javari potest.

Ubi ossa recte conformata esse ex dolore sublato, et recuperatâ figura partis naturali seu pristina (quod ex comparatione partis fractae cum parte comparari sana cognoscitur) deprehenditur, intensio sensim remittenda, et aptâ deligatione, ut ossa coaptata, unita et recte conformata maneant, praestandum. Quod duabus aliis operationibus perficitur, nimirum deligatione, et membri collocatione. Unde alii quatuor operationibus fracturarum curationem absolvi scribunt: extensione, coformatione, deligatione, et membri collocatione.

[note: Fracturarum deligatio.] Antequam tamen fascia membro fracto injiciatur, medicamenta aliqua ad affluxum humorum et inflammationem prohibendam, atque etiam calli generationem adjuvandam imponi solent, in quo Autores varii sunt. Hippocrates cerato rosaceo utitur: Celsus pannis oleo et vino tinctis: Alii primo fracturae ceratum rosaceum cum linteo latiore, deinde linteum vino nigro austero aut succo granatorum madidum imponunt: alii stupas albumine ovi conquassato madefactas et expressas: alii, quod hodie fit frequentissime, panno lineo illinunt mistura ex albumine ovi et pulveribus adstringetib, ex bolo armeno, sanguine Draconis, rosis, balaustiis, radicib. consolidae, thura et similibusparata,


page 984, image: s0984

eamque imponunt. Quae medicamenta eo usque in singulis deligationibus continuantur, donec nullus amplius inflammationis metus sit, et fractura jam stabilis esse incipiat: postea admovetur aestate emplastrum diapalma, hieme barbarum vel aliud conveniens. Atque haec medicamentorum diversitas non sine caussa ab autoribus inducta fuisse videtur. Ubi enim indicatio est firmandi fracturam, et dolor ac inflammationis metus id non prohibet, albumen ovi et cataplasmata adstringentia usurpantur: si vero dolor urget, ceratum et oleum rosaceum ac vinum usurpandum.

Postquam medicamenta idonea imposita sunt, deligatio instituenda, quae nec nimis laxa sit, ne ossa suo loco iterum dimoveri possint: nec nimis arcta, ne alimenti affluxum prohibeat, et dolorem ac inflammationem excitet. Perficitur v. duabus fasciis, quarum prior, quae non incommode oxycrato humectatur, supra fracturam injicieda, et circa eam bis terve convolvenda sursum versus, ita ut multum sanae partis complectatur, ut eâ ossa reposita contineantur, et cofluxus sanguinis ad locum affectum prohibeatur. Altera priore dimidio longior cotrario modo circumduceda, primumque fracturae injicienda, et ab ea incipiens deorsum aliquoties circumvolvenda, iteruque supra fracturam ducenda, et tandem versus partem sanam superiore ducenda. Itam. si a prima fascia versus unam parte musculus distortus forte est, a secunda emendatur, humor ex parte exprimitur, et sanguinis tam ex inferioribus quam superioribus influxus praecavetur.

[note: Ferulae fracturis adhibendae.] Atque haec, quae hisce duabus faciis, quas Hippocrates [gap: Greek word(s)] appellat, fit deligatio, Hippocrati [gap: Greek word(s)] dicitur. Ut vero in magnis ossibus deligatio sit stabilior, plagulae seu splenia vino vel alio liquore imbuta: Apponuntur, maxime eo loco, ubi os eminet, insuper apponuntur, et post earum appositionem duab. fasciis aequalibus, quas [gap: Greek word(s)] appellat Hippocrates, deligatio firmatur, quarum una ab inferiore parte sursum dextrorsum vel sinistrorsum fertur, altera deorsum via priori adveraâ, quae deligatio Hipp. [gap: Greek word(s)] dicitur.

[note: Membri fracti collocatio.] Et ut ossa reposita omnino firmiter contineantur, nec loco suo moveantur, ferulae insuper injiciuntur, si loci affecti natura patiatur. Etenim cum fasciae et splenia inflexibilia non sint, fracturam firma et directam servare non possunt; sed facile fieri potest, ut tum vigilantibus, tum dormientibus membrum moveatur. Ut igitur in motibus, qui non animadvertuntur, membrum firmu teneatur, opus est iis, quae rigida sunt, et non flectuntur, et tamen minus ponderosa sunt. Quem ad finem, ut Hieron. Fabricius loquitur, in mundo non poterat Hippocrates eligere post plagulas meliora instrumenta, quam ferulas, quae et rigidae sunt, ac inflexiles et leves. Verum cum ferula destituamur, ejus loco ligneis tabellis tenuibus utimur.



page 985, image: s0985

Tandem membro canalis, si opus sit, adhibendus, de quo cap. praeced. et Hippocrates et Galenus, de iis, quae in medicat, fiunt. tex. 18. membrumque recte collocandum, videndumque, ut positio sit mollis, aequalis et sursum versa: mollis, ne membrum fractum eâ parte comprimat, neque dolorem et inflammationem excitet: aequalis, ut dolorem nullu inferat, nec membrum distorqueat: sursum versa, ne humores pondere suo deorsum tendentes ad locum affectum affluant. Inprimis autem danda opera, ut media articulorum figura et musculorum figuratio observetur: quem ad finem etiam capsulae quaedam interdum, quae membrum fractum toto curationis tempore capiant, adhibentur. Et quae in specie de situ tibiarum fractarum moneat et observarit Guilhel. Fabricius, videantur Cent. 1. obs. 93. Qua ratione autem agnosci possit, an deligatio probe facta sit, nec ne, docet Hippocrates, 1. de fract. text. 37. et seqq.

Ergo si probae deligationis signa adsint, nullusque dolor insignis, nulla inflammatio vel exulceratio suspecta sit, reliquum opus, quod est callum, per quem fracta ossa conjunguntur, gignere, naturae, cujus id opus est, committendum, et deligatio ante tertiam diem non solvenda. Tertio vero die solvantur et iterum obligentur fasciae, tum ut arctius stringantur, tum ut exitus pateat humoribus et vaporibus sub cure contentis; qui ut difflentur, et ne pruritus excitetur, aut si pruritus infestet, vult Hippocrates aquâ calidâ membrum esse perfundendum, ut pori aperiantur. Si autem tardius solvatur deligatio, magna saepe incommoda inde oriuntur; quorum exempla annotavit Guilhelmus Fabricius, Cent. 2. observ. 91. et propterea monet, ut secundo aut certe tertio die semper deligatio solvatur: et quanquam post septimum non sit adeo necessarium toties fracturam solvere, se tamen de quarto in quartum fascias solvere, partemque affectam inspicere solete scribit. Atque haec deligatio continuanda, donec callus genitus et fractura sanata sit: quod in femore 40. diebus, in humero et tibia 30, in radio et cubito 20. in ossibus digitorum 15. diebus praeter propter fieri solet. Tempus enim hoc in omnibus ita determinatum non est, sed pro aetatis, corporis et ipsius fracturae ratione variat. Citius enim coalescit fractura in puero et juvene, quam in sene; verno citius, quâm aestivo tempore.

[note: Fracturae cum vulnere curatio.] Si autem fractura cum vulnere accidat, itidem necessaria primo extensio est, deinde fractorum ossium conformatio et coaptatio, tertio labia vulneris adducenda, et adducta conservanda sunt. In quibus tamen perficiendis quaedam a fracturae sine vulnere curatione variant. Primo enim extensio hîc sit minus vehemens, ne cutis et musculi vulnerati disrumpantur. Deinde fasciae sint latiores, et utrinque ultra labia vulneris extendantur, eaque bene comprehendant: minus tamen arcte constringantur,


page 986, image: s0986

ne dolor excitetur. Necessarium quoque est, ut spatium aliquod inter fascias supra vulnus relinquatur, ut vulnus mundari et curari recte possit, nec opus sit toties omnes fascias removere; neque quoties vulnus curandum venit, ossis fractura restituta commoveatur: cujus deligationis exempla sunt apud Ambrosium Paraeum, l. 14. c. 18. et 23.

Haec vero, de qua hactenus diximus, ossium fractorum repositio, mox tentanda est, non vero inflammatione jam ortâ. Posterioribus n. diebus si membri extensio vel ossiu repositio tentetur, membri inflammatio vel orietur vel augebitur et convulsio excitabitur, quae exiguam salutis spem relinquit. Hippocrates 3. de fract. t. 40.

Atque haec in genere de fracturarum curatione sufficiant: plura ea de re videantur apud Hippocratem, de fracturis, et Galenum, in comment. Eundem Galenum, 6. meth. c. 5 et 6. Cornel. Celsum, l. 8. Guidonem de Cauliaco, tract. 5. doctrina 1. Ambrosium Paraeum, l. 14. Hieronymum Fabricium ab aqua pendente, de Chirurgicis operationibus, titulo, de ossium fractura, Franciscum Peccettiu, Chirurgiae lib. 4.

CAPUT IV. De Luxatorum ossium repositione.

[note: Luxata quot modis reponatur.] SYnthesis vero, quae ossa luxata seu artus e suis sedibus elapsos reponit, [gap: Greek word(s)] appellatur. Tribus autem modis ossium luxatorum repositio perficitur, vel Chirurgi aut ejus ministrorum manibus, qui simplicissimus est, et palaestricus appellatur, sic dictus, quod in palaestra usitatus esset, si quado luctatorum membra luxarentur; atque hic convenit in mollibus corporibus, ubi recens malum est: vel vulgaribus quibusdam instrumentis, ut habenarum, fasciarum, laqueorum, scalarum, sedilium, forium bifidarum auxilio, articuli in suas sedes compelluntur; qui modus methodicus nominatur, et convenit pueris, foeminis, et musculis jam robustioribus et luxationibus antiquioribus: vel per organa et machinas quasdam singulares perficitur, et organicus nominatur, et ad robusta corpora ac luxationes antiquas et omnino eas, quae prioribus duobus modis restitui non possunt, adhibetur. De machinis autem talibus videatur hippocrates, de articulis et fracturis, et Oribasius, de machinis. Alii duos modos saltem constituunt, palaestricu et Medicum, et sub Medico methodicum et organicum complectuntur.

[note: Quot operationes ad luxatorum repositionem requirantur. Extansio.] Quocunque autem modo ossis luxati restitutio perficiatur, quatuor ad eam operationes sunt necessariae, extensio, repositio, deligatio ac membri repositi confirmatio, et collocatio. Primo enim cum, ut de fracturis diximus, musculi contrahantur, membri luxati extensione opus est, quae statim post luxationem factam, aut si Chirurgus tardius vocetur, quando metus inflammationis transiit, eo usque fieri debet, ut inter ossa aliquod


page 987, image: s0987

liberum spatium relinquatur, monente Galeno, comm. in 3. fract. et 4. de articul. aut certe ut summum ossis caput ad extremam acetabuli oram ductum sit, et in extensione commoda membri figuratio observanda, musculique ex una parte integri servandi, et non distorquendi; ne scilicet caput musculi sit in parte interna, finis in externa. Fit autem extensio vel manibus Chirurgi aut ministrorum, vel habenis, laqueis et fasciis, vel organis et machinis, ut dictum.

[note: Repositio.] Extensione sufficienti factâ, os, quod e suo loco elapsum est, in eum reponendum: quae opera Graecis [gap: Greek word(s)] dicitur, ossis sc. luxati et extensi in suam sedem compulsio. Ut autem recte fiat ista operatio, et articulationum naturae, et qua ratione omnia ossa in corpore conjungantur, et luxationum differentiae notae esse debent. Considerare nimirum debet Cheirurgus, unde articulus primo exciderit, que in prolapsu progressum habuerit, et quo demum pervenerit: et a fine prolapsus, eâ viâ, qua prolapsus est, retro ad eum locum, e quo prolapsus est, articulu compellere; ut si articulus e sinistro versus dextrum excidit, impellere versus sinistrum decet: si e dextro versus sinistrum elapsum est, versus dextrum: quod versus anteriora excidit, versus posteriora: quod versus posteriora elapsum est, versus anteriora impellendum est. Atque hujus [gap: Greek word(s)] tot modi sunt, quot articuli, e. gr. alio modo humerus, alio pes, alio vertebrae in suum locum reducuntur; atque aliter humerus, quado in alam excidit, aliter, quando in partem anteriorem. Placide autem et si opus sit adhibitis prius laxantibus et emollientibus medicamentis in suum locum os compellendum, ne fiat contusio vel attritio capitis et sinus inter se, aut dolor atque inflammatio excitetur, vitandaque capitis ossis curcumrotatio ne frangatur. Quod si inflammatio jam adsit, luxati ossis repositio non est tentanda, donec dolor atque inflammatio remiserit. Hujus jam peractae operationis signum esse vult Avicennas quendam strepitum aut sonum, quem ex mutuâ collisione ossa edunt, de quo vid. Fabricius ab Aq. Certius est, si luxata pars cum visu, tum tactu et magnitudine [note: Deligatio.] parti sanae per omnia similis est. Reposito in sua sedem articulo, intensio remittenda, et ut musculi ad sese redeant permittendu, membruque postea ita firmandum, ut articulus iteru ex sua sede egredi non possit: quod fere eode modo, ut in fracturis perficitur. Primo n. antequa deligatio instituatur, medicamenta adstringetia apponuntur, quae influxum humoru et inflammatione prohibent, et laxata ligamenta contrahut, ac parte roborat, ex bolo, sanguine draconis, corticibus granatorum, balaustiis, rosis, thure et similibus cum albumine ovi mistis, si ea dolor ferat: vel si dolor sit magnus, quae simul cu vi adstringendi dolore leniunt, ut oleum rosac. mastichinum, ut et myrtinum et similia. Hinc convenienter membrum deligandu


page 988, image: s0988

per fascias et splenia, ut de fracturis diximus, et prolixe Gabriel Fallopius, tract, de luxat. c. 5. docet, ut os in sua sede contineatur, affluxusque humorum prohibeatur. Ubi hoc peculiariter monet Hippocrates ab ea in quam excidit os, parte fasciam fortius stringendam, unde vero excessit, relaxandam esse.

[note: Collocatio.] Tandem membrum molliter, aequaliter, et ut collocatio mediam ac naturalem figuram servet, collocandum, ne dolor excitetur, et usque ad quartum vel septimum diem, nisi pruritus, dolor, vel aliud symptoma urgeat, immotum servandum: et postea convenientibus medicamentis roborandum.

Cum autem, ut dictum antea, varii luxationum modi sint, pro vario articulationis partium variarum modo, et quae in specie de particularibus luxationibus dicenda, per compendium hîc proponi non possint: Haec in genere hîc dixisse sufficiant. Reliqua videantur apud Hippocratem, in libris de articulis et fracturis, et Galenum, in comment. Celsum, l. 8. â cap. 11. usque ad finem libri. Guidon. de Cauliaco tract. 5. doct. 2. Gabriel. Fallopium, tract. de luxationibus; Ambros. Paraeum l. 15. Hieron. Fabricium ab aqua pendente l. 3. Francisc. Peccettum, l. 5.

CAPUT V. De partium canosarum et mollium synthesi.

[note: Mollium partium synthesis.] ATque haec de ossium synthesi et compositione dicta sunt: proximum jam est, ut de partium carnosarum et mollium compositione dicamus. Partes autem carnosae et molles praeter natura disjunctae conjunguntur vel sine ipsaru ulla divisione, vel earundem continuitatem solvendo.

Quae sine ulla partium divisione fit, synthesis varia est, et variarum partium. Et primo quidem nonnunqua partes quaedam suo loco prolapsae in naturalem sede reponendae veniunt. Tales sunt intestina et omentum, quae interdum per vulnera abdominis excidunt, interdum peritonaeo laxato aut rupto in ingvina et scrotum decidunt, vel in umbilicum erumpunt. Hûc pertinet uterus et intestinum rectum, quae quoque suis sedibus nonnunquam excidunt: et propterea omnia haec suis locis reponenda sunt.

Intestinorum prolapsorum repositio.

[note: Intestinorum prolapsorum repositio.] Primo ergo Intestina si per vulnus excidant (et si et ipsa vulnerata sint, prius consuta) mox leniter et paulatim reducenda, et si sicca sint, prius abluenda aquâ calidâ, cui aliquid olei adjectum sit, postea vino austero calido: Et si angustius vulnus sit, illud ampliandum: Ac ut intromissa in naturalem situm redeant, corpus nonnihil concutiendum. Si vero intestina in scrotum et ingvina sint delapsa, aeger supinus collocetur, diductis cruribus, ita ut caput declivius sit, coxae vero elatiores: ac tum Chirurgus ambabus manibus sensim


page 989, image: s0989

intestina in abdomen intrudere conabitur, et si feces in ipsis sint induratae, inunctis oleo digitis eas comminuere et paulatim in abdomen retrudere tentabit. Quod si dolor magnus adsit, et scrotum ac ingven intumuerit, somentatio cum spongia prius adhibenda, ex decocto radicum et fol. altheae, malvae, parietatiae, violariae, brancae ursinae, flor. chamaemeli, meliloti, sem. lini, foenigr. vel cataplasmata ex his facta imponenda, aut balnea etiam ex hisce paranda, aut clyster emolliens injiciendus.

Deinde tentandum, ut intestina in suum locum reducantur. Si flatuum adsit copia, anethum, cuminum, carvi et similia flatus discurientia fomentis, cataplasmatis et clyteribus addenda.

Ubi reducta intestina sunt, adstringentia medicamenta apponenda. Exempla talium curationum videantur apud Guilelm. Fabricium, Cent. 2. Obs. 81. 82. Tandem emplastrum consolidans apponendum, et ne excidant intestina iterum, idoneis cingulis, fasciis et subligaculis praecavendum: quorum schemata videantur apud Ambros. Paraeum, lib. 7. c. 15. et Platerum, lib. 3. Pract. pag. 600. et seqq. Ea si cum lamina ferrea, aut aenea potius flexili eâ parte, qua comprimunt locum rupturae, conficiuntur, felicius ac facilius continebunt intestina. Et plerique docti Chirurgi haec vincula magis probant, quam suturas, censentque, consultius esse, ut aegri sua sorte contenti et sine insigni incommodo vitam traducant, quam illis dubiis et cum vitae periculo conjunctis sectionibus ac suturis se committant. Inprimis cum nonnunquam etiam medicamentorum adstringentium et consolidantium ac cingulorum convenienti usu hernias curatas fuisse experientia docuerit: ut testatur quoque Ambrosius Paraeus allegato loco: praecipue si simul medimamenta interna consolidantia assumantur. Qua de re etiam videatur Reinerus Solenander, Consil. sect. 4. Consil. 13. et 14. Ejusmodi tamen deligatione aliquandiu continuatâ si nihil proficiatur, aut productio peritonaei vel rupta vel dilatata eousque deprehendatur, ut frustra unio â natura sperari possit, aegerque curationem urgeat, unica fortasse per sectionem curandi ratio restat, quae vel cum testis exemtione est, vel citra illam, et posterior haec potissimum puncto illo aureo perficitur, quod ita vocant, de quo Paraeus libr. 7. Chirurg. cap. 16. Eodem modo et omentum prolapsum restituitur.

[note: Umbilici procidentia.] Ita nonnunquam peritonaeo ruptovel laxato intestionorum et omenti exitus accidit, et fit umbilici prominentia. Etsi vero antiqui, ut apud Celsum, lib. 7. cap. 14. et Paul. AEginet. lib. 6. cap. 51. videre est, suturas adhibuerint: tamen eae non semper funt necessariae, neque etiam semper tutae. Etenim si sit prominentia exigua et recens, non necessaria est ejusmodi sutura. Si vero aeger sit infans vel senex ac debilis, non tuta est, sed a septimo fere ad 14. et quidem in corpore boni habitus locum habet. Itaque


page 990, image: s0990

tutius est, ut fiat cingulum ex linteo, quod abdomen ambiat constringatque, et eâ parte, quâ umbilicus exstat, pulvinar rotundum duriusculum habeat, in cujus centro globulus sit, ex convoluto et constricto linteo, qui in umbilici dilatationem sese insinuet, ita ut omentum et intestina rursus exire prohibeat. Prius tamen emplastrum adstringens et consolidans est adhibendum. Neque inutile est, simul interna medicamenta consolidantia, qualia ad herniam locis allegatis describuntur, exhibere: qualia etiam tum interna tum externa descripsit Franciscus Peccettius, Chirurgiae lib. 1. cap. 43. De fascia ad umbilici procidentiam magnam videatur Guil. Fabric. Cent. 3. Observ. 64.

De uteri Prolapsi Repositione.

[note: Uteri prolapsi repositio.] Ut uterus suo loco prolapsus ei restitui, et in eo conservari possit, prius alvus clystere eluatur: postea faemina supina, coxis altioribus, reflexis paulo poplitibus et cruribus diductis, collocetur, uterusque prolapsus decocto berae, althaeae, malvae, sem. foenugraeci, lini, vel vino, in quo malum punicum coctum sit, foveatur: hinc lana pexa vino, in quo hypocistis dissoluta sit, imbuta, et linteo tenui involuta, magnitudine et figura sinui muliebri respondens, utero apponatur, qua paulatim ac citra violentiam uterus in suam sedem repellatur, relictâ in sinu muliebri lanâ, et alia lana vino austero madida superposita. Felicius opus progreditur, si aliquid asae foetidae addatur; cum uterus graves odores aversetur. Utero reposito extensis cruribus et ita compositis, ut alterum alteri incumbat, supina jaceat, ac postea coxis, iliis et inguinibus adhibenatur medicamenta, quae adstringendi uterum et ligamenta ejus roborandi vim habent: De prolapsu uteri curando videatur quoque Guil. Fabrit. Cent. 4. Obs. 61. 62. ubi etiam instrumentum quoddam ad uterum in sua sede retinendum describit et depingit.

De Anim procidentia curanda.

Tandem et anus seu intestinum rectum interdum sua sede prolabitur, quod ut reponatur, aeger inflexis poplitibus, cruribus disjunctis ita collocetur, ut pronus cubitis et genibus innitatur, prolapsumque intestinum molli spongiâ vino austero calido, vel decocto aliquo adstringente malida primo abluatur, deinde oleo myrtino aut nardino vel linimento ex acacia, hypocistide et vino austero illinatur, et manu vino austero calido madida intus pellatur. AEgrum tamen ipsum melius, quâm ullum alium, manu anum intrudere posse, censet Hieron. Fabricius: quod et de intestinis verum esse videtur. Postea imponatur lana vel spongia vino austero vel decocto aliquo adstringente imbuta; tandemquem fascia cingulo a tergo assuta per media crura subtenditur, et circa


page 991, image: s0991

umbilicum iterum cingulo annectitur. Ubi aeger alvum exonerare voluerit, fascia soluta inter tabellas angustissimas extensis cruribus sedeat.

Posset forsan et uvula relaxata hûc referri, sed potius medicamentis, quâ Chirurgia illa curatur. Qua tamen ratione medicamenta illa per instrumenta idonea illi commode applicari possint, docet Guil. Fabric. Cent. 2. obs. 21. in qua de uvulae relaxatione pluribus agit.

De Vulneratarum partium fasciatione.

[note: Vulnerata partes quomodo conjungenda.] Vulnerum labia cum sint disjuncta, adducenda et conjungenda sunt, et ubi adducta sunt, conjuncta servanda, quod sine solutione continui fit duobus modis: vel fasciatione, vel glutino aut sutura per glutinum.

[note: Fasciatio.] Primo fasciationem quod attinet, ea vulneribus secundum longitudinem membri factis, et non admodu profundis, convenit; et ubi speramus sola fasciatione labia conjungi posse, non temere instituenda sutura. Sit autem fascia linea nec dura nimis nec mollis; cujus latitudo ea esse debet, ut semel injecta non vulnus tantum, sed etiam utrinque aliquod ad oras ejus comprehendat. Si vero vulnus longius fuerit, melius angusta et stricta fasciâ, id est, trium digitorum, deligatio perficitur. Qualis etiam requiritur in flexuris articulorum, monente Hippocr. l. 2. [gap: Greek word(s)] . c. 14. Deligatio autem haec absolvitur fasciâ duorum capitum vel gemini principii, et iu vulneribus non admodum longis mediu fasciae vulneris parti oppositae primum imponitur, et circumductio ab ea inchoatur, et versus vulnus ducitur, ac supra vulnus stringitur; quo modo labia vulneris recte adducuntur: postea ambo fasciae capita hinc inde obvolvuntur, ita ut inferior pars per inferiorem membri partem circum ducatur, superior vero per superiorem, ut ab assecta parte humores exprimantur. Ligatura haec supra affectum locum arctior sit, quam in partibus vicinis: et sic nec nimis laxa nec nimis arcta. Si enim nimis laxa esset, non contineret adducta vulneris labia: si nimis stricta, dolorem, affluxum humorum et inflammationem pareret. Terminus ergo adstrictionis sit bona aegri tolerantia. Et hyeme ob frigus plures circumvolutiones fieri possunt: aestare pauciores, ne pars propter plures fasciae circuitus incalescat. Nodus longe â vulnere faciendus, vel potius fasciae capita consuenda sunt.

De Sutura vulnerum per glutinum.

[note: Sutum per glutinum.] Cum vero in transversis et longis vulneribus sola fasciatio ad vulneris labia adducenda et continenda non sufficiat, suturâ opus est. Verum cum in vulneribus faciei puncturae deformitatem pariant, et in aliis longis ac magnis vulneribus


page 992, image: s0992

ante glutinationem vulneris suturae rumpantur; corpora etiam tenera suturam, quae acu fit, non ferant: quaedam glutinatio seu sutura per glutinum inventa est, quae sine partis vulneratae ulla per acum divisione et junctura labia vulneris adducit.

Est autem apparatus talis. Lintea comparantur valida aequalia, mollia, quadrangularis vel triangularis vel alterius figurae, pro ut vulneris situs et membri, cui applicari debent, natura requirit, quae in parte, quâ vulnus respiciunt, complicentur aut suantur subtiliter, et fila per latitudinem eorum aliquoties trajiciantur. Linteis istis annectuntur ansulae e filo duplicato vel multiplicato et contorto cerâ oblito, ea distantia, quam suturae habere solent aut etiam minore. Linteis istis inducatur glutinum e medicamentis adstringentibus et viscosis compositum, qualia sunt albumen ovi, bolus armenus, thus. mastiche, sarcocolla, farina volatilis, gypsum, tragacantha, corallia, resina pinguis.

Vt R. Boli armeni

Sarcocoll.

Mastich.

Sang. Drac. ana [gap: sign vor Drachme] j cum alb. ovimisceantur.

Vel R. Farin. volatilis

Mastich. ana [gap: sign vor 1/2 Drachme]

Bol. Armen.

Coralliorum.

Sarcocolae. ana [gap: sign vor Drachme] j.

Sang. Drac. [gap: sign vor Scrupel] ij. M. cum alb. ovi,

Et si metuamus, ne glutinum separetur, quod fit inprimis ob saniem e vulneribus effluentem, resina pini vel piceae reliquis admiscenda, quae humiditatem non admittunt. Ut

R. Sang. Dracon.

Thuris.

Mastich.

Boli Armen.

Resinae pini ana, q. v. Cum alb. ovi commisceantur.

Lintea hoc modo glutine inducta et ansulis suis instructa, duo utrinque ad latera vulneris, pollicis distnatia, ita apponenda, ut ansulae sibi rectâ respondeant, et tam diu relinquenda, donec glutino sicoato lintea cuti firmiter adhaereant, quod 4. vel 5. horarum spatio fieri solet. Linteis cuti jam tenaciter inhaerentibus ansulae seu fila mutuo, colliganda et constringenda, ut vulneris labia recte uniantur. Quo modo sine omni dolore, sine cicatrice et deformitate, quae fit ex punctura acus, labia vulneris adducuntur, et longiore temporis spatio, quam suturâ, quae sit acu, adducta et unita servantur.

De Sutura et Fibulis.

Atque hae omnes partium carnosarum [note: Sutura.] et mollium [gap: Greek word(s)] sine ipsarum vulneratione fiunt. Est deinde et alia, quae fit ipsarum continuitatem solvendo. Non solum enim antiqui, sed et hodie Chirurgi in vulneribus transversis et magnis, et omnino in iis, in quibus sola sasciatio ad oras vulneris adducendas non sufficit, suturâ et fibulis utuntur.



page 993, image: s0993

Ad suturam tribus instrumentis [note: Ad suturam quae requirantur. Acus.] opus est, acu, filo et canali extremâ sui parte fenestrato. Acus ob faciliorem penetrationem requiritur triangularis cuspide, qualibus pelliones fere utuntur, mediocriter crassa, ne rumpatur, aut difficilius penetret, et cauda parum excavata, ne filum ejus [note: Filum.] transitum remoretur. Filum nonnulli ex serico requirunt: alii tamen rejiciunt, quod cutem facile rumpat, et ex lino eoque duplicato sumunt, ut firmum sit, et non rumpatur, idque non nimis tortum, ac cerâ oblitum, aequale, et consistentia mediocri. Et cum acus per alterum vulneris labrum est transacta, per alterum etiam trajicienda sit, ne labrum, quod secundo loco acus trajicienda est, subsequatur, et ab altero nimis diducatur, instrumentum extra apponitur, [note: Cannula.] quod cannulam aut caniculum appellant. Canalis nimirum aurichalceus aut argenteus, in extremo fenestratus, ut per fenestram acus transeat, et canali obnitenti et opposito vulneris labrum innitatur, ne dum acus adigitur, commoveatur, nec ad sili et acus protractionem deducatur. Potest tamen et summis digitis, indice scilicet et medio, labium contineri, et cum altero consui, modo filum expedite transeat, quod fiet, si in cauda acus circa foramen sit excavata, ut dictum, et filum secundum crassitiem proportionem cum acu habeat.

[note: Sutura primus modus.] Sutura autem hoc modo fit: In medio vulneris acu duplex filum trahente, si vulnus sit magnum, vulneris labia transfiguntur, et facto nodo filum paulo supra nodum resecatur. Deinde in mediis utrinque spatiis alii punctus simplici filo fiunt, et facto nodo similiter filum abscinditur; idque continuandum, donec labia vulneris recte consuta sint. Quae [note: Sutum interscissa.] sutura in terscissa vocatur, quod post singulos punctus facto nodo filum abscinditur. Videndum autem, ne nimis rara, nec nimis crebra sit sutura. Nimis enim rara non continet: nimis crebra dolores et inflammationes parit. Itaque tales intetvallum inter unum et alterum punctum relinquatur, ut cutis ducentem quasi sponte subsequatur. Nonnulli statuunt, inter singulas suturas intercedere debere latitudinem digiti transversi. Verum raro tot suturis opus est: neque omnia vulnera eundem numerum suturarum requirunt, sed ut vulnera magis vel minus dehiscunt, ita crebrioribus et rarioribus opus est suturis. Comprehendi tamen nonnunquam non cutem solum, sed aliquid etiam ex carne, ubi subest, utile est, quo sutura fiat firmior, neque cutem abrumpat. Cavendum tamen sedulo, ne acu tendines pungantur.

Atque hic modus fere vulgatissimus et commodissimus est, in quo, quod tamen in reliquis etiam locum habere potest, illud saltem adhuc ex Celsi lib. 5. cap. 26. monendum, suturas ita faciendas esse, ne orae ipsae quidem inter se ex toto se contingant, ut si quid intus humoris concreverit, sit, quâ emanet. Unde Chirurgi etiam


page 994, image: s0994

turundas seu penicilla, unguentis convenientibus illita, immittere solent: ut humores, qui in parte vulnerata colligi solent, effluere possint; deinde ut medicamenta ad fundum vulneris penetrare queant. Turundarum [note: Turundarum usus.] quidem usum in vulneribus articulorum et manuum rejicit Felix Wirtzius, lib. 2. Chirurg. c. 11. Qua ratione autem ejus opinonem examinet, et quid de recto turundarum usu sentiat Guil. Fabricius, ex Centuriae 4. Observ. 76. cognoscere licet.

[note: Suturae secundus modus.] Est deinde et alius suturae modus, qui prorsus eâ ratione perficitur, quâ pelliones pelles consuere solent, vulneratis intestinis et venis et arteriis dissectis accommodatus.

Pro varietate autem partium affectarum suturae variant. Etsi enim suturae modus primo propositus in omnibus patibus fere locum habeat: [note: Vulnerati abdominus sutura.] tamen abdominis vulnera peculiare quid sibi vendicant: cum in abdomine vulnerato cavendum sit, ne sanato extra vulnere, si peritonaeum nondum sit sanatum, per id intestina prorumpant. Itaque vulnerato abdomine danda opera, ut quamprimum intestina, si exciderint, reponantur, ne ab externo aere inficianrut et livida fiant, et si ipsa intestina vulnerata sint, acu longum filum trahente continuo ductu, pellionum more, consuenda sunt. Utraque vero fili extremitas, reposito intestino, extra ventrem promineat, ut vulnere agglutinato extrahi possit. Repositis intestinis omentum considerandum, et si quid ejus jam nigrum et emortuum est, vinculo interceptum, ne sanguis profundatur, abscindi debet, vinculi extremitate extra abdomen relictâ.

Abdomen autem consuendi modus triplex â Galen. 6. meth. c. med. 4. describitur. Primus promtus et communis est, quo per oras obdominis duas, et duas peritonaei acus transmittitur, sicut a pellionibus suturae fieri solent. Secundo conjunguntur partes, quae cognatae naturae sunt, ut membrana membranae, caro et cutis abdominis carni et cuti, et fit transmissâ acu per musculos abdominis, postea revocatâ et transmissâ utrinque per peritonaeum, et tertio ab interiore parte transmissâ per adversos abdominis musculos. Tertia est, quae consuit peritonaeum cum abdominis musculis, et abdominus musculos cum peritonaeo, fitque transmissâ acu per abdominis musculos intacto peritonaeo ex uno latere, atque inde per peritonaeum et alterius lateris abdominis musculos, ac ita deinceps.

Est adhuc alia sutura, quae fit duabus acubus, qua utitur Celsus, eamque describit, l. 7. c. 16. quae ibi videatur.

Fit et fibularum apud antiquos [note: Fibula.] mentio. Si enim in carne, ut Celsus, l. 5. c. 26. scribit, vulnus est hiatque neque in unum facile orae attrahuntur, sutura quidem aliena est, imponendae vero fibulae sunt, [gap: Greek word(s)] Graeci nominant, quae oras paulum tantum contrahant, quo minus minus lata postea cicatrix sit. Et cum notissimus fuerit modus uniendi vulneris oras per fibulas, factum, ut fibularum nec matertia


page 995, image: s0995

nec forma satis ab antiquis descripta sit. Guido, quem plurimi sequuntur, factas fuisse fibulas scribit e ferreis quasi circulis aut semicirculis ab utraque parte recurvis, quorum hami labris vulneris utrinque infixi sibi ad amussim responderint. Verum cum hoc modo infigere et infixos tenere ejusmodi hamos in sentiente carne et cute nihil aliud fuisset, quam tot aculeos pungentes cum intolerabili dolore ibi servare: non est credibile, antiquos per fibulas tale instrumentum ferreum cuti infixum summos dolores excitans intelligere. Probabilior est Gabr. Fallopii opinio, qui, tractatu de vulneribus in genere, cap. 12. fibulam docet esse suturam illam, quam intercisam supra nominavimus, et quae hodie est frequentissima, quâ ambo labia vulneris acu filum duplicatum trahente trajiciuntur, et super vulnus tribus involutionibus ambo fili capita colliguntur, et in nodum nectuntur. Et quanquam apud autores fibulae aureae et ferreae nominantur: tamen sciendum, fibulae vocem esse generalem, quae omne instrumentum res aliquas conjungens significat. Ita Caesar, 4. de bello Gallico, fibulis tigna conjuncta dicit. De fibularum nomine, materia, usu, videantur plura apud Fabrit. ab Aquap. de oper. Chir. ubi hoc quoque notat, fibularum usum in Chirurgia non tantum ad vulnera, verum etiam ad stringendas alias partes corporis fuisse adhibitum.

Erat tandem adhuc una suendi vulnera ratio apud antiquos, sed quae parum commoda videtur, et propterea in usu esse desiit, quâ tot acus fila trahentes per vulneris labia utrinque trajiciebant, quot ad vulneris conjunctionem essent necessariae, postea filum circa utramque extremitatem acus supra vulnus revolvebant, modo per [gap: Greek word(s)] , modo per gyrum, eo plane pacto, quo mulieres, dum acus suas in vestibus asservare solent, fila circa utramque extremitatem obvolvunt. Atque haec de prima operatione Cheirurgica, quae [gap: Greek word(s)] est, dicta sunt.

CAPUT VI. De compressorum et distortorum ossium correctione.

IN pueris saepe cranium, cum adhûc molle sit, absque fractura deprimitur, atque intro cedit, quo modo vasa stannea et cuprea ex solidoru corporum collisione etiam comprimi videmus. Etsi vero adultioribus cum fractura fere fiat ista compressio, et proinde ad fracturas pertineat: tamen cum fracturas cranii curandi ratio longe alia sit, quam reliquorum ossium fractorum, de iis hîc aliquid dicendum.

[note: Cranii depressi elevatio.] Solent autem cranii depressionem gravissima symptomata sequi, quorum exempla annotavit Guil. Fabric. Cent. 2. Observ 3. ideoque necessaria est cranii depressi in naturalem suam sedem reductio. Primo ergo abrasis capillis cucurbitula cum magna flamma apponatur, et ore manibusque


page 996, image: s0996

clausis spiritum magno conatu sursum exspiret aeger. Ita enim partim cucurbitulae trahentis, partim cucurbitulae trahentis, partim spiritus versus superiora cerebri compulsi vi elevabitur depressum cranium: aut cucurbitula cornea, qualem depingit Guil. Fabric. Cent. 2. Observ. 5. loco compresso admoveatur, et ex superiore parte a viro robusto aer extrahatur, aegri ore et naribus clausis. Quod si hoc modo cranium reduci non possit, emplastrum aliquod, ex pice, resina, colophonia, et aliis tenaciter cuti adhaerentibus paretur, et loco affecto imponatur, atque ubi agglutinatum firmiter fuerit, auferatur velattollatur. Ita enim attractâ cute et pericranio simul depressum cranium elevabitur. Quod si prima vice non succedat, semel atque iterum imponendum. Emplastrum tale descripsit, applicandique modum depinxit Guil. Fabric. loco modo allegat.

Quod si nec hoc modo cranium attolli possit, terebra elevatoriâ opus est, aut si os cranii robustius sit et densius, ut nec eâ elevari possit, [gap: Greek word(s)] cranium in medio depressurae vel fracturae perforandum, et per apertum cranium recte os attollendum. Ad quam rem instrumenta idonea descripta et depicta sunt apud Ambros. Paraeum, lib. 9. cap. 5. Joh. Andr. a Cruce, et Guil. Fabricium, Cent. 2. Observ. 4. et 5. Etsi vero plurima ab autoribus instrumenta ad perforandum cranium sint inventi: tamen cum multa ex iis non sint [gap: Greek word(s)] id est, metuendum sit, ne cranio perforato pondere et impetu terebra profundius descendant, et cerebrum aut ejus membranas laedant, aut certe extremitatibus acutis subjectas cranio membranas vulnerent; quaedam vero etsi hoc periculo vacent, tamen nimis tarde cranium penetrent: commodissimus ex iis videtur modiolus alatus seu terebra alata, et praecipue illa, quae quatuor vel sex potius alis circumdata ab Andr. a Cruce depicta est, quae, quod extremitate acuta non sit, sed latior, cerebrum pungere non potest, et tamen satis ad perforandum apta est, ac cum latior sit parte superiore, angustior inferiore, omnibus craniis et individuis accommodata est. Vide etiam Langium lib. 1. Epist. 5.

[note: Narium angustia ut corrigenda.] Narium foramina etiam angustiora reddi non solum â nativa constitutione in simis, sed et ab ictu, contusione, tumore solent. Quod si accidat, et narium ossa fracta collisaque sint, ea vel digito vel specillo buxeo, ac eburneo leniter intra foramen immisso diducenda, alteriusque manus digitis extrinsecus dirigenda sunt, ut naturalem figuram acquirant, secunum Hippocr. l. 2. de artic. Posthaec turunda excavata, (qualem Itali spolettam vocant, ac depingit Melch. Glandorpius Observ. 20. speculi Chirurg. et cap. 16. ex tela cerâ oblita et convoluta fieri scribit,) naribus imponenda, inibique detinenda est eousque, donec curatio fracturae, caeteris etiam adhibitis, penitus absoluta fuerit.

[note: Contracturum directio.] Pertinet hûc et membrorum contractorum, seu contracturarum artuum,


page 997, image: s0997

quae multiplices ob caussas fiunt, correctio. Quocunque autem modo se habeant membra contracta, maxime si a vulneribus ortum traxerit immobilitas, ea circa articulos primo fomentis siccis, humidisve, utpote balneis, ol. cataplasmatis emollientibus, nervosque roborantibus delinienda sunt: deinde vel manibus leviter flectenda, vel instrumento ad hanc rem idoneo sensim suaviterque contrahenda vel distrahenda sunt, (nostri vocant Glieder schrauben /) per vices modo unctionem, modo tractionem eousque continuando, donec pars sponte pro necessitat emoveri possit. Vide Guicl. Fabricium Observ. chirurg. centur. 1. observ. 83. et de combustionibus c. 15.

[note: Crurum contortorum directio.] Nonnunquam etiam crura, imo et brachia in infantibus, dum ossa adhuc teneriora et molliora sunt, vel a nativitate, vel post ortum a violentia intorta et incurvata sunt, vel introrsum vel extrorsum. Commodissima tum talia membra dirigendi et corrigendi ratio est in insantibus, ut ossa sensim manibus leniter tractando et dirigendo, fasciisque in contrarium adductis involvendo sensim ad naturalem et debitam figuram reducantur. Quod si minus validae sint fasciae, aut puer jam incedere concupiscat, parvae ocreae instar soccorum ea forma, quam depinxit Paraeus l. 20. Chir. c. 11. pedibus adaptandae sunt, quae ossa valgorum ita dirigant, ne hinc inde facile incurventur. Huc pertinent et vari, quales puerorum quidam nascuntur, quidam vitiosâ fasciatione fiunt: quorum pedes dirigere oportet eo modo, quem describit Fabricius ab Aquap. operat. Chir. cap. 100. Paraeus, cap. 11. l. 22.

Curvorum digitorum Chirurgia traditur a Celso, l. 7. c. 22. Atque haec secunda est Cheirurgi operatio.

CAPUT VII. De Diaeresi in genere, et de sectione partium mollium.

[note: Diareseos species.] TErtia Cheirurgi operatio est diaeresis, qua partes corporis conjunctas et continuas dividit. [gap: Greek word(s)] autem primae species sunt Sectio et Ustio, quae pro administrationis vario modo et partium ratione in differentias plures dividuntur. Sectio enim quaedam mollium est, quaedam durarum: et mollium pro ut caesim vel punctim fit, in specie [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] nominatur. Quaedam tamen operationes rursum ab operationis modo et ab affectibus, quibus curandis inserviunt, et ab aliis varias appellationes et differentias recipiunt. Ossium et durarum partium est perforatio seu terebratio, rasio, limatio, serratio. Ustio tandem et mollibus et duris communis est; quae operationes omnes in specie jam explicandae.

De Venae Sectione.

[note: Vanae sectio] Primo ergo simplex sectio partium mollium fit vario modo, et ad


page 998, image: s0998

plures in medicina usus adhibetur. Primo autem loco hic occurrit venae sectio, quae sanguinis e corpore [note: Quae ad venae sectionem necessaria.] emittendi gratia instituitur. Venam autem aperturus Cheirurgus ad manum habeat fascias seu vinculum, quo membrum, cujus vena aperienda est, arcte vinciendum versus venarum radicem, paulo supra locum incidendum: deinde scalpellum ad venam aperiendam idoneum, bene acutum, tersum, majus minusve, cuspide planiore, vel magis acuminata, prout major minorve vena fuerit incidenda. In cubito acutiores, in manibus pedibusque planiores locum habent. Tertio linteamina et fascias ad vulnus inflictum obligandum, ut et spongiam ad abstergendum sanguinem. Quarto pulverem aliquam constringentem et consolidantem, ex parte una thuris et parte dimidiâ Aloes, cujus loco nostri Cheirurgi commodissime illis fungis pulverulentis exsiccatis, qui in vineis praecipue crescunt, et crepitus lupi appellantur, utuntur. Usurpari etjam possunt splenia aceto rosaceo, vino, vel alio liquore, aut simplici etiam aqua delibuta. Quinto scipionem seu baculum, quo brachium aegri sustentandum, e quo sanguis mittitur. Sexto pelves pro excipied sanguine: et plures quidem secus, quam vulgo fit; easque non aeneas, sed vitreas, slaneas, (terreasve) esse vult Fernel. l. 2. m. m. c. 13. etc. Septimo aliquid liquoris analeptici ex aceto vel aqua rosaru, aut cinamomi, vel cassiae ligneae portiuncula, caryophyllum unum vel alterum, aut simile aroma, ut si aegruanimo defici contingat sub operatione ista, ad manum sit, quo vires labascentes statim revocari possint.

[note: Venae sectio quomodo instituenda.] Hisce ergo instructus Cheirurgus hominis, cujus sanguis mittendus, vel sedentis, vel, si vires non ferant, cubantis membrum illud, cujus vena aperienda, pronum vel pendulum, si ejus natura id ferat, situet, ut sanguis ad eam affluat: deinde eam fricet vel foveat, ut incalescat sanguis et fluxibilior reddatur: postea quatuor digitorum circiter spatio supra locum, in quo vena aperienda, versus venae radicem vinculum, quod non multo digito latius sit, injiciat, ut sanguine ad illum locum compulso vena tumentior appareat. Af firmandam autem venam, antequam deligetur brachium, aegrum digitos constriugere jubeat: musculi enim contracti intumescunt, et per consequens spatio angustiore conclusam venam firmius continent, quo minus aciem ferri subterfugere possit. Plerique parti quoque infra locum, in quo vena aperienda est, vinculum injuciunt, sanguinemque versus eum compellunt, ut vena magis intumescat. Atque vincula haec, prout vena magis vel minus latet, nunc arctius, nunc laxius constringenda sunt. Ubi studiose id quoque attendendum est, ne justo altius attrahatur cutis a vena subjecta, ex quo fit, ut relaxato postmodum vinoulo, cuteque in locum suum redeunte os venae incisae obstruatur, sanguinisque fluxus intercipiatur, demumque sugillationes, tumoresve circa


page 999, image: s0999

locum venae sectae suboriantur. Nonnunqua, si vena non satis appareat, aquâ calidâ membrum fovendum: quod inprimis in partibus, quae subtiles et non apparentes venas habent, ut sunt pedes et manus, est faciendum, quae propterea calenti aquae immergendae et fricandae sunt, ut sanguis magis attrahatur, et venae in conspectum veniant. Quod si ne sic quidem vena in apertum promanat, eam, quo in loco esse solet, digitorum impulsu percontetur, dum ex sanguinis influxu et inundatione quasi explorata sit ejus sedes, quam diligenter notabit. Quod si venae frontis, temporum, sub lingua sint aperiendae, vincula adhiberi non possunt, sed collum linteo leniter stringendum, ut venae intumescant. Hisce factis membrum, pro ut ejus natura fert, firmandum, ne ad scalpelli impulsum resiliat, id vero fit, si brachium quidem super crus sublatum statuat, pedem vero super tabulam ligneam, quousque sectio facta sit, et postea sensim scalpellum, nunc angustius, nunc latius, prout venae situs et aliae conditiones requirunt, intus, quantum satis erit, punctim vel caesim impellendum, et vulnus faciendum, nunc angustius, nunc amplius, prout venae magnitudo et sanguis crassior vel tenuior id requirunt.

Sunt autem figurae sectionis tres: recta, transversa, obliqua. Recta quidem et obliaqu in cubiti, poplitis et pedis flexuris non tam celeriter ac transversa conglutinatur: in aliis vero locis contrarium accidit, in quibus transversa sectio tardius conjungitur. Ubi vena etiam rite incisa nihilominus sanguis vel ob crassitiem suam, vel ob aegri consternationem, humoribus ad cor recurrentibus, segnius profluit, tum in priori quidem casu vel calentis aquae fotu per spongiam adhibitio, vel tussi, manusve commotione aegro imperatâ, fluxum promovent: in posteriori vero casu impositione digiti super os venae eundem paulisper cohibeat, donec vires aut sponte redeant, aut convenientibus recreentur modis. Imo etiam quamvis pro ratione sanguis dimanet, ex re tamen fuerit aegri, si in medio cursu digitum vulneri imponat. Si enim minus vires periclitabuntur, et deterior spurciorque sanguis ex intimis celerius in locum sectionis confluet.

[note: Quae vena secentur.] Nota autem et cognita Cheirurgo venarum situs ratio esse debet, et venae, quae communiter secari solent. In cubito quidem tres communiter secantur: Interna seu Basilica; Externa seu Cephalica; et media, qua Medianam vocant, ex utrisque composita: in manu salvatella, et quae inter pollicem et indicem est, aperitur, et venapoplitis, et vena malleoli tam interni quam externi: item venae in magnis oculorum angulis, sub lingua, vena frontis, jugularis. Quaecunque autem secetur, diligenter cavendum, ne arteria aliqua, nervus vel tendo vulneretur. Sub basilica enim arteria comes delitescit: sub communi nervus: sub utrisque musculorum tendines


page 1000, image: s1000

nes plerumque substernuntur: Cephalica tutius secatur, cui neque nervus, neque arteria subjacet.

Fluente sanguine ad aegri vires respiciendum. Si enim lapsum virium instare indicet sanguinis fluxus remittens, oscitatio, nausea, pulsus languidus, coloris faciei mutatio, imposito vulneri digito sanguis sistendus, aeger supinus collocandus, facies aquâ frigidâ vel rosaceâ aspergenda, et panis vino madidus ad odorandum offernedus. Vulnus spongiâ abstersum postea fascia debito modo obligandum, et aliquid, si opus, fungi illius pulverulenti vel pulveris ex thure et aloe cum linteolo apponendum, vel splenium simplici, vel adstringente liquore imbutum imponendum, et membrum convenienter vel suspendendum vel collocandum, donec valens cicatricula sit, quod in aliis citius, in aliis tardius contingit. Si eodem die iteranda est missio sanguinis, plaga oleo inungenda, deliganda, et postea iterum aperienda, ita ut adverso medio digito vena bis terve feriatur, ad rumpendum coalitum superficialem, si forte jam orae ejusdem concreverint: aut si firmior jam evaserit coalus, quam ut sic rumpi possit, ide repetitâ sectione levi divellendus. Quod si vero altero die interanda est sanguinis missio, in loco conveniete sectio repetenda. De venae sectione plura videantur apud Horat. Augenium, de ratione curandi per sanguinis missionem, l. 9. et de jugularium venarum sect. in specie Guiel. Fabricium, Cent. 4. obs. 14.

De abscessuum apertione.

[note: Abscessuum apertio.] Cum materia in tumoribus non semper per medicamenta dissipari possit, neque etiam abscessus semper sponte rumpantur; et quanquam maturantibus et cutem extenuantibus medicamentis apertio adjuvetur: tamen ea nimis diu protrahatur, atque interea pus serpat, vicina erodat, cariemque ossibus aflerat: interdum etiam materia venenosa sit et ad partes internas viam affectet, saepe etiam abscessus prope partem principem, articulos, anum inguina consistant, saepe ferro abscessus et vomicae aperiendae sunt. Ut vero hoc recte fiat, Chierurgus venarum, arteriarum, nervorumque ductus et musculorum exortus ac fibras nosse debet, ne si vulnus venis et arteriis majoribus, nervis vel tendinibus infligat, hae morrhagiam insignem, convulionem, et motus voluntarii laesionem inducat.

Abscessus autem aperiendi duplices sunt. Vel enim materia in tunica seu folliculo includitur, vel folliculum non habet, ut monet Celsus, l. 7. c. 2. De utraque dicendum. Si materia tunicae non includatur, omnibus, quae ad sectionem necessaria sunt, apparatis, vitatis vasis majoribus, nervis, tendinibus, ei parti plaga infligatur, quâ tumor in fastigium attollitur, ac cutis tenuissima est, eo


page 1001, image: s1001

scilicet loci, ubi digitis cedens, tactu mollior tumor percipitur: ita tamen, ut quantum fieri potest, in parte decliviore fiat, monente Galeno, 13. meth. med. cap. 5. Sic enim materia facilius effluet. Fiat autem plaga secundum rectitudinem vel fibrarum partium subjectarum, vel rugarum cutis, vel membri ipsius. Quanquam enim cutis peculiarem aliquam fibrarum figuram non habeat, utpote quae omni fibrarum genere intertexta est: tamen partium sub jectarum, praecipue musculorum, fibrae attendendae sunt: Si tamen scalpello fibrae attingi possint; quod saepe non accidit, ubi pus statim sub cute latet, ac tum ad fibras respicere opus non est.

Si vero et aliâs fibrae nullae subjectae sint, ut sub cute capitis et nasi, et in medio frontis et pectoris, vel rugarum rectitudo, ut in fronte, attendenda, ne si transversa fiat sectio, contractis rugis cicatrix replicetur: vel ipsius membri longitudo observanda, ne si transversa fiat, labium inferius pondere suo vulnus diducat, et latam cicatricem efficiat. Nonnunquam ad corpora subjecta respiciendum. In collo enim propter subjecta corpora longe tutius secundum mebri rectitudinem fit sectio.

Instrumenta autem, quibus utendum Cheirurgo, sunt scalpella, instrumenta nimirum ad incidendum idonea, quorum plura pro figurarum varietate differentia habentur et requiruntur, recta et recurva seu falcata, ex una et utraque parte incidentia, phlebotomum seu instrumentu, quo nostri Cheirurgi in aperiendis venis utuntur; quae depicta extant apud Johan. Andr. a Cruce; Paraeum, lib. 7. cap. 8. lib. 9. c. 60. Excogitati quoque sunt ad fallendum aegros, qui facile terrentur aspectu ferri, ab artificibus nummi, annuli, sclopi, cannae, ferrum aliquod incidens pungensve occultantes, de quibus et eorum usu Paraeus. lib. 6. c. 20.

Sectionis autem magnitudo metienda ex materiae evacuandae qualitate, quantitate, atque ex subjectis partibus. Si enim materia tenuis est, nec profundius sita, aut cum multa vasa subjecta sunt non valde profunda, fiat foramen angustius: Si vero materia crassa sit, copiosa et pauca vasa vel profunda, fiat foramen latius.

Factâ incisione, et materia aliqua ex parte evacuata, ut et reliqua evacuetur, et ne vulnus, antequam materia tota sit evacuata, iterum conglutinetur, penicillum seu turunda, unguento aliquo pus movente, et deinde detergente illitam, immittere convenit. Et si orificium ulceris vel apostematis aut sponte aperti vel ferro incisi, quâm par est, sit angurstius, dilatandum: quod fit, turundâ vel penicillo immisso ex spongia vehementer compressâ et contortâ, et filo alligatâ, vel radice rapi siccati, vel ex radice bryoniae aut gentianae. Haec enim postquam humiditatem ulceris imbibunt, in majorem molem dilatantur, et simul orificium ulceris extendunt.

Deligatio tandem ea instituatur,


page 1002, image: s1002

quae ad saniem excernendam est accommodatissima, qualis est, quae â sana parte incipit, et ad orificium apostematis terminatur, quâ quod subest, exprimitur. Quod si fascia satis praestare non possit, spleniis simul appositis et per fascias constrictis pus ad orificium ulceris pellitur.

Collocatio quoque membri talis fieri debet, ut et pars sine dolore sit, et sanies ac pus ex apostemate commode effluere queat. Qua de causa etiam nonnunquam in decliviore tumoris parte sectio facienda.

Si vero folliculo seu panniculo inclusa sit materia et tumor magnitudine nucem juglandem non aequet, unica sectio per longitudinem tumoris facta ad extrahendam materiam cum suo folliculo sufficit. Qui vero ad magnitudinem nucis juglandis accedunt tu mores, ad crucis modum seu decussatim incidantur, ut abscessus integer extrahatur. Et diligenter in horum abscessuum apertione est laborandum, ut folliculus integer extrahatur. Si enim rumpatur, materia contenta effluit, et folliculus amplius non extrahitur, sed remanet, et ulcus foedum ac fere incurabile redditur. Ideoque secto per medium abscessu tunica illa, quae alba est, et hoc modo â cute facile discerni potest, sinistrae manus summis digitis, pollice et indice, apprehendenda, dextra vero scalpelli manubrio, aut si hoc non sufficit, ipso scalpello cutis â folliculo separanda, ut folliculus integer servetur et extrahi possit, donec ventum sit ad fundum ejus, ubi vena inseritur, quae transversim praecidenda est, cavendo studiose, ne portio folliculi venae conjuncta relinquatur cum recidivae metu. Plura de abscessuum apertione videantur apud Hieronymum Fabricium, de operationibus Cheirurgicis, titulo, Carnis Cheirurgia seu incisio tumorum.

De Fistularum Incisione.

Pertinet hûc et fistularum apertio. [note: Fistularum apertio.] Etenim cum fistulae saepe aliis medicamentis curari nequeant, nisi sinus fistulae denudetur et patefiat: totus ductus ejus incidendus; quod fit peculiari instrumento, quod [gap: Greek word(s)] ideo Graeci nominant, cujus delineatio videatur apud Johan. Andr. a Cruce et alios Cheirurgos. Fit etiam filo, olim quidem crudo et lineo, nunc ferico et infecto: cujus Chirurgiam ex Hippocrace, l. de fistul. exscripsit et planissime proposuit Celsus, l. 7. c. 4. in quâ instrumenta ad trajectionem fili per cuniculum ulceris necessaria variant, prout fistulae in fundo vel apertae sunt vel opertae. In his enim specillum obtusum ac cuspide globosa praeditum sumitur: in illis acutum, ut circa fundum fistulae caro cutisque perforari possit: cujus duplex schema vid apud Fabric. Hild. Cent. a. obs. 84. Ipsa vero constrictio fili vel paulatim fit et minori cum tormento, vel contra. Et quidem alia ex his instrumentis alterâ extremitate, quae primo in fistulam immittitur, acuta, alia retusa et globosa sunt; illorumque


page 1003, image: s1003

usus est in fistulis, quae non penetrant; horum ad eas, quae penetrant. Omnium citissima et momentanea quasi est incisio, quae ferro fit illo, quod idem Fabricius, eâdem observ. sub fin. in curatione abscessus tibiae depinxit. Id cereo globulo circa cuspidem obvolvitur, quo minus in immissione carnes laceret, aut in sinu haereat infixum. Hinc in fistulam immittitur, et ubi ad fundum ejus pertingit, per carnem et cutem super incumbentem adigitur, ut globo cereo in ulcere remanente cuspis per foramen factum exeat, quâ apprehensâ uno ictu citaque tractione cutis cum carne divellitur. Instrumentum istud unâ extremitate acum refert, sed majorem ac styli instar grandiusculam, eaque vel acuta, vel globosa, prout fistula vel non penetrat, vel penetrat: postea sensim instar cultri falcati latius est, inferiore parte obtusum, alterâ falcatâ acutum. Hoc enim si extremitate illâ acum seu stylum referente per fistulam totam transmittatur, donec extremitas illa manu satis apprehedi possit, et hinc manu per fistulam extrahatur, subito et minore cum dolore a parte instrumenti latiore et supra acutâ totus sinus inciditur.

De Partium praeter naturam vel ab ortu vel post ortum conjunctarum separatione.

Ad sectionem hanc deinde merito [note: Vinculi sub lingua sectio.] refertur partium, quae praeter naturam â primo ortu conjunctae sunt, separatio per sectionem. Quo primo loco referenda est vinculi linguae sectio. Accidit enim nonnunquam, ut vinculum linguae nimis strictum sit, quod locutionem impedit, licet ex centum millibus vix unum nasci ita affirmet Fabric. ab Aquap. Operat. Chir. cap. 36. Tum ergo extrema lingua vel digitis vel volsella vel forcipe apprehendenda, et nerveum illud sub ea vinculum, quod obstetrices plerumque unguibus statim natali, die nec necessario, nec feliciter, ut uterque monuit Fabricius, dilacerare solent, transverso vulnere, quantum opus est, incidendum, cavendo diligenter, ne venae, quae juxta appositae sunt, laedantur. Celsus l. 7. c. 12. Postea aqua vino permista vel melle rosaceo os colluendum. De qua operatione videatur quoque Guilielmus Fabricius, Cent. 3. observ. 28.

[note: Auris occlusae apertio.] Nonnunquam accidit, ut membrana quaedam extremum auris meatum occludat, quae et ipsa instrumento pungente et incidente, quod [gap: Greek word(s)] appellant, incidatur, viaque sic patefactâ imponatur eo pinna illita medicamento cicatricem inducente. Cels. l. 7. cap. 8. At ubi auris meatus subtensa caruncula vel membrana alte repletus est, illum attingi non oportet ne sine spe effectus distensio nervorum oriatur, et ex eâ mortis periculum sit.

[note: Ani clausi apertio.] Ano quoque non perforato nonnullos nasci, et intestinum rectum


page 1004, image: s1004

membranâ quâdam occludi observatum est: cujus rei historias collegit Schenckius, l. 3. observ. med. tit. de Intest. rect. Platerus, lib. 3. observ. tit. de deform. de Guil. Fabricius cent. 1. obs. 73. quae si digito perrumpi non possit, scalpello, linteo juxta aciem involuto, ne laedatur sphincter, crucis modo ad angulos rectos incidatur, vinoque austero abluatur, et postea ubi scilicet speculo ano immisso intestinum subsidens dilatatum aliqualiter fuerit, fistula plumbea parva inuncta medicamine desiccante, veluti unguento de cerussa, de minio, de pompholyge imponatur, et per aliquot dies intus servetur, nerursus coalescat. Exemplum talis curationis habet Guil. Fabric. Cent. 1. observ. 63. Interdum tâm alte foramen istud repletum est, ut vestigium ani obscurum sit, ac prementi nihil cedat. Id attingere non oportet, ne fine effectus spe in sphincterem connatum aciem inprimamus, aut exterior tantum cutis discindatur, intactis inter sepientibus membranis, quae profundius interdum sitae sunt, quâm ut attingi possit, aliquando carne spongiosâ crassiore obductae, ut observationes citatae ostendunt.

[note: Pudendi muliebris.] Nonnunquam et foeminis sinus muliebris, â primo ortu membranâ quadam obducitur: id quod tum alii autores, quorum observationes congessit Schenckius, lib. 4. obs. med. et praeter eos Guil Fabric. cent. 3. observ. 60. et 61. Plater. lib. 1. obs. annotarunt, tum ipse ante biennium in puellula annua vidi, cui ita sinus iste membranâ occlusus erat, ut urina per exiguum et visu vix conspicuum foramen efflueret: quae membrana, me praesente, a Cheirurgo secundum longitudinem, stylo exploratorio per foramen illud exiguum prius immisso, facili negotio dissecta est. Facilis enim est haec operatio, et secundum longitudinem rectissime membrana discinditur. Aliquibus concreta omnino genitalia existunt, qualiter natam Corneliam Gracchorum matrem infausso omine scripsit Plinius, l. 7. n. h. c. 16. Ubi labia ipsius rimae divaricatis reductisque poplitibus syringotomo, quâ cohaerent illa, secundum longitudinem rectâ lineâ dividenda, ac linamentis convenientibus interpositis orae ad sanitatem perducendae sunt. Aliquando hymen seu membrana subtensa, aut latera meatus agglutinata viam intercipiunt. Si enim foramen dictae membranae non in medio, sed sublimiori loco constitutum sit, ita ut vacuum colli matricis spatium non oppositum habeat, ac per consequens congressum maris prohibeat, amplius id fieri; quod si planissime occlusum sit, oportet id duabus lineis transversis, secundum Celsum quidem, lib. 7. cap. 28. ad similitudinem literae X, secundum Fabricium ab Aquap. vero, qui nympharum vulnerationem metuit, lineâ rectâ incidere, novaculâ acutissimâ, undiquaque apte linteolo involuta, exceptâ illa parte, quae penetrare debet, ne aliquo manus impetualtius immergatur acies, quâm par sit.


page 1005, image: s1005

Cujus incommodi evitandi gratiâ paulo aliter operatur Guil. Fabricius. Nempe facto levi foramine in membrana praetens, immitrit stylum excavatu, ac incurvo cultello, seu syringotomo, cujus dorsum innititur styli cana liculo, sectionem instituit: instrumenta depicta sunt Observ. 61. Cent. 3.) factâ operatione turundae, quae lemnisci vocantur, maxime si altius in collo discissa fuerit membrana, ex molli stupa, ovi albumine ac rosarum aquâ imbuta, vel alia pessaria ex spongia cerea, radice gentianae, plumbei item aeneive canales convenientibus linimentis inuncti imponuntur eousque, donec coalitus metus abierit. Non absimili Chirurgia utendum, ubi caro increvit, et isthmum parit, vel in orificio uteri exteriori, vel in collo ejusdem, quam ex ulcere male curato oriri non praeter rem statuit Celsus, d. l. Carneum igitur illud sepimentum rectâ lineâ primum incidere oportet, adhibito, si opus sit, speculo matricis, ita ut dens speculi superior vesicae cervicem reprimat, reliqui latera colli utrinque expandant. Dehinc, per spongiolam immissam sanguine exterso, foramen factum diductis aliquo ferramento hinc inde labiis dilatandum; aut carunculae ab utraque parte auferendae sunt, idque vel pulveribus exiccantibus aut corrosivis, vel cultris aut forcipibus excisoriis, qualis est, quem pro extirpando polypo Fabric. ab Aq. c. 25. operat. Chir. habet. Demum pessariis illitis abstergente, exiccante, ac reprimente medicamento, vel fistulis plubeis vaginae uteri respondentibus locus apertus tenendus, ac ad cicatricem perducendus. Talium observationum et curationum exempla etiam habentur apud Hieronymum Fabricium de operationibus Chirurgicis, et Guil. Fabricium Cent. 3. Obs. 60. 61.

[note: Praeputii.] Nonnunquam et hoc evenit, ut ab ipso ortu praeputium adeo strictum sit loco anteriore, ut detegere homo glandem non possit. Ex quo si aliquid incommodi oriatur, praeputium strictum ampliari potest turunda aliquâ, quae ubi humectatur, intumescit valde: ad quam rem commoda est medulla Sambuci vel sorgi seu milii Indici vel Saracenici: et ut diutius haerere, et tamen urina reddi possit, potest in medio medullae canaliculus ex argento inseri. Potest etiam prae putium strictum ampliari, ut facit Fallopius cap. 24. de morbo Gall. per fistulas plubeas, quas per octiduum imponit, ita ut posterior priori semper sit major, extrinsecus, si opus sit, emollitione quoque facta ex ol. amygd. pinguedine gallinae vel pomada: Quod si hoc modo non satis dilatetur, sectione utendum. A summa nimirum ora cutis Syringotomo rectâ lineâ usque ad frenum inciditur, atque ita superior pars relaxata retro cedere potest. Cels. lib. 7. cap. 25.

Nonnunquam etiam praeputium cum glande cohaeret, id quod aliquibus a nativitate contingit, et tum


page 1006, image: s1006

vinculum hoc per medium abscindere cultello separatorio necessum est, ita tamen, ut neque praeputium neque glans laedatur, aut certe haec potius, quâm illud, quod scissum praeputium resarciri nequeat, ex sententia aph. 19. lib. 6. Imposito postmodum linteo duplicato, ovique albumine ac rosarum aqua imbuto, tum digestivo per aliquot dies applicato, per exiccantia demum cicatrix inducenda est. Exemplum talis curationis videatur apud Guil. Fabric. Cent. 3. Observ. 54. Saepius autem praeputium glandi conglutinatum est ab exulceratione Gallica. Quo in casu mavult Fabricius ab Aq. divisionem instituere, acie obtusiore scalpelli, aut ipsius manubrioli, quod faciliori opera, quae ex recenti ulcere coaluerunt, separari possint, oper. Chir. cap. 68. Praeputium si sit continuum, et imperfotatum seu impervium, ita ut nec urina reddi possit, apex ejus forficula incidendus est, secundum Platerum in Observ. aut ut vult Mercurialis, lib. 1. cap. 9. de morb. pueror. viâ facienda ferro rotundo ac ignito, hinc cannula plumbea inserenda pro urinae exitu, ac consolidandis viis.

[note: Glans non perforata.] Evenit quoque interdum, ut glans non sit perforata, atque infantes sine foramine in glande, per quod urina emittitur, nascantur. Tum ergo statim spatâ mirteo aut olivari folio simili aut gladiolo seu lancetta vulgo dicta foramen aperiendum, et in foramen clavus subtilis plumbeus, inunctus linimentorum modo dictorum aliquo, immittendus, qui in mingendo aufertur, atque iterum immittitur, idque per dies tres aut quatuor, donec cicatrix coaluerit.

[note: Digitorum.] Tandem nonnunquam infantes nascuntur, quibus digiti aliqui cohaerent, qui scalpello dividi possunt, si scilicet nulla alia re, quam cute et carne exiguâ cohaereant, cavendo tamen, ne vena aut nervus aliquis laedatur: deinde utrique emplastrum non pingue circumdandum. At vero si praeter cutem interventu etiam tendinum vel nervorum unio facta sit, ob metum convulsionis a sectione abstinendum est. Vide Cels. libr. 7. cap. 22.

Verum non solum â primo ortu partes quaedam praeter naturam cohaerescunt, sed et post ortum coalescunt: quae et ipsae separandae sunt. Ita nonnunquam palpebrae oculi inter se coalescunt, ut oculus aperiri nequeat, vel cum oculi albo cohaerescunt, quod accidit, ubi ulcera oculi negligenter curantur. Neque solum hoc palpebris accidit, sed et digitis exulceratis, imo et aliis partibus. De palpebrarum coalitu videatur Cornelius Celsus, lib. 7. cap. 6. Reliquarum partium coalitus non alio fere modo, quâm partium â primo ortu praeter naturam cohaerescentium curatur.

De Scarificatione.

[note: Scarificatio.] Est deinde inter mollium partium [gap: Greek word(s)] scarificatio. Est autem illa duplex: vel superficiaria, quâ cutis


page 1007, image: s1007

tantum levioribus incisionibus aperitur; vel profundior, qua altioribus plagis vulneratur; et rursus vel cum vel sine cucurbitulis. Est item alia aequalis, in quâ compunctiones omnes eâdem profunditate fiunt, alia inaequalis, in quâ secus fit. Evacuatque scarificatio humores in cute comentos, et proinde ad revulsionem, derivationem, eorumque in cure contentorum evacutionem calorisque ventilationem est utilis. Perficitur autem phlebotomo seu scalpello. Et ut promtior succedat evacuatio, cucurbitulae plerumque eum flamma, quae humores potentius attrahunt, affiguntur, et pars scarificanda prius lavatur aut fovetur aquâ tepida, aut propter fornacem calefit. Tandem ubi scarificatio debito modo peracta est, loca scarifica ta abluuntur aquâ tepida, ac quandoque plagulae sevo pauco oblinuntur.

Nonnunquam tamen etiam sine cucurbitulis scarificatio adhibetur. Non enim idem est scarificatio cum cucurbitulis scarificatis, ut nonnulli existimant; et scarificationes quoque sine cucurbitulis antiquis in usu fuerunt; ut ex separatis de iis tractationibus apud Galenum, et Oribafium patet.

Scarificationum autem usum etsi apud Graecos non frequentatum existimat Hor. Augenius, lib. 10. de miss. sang. cap. 12. mentionem tamen earum facit Galen. l. de curat. per sang. miss. cap. 19. et 3. de loc. aff. cap. 4. et antiquis in usu fuisse patet ex iis, quae Oribas. l. 7. coll. med. p. 16. ex Antyllo de cucurbitulis scribit.

Hodie sacrificantur frequentius occiput, et superior colli pars, scapulae item, et lumbi, brachia, crura.

[note: Mallector rum scarificatio.] Antiquis ad evacuationem totius, sanguinisque imminutionem praecipue in usu fuit malleolorum scarificatio, quae proxime ad venae sectionem accedit. Quae autem ea fuerit malleolorum scarificatio non ita planum est. Nam malleotos scarificare, vix consultum videtur. Pars enim haec exsanguis est, et per eam sanguinis evacuatio, quae venaesectionis vices gerat, vix fieri potest. Est praeterea pars haec excarnis, nervosasque partes subjectas habet; ut sine periculo vulnerari non possit. Qui AEgyptum nostris temporibus adierunt, ut ex Prosp. Alpino, lib. 3. de medic. AEgypt. videre est, testantur, iis in locis usitatissimam esse surae scarificationem, ad quam quasi ad sacram anchoram in quibusvis morbis desperatis confugiant, et in quavis etiam aetate utantur. Eam autem hoc modo administrant. Partem scarificandam calente aqua fovent et perfundunt, manuque et arundine verberant: deinde sub genu ligant, iterumque aqua calida fovent et verberant, ut sensum quasi amittat. Hinc tractim, [gap: Greek word(s)] , ab ima parte versus superiore, longis, aequaliter distantib. et multis, vel quadraginta, si sanguinis evacuadi copia id requirat, incisionibus partem vulnerat, et ita saepe, sine magno dolore,


page 1008, image: s1008

magnam sanguinis copiam evacuant; ut referant, Turcam quendam hoc modo tres libras sanguinis aegro extraxisse.

Verum an haec illa antiquis usitata malleolorum scarificatio sit, dubitare licet: cum Galenus [gap: Greek word(s)] , malleolorum, semper mentionem faciat; AEgyptii vero non malleolos, sed [gap: Greek word(s)] , id est, suram, seu tibiae partem carnosam scarificent. Quae tamen Oribasius, lib. 7. medic. collect. cap. 18. ex Antyllo de scarificatione scribit, ab AEgyptiorum scarificatione differre non videntur. Et cum initium scarificationis semper fieri debeat â partibus inferioribus, atque hac ratione in crurum scarificatione â malleolis, seu partibus malleolis vicinis fiat: ea de caussa hanc surae scarificationem malleolorum scarificationem appellatam fuisse â Galeno, quis existimare posset.

De [gap: Greek word(s)] seu vasorum sectione.

Pertinet postea ad partium mollium [note: Vasorum sectio.] dissectionem et [gap: Greek word(s)] , quae in genere omnem vasa dissecandi rationem significat: strictiore tamen significatione pro illa saltem usurpatur, quae fit in fronte vel temporibus: cujus usus est in hemicrania et diuturnis atque acutis oculorum doloribus et lachrymarum longo fluxu ex calido acrique humore.

Administratur autem hoc modo: AEgro recte collocato, locus aqua calida, si vasa non satis sint conspicua, foveatur, vel cervix, si vas in capite sit secandum, leniter mantili constringatur, ut vasa intumescant. Ubi oculis vasa satis patent, id, quod secandum est, atramento notetur, cutisque utrinque partim sinistrae manus Chirurgi digitis, partim ministri attollatur, et super ficiaria sectione secundum notam atramento factam dissecetur, cavendo, ne vas secetur: hinc paulatim subjacens cuti membrana dissecatur, donec ipsum vas â circumjacentibus partibus studiose avulsum nudum appareat. Tum vas hamulis retusis elevetur, et acus validum filum trahens sub ipsum in utroque sectionis extremo trajiciatur, et sublatâ acu filum dimittatur. Idem in altero sectionis termino fit. Postea vas medio inter duo fila spatio secatur transversim scapello, et postquam sanguinis, quantum satis ex eo fluxit, utraque vasis dissecti extremitas filis subjectis arcte deligatur. Plaga siccis linamentis impletur, et splenium oenelaeo madidum imponitur ac convenicuter diligatur. Sequente die vino et oleo iterum irrigatur. Tertio solvitur, et adhibitis dolorem lenientibus, saniem et sordes detergentibus, donec orificia vasorum coalescant, et vincula decidant, curatio, ut in aliis vulneribus, pertexitur.

Verum enimvero istae operationes, ut et aliae quaedam, in desuetudinem fere devenerunt; quod et difficiles et periculosae sint, cum propter vasorum profunditatem vel exiguitatem,


page 1009, image: s1009

tatem, tum propter musculos temporales subjectos: et quod arteriarum sectio omnino diligentem operam requirit: quae tamen antiquis non inusitata fuit, qui non solum venas, sed et arterias, quae sunt post aures, in fronte, in temporibus secabant, si in iis sanguis calidus et vaporosus contineretur: de quo Galen. lib. 3. meth. med. cap. ult. Recentiores tamen, uta, apud Paraeum, lib. 16. cap. 4. videre est, istas arterias simplici sectione, non aliter ac venas incidere caeperunt, et vulnus medicamento ex aloe, thure, sanguine Draconis, mastiche et pilis leporinis, albumine ovi exceptis, parato occluserunt. Veruntamen arterias secandi ratio omnino tuta non est, quod simplicem sectionem, nisi diligenter occludatur, facile [gap: Greek word(s)] consequatur.

Ad has operationes Varicum quoque [note: Varicum sectio.] sectio referenda. Quandoque enim venae non solum dilatantur, sed etiam quodammodo intorquentur, et quasi nodos quosdam contrahunt: quod fit â sanguinis crassi repletione, quae dilatatio Varix dicitur. Atque oriuntur Varices in temporibus, in ventre, in testibus, frequentissime autem in cruribus. Qui, si magni sint et maxime sanguine repleti, et ob repletionem dolor oriatur, et periculum sit, ne vas aliquod rumpatur, et insignis haemorrhagia sequatur; aut si ulcus malignum foveant, exscindendi sunt. Eadem autem fere fuit ratio Varices exscindendi apud antiquos, quae aliorum vasorum modo proposita, ut ex Celso, lib. 8. cap. 31. et Paulo AEginet. lib. 6. cap. 82. videre est. Verum cum Varicum per extractionem seu incisionem curatio non modo aspera sit et difficilis, sed etiam plerumque non feliciter succedat, propter sanguinem effluentem, qui opus impedit: aliam curandi Varices rationem sine ipsorum extractione invenit Hieronymus Fabricius, de Chirurg. operationib. tit. de Varicum Chirurgia. Cum enim tria ad Varicum curationem sint necessaria, sanguinem fluentem inhibere atque intercipere: eum, qui in vena continetur, eamque distendit, evacuare: et venam dilatatam constringere: Tria ista hoc modo perficit. Ad sanguinem intercipiendum in principio et fine varicis vinculum injicit: quod fit volsella recurvata, aut hamo aut duobus digitis summis vena apprehensa et clevata; inde acu filum trahente per inferiorem venam transmissa et alligat, et eâ in parte cutem incidit, ut vena apparere et ligari possit. Ad sanguinem vero, qui venam extendit, evacuandum ex doctrina Hippocratis, l. 1. de ulcerib. sub finem, non magnâ incisione venam secat; cum ex incisuris ob influxum ex varice magna ulcera fiant: sed varicem multis locis, pro ut oportunum videtur, compungit, ut sanguis sensim effluat. Tandem dilatationem adstringit hoc modo. Medicamentum conficit ex pulveris boli armeni, mastiches, sang. Dracon.


page 1010, image: s1010

partibus aequalibus, quae cum tragacantha in vino granatorum aut omphacio macerata miscet, ut crassescant instar cerae: quam massam in candelae quasi figuram format, et varici secundum longitudinem imponit, et supra medicamentum istud arundinis corticem concavum, qui medicamentum tegat et contineat, apponit, et vinculis et fasciâ angustâ circa crus constringit. Ita enim compressione cum fasciae tum arundinis et medicamenti adstrictione varices quasi contabescunt. Et si Varix exiguus sit, dimissis vinculis et Hippocratis compunctionibus, tantu utitur medicamento isto cum arundine super longitudinem varicis imposito, et fascia arcte deligatur. At in varice, cui ulcus conjunctum est, frustranea est mitior haec Chirurgia, nisi accedat insuper varicis excisio, quo superstite ulcera varicosa consolidari nequeunt. Varicis curati exemplum videatur apud Guilh. Fabricium, Cent. 4. Obser. 85.

[note: Anetirismatis sectio.] Ad [gap: Greek word(s)] etiam referri potest ex Paulo AEginet. lib. 6. cap. 37. et 64. [gap: Greek word(s)] sectio, quae ibi videatur, quae tamen vix, nisi exiguum sit [gap: Greek word(s)] , et in parte ignobili, nec insignibus vasis praedita, tentanda: cum sine magno periculo hîc errari non possit. Mitior ergô, et quae periculo vacat, est aneurismatis curatio, per emplastra ac deligationes astringentes; cujus exemplum est apud Fabric. Hild. Cent. 3. Obser. 44. De Ramicum in inguinibus vel scroto ortorum sectione supra c. 5. dictum.

Sunt quaedam et aliae sectiones, quae huc referri possent, quae tamen commodius postea in ea operatione, quae [gap: Greek word(s)] dicitur, explicari posse videntur. Ergo iis missis ad [gap: Greek word(s)] , peculiarem [gap: Greek word(s)] speciem accedimus.

[note: [gap: Greek word(s)] .] [gap: Greek word(s)] etsi plerumque in specie pro abdominis incisione, qua hydropicorum aque evacuantur, accipiatur: tamen in genere omnis punctio voce [gap: Greek word(s)] denotatur, et apud antiquos etiam aliarum partium punctioni, ut quae fit in suffusionis oculorum curatione, ea attribuitur. Fit itaque [gap: Greek word(s)] in variis partibus, et vel acu vel scalpelli cuspide. Celebris et vetustissima est haec operatio in abdomine ad aquas hydropicorum evacuandas, quae et generis nomen retinuit, cujus meminit Hippocrates, libr. [gap: Greek word(s)] lib. de locis in homine, 6. Epid. sect. 7. text. 6. Aph. 27: sed fere sub sectionis nomine, quod scalpelli cuspide fiat. Eandem tradit Aetius, terrab. 3. serm. 2. cap. 30. Paul. AEgineta, lib. 3. cap. 48. Cels. lib. 3. cap. 22. lib. 7. cap. 15. Albucasis, Chirurg. lib. 2. cap. 54. Erasistrato equidem displicuit: tamen necessaria saepe est. Nam, ut Celsus, loco allegato, ait, aqua intus contra naturam subsistens visceribus et caeteris interioribus partibus nocet. Et quamvis emissus humor non sanat: medicamentis tamen locum facit; quoniam intus conclusus impedit. Neque tamen omnes in hoc morbo sic curari possunt, neque omnibus hoc morbo laborantibus [gap: Greek word(s)]


page 1011, image: s1011

competit, sed in Ascite tantum, aut cum reliquis hydropis speciebus qua permista est, et quando brevi tempore tumor ad insignem magnitudinem pervenit, et medicamenta non juvant, et dum vires adhuc constant; in aegro scilicet, qui sine febre est, sine pulmonum ulcere, sine fluxu alvi, corpore non emaciato, aetate adhuc florente, et ut P. AEgineta, lib. 6. cap. 50. clarius explicat, dum aeger adhuc erectus stare, aut in sedili commode assidere possit. Nam ubi vires jam conciderunt, frustra hoc praesidium tentatur: sicut et in ascite, qui a scirrho epatis aut a morbo aliquo acuto exstitit.

Ut autem sectio haec recte administretur, [note: Quo in loco paraventesi facienda.] primo de loco dispiciendum: et quidem quatuor in locis incidi posse abdomen, docent autores; In umbilico, sub umbilico tribus vel quatuor interpositis digitis, et hoc vel in dextra, vel in sinistra, vel in media parte.

Commodissimum autem aperiendi abdomen locum expressit Hippocrates, libr. [gap: Greek word(s)] , dum scribit, quod venter secetur [gap: Greek word(s)] , vel juxta umbilicum, vel retro juxta ilia, non autem eâ parte, quae est interumbilicum et pubem, quam [gap: Greek word(s)] appellant, tum propter lineam albam, quae ibi est, ad quam musculorum [gap: Greek word(s)] pertinent, tum propter musculos rectos ventris, qui sub umbilico transversis nodis, veluti geniculis, distinguuntur. Unde Hippoc. lib. 6. Epid. sect. 7. t. 8. expresse jubet, [gap: Greek word(s)] . Nimirum is locus eligendus est, in quo partes abdominis praecipue interna minime laeduntur. Ubi ergo [note: Quando in umbilico facienda.] umbilicus ita laxatus apertusque est aut tumens, ut inter exteriorem partem ac internam cavitatem et aquam tenuis tantum cutis intercedat, quae vel ipso tactu digitique compressione ac perspicuitate deprehenditur: commodissime in ipso umbilico fit sectio. Locus enim ille tum est elatissimus, et maxime omnium ab intestinis distat: ac natura ipsa saepe per hanc viam aquarum in hydropicis excretionem tentat. Imo quidam, inter quos est Andreas Laurentius, lib. 6. Anatomiae quaest. 9. saltem in umbilico sectionem hydropicorum instituendam censent.

[note: Quando infra umbilicum.] Verum si laxitas haec non appareat in umbilico, alii eum non perforandum censent: cum aquae eo non vergant, et ne nimis, quam par est, umbilicus dilatetur. Ac tum subjectae et inferiores umbilico partes perforandae sunt. Et quidem cum venarum et arteriarum laesio vitanda sit, rectos musculos vitare convenit, qui prae caeteris venas illas adscendentes et descendentes in se excurrentes habent insignes et numerosas. Et propterea perforatio infra umbilicum tribus vel quatuor digitis, aut a dextris aut a sinistris ad latera musculorum tectorum, tribus vel quatuor digitis transversis â medio abdominis ad partem carnosam musculorum.


page 1012, image: s1012

oblique descendentium, itemque transversorum instituenda: in dextris quidem, cum lienis vitio, in sinistris, ubi epatis vitio hydrops ortus est.

Primo ergo locus diligenter atramento notandus, aegerque, si propter [note: [gap: Greek word(s)] quomodo instituenda.] aquam abdomen valde tumidum sit, in lecto supinus vel in sedili collocandus, et scalpellum ad olivae vel myrti folii similitudinem paratum, cujus latitudo fere digiti partem tertiam impleat, aut scalpellum, quo vena inciditur, ita in abdomen demittendum, ut et ipsum et subjectum ipsi peritonaeum penetret. Hinc aurea, argentea, plumbea, vel aenea fistula immittenda, quae sit tersa, adeo longa, ut saltem in cavitatem pertingat, tribus, quatuor aut pluribus foraminibus ad latera perforata, quae in parte superiore alam habeat, ne intro labi possit, incurvata nonnihil ad extrema, ut sine difficultate immitti possit, et ne intestina attingat, et quae foramini exacte respondeat. Schema ejus vide apud Paraeum, lib. 7. cap. 12. Chirurg. Per hanc pro virium ratione aqua sensim, non confertim extrahenda est: cum, ut Hippocr. 6. aph. 28. scribit, quicunque suppurati, aut aqua inter cutem laborantes uruntur aut secantur, si pus aut aqua universa effluxerit, omnes moriuntur. Quantum autem emittendum sit, vires, quae ex pulsu rectissime cognoscuntur, docebunt. Cum enim pulsus debilior fieri incipit, aqua supprimenda est.

Post primam aquae evacuationem alii fistulam eximunt, et postea aquam iterum educturi reponunt: alii fistulam in vulnere relinquunt, et linteo vel spongiâ claudunt, quod commodius videtur; modo intestina non premat. Plura de paracentesi abdominis hydropicorum videantur apud Paul. AEginet. lib. 6. cap. 50. Ambr. Paraeum, lib. 7. cap. 12. Hieron. Fabricium, de operationibus Chirurgicis, titulo, de perforatione abdominis in hydropicis. Guilhelm. Fabricium, Cent. 4. Observ. 42.

Verum non solum abdomine secto et aperto aquae hydropicorum evacuantur, sed si vel mitior sit hydrops, qui tâm magnum auxilium, quale est perforatio abdominis, non requirat, vel tam magnus, et cum tanta virium debilitate, ut sectionem illam non admittat: id auxilium, quod Aetius, tetrab. 3. ser. 2. cap. 30. ex Asclepiade, Leonide, Hippocrate et Archigine proponit, usurpandum, quod ipsius Aetii verbis proponemus. Omnibus medicamentis, inquit, in hac hydropis specie efficacius auxilium Chirurgia praestat, Asclepiade authore. Fissuras circa internum talum infligere oportet, in loco, quaetuor digitorum spatio, supra talum eminente, eâ profunditate, quâ quis in venae sectione utatur. Pauco enim sanguine in principio evacuato, per reliquum tempus indesinenter aquositatis excretio procedit, citra omnem inflammationem, us neque claudi fissura possit, nisi humore omni ante evacuato, et homine gracili relicto: citoque id contingit, ut omne alienum per fissuras excoletur, et nullo opus sit extriseco pharmaco. Praeterea hîc nullum periculum est, ut coacer


page 1013, image: s1013

ratim humores evacuentur, ut in abdominis perfusione. Quod si quis velit excretione plurimâ factâ eam cohibere, nihil vetuerit ipsas in talis fissuras linamentis obturare, ligamentisque ac fasciis constringere, atque ubi rursus prodire quid velimus, laxatis ligamentis et ablatis linamentis, gestatoque ac moto aegro exeretionem irritare. Leonides autem, inquit, quod si excretio fissurae suprae talos tardius prodeat, necesse est et alias corporis partes findendo diducere, veluti scrotum tumefactum, femora, pudenda, loca supra manuum juncturas. Quidam enim vulnusculis pluribus ac altioribus incussis plurimam aquosam substantia exhauserunt. Et Hippocrates sane, in libro de internis affectionibus, non supra talos adhibet Cheirurgiam, sed juxta scrotum et femora et pudenda vulnuscula infligere jubet, eaque sale maxime confricare. Hic enim modus paulatim humorem educit. Caeterum Archigenees ita prodit. Non sunt audiendi, inquit, qui per hujusmodi lancinationes nihil excerni dicunt: quin potius cum fiducia hae ipsae incutiendae. Nam et nos, inquit, his cutis fissuris usi sumus, et per ipsas plurimum evacuavimus humorem, ut et femora et surae et superior venter evidenter sint demissa et compressa. Haec Aetius.

Instituenda autem haec scarificatio, ubi partes scarificandae sunt tumidae et multo humore refertae. Alioqui frustra instituitur; et propterea nunc haec vel illa pars scarificanda est, prout ad hanc vel illam magis tumor fertur.

Hodie plerunque crura oedematosa scarificari solent, in quibusdam, factis pluribus, quinque, sex, septem, altis et longioribus, quanta videlicet unguis est magni digiti longitudo, sectionibus per digitum distantibus, quorum loco Fabricius ab Aqmavult uti fonticulis ferro ignito factis: sed utrinque non semper sine periculo res agitur, quia nusquam celerius gangrana occupat, aut difficilius tollitur, aph. 8. s. 6.

In Hydrocephalo, sicubi discutientibus internis vel externis remediis nihil proficitur, quâ tumor manifestius assurgit, scalpello cutis incidenda, cannulaque immissa paulatim humor extrahendus est. Vid. Fabric. ab Aquap. de operat. Chir. c. 23. Eadem enchirefis in scroto adhibetur, nisi quod in hoc, praeter punctionem, Setonem quoque eo, de quo supra dictum in perforatione nuchae, modo usurpare liceat, maxime in hernia aquosa, ut per illum humor serosus sensim exstillare queat.

[note: Suffusionis per puncturam curatio.] Pertinet deinde huc suffusionis per punctionem curatio, quae ita instituenda est, ut eam describit Celsus, l. 7. c. 7. Tempore verno, hora matutina, silente Luna, seu tempore, quod est inter ultimam et primam quadram, AEger jejunus in adverso sedili humili collocandus est, loco lucido, lumine non adverso, sic ut contra Medicus paulo altius sedeat. A posteriore autem parte caput ejus, qui curabitur, minister contineat et immobile praester. Nam levi motu eripi acies in perpetuum potest. Quin et ipse oculus, qui curabitur, immobilior faciendus est, super alterum lanâ bombycina vel linteo complicato imposito et deligato. Tum Chirurgus,


page 1014, image: s1014

si sinister oculus laboret, dextra manu, si vero dexter, sinistra acum acutam, non nimium tenuem, rectâ medio loco inter nigrum oculi et angulum tempori propiorem e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur, immittat. Neque tamen timide acus demittenda est, quia inani loco excipitur. Ad quem cum ventum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest: quia prementi nihil renititur. Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem est, leniterque ibi vertenda, et paulatim suffusio deducenda infra regionem pupillae: ubi deinde eam transiit, vehementius imprimenda, ut inferiori parti insideat. Si haesit, curatio expleta est. Si subinde redit, eadem acu magis concidenda, et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur, et minus late officiunt, visumque offendunt. Posthaec educenda acus recta est, imponendumque lana molli vel linteo exceptum ovi album, aqua rosacea conquassatum, et supra, quod inflammationem coerceat, devinciendum.

Circa hanc tamen operationem monet Hieronymus Fabricius ab Aquapendente, cavendum esse, ne crystallinus humor et internae oculi partes laedantur ac universus oculus intus conturbetur. Ideoque censet, idque autoritate Pauli AEginetae, l. 6. c. 21. et Albucasis, l. 2. c. 23. non faciendam esse puncturam in albo oculi notabili spatio a cornea tunica et ab iride versus angulum externum, sed acum immittendam esse prope corneam, non longe a circulo, ubi omnes tunicae crystallino adhaerescunt.

[note: Laryngotomia.] Tertio huc referenda est asperae arteriae sectio. Nonnunquam enim accidit, ut viâ, per quam spiritum ducimus, interclusâ suffocatio immineat, â qua, et hinc instante subitô morte, ut aeger liberetur, aspera arteria perforanda, ut aer in pulmones admitti possit: secandaque est arteria, quando in ore, in collo, aut tonsillis, aut columella, aut faucibus, aut in larynge inflammatio et tumor oboritur tam magnus, ut asperam arteria perfecte occludat, atque inde periculum suffocationis immineat; si aliis auxiliis aegro subveniri non possit, et praesens vitae periculum immineat: praesens vitae periculum immineat: modo pulmones humoribus repleti non sint. AEgro ergo recte collocato signanda est recta linea atramento per mediam et anteriorem colli longitudinem fere usque ad juguli cavitatem: deinde tanendum est caput asperae arteriae: hinc ex anteriore parte exacte digitis finis laryngis inquirendus, et tum descendendum, usque post tertium in brevi, vel quartum in longo vollo asperae arteriae annulum, ut ibi sectio fiat; non vero statim sub larynge, loco sc. ab inflammatione paulo remotiore. Inventus ita locus membraneus inter duos circulos medius signandus est atramento secundum latitudinem: postea cutis digitis ministri apprehensa per longitudinem prioris lineae secanda, (sic enim neque venae, neque nervi, neque musculi laedentur) ita ut transversa


page 1015, image: s1015

versa altera linea in medio sectionis sit, et ipsa sectio tam longa, ut scalpellum, quo utimur in missione sanguinis, ingredi possit, fere tanta, quanta pollicis transversi latitudo est. Hinc cutis vel digitis vel lati specilli mucrone aut retuso hamo, diducenda, ut musculi duo, qui asperae arteriae incumbunt et adstant appareant, et linea quaedam albicans, quâ musculi dirimuntur, inquirenda. Tum musculi per longitudinem sectione dividendi invicem sunt, ita ut asperae arteriae caput appareat: quo apparente sectio medio inter duos annulos spatio transversa facienda, et instrumentum tam alte immittendum, ut ad cavitatem penetret, quod ex spiritu per vulnus exeunte cognoscitur. Hinc cannula exigua foraminata hinc inde, leniterque incurvata ea parte, qua in vulnus factum immitti debet, foramini vero respondens, et non longior, quâm arteriae cavitas, sed alata, altera scilicet parte, qua exstare debet, ne a spiritu intro trahatur, immittenda, et in vulnere relinquenda, donec suffocationis metus praeterierit: postea renovato, si opus sit, cutis vulnere per scarificationem, labia conjungenda, vulnusque, ut moris est, sanandum. De qua operatione plura videantur apud Paul, AEginet. lib. 6. c. 33. Hieronymum Fabricium, de operationibus Chirurg. tit. de perforatione aspera arteriae in angina, ut et Jul. Casser. Placent. in histor. Anatom. Voc. et Audit. tract. tab. 32.

[note: Thoracis sectio.] Quarto huc pertinet thoracis sectio in Empyemate. Colligitur enim nonnunquam in cavitate thoracis pus post pleuritidem et peripneumoniam suppuratam, post vulnera quoque; materia item aquosa in hydrope thoracis: quae si neque per tussim, neque per urinam, neque per alvum evacuentur, ad Chirurgiam et thoracis perforationem accedendum: quae antiquis satis frequens et usitata erat, nostris temporibus rarior et fere obsoleta: quae tamen, si tuto et certo fiat, non rejicienda. Tuto autem fiet, si caveatur, ne pars aliqua in thorace, puta pulmones, diaphragma, vena insignis, arteria, nervus, musculi laedantur. Itaque neque in anteriore neque in posteriore parte thorax perforandus, sed ad latus inter quintam et sextam costam: quo modo neque diaphragma, neque pulmones laeduntur. AEger autem, dum inciditur, sit in ipso actu exspirationis, et spiritum, quantum potest, emittat. Sic enim pulmones contrahuntur et concidunt, nec offendi possunt. Etsi vero Hippocrates, lib. de internis affectionib. costam tertiam ab ultima secandam esse praecipiat: tamen si ultimam costam, quae adeo parva est, ut extra tangi non possit, non numeremus, et hinc tertiam sumamus, ultimâ non numeratâ, idem locus erit qui modo propositus est. Et ne venae, arteriae, nervi et musculi laedantur, in parte superiore ipsius costae, non in inferiore sectio instituenda, atque ita ad super orem sextae coctae partem


page 1016, image: s1016

sectio facienda: cum per inferiorem quintae costae partem excurrant vena, arteria et nervus; in intercostali vero spatio medio horum vasorum propagines.

In latere autem et lateris parte eligenda Hippocrates ad partem affectam et situm declivem respicit. Primo ergo signa loci abscessus, in quo efficienda est sectio, proponit. Ea sunt dolor, lateris decubitus levior in parte aegram, fluctuatio puris: quae si non adsint, primo cosiderat, quodnam latus sit magis tumidum et magis doleat, atque ibi sectionem instituendam praecipit: quod si neque hoc appareat, sed utrumque latus sine discrimine doleat et tumeat, tum eligendum censet sinistrum Hippocrates: proculdubio ob epar, quod gibbâ parte sursum diaphragma attollit. Ipsam autem lateris partem quod attinet, fit sectio commodissime anterius versus, loco quatuor aut quinque digitis a pectoris osse distante, qui parvos habet musculos, et paucos superpositos, ubi scilicet omnium musculorum termini sunt, adducentis scilicet brachium ad pectus, oblique descendentis abdominis, et in simis scapularum siti thoracem attollentis: qui locus invenitur, si filo metiens spatium unam fili partem â medio pectore ad costam sextam et unâ cum dimidiâ ab illo sexto costae termino ad spinam metiaris: seu quo pertingit tertia pars fili totius sextae costae longitudinis.

Instrumentum autem ad incidendum thoracem aptum est [gap: Greek word(s)] : gladiolus scilicet longus, ad cuspidem paululum recurvatus, ad similitudinem rostri avis scolopacis seu gallinaginis.

Sectio vero hoc modo administrari debet. Locus incidendus primo atramento notetur; hinc instrumentum ex altera parte retusum, ex altera acutum, et ad cuspidem modice recurvatum, ne subjecti pulmones laedantur, parte eâ, quâ retusum est, ad sextam poni costam eique anniti debet, et primum cutis paululum oblique dividenda, cum difficilius perforetur, et ita per resistentiam impedire possit, ut musculus, ut par est, non incidatur, praeterea ut secundum rectitudinem fibrarum musculorum intercostalium externorum fieri possit sectio: hinc oblique posteriora et superiora versus axillam incidendo progredi sectio debet; et instrumentum eo usque sensim et paulatim adgatur, donec in cavitatem thoracis penetret. Fiat autem foramen exiguum, ne interiores partes ab aere frigido offendantur; et, ne pus confertim effluat, cannula alata argentea foramini exacte respondens immittenda; quae sit tantae longitudinis, ut pulmones non tangat, et ob eandem caussam in extremitate recurvata. Si vero foramen praeter spem angustius factum sit, facile, ut supra dictum, dilatari potest. Per fistulam istam quotidie aliquid puris. v. gr. [gap: sign vor Drachme] vj. vel quantum vires ferunt, evacuandum. Et si non libere exeat materia, aeget, ut Galenus, 5. met. med. c. 8. monet, in incisam


page 1017, image: s1017

partem inclinatus tussiat corpusque concutiat. Quod si materia nimis crassa sit, idem Galenus mulsam prius infundere jubet, quae materiam fluidiorem reddat. Plura de hac operatione videantur apud Paul. AEginet. lib. 6. c. 44. Hieronymum Fabricium ab Aquapendente, de operationibus Cheirurgicis, titulo, de thoracis sectione in empyemate: Schenckium, observ. l. 1. obs. 130. 131. 132.

[note: Setaceum.] Quarto hûc referendum Setaceum vel setacei appositio, qua operatione cervix acu compungitur, vulnusque apertum servatur, ut per id humores vitiosi evacuentur, utile in Epilepsia, magnis et diuturnis doloribus oculorum: de quo videatur Guilielmus Fabricius, Centur. 1. observ. 41. et 42. ut et Centur. 4. observ. 6. 7. 19.

Sunt ad operationem hanc tria instrumenta necessaria, forceps ad cutim apprehendendam utrinque perforata, deinde acus, quae foraminibus forcipis respondeat: tertio filum, quod quia ex setis equinis aut alterius animalis pilis crassioribus olim fiebat, Seto et Setaceum appellatur. Hodie tamen fere filo serico non contorto vel lino crudo utuntur. Locus setacei apponendi est in occipitio inter primam et secundnm, aut secundam et tertiam, imo tertiam et quartam vertebras, quo capilli duobus digitis interjectis terminantur, ubi cavitas tangitur. Punctionis autem hujus ratio haec est. AEgro in sedili commode collocato linea per longitudinem colli atramento ducenda, hinc utrimque a dextris et sinistris itidem duo puncta atramento notanda, quâ sc. parte utrimque cutis perforanda est, quae unius transversi digiti cum dimidio, plus minusve pro corporis magnitudine, a se distent. Deinde Cheirurgus cutim inter duas ministri manus forcipe apprehendat, ita ut puncta atramento utrimque notata per forcipis foramina oculis objiciantur, atque a collo quasi cutem abstrahat et stringat, quantum aeger tolerare potest. Sic enim obstupescente nonnihil cute aeger dolorem ex perforatione minus percipit. Hinc acus ignita cuspide triangulari per utrumque forcipis foramen, atque ita cutim forcipe prehensam trajiciatur. Verum Guilielmus Fabricius pro acu candente cultellum frigidum ancipitem acutum trajicit, eumque longe ferro candenti praefert, atque pro hac sua sententia rationes sequentes adducit, Centur. 1. observ. 40. in qua et instrumenta ad hanc operationem necessaria depingit. Etenim ferrum candens desiccat: Hinc pars quae aduritur, roboratur, eo quod excrementitia humiditas candente ferro desiccata sit. Ut enim humiditas mollit et laxat, sic siccitas contrarium efficit. Quae ferri candentis actiones ad setaceum plane inutiles sunt. Adhibetur enim setaceum ad derivandum aut revellendum humorem. Ideoque locus, cui applicatur, humores affluentes


page 1018, image: s1018

recipere debet; ad quod inepta pars redditur, si exsiccetur, et roboretur. Quae cum praestet cauteriu, huic operationi non commodum est, sed ferrum frigidum ei praeferendum, quod tale nihil praestat. Praeterea ferri candentis applicatio dolorem gravem, praesertim si tam late penetrare debet, excitat, et propterea horrorem et timorem magnum in aegris concitat. Quorum nihil praestat ferrum frigidum. Retracto ferro per idem foramen alia acus funiculum rotundum ex serico albo aut purpureo, vel lino crudo crassiore trahens traducatur. Potest tamen acus quoque, quâ primo cutis perforatur, eundem funiculum unâ operâ traducere. Funiculus iste in foramine relinquitur, et ad dolorem sedandum linteum duplicatum ovicandido et aqua rosacea mistis madidum imponitur. Hinc digestivum applicandum, et factâ digestione usque ad sextam diem funiculus paulum a sinistro in dextrum vel a dextro in sinistrum trahendus, donec pars sanie imbuta extra vulnus propendeat. Idque continuandum, donec humor satis evacuatus fuerit. Tunc enim funiculo extracto et emplastro conveniente imposito vulnus conglutinetur, et cicatrix inducatur. Videatur quoque Ambrosius Paraeus, l. 9. cap. 24. Hieronymus Fabricius ab Aquapendente, de operationibus Chirurgicis, tit. de Setaceo.

[note: AErudines.] Tandem ad puncturas has referri potest hirudinum seu sanguisugarum applicatio, quae morsu suo venas aperiunt, sanguinemque inde extrahunt: et quidem e partibus subcutaneis solum et capillaribus venis, si soli cuti applicantur: si vero majori alicui vasi imponantur etiam ab interioribus partibus et toto corpore sanguinem evacuant. Ideoque variis partibus, prout ex hac vel illa evacuatione opus est, applicantur; puerisque, quibus scalpello venas aperire non audemus, brachii venis applicari possunt, dum magno aliquo morbo tenentur, qui sanguinis evacuationem requirit.

[note: Ut praeparandae.] Opus vero est hirudinum quâdam electione et praeparatione quasi; cum veneno non careant. Cavendae nimirum sunt, quae magna habent capita, quae sunt virides, nigrae, splendentes et nitedularum more micantes, lineas caeruleas aut lanuginem in dorso habentes, et quae cuipiam serpentum generi similes sunt. Similiter, quae in putridis et caenosis aquis degunt, utpote quae venenoso morsu maligna ulcera, nimium sanguinis fluxum, syncopen et alia mala pariunt. Eligendae vero sunt, quorum venter colore epatis aut rudeus est, tenues et teretes, et quae parva capita habent, et caudam tenuem murium caudis similem, atque in aquis puris degunt. Nunquam vero recens captae statim imponendae sunt, sed diem unum vel etiam alterum in aqua limpida modico sanguine alendae sunt, ut omnem virulentiam deponant: deinde in aquam tepidam


page 1019, image: s1019

vase lato injiciendae, et spongiâ a sordibus repurgandae, ac rursus in aquam limpidam injiciendae sunt. Nonnulli mox captas spogiâ aut panno aspero a sordibus detergunt, et in aquam conjiciunt purissimam, eamque saepe effundunt, et cum recenti pura commutant, atque alimenti loco aliquid sacchari adjiciunt.

[note: Ut applicandae.] Ubi praeparatae ita fuerint hirudines, locus, cui admovendae sunt, linteo calido vel aspero fricandus, donec rubeat. Hinc hirudines caudâ prehendendae panno lineo mundo, vel etiam arundini aut vitro vel canali oblongo utrinque perforato immittendae, ut caput tamen exserant, et membro applicandae; atque ut facilius et avidius adhaerescant, locus sanguine recenti columbae pullive, val aquoso luto illinendus, aut leviter acicula cruentandus. Si ignavius attrahant, de consilio Galeni, forfice earum caudae incidantur. Amatus Lusitanus, Centur. 5. curat. 3. in scholio per medium eas forficibus praescindit. Sanguine enim effuso attrahere non cessant. Non tamen prius hoc tentandum, quam eos sugere corpisse certum fuerit. Aliâs enim statim deciderent. Postquam satis sanguinis attraxerint, nisi sponte sua decidant, cinis aut sal aut aloe earum oribus aspergatur, quibus degustatis mox ab opere desistunt. Non vero vi bripiendae, ne affixa relinquant capita, quae caussa vulnera insanabilia facit, imo mortem quibusdam attulit. Ergo sugentium ora forficibus praecidunt, inquit Plinius, lib. 32. c. 10. ac veluti siphonibus defluit sanguinis, paulatimque morientium capita se contrahunt nec relinquunt. Postquam deciderunt, removenda impressa vulneri mala qualitas, et cavendum, ne plus sanguinis, quam opus sit, profluat. Duobus hisce Galenus unâ operâ satisfacit, dum, si cruentae adhûc quasi lachrymae profluxerint, farinam cuminumque admovet, lanamque modico oleo madentem. Aut cucrubitula vel spongia tepida imbutâ admoveatur ad virus extrahendum: vel locus salsâ aquâ abluatur: et si sanguis supra modum fluxerint, linteum aceto madidum vel gallae ustae imponantur. Tandem si cognoscere voles, quantum sanguinis exhauserint hirudines, in vas immissas contegito sale minutum trito: Sic enim evoment, quicquid hauserint. Atque haec de mollium partium sectione dicta sunt.

CAPUT IIX. De Ossium Sectione.

QUae vero in duris seu ossibus fit sectio, quadruplex est, pro vario [gap: Greek word(s)] modo, et instrumentorum varietate: Rasio scilicet, Limatio, Perforatio seu terebratio et serratio.

Rasio. Rasio primum est inaequalitatis ossium scalpello radendo complanatio et laevigatio, aut sordium firmiter ossibus adhaerentium detractio. Locumque


page 1020, image: s1020

cumque habet in fissura, contusione et fractura cranii; in ossibus carie vitiatis; in dentibus scabris, et quibus sordes ac crustae tartareae adhaerent. Fit autem Rasio scalpris, magnitudine et figurâ pro affectionis et ossis natura variis, vel rectis, quales sunt fabriles, quibus pellendo utimur; vel in extremitate inflexis, quibus attrahendo utimur, cum os scabrum complanamus, vel nigrum cariosumque cavamus, dentes scabros aut crustâ obductos utrisque cum rectis et aversis, tum in extremitate inflexis radimus. Calvaria, si a telo laesam fractamque vel contusam esse suspicio sit, non tamen, quid mali acceperit, appareat; scalpello radenda in longitudinem, et si teli sedes in conspectum venerit, tam sedem, quam ossa ambientia radere oportet. De quo videatur Hippocrates, lib. de vulneribus capitis. Ossa vero nigra vel cariosa deradenda, donec ad os sanum, hoc est, album et solidum ventum sit, et aliquid sanguinis erumpat. Osse raso pulvis cephalicus inspergendus. Si autem os cariosum valde exsiccatum sit durumque redditum, ut scalpri solius operâ tardius caries tolli possit: autores scalpra et malleo simul uti praecipiunt. In capite tamen mallei usus minus commodus est: quod cerebrum ictum illum minime ferre possit, et nonnulli ex ictu muti facti sint, cerebrumque nec strepitus nec sonitus magnos ferat, ut apud Ambrosium Paraeum, lib. 9. cap. 14. videre est. Si tamen omnino malleo opus sit, Hieronymus Fabricius ab Aquapendente caput seu verticem scalpri panno, et malleum similiter obvolvit. Ita enim ictus minime offendit. Raduntur vero ossa nonnunquam usque dum aliquid sanguinis appareat, eo etiam fine, ut caro vel cutis facilius ossi denudato uniatur, ipsique inducatur.

[note: Limatio.] Secundo limatio seu ossium per limam attritio in dentibus locum habet. Quando enim dentes praeter naturam prominent, et homini in edendo vel loquendo impedimentum aliquod afferunt, lima id, quod prominet, atterendum: idque caute faciendum, et per intervalla citra omnem offensionem vicinarum partium, et ne dens concutiatur et mobilis reddatur. Videatur etiam Ambrosius Paraeus, lib. 16. cap. 26.

[note: Perforatio] Tertio est perforatio, quâ partem e medio ossis excidimus, vel terebra, vel scalpro, vel simul scalpro et terebrâ. Perforatio, quae fit terebrâ, Graecis [gap: Greek word(s)] dicitur, terebra [gap: Greek word(s)] . [note: Terebrarum genera.] Est autem [gap: Greek word(s)] aliud rectum et acutum, ac in gyrum excavatum, quod in specie terebra: aliud cavum, quod Modiolus dicitur. Terebra est similis communibus terebris, quibus fabri lignarii utuntur. Atque ea duplex: Una, quae simpliciter terebris fabrorum responder:


page 1021, image: s1021

alia, quae juxta cuspidem tanto spatio, quanta est calvariae crassities exstantem nodum vel circulum habet adaptatum, qui dum in cranium adigitur terebra, eam altius, quam par est, descendere prohibet: quod terebrae genus, quod altius immergi non possit. Graeci [gap: Greek word(s)] nominant. Modiolus Graecis [gap: Greek word(s)] , est ferramentum cavum, teres, imis oris serratum denticulatumve et terebrae rectae, quae [gap: Greek word(s)] dicitur, opponitur, quod versatili manubrio circumagatur: quod si in medio clavum habeat, masculus, si non habeat, faemina appellatur. Quidam tamen modiolum serrae potius quam terebrae genus esse statuunt. Recentiores autem adhûc aliud modioli genus usurpant, quod non est cavum, neque etiam serratum, sed alatum, quod fere dimidium globum ad latera excavatum et alas aliquot acutas habentem refert. Figurae videantur apud Ambrosium Paraeum, lib. 9. cap. 18. et Joh. Andr. a Cruce.

[note: Persomtionis locus.] In perforatione autem cranii id inprimis praecavendum, ne membrana seu dura mater laedatur, et multô minus cerebrum. Id fit, si rectus locus perforationis, et instrumenta idonea eligantur.

Locum quod attinet, primo perforatio non fiat super pericranium, sed osse nudato; ne lacerato pericranio inflammatio excitetur. Deinde non fiat in loco suturarum. Facile enim inibi inflammatio durae matris excitatur; et sub suturis sunt durae matris sinus sanguine referti. Tertio non fiat in lateribus ad tempora et ad synciput; cum eâ parte per internam calvariae partem vasa discurrant, quae perforatione rumperentur; sanguisque inter cranium et cerebri membranam cum vitae periculo effunderetur.

[note: Instrumenta.] Instrumentum vero tale eligendum, quod perforato cranio nec pondere suo ac impetu facile deorsum praecipitetur, et membranas cerebri vel etiam ipsum cerebrum laedat, nec extremitate acutâ duram matrem vulneret, aut utrumque praestet. Ideoque ad cranii tutam perforationem id terebrarum et modiolorum genus alienum est, quod obstaculo caret, et facile demergitur, atque [gap: Greek word(s)] non est, et quod cuspides acutissimas habet. Ergo ut et demersionem et punctionem evitarent, vario modo laborarunt artifices. Et quidem ne deprimeretur, obstaculum in orbem, quasi nodum in terebra, aut circulum in modiolo pararunt, quod impedit, ne altius mergi possit. Ne vero pungerent membranas cerebri, modiolos alatos et limatos, eosque varii generis invenerunt, quorum figurae apud Johan. Andr. â Cruce exstant.

Verum cum cranium in alio crassius sit, in alio minus crassum: et ex his etiam quaedam nimis tarde et laboriose cranium perforent: commodiores ex omnibus instrumentis videntur


page 1022, image: s1022

modioli alati, et quidem alis quatuor vel sex praediti, qui et satis ad perforandum sine mora apti sunt, nec habent acutas cuspides, et ptaeterea obtinent obstaculum perpetuum et firmum, et ex latiore parte in angustiorem desinunt, et omnibus craniis apti sunt. Non tamen incommodi etiam videntur modioli imis oris serrati, si ita parentur, ut sint [gap: Greek word(s)] .

In manubrio quoque seu parte, quae agit et circumvertit, etiam quaedam varietas occurrit. Alii enim instrumentum parant exligno et ferro recto vel transverso et chorda, vel ligno, pilâ et chorda, vel arcu et chorda: alii manubrio utuntur simplici: alii cannulato seu fuso: quae omnia apud Joh. Andr. et Cruce depicta extant. Cum autem eligenda sint ea instrumenta, quae et minus gravia sunt, et propterea non adeo magna, ac quae sine strepitu insigni officium suum praestant: illa minus commoda sunt, quae chordâ circumvolvuntur, ob magnum strepitum: ex reliquis ea eligenda, quae et minus gravia sunt, et suam operationem sine magno strepitu et cito absolvunt.

[note: Cranii persorandi modus.] Cranii vero perforandi modus hic est. Derasis in loco perforando capillis, duabus lineis decussatim se intersecantibus, declinando tamen diligenter et musculos temporales et suturas, cutis, nisi antea pateat, usque ad os incidenda: deinde pericranium, ne a terebra laceretur, atque hinc dolor et inflammatio excitetur, ab osse deducendum, donec os nudum sit, et si quid laesum est, in conspectum veniat. Sanguis linamentis siccis aut posca imbutis cohibendus, et linteum aenelaeo mersum vulneri imponendum: Cataplasma quoque ex rosis, sarina hordei et fabarum in oxymelite coctis et rosaceo mistis supra vulnus applicandum, et vulnus fasciâ conveniente obligandum. Postero die vulnere soluto sordes detergendae, aegroque collocato et obturatis gossypio auribus, videndum, quibus instrumentis, si fractum aut vitiatum os sit, id commode auferri possit. Etenim si sine terebratione, scalpro, forcipe vel volsella, quod omnino fractum, aut nigrum, aut corruptum est, eximi potest, bene se res habet; sin minus, aut si etiam materia sub cranio contineatur, terebratione opus est. Ideoque labiis per linteola sicca aut vino madida et expressa munitis modiolus convenientis magnitudinis eligendus, et primo modiolus masculus, in cujus medio clavus seu cuspis acuta est, figendus ad rimae seu fracturae latera, tâm distans â rima, ut ipsam non attingat. Quod si rima non appareat, sed acuta telo vulnus inflictum sit, in medio et centro ejus infigenda cuspis. Hinc sinistrâ manu manubrium versatile teneat Cheirurgus, et modiolum capiti imprimat, dextrâ vero terebram circumagat, quo usque vestigium modiolus cranio impresserit. Tum remoto masculo modiolo, modiolus faemina applicandus


page 1023, image: s1023

et circumvolvendus, et cum scobis aliquid apparet, attollenda terebra, et modo in oleum rosaceum, ut facilius circumagatur, modo in aquam rosaceam, ne incalescat, immergenda. Ubi ad meditullium cranii perventum est, quod ex sanguine apparente cognoscimus, cautius et mitius instrumentum imprimendum, ne cum os trajici incipit, pondere et vi mergatur. Atque ubi jam fere perforatum est cranium, quod ex eo, quia movetur et vacillat os, et renixus amplius non sentitur, cognoscitur, cessandum, et vecte exiguo inter oras ossis excisi immisso, et aliquantulum osse dimoto ossis frustulum excisum volsella prehensum eximendu. Quod si ne sic quidem extrahi possit, scalpello plumbeo malleo adacto ossis residuum exscindendum. Si vero modiolo alato utamur, instrumentum mutare opus non est, nec metuendum, ut pondere facile mergatur.

Osse detracto orae attollendae et circumradendae, si vel depressae vel asperae sint. Ad excisionem usurpari solet scalper excisorius, Graecis [gap: Greek word(s)] , in summa cuspide praefixum habens rotundum, atque obtusum et laevem fervi globulum, instar lenticulae, aciem vero in longitudinem acutam. Et si quid scobis in membranam incidit, tollendum, et panniculo simplici, lineo molli, vulnerique aequali rosaceo calido madido cerebri membrana operienda, et linteo complicato vino austero et rosaceo imbuto totum vulnus tegendum. Tandem reliqua curatio, ut in vulneribus capitis fieri solet, pertexenda, pulveribusque cephalicis utendum, qui parantur ex thure, mastiche, aloe, myrrha, rad, iridis, aristolochiae, sanguine Draconis, farinâ ervi et hordei, ac similibus, quae exsiccare et detergere citra morsum possunt. In vulneribus enim capitis non utendum medicamentis humidis et unctuosis: nisi ad inflammationem prohibendam et doloris mitigationem: ubi vero doloris et inflammationis notae praeterierint, his pulveribus utendum, qui membranis cerebri etiam cum melle rosaceo adhiberi possunt.

[note: Ossium cariosorum perforaetio.] Celsus, lib. 8. cap. 2. in ossibus etiam cariosis quacunque parte sitis perforationem convenire censet. Si caries, inquit, alte descendat, per terebram urgenda crebris foraminibus est, quae altitudine vitium aequant: tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec os inde [note: Serratio.] siccum ex toto fiat. Tandem serratione seu serrae sectione etiam ossa dividuntur: cujus usus est, cum parte aliquâ emortuâ, serrâ, carne prius cultro ad os incisa, os nudatum dissecatur, de quo postea dicetur: aut cum os aliquod fractum extra eminet, et in sedem suam reponi non potest. Illud enim vel forcipe vel serrâ secundum Hippocratem, 3. de fract. t. 46. exscinditur: de quo etiam Ambros. Paraeus, lib. 18. cap. 26.


page 1024, image: s1024

aut cum rima amplianda, vel tabula cranii tollenda.

CAPUT IX. De Ustione.

[note: Ustio.] REstat ultima [gap: Greek word(s)] species USTIO, quâ utendum, ubi neque medicamentis, neque sectione morbi tolli possunt, secundum Hippocratem, 7. aphor. ult. Quaecunque non sanat medicamentum, ea sanat ferrum: quae ferum non sanat, ea ignis sanat: quae ignis non sanat, ea incurabilia putari oportet.

Fit autem ustio duobus modis: [note: Ustio duplex.] vel iis, quae acta ignem igneamque qualitatem habent, ut ferrum, vel alia ex auro, argento, aere facta instrumenta ignita, quae cauteria actualia nominantur: vel medicamentis causticis, quae cauteria potentialia appellantur.

[note: Actualis cauteriae differentiae.] Actualis cauteriae differentiae aliquot sunt, ratione materiae et figurae inprimis, tum aliis quibusdam modis discrepantes. Ratione materiae tot sunt differentiae, quot corporum ignitorum, quibus ad urendum utuntur Medici. Etsi vero antiqui variis corporibus usi sint, plumbo, aqua fervente, fungis ignitis, fusis buxeis oleo fervente tinctis, sulphure, oleo, butyro fervente et aliis quibusdam: tamen metallica hodie magis in usu sunt ex ferro, aere, argento, auro parata. Ferrum potentissime urit: minus vehementer aes et aurum.

Differentia vero a figura sumta varia est. Alia enim sunt oblonga, alia rotunda, alia lata, alia lunata, alia circularia, triangularia, quadrangularia, alia lenticularem formam habentia, alia olivarem, alia nucleum referunt: alia acuta sunt, alia obtusa, alia ensis, cultelli, mallei figuram referunt. Quas figuras varias depinxit Ambros. Paraeus, lib. 18. cap. 27. et Johan. Andr. a Cruce: quae necessario fuerunt inventae, pro morborum et affectarum partium varia ratione.

Differunt quoque ustione, pro ut instrumenta, quibus urimus, magis vel minus incanduerunt, et hinc magis vel minus urunt. In putridis enim ulceribus, etsi locus vim ignis sine periculo sustineat, id est, si carnosus sit, et nervis ac venis insignibus careat, cautere satis ignito uti licet: in aliis vero partibus structurâ tenuibus [gap: Greek word(s)] , ut Paul. l. 6. cap. 58. appellat, id est, ignavo, sive non multum ignito cauterio utendum. Alia rursum cauteria profundius imprimuntur, alia cutetenus saltem et superficialiter.

Ustionis autem administratio haec [note: Ustionis administratio.] est. AEgro recte collocato locus urendus diligenter notandus, capillis, si adsint, prius derasis; tum cauterium, materiâ, magnitudine et figurâ parti affectae et morbo conveniens, et quantum morbus et pars affecta requirit et admittit ignitum, prosundius vel superficialiter saltem, prout opus, imprimendum.



page 1025, image: s1025

In omni autem ustione diligenter cavendum, ne partes vicinae laedantur. Non ergo abs re fuerit, spleniis albumine ovi, mucilagine sem. psyllii aq. ro sarum extracta, succo rosarum, plantaginis vel similibus imbutis loca vicina munire. Remoto igne linimentum ex butyro non salso, oleo rosaceo cum vitellis avorum misto, et adipe gallinae imponendum, ut crusta decidat. Escharâ demtâ ulcus, ut moris, curandum. Si autem partes penitiores et in sinu aliquo sitae, ut in ore, ani fistulis, urendae sunt, tubulus conveniens requiritur, per quem candens ferrum ad locum affectum immittitur, ne vicinae partes laedantur.

[note: Cauteria potentialis.] Alter ustionis modus est, qui fit per medicamenta caustica sive cauteria potentialia. Quae autem sint medicamenta caustica et [gap: Greek word(s)] , supra hoc lib. par. 1. sect. 1. cap. 10. dictum, et qua ratione ex iis paranda sint cauteria in fine hujus libri docetur. Videatur et Ambr. Paraeus, lib. 28. cap. 32.

[note: Fontanella seu fonticuli.] Atque hujus omnino loci est de fontanellis agere. Sunt autem fontanellae seu fonticuli parva ulcera arte inducta in parte sane, ferro ignito, vel medica mento caustico, ad vitiosos humores per ea evacuandos, revellendos, derivandos, atque ita morbos, qui ab iis pendent, curandos vel praecavendos. Cauteriis enim inducta ulcera partem ad [gap: Greek word(s)] deducunt, ut ex iis, quasi fonticulo, quicquid vitiosi humoris cumulatum suerit, evacuetur. Atque ita saltem in morbis diuturnis locum habent fontanellae: non in acutis, qui subitas evacuationes requirunt. Etsi vero id, quod quotidie evacuasi vero id, quod quotidie evacuatur, exiguum sit: tamen quia continuatur, temporis progressu plurimum juvat.

Tempus fonticulos parandi, quod attinet primotum fonticuli excitandi, ubi praesidia mitiora nihil profecisse videmus, vel docto [gap: Greek word(s)] ducti nihil profectura existimamus. Est enim ustio inter extrema praesidia. Ubi item corpus bene prius a cacochymia per purgationem, vel a plethora per venaesectionem depletum fuerit. Haec corporis praeparatio usque adeo est necessaria, ut Hippocrates nusquam faciat cauterii mentionem, quin expressis verbis moneat, ut prius pharmacum exhibeatur. Deinde ratione anni temporum, ver maxime omnium aptum est, quo humores a natura funduntur, viaeque dilatantur. 3. Ratione aetatis pueri tenelli et senes decrepiti propter virium imbecillitatem non facile tolerant magnum remedium, quale est fonticulus, illi, quod facile exhauriantur, hi, quod exhausti sint. Nisi igitur urgeat gravis morbus, veluti est Epilepsia, Catarrhus, et Apoplexia, periculi plena, aliisque remediis incurabilis, illi aetati est parcendum.

Adhibentur autem vel in parte affecta, ad humorem, qui in ea est, evacuandum, vel in parte contraria


page 1026, image: s1026

aut vicina ad humores, qui in fluxu sunt, revellendos vel diravandos. Frequentius tamen excitantur vel in occipitio ad revellendos humores ab oculis: vel in sutura coronali ad humores e cerebro ad exteriora evovandos: vel in brachus ad revellendos humores, qui a capite ad partes subjectas descendunt, sive ad fauces sive pulmones; vel in cruribus, ad humores ex epate liene, renibus, utero revellendos vel derivandos. Et quidem [gap: Greek word(s)] id faciendum, et sinistrâ capitis parte affecta in sinistro brachio; dextrâ in dextro; jecore affecto in dextro crure; liene in sinistro fonticulus ponendus. Nonnunqua et interceptionis gratia fonticuli fiunt, et humida crura ac ulcera crurum fonticulo supra genu in coxa excitato sanantur.

Fonticuli, qui in cervice excitantur, locus est in cervice inter secundam tertiamque vertebram, eâ sc. in parte, ubi setaceum adhibetur. Notatque Fabricius Hild. Observ. 1. Cent. 1. non tam commode geri fonticulum in nucha, quam setaceum, ob eas reationes, quod pisum aut globulus ex nucha facile excidat, ulcusque difficulter deligari possit.

[note: Leta fonticulorum.] Fonticulus, qui in sutura coronali paratur, plurimum potest ad revellendos, evacuandosque humores, qui in capite sunt, ne detenti graves cebri moros inducant, vel ad partes vicinas et inferiores defluentes itidem gravia mala exitent. Locus hujus fonticuli excitandi est, ubi coronalis sutura fagittali jungitur, et haec duae suturae concurrunt. Hoc enim in loco facilor et commodior humoribusexitus datur. Cum autem opus sit, locum istum diligenter inquirere, aliter alii id faciunt: nimirum ad nasi radicem, alii ad pinnam, carpum inter utrumque oculum ponunt: hinc manum et digitos supra frontem et capillos extendunt, et locum suturae et fonticuli apponendi esse statuunt; alii ubi digiti medii, alii ubi indicis, alii ubi annularis extremitas desinit. Verum cum caput, nasus, manus aliis sint longiores, aliis breviores, jubendum, ut aeger valide dentes concutiar, atque tunc, ubi obscurus motus in capite percipitur, ibilocus erit sutinae. In calvis et aetate consistente, declinante ac senibus praecipue, cutis, ubi suturae sunt, depressa videtur. Si tamen nullum certum signum habeatur, ceset Hieron Fabricius ab Aquapend. eligendum esse locum potius superiorem ut si fortasse locus concursus harum suturarum non exacte inveniatur, a sagittali tamen sutura non aberretur: qui etiam hac de re videatur, de Chirurgicis operationibus, titulo, de fonticulo in sutura coronali.

Alias fonticuli frequentissime in brachiis et cruribus parantur. Etenim cum fonticuli diligenti curâ indigeant, et quotidie mane et vesperi detegendi sint, eo in loco maxime fieri solent, quo ipse aeger oculis et manibus pertingere potest. Et quia


page 1027, image: s1027

propter humores superfluos vel evacuandos vel revellendos vel derivandos exitantur fonticuli; humores vero in vasis consistunt: non in quocunque brachii vel cruris loc commode excitatur fonciculus, sed ubi venae majores sunt, aut earum propagines: non tamen supra venas, sed prope venas. Et qui crura et brachia ad motum destinata sunt, ne fonticuli propter dolorem aliquod insigne motui impedimentum afferant, non in ipso corpore musculi et ejus carnosa parte, ac multo minus circa tendines et nervosa partes, excitandus, sed inspatio seu interstitio inter musculos. Atque id interstitium in brachio ex cubiti valida flexione et extendione: in crure vero, si supra genu sit fonticulus ponendus, ex genuum, si vero infra, ex pedis flexione et extensione exploratur, apice indicis digiti in musculorum interstitio compresso.

Itaque in barchio commodissimus fonticuli locus est inter musculum deltoidem et alium, qui cubitum flectit, biciipitem dictum. In crure vero fieri fonticuli consueverunt tum supra genu, tum infragenu, et tum in externa, tum in interna parte. Sed cum pars externa non habeat vicinas venas interna vero habeat saphenam; et praeterea interna pars non habeat latum tendinem, quem vitari oportet, atque insuper in mulieribus ob uterum, censet Hieron. Fabricius ab Aquapend, rectius parari fonticulum in interna seu coxae seu tibiae parte; et ea quidem, quae apte deligari potest: si sc. supra genu ponendus sit fonticulus, ut nec longe a genu, nec minis prope genu sit. Si enim longiore supra genu spatio fonticulus paretur, deligatio et fasciatio commoda fieri non potest; cum ea pars declivitatem haeat: si vero nimis propre genu fonticulus excitetur, articulis et tendinibus nimis vicinus est ille locus.

[note: Quot modis fiant fonticuli.] Fiunt autem fonticuli vel medicamento caustico vel ferro. Cauterio potentiali hoc modo parantur fonticuli. Loco, cui applicare cauterium animus est, capillis, si adsint prius derasis, ad defensionem vicinarum partium imponitur emplastrum triapharmacum, vel aliud conveniens et tenax, in medio ad magnitudine pisi perforatu. Foramini huic particula cauterii magnitudine pisi, (si pennae anserinae vel capsulae argenteae includatur, tutius est, atque hoc modo minus vicinas partes laedit) sputo prius, si durius sit, madefacti, applicatur, ut cutem tangat. Cauterio applicato aliud emplastrum imponendum, quod cauterium admotum firmet et retineat; fasciisque membrum obvolvendum. Post sesquihoram, horas duas, vel tres, pro ut medicamentum vim operandi habet, omnia removentur, et eschara, seu crusta apparebit. Eschara inungatur butyro insulso recenti, alii hoc cataplasma ad dolorem sedandum et separadum escharam adhibent.


page 1028, image: s1028

R. fol. malvae, violarum recent. ana p. ij. Coq. et contundatur. Adde pingusutllae insulsae, butyri [gap: sign vor Drachme] vj. fermenti recent [gap: sign vor Drachme] j Croci [gap: sign vor 1/2 Drachme] . Misce. tepidum admovetur.

Unguenta vel cataplasmata bis dedie renovanda, donec eschara separetur.

Estque in nostris regionibus modus is fonticulos excitandi satis usitatus. Itali tamen et alii cauterium actuale praeferunt, quod cauterium potentiale non solum mala qualitate praeditum sit, sed et saepe magis comburat, quam par est, ita ut non raro vis ejus pertingat ad musculos, tendines et nervos, unde dolores et inflammationes excitantur. Verum enim vero cum pauci sint inter nostros, qui ferrum ignitum admittant, si ea eligantur cauteria potentialia, quae nullâ malignâ qualitate praedira sunt, et loco convenienti apponantur, caveaturque, ne ad vicina spargantur, quod fit, si vel pennae anserinae operculo seu cupulae glandis includantur, vel locus vicinus satis muniatur sine incommodo cauteria potentialia usurpari posse experientia testatur. Monet etiam Hieron. Fabricius ab Aquapend. ne, si fonticulus causticis excitetur, butyrum apponatur, ne sub crusta putredo excitetur, sed solum diapalma cum vino sufficere existimat.

Ferro vero fit fonticulus vel incisione vel ustione. Incisione dum fit, forcipe cutis apprehenditur, et arcte constringitur, eodem modo, ut dum setaceum in cervice ponendum est, et postea scalpello inciditur. Verum etiam simplici in cisione, quali in vena aut abscessu aperiendo utimur, fonticulus excitari potest sine dolore. Si enim primo scalpello exiguum vulnus fiat, atque in illud turnda ex radice exsiccata rapi, gentianae, medulla sambuci, sorgi, ut supra de vulneribus et ulceribus ampliandis dictum, immittatur, brevi tempore vulnere dilatato fonticulus excitari potest.

In ignito autem cauterio appliplicando cum tria occurrere soleant, quae homini molestiam pariunt, calor scil. dolor, et ignis aspectus ac horror: serream primo Medici invenerunt laminam, in cujus medio foramen sit tantum, ut admittar cauterium, ac in inferiore parte, quae corpori applicanda est, circulum haeat, cum supercilio tenui et nonnihilacuto, quae supra locum fonticuli excitandi atramento notatum imposita et partem vicinam refrigerat et stupefacit, cum frigore, tum compressione, atque ita facit, ut calor ferri igniti et dolor minus percipiatur. Quod si cauterium pixide conveniente inclusum contineatur, horror ille et timor ignis tollitur, et cauterium aegro vix animadvertente applicari potest. Verum cum cauterium istud pixide inclusum depingi commodenon possit, [gap: Greek word(s)] rectecognoscitur.

Modus urendi est, ut cutem tantum uramus. Nunc tamen lenius nunc fortius ferrum imprimendum;


page 1029, image: s1029

lenius in aetate tenera, corpore molli, item in brachio: fortius in adultis, corpore duriore, item in cruribus.

Crusta, j seu medicamento seu fero ea inducta sit, convenienter detractâ, detergentibus et siccantibus medicamentis utendum, quae globulo ex linamentis concerptis parato excepta in medio ulceris ponenda et deliganda: idque contiuandum, donec foramen conveniens sit conformatum. Postea ubi fonticulus paratus, liureolis in medio perforatis ulcusculum illud circum scribendum, et si opus pilula ex medulla, sambuci est conformada et comprimenda, ac ulceri arcte indenda, quae ob mollitiem dolorem non excita, et ob spongiosam naturam humorem imbibens dilatatur, atque ita ulcus sensim ampliat: vel spongia imbibatur albumine ovi conquassato bis terve, deinde arcte ligetur, constringatur, et exsiccetur; exsiccatae sumatur particula magnitudine ciceris, quae etiam commode locum apertu servat et humores imbibit. Ulcere satis dilatato vel globulus vel semiglobus ex cera, idque commodissum est, vel galerus argenteus rotundus, plurimis in locis perforatus, et spogiolâ repletus in foramine continuo gestetur, et covenienter deligetur, ac bis singulis diebus ulcus mundetur. Si quis tamen fonticulum sine dolore et molestia parare velit, non festinet globuli seu galeri illius impositionem, sed primum cerea pila parva imponatur, et pulvinat duriusculum supponantur, et fasciâ arctius constringatur.

Quousque aperta sint ista servanda ulcera non ita dicere in promtu est. Intedum enim materia morbifica non statim aut sponte ad fonticulum accurrit, sed longâ successione allici vult, ita ut saepe plures dies, imo annus unus alterve elabatur, amtequem natura prioribus viis relictis novae huic ab artefactae assuescat. Proinde affectus pertinacia, aegrique vires hîc quoque attendendae. Ille, si perpetuo foveatur a viscerum acachexia, naturâ, morbo aut aetate introducta, e. g. si quis naturâ sit catarrhosus, aut alio derentus morbo haereditario, si senex podagrâ laboret, aut apoplexiam metuat etc. gestatio fonticuli diuturnior, ac per plures amos, imo ad vitae finem usque contiuata indicatur: cum observationes Medicorum attestentur, eos, quibus etiam post multos annos ejusmodi ulcus coaluit, praesentissimum vitae periculum, saepe etiam mortem subitanea incurrisse. Verum, vires si incipiat debilirari cum membrum fonticulum genres gracilescit, aut fluxione copiosiore rentatur, cum ulcus sordidum malignumque evadit, cum superarticulum descendit, aut sponte exiccatur ec. hisce in casibus tempus est, ut vel claudatur ulcus omnino, vel alio convenientiore loco aliud excitetur. Quod si ejusmodi circumstantiae nullae occurrant, generalis haec regula est tenenda, ne infra annum, aut semestre saltem


page 1030, image: s1030

spatium occlusio fonticuli fiat, nec ultra sexennium ejusdem gestario facile protrahatur, eo quod cum vitiosis humoribus saepe etiam boni evacuentur, unde postea corpus genio suo defraudatur, vel etiam ad sterilitatem disponitur. Inprimis cauterium, quod parti nobili, veluti capiti inustum est, ultra annum apertum servari non debere, scribit Jul. Caes. Claudinus, de ingress. ad infirm. lib. 2. cap. 7. PLura de cauteriis videantur apud Thomam Fienum, de cauteriis, Michaelem Gavasetium, in tractatu de recta cuaterii applicatione.

[note: Cucurbitularum applicatio.] Ad hanc tertiam operationem referri potest et illa, qua per cucurbitulas aliquid in corpore attrahitur, vel etiam extrahitur. Nisi quis illi peculiarem classem constituere, et inter hanc tertiam, et quae sequitur quartam, medio loco constituere [note: Cueurbitula quid.] velit. Est autem cucurbita vel etiam cucurbitula vas ventricosum, a forma cucurbitae ita dictum, quod corpori attrahendum affigitur; unde et Galenus 4. method. medand. cap. 7. instrumentum ad violentum attractum, a Medicis excogitatum cucurbitam esse dicit. Vis autem omnis earum et agendi ratio a vacui ratione provenit. Aere enim intus consumpto vel extracto necessario cuti adhaetent, eamque ad se trahunt, et si scarisicata sit cutis, sanguinem; sin integrae applicentur, spiritus flatusque evocant.

[note: Cucurbitularum differentia.] Est autem earum aliqua differentia a materia, a figura, et magnitudine sumta. A materia quidem quatuor cucurbitularum genera antiquis in usu fuerunt, vitreae, eaneae, argenteae, corneae. Corneae ex utraque parte patebant, et sine flamma imponebantur, aere superiore parte, qua exiguum foramen erat, ore extracto, et foramine post ea clauso. Reliquae omnes altera tantum parte patent, et cum flamma imponuntur.

Cornearum usus etsi hodie apud nos exoleverit: in tota tamen Arabia et Thracia frequens est, de quibus agit Prosper. Alpimus, de medic. AEgypt. lib. 2. ca. 13. et 14. ac Johan. Thomas MInadous disp. medic. 4. qui eas omnino in usum rvocandas censet, cum idem illis facere, quando nimirum monore attractione et minore sanguinis evacuatione opus est, aeneae et vitreae non possint. Cujus opinioni ut plane non refragamur: ita etiam vitrearum et aenearum non unam plane vim in attrahendo et ecacuando, sed idiversam pro ratione magnitudinis et formae, esse dicimus. Nam si monores sint, cum minori flamma, paucioribus et minus profundis vulberibus applicentur, etiam debilius trahent, et minus evacuabunt.

Differunt etiam figurâ, quod aliae sunt rotundae, et ore magis patulo, aliae in metae formam fastigiatae et angustiore orificio, quae quia utplurimum ex cornu fieri solebant cornicula appellantur.

Magnitudine, quod aliae sunt magnae aliae parvae, aliae mediocres.



page 1031, image: s1031

Cucurbitularum autem usus multiplex est. Alias enim cucurbitulae parti affectae imponuntur, ut qui in ea praeter naturam continetur humor vel flatur extrahatur. Galenus, 12. method. medend. c. ultimio: quod fieri debet nulla fluxione amplius infestante vel plenitudine praesente: quam ob caussam et in colico dolore ventri, ad flaruosum spiritum evocandum, cucurbita magna cum multa flamma apponitur et in morsu ac ictu venatorum animalium cucurbitula ad evocandum venenum parti applicatur. Alias non parti affectae, sed oppositae vel vicinae applicatur, ad humores et sanguinem a parte affecta revellendum et ad contraria trahendum vel ad vicina derinvandum. Unde Hippocrates, 5. aphor. 50. scribit: Mulieri si placetmenstru a sistere, cucurbitulam quam maximam ad mammas appone. Et in pertinacibus oculorum fluxionibus cucurbitula scapulis cum magna flamma apponitur. Alias ad impetu sanguini versus aliquam parte conciliandum, sicut dum menses suppressos evacuare animus est, ad inguina et in cruribus cucurbitulae apponuntur. Verum non solum ut sanguni motum concilient, cucurbitulae aliquando applicantur, sed etjam abdomini quandoque apponuntur, ut calculum, in ureteribus subsistentem, in vesicam deducant. Alias ut pars aliqua in locum suum, unde excidit, reducatur.

Applicantur autem cucurbitulae vel suctu, ut antea de corneis dictum, vel flamma, vel calefactae tantum. Et si humorem sensibilitet attrahere et educere animus est cutis primo scarificatur; si vero spiritum vel flatum vel humorem insensibiliter educere libet, cuti integrae applicantur. Nam, ut Celsus, lib. 2. cap. 1. ait. Cucurbita ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra spiritum.

Atque haec de tertia operatione Chirurgica dixisse sufficiant.

CAPUT X. De rerum extra in corpus immissarum extractione.

QUart operatio Chirurgica est [note: Res e corpore extrahendae quotuplices.] [gap: Greek word(s)] , seu rerum noxiarum et inutilium e corpore extractio. Plures autem operationes rursum haec complectitur, pro rerum eximendarum et operationis varietate. Res enim, quae eximendae sunt, vel extra incorpus immissae sunt, vel in ipso sunt genitae. Et quae in ipso genitae sunt, vel secundum naturam in eo genitae sunt et in eo aut praeter naturam detentae aut corruptae, vel praeter naturam genitae: de singulis ordine dicendum.

[note: Rerum extra immissarum extractio.] Et primum quod rerum extra in corpus immistarum extractionem attinet, sunt res illae duplices: primo omnia, quae vulnerando corpori immittuntur, ut tela omnis generis, et globuli e sclopetis emissi: deinde


page 1032, image: s1032

res quaedam externae, quae in fauces, et guttur, aures et nares et oculos inciderunt, et iis inhaerent. Tela primum, ut et globi plumbei, etsi aliquando satis diu in corpore haereant: tamen rarissime vulnus integre, telo in corpore adhuc delitescente, sanatur.

[note: Telorum extractio.] Tela autem recte extrahere satis difficile est, oriturque illa difficultas potissimum ex loco, in quem illa in corpus immissa penetraverunt, Ideoque ei, qui recte tela ex corpore extrahere aggredi voluerit, duo sunt inprimis necessaria, singularum coporis partium substantiam et naturam, figuram, situm et connexionem perspectam habere: Deinde telorum diversitatem ex materia, magnitudine et figura cognoscere: et omnino necessarium in telorum extractione cavere, nevenae, arteriae, nervi, tendines lacerentur. Turpe enim fuerit et parum artificiosum, ut Ambrosius Paraeus recte ait, si plus manus Chirurgi, quam ferrum noceat. Ut autem expedite tela extrahautur, aeger ea figurâ constituatur, quam obtinebat, cum vulneraretur. Quod si fieri non possit, jacens ita collocetur, ut quam maxime ad eam figuram accedat.

[note: Tela quot modis eximantur.] Eximuntur autem tela duobus modis, vel extractione, vel impulsione, id est, vel ea viâ, qua telum venit, vel eâ, quâ tendit. Extrahitur per partem, quâ tendit. Extrahitur per partem, quâ immissum est, vel nulla facta sectione, vel facta sectione. Etenim si telu non alte penetravit, si vasa magna et loca nervosa non transiit, et e regione, seu quâ tendit? os, venas, arterias aut nernos habuerit, et si non metus sit a magna laceratione: eâ viâ, qua in corpus penetravit, et quidem sine sectione, retrahi potest.

Si vero periculum est, ac metuendum, ne corpus laceretur, si telum eâdem viâ, quâ ingressum est, retrahatur: dilatandum vulnus, vel sectione, vel etiam sine sectione: eo sc. instrumento, quod [gap: Greek word(s)] Celsus, l. 7. c. 5. nominat, aut rostro Olorino aut Ciconiae aut aliis dilatatoriis instrumentis, quo facilius telum retrahatur. Extrahitur autem telum vel manibus, si id fieri potest, ut cum exstat, et in sola carne infixum est, vel volsella, cum altius haeret, quam ut manibus apprehendi possit, vel aliis instrumentis, quae Graecis [gap: Greek word(s)] dicuntur, cujusmodi sunt forcipes longae, denticulatae, rectae, incurvae, extremâ parte latae, totundae: quibus recentiores Chirurgi varia nomina a figura indiderunt, et rostrum corvinum, ciconiae, anatis, anseris appellarunt, quorum figurae exstant apud Ambrosium Paraeum, l. 10. cap. 18. et Johan. Andream a Cruce.

Si vero teli mucro in membro majorem, quam mediam, parten penetravit, et spatium, per quod telum retrahendum est, sit majus, quam quod adhuc transeundum fuerat, et neque os neque nervus, neque vena aut arteria id prohibeant: commodius est, ea parte, in qua tendebat, sectione factâ, eo telum impellere, atque per vulnus recens factum extrahere.


page 1033, image: s1033

Hoc enim modo facilius extrahitur, et vulnus facilius sanatur; cum utrinque medicamento locus pateat. Si tamen telum nimis latum sit, ab altera parte educere non expedit; ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adjiciamus. Si quoque inter duo ossa telum injectum sit, proxima membra habenis in diversas partes diducenda, ut laxius ad evellendum inter ossa detur spatium.

Si vero carni frustulum aliquod ossis, vel spina, vel festuca, vel simile quid inhaeserit, quod nec manu, nec instrumentis extrahi valeat, medicamentis hac vi praeditis id extrahendum. Commendantur in hunc usum lacertarum capita contrita et imposita a Dioscoride, l. 2. cap. 58. anagallis, dictamnum, aristolochiae rotundae radix, ut et fuccinum, crocus [?], magnes praeparatus, et similia, Emplastri formâ adhibita. Comendatur et Emplastrum Avicennae, quod componitur ex fermenti, mellis aut propoleos ana [gap: sign vor Libra] ss. visci querni [gap: sign vor Uncia] iij. ammoniaci [gap: sign vor Uncia] ij. olei antiquiss. [gap: sign vor Uncia] iij. et unguentum ex betonica et leporis pinguedine.

Plura de telorum extractione videantur apud Celsum, l. 7. cap. 5. Paulum AEginetam, l. 6. c. 38.

[note: Globos extrahendi ratio.] Verum cum nunc rarius sagittis vulnera infligantur, Chirurgica etiam sagittarum extractio hodie raro requiritur: sed cum fere globis sclopetorum vulnera infligantur, major hodie necessitas Chirurgis incumbit globulos plumbeos sclopetis corpori immissos extrahendi. Globorum autem illorum extrahendi ratio in multis cum telorum extractione convenit. Solent n. globi et viâ, quâ ingressi sunt, et eâ, in quam tendunt, extrahi. Nam si globus alte penetraverit, ut oppositae parti vicinior sit, et per cutem ac carnem subjectam tangatur: parte incisâ per illam globus extrahendus. Si autem ita altê non penetravit, ut ex parte oppositâ commode extrahi possit, specillo eâ parte, quâ globus venit, immisso, globus inquirendus, eoque reperto extractio commodo instrumento tentanda; quae varia sunt, et longitudine et figurâ differentia.

Tria autem ad extractionem requiruntur. Primo ut instrumento via dilatetur. Deinde, ut globus apprehendatur. Apprehendit a. instrumentum globum vel ut forceps, vel ut extremitate suâ se in globum infigit, aut eum cavo suo comprehendit, aut serrata extremitate apprehendit. Atque hinc instrumentorum varietas nascitur, quorum alia apprehendunt, et foras trahunt, quatenus globis infiguntur, alia globos comprehendunt, quatenus latiora et cava in extremo sunt; alia quatenus in extremo serrata sunt: quoru alia recta, alia incurva, prout recte vel obliquâ globus processit. Tertio globus apprehensus instrumento manu Chirurgi cum instrumento extrahatur. Instrumenta ad hanc rem idonea apud Paraeum extant, lib. 10. c. 14. et Joh. Andr. a Cruce, et Guil. Fabric. cent. 1. obs. 88. Ubi extrahendi globum


page 1034, image: s1034

modum facilem cum instrumentis depictis tradit, et vulgare illud instrumentum forma terebrae ad globos plumbeos extrahendos nova inventione commodius et aptius reddit. Cum enim, si vulgaris terebra globulo infigitur, globulus facile una circum volvatur, et circumvertatur: ille, ut hoc prohibeat, primo fistulam argenteam, ferream vel aeneam optime politam oleo rosaceo inunctam lente vulneri immittit, et ad globulum usque protrudit. Hinc alteram fistulam seu cannulam immittit in extremitate dentatam seu serratam, ita quidem, ut dentes ex sinistro in dextrum vergant, quae impediat, ne dum terebra globulo ingigitur, circum volvatur. Tandem per hanc secundam fistulam terebra immittitur, et cum ea satis globo infixta fuerit, telum cum globo et utraque fistula seu cannula extrahitur. Quod si globus specillo inveniri non possit, ut interdum in valde profundis vulneribus accidit, vulnus diu apertum servandum, et suppurantia medicamenta usurpanda, membrumque ita collocandum, ut suo pondere globus exire possit. Atque ita nonnunquam tela vel globi, qui aliquandiu in corpore latuerunt, tandem temporis progressu vel artis opera extrahuntur, vel natura expelluntur. Ita Hippocrates, 5. Epidem. cuidam, qui juxta inguina sagittâ percussus fuerat, cuspidem post 6. annos eduxit, et Guilh. Fabricius cuidam cultrum, qui spinae dorsi infixus erat, post biennium extraxit, Cent. 1. obs. 62. Simile quid et memorabile satis hîc ante triennium circiter accidit. Cum enim studiosus quidam ad nasi radicem internumque dextri oculi angulum cultro vulneraretur, cultri vi fracti dimidia pars digiti fere longitudine inibi in osse infixa inhaesit; quod et cum nec ipse, nec Chirurgus animadverteret, neque etiam autor vulneris quicquam de fracto cultro significaret, vulnus cito consolidatum est. Accidit tamen postea, ut post anni quadrantem circiter in superiore parte palati ante columellam aeger quendam dolorem perciperet, et postea ulcus ibi aperiretur: de cultro tamen latente nec aeger nec Chirurgus quid cogitabant, sed fortasse a carie ossis vulnerati ulcus illud apertum putabant. Evenit tamen paulo post, ut post columellam nigri quid promineret, quod laminam ossis cariosi esse putabant. Cum vero ad me aeger consilii caussa accederet, jussi, ut Chirurgus lima, quid esset, exploraret, qui mox ferrum id esse deprehendit, atque ita cuspidem cultri prominere animadversum est. Ulcus vero illud ante columellam proculdubio acies cultri motu suo aperuerat. Etsi vero Chirurgus extractionem tentaret: tame cum latione sui parte culter adhuc ossibus adhaereret, extrahi non potuit, sed naturae negotium committendum fuit, cujus ope accidit, ut culter indies magis promineret. Tandem cum cultri cuspis articuli digiti longitudine fere in faucibus


page 1035, image: s1035

propenderet, motumque aliquem ejus, quod ante non factum (cum sensim saltem ipso non anim advertente quotidie sese demitteret) aeger manifesto perciperet, atque in magno periculo se constitutum animadverteret, ac metueret, ne cuspide culter in viscera irrueret, cum Chirurgo ad me accurrit, et consilium petit. Subito vero tum cultri fragmentum suopte motu liberatum ac decidens a Chirurgo cuspide apprehensum et extractum est, parumque abfuit; quin in gulam delaberetur. Cum vero osse eroso foramen in parte supperiore palati relinqueretur, quod sermoni impedimentum afferebat, praeter medicamenta idonea abstergentia, et exsiccantia tandem laminam auream, instar clypei, quae in dorso prominentiam et globum habebat, parari, et spongiolam illi alligari curavi, quâ per spongiam foramini imposita, et haerente ac foramen claudente, satis commode locutus est. Caro tamen postea in labiis vulneris, licet tarde, augeri et foramen angustius nonnihil fieri coepit. Quâ laminâ instructus ipse hinc abiit. Foramen tamen illud maximâ ex parte carne expletum esse, ipsumque jam Concionatorem etiam sine illa aurea lamina agere, nuper mihi relatum est.

Alterum rerum extrahendarum genus, quod nonnunquam e corpore eximendum venit, est earum, quae faucibus et gutturi, auribus, naribus et oculis quandoque immittuntur, et incidunt, atque in his haerere solent.

[note: In faucibus haerentia extrahendi ratio.] Primo si piscis spina, ossiculum vel aliud quid in faucibus vel gutture haereat, saepe inde magna pericula et suffocatio imminet cujus rei exempla annotavit Guil. Fabricius, Cent. l. observ. 33. et 35. Id si ore aperto in conspectum veniat, volsellâ, eâque seu rectâ, seu in extremitate parum incurvâ, et ad spinas e faucibus eximendas commodâ, quam Graeci [gap: Greek word(s)] appellant, eximendum; quod si altius in guttur descenderit, ut adhibito oris speculo in conspectum non veniat, vomitus oleo amygd. dulc. aut oliv. vel pennâ aut digitis immissis ciendus. Nonnulli majores bolos deglutire jubent. Sunt, qui parvam spongiam puram resina terebinth. aut syrupo aliquo aut o. amygd. dulc. imbuunt, et filo alligatam aegro deglutiendam exhibent, filoque alligatam extrahunt.

Verum cum hisce modis omnibus saepe frustra spinarum et ossiculorum extractio tentetur: Hieron. Fabricius ab aquapendente candelam ex cera alba paratam crassite minimi digiti nonnihil incurvatam in fauces ab aegro demitti jubet, ut ejus impulsu spina vel ossiculum in ventrem descendat. Guil. vero Fabricius commodius adhuc instrumentum invenit, cujus figuram depinxit, usumque descripsit, Cent. 1. observ. 36. Si nec hoc modo suo loco moveri res immissa possit, naturae et tempori negotium totum committendum.


page 1036, image: s1036

Progressu enim temporis calor naturalis coquendo et alterando remillam mutat, et imminuit; aut certe a parte, cui inhaeret, liberat. Ut tamen maturius id fiat, natura in coctione adjuvanda concoquente medicamento ex radicibsu althaeae, farina sem. lini, faenugr. sapa et ol. amygd. parato ac cervici imposito. Accidit etiam, ut in asperam arteriam inter deglutiendum, ridentibus vel loquentibus portiuncula de cibo vel potu incidat, naturam ad tussiendum cotinue irritans, interdum et periculum suffocationis afferens. Ea sternutatione, arte, hoc est pulveribus errhinis, concitatâ, commodissime eliditur, secundum Fabricium Hildanum: vulgus dorsum pugna percutere solet.

[note: In aures immissa extrahendi ratio.] Deinde in aures nonnunquam res quaedam irrumpunt, vel immittuntur, quae mature extrahendae sunt. Nam si diutius in aure relinquantur, praesertim si acrimonia aliquâ praeditae sint, aut si intumescere possint, ut legumina, quae in aurem immissa non solum intumuisse, sed et germinare caepisse observatum est, dolore gravissimos, auris inflammationes, et hinc convulsiones, atque alia gravia symptomata excitare solent.

[note: Vermes inaures illapsi.] Inter ea autem primo sunt vermes, quae interdum in aures irrepere solent: quod etsi plerumque ex aegrorum relatione cognosci possit: tamen cum et insciis interdumid accidat, cognoscitur id ex titillatione, et pruritu, dolore mordicante, nonnunquam et convulsivo, aegri angustia et inquietudine. Quamprimum igitur, et quidem si fieri potest, vivus extrahendus; Idque ut commodius fiat, et facilius apprehendi possit vermis, proliciendus versus exteriora, dulcibus in aurem immissis, vel extra applicatis. Pomum ergo dulce assetur, et calens per medium dissectum auri imponatur: Vel medulla pomi assi melli misceatur, vel saccharum melli, vle mel fermento, et tepide auri immittatur. Ita vermis egredietur, ut facilus apprehendi possit. Si autem vivus elici, et extrahi nequeat, necandus iis, quae amara sunt, et peculiari proprietate, ac vi vermibus adversantur: qualia sunt aloe, succus absinthii, succus folior. et nucleor. persicorum, centaurii minoris, mentastri, tanaceti, lupinorum vel similium, colocynthis, succus auriculae muris, spiritus vini, succus fol. sambuci, porri, et canabis. Alii ellebor. alb. in vino infundunt, et infusum auri immittunt. Nonnulli castoreumin aceto coquunt et calide in aurem mittunt. Fumus quoque sulphuris per iufundi bulum exeptus vermes occidit. Alii oleum coryli instillant. Interfectus educitur infusa aqua, vel vino et oleo tepidis, et immissis e gossypio turundis, melle, tere binthina, aut gummi aliquo glutinoso tinctis, quibus hinc inde in aure circumactis vermis extrahitur, inclinato aegro super aurem affectam. Sic res aliae minutae, ut festucae, pulices, turundda vel linteolo in melle, terebinthina,


page 1037, image: s1037

vel alio aliquo liquore viscido tincto extrahendae sutn.

Alias, quae in aurem immitti et illabi possunt, sunt vel dura, vel liquida. Si sint rest durae, oleum tepidum infundendum est, ut si fieri possit dissolvantur, aut certe meatus auris lubricus reddatur. Si tamen res, quae incidit, ejus naturae sit, ut humectata intumescat, ut sunt pisae, faba, et similia, omnia humectantia omittenda. Postea sternutatio concitanda, naribus et ore clausis, ut spiritus per aures exire cogatur, atque ita simul id, quo in aurem illamsum est, extrudatur. Si hoc modo res extrudi non possit, instrumento idoneo extrahenda est: caute tamen, ne vel profundius, quod eximendum est, intrudatur; vel membrana tympani rumpatur. Quidam lacertae seu vivae, seu martuae caput applicant, atque per tres horas relinquunt: Postea ubi removebitur, rem auri immissam capiti lacertae adhaesuram dicunt. Et scribit Dioscorides, lib. 2. cap. 28. Caput lacertae tritum et impositum aculeos, et omnia corpori infixa extrahere. Antiqui etiam ad incisionem auris progressi sunt, modumque Paulus AEgineta, lib. 6. cap. 24. tradit. Verum Hieronymus Fabricius ab Aquapendente et istam Pauli, et omnem sectionem, ut summe noxiam damnat. Se vero multos sanitati sine omni sectione restituisse, scribit, non aliis instrumentis, quam volsellâ, et duplici specillo, quorum alterum in uno extremo cavitatem, ut commune auriscalpium habet, alterum vero specilli mucronem recurvatum obtinet. Extractionem autem instituit hoc modo: Puero jacente in latere opposito, et capite per ministrum firmato, sinistra manu pinnam auris trahit et attollit, meatumque quam maxime diducit; dextra vero specillum ad alterum extremum latius, et recurvatum in aurem immittit, quo usque corpusculum immissum contingatur, tum subter corpusculum specillum subjicit, et ita sursum impulsum extrahit corpusculum. Interdum opus est specillo, quod cavitatem habet instar auriscalpii, quo corpusculum cavitati insideat, et sursum feratur. Quod si hoc modo corpus extrahi nequeat, tandem volsellâ utitur, quae in extremitate instar forcipis est, et serrata, ut corpusculum et apprehendi et extrahi possit.

Si quod immissum est, liquidum sit, aeger super pede e directo auris affectae exsiliat, capite in aurem inclinato, ut liquor exstillet. Quod si non succedat, sternutatio, ut dictum modo, concitanda, aut spongiola sicca auri immittenda, ita ut canalis extremitas, quae auri immittitur, gossypio inoluta, et munita sit, nec aeri, dum spiritus attrahitur, ulla ex parte ingressus concedatur.

Videatur quoque Guil Fabricius, cent. 1. observ. 4. 5. 6. ubi modum per instrumentum simile illi, quo in globulis plumbeis e corpore extrahendis utitur, pisa, et similia ex auribus extrahendi tradit, et instrumenta depingit, cent. 3. observ. 4.



page 1038, image: s1038

Tertio si quid in nares immissum in iis haeret, non alia eas, quam res auribus inhaerentes, extrahendi ratio est.

[note: Res oculis immissae ut eximendae.] Tandem nonnunquam exigua corpuscula in oculos incidunt, a quibus gravissimi eorum dolores, ophthalmia atque alii oculorum mobi excitantur. Statim ergo talia eximenda. Si arena et pulvisculi oculis inhaereant, lapis chelidonius, oculi cancror margaritae, si oculis immittantur, ea expurgant. Si enim palpebrâ elevatâ tale quid oculis imponatur, oculusque claudatur, aliquandiu, quod eo promptius fiet, si oculus aeger deligetur fasciâ aut strophiolo, pulvis vel arena lapillo adhaeret, et postea cum eo excidit. Alii semem hormini sative imponunt. Si vero majus quid infixum oculo sit, ita extrahitur: Cheirurgus aegro palpebram super exiguo stylo inversam alterâ manu teneat, altera linteo molli mundo aquâ purâ madido vel spongiola molli stylo alligatâ corpusculum extrahat: Quod si paulô majus sit, exigua vosellâ eximi poterit. Instrumenta ad hanc rem idonea videantur apud Guidel. Fabricium, cent. 2. observ. 13. Quod si extractio hoc modo non succedat, anodynis et aliis commodis medicamentis adhibitur, ac naturae res ommittenda; de quibus idem, cent. 4. observ. 17.

CAPUT XI. De rerum in corpore quidem secudum naturam genitarum, Sed in eo praeter naturae modum retentarum extractione.

POstea inter res, quae e corpore extrahendae sutn, quaedam reperiuntur, quae quidem secundum naturam in corpore generantur, sed tamen praeter naturam ibi detinentur. Atque hûc primo pertinet foetus vivi et mortui et corpore extractio, et excisio; deinde urinae praeter naturam retentae eductio.

[note: De fortus vivi excisione.] Primo nonnunquam accidit, ut a matre foetus nullo modo, licet etiam medicamenta partum adjuvantia exhibeantur, excludi possit, et propterea obstetricis vel Cheirurgi opera requiratur. Qua ratione autem foetus vivi extractio fieri debeat, docet Paulus AEgineta, de re Medic. l. 3. cap. 76. item Aetius, tetrab. 4. serm. 4. cap. 22.

Nonnunquam accidit, ut nec matris, nec alterius ope foetus educi possit, sive quod foetus nimis magnus sit, aut gemini, qui simul exitum quaerunt, aut mola carnea conjuncta sit, aut si non convenienter prodeat, nec tamen ulla ope in meliorem situm reduci possit, sive quod via, per quam excludi debet, quacunque de caussa nimis angusta sit; ac tum nullum aliud auxilium restat, quam sectio, qua vivus foetus extrahitur. Et hoc modo eduntur,


page 1039, image: s1039

cur, Caesares appellantur. Nonnunquam tamen et mortuus foetus, omnium medicamentorum ope et omni obstetricum spe sublata, exciditur. Exciditur autem foetus vivus vel matre vivâvel mortua. Mortuâ matre vivus foetus exciditur, ne in ventre matris mortuae suffocatus pereat. Matre vivente foetus exciditur, ut non modo foetus, sed et mater, cui utrique alioquin moriendum fuisset, servetur. Mortuus vero exciditur, ut mater, qua aliâs de vita periclitaretur, servetur. De partu caesareo, seu foetus vivi ex matre viva sine alterius vitae periculo, imo ut non minus imposteru utero gerendo apta sit futura mater, caesura, peculiarem libellum edidit Franciscus Rousettus, in quo et multis exemplis et rationibus necessitatem ac usum partus caesarei demonstrat, ac rationem admostrandi hace sectionem perspicue tradit, ad quem Lectores remittimus. Collegit ad hanc rem pertinentia Joh. Schenckius, observ. Medic. lib. 4. observ. 187. et seqq. Insignis et memorabilis quoque fuit ille partus caesareus, qui ob herniam uteri fuit hîc Wittebergae, anno Christi 1610. peractus de quo supra, lib. 2. part. 1. cap. 9. dictum. Infans vero ille demum sub finem anni 1619. mortuus est.

Mortui vero partus extractio quâ ratione recte administrari debeat, docet Celsus, lib. 7. cap. 29. Aetius, tetrab. lib. 4. serm. 4. cap. 23. Hieron. Fabricius ab Aquapend. de operationibus Cheirung. titul. quâ ratione ex utero foetus mortuus extrahatur. Instrumenta ad hanc operationem idonea depinxit Ambros. Paraeus, lib. 23. cap. 26. et Joh. Andr. a Cruce.

[note: Molae extractio.] Cognata est his et molae extractio. Quanquam enim ad res praeter naturam in corpore genitas mola pertineat: tamen ration eam extrahendi fere est eadem cum foetus extractione. De qua videatur Guil Fabricius, cent. 2. observ. 52.

[note: Urinae per Catheterem extractio.] Tandem hûc pertinet urinae per opera Cheirurgicam eductio. Nonnunquam enim accidit, ut ob calculum vel concretum sanguinem meatus occludatur, aut ob mediocrem inflammationem, aut carnem in meatu excrescentem urina reddit no possit, ac tum manus operâ adhibitâ, ut urina reddatur, opus est.

Perficitur autem ista operatio fistulis argenteis vel aeneis, quas [gap: Greek word(s)] appellant, quae ut omni corpori grandiori vel minori adhiberi possint, ad mares tres, ad foeminas duae in promtu sint. Ex virilibus maxima est 15. digitorum, media 12. minima 9. ex foemineis major 9. minor 6; muliebres rectae sint, viriles incurvae; omnes laeves. AEger vero, cujus urina suppressa est, vel stans, muro tamen innixus, vel supinus super sellam, aut lectum collocandus est. Chirurgus vero a dextro latere sinistrâ quidem manu colem masculi tenere, dextra vero catheterem oleo inunctum corporis magnitudini et sexui convenientem in meatum urinarium immittere debet; atque


page 1040, image: s1040

ubi ad cervicem vesicae ventum est, cum eo loci in viris meatus urinarius obliquetur, cum pene fistula versus umbilicum contorqueatur, atque in vesicam compellatur, et urina reddita retrahatur. Nonnulli filo argento fistulae cavitati respndenti gossypii floccum alligant, et in catheteris cavitatem immittunt, eumque, ut moris, in vesicam intrudunt. Postea filum cum alligata lana per fistulam retrahunt, et ita quasi siphone urinam eliciunt. In operatione tamen ista diligenter animadvertendum, ne in vesicae ingressu membranula quaedam quasi ostiolum, quo foramina vasorum seminis in unum junguntur, violetur. Quod cognoscitur cum ex intrusionis catheteris difficultate, tum ex dolore excitato, tum ex sanguine emanante. His enim signis apparentibus retrahenda paulo fistula est, rursusque leniter impellenda, donec membranâ intactâ in vesicam intrudatur et urina reddatur. De urinae extractione vide etiam Guilielmum Fabricium, Cent. 2. observ. 65.

CAPUT XII. De Partibus corporis corruptis tollendis.

[note: Partium corruptarum excisio.] CAEterum nonnunquam corporis partes ita corrumpuntur, ut de iis restituendis nulla spes supersit; quae propterea ut inutiles ac noxiae, quaeque vicinis labem inferre, easque contagio inficere possunt, tollendae sunt. Quodunque igitur corruptum est, abscindendum. Modus autem abscissionis varius est, pro partium laesarum varietate, et situ, atque ipsius morbi natura. Ideoque ex particularibus operationibus rectissime modus talia ê corpore tollendi cognoscitur. Saepe tamen in fistulis et aliis malignis ulceribus non sufficit sectio sola, ut quae minutissima quae que tollere non potest, sed post sectionem cauterio velactuali vel potentiali opus est, ut reliquiae tollantur; imo interdum sine sectione solum cauteriis corrupta ejusmodi tolluntur.

Vix autem aliquod corporis membrum est, in quo non interdum talis operatio ac corruptae alicujus partis excisio tentanda sit. Ita cuidam tumor prominens scirrhosus in cancrum degenerans in dextro oculo exortus est; qui cum nullis aliis medicamentis curari posset, et metuendum esset, ne, malo cerebro communicato, aeger in vitae discrimen adduceretur, radicitus omnino ex oculi orbita, in qua latebat, usque ad ipsum nervum opticum amputandus fuit. Id quod Guilielmus Fabricius, Cent. 1. observ. 1. instrumento lenticulari forma figurato, et nonnihil incurvo, ibid. depicto praestitit. Ita ide, Cent. 1. obs. 2. alteri ficum, et tumorem cancrosum ad majorem oculi sinistri angulum forcipe oculari apprehensum cultello separatorio excidit. Forcipis ocularis, et cultelli separatorii delineatio, atque operationis descriptio alleg. loc. videantur.



page 1041, image: s1041

[note: Cancri exstirpatio.] Saepssime autem accidit, ut partes cancro correptae amputandae sint. Cancer enim initio quidem, ut Galenus, 2. ad Glauc. cap. 10. habet, sanatur, et inprimis medicamentis atram bilem educentibus. Ubi vero in magnam molem attollitur, sine Chirurgia curari non potest. Verum, ut Hippocrates, 6. aph. 38. scribit: Quibus occulti cancri ad sunt, non curare melius: curati enim citius intereunt; non curati vero vitam longius trahunt. Ideoque, ut Galenus, in comm. habet, non nisi, qui in summa corporis parte, eaque nervosa, et a magnis vasis remota consistunt cancri, et quos unâ cum ipsis radicibus exscindere et exstirpare licet, curare tentandi sunt: Ideo, ut Aetius, tetrab. 4. serm. 4. c. 44. scribit, Cancri in pectore oborti omnino deplorati sunt; quemad modum et ii, qui in capite, collo, sub alis, et inguinibus generantur. Nam praeterquam quod perfecte tolli non possunt, sanguinis cruptiones timendae, metuendumque, ne ex iis aeger inter Chirurgi manus pereat. Ii vero, qui papillae summitatem occupant, affectae partis amputatione facile curantur inter initia. Ergo si cancer sit in superficic corporis, ut radicitus amputari possit; et non ita magnus, aegerque sit robastus, ne inter manus Chirurgi deficiat aetate nimirum adhuc vigente, animo praesence, neque gravia symptomata adsint, quae sectionem prohibeant: corpore primum convenienter evacuato, totus cancer abscindendus, ut nulla radix supersit, sanguisque non statim supprimendus, sed ut effluat, sinendus: imo ex partibus vicinis crassus exprimendus. Postea cauterio actuali pars adurenda, non solum, ut sanguis sistatur, sed etiam ut cancri venenata qualitas absumatur; partes vero vicinae desensivo aliquo unguento sunt muniendae, ne inflammentur. Denique curandum, ut eschara decidat, et emplastrum ex tritici farina et succo apii imponendum; tandemque ut in aliorum ulcerum curatione procedendum.

Si verô cancer major sit, unicâ incisione totus amputari non porest, sed pluribus hoc faciendum, parsque incisa statim inurenda, et incisio haec atque ustio toties, quoties opus fuerit, repetenda. Nonnulli ferri candentis loco causticis medicamentis utuntur, inter quae hîc inprimis commendatur arsenicum: et inprimis si Chymice praeparetur, de quo Chymici consulendi.

Cancer, nonnunquam labia corripere solet, qui si nullo alio remedio curari possit, cum labio tandem amputandus. Etsi vero ista operatio magna sit, et inde deformitas insignis oriatur: tamen si tumor incrementum sumat indies, aegrumque valde cruciet, nonnulli instrumentis abscindunt, quae simul incidunt et comburunt, ut sanguinis profusio, prohibeatur. Hieronymus Fabricius consulit, utacuta moneta ex argento aut ligno duro et acuto in aquam fortem intinctis amputatio fiat; postea totum ovum commistum et stuppa


page 1042, image: s1042

exceptum imponatur, ad dolorem leniendum, et inflammationem, prohibendam.

Frequentius vero foeminis in mammis cancer oritur, qui, fi nulla alia curationis spes supersit, eodem modo amputari potest. Instrumenta huic operationi inservientia, forcipem scilicet et cultrum separatorium depinxit Fabricius Hild. Cent. 3. observ. 79. Verum cancer in mammis raro curatur, sed seu medicamenta, seu ferrum, seu ignis adhibeantur, postea tamen renovatur, contigitque, ut cancro in mammillis oculis obvio sanato, non multo post in utero latens et occultus obortus sit. Hinc Celsus nullum unquam profecisse aliquid urendo vel secando scribit, et satius esse putat, medicamentis hîc uti lenioribus, quae quasi blandiantur, nec prohibeant, quo minus ad ulrimam etiam senectutem pertingant aegri. Et ex neotericis Platerus quamplurimos mammarum cancros se vidisse testatur ad costarum usque ossa amputatos frustra, cum nihilominus rediissent illi, tandemque mortem attulissent, l. 2. observ. med. Non immerito proinde, ibidem, sectionem toties dissuasit, lithotomis eam quaestus caussa enixo urgentibus, nulloque negocio exerceri posse astruentibus. Sicut et Fabriciur ab Aquapendente in tota illa praxi chirurgica, quam per 50. amplius annos exercuit, nullam mammam abscindere voluit, monitus exemplis Albukasis veteris inter Arabes Chirurgi, qui neminem sic se curare potuisse scripserat. Guil. Fabricius tamen aliquot adductis exemplis, sibi saepius, satisque feliciter hanc operationem successisse profitetur, Cent. 3. obs. 87.

[note: Uvulae amputatio.] Nonnunquam etiam accidit, ut uvula vel ex inflammatione vel morbo Gallico corrumpatur, quae postea amputanda est, ne partes vicinas inficiat. Celsus uvulam una manu praehensam alterâ abscindere jubet. Sed cum in locum angusum et volsellam immittere, et altera manu operari et abscindere sit difficile: Hieronymus Fabricius ab Aquapendente uvulam statim abscindit, et praecisae ferrum exiguum in cochlearis formam figuratu, bene calefactum, non ignitum, admovet; quo calor nativus uvulae extinctus fere roboretur, et reviviscat, et ita quasi vita partis renovetur. Guilhelm. Fabric. Cent. 2. observ. 21. peculiare instrumentum ad uvulam abscindendam invenit, cujus delineatio et usus ibi videatur.

Nonnunquam quoque evenit, ut [note: Penis amputatia.] totum membrum virile putridum et, corruptum ab scindendum sit, cujus rei exemplum habetur apud cundem Guilhelmum Fabricium Cent. 3 observ. 88. quin etiam in hac excisione contra Celsum usum causticorum tam actualium, quam potentialium, non praeter rem rejicit: cum septica putredinem in parte naturâ humidiore augeant, caustica vero praeterquam quod canalem urinae obstruant, nisi diligenter et timide adhibeantur, crustam facile deciduam relinquant, unde profusio sanguinis, qua non


page 1043, image: s1043

neminem exanimatum fuisse refert, Cent. de obs. 89. Resecta virgâ, locoque cicatrice obducto, canna pro reddenda urina in promtu haberi potest, qualem depinxit Paraeus, l. 23. c. 9.

Amputatur etiam uterus corruptus, cujus operationis plures observationes collegit Schenckius, l. 4.

Ossa vero quod attinet corrupta, quomodo ea limatione, rasione, scalpello et terebrando eximi debeant, jam dictum est. Praeterea vero ossa, quae vel corrupta sunt, vel, quod reponi non possint, inutilia evaserunt, et pungendo nocent, eximuntur forfice, aliâs ad forcipis figuram parata, aliâs vero alia, ut ea, quae psittaci rostrum similitudine refert, et psittaci rostrum vulgo vocatur; aliâs aliâ: quarum figurae extant apud Ambrosium Paraeum, lib. 16. cap. 30. et Joan. Andr. a Cruce. His enim forcipibus abscinduntur digirorum ossa corrupta, et ossa fracta eminentia.

[note: Dentium extractio.] Pertinet hûc et dentium evulsio, quae, ut commode fiat, a gingiva primum undique liberari dens debet, hinc sensim concutiatur, ut mobilis reddatur. Nam qui fixus haeret, non sine periculo evellitur; cum nonnuquam maxilla et partes vicinae, praesertim in dentibus superioribus, laedantur. Dens liberatus forcipe prehendendus, et eximendus; et si cavus, atque exesus sit, prius linamento aut plumbo cavitas explenda, ne sub forcipe facile confringatur. Rectâ vero forceps ducenda est, ne inflexis radicibus gingivae os cuti adhaerens frangatur. Cavendum quoque, ne cum dente os gingivae comprehendatur et frangatur. Quod si dente exemto radix relicta sit, ea quoque ad id factâ forcipe, quam Graeci [gap: Greek word(s)] nominant, et qua parva spicula extrahi solent, eximenda, dente extracto maxillae diductae adducendae, et vino aut posca os abluendum. Instrumenta artem, quibus dentes extrahuntur, varia sunt, quae nomina a figura et similitudine, quam cum rostris animalium habent, fere acceperunt: quae recenset Hieronymus Fabricius: Figurae estant apud Ambrosium Paraeum, lib. 16. c. 27. et Joan. Andr. a Cruce.

[note: Extremorum amputatio.] Tandem nonnuquam accidit, ut caro et os simul amputanda sint. Evenit enim interdum, ut in corpore humano partes quaedam sphacelo corriplantur, atque ita emoriantur, ut nulla vitae recuperandae spes supersit: ubi unica indicatio, est, id, quod corruptum est, amputandi, ne partes sanae et ipsae inficiantur. Atque in digitis quidem manuum pedumque sphacelatis proximum semper articulum sanum forcipibus aut scalpris excisoriis abscindunt: ipsum autem crus brachiumque extra articulationem, am putant, et cavere monet: in hoc tamen, et minori quidem cum periculo ac dolore, sectionem fieri posse contendunt Fabric. Hild. c. 14. de Gang. et Peccett. l. 1. Chir. c. 3. Quod si ob loci incomoditatem fieri non possit, ubi scilicet partes vel plures,


page 1044, image: s1044

vel tales, quae sine vitae periculo amputari non possunt, e. g. in thorace, ventre, emortuae fuerint, res desperata est. Serpit enim putredo, hominique tandem mortem affert.

At si extremae partes, manus vel pedes, emortuae fuerint, caesine vitae periculo interdum amputari polsunt. Ideoque tum immedicabile vulnus ense rescindendum, ne pars sincera trahatur. Quae operatio Graecis [gap: Greek word(s)] nominatur. Etsi vero auxilium hoc miserum et periculosum sit: quia tamen unicum est, et nullâ aliâ ratione, quam membri amputatione, mortem effugere licet, quandoque tentanda est membri emortui amputatio.

[note: Quando instituenda.] Quia tamen cum summo periculo operatio ista conjuncta est, et nonnunquam in ipso opere, vel sanguinis profusione, vel animi defectione aegri moruntur, si res omnino deplorata est, aegrique vires tam sunt debiles, ut certum sit, aegrum in ipsa operatione moriturum, abstinendum est a sectione. Satius enim est aegrotantem sinere mori, quam occidere. Si tamen res plane desperata non sit, tentanda est membri amputatio; cum nihil intersit, ut Celsus, libr. 1. cap. ult. habet, an satis tutum sit praesidium, quod unicum est; et satius sit, anceps auxilium experiri, quam nullum.

[note: Quo in loco institue da sit sectio] Quo vero in loco sectio, quando istituenda est, fieri debeat, autores dissentiunt. Alii in ipsa parte corrupta atque emortua sectionem instituendam esse autumant. Videtur fuisse hujus sententiae Galenus, lib. 2. de curand. ration. ad Glauc. cap. nono, ubi ita scribit: Membrum emortuum statim rescindere oportet, quo sanam partem vicinam attingit. Et post; Satius est ob majorem securitatem, quando abscinda et circumcidu id, quod jam putruit, eam, quae veluti radix est, sanae parti adjunctam adurere. Quam sententiam etiam defendit Johan. de Vigo, lib. 4. Cheirarg. cap. 7. Incidendum est membrum, inquit, prope sanum, ita ut aliquid remaneat corrupri. Et hoc de tribus caussis; Primo ut incisio fine dolore fiat; secundo ut fluxus sanguinis evitetur; tertio ut post reinotionem ossis fiat cauterisatio cum pauco dolore. Inter recentiores vero idem sentit Fallopius, qui, tractat. de tumoribus p. n. c. 26. docet, aliquid relinquendum esse potius de parte corrupta, quam esse potius de parte corrupta, quam sanam incidamus, ob easdem fere, quas Johan. de Vigo habet, rationes. Hieronymus Fabricius ab Aquapendente, Cheirurg. l. 1. 6. 19. et de aperationibus Cheirurgis. titul. de sphaceli Cheir. relinquit parte cortuptae carnis tantam, quanta est cressities unius digiti, aut unius cum dimidio. Idque ideo, quod si in vivente parte instituatur sectio, duo inevitabilia symptomata sequandur, sanguinis profusio ex praecifrone magnorum vasorum, et dolor intolerabilis, cui statim adjungatur convulsio ex praecisis majoribus nervis et chordis. Quae incommoda evirari posse docet, si nin parte emortua sectio instituatur. Ne a. putredo latius serpat, abscisso osse, ferrametis candetibus, iisque crassis, et latis et bene ignitis, inurit partem illa


page 1045, image: s1045

putridam relictam undique, donec aeger persentiat vim ignis, et aliquem dolorem patiatur. Ita enim partem totam emortuam in crustam degenerare, quae est operculum vasis, et partem vivam ita per ustionem corroborari scribit, ut spatio tridui, aut ad summum quatridui apparreat separatio mortui vivo, et ita sistatur mortificatio sine dolore, sineque sanguinis profusione.

Alii contrarium sentiunt, inter quos est Celsus, qui, lib. 7. cap. 33. inter sanam vitiatamque partem incidere scalpello carnem usque ad os jubet, sic ut potius ex parte sana aliquid excidatur, quam ex aegra relinquatur. Ita et Guido de Cauliaco, tr. 6. doct. 1. cap. 8. jubet membrum incidere supra corruptum aliquantulum in loco, in quo cum tenta immissa invenitur dolor et firmitudo. Quos sequuntur inter Recentiores Cheirurgos Ambrosius Paraeus, qui lib. 11. cap. 18. Celsi consilio minimum ejus, quod sanum est, amputare jubet, sic tamen, ut potius ex parte sana aliquid excidas, quam aegrâ relinquas. Interdum tamen plus etiam de parte sana ob actionis reliquae partis commoditatem, et quendam quasi ornatum abscindendum esse monet, ut postea dicetur. Deinde quoque Guil. Fabricius, qui, de gangraena et sphacelo cap. 4. si Sphacelus genu superavit, quam minimum sani resecandum; idemque in manu observandum esse. In pede vero aut tibia amputationem esse instituendam quatuor aut quinque digitis infra genu statuit.

Verum distinctione quadam hic opus esse videtur. Nam interdum putredo adhuc serpit; interdum vero sistitur, neque amplius in vicina grassatur, sed natura ipsa separationem sani ab emortuo instituit. Quod ubi fit, circa partem corruptam circulus rubens, et exquisiti sensus apparet, et materia ibi densior et laudabilis conspicitur, ubi natura carnem mortuam a sana separare incepit. Atque in hoc casu etsi in parte fanâ sectio non fiat, putredinis in partes vicinas propagatio metuenda non est. Et tum secundum priorum sententiam sectionem instituere licet; et si quid omnino adhuc carnis semimortuae supersit, id facile cauteriis non ad modum ignitis sine insigni aliquo dolore tolli, et pars roborari potest. Interdum tamen actionis reliquae partis quaedam commoditas, atque quidam quasi ornatus nec hoc admittir. Etenim licet pes tantum emortuus sit: commodissimum tamen est, ut prope genu commodius uti, et incedere poterit homo, nec tibiae truncus, ut inutile pondus, oneri et impedimento fuerit in incedendo.

Si autem ulterius adhuc serpat putredo, etsi et primus sectionis modus plane rejiciendus non sit: Etenim non sine periculo aliquid de parte corrupta relinquitur: cum non raro


page 1046, image: s1046

in partibus interioribus, et in profundo membri corruptio longius serpat, quâm in cute apparet. Nam musculi et eorum vasa cum in interiorib. partibus sint calidiora, quâm extra, facilius putredinem concipiunt. Ideaque si quis in parte extra corrupta sectionem instituat, metuendum est, ne multum putredinis relinquatur, quae latius serpens vel aegro, mortem afferat, vel sectionem reiterare, atque alterâ vice eum frustra cruciare cogatur. Deinde, ut dictum, actionis partis reliquae commoditas, et quidam quasi ornatus non semper permittunt in parte mortuâ sectionem instituere. Nam si perpetuo in parte mortua instituenda est sectio, relinquetur, tibiae truncus, aegro non nosi impedimento et oneri futurus. Unde recte Paraeus et Guil. Fabricius prope genu amputationem fieri jubent. Ita enim et tibiâ vel crure ligneo commodius uti, et incedere poterit homo. Refertque Paraeus historiam de quodam, qui cum pedem supra malleolum pilae ferreae aeneo tormento explosaeictu amisisset, reliqui et onerosi atque inutilis cruris taedio affectus, id sibi vivo et sentienti ad quinque digitos contra genu abscindi curavit.

Neque etiam rationes contrariae satis firmae videntur. Quanquam enim dolor excitatur: tamen nihil interest, ut Celsus, libr. 7 cap. 33. scribit, an satis tutum sit praesidium, quod unicum est. Nihilominus ipse dolor obscurari et leniri potest arctis ligaturis, quae spiritum animalem aliquomodo intercipiunt; et ipsa sectio acutissima novaculâ summa agilitate peragenda est.

Sed nec illi ipsi, qui in parte corrupta sectionem instituunt, omnem dolorem praecavere possunt. Nam ubi postea os serrâ amputatur, periostii ratione dolores satis acuti excitantur; quos si quis omnino vitare velit, necesse est, ut et ea in parte amputationem instituat, qua et ipsa membrana emortua sit. Quod si faciat, et eô loci procul dubio os corruprum inveniet, et putredo putredinem concipiunt, tanta relinquetur. quae etiam cauteriis exstingui non poterit: quae nec ipsa, si modo putredinem tollere debent, sine dolore adhiberi possunt.

Sanguinis vero profluvium tantopere extimescendum non est. Nam sanguinis aliquid effluere inutile non est. Cum enim sanguis putredini vicinus facile corruptionem aliquam contrahere possit, unde novi mali periculum impendet, ejus aliquid effluat necessum est. Ut verô illa sanguinis profusio non sit nimia, vinculis praecaveri, vel etiam, si opus sit, cauteriis rite adhibitis prohiberi potest.

Quod autem cauteria attinet, quibus ii, qui priorem sententiam defendunt, omnem putredinem reliquam tollere conantur: primô, si putredinem totam relictam tollere debent, necessario plura adhibentur; quod ipsum sine dolore accidere non potest. Deinde habent cauteria


page 1047, image: s1047

et alia incommoda. Nam vehementi illo calore adeps et humores siccantur, atque in partibus sanis dolor excitatur. Praeterea sub eschara vapores illi maligni et putridi, ne exhalare possint, detinentur. Tandem cauteriis cutis contrahitur et corrugatur, ut saepe magna ossis pars nuda emineat, quod forsan iteratam per serram sectionem requirit.

[note: Modus amputationis.] Ut autem operatio recte instituatur, omnia instrumenta, et quae ad hanc operationem necessaria sunt, in promtu sint. Nonnulli opiatae alicujus confectionis, vel Laudani opiati aliquid exhibent ad sensum sopiendum verum ad vires hîc respiciendum, et videndum, ne aegro hoc modo aliquod periculum attrahatur. AEger vero pro natura, situ et varietate partis affectae convenienter et commode collocetur, et ne pars in operatione vacillet, aut, aeger eam movere possit, fir missime vinculis et ministris comprehendatur et detineatur. Deinde partis sanae curis, quantu fieri potest, sursum trahatur. Hinc pars supra confinium, quinque circiter digitorum spatio, arcte vinoiatur et ligetur. Hoc enim modo et sensus nonnihil stupidior redditur, et venae atque arteriae adstringuntur, ne tam magna sequatur haemorrhagia: et peracta membri amputatione cutis et caro deorsum trahi possunt, ut os aliquomodo tegant. Postea inter sanam vitiatamque partem caro et partes molles omnes ad os usque novacula vel scalpro acuto incurvo seu cultro falcato incidendae, cita, quantum fieri potest, unicaque sectione, ita quidem, ut potius ex sana parte aliquid exscindatur, quam corruptae relinquatur; atque sipsum os etiam sua membrana denudetur. Deinde serrâ acutissima, quam proxime fanae carni eidem inhaerente, cavendo tamen, ne caro a serra lancinetur, os praecidatur. Leonides panniculum lineum sanae carni circumponebat, ne ipsam, dum os secatur, laceraret. Hinc si sanguis nimis profuse fluat (nam ut mediocriter fluat, sinendum) sistendus, vel medicamentis sanguinem sistentibus, vel escharoticis, vel ignitis ferramentis vasis tantum admotis, quod tutissimum est. Ignis enim non solum fluentem sanguinem sistit, verum etiam reliquias putredinis, et radicem, si quae supersit, absumit. Et si vero Ambrosius Paraeus, lib. 11. cap. 20. et 22. sine ustione nova quadam vasa deligandi ratione sanguinem sistere jubeat: tamen longe majus periculum et dolores ex illa deligatione, ad quam et acum adhibet, excitantur, quam ex ustione; ac facile fieri potest, ut nervo aliquo puncto inflammatio et convulsio cum vitae periculo excitetur. Si tamen, ut modo dictum, actionis reliquae partis commoditas, et quasi quidam ornatus aliud postulet, incrure, non solum in parte sana corruptae vicina, sed et non longe a genu sectio instituenda.

Si vero in parte emortua sectionem instituere libeat, id fiat non longo intervallo a sana, sed distantia latitudinis digiti. Hinc ferramentis candentibus, crassis et latis, ne


page 1048, image: s1048

corruptio serpat, totapars comburenda emortua, eo usque, donec aegervim ignis sentiat, et caro semiputrida tota consumta sit, atque ustio usque ad sanam partem pervenerit. Nonnulli, quod non incommodum est, antequam ossecetur, instrumento falcato et crasso partem comburunt, donec aeger dolorem persentiat. Ita enim non solum haemorrhagia evitatur, sed et major ossis portio patet et apparet. Hinc serrâ acutissimâ proxime carnem os amputant, et si opus sit, ignitis instrumentis, quae in extremitate globulum quendam habeant, vasa amplius adurunt, et ipsi etiam ossi cauterium adhibent. Cavendum tamen, ne medulla aduratur. Hisce peractis vincula omnia laxanda, et cutis a carne iterum retrahenda, ut os operiatur, tandemque membrum et vulnus convenienter obligandum et collocandum est, ut reliqua vulnera curandum: de quo Ambrosius Paraeus, lib. 11. cap. 23. Guil. Fabricius, de Gangrena et Sphacelo cap. 15. Franciscus Peccettius, libr. 1. Cheirurg. cap. 3. Alius adhuc partem emortuam rollendi modus videatur apud Gabriel. Fallop um, de tumorib. p. n. cap. 26. et Hieron. Fabric. ab Aquapendente, l. 1. Cheirurg. cap. 19.

CAPUT XIII. De Rebus praeter Naturam in Corpore genitis eximendis et tollendis.

REstat ultimum rerum e corpore tollendarum genus, quae scilicet p. n. in corpore genitae sunt. Est autem rerum istarum non parva varietas. Quaedam enim partibus corporis nostri anna scuntur et tenaciter adhaerent, ut verrucae, acrochordones, condyloniata et excrescentiae in ano, glande, vulva, calli, clavi, nodi, strumae, sarcomata narium et polypus, epulis in gingivis, caruncula in meatu urinario, fungi, hernia carnosa: aut in parte aliqua corposis continentur, ut aqua in aquosa hernia, in abdomine, calculi in renibus et vesica; de quibus hoc capite dicendum.

[note: Verrutae.] Primo Verrucae sunt in cute excrescentiae, instar monticulorum eminentes, vulgo etiam porros appellant, quia filamentis quibusdam quasi radicibus porri similibus cuti abhaerent. Est autem quaedam earum differentia, a figura praecipua desumta unde et nomina sumta sunt. Appellantque Graeci alias myrmecias, alias [gap: Greek word(s)] , alias [gap: Greek word(s)] . Et huc etiam pertinent condylomata, ficus et cristae sive excrescentiae quaedam in ano, atque circa mulierum pudenda. De quarum differentiis dicere alterius loci est. Hio, qua ratione Cheirurgiae operâ tollenda ista sint, dicendum. Sine tamen Cheirurgia tum ex palpebris, tum exaliis omnibus partibus verrucas se exterminasse, contusa portulaca, vel sabina pulverisata subinde imposita, scribit Hieronymus Fabricius ab Aqua


page 1049, image: s1049

pendente, de Cheirurg. operat. titulo, de verrucis palpebrarum.

Alii quibusdam acribus medicamentis erodere eas tentant, de quibus Franc. Peccettius, libr. 1. Cheirurg. cap. 33. Curatio autem Cheirurgica describitur a Galeno, lib. 14. m. m. cap. 17. et Paulo AEgineta, lib. 6. cap. 27. Fit autem vel vinculo, vel excisione, vel ustione. Primo enim si verrucae pensiles sint et exstent, filo serico aut seta equina vel aliquo alio filo forti constringendae, et magis quotidie adstrigendae sunt, quo ad alimento et vita destitutae decidant. Ubi deciderint, locus alumine aut chalcitide aspergendus, aut si radix supersit, cauterio ea absumenda. Ad excisionem autem instrumenta idonea sunt scalprum ad mirrei folii similitudinem et phlebotomum, lancetta vulgo dictum. Circumcirca autem verrucae liberari, et quae scarificari debent: hinc volsella apprehendi, et acutiore scalpro, aut phlebotomo radicitus exstirpari. Nonnulli, ne renascantur, candente ferro insuper adurunt. Ustio autem ita instituitur. Lamina quaedam ferrea pertusa ita verrucae adaptari debet, ut per foramen verruca exstet et emineat, nihil tamen carnis circumpositae appareat: hinc candente ferro verruca adurenda: postea escharam removentia apponenda, ulcusque, ut reliqua, curandum. Nonnulli ferri igniti loco lignis viridibus incensis utuntur: alii sul phure accenso,

[note: Thymi.] Thymi, qui in sphinctere ani sunt, volsella attrahendi, deinde radicitus exscindendi sunt. Hinc medicamentum siccum sanguinem sistens inspergendum, et siccantia medicamenta, donec perfecte curentur, adhibenda. Si vero thymi in locis magis expositis sunt, ac praeterea magni, post excisionem ad sanguinem sistendum, et regenerationem inhibendam, ustio adhibenda.

Ita si thymi in praeputio, glande, vel omnibus hisce locis sunt, et omnes omnino tales in locis pudendis excrescentiae si mitiores sint, et non admodum inveteratae, exsiccanribus et erodentibus medicamentis tolli possunt: qualia sunt misy, sory, chalcitis, et quae in hunc finem commendatur, Sabina pulverisata imposita, quam Hieron. Fabricius ab aqua tum commendat.

Si autem tales excrescentiae majores sint atque inveteratae, et cura per medicamenta tardius procedat, commodissime per sectionem tolluntur. Aeger ponendus in loco lucido est, manibus ac genibus vinctis, vel a ministris arctissinie comprehensis, nemoveri queat. Deinde excrescentia volsellâ apprehendenda, et pro ut major vel minor fuerit, specilli acie, vel forfice, vel novacula abscindenda, et sanguine spongia deterso pulvis, qui sanguinem sistendi crustamque inducendi vim habet, inspergendus, vel potius, quod tutissimum, pars actuali caurerio adurenda, et ovum integrum bene conquassatum ad dolorem leniendum stuppa applicandum,


page 1950, image: s1950

et ulcus, ut alia ulcera adusta, curandum.

Si autem in praeputio oppositi thymi sint, alii in parte ejus interna, alii in externa: non omnibus simul manus admovenda, ne perforetur praeputium; sed primo interni tollendi, et cicatrix parti inducenda; hinc et externi curandi. Si tamen totum praeputium thymis sit refertum, cutis praeputii secanda. Monet in ista operatione Hieronymus Fabricius ab Aquapendente, ubi sanguis ille pravus et contagiosus post sectionem effluit, ne partes vicinae inficiantur, et novae excrescentiae oriantur, statim novaculam vino abluendam esse, antequam iterum sectio instituatur. Vid. de horum thymorum et condylomatum communi universo verrucarum generi Chirurgiâ Aet. lib. 16. cap. 103. et seq. Peccet. l. 1. Chir. cap. 33. apud quem etiam denymphotomia olim AEgyptiis, teste Gal. in Introd. usitata, ut etiam caudae uteri seu clitoridis amputatione agitur. De qua singularem habet observationem Platerus, l. 3. Obs. p. 626. quo referantur etiam illae Schenckii, l. 4. obs. de part. gen. mul. Quae interius in orificio aut collo uteri delitescunt phymata, aegrius quidem, nihilominus tamen, maxime si adhibentur dioptra, auferri possunt, vel filo cereo, ut vult Wierus, vel forcipe excisorio, qualem polypo adhibet Fabricius ab Aquap. et hîc quoque locum habere dicit: Alii, ubi tuberculum filo aut forcipe apprehendi commode nequit, corrosivo medicamento id ab sumunt. Quibus omnibus in Chirurgiis id sedulo attendendum est, ne attingantur phymata dura aut scirrhosa, ex quibus resectis ulcus postmodum cancrosum superstes foret.

Pertinet hûc et calli seu cutis induratae ac rigidae, item clavi seu calli rotundi, et clavi capiti similis exstirpatio. Fit autem illa vel medicamentis vel ferro. Si medicamentis exstirpare libet, calli vel clavi pars superior primum abradenda vel scalpello, vel pumice, ut medicamentum facilius penetrare possit, ac pars circumcirca scarificanda, et postea aliquid ex erodentibus medicamentis imponendum.

Si autem per sectionem callorum et clavorum curatio instituenda est, perpendenda prius magnitudo et profunditas clavi, lovus item, num scilicet venae, arteriae vel nervosae parti adhaereat Tum enim sectio non convenit, sed potius medicamentis utendum. Ubi vero sectionem instituere licet, primo pars emollienda decocto malvae, veteris axungiae, aut ammoniaco aceto dissoluto, aut ladano vino dissoluto; hinc clavus circumscarificatus volsella apprehendendus, et acuto scalpello aut phlebotomo radicitus eximendus est. Exemto clavo vel callo locus tepida aqua fovendus, et aquâ, in qua alumen coctum sit, abluendus, ac si opus sit, melle et aerugine extergendus: de quibus videatur Celsus, lib. 5. cap. 28. Aetius, tetrab. 4. serm. 2. cap. 82. Paulus AEgineta, lib. 3. cap. 80. Albucasis, lib. 2. c. 45.



page 1051, image: s1051

[note: Caruneulae in me atu urinario exstirpatio.] Nonnunquam et caruncula ex ulcere in meatu urinario oritur, atque ita interdum augetur, ut urinam supprimat. Haec Cheirurgiae operâ et idoneis medicamentis exstirpanda est. Inter medicamenta commendat, ut singulare secretum, Hieronymus Fabricius sabinam pulverisatam, ut et portulacam contusam. Possunt et alia medica menta erodentia adhiberi. Danda tamen opera, ne aliae partes, quam caruncula, erodantur. Ideoque vel per fistulam argenteam medica menta ad carunculam dimittenda sunt, vel capiti et extremitati candelae cereae incorporanda et immiscenda, et usque ad locum carunculae detrudenda. Verum quia ab urina facile eluuntur medicamenta, et cura ita protrahitur, recentiores modum invenerunt applicandi medicamenta, ut ab urina elui non possint, quem describit Hieronymus Fabricius ab Aquapend. de operat. Cheirurg. tit. de auferenda caruncula e meatu urinario. Fit nimirum cannula ex linteo cera alba inducto, longitudine digiti transversi, latitudine ea, quae aequat catetherem seu argenteam fistulam usurpandam, quae longum filum appensum habeat. Haec cannula, prius tamen extra idoneo medicamento oblita, stylo extra fistulam argenteam prominenti adaptetur, atque una cum argentea fistula et stylo in urinae canalem immittatur, donec occurrat carunculae. Et cum jam est in loco carunculae, argentea fistula retrahatur, cannula vero ex linteo cerâ obducto parata relinquatur, ut per eam urina emittatur, quae simul prohibet, ne medicamentum ab urina elui possit. De qua tota curatione plenissime agentem vide Paraeum, l. 18. de lue [?] ea c. 22. et. 23. item epist. ult. centuriae, quae annexa est, cent. 4. observ. Chirurg. Fabricii Hild.

[note: Polypi ablatio.] Interdum et Sarcoma quoddam et carnis excrescentia in interioribus naribus annascitur, quae polypus a polypi similitudine, nominatur. Polypi autem curatio ut recte instituatur, cujus naturae sit, primo perpendendum. Si enim durus, dolens ac lividus sit, atque ita cancri naturam participet, nonattingendus facile est: qui vero alterius naturae est, exscindendus. Corpore vero prius convenienter evacuato aeger ad fenestram et locum radiis solis illustratum ita collocetur, ut radii solares nasi meatum bene illustrent. Hinc inclinato aegri capite supra pulvinar Medicus sinistra manu nasum aperiat et dilatet, dextrâ vero ferramentum acutum in modum spathae factum in nares immittat, et polypum ab osse resolvat. Diligentia adhibenda, ne subjecta cartilago laedatur, quia difficilis succedit curatio. Ubi polypus abscissus est, unco ferramento extrahendus. Et si quae radices supersint, forcipe oblonga seu rostro gruino apprehendendae et evellendae, donec excrescentia omnis penitus exstirpata fuerit. Quoniam autem post unam atque alteram evulsionem plerumque sanguis copiosus erumpere solet, ne


page 1052, image: s1052

operatio impediatur, illico frigida vel aqua plantaginis in nares attracta abstergendus. Perfecta vero operatione vino granatorum nares abluantur, quo, ne polypus regeneretur, prohibetur. Tandem ad cicatricem inducendam penicillum medicamento conveniente aspersum vel illitum immittere, vel plumbeum cannaliculum inserere, vel medicamenta convenientia in nares inflare convenit. Malignos autem polypos gracilibus et olivaribus ferramentis candentibus adurere utile est. Post adustionem vero praesidia adustioni dicata ad movenda sunt. Si vero hoc modo polypus totus extrahi non possit, antiqui praecipiunt, sumendum esse linum mediocriter crassum, funiculi instar, et nodis hinc inde pluribus et frequentibus constrictum, ita ut inter nodum et nodum sit spatium digiti transversi, aut etiam minus, et hujus modi funiculum immittendum a natibus ad palatum, et forâs per os extrahendum cum specillo perforato: tum vero dextra sinistraque manu duo fili capita, tum quod e naribus, tum quod ab ore pendet, vicissim trahenda ac retrahenda, donec reliquiae polypi absumantur. De curatione polypi vide etiam Paulum AEginetam, lib. 6. cap. 25. Celsum, lib. 7. cap. 10. Albucas. lib. 1. cap. 24. Franc. Peccett. lib. 1. c. 32. Verum antiquorum polypos extrahendi rationem non in omnibus probat Hieronymus Fabricius ab Aqua pendente, atque ideo ipse peculiare ad polypum extrahendum instrumentum invenit, de quo pluribus agit, de operat. Cheirurgicis tit. de polyp. extrahendo, et tit. de instrumente authoris pro polypo extrahendo.

Nonnunquam et carnea quaedam excrescentia gingivis adnascitur, quae epulis dicitur, ac saepe sensim ad insignem magnitudinem augetur, ut loquendi et mandendi facultatem impediat: quae non raro in cancrum degenerat. Ea ergo quam primum, dum adhuc parva est et doloris expers, inprimis vero ea, pendicula gracilique radice haeret, si masticatione, vel collutionibus et linimentis adstringentibus, siccantibus, corrosivis denique tolli nequit, filo duplici vincienda, quousque decidat, vel ferro praecidenda. Ubi deciderit, locus inurendus caustico fistulae incluso: de quo Ambrosius Paraeus, lib. 1. c. 4. Huc pertinet curatio tuberculi in oculi angulo majore ex crescentis, quod [gap: Greek word(s)] nominatur, ut et excisio unguis oculi. [gap: Greek word(s)] eousque auctum vidit Platerus, lib. 2. Obsev. ut majoris avellanae quantitatem aequaret, ac dimidium oculum tegeret. Tuberculum hac primo iis auxiliis hujus ophthalmiae medentur curarum. Ea si non sufficit, excisionem moliri licet, caute tamen, et ut Celsus loquitur, l. 7. c. 7. manu temperata administranda, ne quid ex caruncula lacry mali abscindatur, unde [gap: Greek word(s)] , vitium priori pejus, effluxus nempe lacrymarum continuus, subsequi solet. Post excisionem diductis palpebris inangulum vel tutia praeparata aut, cadmia,


page 1053, image: s1053

aut sief aliquod inferendum, desuperque simile quid imponendum est, donec oculus sanescar.

Non absimili modo exscinditur etiam unguis, de quo praeter alios vid. Fabric. ab Aquapend. in operat. Chirurg. cap. de ungue oculi, propter duplex illud praesidium, quo sine multiplici manuum opera, quod se mutuo impediunt, palpebras motumque oculorum firmare docet, adhibito annulo plumbeo, vel glutino utrinque affixo.

Sarcomata alia proprio nomine carentia hinc inde in corporis sedibus cutaneis excrescere solent, majora et minora, in capite, cervice, collo, dorso, abdomine: quae nisi incommodum aut turpitudinem insignem afferunt, intacta relinquere satius est, quam cum periculo et dolore ingenti exscindere. Quod si tamen sectio facienda, ea fit vel auferendo simul cutem, maxime si pendula caro ac circa radicem tenuis sit, idque ferro vel filo, aut chorda, hacque vel simplici, vel imbuta liquore adurente; vel dissecando cutem, carnemque conclusam postea separando et extirpando, sique venae majores aut arteriae subsunt, sedulo eas cavendo, aut ligando.

Caro luxurians ulcerum vulnerumque compesci solet inspersione aluminis usti, aut similium erodentium pulverum, ut [?], aeruginis. Eos pixidulis certis inclusos per epistomium oblongum asperumque, quod ungue subinde fricant, carni excrescenti adhibent nostrates Chirurgi. Ubi fortioribus opus est, addunt etiam sublimatum vel arsenicum, quibus tamen non nisi rite praeparatis et caute adhibitis utendum. Egregie etiam carnem laxuriantem absumit, ulcera mundat, et cicatricem inducit ista [note: Aqua viridis ad carnem excrescentem.] Aqua Viridis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aluminis crudi

virid. aeris an. drach. ij.

Coq. in vini albi Unc. xviij.

ad quartae partis consumptionem. Coletur. Deinde

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Camphorae Drach j.

Solvetur in spirit. vini Unc. j. et Colaturae priori adde.

[note: Fungorum exstirpatio.] Interdum et excrescentiae quaedam, quae carnis mollis speciem praese ferunt, et radice instar fungi innituntur, ac propterea fungi nominantur, frequentius membranis cerebri, nonnunquam tamen et aliis partibus annascuntur. Etsi vero interdum, si minor sit fungus, medica mentis erodentibus, ut [?] io praecipitato, alumine usto, [?], pulvere sabinae, hermodactylorum combustorum, radicis angelicae, aristolochiae rotundae et similibus tollatur: tamen si major sit et malignus, non perfecte curatur, nisi radicitus exscindatur atque exstir petur. Plura videantur de hac re apud Ambrosium Paraeum, lib. 9. c. 19. Gurlielmum Fabricium, Cent. 1. obs. 14. 15. Cent. 2. observ. 35. et 36. Cent. 3. obs. 5.

[note: Nodi et scrophulae.] Exoriuntur nonnunquam etiam in corpore tubercula quaedam, quae a duritie nodi, a glandis figura glandes, et scrophelae, a scrophis seu suibus, quibus hoc malum familiare


page 1054, image: s1054

est, nominantur; suntque scrophulae induratae glandulae in collo, sub alis et inguinibus. Sunt et aliae hujus generis extuberantiae, quae vel a forma nomen accipiunt, ut testudo, talpa; vel a materia, dum aliae steatomata, quod materiam sebo vel pinguedini similem continent, appellantur, aliae atheromata, quod materiam pulticulae similem; aliae melicerides, quod materiam melli similem habent.

Est autem tumorum omnium horum commune, ut materia, ex qua constant, vesicula quadam et membrana contineatur, unde resolutione et discussione vix tolluntur, nisi forsan in principio digitis vel assula lignea valde et frequenter comprimatur tumor, donec scissus rumpatur, et materia adhûc tenuior attenuetur et resolvatur; in quem finem utilissime lamina plubea hydrargyro illita membro arcte alligatur. Si vero jam diuturnior sit tumor, aperiendus, vel medicamentis erodentibus vel sectione, Inter medicamenta efficax est hoc. R. Ammoniaci, pyrethri, euphorbii an. [gap: sign vor Scrupel] ij salis nitri [gap: sign vor Scrupel] j cerae q. s F. Emplastrum: vel fiat Emplastrum ex ammoniaco, pyrethro et oleo succini, idque tam diu gestetur, donec tumor rumpatur.

Sectio vero, de qua agere hujus loci est, hoc modo instituetur. Cutis supra tumorem extendenda, hinc secundum fibrarum rectitudinem ad cistim usque cutis secanda; cisti inventa, quae alba et dura visui offertur, ea a cute liberanda, et cum contenta materia eximenda. Cavendum autem diligenter in hac operatione, ne vas aliquod cohaerens laedatur, aut cistis vulneretur et laceretur. Si enim cistis vulneretur, materiaque effluat, et cistis difficulter extrahitur, et relicta materiâ periculum est, ne tumor renascatur. Materiâ exemtâ, ut in reliquis vulneribus, curatio absolvitur. Videatur de his etiam Hieronymus Fabricius ab Aquapend. in append. ad lib. primum de Tumorib. et Franciscus Peccettius, l. 1. c. 24. 25. et 26.

[note: Strumae.] In specie vero scrophulae et strumae seu glandulae induratae cum in aliis partibus, tum praecipue in collo duplici modo tolluntur, vel medicamentis emollientibus, digerentibus et discutientibus, vel Chirurgia.

Medicamenta ad hanc rem idonea collegit Franciscus Peccettius, lib. 1. cap. 23.

Chirurgiam quod attiner, medius tumor inciditur usque ad glandulam. Et quidem in collo secundum longitudinem, propter vicina vasa instituenda est sectio: in alis vero et inguinibus per transversum; et cavendum, ne tunica, qua glandula simul involvitur, incidatur. Struma ubi nudata fuerit, ab adjacentibus partibus vel digitis vel spatula vel scalpelli capulo separanda, et hinc extrahenda est, cautione adhibita, ne si struma vasi annexa fuerit, sanguinis aliqua profusio excitetur. Danda etjam opera, ut folliculus totus extrahatur, ne particula relicta struma renovetur. Et si membranae particula relicta est, eaquoque extrahenda, ac


page 1055, image: s1055

nisi ferro id fieri possit, medicamentis corrosivis et putrefa cientibus reliquum ab sumendum. Reliqua curatio ut in aliis vulneribus perficitur. Inprimis vero in collo caveatur, nervas aliquod aut nervus laedatur, quorum alterum sanguinis profusionem affert, alterum vocem adimit. Exemplum sectionis talis parum felicis proponit Guilielmus Fabricius, Cent. 3. obs. 35. Qua de caussa Hieron Fabric. ab Aquap. censet, a strumis et glandulis in collo exstirpandis abstinendum esse; nisi ita putridae evaserint, ut sua sponte a subjectis, quibus adhaerent, partibus non difficulter separentur.

[note: Bronchocele.] Eodem fere modo bronchocele curatur, quae est tumor in collo, non in glandula, sed supra asperam arteriam obortus. Is tumor medius unâ linea inciditur usque ad tunicam: Deinde vitiosus sinus a reliquo corpore digito separatur, totusque cum membrana sua eximitur; Postea aceto, cui vel salis vel nitri aliquid additum sit, eluitur. Celsus postea oras sutura conjungit. Verum monet Hieronymus Fabricius ab Aquapend. potius glutino utendum esse; cum sutura cum dolore fiat, et inflammationem, quae curationem moratur, excitet. Idem et illud monet, si totus folliculus non extrahatur, folliculum facile putrescere et exire, si vena subjecta illa, e qua folliculus et abscessus alimentum et incrementum suscipit, transversa incidatur. Si vero non incidatur, difficulter putrescere, et facile regenerari. Omnem n abscessum unam saltem habere venam a sana parte ad folliculum propagatam, per quam abscessus et folliculus sanae parti haeret appensus, in reliqua autem liber est. Atque hanc venam fere semper in fundo ipsius abscessus esse, et propterea omni studio secandam.

[note: Sarcocele.] Pertinet hûc et Sarcocele seu hernia carnosa, quae est tumor circa testes, dextrum plerumque sicut testantur observationes a Fabric. Hild. Cent. 4. observ. 64. adductae, qui etiam ejus rei caussas reddere conatur, ex carne scirrhosa genitus, et vix nisi excisione atque amputatione curatur. Non tamen nisi exiguus vel mediocris tumor talis tuto amputari potest. Si vero jam altius assurrexerit, et inguina occupaverit, citra vitae periculum excisio tentari non potest. Neque, enim totus tumor sine periculo eximi potest. Si vero ejus aliqua portio relinquatur, fungus adnascitur, malum priore periculosius. Cum autem excisio locum habet, comprehenso toto tumore, id est, testiculo tum efacto cum carne annata, primo scrotum ad tumorem usque secandum: hinc totus tumor a scroto abducendus, et acus filum validum trahens per medium processum supra testiculi tumefacti regionem transadigenda, rursusque per eandem processus partem secundo intrudenda; tum fili ambo extrema nodo costringenda, altera peritonaei media portione eodem illo nexu et nodo comprehensa. His peractis totus processus cum concluso testiculo abscindendus est; fili vero, quo superior pars processus revincta est, extrema e vulnere


page 1056, image: s1056

pendentia relinquenda. Tandem repercutientia medicamenta vulneri vicinisque partibus imponenda, et reliqua vulneris curatio secundum artem peragenda. Hieronymus Fabricius ab Aqua pendente in teste carcinomate affecto, qui pileo major erat, ad inguen prius vasis forcipe apprehensis ac consutis, et vinculis constrictis, abscidit vasa transversa et totum testem amputavit; postea ferramentis candentibus locum combussit, et ultra viginti dies sanitati eum restituit, cui alias intra paucos dies moriendum fuerat.

[note: Hernia aquosa.] Nonnunquam in scroto et testiculorum tunicis materia aquosa colecta tumorem efficir, qui hernia aquosa nominatur, quae cum daplici modo curari possit, vel medicamentis exsiccantibus, discutientibus et resolventibus, vel incisione: Ista qua ratione peragenda, et per eam aquosa materia in scroto p. n. collecta evacuanda sit, ad hunc locum pertinet. In incisione autem, quae scalpello vel lato phlebotomo fiat, facienda id inprimis attendendum, ut sectio ad locum aquae pertingat, et tunicam illam, qua aqua concluditur. Colligitur enim aquosa illa materia vel inter erythroidem tunicam et testiculum; vel inter erythroidem et dartum dictam, quae est secunda testiculorum tunica, vel in propria pellicula, veluti vesica quadam, continetur, atque hoc genus in tunica super annata vocatur. Quibus autem signis loca discerni, et quo ordine et modo sectio institui debeat, diligentius et accuratius docent Paulus AEgineta, lib. 6. c. 6. Aetius, tetrab. 4. Serm. 2. cap. 22. Celsus, lib. 7. c. 18. Utiles quoque aliquas adrnonitiones et observationes proponit Guilhelmus Fabricius, Cent. 4. Observ. 65. 66. 67. 68.

Qua ratione vero in abdomine collecta aqua educi possit, satis ex iis, quae de [gap: Greek word(s)] abdominis diximus, patet.

Restat tandem, ut de calculo vesicae [note: Calculi Vesica extractio.] eximendo dicatur. Etsi enim antiqui etiam in calculis renum sectionem instituerint, ut ex Hippocrate, de Intem. affect. patet, et quandoque post diuturnos dolores nephriticos ex abscessibus juxta exteriorem regionem renum ortis calculi fuerint extracti, ut Franciscus Russettus, de partu Caesareo, sect. 3. cap. 7. docet: et tales excretionum spontanearum historias annotavit Schenckius, lib. 3. sicuti singularem de [gap: Greek word(s)] Paraeus, lib. 24. cap. 19: tamen cum operatio illa maximo cum periculo conjuncta sit, in desuetudinem devenit, et propterea saltem de calculo vesicae sectione extrahendo dicemus. Est tamen et illa operatio non solum crudelis et summo cum dolore conjuncta, sed et satis periculosa, adeo ut nonnulli mortem oppetere, quam huic operationi se subjicere malint. Unde Hippocrates, etsi in operationibus Chirurgicis exercitatissimus, discipulos jurejurando obstringit, ne calculo laborantes secent, sed magistris ejus artis peritis id muneris committant, ut ex Hippocratis juramento videre est. Veruntamen non


page 1057, image: s1057

pauci doloribus et cruciatibus vehementissimis urgentibus coacti fuerunt Chirurgiae se exponere, etsi in ipso opere mortem sibi obtingere posse non nescii essent. Et ob sectionis hujus periculum antiqui neque omni tempore, neque omni aetate, neque in omni vitio istam operationem tentandam praeceperunt, sed solum tempore verno, et in corpore, quod jam novem annos attigisset, nondum vero 14. excessisset: praeterea si tantum sit malum, ut neque medicamentis vinci, neque cum eo vita trahi possit. Hodic tamen multi reperiuntur, qui in ista operatione peragenda tam formidulosi non sunt, et qui non solum pueris et adolescentibus, sed et viris ac senibus feliciter sectione calculum extraxerunt.

[note: Veteribus usitatus modus, seu apparatus minor.] Modus autem operationis hic est. Ante sectionem diebus aliquot corpus evacuandum, et aegro cibus salubris et moderatus offerendus, ac loca pudenda laxantibus saepius sovenda. Corpore praeparato, alvique fecibus, si opus sit, et clystere adjuvante, depositis, tres scopi Chirurgo propositi sunt. Nimirum continuum solvere, calculum extrahere, ac, quod sectum ac divisum est, rursum unire. Antequam vero sectio instituatur, aeger aliquantisper obambulet, vel etiam aliquoties e scamno desiliat, ut motu ejusmodi calculus ad vesicae cervicem descendat. Hinc implorato auxilio divino, si aeger vel adolescens est vel adolescente major, insedili alto, aut super mensam stabilem supinatus fere semirectus collocandus, manibus subter diducta femora porrectis, quo in angustum vesica compellatur. Si vero puer sit, vir aliquis valens et cordatus in sedili alto consideat, supinuroque puerum et aversum super genua coxis ejus collocatis comprehendat, reductisque ejus cruribus ipsum quoque jubeat manibus ad suos poplices datis eos, quam maxime possit, attrahere, simulque ipse sic eos contineat, super pueri humeros suo pectore incumbens. Et si opus cum patientis manibus et cruribus omnia simul alligentur. Quod si necessitas requirit, duo alii ministri a lateribus eum contineant atque elevari non sinant. Hinc Chirurgus perinaeum pilis, si opus sit, nudet, et sinistrae manus indicem oleo inunctum ano immittat, dextraeque digitos super imum abdomen leviter imponat, calculum in vesica inquirat, inventumque ad vesicae cervicem deducat. Tum ministrorum alter ad sinistrum aegri latus stans dextram manum supra ejus abdomen leniter imponat, altera autem ejusdem testiculos cum pene sursum attollat: ipse vero Chirurgus scalpello apto inter anum et testiculos sinistram natem versus, usque ad vesicae cervicem, super lapide, qui in vesicae collo est, et secadae parti supponitur, lunata figura, uno impetu sectionem instituat, et secer cutem quidem latiore plaga, intus autem cervicem vesicae non ampliare, quam ut calculus per eam facile possit eximi, neque etiam angustiorem. Si enim vulnus sit angustius; calculus iter, cum vi premitur, facit,


page 1058, image: s1058

nisi accipit, atque ita sanguinis profusio et nervorum distensio fieri potest. Facto vulnere, ubi in conspectum venit calculus, siexiguus est, digitis et per anum et perpubem urgendus ac propellendus est, ut extrudatur: si major, injiciendus a superiore ejus parte uncus in eum usum paratus. Is est ad extremum tenuis in semicirculi speciem retusae latitudinis, abexterna parte laevis, qua corpori jungitur, ab interiore asper, quâ calculum attingit. Ubi uncus injectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus, et teneatur, cavendo, ne cum adduci uncus caepe rit, calculus intus effugiat, et uncus in oras vulneris incidat, easeque lancinet. Ubi satis teneri calculum patet, uncus extrahendus est. Calculo extracto medicamenta sanguinem sistentia adhibeantur, vulnus debite obligetur, et convenientia medicamenta contra supervenientia symptomata et mala applicentur.

Atque haec veteribus usitata calculo laborantes secandi ratio est, quae minor apparatus vulgo vocari solet, quod paucioribus instrumentis peragatur. In eo autem Hieron. Fabric. ab Aquapendente lunatam sectionem reprehendit; quia ea transversi musculi penis amputentur, et plus intus, ac in profundo, quam par sit, incidi, ac meatus urinarius praeteriri possit. Ipse vero secundum recentiorum morem secundum ductum musculorum et in medio eorum sectionem peragendam censet. Deinde et hoc mnet, male forcipes ab antiquis neglectas, et extractionem vel digitis vel unco solum tentatam fuisse; quorum utrumque parum tutum. Nam digiti non sufficiunt: per uncum vero extractio periculo non vacat; cum lapis facilem sub unco effugere, et ab unco vicinae partes laedi possint.

[note: Apparatus magnus.] Ideoque alius adhuc est secandi modus, qui quod majore instrumentorum apparatu fiat, apparatus magnus dicitur, quem Johannes de Romanis, Cremonensis Medicus, qui circa annum Domini 1520. Romae floruit, invenit et usurpavit, quem postea ejus discipulus, Marianus Sanctus, Barolitanus, cum instrumentis necessariis peculiari libello descripsit. Est autem hic. Corpore aegri, ut in priore modo dictum, praeparato, ipse super mensam stabilem diductis et complicatis genibus, fere supinus ita collocabitur, ut ejus calcanea fere nates contingant, manusque poplitibus extrinsecus subjiciantur: tum vero habena duplici a cervice dependente crura tibiae et pedes firmiter vinciantur, et laqueo sic constrictus aeger a valentibus ministris utrinque comprehendatur et immobilis teneatur. Figura aegri ad sectionem hoc modo siti exstat apud Ambrosium Paraeum, l. 16. c. 42. Tum catheter gibba curvaturae parte in longum paulo latiore rima fissus, cujus figura allegato loco videatur, oleo inunctus in vesicam immittatur. Minister vero alter, qui aegri dextrum genu tenet, dextra manu scrotum paululum int dextram partem ita attollat, ut Cherurgus


page 1059, image: s1059

sine im pedimento sectionem instituere poslit. Tum Cheirurgus inter anum et scrotum, non quidem per medium perinaeum, sed sinistrorsum, qua parte catetheris fissura convertetur, duorum ab ano digitorum spatio, secundum fibrarum rectitudinem scalpellum adiget, ejusque aciem in catheteris, qui in collo vesicae est, rimam demittit, atque ita sectionem instituet, ut vulneris interna longitudo pollicis transversi latitudinem non multum excedat. Mox per vulnus virgulae argenteae seu ferramenta duo exigua longa, teretia, in extremo leviter incurva, quorum alterum in extremitate obtusum et laeve est, alterum leviter cavatum et bifurcatum (quae ductores nominantur, quod reliquis instrumentis in vesicam immittendis ductorum loco sint, et loco allegato apud Paraeum depinguntur) in catheteris rimam primo immittantur, deinde retracto cathetere in ipsam vesicam demittuntur. Tum inter haec duo instrumenta, quae sinistra manu firmiter teneat, Cheirurgus sorcipem, quae rostrum anatinum appellatur, dextra manu in vesicam immittat, qua calculum, si parvus sit, nullo negocio facile extrahet. Si vero major calculus sit, quam ut per vulnus extrahi possit, vulnus ampliandum vel diducto isto rostro anatino, vel dilatatorio instrumeto aliquo, ibid. depicto: postea rursus forceps aliqua vel recta velincurva in vesicam demittatur, eaque calculus comprehendatur: ubi comprehensus calculus fuerit sensim, in utrumque simul latus movendo, extrahatur. Si plaga dilatata difficulter adhuc extrahatur calculus, Cheirurgus sinistrae manus inunctos digitos indicem et medium in anum immittat, et calculum ad cervicem vesicae simul compellat. Cavendum autem, ne sub forcipe confringatur calculus: ideoque extractus diligenter contemplandus, et si vel alius calculus adhuc restet, is simili modo extrahedus, vel si quid detritum instrumento instarcochlearis parato omne eximendum. Si tamen calculus major est, qua in ut per vulnus etiam, quantum fieri potest, dilatatum, extrahi possit, forcipeper medium dentata confringendus et particulatim extrahendus. Videndum tamen, ne aliqua particula fracti calculi intus remaneat, sed omnes diligenter eximendae sunt. Tandem vulnus, si latius sit, consuendum, relicto in vulnere die uno vel altero tubulo seu fistula argentea, a Paraeo, ibid. cap. 43. depicta, per quam sanguis concretus ex vesica evacuetur. Vulneri vero et vicinis partibus medicamentum ex mastiche, bolo, sanguine Draconis, albumine ovi et similibus imponendum; vulnus convenienter obligandum, et symptomatibus, quae supervenire possent, diligenter occurrendum.

Eadem ratio est extrahendi calculos in foeminis, nisi quod catheter, super quem cervix vesicae secatur, in foeminis non incurvus, sicut in viris, sed rectus esse debet.

Atque hîc ubique fere receptus calculos extrahendi modus est. AEgyptii


page 1060, image: s1060

[note: AEgyptiorum extraben di calculos ratio.] tamen hodie alio calculos eximendi modo sine incisione utuntur, quem describit Prosper Alpinus, de Medicina AEgyptiorum, lib. 3. cap. 14. Ligneam cannulam accipiunt, longitudine octo digitorum et crassitie pollicis, quam colis sive penis canali admovent, fortiter inflant, ac ne flatus ad interiora perveniat, altera manu extremum pudendi comprimunt et constringunt. Foramen deinde cannulae claudunt, ut virgae canalis intumescat et amplior fiat. Quo facto minister digito in anum posito lapidem paulatim ad canalem virgae atque in ejus extremum deducit. Ubi praeputio lapidem appropinquare sentiunt, cannulam a virgae canali, subito amovent: atque hoc modo calculum adolivae nuclei magnitudinem ab Arabe quodam extractum fuisse, testis oculatus est Prosper Alpinus, loco allegato.

Alium deinde idem sine sectione calculum e vesica extrahendi modum ab Arabe quodam usurpatum e relatione Octa viani Roboreti, ibidem recenset, qui est talis: Habuit quasdam cannulas, magnitudine inae quales, in modum musici instrumenti Syringae appellati, e substantia cartilaginea, quae facile dilatatur; harumque graciliorem primo invirgae canalem, immisit, quo usque ad vesicam pervenit; ac mox ore illam inflavit, quantum potuit; post hanc majorem et crassiorem immisit, eodemque modo inflavit; postea tertiam et tandem quartam omnium maximam. Hoc modo cum virgam dilatavit, ut putaret per viam canalis dilatatam calculum exire posse, aegroto rectem collocata, digitoque in anum immisso, calculum ad collum vesicae, quo majoris cannulae extremitas pervenit, deduxit, et in canalem calculum detrudere conatus est. Quo facto altero cannulae meatu ore excepto conatus est spiritum ad se trahendo lapidem simul extrahere. Neque a veritate alienum aut impossibile videtur, quod os vesicae et meatus urinarius ita dilatari possit: cum uteri os in parientibus, imo ipsum uterum multo magis dilatari constet.

Est adhuc alia sectionis calculi vesicae species, Franconiana dicta, a Fracone quodam Chirurgo eximio, cujus Fr. Russettus meminit, de partu Caes. sect. 3. c. 6. et seq. Haec administratur in hypogastrio, apertâ per incisionem cute, in vesicae sundo, calculoque exemto; ab inventore magis feliciter, quam consulto peracta, qui ob id vetuit, ne quis ea posthac uteretur.

[note: Calculi e meatu urinario extractio.] Accidit quoque interdum, ut calculus in meatum urinarium elapsus ita firmiter in eo haereat, ut sine sectione extrahi non possit, quae fit hoc modo: Cutis extrema quam plurimum attrahenda est, et glande tecta, filo vincienda, ne ante calculum exemtum praeputio soluto cutis recurrens divisionem contegat; hinc a latere penis, super lapide incidendus et calculus extrahendus est. Nonnulli penem versus vesicam alio adhûc filo vinciunt, ne lapis recurrat, (quod tamen digitorum quoque compressione praecaveri potest et facta


page 1061, image: s1061

super lapide incisione, penem, ut lapis exsiliat, inflectunt. Calculo extracto, solutis vinculis cutis reducenda, et medicamenta, quae cruentis vulneribus competunt, imponenda. Utile quoque est cereolum terebinthinâ vel unguento aliquo conveniente illitum in urinae meatum immittere.

Verum sectio ista nan instituenda, nisi prius extractio per auricularium specillum, seu specillum, quod in cochlearis formam in extremo excavatum est, in urinarium meatum demissum, ita ut lapidem praetereat, et superet, ipsumque suo cavo comprehendat, concurrente simul digitorum compressione, frustra tentata fit. Atque haec etiam de quarta operatione Cheirurgica, [gap: Greek word(s)] , dicta sint.

CAPUT XIV. De partium amissarum restitutione seu curtorum Cheirurgia.

[note: Curtorum Cheirurgia.] REstat tandem ultima operatio Cheirurgica, quae incurtorum vel mutilorum curatione requiritur, ubi scilicet nasi, aurium vel labiorum extrema decurtata, partesque mutilatae sunt; unde homini insignis deformitas, imo interdum etia usus necessarii, jactura accidit; sicut cotingit, quando labia sunt mutilata ubi praeter turpitudinem loquela etiam expedita et discreta fieri amplius non potest, ut et in eo vitio, quo superius labru more oris leporini profundius fissum est, quod ideo vocamus Hasenscharten. Quae quidem deformitas nonnunquam fucata cura palliatur. Nasi nimirum deformitas factitio ex argenta, duplicata papyro, aut linteis, in nasi formam figuratis, coloreque nasi genuino tinctis applicato, emedatur. Mutilatae auriculae deformitas vel promissa coma tegitur, vel ex conglutinata papyro aut corio picto auricula factitia emendatur. Sic etiam si organa integra desunt, vel ortu vel casu, etiam haec restitui nulla alia ratione possunt, quam palliativa cura, suppositis scil. instrumentis factitiis e variae materia ad similitudinem perditorum fictis pictisque in quorum fabrica adeo ingeniose polydaedala quorundam ars naturam imitatur, ut et coloris et motus varietate machinamenta illa genuinas corporis partes quam similime exprimant. Sic oculi, manus, brachia, dentes crura, effingi possunt, quorum schemata videantur apud Paraeum, l. 22. Verum cum haec fucata tantum sit instauratio; neque tamen etiam ex deficientis partis nova regeneratione restitui possit: ex membri alterius carne adducta et unita, quod de est, restituendum est. Non tamen ea operatio in quovis corpore tentanda, sed prius videndum, quale sit corpus, quod curandum est. Etenim in senili, aut quod mali habitus est, aut in quo vulnera difficulter convalescunt, haec curatio non facile tentanda. Deinde etiam videndum, an pars mutila citra


page 1062, image: s1062

alterius partis insigne damnum resarciri possit.

Modus autem operationis in genere hic est: Cutis adversa partium quas conjungere volumus, incurvo scalpello, vel acutissima forficula secatur, mox vulnerum orae adducuntur, et conveniente deligatione continentur, admoto medicamento cruentis vulneribus et parti conveniente. Qua de re Celsus, libr. 7. cap. 9. Artificium hoc consecutum fuisse et calluisse Siculum quendam Braucam, vel, ut alii legunt, Brancam cognomine, Calentii cujusdam ad Orpianum epistola haec testatus: Orpiane, si tibi nasum rstitui vis, ad me veni: profecto res est apud homines mira. Branca Siculus, ingenio vir egregio, docet nares inserere, quas velde brachio reficit, vel de ser vis mutuatas impingit. Hoc ubi vidi, decrevi ad te scribere, nihil exitimans charius esse posse. Quod si veneris, scito te domum cum grandi quantumvis naso rediturum. Vale.

Nostra aerate non solum prolixe et accurate hac de re scripsit Caspar Taliacotius, Bononiensis, sed et ipso opere specimen hujus rei edidit, sicut id testatur Ambrosius Paraeus, libr. 22. cap. 2. Summa hujus operationis haec est: Traducem in naribus et labiis ex humero, in aurium vero mutilatione, e regione post aures sumit. Nimirum in illis partibus convenientem sectionem instituit, et mutilatis partibus prius excoriatis, cutaneam propaginem cum curta parte committit et conjungit. Ut vero ad coalitum usque conjunctim, serventur, fasciis continet. Et quidem nasi et labri ea parte, qua mutila sunt, in vulnus humero inflictum demergit, capite ad brachium tanquam ad palum deligatum, ut plane immobile et fixum nulla parte moveri possit. Atque hoc modo, ubi eo usque cohae serit, donec caro utriusque partis unita sit et coaluerit, surculum sive traducem jam naso vel labro unitum resecat. Hinc rudem illam molem a brachio resectam in formam nasi vel labii convenienter efformat.

Verum cum ista artificiosa et valde miranda operatio per compendium integre et clare explicari non possit, ad Taliacotii librum de curtorum Chirurgia per insitionem lectores remittimus, in quo non solum omnia ad hanc rem necessaria diligenter et accurate explicantur, sed et iconibus, sine quibus doctrina haec aliâs vix satis percipitur, omnia satis superque illustrantur. Et quia carnem ad nasum reficiendum nonnulli ut ex epistola Calenti ad Orpianum, supra allegata patet, etiam ex servorum corpore desumere solebant, notatu dignam hac de re historiam recenset Autor Thesauri rerum admirandarum, quae superiore seculo acciderunt S. G. S. Is natrat, sibi a viro fide digno, et qui ejus rei oculatus testis fuerit, relatum fuisse, Anno Christi 1576. Nobilem Neapolitanum, cui in conflictu nasus amputatus erat, cum servo quodam contraxisse, ut ex brachio suo, more in Cheirurgia descripto, nasum suum sibi reparari


page 1063, image: s1063

pateretur. Quod ubi ex arte factum esset, accidit, ut triennio post servus ille aegrotare inciperet, simulque Nobdis ille dolore in naso conqueretur, tandemque plane moreretur. Quo facto et particula illa nasi e brachio servi Nobilis naso adposita emortua est.

LIBRI V. PARS II. De Methodo Medendi. Sectio I. De Indicatione Praeservatoria. CAPUT I. De Methodo Medendi et Indicationibus ingenere.

NOn vero sufficit instrumenta ad sanitatis recuperationem, et morbi depulsionem utilia novisse, sed et opus est, perspectum habere, quando et qua ratione quolibet utendum sit, seu methodum medendi, amissamque sanitatem instaurandi cognoscere. Proximum igitur est, ut methodum medendi subjiciamus.

[note: Qua ratione methodus medendi tradenda.] Numero autem nobis in mentem venit Aristoteles, qui de animalibus scripturus, de part. animal. cap. 1. quaesitonem movet: An, cum plura sint, quae eadem in multis generibus diversis inter se insunt ut sunt somnus, respiratio, auctio, diminutio, mors, similesque alii affectus et dispositiones: commodius sit, primo communiter in genere de iis agere, et post de speciebus, et si quid proprium in homine, equo, leone, etc. habeant, in specie explicare: An vero protinus, omissa generali horum tractatione quaeque singulatim persequi, et qua ratione in speciebus insunt, explicare conveniat. Concludit autem, commodius esse, ea, quae in multis insunt communia, in genere tractare, quam eadem in speciebus solum explicare. Hoc enim si fiat, eventurum omnino, ut saepe eadem iterentor; cum illa, quae pluribus sunt communia, in singulis speciebus explicanda sint.



page 1064, image: s1064

Eadem dubitatio etiam hîc in principio methodi medendi locum habet. Videmus enim eos, qui de curatione morborum scripserunt, non [note: Galeni medendi methodus.] eidem viae insistere. Galenus quidem in libris 14. Methodi Med. et in duobus de arte curandi ad Glaucon. eam viam, quam Aristoteles approbat, ingressus est. Cum enim, sint tria morborum genera, intemperies, mala compositio, et soluta unitas, et niuscujusque generis rursum differentiae plures: istarum differentiarum omnium curationem ordine docet, simulque a prima usque ad ultimam indicat, qua ratione, ob naturam partium diversam, aliasque circumstantias, cura variet.

[note: Practicorum methodus.] Diversam vero ab hac rationem secuti sunt Galeno posteriores plerique, et inprimis Arabes, ac qui proximis seculis de morborum curatione scripserunt, qui neglecta hae generali via, singulatim â capite ad calcem, de morborum particularium curatione scripserut. Etsi verô et haec Practicorum doctrina praeclara sit, et haud quaquam damnanda: tamen omnem, quam habet, soliditatem ex generali methodo obtiner, et [gap: Greek word(s)] ac [gap: Greek word(s)] est, priorevia ingredi. Affectio enim generica generi accommodanda, non speciei, quod vitiosum est, secundum Aristot. 1. Post. Analyt. 5. et primo subjecto attribuenda est.

[note: Methodus medendi generalis.] Quapropter cum tria sint genera, ad quae omnes omnino morbi, qui alias infiniti fere videntur, artificiose revocari et redigi possint, intemperies nimirum et morbi occultarum Qualitatum, qui primo partibus similaribus competunt; compositionis vitiu, quod partibus accidit, quatenus organicae sunt, et unitas soluta, utrisque communis: artificiosum et simul compendiosum est, generalem haec morborum genera curandi rationem tradere; et si quae in curatione, ob partium differentiam, accidit varietas, eam etiam breviter notare. Verbi gratia. Universalis est omnes inflammationes curandi ratio. Hanc igitur generaliter proponere, et quid partium inflam matarum varietas in ea curatione variandum suadeat, breviter admonere, longe artificiosius et compendiosius est, quam si meningum cerebri, oculorum aurium, faucium et colli, pleurae, pulmonum, ventriculi, epatis, intestinorum, lienis, renum, vesicae, uteri, articulorum, aliarumque partium phlegmone laborantium, peculiaris curandi ratio praescribatur, et subinde in singulis eadem fere victus ratio, Cheirurgica, et Pharmaceutica praesidia repetantur. Sic etiam communes sunt caput evacuandi leges, quas semel recte tradere, artificiosius est, quam saepius in dolore capitis vertigine, lethargo, apoplexia, epilepsia et similibus repetere.

Ex quibus patet, Practicorum usitatam methodum, potius methodi medendi per omnes corporis partes exercitationem esse. Quae quidem et ipsa necessaria est; (cum, ut Galenus 13. meth. med. cap. 11. duo instrumenta


page 1065, image: s1065

sunt percipienda medicinae, methodus et exercitatio) universalem tamen hanc methodum praesupponit. Haec enim una et sola Universalia Theoremata continet, quae in omnibus particularibus usum habent eximium, et sine quibus medicinam exercendi conatus prorsus inutilis est, ita quidem, ut si de ulla parte certe de hac verissime et gravissime Galenum pronunciasse videatur, id quod, 3. de Cris. cap. 8 habet: Antequam ea omnia, quae dixi, diligenter didiceris, nibil aegrotos visitando proficies. Contra inveniet recta remedia, et inventis recte utetur, quisquis in medendi methodo est versatus. 6. meth. med. cap. 1 Quod Galenus etiam monuit, lib. 2. meth. med. cap. 7. et lib. 9. meth. med. cap. 6. ubi scribit: se pro comperto habere, non licere ullius artis scientiam nancisci, nisi et methodum quandam habueris per universalia vocata theoremata, et in particularibus exemplis te exercueris. Cum neque fieri possit, ut sine multiplici in singularibus exercitatione, quod ex usu fit, faciamus, neque sine universalium cognitione exercitatio procedat. Huic igitur Galeni consilio egregius futurus Medicus obtemperabit, et neutrum contemnet, sed et in particularibus se exercebit; quod docent practicorum libri, et adhuc particularius et manifestius consilia et observationes [note: Consilia et observationes Medica.] medicae, quae quod Galenus, in 1. Epidem. comm. 3. aphor. 17. de historiis aegrorum apud Hippocratem ait, sunt quasi universalium praeceptorum [gap: Greek word(s)] : rectissimeque ipsa [gap: Greek word(s)] et curationis in individuis observationes, quae nec scribi nec dici ad unguem potest, teste Galeno, 3. meth. med, cap. 3. Inprimis vero generalem methodum cognoscet, sine qua in particularibus se exercere non poterit.

[note: Methodi medendi generalis. utilitas] Quapropter et nos de methodo medendi acturi generalem quandam trademus, quae omnibus particularibus sit communis; quam observantes, ejusque ductu, ordine perpetuo, et via nunquam interrupta, a generalssimis indicationibus per genericas, subalternas et specificas, tandem ad specialissimas et appropriatas progredientes, quid in cujusque morbi curatione opus sit, videre possimus. Hac cum Galenus esset instructus, eos morbos se curasse scribit, 3. meth. med. 3. quos neque ipse ante curaverat, neque a praeceptore curari viderat. Et recte sane. Nam methodum qui tenet, et praeterea medicamentorum vires habet perspecta, eum nunqua idonea medicamenta deficient. Contra, quamvisquis optimorum medicamentorum copiosam suppellectilem habeat, methodum autem non teneat: ea medicamenta non solum non erunt [gap: Greek word(s)] , sed potius ignis in manu stulti, aut gladius in manu suriosi. Eruemus autem illam methodum ex Galeni praecipue libris 14. de methodo med. scriptis, ac duobus de arte curandi ad Glauconem. In quibus etsi pluribus et prolixe hanc methodum descripsisse videtur: explicatione tamen plerumque opus habet; adeo


page 1066, image: s1066

quidem, ut non sine caussa. Hieronymus Capivaccius in principio meth, medendi, dicat, se ignorare, quinam huc usque Galenum recte intellexerit.

[note: Methodus medendi quid.] Definit autem methodum medendi Capivaccius, quod sit Ars, qua per Indicationes auxilia inveniuntur, ut deperdita hominus sanitas restituatur. Methodus enim medendi, (sicut et ipsa tota Medicina) est habitus quidam principalis effectivus, indicationibus, tanquam instrumentis, utens, ad invenienda pro curatione morborum remedia. Indicationes siquidem proprium dogmatici Medici instrumentum sunt, quo ab aliis sectis secernitur.

Ex his manifestum evadit, Methodi medendi finem duplicem esse: Internum seu proximum, inventionem auxiliorum, seu juvantium in quolibet morbo, teste Galeno, 2. meth. med. 7. et 5. meth. cap. 9. et 9. meth. med. c. 7. seu potius inventionem indicationis curativae: Externum et principalem, amisse hominis sanitatis restitutionem, seu, quod idem est, morbi depulsionem. Ad quem respiciens Galenus, 9. meth. med. cap. 15. Curationem seu methodum medendi definit, quod sit praesentis in corpore vitio affectus in naturalem habitum mutatio.

Cum autem si non unicum certe praecipuum sciendi instrumentum sit demonstratio; Galenus vero istum per rationem procedendi modum Indicationem appellet, et methodi medendi proprium instrumentum sit Indicatio, et de methodo medendi agere sit de Indicationibus curativis tractare: nobis etiam, quibus de Methodo medendi agere institutum est, de Indicationibus, simulque de Indicantibus et Indicatis (tria enim haec mutuum respectum habent, hisque tribus tota medendi methodus absolvitur) agendum est.

[note: Indicatioquid] Indicatio, Graecis [gap: Greek word(s)] , ostensionem seu monstrationem significat, vocabulo a judicris desumpto. [gap: Greek word(s)] enim Graecis delatio est, et [gap: Greek word(s)] , delatot. Et in genere quidem interdum pro qualibet ostensione ac monstratione accipitur, etiam ea, quae fit per signa, quae ea, quae in corpore latent, manifesta reddunt et nota faciunt. Proprie tamen et in specie, ac quatenus ad methodum medendi pertinet, signgificat ostensionem auxiliorum. Indicantia enim indicata quasi deferunt, et ad curationem utilia esse indicant, ac veluti digito monstrant; perinde ut olim statuae Mercuriales, in biviis aut triviis positae, monstrabant viatori, cui viae insitendum esset. Occurrunt autem plures Indicationis definitiones apud Galenum. Primo enim, 2. meth. med. 7. definit Indicationem [gap: Greek word(s)] sequentis seu agendi insinuationem; id est, repraesentationem quandam et declarationem cosequentiae ac ostensionem ceu digito factam. Quae fere nominis explicatio est, quoquo modo indicationis naturam adumbrans Tunc enim indicatione uti dicimur, cum id, quod


page 1067, image: s1067

invenimus, ad curationem in aliquo praecedente quasi delineatum et designatum habemus, atque ab aliquo monstratum videmus. Ipsius siquilem naturae cognitio praecedit, cui quid [gap: Greek word(s)] esse, et quid auxilii genus afferri debeat, indicatio declarat. ut in parte Therapeutica morbi Natura est praecedens, auxilium consequens, quod cujusmodi esse debeat, Indicatio declarat idque digito q. ostendit. Aliam deinde definitionem habet, in lib. de opt. secta ad Thrasybul. cap. 11. hoc modo: [gap: Greek word(s)] , hoc est, Indicacio est quando percipiendis perceptis simul et quod confert percipitur, absque demonstratione aut observatione: quae definitio tam methodo medendi, quam methodo tuendae sanitatis communis videtur. Aliam denique, quae methodo medendi propria est, tradit hoc modo: [gap: Greek word(s)] . Indicatio est perceptio juvantis, simul cum comprehensione nocentis, adveniens sine observatione et ratiocinatione, seu, ut alii legunt, analogismo. Ubi juvantia seu conferentia, [gap: Greek word(s)] hic vocantur Indicata, seu agenda; quae [gap: Greek word(s)] auxilia, remedia et praesidia eodem sensu dicuntur: Nocentia autem appellantur Indicantia. Verum cum haec difinitio non comprehendat indicans vitale, ita perfici posset, et ita indicatio definiri: Indicatio est perceptio juvantis in indicante per caussas cognito: seu, quod idem est, perceptio et comprehensio juvantis seu Indicati cum comprehensione indicantis citra experientiam et analogismum.

Non autem hoc ita accipiendum, quasi Medicus dogmaticus plane non utatur experientia aut analogismo: sed ideo solum haec Galenus addidit, ut hunc per indicationes inveniendi remedia modum, qui dogmaticorum proprius est, et ex affectus per caussas cognitione proficiscitur, ab aliis secerneret. Indicatio enim sola proprium Medici dogmatici ad invenienda auxilia instrumentum est. Experientia vero et analogismus cum aliis ipsi communis. Nam dum nocens seu indicans incognitum est, indicatione uti non possumus: itaque tum ad experientiam et analogismum confugere licet.

[note: Medicorum Instrumenta.] Omnes equidem sectae in eo convemunt, id, quod praeter naturam est, esse tollendum, nec in specialibus indicationibus semper discrepant. Verum diversae sectae diversis instrumentis, (cognitionis puta, non operationis) utuntur ad deliberandum, qua ratione id, quod propositum habent, effectum dare possint. Empeirici quidem experientia ut plurimum utebantur. Quandoque tamen et ubi experientia non satisfaciebat, ad analogismum


page 1068, image: s1068

confugiebant. Methodici communibus quibudam axiomatibus, quae communitates appellabant, insistebant: Rationales ratione praecipue nitebantur, unde et nomen habent: quandoque tamen etiam ad experientiam et analogismum confugiebant. Etsi enim Galenus acriter quandoque contra alias sectas pugnat, et experientiam tanquam periculosum, analogismum ut ignorantiae asylum rejiciat, et sola ratione niti videatur: tamen alibi experientiam quoque admittit. Et experientiam Medico tam necessaria esse docet, ut 3. meth. med. cap. 2. eam aleri hominis cruri comparet, statuatque, sicut homini ad ambulandum duo crura necessaria sunt, ita Medico rationem et experientiam necessarim esse, quorum altero dificiente eum claudicare necesse sit. Medicus nempe dogmaticus etsi ratione, ubi potest, semper nitatur: tamen quia saepe fit, ut et morbi et caussae morbificae natura non satis cognita sit, ut in pestilentia, venenis, lue venerea et similibus videre est, atque tum sufficiens ex ratione subsidium Medicus habere non possit: necessario ad experientiam vel exemplum confugit; cum scilicet natura morbi quidem ignota est, curatum tamen eum aliquando fuisse observatum est. Ubi vero morbi natura plane ignota est, neque ejus curati exemplum habetur, ad similitudinem confugiendum, et analogismo utendum est.

Ex quo patet Medicum dogmaticum quidem omnibus hisce Instrumentis uti, non tamen promiscue omnibus in quovis morbi genere. Indicationis usus est in omnibus morbis, quorum natura non penitus ignota est, et caussae sic satis perspectae sunt: Observatione et experientia utitur in illis morbis, quorum essentia et natura non satis intelligatur, quales sunt, morbi totius substantiae et Qualitatum occultarum dicti: Anal logismo tandem tum demum utitur, cum nec morbi natura satis cognita est, nec aliquid in eo adhuc experientia cognitum: quo modo, qui primi curarunt luem Veneream, cujus et naturam ignorabant, et quod remedium externum sanandae illi malignae scabiei conferret, experientia nondum didicerant, tentarunt litum ex hydrargyro, eo quod scirent, prodesse hydrargyrum in expellenda scabiesicca, cui similis est Gallica scabies.

Atque ut quaedam de his sectarum [note: Experientia.] variarum in curando instrumentis dicamus, Primo experientiam quod attinet, fit ea, teste Aristotele, l. Metaph. 1. hominibus ex memoria. Multae enim ejusdem rei memoriae unius experientiae vim efficiunt. Unde Galenus, l. de opt. secta ad Trasyb. cap. 11. definit experientiam, quod sit ejus, quod saepe eodemque modo fieri visum est, memoria et observatio. Ut qui observavit Petrum, Paulum, Johannem et alios innumeros, juvenes, senes, mares, foeminas, in Germania, Italia, Gallia, Graecia et alibi, aestate, autumno, hyeme,


page 1069, image: s1069

vere rhabarbaro purgatos fuisse, is experientia niti dicitur. Itaque ad experientiam sola saepe factorum notitia et memoria sine caussarum cognitione requiritur. Si vero per caussas cognitio accedat, jam non solum experientiam quis habere dicitur, sed rem scire. Ut autem recte experientiâ utatur Medicus Dogmaticus, non semper, sed tum solum, eâ niti debet, quando ratio non satisfacit; quod accidit, quando Indicans, et a quo deliberatio pendet, est ignotum. Etrant ergo Empirici, qui rationem negligunt, et sola experientia nituntur. Deinde et multi hodie ex Dogmaticis, qui ubi natura affectus praeter naturam plane cognita est, ad experientiam confugiunt, et nescio quae experimenta, fecreta, et specifica jactant. Caeterum licet affectus natura ignota est, et propterea quid agendum experientia invenitur, et medicamentum etjam experientia suggerit: tamen quantitatem remedii, quando agendum, et omnino modu recte utendi, ratio decernit et moderatur. Habet quoque experienta in iis affectibus locum, quorum natura nota est; quantum scilicet materiam medicam attinet. Etenim pituita abundante medicamentum pituitam evacuans requiri ratio dictat: sed materiam, id est, agaricum, colocynthidem sola experientia suggerit, et in universum ad materiam praesidiorum inveniendam experientia plurimum potest et summa necessaria est. Quae autem ad experientiam requirantur, supra part. 1. hujus lib. sect. l. c. 22. dictum.

Analogismus equidem postremu locum inter alia Medici instrumenta habet, et magis quam experientia decipere potest. Interdum tamen ad eum necessario confugiendum, ubi scilicet nec ratione uti licet, atque illa, e quibus quid colligi debet, ignota et obstrusa sunt, nec experientia confirmari possunt, sed res plane nova est.

[note: Analogismus.] Analogismus autem, Galeno ibi dem definiente, est comprehensio juvantis ex similitudine. Similitudo autem illa est vel inter affectus, vel remedia, vel membra: verbi gratia, si quis a serpente haemorrhoo morsus, cui sanguis largius profluat, offeratur empeirico, atque is, qui neque ex caussis remedum invenire possit, neque alias talem affectum curaverit, remedia sanguinis fluxum cohibentia adhibeat, a simili affectu ad similem transit: simili vero remedio pro simili utitur, cum mespilum pro cydonio adhibet. Ita ex similitudine membrorum procedit, cum, quod in brachio profuit remedium, cruri adhibet.

Communitates methodicorum erant universales quaedam propositiones, sub quibus omnes morbos eorumque remedia complectebantur; quales sutn omnem morbum esse adstrictionem vel fluxum vel medium, et hinc omnia remedia vel adstringentia, vel laxantia, vel mediae facultatis.

Hac tamen in re in Empeiricorum


page 1070, image: s1070

et dogmaticorum progressu est diversitas. Empeiricus enim, qui retum caussas ignorat, confuso quodam modo progreditur, nec utilia symptomar ab inutilibus distinguit, unde, variata syndrome symtomatum, curationem temere tentat, vidensque in tetano, [gap: Greek word(s)] non eandem sympto matum faciem, eandem quoque curationem non convenire existimat: idemque animadvertens, eundem symptomatum concursum, etsi caussa sit diversa, male eadem remedia adhibet. At dogmaticus utilia symptomata ab inutilibus distinguit, et saepe etiam eodem apparente symptomatum concursu, curationem tamen variam, si caussa sit diversa, instituit: et contra, nonnunqua variante symptomatum syndrome, eadem tamen, cum caussa sit eadem, adhibebit remedia. Communia etiam et universalia exiomata, quae in omnibus scientiis et artibus necessaria sunt, equidem non negat, imo, ut mox dicetur, cum Hippocrate communia quaedam methodi medendi principia proponit, tanquam totius artis fundamenta: verum de methodicorum communitatibus ipsi cum illis lis est, neque in communitatibus subsistendum putat.

[note: Ad quam mentis operationem pertineat indicatio.] Sed ad Indicationem, tanquam praecipuum Medici Dogmatici instrumentum, revertamur. Atque cum intellectus noster vel simplicia apprehendat, vel eadem dividat, atque uniat, vel aliud ex alio deducat: necesse est, ut in aliqua operationum harum versetur Medicus, dum ex indicante per indicationem indicata cognoscit. Dubitatum autem et disputatum hac de re a recentioribus. Impugnat Augenius, tom. 3. ep. l. ep. 9. Massariam indicationem syllogismu esse asserentem, lib. 1. de scop. mittendi sang. et l. 2. additamenti apologet. cap. 12. indicationemque syllogismum esse negat. Qua de re locis allegatis plura legi possunt. Nos breviter statuimus: ad aliam mentis operationem, quam tertiam, indicationem referri non posse. Nam cum nocens et auxilium unum et simplex objectum non sint, ad primam mentis operationem redigi non potest indicatio: neque etiam ad secundam; quia non affirmatur etiam ad secundam; quia non affirmatur aut negatur auxilium de nocente: sed ex nocentis natura auxilii natura illatione cognoscitur. Etsi vero eodem plane momento, quo intellectus comprehendit indicans, simul etiam indicatum comprehenditur: ex eo tamen concludi non debet, non cognosci discursu et ratiocinatione. Nam intellectus non agit successive, sed cognitis principiis, absque ulla nova cognitione, cognoscitur conclusio, et conclusioni ratione principiorum assentimur: atque tunc dicimur unum ex alio deducere et inferre. Neque etiam haec sententia adversatur Galeno, qui Indicationem [gap: Greek word(s)] fieri dicit. Nam haec Galeni mes non est, in Indicatione ratiocinationem nullam adesse. Est enim indicatio revera Enthymema quoddam, cujus vi illud, quod agendum est, invenitur.


page 1071, image: s1071

Sed hoc solum monet; Indicationem non esse integrum syllogismum: aut potius non esse opus, ut consequentia illa enthymematica ad formam syllogismi reducatur. Consquentia enim adeo manifesta est, ut nemo eam neget, nec sit opus prolixione ratiocinatione. Quid vero si pro [gap: Greek word(s)] legen dum esset?

[note: Principia methodi medendi.] Quod autem haec consequentia adeo nota et manifesta est, fit ob illas propositiones, quae fundamentum sutn methodi, et instar axiomatum ac principiorum in methodo medendi: Sunt autem haec.

Omne, quod indicat, vel sui conservationem, vel ablationem indicat.

Quod s. n. est, conservandum est: quod praeter naturam, tollendu.

Contraria contranis tolluntur: si milia similibus conservantur.

Unde Hippocrates, lib. de flatibus, Medicinam esse dixit adjectionem, et subtractionem; adjectionem scilicet deficientium per similia, et eorum, quae abundant, subtractionem per contraria.

Addimus his et hoc: inter duo mala minus eligendum est. Saepe enim accidit, ut dum agere, quod opus est, et id, quod conservandum, conservare, vel quod tollendum, tollere vult Medicus, alteru negligere, vel ei etiam nocere cogatur, Ut dum illud, quod potest conservare, id est, quod est secundum natura, conservat simul id, quod est praeter naturam; aut cum illud, quod tollit, quod est praeter naturam, simul destruit id, quod est secundu naturam; aut cum illud, quod aliquid secundum naturam conservat, simul destruit aliud secundum naturam; aut quod aliquid praeter naturam tollit, aliud praeter naturam inducit. Ut dum Medicus aegro cibum interdicit, ne naturam a materia coctione avertat. Ita morbum interdu non tollit Medicus, ne vitam simul tollat, quod fit in cancro exulcerato. In his omnibus enim inter duo mala, minus eligendum, et melius est, teste Galeno, 12. meth. med. cap. laedere, quam permittere, ut moriatur aeger.

[note: An contraria contrariis curentur.] Hoc autem loco de illa propositione: Contraria contrariis tolluntur, aliquid addendum; cum dubitationem pati videatur, et similibus etiam adhibitis morbis curentur. Verum negandum non est, Naturam esse morborum curatricem, et proinde ea, quae naturam roborant et confirmant, magnam habere vim ad depellendos morbos: per id tamen veritas hujus axiomatis non tollitur, cum talia non immediate et primo, sed mediate et per aliud ad morbi depulsionem faciant. Ominis enim morbus immediate et primo tollitur a contrario. Nam cum curatio sit motus quidam a morbo ad sanitatem, et totus, ut est 5. Physicor. fiat ratione contrarietatis: etiam curatio per contraria fiet. Contrarium autem hic late accipitur, atque per id intelligitur omne, quod effective tale est, seu quod effectu morbo contrarium producere potest, cujusque etjam


page 1072, image: s1072

sit generis; quod magis proprie oppositum diceretur. Mediate tamen etiam per similia (ea tamen non valde in suo gradu excedentia) curari posse non negamus, a talibus nimirum, quae naturam roborant, vel spiritus in corpore nostro reficiendo et instaurando, vel caloris nativi Qualitatem augendo et intendendo, vel humidi radicalis pinguem substantiam conservando et augendo, partisque aut totius temperamentum et naturam conservando ac roborando, vel qualitatibus occultis naturae robori subveniendo. Confirmata tamen ita natua tum demum contra morbum pugnat, et omnes excessus ad mediocritatem naturalem reducit, atque ita etiam contraria morbo agit, ejusque excessus demolitur, contrario semper modo illis alterationibus, quae sunt [gap: Greek word(s)] , sese opponens. Deinde nec hoc negandum, affectus quosdam persimilia tolli. v. g. purgantia calida tollunt febres; fluxum alvi purgatio sedat, vomitus vomitum. Sciendum tamen, quod haec, etiam si morbis seu affectibus sunt similia: ipsorum tamen caussis adversantur, (quatenus eas e corpore tollunt: etsi alias cum iis similitudinem habere possint) quibus sublatis effectus illi tolluntur. Atque ita haec affectus p. n. tollunt non per se, sed per accidens, sublatis nimirum eorum caussis; purgantia nimirum tollentia humorem peccantem, febrem tollunt: purgatio alvi fluxum, vomitus vomitum sedat, sublatis nimirum caussi, a quibus oriebantur. Ita ambusta curantur applicatione olei lini et aliorum calidorum: Partes refrigeratae nivis affrictione. Vide tract. de cons. et diss. Chymic. cum. Gal. c. 18.

[note: Indicationum differentiae.] Sed jam ad Indicationum differentias et divisionem accedendum. Prima et generalissima Indicationum differentia petitur a rebus, circa quas versantur et a quibus summuntur, quae sunt secundum naturam et praeter naturam; cum illae sui conservationem, haec sui ablationem indicent, et est, quod alia indicatio est perceptio seu insinuatio conservationis ejus, quod est secundum naturam, indicantis, per similia praestandae: Alia est comprehensio sublationis ejus, quod praeter naturam est, indicantis, per contraria faciendae.

Deinde indicatio alia est generica, alia subalterna, alia specifica et determinata. [note: Gernerica.] Generica, quam communis et generica Indicantis natura suppeditat: et quae simpliciter morbum et caussam morbi auferendum, virtutem servandam docet, qua ratione vero id fiat non monstrat. Subalterna, quam subalterna indicantis essentia suggerit, et quae quidem magis rem determinat, nondum tamen [note: Specifica.] perfecte: Specifica, quae a speciali indicantis natura petitur, et totum Indicans exacte et ejus auxilium etjam describit, et etia, Determinata appellatur. Verbi gratia, si epar afficitur intemperie calida, primum est morbus, a quo sumitur indicatio generalissima, eum esse tollendum: secundo est morbus intemperiei, a quo


page 1073, image: s1073

sumitur indicatio, esse alterandum: tertio est intemperies calida, a qua petitur indicatio, esse refrigerandum: denique est intemperies calida in secundo gradu, a qua petitur indicatio specifica, esse adhibendum medicamentum refrigerans in secundo gradu. Nonnulli tamen specificam et determinatam seu propriam Indicationem distinguunt et tertiam saltem, id est, intemperiem calidam esse refrigerandam, specificam appellant; refrigerandum vero esse in hoc vel illo gradu, quae determinata et propria Indicatio vulgo nominatur, potius ad Indicationis conditiones, et Quantum agendum referendum censent, ut postea dicetur. Atque ultra ars non progreditur, nec ultra infimas species methodus descendit. Verum si hic sub sisteret artifex, frustra artem teneret, quae opus intendit, quod est circa singularia. Quapropter alio habitu opus est, experientia, quae cum habitu universalium juncta efficit artificem peritum. Cum enim sint multa medicamenta in tali gradu frigida, inter se tamen differentia, individuum aliquod eligendum est: que electio omnium, quae in arte facienda sunt, difficilima est. Hoc etenim est, quod nec scribi, nec dici potest. Nam quanquam praecepta dentur multa, quae ad particularia etiam descendere videntur: Conjectura tamen maxime opus est, judicio acri, et rerum usu atque experientia. Ideoque frustra nonnulli Individualem Indicatione addunt. Etsi enim ad curationem necessarium sit, Individuales proprietates cognitas habere: tamen ab universali methodo, de que hic agitur, explicati non possunt.

[note: Utilis.] Tertio, alia indicatio est utilis, alia inutilis. Utilis illa est, cui aliqua respondet materia, seu quae tale auxilium indicat, cujus materiam, quae primo et per se affectum tollere [note: Inutilis.] possit, reperire licet. Inutilis vero est, quae tale auxilium indicat, cujus materia, quae affectum primo tollere possit, non invenitur. Vebi gratia, esse refrigerandum hoc vel illo gradu, indicatio utilis est: multae enim dantur materiae, quibus id efficere possimus. At obstructio, quae indicat aperiendum esse, inutilem indicationem suppeditat. Nam nullum datur medicamentum, quod per se obstructionem tollat; nec quae vulgo Aperientia dicutur simpliciter talia sunt: sed obstructionis apertio consequitur ad alia, nempe incisionem, attenuationem et detersionem eductionemque materiae obstruentis.

[note: Inartificiosa.] Quarto: Indicationum alia est artificiosa, alia inartificiosa. Inartificiosa est, quae etiam aliis, quam artifici, vulgoque innotescere pottest, quod aeque scit, morbum esse tollendum, vires conservandas, sed rationem, qua id fieri possit ginorat; seu quae artis pars non est, aut si artis pars est, nec magna, nec propria. Unde Galenus, 3. meth. med. c. 1. ait: Indicatio quae a morbo sumitur (puta a generica ejus essentia) principium tanquam est, est [gap: Greek word(s)] seu carcers, unde medendi ratio promovet, nulla prorsus ipsius medicae


page 1074, image: s1074

artis adhuc portio, aut certe nec magna nec propria, sed quae etiam plebi sit communis. [note: Antificiosa.] Artificiosae vero sunt, quae non omnibus, sed artificibus tantum notae sunt, et ut cognoscantur magno artificio indigent, et Indicans juvansque exactius describunt, et ad remedii investigationem et appositum inventi usum faciunt. Nam secundum Galenum, 6. meth. med. cap. 2. Scire, quid fieri oporteat, magna res non est, sed quibus rationibus id efficias, id vero scire artificium est. Inartificiosae autem indicationes sunt omnes genericae: magis artificiosae, subalternae: maxime autem et semper artificiosae, ac medendi methodo propriae, specificae et determinatae. Neque tamen hoc ita accipiendum, quod in progressu ab indicante specifico ad indicatum specificum majori artificio opus sit, quam in progressu ab indicante generico, vel subalterno ad indicatum genericum vel subalternum. Progressus enim ab indicante ad indicatum, tam in genera lissimis, quam specialissimis ejusdem est artificii et laboris. Nam quemadmodum quamprimum cognosco morbum adesse, simul cognosco eum esse removendum: ita quamprimum percipio, duobus gradibus temperiem ventriculi ac frigiditatem deflexisse, mox simul cognosco, medicamentum calidum secundi etiam gradus adhibendum esse. Sed ideo indicatio specifica magis artificiosa dicitur, quod ejus cognitio difficilior est, qua cognita, usus etiam et recta auxiliorum administratio, in qua praecipuum methodi artificium consistio cognoscitur.

Patet ex his etiam, qua in re artificium methodi consistit, et quae sit via illa ordinata, cui qui insistunt, methodo uti dicuntur: nimirum progressus a generica indicatione per subalternas ad specificas et determinatas. Qua de re passim Galensu monet: ut 3. meth. med. cap. 1. et lib. 2. meth. cap. 7. ubi ait: Quisquis condere methodum parat, huic a primis indicationibus est auspicandum, atque hinc ad eas, quae deinceps sunt, transeundum, rursusque ab his ad proximas. Itaque pergenti non prius persistendum, quam ipsius comps sit finis. Finis autem est invenire cuique morbo remedia.

[note: Curatoria. Praeservantoria. Vitalis.] Denique alia indicatio est curatoria, alia praeservatoria, alia vitalis, prout ab indicantre curatorio, praeservatorio vel vitali petitur; de quibus in sequentibus.

CAPUT II. De Indicantibus.

POstquam de Indicationibus dictum est: de Indicantibus, utpote [note: Indicansquid.] a quibus sumuntur Indicationes, utpote a quibus sumuntur Indicationes, proxime agendum venit. Est autem Indicans, quatenus quidem ad methodum medendi pertinet, agens aliquod in corpore humano permanens, quod per propriam naturam et essentiam auxilium aliquod indicat, atque indicatum, quod expostulat, ad sese dirigendum esse monstrat,


page 1075, image: s1075

ut sanitas hominis amissa restituatur.

[note: Conditiones verorum Indicantium. 1.] Ex qua difinitione cuilibet manifestum evadit, quaenam sint vera Indicantia, et quae verorum Indicantium conditiones et notae. Primo enim in Indicante requiritur, ut agat, seu ut sit agens aliquod, 4. meth. med. cap. 3. Ea enim, quae indicants, tantum, quatenus agunt, seu agentia sunt, id est, quatenus naturam conservant et tuentur, vel destruunt, et corrumpunt, indicant, suique vel conservationem, vel remotionem postulant. Nam nisi agerent, naturamque vel conservarent vel destruerent, nihil etiam indicarent, neque conservanda neque abolenda essent.

[note: 2.] Secunda Indicantis conditio est, ut sit quiddam in corpore praesens ac permanens. Si enim in corpore agere debet, ut in eo sit, necesse est. Praeterea cum non aliud sit, quod curandirationem praescribit, seu quod indicatur, aliud quod curatur, ut est apud Galenum, 3. meth. med. 1. et 4. meth. med. 3. sed ad indicatum remedia referantur: remedia vero vel intra corpus assumantur, vel eidem extra applicentur: ut Indicans in corpore sit, requiritur. Et quidem praesens, non praeteritum, aut futurum. Nam quod praesens non est, id nec agere potest. Et cum Indicans vel conservari vel tolli debeat: quomodo conservabitur vel tolletur, quod jam praeteriit, vel nondum adest? Permanens quoque necesse est esse. Si enim per se cito et momentanee transit, nullum auxilium, quo abrogetur, postulat.

[note: Caussae externae an indicant.] Ex quibus patet, caussas externas, dum extra corpus sunt, illudque non amplius afficiunt, non indicare. Si tamen vel ita sese in corpus insinuent, ut intus proxime morbum faciant et foveant, vel etiam extra corpus ambientes, vel ei adhaerentes morbum excitent et augeant, ab indicationis numero non sunt excludendae; cum eodem modo sui ablationem indicent, ut caussae intus genitae, ut postea c. 5. dicetur.

[note: 3.] Tertio, indicans notum intellectui esse debet, 13. meth. med. c. 6. Nisi enim notum esset, indicare non posset; cum quod ignotum est, in alterius cognitionem nos deducere non possit. Itaque tum solum ex Indicatione deprehenduntur auxilia, uti morbi cum essentiae tum caussae proximae cognitio perfecta habetur, haberive potest. Qua de caussa Galenus, lib. de opt. sect. ad Thrasyb. cap. 8. et 13. meth. med. cap. 9. et 12. meth. med. cap. 5. quae tota substantia et occulta qualitate agunt, intellectuique ideo nota non sunt, a methodo medendi, quae Indicationibus perficitur, excludit. Sola enim experientia illorum remedia inveniuntur.

[note: 4.] Denique unum Indicans, quatenus unum, etiam indicat: sicut etiam unum ab uno tantum indicatur, l. meth. med. 13. de opt. sect. ad Thrasyb. 44. Cum enim unum, quatenus unum, unicam tantum essentiam habeat, plura etiam indicare non potest. Et cum nocens debeat a juvante tolli: contrarium illi sit necesse est. At unum uni tantum est contrarium. Ubi tamen animadvertendum,


page 1076, image: s1076

primo, affectum, qui unus appellatur, saepe compositum esse. Itaque quatenus compositus, ut etiam Galenus, 9. meth. cap. 12. scribit, plura indicare potest: seu, ut Galenus, loco citato, loquitur, quod simplex est, simplicem Indicationem habet: quod non simplex, etiam non simplicem. Deinde unum indicans habere esse genericum, subalternum, specificum: seu, ut cum Philasophis loquamur, unam realitatem plures habere posse formalitates, multiplicemque naturam formaliter. Qua propter tum etiam plura indicare potest: Sed tamen per unam essentiam unum tantum; per genericam, genericum auxilium; per subalternam, subalternum, per specificam, specificum.

[note: Indicantium numerus] Indicantium autem numerum et differentiam quod attinet, ea in re magna est inter autores diversitas, paucique ante haec tempora hanc doctrinam recte explicarunt. A recentionbus vero, inprim s. Hieronymo Capivaccio, laboratum hac in re diligentius, amplusque ille, nec satis certus Indicantium numerus, ex Galeno non satis dextrel intellecto a nonnullis invectus, ad pauca capita redactus est: quorum vestigiis etjam nos insistentes e veris fundamentis certum Indicantium numetum eruemus.

A fine autem optime peruntur Indicantium differentiae, utpote, qui indicantia, quatenus ad methodum medendi pertinent, constituit. Finis autem methodi medendi, ut dictum, duplex est, unus internus seu prorprius, Indicatorum scilicet, seu auxiliorum inventio: alter externus seu communis, qui est amissae sanitatis restitutio. Externus nullam Indicantium differentia suppeditat. Omnia enim Indicantia, ut ad methodu pertinent, hanc naturam et formalem quasi rationem obtinent, ut ad curationem, seu amissae sanitatis restitutionem comparata sint. Internus v. finis Indicantium parit differentiam. Cum enim Juvantia, quorum inventio proprius methodi medendi finis est, sint duplicia, aliaque res secundum naturam, alia res praeter naturam respiciant: generalis ille finis, qui est auxiliorum inventio, in alios duos dividitur, nimirum in inventionem auxiliorum, quae conservant res secundum naturam, seu in conservationem rerum secundum naturam, et inventionem auxiliorum, quae tollunt res praeter naturam, seu remotionem rerum praeter naturam.

Ex qua finis hujus divisione ut capite praecedente Indicationum differentiae petitae sunt: ita nunc merito Indicantium differentiae sumuntur. Cum enim quod indicat, vel sui conservationem vel ablationem indicet, duo communissima erunt Indicantia, res secundum naturam et res praeter naturam. Etsi enim et neutra constitutio detur: tamen quando indicat, ad alterutrum extremorum reduci debet, et vel servari, vel tolli postulat. Atque ita Indicans erit duplex, vel remotorium aut curatorium ita in genere dictum, vel vitale.



page 1077, image: s1077

Cum autem istae duae res aliquam rursum divisionem patiantur: ex ea Indicantium numerus inquiri debet. Plerique hodie, Capivaccium secuti, [note: Tria sunt vera Indicantia.] tria statuunt, Indicantia, duo quidem, quae res praeter naturam fuggerunt: unum, quod id, quod secundum naturam est, suppeditat. Cum enim res praeter naturam in corpore humano tres tantum sint, Morbus, Caussa, et Symptoma: alter ille finis, qui est inventio auxiliorum, quae tollunt res praeter naturam, ab iis tantu in duos dividitur, sc: in inventionem auxilii, quod tollit morbum, seu morbi ablationem; et inventionem auxilii, quod tollit caussam, seu caussae ablationem.

Verum si rem accurate pensitemus, plura Indicantia constituenda videntur. Nam cum utrumque gemus et rerum secundum naturam, et rerum praeter naturam, dividatur in affectum ipsum, affectus caussam, et accidentia consequentia: hinc etiam numerus Indicantium constituendus videtur.

Res praeter naturam sunt tres, morbus, caussa et symptoma. Res: secundum naturam sunt sanitas, causa sanitatis, et ejus accidentia.

Indicantia, quae a rebus praeter naturam sumuntur, quod attinet, primo [note: Indicans Curatorium.] est morbus, Indicansque hoc Curatorium, nomine, communi methodi medendi retento, ut pote princeps et primarium, et cujus gratia potissimum omnia e methodo medendia [note: Praeservaterium.] aguntur, appellatur: alterum quod a caussa sumitur, Praeservatorium dicitur. Ersi enim ratione finis communis, qui est Curatio, etiam hoc possit Curatorium appellari; cum omnia in methodo medendi ad curationem dirigantur: tamen ratione finis proprii praeservatorium appellatur. Illud tamen hîc observandum, omnem Indicationem, quae a caussa petitur, esse praeservatoriam, excepta ea, quae a caussa continente sumitur. Haec enim curatoria est.

[note: Symptomata indicant.] Symptoma vero inter Indicantiae vulgo non recensetur, et symptoma, quatenus symptoma, non indicare dicitur, nisi ob sui vehementiam rationem caussae obtineat, quae morbum augeat, viresque dejiciat, atque ita curationem ad se trahat. Tum enim vulgo ad Indicationem praeservatoriam refertur.

Verum si rem exacte aestimemus, symptoma ex Indicantium numero non est excludendum; cum et ipsum sit praeter naturam, et peculiaria habeat Indicata, quae ex propria natura suppeditat, eaque diversa ab Indicatis, quae morbi et caussae suppeditant; possuntque symptomati remedia afferri, quae nec morbum, nec caussam morbi respiciunt: id quod in dolore est manifestum, qui Anodynum indicat. Neque illud obstat, quod res non permanens esse dicitur, quodque ad ablationem morbi, vel caussae tollitur. Hoc enim ipsi cum morbis plurimis commune est, qui et ipsi sublata causa tolluntur. Ita saepe intemperies recens, sublata materia, a qua pendet, statim evanescit. Ita tumor et obstructio, sublata materia, quae


page 1078, image: s1078

caussa est, tollitur. Interim symptoma peculiare indicatione, a morbi et caussae morbi Indicatione diversam, suppeditat. Atque hanc Indicatione si quis praeservatoriam appellare velit; quod ob sui vehementiam rationem caussae induat, quae morbum augeat, viresque dejiciat, per me licet: diversa tamen est haec ab Indicatione praeservatoria, quam caussa suppeditat. Et propterea symptoma urgens appellari solet. Atque ita tria erunt Indicantia, quae res praeter natura m suggerunt, curatorium, praeservatorium, et symptomata urgentia.

[note: Vitale Indicans.] Vitalem Indicationem quod attinet, vulgata eorum, qui Capivaceium sequuntur, doctrina est, quod res secundum naturam unica sit, vires, seu virtus, quae divisionem aliquam amplius non admittat: atque ideo finis ille, qui est conservare res secundum naturam, amplius dividi non possit: ac propterea etiam finis hic unicam tantum Indicationem suppeditet, quae Vitalis, quod vitae conservationem unice intendat, appellatur. Verum ut dictum, et res secundum naturam, non incommode, sicut res praeter naturam, in sanitatem, caussam sanitatis, et accidentia dividi possunt. Ipsa sanitas, etsi, ut libr. 1. cap. 3. dictum, formaliter sit facultas agendi ea, quae sunt secundum naturam; magis tamen ex usu medico definitur, quod sit dispositio secundum naturam, actionum naturalium autor.

Constitutio autem illa naturalis, cum in partium similarium naturali temperatura ac dispositione, organicarum compositione, et utrarumque unitate consistat: variarum partium variae sint temperies, variaque compositio, ut cap. 4. et 7. dictum: ut sanitas conservetur, singularum partium naturalis constitutio in temperie, qualitatibus occultis, magnitudine, numero, figura, cavitatibus et meatibus, situ, connexione et unitate conservanda est.

Cum autem sanitas, ut morbus, suas caussas, a quibus pendet, habest, et illae sua indicata suppeditant. Sunt autem caussae sanitatis omnia, quaecunque in corpore secundum naturam sese habentia non sunt partes viventes. Partes enim viventes sunt subjectum sanitatis, non caussa, ipsarumque naturalis constitutio sanitas: reliqua omnia, quae in corpore secundum naturam sunt, caussae sanitatis sunt, spiritus nimirum, sanguis seu humores et excreta naturalia. Haec omnia ergo etiam sui conservationem postulant. Conservantur autem in naturali statu, dum suam substantiam, quantitatem, qualitatem, motum, locum obtinent, i. e. dum non putrescunt, dum non nimis et ultra modum augentur vel minuuntur, dum â propria temperie non recedunt, dum spiritus et sanguis moventur, et excrementa ad excernendi viam tendunt, non vero extra vasa sua et consuetas vias in alia loca incidunt.



page 1079, image: s1079

Tandem accidentia sanitatis et quae sanitatem a partium corporis naturali constitutione consequuntur, sunt perfectae actiones, et qualitates corporis naturales, atque excretiones et retentiones secundum naturam. Ista tamen cum a sanitate et a naturali corporis constitutione de, pendeant, pleraque inutilem indicationem praebent.

De reliquis Indicantium differentiis multa dicere opus non est. Sunt enim plane eaedem, quae in Indicationum divisione recensitae sunt: cum tria haec, Indicatio, Indicans, et Indicatum, mutuum respectum habeant. Aliud nimirum Indicans est genericum, aliud subalternum, aliud specificum: aliud utile, aliud inutile: aliud artificiosum, aliud inartificiosum.

Ex his manifestum evadit, quid de eorum opinione sentiendum sit, qui plura, quam tria, Indicantia constituunt, atque ex Galeno, Galeni mentem non sat bene assequentes, colligunt, et inter Indicantia recensent temperamentum, habitum corporis, aetatem, sexum, vires, genus vitae, consuetudinem, peculiarem cujusque naturam, partis a morbo obsessae conditiones, aerem, coeli statum, tempus anni, regionem, locum habitationis, morborum tempora, remediorum vires. Haec enim et similia etsi in curatione morborum consideranda sunt Medico: tamen nova Indicantia non sunt, sed vel ad caussas, a quibus Indicatio praeservatoria sumitur, pertinent; vel vera Indicantia no sunt, ut cuilibet notas et conditiones veroru Indicatium supra enumeratas attentius inspicienti manifestum evadet. Cum pleraque vel non agant in corpus, vel si agant, caussae tamen externae sint, quae praeterierint.

Verum ne quis in lectione autorum, praecipue Galeni, qui interdum (ut 11. method. medend. 13. et 9. method. medend. cap. 13. et alibi) alia etiam in Indicantium numerum admittere videtur, dubius haereat, hoc observandum: Tria solum genuina, vera, et proprie sic dicta Indicantia, quae modo enumerata sunt. Curatorium, quod a morbo; Praeservatorium, quod a caussa (quo referri potest et quod Symptoma suppeditat; aut pro quarto Indicante Symptoma numerandum) et Vitale, quod a viribus petitur: tria etiam Indicata, et totidem Indicationes. Interdum tamen, et cum minus proprie loqui libet, etiam ea, quae per accidens, atque alio interveniente ad auxilia invenienda faciunt, Indicantia appellantur. Ea nimirum omnia, quae vera Indicantia significando manifestandoque, et monstrando aliquid, quod definitum et determinatum Indicantis gradum patefacit, ad curationem rectam et definitae morbi naturae convenientem instituendam utilia et necessaria sunt. Atque ita etiam Galenus modo plura, modo pauciora Indicantia admittit,


page 1080, image: s1080

atque interdum ea etiam Indicantia appellat, quae Indicantia velutnotae et signa manifestant, et in cognitionem specificae et propriae essentiae ducunt, ipsiusque rectae administrationis inventioni conferunt. Qualia sunt ea quae supra enumerata sunt; quae potius pro signis verorum Indicantium, quam pro Indicantibus habenda sunt, atque Indicantia Indicantium a nonnullis. appellantur, et propterea proprie non ad methodum medendi, sed ad methodum semeioticam quae, quâ ratione Indicantia cognoscantur, docet, pertinent.

Verum enimvero, cum et haec ipsa studiose Medico perpendenda sint, et diligenter observata non parvum in curatione momentum habeant: de iis, ad autorum plerorumque, qui de methodo medendi scripserunt, exemplum, aliquid adhuc addere libet: ea etiam de caussa, ut quivis ex lectione autorum rectius se expedire possit.

[note: Temveramentum quid ad Indicationes faciat.] Temperamentum primo quod attinet, id Indicans curatorium non est: sed vitale. Cum enim socundum naturam sit, et ad vitae conservationem maxime necessarium, conservationem sui, non ablationem indicat. Ad affectus tamen praeter naturam relatum inter ea est, quae supra Indicantia minus proprie dici diximus, nimirum signum et nota recessus a naturali statu: eademque ratione mensuram contrarii adhibendi manifestat et definit. Cum enim sedula in medendo danda sit opera, ne, vel infra modum adhibendo contraria, aliquid de morbo relinquamus, vel supra modum eadem exhibendo contrarium morbum inducamus: diligenter videndum, quantum aeger naturae limites, eamque, quae secundum naturam est, temperiem excesserit. Hoc autem scire non possumus, nisi ante nobis cognitum perspectumque sit, quae fuerit aegrotantis temperies, antequam in morbum incideret. Ex qua Temperamenti consideratione haec exstructa est regula, quam speciatim ad omnes Temperaturarum differentias applicare cuivis facile est: Qui plurimum a naturali statu distat morbus, vehementioribus eget remediis: qui vero a naturali statu minus recessit, aegrique naturae et temperiei naturali cognatus est, mitioribus curandus remediis. Vide Hippocratem, 2. aph. 34. et 1. aph. 16.

Eadem fere ratione, qua temperamentum, methodo inserviunt aetas sexus vitae genus, consuetudo, peculiaris cujusque natura. Haec enim omnia cum temperiem naturalem definiant, eo, quo temperamentum, modo, et quidem mediante temperamento, ad auxiliorum invemionem faciunt.

[note: AEtas.] AEtas, cum secundum ejus varietatem temperies corporis varietur, primo Indicans vitale nobis circumscribit: Et cujuslibet aetatis propria sit temperies, eam conservandam indicat, simulque etiam robur et debilitatem virium definit, et quam Indicationem virtus, ut Indicans


page 1081, image: s1081

primarium, suppeditat, eandem aetas, ut Indicans per accidens, praebet. Quapropter etiam Hippocrates et Galenus interdum solam virtutem spectare jubent: interdum quoque aetatem adjungunt, scilicet ut per notius ignotum manifestent. Hinc in pueris, cum ob insitum temperamentum ipsorum substantia facile dissipetur, viresque imminuantur, aetas virtutis debilis signum est: ut et in senibus; cum humidum in iis ad vitam, necessarium jam fere exspiraverit. Deinde aetas ad affectus praeter naturam relata, ut temperamentum, et interventu temperamenti, recessum a naturali statu et contrarii adhibendi quantitatem definit. Hinc regula, quae supra de temperamentis tradita est, cum iis, quae inde speciales deduci possunt, huc accommodari potest. Nimirum, Quod plurimum recessit ab aetatis natura, majoribus expugnandum remediis: quod minus recessit, levioribus tentandum. Ubi tamen in specie de aerate senili notandum, in ea, cum naturalis quasi morbus sit, qui propter calidi e humidi defectum, mortis tandem caussa est, parcius calefaciendum et humectandum, quam in aliis aetatibus, non esse, neque in ea plus, quam in aliis aetatibus, frigefaciendum et siccandum esse.

[note: Sexus.] Eadem, quae aetatis, etiam sexus ratio est: nimirum temperaturam definit, et virtutis vel robustioris vel debilioris signum est. Foeminae enim tem peramentum cum sit frigidius, ideo, caeteris paribus, si foeminae calido morbo corripiantur, frigidiora iis remedia exhibere licet. Eaedem cum sint corpore molliore, quod facile resolvitur, vehementes evacuationes non ferunt.

[note: Consuetudo.] Consuetudo quoque, quae altera quasi natura est, mediatum signum est, et interveniente temperamento definitam affectus naturam monstrat, ac recessum a naturali statu: utpote quae vel temperiem, quae ab origine homini data est, conservat, vel adventitiam adsciscit; et proinde temperamentum, quod aderat, antequam homo in morbum incideret, notat. Hinc itaque regula: Natura consuetis gaudet; insueta aversatur. Et, ut Hippocrates scribit, e. aphor. 50. [gap: Greek word(s)] . Consueta longo tempore, etiamsi deteriora sint, insuetis minus molesta esse solent. Quapropter affectus, qui plurimum a consuetudine recessit, fortioribus oppugnandus remediis: mitioribus, qui minus. Vires etiam monstrat consuetudo, praecipue in evacuationibus. Et quod Hippocrates, 2. aphor. 49. de labore scribit: [gap: Greek word(s)] . Quotidianis laboribus assueti, etsi invalidi sint et senes, insuetis, quamvis robustis et juvenibus, facilius consueta ferunt exercitia: Idem etiam de aliis, et praecipue evacuationibus, dici potest. Consuetudo enim, quid natura ferre possit, facile docet.



page 1082, image: s1082

Unde etiam Medicamenta consueta magis perferuntur a viribus, nostris et magis prosunt, quam insueta: nisi ob nimis crebrum et diuturnum usum jam effecta sint quasi, similia.

[note: Vitaegenus.] Institutum seu genus vitae, quod ea complectitur, quae homines quotidie agunt et tractant, cum consuetudine fere convenit. Hoc enim etiam plerumque. certam naturam denotat. Nam qui circa ignem occupantur, caeteris paribus, plerique sunt calidiore et sicciore corpore, et propterea, ut ex superioripus patet, parcius refrigerandi et humectandi. Contrario modo sehabent, qui circa aquas versantur.

[note: Naturae proprietas.] Affinis his est quoque [gap: Greek word(s)] et naturae proprietas. Alia enim medicamenta aliis gratiora sunt et magis conveniunt; quapropter in eorum etiam delectu id observandum, quod Hippocrates de cibo scribit, 2. aphor. 38. [gap: Greek word(s)] inquit, [gap: Greek word(s)] . Atque hûc pertinent peculiares Individuorum quorundam cum quibusdam medicam entis [gap: Greek word(s)] . Etsi enim biliosi alias commode purgentur rhabarbaro: tamen inventi sunt, qui a rhabarbari usu graviter sunt laesi, ob naturalem [gap: Greek word(s)] quam habebant cum rhabarbato. Hinc Galenus etiam, 4. meth. medend. ultimo scribit, communem esse Indicationem omnium partium internarum, ut habeatur delectus eorum, quae maxime sunt grata et familiaria, ac vitentus contraria. Unde quaedam medicamenta, quae externae partes bene ferunt, internis adhibere nefas est. Et medicanienta, quae partibus appropriata dicuntur, aliis communibus praeferenda sunt.

[note: Pars affecta.] Sed jam quid partes affectae hîc moneant, videamus. Galenus ab affecta parte saepe Indicatione sumi scribit; imo eam tam necessariam esse in curatione recte instituenda docet, ut si quis ipsam omittat, et laesam parte no consideret, nihil obstet, quin tota. Mediana non sex mensium, sed sex: dierum spatio discatur. Veruntamen pars et affecta, et omnia, quae in eo sunt, temperies, praestantia, situs conformatio, senius, non proprie dicuntur indicantia, sed improprie, in lata scilicet significatione, in qua omne illud indicans appellari potest, quod ignotialiquid demonstrat Partis vero affectae et eorum quae in ea sunt consideratio, necessaria est, quia partem faciunt, ad invenienda indicantia vera et permittentia, et sic signae sunt indicantium, partim etiam conferunt ad inveniendam remediorum materiam, et rectam ejus, administrationem. Temperiem, primo partis quod attinet, cum haec cuilibet parti sit peculiaris et propria, ea, quae supra de temperatura in genere diximus, in cujus libet etiam partis curatione perpendenda veniunt. Dignitas deinde et usus partis nullam quidem indicationem suggerit; cum singulae parres pro ratione morbi contrario remedio adnaturalem


page 1083, image: s1083

statum reducendae sint: partis tamen praestantia ideo observanda est, quod virtutis robur vel debilitatem monstrat. Nam pars nobilis et quae publici usus est, ut dum sana est virtucem robustiorem habet: ita dum aegrotat, debilis virtutis signum est. Pars vero ignobilis et privata, virtutis robustae et firmae signum est: id tamen non per se, sed per accidens; hac de caussa. Cum enim partes nobiles actionem et officium commune habeant; et praeter hoc etiam cum morbo ipsis pugna ineunda sit: virtutem inprimis fortem postulant, quae propterea quoquo modo, etiam leviter, labefactata, debilis non immerito appellari potest.

Itaque haec tenenda regula. Partes nobiles fortibus remediis non sutn tentandae: Ignobilibus vero laborantibus ea adhibere tutius licet. Quod tam in alteratione, praecipue refrigeratione, quam evacuatione observandum, ut etiam monet Galenus, 7. meth. med. 13. ne parte nobili vel nimia refrigeratione vel insigni evacuatione debilitatâ totum corpus in periculum conjiciatur. Et quod de principibus ac nobilibus partibus dictum est, etiam de iis, quae cum iis consensum habent, accipiendum est. Imprimis autem intra darinon debent medicamenta deleteria dicta, quippe principum partiu, aut toti corpori inservientium calorem innatum destruunt. Qua in re peccat, qui in metallicis et mineralibus quibusdam adhibendis, nimis prompti, et licet vomitu aut purgatione per alvum humore alicujus morbi caussam tollunt, quod aeque vegetabilialiquo praestare, potuissent, viriosam tame aliam dispositione corpori imprimunt, quae morbo priori deterior est et multis annis no potest superari.

Huc spectat et illa cosideratio, an pars sit externa vel interna, (nisi quis ad situm eam referre velit) quae ad materiae auxilii inventionem facit. Cum enim, ex. gr. mulca sint, quae ad ulcera, sananda faciunt, aerugo, aes ustum, lithargyrum, terussa et alia, quae omnia corpori nostro adversam qualitatem habent; alia vero corpori nostro no nocent, ut terra lemnia, sigillata, balaustia, rosae et similia; si pars externa affecta sit, quodcunque ex istis usurpare licet: si vero interna, ut gula, ventriculus, affecta sunt, priora illa usurpare non licet, sed saltem posteriora. Ex partis natura quoque modus applicadi mostratur. Si enim ulcus sit in ventriculo, medicamentum totum simul usurpare licet: si in gula paulatim et saepe usurpanda, et propterea crassa ac lenta, quaeque adhaerent, exhibenda medicamenta.

Huc etiam pertinet sensus partis, qui aliis est acutior, aliis hebetior. Partes itaque sensu acuto praeditae, cum facile dolore afficiantur, dolor vero vires debilitet, omnino sine dolore sunt curandae; ac propterea in earum curatione ab acribus remediis abstinendum. Quae a. sensu hebetiore praeditae sunt, acria melius ferunt. Atque ita sensus partis acutior etsi per se non indicet: est tamen signum virtutis


page 1084, image: s1084

virtutis prohibentis acria: ut sensus hebetior signum est virtutis permittentis acria. Hinc Galenus, 6. meth. med. 3 docet, nervo laeso alia remedia esse adhibenda, si nervus detectus sit; alia, si tectus cute lateat. Quo etiam pertinere videtur hoc. In medicamentis, quae in ore detinentur, observandum esse, ne gustui ingrata sint.

Porro in partibus affectis etiam, conformatio et figura, situs et connexio consideranda. Nam si partem substantia rariorem humectari contingat, non ita valde exsiccantia requirit: verum si pars densa et bene compacta eodem malo laborat, exsiccanda sortius. Nam cum ita a natura comparatae sint ejusmodi partes, ut non facile humores adfluentes recipiant: si accidat, ut eos admittant, a statu naturali valde eas recessisse indicio est. Sic pars durae substantiae validu requirit medicamentum illudque fert et admittit; debilius vero nihil prodesset. At substatia mollis validiora no tolerat, a quibus dissolvitur. Atque ita conformatio Indicans et Indicatum determinat. Figura postulat medicamentum eadem figura admovendum, cujus est pars affecta: Unde etiam instrumenta Chirurgica partium figurae accommodanda sunt.

Sic etiam situs auxilii speciem circum scribit. Nam etsi pars, quae insummo corporis et in propatulo posita est, atque ea, quae profundius latet, si eodem morbo laborent, idem, omnino remedium postulant: tamen ob situm parti in profundo positae valentiora, et quae vim penetrandi, obtineant, medicamenta applicanda. Nam in his vires non praesentes, cum adhibentur, sunt aestimandae, sed eae, cum medicamentum in via virium aliquid amittere possit, quae futurae sunt, cum ad locum affectum pervenient. Itaque vel paulo superiore, quam si morbus esset in superficie corporis, gradu medicamentum exhibendum vel tale, cujus vis in via non facile imminuatur.

Alia etiam medicamenta postulant partes internae, alia externae. Adhibemus nimirum metallica ad partes externas, quae sine damno, cum saepe deleteria sint, in internis non adhibemus. Quemadmodum etiam ea evitanda in ulceribus oris, ne per imprudentiam ad interna viscera delabantur.

Prout etiam pars minora aut pausciora vasa et cavitares habet, eo, fortiora vel debiliora medicamenta postulat. Per cava enim facilius medicamentorum vis admittitur. Magna etiam cava admittunt medicamenta, quae vim aliquant adstringendi habent, neque nocent pro loci amplitudine: contra angustiora vasa ab adstringentib. facile coarctantur.

Eaedem partium affectarum conditiones etiam saepe locum adhibendi auxilii monstrant. Per os medicamenta possunt deferri ad ventriculum, epar, et in totum corpus distribui. Ad intestina praeterea viae patent per anum; ad vesicam, per penem; ad cerebrum, per nares,


page 1085, image: s1085

aures, palatum; ad pectus et pulmonem, per asperam arteriam. Ubi hoc notandum, si per varias vias medicamento aditus ad locum affectum patet, ut proximam eligamus. Quapropter laborantibus intestinis inferioribus, per clysteres medicamenta infundimus: superioribus vero, ea per os exhibemus.

[note: Aer.] Aerem quod attinet, is quidem, ut omnes aliae caussae externae, Recentioribus quibusda, non est Indicans, sed ratione temperiei, signum saltem, quod significat indicans interdum. Curatorium, interdum vitale, seu quod gradum definit, et virtutis robur vel imbecillitatem monstrat. Ita enim hac de re docent. Aer duplici ratione considerari potest, unâ, qua vires respicit, et ea, quae sunt secundum naturam; alia, qua mobum, et ea, quae sunt praeter naturam. Ad vires et ea, quae sunt secundum naturam, relatus aer, cum iis vel consentit, easque conservat et stabilit, vel iisdem adversatur, easdemque dejicit. Si cum iis conveniat, et organa spiritalia convenienter foveat et refocillet, nihil indicat. Si autem iisdem adversetur, et ad interiora corporis sese penetraris ea immuter, virtutem debilitat. Atque hac ratione quatenus vires conservat vel dejicit, virium robustarum vel imbecillium signum est. Hinc aer temperatus, virtutis robustae, caeteris paribus, signum est aer vero aestuans, cum nec debito modo spiritus recreet, atque insignis per cutem transpirationis, et resolutionis partium caussa sit, virtutis debilis signum est. Si vero referatur ad morbum, vel rationem auxilii sanantis, vel caussae morbificae habet, ut docet Galenus, 9. meth. meden. cap. 14. seu cum morbo convenit, aut eidem adversatur. Nam quatenus morbo contrarius est, conveniens remedii materia est: ut si morbus sit frigidus, aer calidus apti remedi materia est, et contra, si morbus sit calidus, aer frigidus apti remedii materia est, caussae que salubris vim habet: et consequenter in morbo calido aer calidus non esse debet, neque in frigido frigidus. Si autem cum morbo covenit, est caussa morbifica: externa tamen, a qua non sumitur indicatio; nisi per accidens, quatenus nimirum recessum a naturali statu definit, et hoc modo vel fortius, vel debilius contrarium indicat. Nam si quis laboret febre, aere stuoso, frigidius medicamentum ob vehementiam febris, quam nobis ut signum a caussa petitum ae monstrat, exhibendum: atque ispe aer, cum eo carere non possimus, ut idoneus fiat, et materia convenientis remedii evadat, corrigendus est, secundum illum excessum, propter quem aptus non est, sed potius morbum auget.

Verum enimvero res multo planior est, si dicamus, Aerem equidem peculiare et novum Indicans non esse, sed ad caussas morborum, et Indicantia praeservatoria pertinere. Neque obstat, quod caussa externa est. Nam et hae Indicare possunt, ut supra, cap. 2. dictum, et postea, cap. 5. dicetur.


page 1086, image: s1086

Etenim dum aer sua intemperie, dum seu inspiratur, seu corpus amibit, naturalem corporis temperiem evertit, et intem periem praetematuralem inducit, utaliae caussae sui amotionem, vel si non amoveri potest, sui correctionem et alterationem postulat: et contraria alierautia, quae adhibentur, non corpori aegri, sed ipsi aeri adhibentur. Idque non eo solum sine, ut evadat materia remedii idonei, sed etiam ut excessus ille qualitatum, quibus carpori nocet corrigatur. Interim nihil obstat, quin etiam, ut signum, concurrere, et virium ac morbi robur et debilitatem simul patefacere possit. Nam et ab aliis caussis signa petuntur.

Verum cum aer mutetur ratione temporis anni, coeli status, regionum, locorum: ideo in consideratione aeris, etiam tempus anni, coeli status, regio, locus, in quo aeger decumbit, perpendendus. Haec enim omnia aeris constitutionem et temramentum monstraut.

[note: Tempus morbi.] Tempus quoque morbi etsi non indicet, atque in coratione nihil mutet: cum morbus sive sit in principio sive in statu sive in declinatione, semper contrariis tollendus sit: tamen eatenus hic tempus morbi considerandum est, quatenus signum est virtutis alio morbi temporefortioris, alio debilioris, ac propterea nunc permittentis, nunc prohibentis. Atque hinc Hippocrates, 2. aphor. 29. [gap: Greek word(s)] Incipien tibus morbis, si quid movendum videtur, move; vigentibus autem morbis, quiescere melius est. Initium nimirum morbi signum est virtutis robustioris, status debilioris. Circa principium enim omnia sunt pacata adhuc et mitiora, nec dum virtus expugna, utpote quam nondum iniit, cum, morbo debilitatur. At in statu omnia sunt turbulentiora, virtusque debilior: si non per se, tamen per accidens. Fieri nimirum potest, ut etia in vigore morbi virtus, si per se consideretur, sit fatis firma: tamen collata cum humoribus, cum quibus tum conflictatur, magis defatigari et debilior esse, quam aliis temporibus, quibus ab hac pugna quiescit, non inepte judicatur.

[note: Medicamenta.] Medicameau denique hac ratione etiam hîc aliquid methodo medendi conferunt, quod scilicet, quâ vel prosunt vel nocent, signum sint indicautis specifici et determinati. Operationis enim suae vel excessu vel defectu, Medicum definitam morbi naturam non exacte agnovisse, et majorem vel minorem fuisse recessum a naturali statu, et medicamentum majore vel minore, quam par est, gradu fuisse exhibitum, monstrant.

Atque haec hoc loco non omitterepla cuit. Etsi n. vera Indicantia, qualia sunt morbus, caussa, symptoma et virtus, non sint: tamen ad verorum indicantium exactam notitiam legitimamque curationem faciunt.



page 1087, image: s1087

CAPUT III. De Indicantium Consensu Et Dissensu.

EA, quae hactenus recensuimus, indicantia, prout nunc inter se consentiunt, nunc inter se pugnant, nova sortiuntur nomina, et Coindicantia, Consentientia, Contraindicantia, Prohibentia, Permittentia, Repugnautia, Correpugnautia appel lautur. Non enim nova haec Indicantia sunt, sed illa ipsa, quae hactenus proposuimus, novis nominibus, ob varios, quos ad invicem habere possunt, respectus appellata.

[note: Coindicantia.] Nam cum Indicautia ea dicautur, quae aliquod auxilium expostulant: Coindicautia omnia illa, quecunque etiam sint, appellare licet, quae ad ejusdem auxilii inventione faciunt. Verbi gratia. Si sebris ardens, utpo te Intemperies calida, indicat frigida idemque indicet caussa sebris, bilis, et praeterea anni tempus, coeli status, regio, et similia: sebris Indicans dicitur, reliqoa omnia Coin dicantia, vel etiam consentientia. Sic etiam Galenus, 3. meth. med. c. 16. Coindicautia vocat vires, naturam aetatem, anni tempus, regionem, confuetudinem, et si quae ejusmodi sunt alia.

Aliqui tamen paulo aliter haec digerunt. Nam illis Coindicantia non sunt Indicantia, quae idem auxilium postulant, sed illa solum, quae praecedente capite Indicantia minus proprie dici diximus, quaenimirum mediate et interventu alterius indicant. Ut in proposito exempla, nan bilem utpote quae ceu caussa, primarium est indicans, sed soluna coeli statum, anni tempus, regionem, et similia, quae intemperiei calidae signa sunt, inter coindicautia secundum hos referre licet. Reliqua vero, quae propria etiam Indicantia sunt, idemque, auxilium, quod ab alio indicante requiritur, postulant, si peculiari nomine appellare velis, Consentientia appelles.

[note: Consentientia. Prohibentia.] Prohibentia autem sunt, quae et Contra indicautia, et Repugnantia nominare licet, quae dissentiunt ab aliis indicautibus, aliudque postulant et indicant, quod adversatur ei, quod ab alio fuit indicatum; et quide ita, ut eorum indicatio omnino praeferenda sit; id vero, quod ab alio indicatum suit omittendum. v. g. Si humores pravi abundantes purgationem suadeant, vires vero sint omnino debiles: vires prohibere dicuntur.

[note: Correpugnantia.] Correpugnautia autem eadicuntur, quae simul repugnant, seu aliquid prohibent. Aut, ut aliis placet, Correpugnautia sunt, quae mediate et interventu alterius aliquid prohibent. Atque secundum hos eodem modo se habent Prohibentia ad Correpugnautia, quo Coindicautia ad Indicantia Ut enim illis Coindicantia ea duntaxat dicuntur, quae mediate et interventu alterius aliquid, quod aute immediace, et primo. a primario indicante fuerat indicatum, indicant: Ita Correpugnautia ea solum iisdem dicuntur, quae illud, quod ante


page 1088, image: s1088

a primario Indicante primo et immediate fuerat prohibitum, interventu illius primi etiam prohibent. Prohibent nimirum, ut diximus, purgationem vires debiles: Eandem ut Correpugnantia dissuadent, quae vires debiles monstrant: qualia sunt aetas, sexus, tempus anni, et similia.

[note: Permittentia.] Permittentia denique illa sunt, quae quamvis contrarium ei, quod ab alio fuit indicatum, indicant: ab alio tamen, ut potiore, vincuntur, ut permittere id, quod aliud suadet, cogantur. Sic vires. debiles dissuadent sanguinis missionem. Si tamen sit maximum vitium sanguinis, et vires non plane dejectae: potior ratio habenda est ejus, quod a vitio sanguinis indicatur, viresque, utpote ex quarum aliqua dejectione non tantum periculum immineat, quantum ex intermissione venae sectionis, permittere tandem venae sectionem coguntur.

Ex quibus patet, non solum esse considerandum a Medico, quid unu Indicans suadeat, sed etiam quid alia postulent. Etenim si omnia indicantia consentiunt, et in unum quasi conspirant: audaceter id, quod ab iis praecipitur, faciendum. Si autem aliquis inter ea dissensus est, perpendendum diligenter, cujus potior sit habenda ratio. Ea autem, quae dissentiunt inter se, et viribus seu dignitate, et mumero sunt aestimanda. Secundum enim haec duo vel aequalia sunt, vel inaequalia. Si secundum vires et dignitatem sunt aequalia, secundum numerum imparia: ea, quae numero superant, praeferenda, atque id agendum, quod a pluribus indicatur. Si autem viribus et dignitate sint imparia indicantia: id potius a gendum quod a dignioribus, aut erjam digniore praecipitur. Accidere enim potest, ut unum tanti momenti sit, ut ejus indicatio plurium aliorum minus praestantium indicationibus sit praeferenda. Fieri nimirum potest, ut vires nimis prostratas reficere cogamur, et morbo et cussa refragantibus. Unde Galenus, 9. meth. medend. 13. monet, si vires, remedium, quod affectus p. n. pastulat, non ferans, tantisper sanandi consilium seponendum esse, donec vires, quae omnium maxime urgent, sint refectae. Si autem ea, quae dissentiunt, Indicantia et viribus et numero sunt equalia, omnibus, pro cujusque ratione, prospiciendum.

[note: Indicantia dignitas.] Ex quibus patet, si par sit magnitudo indicantium, indicationes vitales semper reliquis praeserendas, viriumque semper maximam habendam esse rationem. Vita enim praesente spes adhuc aliqua est oppugnandi morbum: illa autem deficiente, curaioni amplius locus non est. Si autem non sit paritas inter indicantia, illud agendum potius, quod indicatur ab eo, quod magis urget: reliqua temen, si fieri potest, non plane negligenda: quod fit, dum vel medicamenta contraria permiscentur, vel impermixta modo huic modo illi sua cuique adhibentur. Hinc virtus modo praefertur, modo negligitur, prout magis vel minus valida est ad


page 1089, image: s1089

indicandum. Valida ad indicandum est, cum debilis est: negligitur autem, dum robusta est. Morbum autem et caussam quod attiner, inter ca id alteri praeferendum, quod vel magis laedit et urget, vel quod ita se habet, ut non possit illud, hoc manente, removeri: atque in omni morbo cui caussa effectrix adhuc cohaeret, ab hujus remotione curationem inchoandam esse docet Galenus, 4. meth. med. cap. 4. et art. med. c. 88. De quibus plura infra, ubi de ordine agendorum dicetur.

Sed haec rectius intelligentur, si na, quae supra, lib. 2. part. 1. cap. 12. de magni morbi differentiis dicta sunt, perpendautur. Ex his enim patebit, quotuplex Indicantium sit vehementia et dignitas.

CAPUT IV. De Indicatis.

POst doctrinam de Indicationibus, et Indicantibus, restat, ut etjam [note: Indic atum quid.] de Indicatis agamus. Est autem Indicatum illud, quod juvat, et ab indicante agendum monstratur. Ubi notandum primo, indicatum pluribus praeterea nominibus appellari. Nam etiam nominatur [gap: Greek word(s)] utile, [gap: Greek word(s)] auxihum, postulatum, scopus, et scopus secundus, ad primi (nam ita Indicans interdum appellatur) differentiam: item remedium, in parte curatioria.

[note: Remedium seu auxiliu et auxilii materia. differunt.] Deinde, discemendum esse inter auxilium seu remedium, et inter auxilii seu remedii materiam. Auxilium enim illud est, quod ab Indicante agendum praecipitur, et ex rei, quae auxilio indiget, natura invenitur, semperque unum est. Meteria autem remedii est, per quam a Medico id, quod Indicans jubet, peragitur; instrumentum seilicet Medici in curatione: atque hoc saepe multiplex est, potestque unius auxilii varia esse materia. Verbi gratia. Se morbus sit calidus in secundo gradu, indicatur remedium frigidum in secundo gradu; cujus multiplex potest esse materia, ut lactuca, endivia, acetosa. Atque auxilium ad methodum medendi pertinet: materia autem auxiliorum ad doctrinam de alimentis, et medicamentis, ac Cheirurgiam.

[note: Indicati divisio.] Dividitur autem Indicatum in Quid agendum, tu loquuntur, seu in ipsam auxilii essentiam, naturamque, et in Usum, seu rectam auxilii ejusque materiae exhibitionem et administrationem. Nam cum Medicus non curet hominem in genere, sed hunc vel illum morbum, in hoc vel illo individuo, magnitudine, loco, et tempore definitum: non sufficit, Medicum scire solum quid agendum sit, sed ut praeterea cognoscat necesse est, qua ratione id, quod indicatur, commode perficere, et remedia justa quantitate, commodo tempore, et debito loco, ad normam illius ideae morbi, quam animo concepit, exhibere possit.



page 1090, image: s1090

Exhis facile patet, quaenam sint Medici officia, quae ipsi in consultatione observanda, ne dum curam aggreditur erret, aut aliquid necessarium omittat. Nimirum quid sit agendum; deinde quâ materia, seu quo instrumento, id, quod agendum, perficiendum; tertio quae conditiones et in auxiliis et in auxikioru materia seu instrumetis observandae sint. Sunt autem illae, quantitas, locus, tempus, motus. Si quis et hic, An sit agendum, addere velit, cum eo non litigabo. Certum enim est, Medici hanc primam cura esse debere; cum, ut Celsus. l. 5. 6. 26 ait, prudentis sit hominis, eum, qui servare non potest, non attingere, nec subire speciem ejus, ut occisi, quem sors ipsa peremit. Pendet autem ista delieratio ex prognosticis. Ex iis enim; qui morbi sint, curabiles, qui incurabiles et lethales cognoscitur. Hinc porro concluditur, ejus, qui servari non possit, curam suscipiendam vel tentandam non esse.

[note: An desperati solis prognostisis sint reliquendi.] Quia tamen hac de re non omniu eadem Medicorum videtur opinio, quaestio haec; an deplorati et desperati solis prognosticis sint relinquendi hîc explicanda. Galenus 2. aph. 29. scribit: illud semper memoria tenendum: deploratorum non esse suscipiendam curationem, sed cedere absistereque cum ea praedictione oportere, quisnam tandem morbi sit sutarus exitus. Et, lib. 11. meth. med. cap. 9. ait; in quod desperata omnino salus est, imprudentu consilii fuerit, apud vulgus infamare praesidia, quae maltis fuere saluti. Et paulo post: Tempora praesidiumque iis, quos servare spes est, scibimus; quanda aegru, qui insanabiles sunt, nec tempus ullum oportuna est, nec praesidium. Ita quoque Celsus, l. 5. c. 26. Est prudentis hominis, inquit, enum quiservari non potest, non attingere, nec subire speciem ejus, ut occisi, que sors ipsa peremit.

Contra vero inhumauum esse videtur, nihil experiri et tentare velle et hominem miserum deferere, et sine medicamemtis relinquere. Atque Galenus ipse 10. meth. med. de curatione hecticae ultimus gradus agit, quavis sciat, tales nunquam perfecte sanitati restirui posse. Inprimis vero aegri non deserendi videntur, quod non semper certo constet, qui morbi incurabiles sint. De acutis certe id affirmat Hippocrates, 2. aph. 29. Et Avicennas, quarta quartitr. 2. c. 10. scribit. Multoties savatur aliquis absque spe mirabiliter. Et exempla eorum sanatorum, qui deplorati vulgo habentur, adducit.

Ex hac controveria si nos expedire volumus, ut quasdam distinctiones adhibeamus, necesse est. Primo enim alii morbi per se et revera ac semper sunt incurabiles, qui nec naturae nec artis opera, in quocunque etiam subjecto, curari possunt, quorumque curatorum nullum unquam exemplum compertum est.

[note: Morbi incurabiles quotuplices.] Alii deinde sunt morbi, qui majori ex parte interimumt. Prioris generis sunt caecitas et surditas congenita, depravatae partium figurae congenitae vel diuturna gibbositas, phthises inveteratae et similes plures. Tales morbos merito prudens Medicus non attingit, neque eorum curatianem, ut pote quae supra potestatem artis est non promittit. Si tamen quid praestare potest, ut aeger vel diutius supersit,


page 1091, image: s1091

vel sine minore molestia vitam transigat: ea in re aegro opem imploranti non decrit. Posterioris generis sunt plurimi morbi, qui etsi plerunque occidunt, tamen interdum aegros inde convalescere observatu est. Quod accidit ob naturarum differentiam, quae cum ex arte et ad unguem cognosci difficilime possit, rursum quandam morborum deploratoru differentia suggerit. Sunt n. morbi deplorati alii revera tales, alii sensus judicio et medici sententia et cojectura; cu tamen reverâ lethales non sint, Hinc saepe fit, ut qui morbus a pluribus etia Medicis pro deplorato est habitus, postea vel naturae vel alioru operâ curetur.

Danda igitur est opera Medico, ut individuam et propria, quantum fieri potest, aegri naturam exacte agnoscat atque tum si videat omnino aegru paulo post moriturum, viresque plane collabi, ptudenter fecerit, si naturam jamjam succumbentem mulris medicamentis, imo saepe ne cibis oneraverit; ne gravata amplius citius succumbat, atque aegro mors acceleretur.

Verum quia vix, et non nisi ab iis qui frequenter cum aegrotis dum sani erant, conversabantur, individua illa natura cognosci potest: nec talibus in morbis aegri facile deserendi sunt. Cum saepe natura paululum adjuta vires iterum colligat, morbumque praeter spem profliget. Idque praecipue in acutis faciendum, in quibus saepissime anceps inter naturam et morbu pugna est. Unde et Hippocrares, 2. aph. 29. scribit: In morbis acutis non omnine sunt certae morbi et salutis predictiones. In talibus ergo morbis licet aliquid moliri, naturamque tentare, et aliquid medicamenti propinare, quod ipsi non multum facessat negotii. Ex cujus usu si videamus naturam non solum non labefactari, sed etiam nonnihil ejus vires colligi: sensim ad validiora progrediendu, donec sanitas restituatur. Quod si vehementia morbi aeger occubuerit; Medicus nihilominus et suum officium, et quod artis est, fecit. non secus ac bonus nauclerus, qui quamvis diligentissime navegubernet, tempeltate abreprus et victus portum attingere non valet.

Est tande et alia quaeda desperatorum morboru differentia observada. Alii n. ex internis causis corpus labefactantibus oriuntur: alii ex causis ternis et subito casu infliguntur, ut sunt vulnera et similia. In hisce cum plerumque corpus sanu alias et integru reperiatur, et caussae efficietis vis mox cesset: non ita semper certa est mortis praedictio, et multi ex iis, qui pro desperatis habentur, convalescunt, observatumque est a posterioribus, et observationes passim extat, multa vulnera curata esse, quae ab antiquis prodesperatis et incurabilib. habebatur. Unde in talibus morbis nemo facile medicamentis defraudandus ac pro desperato relinquendus est. In aliis v: morbis, qui in causis internis morbos foventibus, viresque corporis continuo et diu saepe demolientibus ortum habent, ertior quidem plerumque mortis praedictio: sed tamen neque iis medicamenta deneganda sunt, sed id agendu, ut vel vita, quae diu licet prorogetur, vel morbi vehementia minuatur, ut aegro morbus minus molestus sit.



page 1092, image: s1092

In talibus tamen, in quibus nulla vitae diuturnioris spes superest, nulla generosiora et fortiora medicamenta adhibenda, ne illa apud vulgus infamentur, et Medicus eum, quem morbi vehemetia sustulit, medicamentis occidisse aut ei interitu accelerasse videatur. Imo in omnibus morbis difficilioribus et periculosioribus prognostico se muniat Medicus. Ita enim omnem suspicionem et calumniam facile evitabit. Qui autem morbi lethales ac deplorati sint, qui minus, paucis hic declarari non potest, longioremque disquisitionem requirit, atque e prognosticis singulorum morborum peti potest.

[note: Quid agindum.] Caeterum quid agendum cognosciturper se a veri Indicantis quo vel bene vel male corpus afficitur, natura. Hinc Galenus, 3. meth med. cap. 1. et. 11. meth med cap. 5. Principium Inventionis a rei natura sumi inculcat, et lib. de opt. sect. syh. c. n. Indicationem juvantis ex natura nocentis perceptionem appellat. Nimirum quid agendum in duobus consistit, duoque principaliter agenda sibi Medicus proponit, ut nimirum vires conservet, et illa, quae praeter naturam sunt, morbum, caussam et symptoma depellat. Illis se ut auxiliator conjungit adversus res praeter naturam, similia, quibus natura gandet, exhibendo: his tanquam hostis contrariis resistit. Unde etiam Quid agendum, ut supra Indicantia, dividitur in Curatorium, quod est remedium morbum auferens: Praservatorium, quod est remedium caussam tollens: et Vitale, quod est auxilium vitam conservans: quibus, ut dictum, addi potest, symptomata urgentia mitigans.

In his saepe contrariae Indicationes occurrunt, et quod ab uno suadetur, abaltero dissuadetur. Vires enim alimentorum exhibitionemt postulant: cui contra indicant morbus et caussa; utpote quae exhibitione alimentorum augentur: cum ea in morbo oblata sint, ut Hippocrates, libro de prisca medicina, loquitur [gap: Greek word(s)] et, ut est 7. aphor. 67. [gap: Greek word(s)] Nam exhibitione cibi in corpore aegrotante, et pravis humoribus redundante, natura a pugna, quam cum morbo init, avocatur: neque tunc a calore nativo cibus vincitur, sed ipsum potius vincit, atque ideo non robur viribus, sed potius morbo, suggerit. In hac autem Indicationum pugna quid agendum sit, ex iis, quae supra de pugna Indicantium diximus, patet, et plura suo loco dicentur.

[note: Remedium Indicati quomodo debeat esse contrariu.] In contrariis autem exhibendis hoc praecipue observandum, ut remedium ad amussim Indicanti contrarium adhibeatur. nam nisi hoc observetur, et superiori gradu exhibeatur medicamentum, in oppositum morbum aeger deducetur: Si vero minori gradu applicetur, aliquid de affectu manebit reliquum. Cum autem duobus modis possit adhiberi aequale contrarium, vel tale semel applicando,


page 1093, image: s1093

quod recessui a natura listatu par sit, vel saepius, et partitis vicibus, minus contrarium exhibendo: videndum, quando uterque modus locum habeat. Primus modus hanc quidem commoditatem habet ut affectum praeter naturam una vice tollat: hoc tamen etiam secum habet incommodi, si vehementia sunt contraria, quod nonsine insigni corporis commotione, et virium debilitatione morbum tollat. Si enim extreme contraria concurrant, magna fit agitario. Remedia vero debiliora hoc quidem habent commodi, ut lente, et sine insigni aliqua corporis commotione, aut virium debilitatione, morbum tollant, hoc tamen cum ipsis conjunctum est inqommodum, quod tardius morbum auferant.

Ideoque primum remedii genus est adhibendum in duobus affectuum generibus, iis nimirum, qui leves funt, et iis, ui extreme et valde periculosi. In mitioribus quidem malis id faciendum, cum tuto id fieri possit, et eontraria non vehementia fine magna agitatione corporis et virrium jactura confilgant. In extremis vero malis ut id fiat, nec essitas requirit. Nisi enim simul tolantur, metus est ne aegrum in vitae discrimen adducant. Unde Galenus, 5. meth. med. 15. reprehendit Erasistratum, qui semper a parvis auxiliis incipiendum esse docebat; cum, si hoc faciamus, saepe medendi occasio pereat.

Posteriore autem remedii genere utendum est in affectibus, qui mediocres sunt, et quasi medii inter gravissimos et leves, et in his pedetentim et lente, levioribus saepius exhibitis, morbum tollere licer. Hac enim ratione neque vires debilitantur, neque ex tardiore curatione periculum ullum imminet. Illud tamen in his observandum, ne remodia sint nimis debilia: ita quidem, ut etiamsi saepius adhibeantur, morbum tamen propulsare non valeant. Nam cum morbus talia remedia plane superet, accidit non raro, ut morbus inde exasperetur, et deterior reddatur

Denique idem etiam Quid agendum omnes alias differentias, quas supra in divisione indicationum et indicantium recensuimus admitit. Aliud enim Indicatum est genericum, aliud subalternum, aliud specificum, aliud appropriatum: aliud utile, aliud inutile: aliud artificiosum, aliud inartificiosum.

[note: Usus et recta administratio.] Usus autem, et recta administratio auxilii, quantitate, loco et tempore comprehenditur, quos scopos Practici vulgo Quantum, Ubi, et Quanda agendum nominant. Notandum autem hic conditiones istas ac modum administrandi et in ipso auxilio, et in materia auxilii locum habere: id quod exemplis patet. Laboret enim quis morbo calido et quidem curabili, qui esse refrigerandum indicat. Ubi statim considerandum, quantum refrigerandum, an multum vel parum, an secundum unum vel tres gradus. Secundo ubi, an in capite, corde, vel alia parte:


page 1094, image: s1094

Tertio Quando, an statim vel primo die, an postero, in die vel nocte; si febris sit, An in accessione vel extra accessionem. Deinde circa materiam eadem sunt cosiderada, et antequam materias auxiliorum administret Medicus animo prius concipere debet, qua quantitate, quo loco, tempore et quomodo materiae remediorum sint adhibendae. Si enim sit refrigerandum secundum duos gradus, et commodum hac in re videatur cichorium vel Endivia, statim de quantitate est inquirendum, An Uncia una vel plures endiviae et cichorii ussurpandae; Secundo de loco, An extra applicanda vel exhibenda et intus assumenda; Tertio quo tempore, an ante cibum vel post cibum, mane vel vesperi sint exhibenda. Quarto de modo cogitandum, an cocta vel cruda, in substantia vel pulvere vel an condita, vel conserva, vel suceus ejus aut decoctu vel aqua destillata usurpanda.

[note: Usum remedii quid indicet.] Unde autem usus indicetur, autores dissentiunt. Verum Galenus de optima secta cap. 45. viam haec explicandi satis claram monstrat, dum scibit: Quod genus indicat, id et qualitatem indicare necesse est. Nam sine differentia indicare necesse est. Nam sine differentia unumquodque indicans rei postulat genus sed differentiam accipiens ab ipso genere differens indicat. Id est: Remediorum genera a generibus morborum et caussarum indicantur; species a speciebus; differentiae a differentiis. Et quod sine differentia a absolute aliquid ab solutum indicat, id addita differentia et conditione differentias et cum coditione indicat.

[note: Quantitas a quo indicetur.] Sed ut de singulis in specie dicamus, primo quantitatem quod attinet summe necessaria est Quantitatis remedii cognitio. Nisi enim totus morbus tollatur, sanitas integra non acquiritur: si vero plus quam debet tollatur, alius contrarius morbus inducitur.

[note: Per quantitatem remedii qui intelligendum.] Ne quis autem in voce Quantitatis haercat, tenendum, quod etiam supra dictum, Quantitatem alias accipi respectu facultatis et operis scilicet pro definito gradu et termino auxilii adhibedi; verbi gratia, adhibendu esse medicamentu calidu in secundo gradu. qua ratione Quantitas et Quid agedum specificum idem sunt. Alias usurpari respectu ponderis, pro dosi, copia, et mole ipsius materiae auxilii; verbi gratia, qua copia et qua. dosi an summa, media vel minima betonica sit exhibenda. Ideoque etiam seorsim de utraque Quantitate dicemus. Et primo quidem quod attinet Quantitatem auxilii seu remedii, unde illud indicetur non adeo clarum atque alii aliud statuunt: sed si eam viam, quam modo de usu remnedii inveniendo ex Galeno monstravimus sequamur, differentia et conditio generi addita Quantitatem remedii facile monstrat. Ergosi essenitia indicantis Quid agendum indicat, Quantitas seu magnitudo essentiae moustrabit Quantitatem agendi seu remedii magnitudinem. Unde Hipp. recte scripsit, extremis morbis extrema deberi remedia. Nimirum si calidum indicat frigidum, magnu calidum magnum frigidum indicat


page 1095, image: s1095

siv. parvus sit calor, paru refrigerandum esse indicatur, si mediocris, mediocriter refrigerandu. Et si sanguinis copia sanguinis imminutionem indicat, magna sanguinis copia multu sanguinis evacuandum esse dictat.

Verum Quantitatem hanc deteminatam invenire difficile est eaque nec dici nec scribi potest, quam si cognoscere potuisset, Medicum AEsculapio similem se professus fuisset Galenus, 3. method. med. cap. cap. 3. et 7. de cur. per sang. miss. cap. 7. Et hoc unum praecipue artem Medicam conjectu ralem facit. Ideoque cum raro exacte sciamus determinati indicantis magnitudinem, laborandum, ut artificiosa conjectura quam proxime ad eam accedamus. Hoc autem fiet, in rebus praeter naturam, si propriam hominis naturam, dum sanus esset, cognitam habeamus, et magnitudinem a propria aegrotantis corporis et partis natura aestimemus. Quia v. vires non semper permittunt, ut totum una vice detrahatur, et licet multa aqua in hydropicis abundet, vires tamen non ferunt, ut confertim et una vice detrahatur: tantum detrahendum, quantum vires ferunt, faepiusque repetitum auxilium remissus idem praestabit, quod semel vehementius et intensius.

In materia tamen remedii, ut suo loco dicetur, partis natura consideranda. Et si enim illa remedii Quantitatem, quae a Quantitate affectus solum indicatur, non mutet: hoc tamen partis natura considerata monet, medicamentu fortius eligendum esse, si pars loco profundiore sita sit, ut iis ipsis viribus, quae indicantur, integris, ad locum affectum perveniat.

[note: Tempus.] In usu deinde Quando seu tempus est observandum. [gap: Greek word(s)] Quando autem agendum, a tempore seu praesentia Indicantis monstratur. Tunc enim adhibendum est auxilium, quando id, quod illud expostulat, praefens est.

[note: Ordo agendorum.] Ad tempus vero etiam ordo pertinet. Quod n. in simplicibus est tempus, in complicatis est ordo. In his n. non solum quid cuilibet affectui remedii conveniat, sciendum, sed etia videndu, a cujus exhibitione curatio inchoanda. Monstrat a. ordine agenderum vehemetioris Indicantis praesentia. Illud n. prius agendum, quod monstratur ab Indicante, quod indicando reliqua vincit. Illud a. vincit in Indicando reliqua, a quo majus imminet periculu, aut sine cujus remotione alia tolli non possunt, Itaque tribus observatis recto in curando ordine procedemus. Si perpendamus primo, quid magis urgeat, et unde majoris periculi metus sit. Secundo, quid causae, quid effectus ratione habeat. Tertio, quid impedimenti loco esse possit, qui ante quid, quid cum quo, quid post quid curari possit. Nimirum in curatione hic ordo servandus, primo urgenti succurratur, seu a quo majus vitae discrimen et periculum imminet, sive sit morbus sive caussa morbi, sive symptoma, Cum n. omnia vitae et sanitatis gratia a Medico siant, id, quod haec maxime laedere potest, primo tollendum.


page 1096, image: s1096

Ut si in febre syncope urgeat, ex spirituum defectu, vinum, etsi febrem augeat, exhibendum. Secundo loco cussae illae, quae quovris modo in morbi vel caussae morbifieae ablatione impedimento effe possunt, tollendae: ut si ferrum in vulnere relictum sit, id, quia curationem vulneris impedit, primo tallendum. Si ulcus sit fordidum, primo abstergendum. Tertio si caussa morbiadsit, ea ante morbum tollenda.

Atque ex horum trium consideratione, omnia, quae de ordine agendorum dici possunt, pendent, Primo enim semper, uti dictum, ei, quod maxime urget, succurrendum: deinde id, quod in aliorum auferendorum curatione impedimento est, tollendum. Hic considerandum, An morbus morbo, an vero caussae conjungatur. Si morbus morbo conjungitur, perpendendam, an morbi illi consentiunt, an vero non. Si morbi nihil consentiunt, sed disjuncti adeo sunt, ut in diversis et non communis usus partibus distinctas sedes obtineant, ut si vitium aliquod in oculo, et vulnus in crure sit: eos sigillatim et seorsim, vel etiam simul, quemlibet per suum remedium, curare licet; nihilque refert, cui primo remedium adhibeamus. Partium tamen, quibus morbi isti insunt, ratio habenda. Qui enim partibus nobilibus, aut quae nobilibus inserviunt, aut cum iis consensum habent, aut quae publicum praestant officium, insunt, ii primo loco tollendi. Si autem morbi aliquam habent convenientiam, atque aliquo modo connectuntur, considerandum, an unius curatio etiam ad alterius faciat, vel saltem alterius curationi nihil incommodet; an vero unius curatio alterius curationi aliquod impedimentum et noxam afferat an denique partim consentiant, partim dissentiant. Si unius curatio alterius curationi nullum impedimentum affert, aut eam etiam promovet; ut si epatis intemperies et obstructio concurrant: eos seorsim, vel etiam simul curare, atque ab utrolibet facere initium licet. Ubi tamen etiam ratio ejus, qui magis urget, si non paris sint vehementiae, haberi potest. Si autem ita connectantur, ut alter altero periculosior sit, ab eo erit inch oandum, qui majus periculum minatur. Etsi enim ita alterius cur impediatur et protrahatur: melius tamen est aegrum cum aliquo damno et mora curare, morbumque prorogare, quam aegrum jugulare, aut in praesens vitae discrimen inducere. Si autem alter altero periculosior non sit: neutrum seorsim curabimus, sed remedia ita temperabimus, ut utrique prosint. Si tandem partim consentiant, partim dissentiant, ab eo initium faciendum, cujus curatio alterius curationi non nocet, et sine cujus remotione alter amoveri non potest. Si morbus caussae jungatur, caussa primum removenda. Etsi enim forsan, si morbum primum aggrediaris, de eo aliquid demes: tamenn tantundem caussa


page 1097, image: s1097

adhuc praesens rursus generabit Imo non raro, cum morbus adhuc recens est, neo firmiter parti inhaeret, sublata caussa morbus sponte evanescit. In caussarum autem remotione id observandum, ut eo, quo sese consequuntur, ordine tollantur, ita ut ab eo incipiatur, quod [gap: Greek word(s)] primum, [gap: Greek word(s)] ultimum fuit, ab eo ad proximum accedatur, atque ita ordine pergatur, usque dum ad optatum finem pervenimus. Et ut breviter rem omnem comprehendamus, Praesentia Indicantis, quod alia Indicantia vincit, et absentia prohibentis, quando agendum, ordinemque agendi monstrat. Et propterea etiam docet, an idem auxilium saepius repetendum sit. Tam diu enim, et toties repetendum est, quam diu Indicans praesens manet, et prohibens nullum advenit.

[note: Locus.] Ubi seu locus remedii adhibendi etiam perpendendus, quem mostrat Indicantis subsistentia seu locus, seu quem indicat affectus quatenus in determinata corporis regione subsistit. Cum enim actio omnis fiat per contactum: applicandum est agens, quod indicatur, patienti, quod indicat, locusque inveniendus, in quo, ex quo, per quem, ad quem, ut vulgo distingui solent.

In alterantionibus omnibus, quae seu in morbis seu morborum caussis fiunt, locus, in quo, praecipue attendendus: in evacuantibus, locus, e quo et per quem, ut si ex toto materia sit evacuanda, an per alvum, vomitum, urinam, sudores; si e capite, an per nares, vel palatum si materia e loco uno in alium transferenda, locus, ad quem considerandus.

Locum, in quo, in alterantibus quod attiner, eum locus, seu subsistentia Indicantis monstrat. Cum enim actio omnis fiat per contactum agens, quod est auxilium, ut sit in eo loco, ubi patiens, id est, Indicans est, necesse est. Itaque, si intemperies est in coto, torum corpus alterandum; si in parte, pars.

A loco vero remedii omnino, ut antea etiam dictum, distinguendus locus applicandae materiae remedii. Neque enim semper locus remedii, et materiae Medicae applicandae idem est. Si epar sit calidum, illud refrigerandum: Cichorium tamen et endivia et similia ore assumuntur. Hoc quidem verum est, materiam remedii opus suum, cujus gratia expetitur, non perficere, nisi eo pertingat ubi ejus et Indicantis debitus contactus sive immediatus, sive mediatus et per spatia ac aliarum partium connexum fieri possit: tamen non satis est, locum illum, ubi Indicans haeret, cognoscere, sed omnino medici curae incumbit, etiam id inquirere, ubi contactus materiae et Indicantis immediatus fieri non potest, per quarum partium consensum haec applicatio fieri possit. Itaque cum Galenus ad loci inventionem partis situm et consensum cum aliis considerate


page 1098, image: s1098

jubet, non de loco remedii, sed de loco applicandae materiae loquitur, lib. 7. method. med. cap. 13. et. 13. meth. cap. 17.

Locum vero evacuationis quod attinet, e quo quidem est locus, in quo materia continotur: Locus autem per quem, est totum illud spatium, quod est inter locum, in quo continetur humor evacuandus, et meatum corporis externum, per quem evacuari debet. Atque ita si conjungamus locum in quo, et locum per quem evacuatio ficri debet, is est, qui cum parte affecta et materiam vitiosam continente viarum communionem habet.

Materiae translationem quod attinet, et illa ad evacuationem pertinet. Etsi enim e corpore materia non tollatur e parte tamen nobiliore evacuatur, et in aliam minus nobilem transfertur. Atque ita etiam locus ad quem est pars ignobilis cum nobiliore viarum communionem habens. Et abscessus integrae evacuationi et perfectae crisi substituitur.

[note: [?]dus.] Praeter haec, in usu et ad ministratione auxiliorum et in usu materiae alii etiam modum considerare praecipiunt. Verum cum duo modi in exhibendis medicamentis inveniantur, alter, qui formam medicamenti complectitur, alter, qui ipsum auxilium spectat, sine materiae remedii consideratione: ille quidem omnino admittendus, traditurque in doctrina de compofitione medicae mentorum, aliisque, quae Medico inserviunt, artibus: alter vero non videtur differre a quantitate, tempore et loco, sed potius esse [gap: Greek word(s)] mensura, ac aequitas in his observanda.

Si quis tamen cum illis sentire velit, qui modum remedii peculiarem conditionem, a quantirate, tempore et loco diversam, statuunt, cum eo equidem morose non litigabo. Interim, mihi prior fententia probabilior videtur. Neque enim an semel vel saepius auxilium sit adhibendum, peculiaris conditio est Indicati, ut nonnulli statuunt, sicut quantitas, tempus et locus, sed saltem a prohibentibus et perhibentibus haec conditio pendet. Dicunt illi quidem, quod istud, quod semel torum nocet, sit totum, simul auferendum quod vero paulatim, paulatim. Verum enim vero quocunque modo quid noceat, totum auferendum esse indicatur. Quod vero nunc semel et confertim, nunc paulatim tollitur, a viribus fit, quae id prohibent vel permittunt. Nam cum evacuationes magnae rarô etiam a robustis viribus tolerari possint: rarô etiam una vice tollere licet, quod peccat. Sis aqua hydropicorum tota simul peccat: sed eam ob vires totam simul auferre fas non est. Sic saepe magna sanguinis copia adest, quam tamen ob vires debiles semel tollere non licet. Quapropter vires et caussa morbifica invicem conferenda,


page 1099, image: s1099

et illius, quod plus urget, major habenda ratio. Etenim si homo de vita periclitetur, nisi caussa morbifica statim et simulac semel tollatur vires postponendae: et ita interdum ad lipothymiam usque sanguinem evacuat Galenus. Si vero tale periculum non urgeat, partitis vicibus id praestare commodius est. Etsi ad partem aliquam paulatim materia affluir, ea quidem semel tolli non potest, quia tota simul non adest, sed quoties et quam diu afrluit, toties et tam diu tollenda. Id quod potius ad Quando et Quoties agendum sit, pertinet, quam ut peculiarem modum constituat.

[note: Quomodo materia Medica Indicato respondens invenienda sit.] Postquam hactenus dictum quae Indicata quibus Indicantibus respondeant, jam etiam quomodo materia Indicatis respondens inveniri debeat, demonstrandum. Invento enim auxilio seu Indicato ut Medicus de materia auxilii sit sollicitus, necesse est, quae ex tribus fontibus chirurgia, pharmacia et diaeta petitur. Materiam autem idem suggerit Indicatum, suis conditionibus, Quantitate, tempore et loco circumscriptum ac determinatum. Illa enim materia est idonea, quae potest id praestare, quod Indicatum suis conditionibus determinatum, postulat, quodque vires admittunt. Exemplo rem declaremus. Adsit plethora, et quidem talis, quae sanguinem copiosum, ejusque libram vel [gap: sign vor Libra] ij, consertim et celeriter evacuandum esse indicat. Ergo Indicatum est auxilium, sanguinem copiosius et confertim evacuans: idque etiam vires permittant. Cum vero multa sint, quae sanguinem evacuare possunt, inter diaetica auxilia, inedia et exercitium; inter pharmaca, digerentia et balnea; inter cheirurgica, frictiones, scarificationes, hirudines venae sectio: nullum tamen ex his est, quod Indicato respondeat, nisi venae sectio. Inedia enim et exercitium non statim, sed post temporis aliquod spatium sanguinem evacuant. Scarificationes vero et hirudines quidem sanguinem statim evacuant, sed non statim multum, et quantum sufficit. Ita in aliis etiam Indicatis procedendum. Si vero plura sint indicata, vel materia quaerenda, quae plures habeat facultates, vel si his destituamur, plura erunt componenda.

Quia autem tres fontes sunt, e quibus petitur auxiliorum materia, quae ex diaeta petuntur, plerumque lenissima sunt; major eorum, quae ex pharmacia; maxime eorum, quae ex chirurgia petuntur vis est. Umde cum morbus levis est, et dat inducias, diaetâ solum utimur, in gravioribus ad pharmaciam vel etiam ferrum et ignem recurrimus, secundum Hippoc. 7. aph. ult. Sciendum tamen ex cheirurgia quaedam esse leniora, quam quae ex diaeta petuntur.


page 1100, image: s1100

Plus etenim evacuat longa inedia, quam lenis scarificatio.

Quia vero semper, ut dictum, virium quoque habenda ratio est, et perpendendum, An ex hujus materiae applicatione plus commodi, quam damni proveniat; et totius corporis, et partis, cui Medicamenta applicari debent, natura consideranda. Unde Galenus toties, in electione materiae partium affectarum naturam considerare jubet: qua in re non solum manifestae, sed et occultae qualitates perpendendae, et Medica inquirendum, an aeger cum aliqua re peculiarem antipathiam habeat, quae proptereal in curatione nullo modo exhibenda. Ita ex foeminis alias moschi odorem ferre possunt, aliae nec moschi nec rosarum etiam odorem ferunt. Ita Horatius Augenius retulit, virum nobilem Romaefebre tertiana intermittente laborantem, eaque non periculosa, assumto Syrupo rosarum solutivo ea ipsa die interiisse; quod rosas a natura abhorreret. Alius ex cassiae usu mortuus est.

In partibus vero affectis in specie perpendenda est partis praestantia sensus, situs, conformatio. Si enim pars princeps sit, vel publicum officium habeat, nullum medicamentum adhibendum, quod ei valde nocere possit, ejusque munus et officium turbare; cum inde in totum corpus damnum redundet. Ita ori et faucibus non adhibenda venenata, gustui ingrata, sordida; Naribus non ad movenda foetida; oculis, rodentia et mordentia, et nervosis partibus affectis, dolorem cientia non applicanda.

Porro, ut dictum, eaedem conditiones, quas modo in recto usu auxiliorum proposuimus, etiam in materiae electione observandae. Quanquam enim de medicamentorum. facultatibus agere, ad doctrinam de medicamentis pertineat: quia tamen plura saepe indicato respondent, quaenam sint eligenda ex iis quae easdem facultates habent, id methodi medendi est, et, ut Galen. de Constit. art. cap. 14. scribit, in omnibus auxiliorum materias invenire, pars haud exigua artis est; Medicusque jam instructus congnitione medicamentorum regulas et praecepta habeat necesse est, secundum quas aptiora eligat.

Et omnino peculiariter istas conditiones in auxiliis, seorsim etiam in auxiliorum materiis considerandas esse, patet ex eo, quod unde quantum indicetur, pauci recte explicare potuerunt, dum quando Galen. de quantitate auxilii loquitur, eamque a magnitudine affectus indicari scribit, id quantitati materiae applicare conantur. Magnus enim calor valde refrigerandum fignificat, sed quantum cichorii vel endiviae exhibendum sit, non docet. Avicennas, quarta primi, cap 1. expresse quantitatem faciendi seu auxilii a quantitate materiae distinguit, illamque mensuram qualitatis,


page 1101, image: s1101

hanc mensuram ponderis appellat. Ita alius est locus faciendi, seu auxilii, alius applicationis materiae. Calor, si in toto est, in toto refrigerandum esse indicat. Sed an per es refrigerantia exhibenda, an extra applicanda, non docetrac saepe locus applicandae materiae est a loco affecto diversus. Ita tempus appiicandi auxilii a tempore applicationis materiaet differt. Calor praesens refrigerandum esse semper indicat: non tamen continuo ac semper, ac omni horâ refrigerantibus uti licet. In febre continuâ tempus refrigerandi est totus febris decursus, quo calor p. n. durat. Verum cum refrigeratio possit fieri aere, venae sectione, succis, decoctis et aquis plantarum refrigerantium: aere quidem frigido, quem attrahimus, continuo uti licet, sed non continuo aquis et decoctis refrigerantibus, verum certo saltem tempore.

[note: Quantitas administrandae materia.] Quantitas materiae respicit mensuram et pondus materiae, quae ab Indreante fuit Indicata, et idonea est ad exsecutione Indicationis. Quantitas autem materiae dupliciter invenitur. Primo qua Quantitate quodlibet medi camentum exhibendum sit, et qui sint illi termini, intra quos si praebetur, efficit id, quod debet, nec tamen laedit, sola experientia, constat. Exempi gratia, sola experientia inventum, scammonium, si purgare debet, non in minore Quantitate, quam quinque granorum ex hibendum esse; hancque minimam esse ejus dusin, neque tamen etiam supra quindecim grana facile exhibendum esse, quae maxima ejus dosis est.

In qua antem dosi, an in summa maxima vel media huic vel illi aegro exhibendum medicamentum sit, quae Quantitas est ad ministrandae materiae, id ex magnitudine seu extensione Indicantis cognoscitur. Ut enim exigua flamma aquae cyathus extinguere potest; ad struem vero lignoru accensam nec cyathus nec cantharus sufficit, sed magna a quae copia requiritur: si intemperies, magnum locum occupavit, magna etiam. Quantitas medicamenti alterantis requiritur; si magna sit Quantitas humorum vitiosorum, magna quoque Quantitas medicamenti purgantis necessaria est. Qua tamen in re et vires totius et cujusque partis conditio perpendendum. Si enim pars alteranda loco remotior sit, major remedii alterantis copia requiritur, ut scilicet integris viribus ad locum affectum perveniat. Ita si ex ambitu corporis et articulis sit purgandum, major medicamenti dosis requiritur, quam si ex vicinioribus locis esset evacuanda. Verum hac de re infra part. 3. hujus lib. sect. 1. cap. 5. dicetur.

[note: Tempus administrandae materiae.] Tempus administrandae materiae etiam notissimum sit oporret; cum tam medicamenta, quam alimen ta non apto tempore data noceant. Unde autem tempus exhibendae materiae medicae indicetur, non ita planum est. Plurimi quidem tempus agendi et materiae administrandae consundunt, et ex praesentia


page 1102, image: s1102

Indicantis, atque absentia prohibentis, id peti statuunt. Sed differre supra monstratum. Tempus autem administrandae materiae petitur non simpliciter â praesentia Indicantis, sed est id, cum juvare potest. Cognoscitur aute hoc tempus â cognitione materiae administrandae, et natura partis, cui administrari debet. Alia enim statim agunt, alia post intervallum; aliorum actio diu durat; aliorum statim cessat. Pars prout in propatulo, vel profundo sita est, ita statim vel post actionem agentis recipit. Prohibetur materiae administratio, cum plus nocere potest, qua juvare. Nocere autem potest, cum aliquid praeter naturam conservare, aut auferre potest, quod conservandum erat. Exempli gratia, quia aer inspiratione attractus statim incalescit et calefactus per inspirationem iterum expellitur; neque ejus attractio quicquam nocet: in febre continuo aerem frigidum inspirando attrahere licet: Aqua vero hordei vel aliud medicamentum refrigerans, quia bis vel de die exhibitum per totum diem suam actionem in corpore exercere potest: bis vel ter eam exrtibere sufricit. Et quia ventriculo vacuo rectius talia medicamenta in totum corpus penetrant, ventriculo vacuo et tribus vel quatuor horis ante cibum exhibenda.

[note: Locus administrandae materiae.] Locum efficiendi diffeme a loco administrandae materiae supra diximus. Neque locus, in quo est indicans, semper est locus applicandae materiae. Locus quidem affectus indicat locum efficiendi, et locus indicantis locum indicati, et locum materiae indicat locus, in quo est id, quod materiam requirit: at locus ad ministrationis materiae est locus, ubi materia administranda juvare, et id quod agendum requiritur, praestare potest. Cum enim indicatum sit juvans, locus materiae id erit, ubi materia indicati applicata juvare potest. Qua in re considerandum, an eva cuari ves sanguis, vel alii humores, an alterari debeant, et quidem vel toti vel pars aliqua eorum. Ita n. si et pars affecta et materia administranda cognita habeatur, facile locus administrandae materiae invenietur. Nam cum omnis actio fiat per contactum, id semper operam dare debet Medicus, ut materia, quam usurpat, ad locum, in quo est indicaus, penetret, et ipsum indicans tangat.

Sunt autem partes aliae externae, aliae internae. In externis res plana est. Ibi enim applicanda materia medicamenti, ubi est efficiendum, seu ubi est indicans; cum immediate medicamentis partes externae tangi possint. Hinc Galenus partis situm, conformationem et alia perpendere jubet. Intemis autem partibus ita immediate applicari medicamenta nonpossunt. Ideoque cum evacuare volumus, eligendae viae communes et proximae, per quas evacuari possit materia. Ita si epar est evacuandum, exhibenda medicamenta per os, quae humorem vel per uterum


page 1103, image: s1103

vel per urinas educunt. Si materia in intestinis est, vel per clysteres educenda, vel per medicamenta sumta educenda. Si sangnis in capite evacuandos, vena in fronte vel alia in capite aperienda. Si pituita incapite abundet, per nares aut palatum evacuanda. Si materia in toro corpore subsistat, ea exhibenda, quae materiam ad intestina quasi totius corporis sentinam ducunt. Si alterandum in interioribus, vel ductus manifesti quaerendi, vel occulti meatus, per quos materia exhibita penetret. Et quidem quod manifestos ductus attinet, omnino patentiores et proximi eligendi. In longa enim via vires medicamentorum dissipantur. Ad ventriculum et intestina tenuia proxima via est per os; ad intestina crassiora per alvum; quanquam et per os sumta eo penetrare possint.

[note: Modus administranda materia.] Quod vero modum materiae attinet, dicetur de eo infra part. 3. sect. 3. cap. 1. ubi variat medicamentorum, cum simplicium, tam compositorum formae proponentur. Alia enim sunt sluida, alia solida, alia externa, alia intema. Cur antem hâc vel illâ formâ utamur, eo loci et postea in singulorum medicamentorum descriptione dicetur. Medicamenta, quae cito penetrare debent, commodissime in sorma spirituosa exhibentur; quae diu in ventriculo haerere, in formâ sodiliore. Sapor ingratus medicamentorum, non percipitur, si pilularum vel boli forma exhibeantut.

CAPUT V. Quid causse morbificae indicent: et in specie de Cacochymia seu de Purgatione.

POstquam hactenus universalem, medendi methodum explicavimus, et generaliter de Indicanonibus, Indicantibus, et Indicatis egimus: nunc specialius eadem diducenda, atque in specie etiam aliquid de Indicatione praeservatoria, curatoria et vitali dicendum methodumque tollendi caussas morbificas, amovendi morbos, viresque conservandi proponendam censemus; et quidem a caussis facto initio.

[note: Caussarum differentia.] Quae antem caussarum sint differeutiae, supra l. 2. par. 1. c. 3. dictum. Jam quid indicent, dicendum. Ubi hoc primum monendum, etsi praecipue de caussis internis hîc agendum sit et caussae externae, quae extra corpus sunt, neque actu morbum faciunt vel augent, ab indicantiu numero merito excludantur: tamen dum externae vel ita sese in corpus insinuant, et ita internae factae sunt, ut intus morbum essiciant et foveant, vel extra etiam idem praestant, ex indi cantiu num ero non sunt excludendae, sed quae intra corpus haerentes morbum faciunt, in caussaru internarum num eru referedae. Ita lac assumptum si in ventriculo coagulatu sit, ut ex eo tollatur, indicat. Ita venenu exhibitu non minus sui amotione indicat, quam humor malignus in corpore genitus: pila plub ea vel


page 1104, image: s1104

sagitta infixa, aut simile quid corpori immissum, non minus sui ablationem indicat, ac lapides in corpore geniti. Ita creta vel terra vel simile quid praeter naturam deglutitum, e ventriculo et corpore tollendum esse indicat. Im aer, qui inspirando et transpirando attrahitur, et actu corpus nostrum alterat, etjam inter caussas internas numerari posse videtur et indicare, cum noc eat. Aer vero externus ambiens si corpus alterat, atque aliquam in eo intemperiem excitet, eandemque foveat, cur non etiam indicare dicetur? cum noceat, et nisi eo amoto intemperies illa corrigi et toll non possit.

Et quamvis Galenus, 4 method medend. cap. 3. ex prosesso docere videatur, a caussis procatarcticis et externis nullam sumi Indicationem: nihil tamen ibi docet, quam primo â caussis petitam Indicationem, non curatoriam esse, sed [gap: Greek word(s)] deinde nullam caussam externam, quae praesens non est, et nec laedit, nec laesura timetur, ullam Indicationem sive curatoriam, sive praeservatoriam suppeditare; Id quod libenter concedimus. Verum ex iisdem Galeni sundamentis patet, aerem, ut. et alias caussas externas, quandoque indicationem praeservatoriam suppeditare dum scilicet prae sentes sunt adhuc, et laedunt ac laesurae timentur. Expresse enim scribit, a caussa, quae praesens est, Indicationem praeservatoriam sumi. Ideoque ad caussas internas referenda non solum illa, quae intus incorpore genita, sed quae etiam extra advenientia interna quasi facta sunt, cujusmodi sunt cibus, potus, tela, sag trae, venena et similia, vel quae extra praesentia adhuc corpus praeter natura afficiunt.

Sed ut ad differentias caussarum veniamus, res quae in caussarum morbiricaru numero recensentur, fiunt actu caussae, dum peccant vel tota substantia, vel qualitate, vel quantitate, vel, motu vel loco. Quae vitia jam ordine videbimus, et quid unumquodque indicet, ac qua ratione emendari et tolli possit, perpendemus.

[note: Toto gentre praeter naturam quid indicent.] Primum itaque caussarum vitium quod attinet, res omnes, quae caussa rum naturam induunt, quatenus toto genere sunt praeter natura, omnimodam sui e corpore ablationem et exstirpationem, seu, ut recentiores loquuntur, eradicationem indicant. Cum enim naturae hoc modo plane non conveniant, et non solum secundum aliquod entis genus, et secundum aliquod peculiare esse, verbi gratia, secundum. quantitatem aut qualitatem, sed secundum omne entis genus a natura dissideant, eaque de caussa corrigi et emendari non possint: plane tollenda sunt. Quod utem tato genere praeter naturam est, vel a prima origine. ad corporis integr tatem non periinuit, ut sunt calculi, vermes, et similia: vel quidem prima origine ad corporis integritacem spectavit; a natura tamen sua pristina ita degeneravit, ut in integrum ampliss restitui non possit; qualia sunt omnia putrida, ut caro,


page 1105, image: s1105

ossa, humores. Verum de illis plura non addimus; et qua ratione partes corruptae demendae, aliaque, quae a prima sui origine a natura corporis aliena sunt, tollenda sint, jam supra dictumest. Humores corruptos tollendi rationem saltem hîc docebimus. Quanquam et flatus caussae morbificae sint, et propterea etiam tollendi: tamen in genere de iis hîc multa dici non possunt, nisi hoc, quod flatus dissipandi sunt, adhibitis partim medicamentis discutientibus, partim admotis cucurbitulis: Ipsa vero materia et caussa, e qua et ob quam generantur, tollenda.

[note: Transpositio a quo indicetur.] Unum tamen hoc prius monendum cesemus, accidere interdum ut id, quod toto gener praeter naturam est, non e corpore tollatur, se in alium locum reponatur: sic maria illa, quae suffusionem facit, nunquam ex oculo extrahitur, sed in alium locum reponitur. Sic calculus urinam supprimens non semper extrahitur sectione, sed saepe transponitur. Unde igitur haec transpositio indicetur, quaeritur. Hieronymus Capivaccius exstimat, transpositionem ab eo quoque, quod toto genere praeter naturam est, indicari. Duos enim remedii illius communis modos esse, duplicique via aliquid penitus removeri posse, vel extractione vel transpositione: quorum quidem duorum remediorum prius sit vehementius, alteru mitius. Quapropter cu virtus saepe repugnet huic Indicationi, et non admittat remedium Eradicans, nunc priore, nunc posteriorem modum eligendum, prout virtus ad Indicandum fortis est, vel debilis. Nam si ejus, quod toto genere praeter naturam est, Indicatio ita sit vehemens, ut superet virtutis indicationem: tunc extractionem et omniodam e corpore amotionem esse instituendam: verum si virtus plus valeat in Indicando, solum id, quod praeter naturam est toto genere, transponendum esse in locum commodiorem.

Verum doctissimi hujus viri opinio probabilis non videtur. Nam cum hae duae Indicationes atque Indicata diversa sint: a diversis Indicantibus proveniant, et ex propria natura diversorum Indicantium, non solum ex virtutis permissione et prohibitione pendeant, necesse est. Verum quidem est, extrahere calculum ex vesica per virtutem interdum non licet; sicut membranam suffusionis caussam extrahere per virtutem nunquam licet: tum tamen Idicatio eradicandi non mutatur, neque in ejus locu transpositio substituitur. Nam cum natura Indicantis maneat eadem, Indicata etiam non mutabuntur, illudque, quod toto genere praeter naturam est, omnimodam sui ablationem indicat, virtusque prohibendo non Indicationem mutat, sed indicationis exsecutione vetat. Quapropter statuendum, transpositionem non indicari a re, quatenus est praeter natura, sed quatenus situ peccat et laedit, id est, obstructionem in meatu, in quo haeret, parit. Itaque calculus in vesica, et humor concretus


page 1106, image: s1106

suffusionis caussa, cum et toto genere praeter naturam sint, simulque etiam situ peccent, seu morbum conformationis et obstructionem pariant, secundum hanc duplicem considerationem duo etiam indicant; nimitum ut ex loco, in quo dum haerent actioni officiunt, amoveantur, simulque etiam e corpore plane tollantur: quorum illud per virtutem saepe facere, hoc non semper licet.

Oppugnat equidem hanc meam, quae tamen Galeni est, ut ex cap. 94. artis Medicae patet, sententiam, Medicus quidam doctissimus, eo argumento, quod situs vitium fit species morbi, quae ad viventes solum partes pertiset et a veritate alienum esse statuit, caussam morbi situ peccare, calculumque in vesica saltem substantia, ut rem toto genere p. n. peccare docet; et ne idem peccatum secundum substantiam, quod est unu indicans, duo diversa indicare admittere cogatur, perinde se rem habere dicit, ac si tribus sanguinis libris abundantibus una tantum educatur, quando vires tantam evacuationem non fe sunt. Verum hallucinatur hîc, et vocabulum situs alio, quam debebat, modo accipit. Neque enim ignoro, morbum in situ partibus vinentibus saltem tribui, neque seu humorem p. n. seu calculum morbo in situ laborare satuo; (Viris doctis tamen hoc perpendendum relinquo, an non sanguis, qui est humor naturalis, dum e vasis suis effunditur, nondum tamen putrescit, et corumpitur, sed meatum saltem aliquem obstruit, vel comprimit, ex. gr. dum grumus sanguinis meatum urinarium claudit, loco peccare dici possit) id quod facile ex sectione 2. cap. 3. cognoscere potuisset, ubi satis clare calculum (eadem est ratio humoris in oculo suffusionem excitantis) non morbum esse vel morbum pati doceo, sed morbum duplicem, unum in corformatione, obstructionem scilicet, dum in meatu urinario (atque hoc vitium in situ appello) haeret, alterum in numero, dum invase vel cavitate est, in qua naturaliter adesse non debebat, excitare. Qui duplex respectus, duplicem indicationem praebet, atque duo indicata parit: quatenus toto genere praeter naturam est, e corpore tolli, quatenus vera meatum alique claudit, ex eo amoveri postulat; seu, ut Galen, art. m. c. 87. docet, illi quide ab latio salubris caussa existit, hic vero transpostionem requirit, ut idem eodem libro, cap. 94 docet. Atque harum unum alteri substitui non potest. Et longe aliter res sese habet, quam cum libra saltem sanguinis evacuatur, cum tres evacuari debuissent, si id vires permisissent. Etenim qui sanguis copia et quidem [gap: sign vor Libra] iij. abundat, imminutionemm postulat: cui indicationi etiam satisfit, etsi ex parte, cum [gap: sign vor Libra] j saltem evacuamus. Nam sanguis copia peccans et tum imminuitur. Cum vero humor in oculo vel lapis in vesica transponitur, nullo modo, neque etiam ex parte, satissit indicationi


page 1107, image: s1107

quae rem toto genere p. n. e corpore tollere juber. Interim vero illi Indicationi, quae materiam p. n. meatum obstruentem de meatu tollere jubet, plane satisfit.

Ipsos vero humores, qui toto genere p. n. sunt, quod attinet, etsi et aliis modis peccare possint, motu scilicet, qualitate, copia, quibus omnibus sua peculiaria medicamenta et contraria postulaut, de quibus postea dicemus: tamen quatenus putridi et toto genere p. n. sunt, non nisi unum indicaut, sui nimirum e corpore ablationem seu eradicationem, ut loquuntur. Varii autem modi sunt corruptos et putridos humores e corpore eradicandi et evacuandi. Nunc enim per alvum expurgantur, nunc per vomitum rejiciuntur, nunc sudoribus discutiuntur, nunc per urinas excemuntur. De quibus jam ordine dicendum, et primo de purgatione.

[note: Purgationem quid indicet.] Purgatio late sumta a cacochymia indicatur: et Medicamentam purgans, in latiore significatione acceptum, est materia remedii a cacochymia indicati.

[note: Regiones corporis quet.] Ut autem haec de purgatione doctrina sit clarior, primo loco observandum, Medicos respectu purgandorum humorum totum corpus in tres regiones publicas dividere: in primam, quae est citra jecur, et a ventriculo ad epar usque medium extenditur, et omnes ellas partes et vias, quae inter ventriculum et epar interjacent, complectitur: secundam, quae a medio epatis ad habitum usque corporis porrigitur, et continet gibbam epatis partem, omnesque majores venas: in tertiam, quae habitum conporis, quem appellant, id est, musculosum genus, cum minoribus venis, membranis et reliquis comprehendit. Hae sunt tres publicae corporis regiones: praeter quas etiam sunt aliae privatae, quae sua etiam excrementa cumulant, et ad ea evacuanda peculiares vias habent, [note: Evacuatio quotuplex.] ut cerebrum, pulmo etc. Atque hinc evacuatio alia dicitur universalis, alia particularis. Universalis est, quae e publicis corporis regionibus humores evacuat, qualis est sanguinis quocunque modo evacuatio, per alvum purgatio, vomitus, urinae prosusio, sudor, insensilis transpiratio. Particularis autem est, quae privatam aliquam partem evacuat, ut cerebrum, pulmones, uterum.

[note: Cacochymia in prima corporis regione quid indicet.] De universali autem purgatione, quae publicas regiones evacuat, primo loco agamus, et qua ratione cacochymia e publicis corporis regionibus tolli possit monstremus. Consistit vero haec, ut modo dictum, vel citra vel ultra jecur. Cacochymia, quae in prima corporis regione consistit, per se et proprie lenientia indicat; scil ea medicamenta, quae vim habent citra insignem agitationem humores superfluos in prima corporis regione haerentes per alvum evacuandi. Etsi interdum, si materia sursum inclinationem habeat, aegerque facile vomitum ferat, etiam per vomitum humores e prima corporis regione expurgari possint. Modo


page 1108, image: s1108

vomitoria non sint purgantia et vehementia, sed ipsa etiam lenia.

[note: Lenientia.] Lenientia haec medicamenta, cum sine magna corporis perturbatione evacuent, vires facile ferunt, et propterea in quacunque aetate, sexu et morbi tempore secure adhiberi possunt: modo usus eorum sit legitimus. Nam primo in iis observandum, ne vel minore quantitate exhibeantur, atque ita a natura vincantur et medicamenta esse desinant: vel majori, et sic propria quasi benignitate deposita lenientia esse desinant, et vehementiora fiant: Deinde videndum, ne prope accessionem exhibeantur, aut cum cibus nondum coctus est, sed post cibum concoctum; et quidem ita, ut post eorum assumtionem cibus non diu differatur, ne in longiore abstinentia a natura vincantur plane, et ut familiaria in alimentum convertantur:

[note: Purgatio proprie dicta.] Sed de his hoc loco non plura: ad humorum, qui ultra epar consistunt, evacuationem et ad purgationem proprie ita dictam, quae fir per medicamenta cathartica, accedamus: de qua praecipue hoc loco agere nobis propositum est. Etsi enim humores excrementitii per sudores et urinam evacuari possint, et propterea etiam; vox [gap: Greek word(s)] et purgationis interdum pro quacunque vitiosorum humorum sive per alvum, sive per urinam, sive per sudor es, sive per uterum, 5. aph. 60. 61. evacuatione accipiatur: tamen [gap: Greek word(s)] seu purgatio in specie humorum excrementitiorum per alvum et vomitum per cathartica evacuationem significat. De qua purgatione voce [gap: Greek word(s)] utitur Hiqpocrates: et [gap: Greek word(s)] medicamenta nomen Pharmaci sibi vendicant. Hippocrates et Galenus, 1. aphorisin. 22. 2: aphor. 37.

[note: Purgatio unde indicetur.] Sed ut doctrina et natura purgationis recte intelligatur, videndum primo, quidnam: indicet istud auxilium. Indicatur autem purgatio ab humoribus excrementitiis seu qualitate peccantibus, ut etiam docet, Galenus 1. aph. 2. dum ait, purgationem esse humorum qualitate molestorum evacuationem. Per qualitatem hîc mon aliquod in temperie solum vitium (hoc enim tantum alterationem indicat) sed [gap: Greek word(s)] species et forma ipsius humaris intelligenda. Sunt enim humores, qui purgationem indicant, illi, qui aliam a sanguine formam habent, corporique alendo utiles non sunt, quales sunt excrementitii. Hi enim sive cum sanguine misti sint in venis, sive extra venas contineantur, cacochymiam constituunt, et expurgari postulant, ut iis evacuatis corpus mundetur, sanguisque purus et sincerus constituatur:

Sunt a hi humores excrementitii, qui cacochymiam constituunt, et purgationem indicant, alii naturales, alii praeter naturam. Naturales, qui ex naturae instituto generantur, ut pituita dulcis, melancholia, bilis. Hi enim, si abundent, et majori, quam debebant, copia, in corpore generentur, cacochymiam constituunt.



page 1109, image: s1109

[note: An motus humorum cacochy miam constituat.] Recentiores quidam existimant, motum horum humorum vitiosum etiam cacochymiam constituere. Verum si proprie loqui velimus, si humores excrementitii naturales aliâs recte sese habeant, solo motu cacochymiam, quae in idea et forma ipsius humoris consistit, non constituunt. Nam hi humores si, ut fluunt et moventur, cacochymiam facerent: alius quivis humor, etiam sanguis, ut movetur et fluit, cacochymiam constitueret. Deinde humores, ut fluentes, purgationem (haec enim cacochymiae debetur) indicarent: quod tamen falsum. Cum non purgatio, ut purgatio, sed revulsio motui et humoribus motu peccautibus debeatur Quamvis enim in humoribus motu peccantibus instituatur purgatio: tamen non tunc adhibetur, ut purgatio est, sed ut revulsio.

Praeternaturales vero excrementitii humores sunt, qui praeter naturae legem et institutum generantur, et in quos naturales ali degenerant, dum propriam naturam amittunt, putrescunt, aut malignam qualitatem accipiunt. Tales enim humores etiam in minima quantitate praeter naturam sunt; neque quantitate, ut naturales, cacochymiam efficiunt. Nam cum nulla sit praeter naturam quantitas ejus rei, quae nullam habet quantitatem secundum naturam: hi etiam humores, cum in nulla, etiam minima copia debeant adesse in corpore, copia etiam cacochymiam non efficiunt: sed sola istorum substantia et qualitas ad cacochymiam constituendam sufficit. Etsi interim an copiosiores, an pauciores hi humores adsint, considerare non sit inutile.

[note: Cacthymia quid indicet.] Purgationem itaque primo indicat cacochymia, id est, humores excrementitii naturales copiosi, aut excrementitii praeternaturales, quacunque etiam copia, qua laedere possunt, geniti: Sed non omnes, verum ii saltem, qui ultra primam regionem consistunt. Qui enim in primis viis haerent, eos lenientibus tolli diximus. Neque isti semper purgationem postulant, sed tum solum, cum tantum eorum vitium est, ut nec diaeta, nec mitiori aliqua evacuationis specie, ut per sudores, aut insensibilem transpirationem, tolli possint. Tum enim solum [gap: Greek word(s)] adhibendum est. ubi vero vitium est leve, ut horum modorum aliquo tolli possit, a purgatione abstinendum. Purgatio enim vehemens et valens est remedium, ut venaesectio.

[note: Sani purgantibus non utantur.] Unde observandum, ut ii, qui nullis, aut valde paucis noxiis humoribus sunt referti, et inprimis qui integrâ sanitate fruuntur, non solum non septimanis singulis, sed nec mensibus singulis, nec intervallis quantumvis longioribus, catharticis illis medicamentis molestentur. Quod ipsum sedulo inculcat Hippocr. tribus Aphorismis, nimirum secundo aphor. 36. et. 37. et. 4. aph. 16. Cum enim medicamentum purgans in sano non


page 1110, image: s1110

inveniat humorem pravum, quem, evacuet: substantiam corporis nostri invadit, spiritus dissipat, de sanguine et utilibus humoribus, imo ipsis solidis corporis partibus aliquid demit, quod secum e corpore auferat, atque hinc vires labefactantur atque exsolvuntur, corpus colliquatur sequuntur nausea, fastidia, tormina, vertigo, dolor capitis convulsiones, strangulationes, et saepe ipsa mors.

[note: Purgationem quid indicet.] Ex quibus omnibus tandem colligitur, purgationem proprie dictam indicari a cacochymia ultra primas vias exsistente, eaque majore: et proinde purgationem esse humorum excrementitiorum naturalium copia peccantium, seu praeternaturalium, vel ut verbo dicam, cacochymiae ultra primas vias subsistentis per cathrtica medicamenta evacuationem.

Quemadmodum autem cacochymia in genere purgationem indicat: ita talis talem, et species humoris definitum purgans monstrat. Neque enim in indicatione generica subsistendum est, sed cum cacochymia a pluribus humoribus pendere possit, apituita, bile, melancholia: pro specie peccantis humoris etiam purgans exhibendum est, speciesque medicamenti purgantis speciei humoris peccantis respondeat necesse est. Pituitae nimirum debetur [gap: Greek word(s)] bili [gap: Greek word(s)] melancholiae [gap: Greek word(s)] humori aquoso [gap: Greek word(s)] mistis humoribus mistum. Ita enim leges methodi jubent, atque ita naturam recte habentem agere videmus, quae illos solum humores, qui peccant, in evacuationibus, quas [gap: Greek word(s)] excitat, expurgat, idque cum utilitate et [gap: Greek word(s)] aegri facit. Quod et ipsum monet Hippocrates, 1. aphor. 2. et 25. et. 4. aph. 2. et 3. Nam evacuatis inutilibus humoribus, natura onere, quod antea premebatur, liberata vires resumit. Si vero utiles evacuentur, et vitiosi relinquantur, natura ab utilibus humoribus, qui ipsam adversus pravos adhuc defendebant, destituta facile succumbet, et humores noxii jam soli dominatum obtinentes vehementius naturam oppugnabunt.

[note: Permittentia pnrgati onem.] Porro ut virtutis robur aut imbecillitas in omni remedio, praesertim validiore: ita hîc in purgatione maxime generoso remedio etiam consideranda, et quid permittat vel prohibeat, perpendendum. Nam cum vix sine aliqua virium labefactione fieri possit purgatio: vires robustae aut saltem mediocres ad purgationem requiruntur; ita ut etiamsi nonnihil debilitentur purgatione, in posterum tamen subsistere possint: vires vero nimis debiles eandem non ferunt. Metus enim est, ne purgatione plane dejiciantur. Itaque Medicus non solum videat, an humores vitiosi adsint, verum etiam an vires purgationem ferre possint, aegerque ad purgationem aptus vel ineptus sit, et omnino an plus commodi vel damni ex purgatione proventurum sit.

Reliqua omnia, quae purgationem permittere di cuntur, ad vires pertinent


page 1111, image: s1111

quarum firmarum vel debilium signa sunt. Pleraque autem illarum ex inferioribus de venaesectione patent: pauca tamen etiam hîc delibare libet.

[note: Temperamentum.] Temperamentum quod attinet, corpora calidior a et sicciora cautius purganda sunt; cum ex purgatione facile possint incalescere, arefieri et exsiccari, et prompte, si purgatio sit nimia, in convulsiones incidere. Frigidi et humidi calorem languentem habent, spiritus paucos, habitum laxum: atque ideo vix modicam caloris dissolutionem ferre possunt. Calidi et humidi facilius purgationem ferunt.

[note: Habitus corporis.] In habitu corporis gracili, tenui et laxo, adest raritas, humores tenues et spiritus facile dissipabiles, ac virtus proinde languidior. Caute igitur tales purgandi sunt. Etsi enim satis promte purgantur: tamen ex minima caussa facile macrefiunt et extenuantur. [gap: Greek word(s)] autem et bene carnosi facilius ferunt purgationes. Qui tamen valde pingui sunt corpore, cum frigidiores sint, spiritus pauciores et turbidiores habeant, vasa in iis sint angusta, etsi purgationem ferant: tamen, ob crassitiem humoris et vasorum angustiam, difficilius purgantur.

[note: AEtas.] De aetate nihil addimus, nisi infantes lactentes commodius purgari medicamento nutrici exhibito.

[note: Praegnantes an purgare liceat.] In gravidis quid observandum sit, dacet Hippocr. 4. aphor. 1. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Purgandae nimirum non sunt facile praegnantes. Nam cum natura a purgante irritata insurgat ad expellendum et pharmacum et humores commotos: facile etiam hic naturae conatus ad uterum pervenire potest, atque inde fieri, ut, nisi fortius jam adligatus sit et haereat foetus, et ipse unâ extrudatur. Si tamen praegnans acuto morbo corripiatur, et materia turgeat: ut periculum majus, quod ex turgente materia accidere possit, evitetur, purgatio indulgetur, praecipue cum turgens materia, ut suo dicetur loco, non ita difficulter expurgari possit. Neque id tamen quovis tempore aeque commode fieri potest, sed solum quarto, quinto et sexto mense: quibus ligamenta, quibus foetus utero adhaeret, firmiora sunt. Primis enim mensibus eadem sunt imbecilliora. Ultimis vero mensibus, cum foetus jam sit grandior, et ad exitum properet, facile purgantia in caussa esse possunt, ut foetus ante tempus protrudatur. Qua de caussâ quae ad septimum mensem jam accedunt, aut in principio hujus sunt, minus tuto, quam quae propiores sunt quarto mensi, purgantur. Septimo enim mense si non partus accidat; movetur tamen foetus. Eas tamen, quae quartum mensem nondum attigerunt, aut quae jam sextum superarunt, non omnino a purgatione excludit Hippocrates, sed majore [gap: Greek word(s)] circumspectione et cautione tum opus esse innuit.



page 1112, image: s1112

[note: Consuetudo.] Consuetudinem quod attinet, etsi in iis, qui nunquam purgari sunt, ideo purgatione abstinendum non sit: cautius tamen purgantia iis adhibenda sunt. Audacius vero eos tractare licet, qui purgationibus adsueti sunt.

[note: Naturae proprietas.] Observanda etiam hîc naturarum proprietas, praecipue in materia medicamenti eligenda. Alii enim a mitioribus etiam medicamentis facilime et copiosissime purgantur: alios vero fortiora vix movent. Sic aliqui nonnullas purgationis materias plane aversantur, alias facilime ferunt.

[note: Aeris status.] Aeris status temperatus purgationibus maxime commodus est: Calidior vero, cum vires debilitet, morborumque calidorum saepe caussa sit, purgantia, quae et ipsa corpora calefaciunt, et vires debilitant, non ita facile admittit. Frigidiore vero aere etiam difficiliores sunt purgationes: cum is corpora non [gap: Greek word(s)] faciat, sed potius humores denset, et meatus augustiores reddat ac constipet. Unde recte Hippocrat. 6. aphor. 47. verno tempore purgationes commodiores fieri statuit. In ipso tamen veris tempore quandam differentiam agnoscit Galenus, atque in ejus principio pituitosos humores evacuandos censet: circa finem vero biliosos. Nam pituitosi et crassi humores per hyemem collecti, aere jam calidiore liquantur, unde, nisi evacuentur, in torum corpus diffundi facile possunt, morborumque graviorum esse caussae. In fine vero veris cum jam incipiunt calidiores humores abundare, nisi evacuentur, obstructionesque aperiantur, promte succedente aestivo calore accendi, putrescere et febres gignere possunt. Idem Hippocrates, 4. aphor. 5. Sub cane et ante canem difficiles et magis laboriosas fieri purgationes asserit. Nam cum eo tempore plerumque magni sint aestus, eas ab caussas, quas modo de calore aeris recitavimus, purgatio tum commode institui non potest. Quibus plerique addunt occultas quasdam astri illius vires. Etsi enim in nostris regionibus eo tempore aestus non semper sit major, imo non raro minor, quam aliis aestatis temporibus: tamen vina tunc mutantur, carnes putrescunt facile, mucescunt panes, canes in rabiem aguntur, et similes mutationes in corporib. fiunt. Hyberno quoque tempore, cum frigus meatus constringat, humores denset, atque ita corpus minus fluxile reddat, purgationes magis sunt difficiles, et laboriosae. Et in genere de magnis temporum mutationibus Hippocr. de. aere, aqua, et locis, monet, ut in iis non facile medicinam exhibeamus. Nam tunc morbi plerumque judicantur, alii desinunt, alii aegrum plane jugulant, alii in alios mutantur, et omnino humores commoventur. Cautus igitur tunc in exhibendis purgantibus sit Medicus, ne intempestive naturae conatum impediat, aut motum humorum geminet et augeat.

[note: Morbi natura.] Morbi etiam et humores calidi non ita tuto admittunt purgantia, praecipue ea, quae insignem calorem


page 1113, image: s1113

habent, cum caliditatem augeant. Quapropter in talibus tutius prius exhibetur refrigerantia: modo morbus inducias ferat. Nam si morbus sit valde acutus, et materia turgeat, purgare, atque ita majus periculum evitare licet.

[note: Humores.] Ita si multi pravi succi in corpore abundant, purgationes periculosiores sunt. Et, ut est apud Hippocrat. 2. aph. 36. qui pravo utuntur alimento (sive illud sit cibus, qui jam pravus assumitur, sive humores pravi, qui in venis cum sanguine jam continentur) in purgationibus facile in deliquium animi incidunt. Ob sanguinis enim boni et spirituum inopiam calor nativus, viresque imbecilles sunt. Et sentina illa pravorum humorum purgantibus mota, putres, tetros, ac perniciosos vapores ad cor, ventriculum et cerebrum emittit; unde lipothymiae, vertigines et alia accidere possunt. Non tamen hi humores in corpore relinquendi sunt, sed sensim et per intervalla, ac per [gap: Greek word(s)] sine magna agitatione sunt tollendi.

Inprimis autem videndum, an aeger paratus sit et aptus ad purgationem, an vero ineptus. Perpendendum nimirum, an viae et meatus, per quos materia duci debet, pateant, an vero sint obstructi. Deinde an humores purgandi sint crudi, vel cocti. Obstructis enim adhuc meatibus purgandum non est. Grudos autem humores, id est, eos, qui putridi et nondum a natura sunt victi, et ad optimam, quam quidem recipere possunt, formam deducti, nondumque ab utilibus segregati, si educere quis conetur, fine suo frustrabitur; cum nondum a bonis separati sint illi crudi humores: qui moti saltem et non evacuati obstructiones in primis viis, atque hinc tormina, deliquia animi et similia mala parient: aut si medicamentum fortius sit, substantiam, corporis liquefaciet. Calorem quoque nativum ipsum debilitabit talis purgatio, ut ad coctionem minus sufficiat, humorque ipse motus non facile coquetur. De quibus plura postea dicentur.

Denique etiam accidentia, quae nonnullis familiaria sunt, perpendantur; ut sunt inclinatio ad diarrhoeam, spasmum, podagram et alia. Qui enim alias ad tales affectiones propensi sunt, facile purgatione ad talia mala deduci possunt. Ad diarrhoeam quidem, humoribus a medicamento purgante attractis: ad spasmum, acrimonia aut malignitate medicamenti purgantis: ad podagram, ex humorum agitatione et perturbatione; dum aliquid humoris educitur, reliquum vero facilius movetur ad loca consueta et debilia.

CAPUT VI. De Morbi tempore purgationi apto.

ETsi vero humores corrupti et putridi, quatenus tales, semper sui corporis ablationem et e corpore


page 1114, image: s1114

evacuationem indicant: tamen quia non semper ad purgationem apti sunt, et saepe aliis etiam modis peccant, et corpori nocere possunt, et propterea ubi ob aliquod impedimentum statim eos expurgare non licet, illorum vitium prius tollendum et corrigendum est. Postquam ergo hactenus de purgationis natura actum est, jam de recto usu atque administratione medicamentorum purgantium dicendum, et qua ratione humorum vitia corrigi possint monstrandum. Et primo de tempore, et occasione ea exhibendi disquirendum. Etsi enim, de omnibus remediis verum sit, ea in tempore exhibita prodesse; intempestive exhibita nocere: tamen id inprimis in purgantibus verum est. Videndum itaque, quo morbi tempore humores noxios medicamentis purgantibus, proprie ita dictis, quae peculiarem vim peculiares humores ex penitioribus corporis partibus expurgandi obtinent, aggredi et evacuare liceat. Nam quamvis pluribus morbi temporibus adsint humores illi inutiles, et cacochymia, quae purgationem indicat: tamen quovis eam instituere licitum non est, sed ut in omni remediorum applicatione non solum attendenda est praesentia indicantis, sed etiam absentia prohibentis: ita etiam in purgatione videndum, an ea, quae a vitiosis humoribus praescribitur, purgatio, ab aliis indicantibus permittatur. Quae autem permittant vel prohibeant purgationem, superioribus explicatum est. Sunt nimirum ea vires, et omnia, quae virium robur aut imbecillitatem monstrant: humor ipse ineptus ad purgationem ob crassitiem, cruditatem: viaeque, per quas expurgandus est, obstructae: quae ipsae tamen etiam ad vires referri posse videntur. Iis n. praesentibus si instituatur purgatio, ex ea plus incomodi, quam comodi sequitur, viresque dejiciuntur. Hoc aute loco praecipue de tempore morbi nobis agere propositum est.

[note: Tempus morbi non indicat.] Quanquam enim tempus morbi incuratione, ut supra etiam dictum, non indicet: tamen ut signum adhiberi potest, quod virtutem vel permittentem vel prohibentem significat. Vigor enim morbi signum est humoris tum naturam maxime oppugnantis; et proinde virtutis debilis. Nam quanquam accidere possit, ut in statu virtus sit fortis: tamen collata cum humoribus, cum quibus pugna tunc init, debilis esse, magisque defatigari, quam aliis teporibus, quibus humores noxios jam vicit, aut nondu aggressa est, merito judicatur.

Itaque cum, ut et ratio et experientia [note: Quo tempore morbi purgandum.] evincit, Hippocratesque, 2. aphor. 30. testatur: Circa initia et fines morborum omnia sint remissiora, et proinde vires validiores; in vigore vero vehementiora; et proinde vires debiliores: in statu morbi, ut et in augmento, purgandu non est, sed praestat, suadente id etiam Hippocrate, ibid. aph. 29. [gap: Greek word(s)] , quiescere.

[note: In augmeto morbi non purgandum.] Cum enim in augmento morbi natura cum morbo in arenam descendat, pugnamque ineat; in statu cum eo acerrime conflictetur, hocque unum omnibus viribus agat, ut caussam


page 1115, image: s1115

morbificam vincat, et victam e corpore exturbet; symptomataque etiam, ut dolores capitis, aliarumque partium, vigiliae, nausea, sitis, anxietas et inquietudo, paroxysmi febrium, et similia, omnia sint graviora: natura medicamentis purgantibus tunc neque ab instituto suo utili avocetur, neque quae a materia morbifica, et symptomatibus gravissimis satis debilitata est, amplius oppugnetur, neque Medicus vires suas cum morbo contra naturam, cui auxilio esse debebat, conjungat.

Itaque restant solum duo tempora, principium scilicet morbi, et illud, quod statum sequitur. Neque tamen in utrovis purgare in omnibus morbis aeque utile est: sed hîc etiam, quod ex usu sit, et quid vires conservet, quid debilitet, videndum. Facem autem hac in re nobis praefert Hippocrates, Aphor. 22. sect. 1. quem Galenus, 4. de tuenda valetud. cap. 5. oraculum appellat. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Concocta maturaque purgare ac movere decet, non cruda. Cum n. ad vires Medico semper respiciendum sit, atque id sedulo cogitandum, an plus commodi, an vero incommodi, ex purgatione sit proventurum: eam purgationem tutiorem esse facile patet, quae humores coctos, quam eam, quae crudos purgat.

Quam autem ob caussam crudos humores evacuare non liceat, et quamobrem ex coctorum plus commodi, quam ex crudorum purgatione proveniat, dispiciendum. Nonnulli ideo crudos humores coquendos censent, quia in iis aliquod reperiatur, quod possit caloris naturalis beneficio cedere in corporis nutrimentum, ex quâ coctione fiat, ut natura insurgat ad reliquum, quod inutile est, expellendum. Atque hi coctionem humorum utilium et excrementitiorum eo saltem differre statuunt, quod dum alimentum coquitur, plus utilis assimilatur, minus inutilis excernitur. Verum n. vero non satis recte hi de cruditatis et coctionis natura sentire videntur. Hoc quidem verum est, in cruditate vitiosos humores cum utilibus adhuc comixtos esse, et coctione ab iis separari: illi ipsi tamen putridi humores, quatenus tales, nihil alimentarii in se cotinent, neque ulla pars eoru in alimentu corporis abire potest Quia tame humoribus vitiosis misti sunt, et Qualitates vitiosas, quibus corpori nocere possint, obtinent: coctione et qualitates illae noxiae, quantum fieri potest, emendantur, humoresque ad meliorem, quantum possunt, statum deducuntur, et ab utilibus separantur. Id quod in puris generatione manifestu est. Nimirum licet in abscessibus sanguis ille corruptus ad pristinam naturam postliminio redire ac corpori alendo utilis reddi non potest: a natura tamen in statum, quantum fieri potest, meliorem deducitur. Ideoque antequa purget Medicus, non quidem ea de caussa coctionem exspectat, ut pars aliqua humoris prius in alimetu corporis mutetur, sed ut humor ad evacuandum magis paratus reddatur.



page 1116, image: s1116

[note: Cocti humores evacuandi.] Nam si coctos humores purgamus, id est, eos, qui jam a natura victi sunt atque domiti, quique vitiosas illas atque perniciosas qualitates deposuerunt, mitioresque redditi, ad optimam, quam quidem possunt, formam perducti, et ab utilibus atque alendo corpori dicatis humoribus segregati sunt: naturam ipsam, quae jam humori devicto dominatur, adjutricem habemus, humorque promptius et facilius medicamenti purgantis ductum sequitur. Si vero crudos [note: Non crudi.] humores, id est, eos, qui corrupti, nondum a natura domiti, benigniores redditi, satisque elaborati, neque dum ab utilibus segregati sunt, purgantibus aggredimur: parum aut nihil utilitatis, imo plus damni inde aeger percipit. Nam neque tunc naturam, quae nondum vicit, Medicus adjutricem habet, neque ipsi humores satis ad purgationem apti sunt. Quapropter aut finem suum non assequitur purgatio, nihilque, aut parum educit, aut si vehementius sit medicamentum, non minus utiles, quam inutiles humores (cum adhuc confusi sint) extrahit, corpus liquefacit et absumit, humores magis turbat et confundit, obstructiones in primis viis, materia mota, et non satis evacuata, parit, unde pessima oriri solent symptomata, tormina, deliquia animi, vertigines, convulsiones, sudores cum syncope conjuncti, aliique cruciatus varii. Imo vires, caloremque nativum debilitat talis purgatio, ut postea facile succumbant, et morbum vel plane non, vel non nisi longo tempore, vincere possint. Manifestum hujus rei documentum est in tumoribus externis, quos si quis maturos, postquam pus confectum est, aperiat, facile eos, pure et inutilibus humoribus, qui ab utilibus separati sunt, evacuatis, sanabit. Sin autem ante maturationem et puris elaborationem aliquis eosdem aperiat, nihil inde, quod alicujus momenti sit, evacuabit, nihilque aliud aget, quam ut malum protrahat, et ex minore majus efficiat.

[note: In declinatione commodissime purgatur.] Atque ita ex his patet, commodissimum purgationis tempus esse post concoctionem, in fine scilicet status, si, materia concocta, natura nihil moveat, neque adsint signa, ex quibus conjicere possumus, naturam criticam evacuationem instituturam. Tunc enim hora motus naturae moveat Medicus. Hora autem motus naturae est status pars ultima plerumque, interdum etiam initium declinationis. In declinatione verô, si nulla crisis evenit, aut si, quae facta est, non sufficiens videtur. His enim temporibus et materia jam cocta, et symptomata, quae antea erant vehementiora, mitiora evaserunt, naturaque jam victrix in evacuando arti opitulatur. Et quanquam natura tunc caussam morbificam vicerit, morbusque jam declinet: tamen ne humores illi inutiles deteriores redditi, reliquos etiam bonos et utiles contaminent, et aut in alium morbum fiat mutatio, aut recidiva eveniat, si qui humores inutiles


page 1117, image: s1117

post statum supersunt, utiliter tunc arte instituitur purgatio. Nam [gap: Greek word(s)] , ut est apud Hippocratem, 2. aphorismor. 12.

Si autem spontanea aliqua et quidem sufficiens purgatio evenerit, aut eventura speretur, purgatione opus non est. Nam secundum Hippocrat. 1. aphor. 20. [gap: Greek word(s)] . Unde patet, saepe morbos nonnullos magna ex parte solius naturae, humores concoquentis per se et expellentis, beneficio, absque artis praesidio, prae sertim absque purgatione, sponte sanari: adeo ut quandoque optimum sit remedium, nullum adhibere remedium.

[note: In principio morbi interdum purgare licet.] Quamvis autem ex his ita conster, commodissimum purgandi tempus esse post concoctionem: non tamen omnino in principio morborum, ante coctionem, omnis interdicta est purgatio. Est enim cum et incipientibus morbis usui esse possit, quod ipsum docet Hippocrates, 2. aph. 29. dum ait: [gap: Greek word(s)] . Quando autem in morborum principio purgare liceat, non ita difficulter inveniemus, si ea, quae supra cap. 3. dicta sunt, observentur. Dictum eo loco, Cum contrariae indicationes concurrunt, ei primum satisfaciendum esse, quae magis urget: seu cum contraria indicantur, illud potius agendum, ex quo in aegrum plus commodi et minus damni redundat: atque ex duobus malis semper eligendum esse minus. Unde tunc solum purgare fas est, cum majorem, ut est apud Galenum, 1. aphor. 24. ex infestorum humorum evacuatione utilitatem consequi licet, quam sit detrimentum, quod ex medicamentis purgantibus corpus accipit. Quapropter etiam in principio morhorum tum solummodo purgare licet, cum plus utilitatis, et minus damni ex purgatione in initio mox instituta, quam ex coctione exspectata sperandum est, seu cum praesentissimum aliquod periculum magis urget, quam humorum cruditas.

[note: Turgentes humores mox in principio morbi evacuandi.] Quae autem sint illa pericula, et num unum vel plura, quae plus urgent purgationem, quam cruditas, prohibere possit, non parum hactenus doctissimos etiam Medicos exercuit: dum alii solum turgentibus humoribus initio purgantia adhibenda censent: alii etiam alia pericula esse contendunt, quae non minus, quam humores turgentes Medico persuadere possint, ut, non exspectata coctione, purgationem instituat. De quibus jam dicendum est. Atque turgentes humores, qui primo in hunc censum veniunt, quod attinet, de iis nulla est controversia, omnesque recte ab Hippocrate dictum esse existimant, 1. aphor. 22. [gap: Greek word(s)] : nec est, qui neget, humores turgentes


page 1118, image: s1118

mox in morbi principio non exspectata concoctione, nisi tamen aliquid aliud prohibeat, expurgandos esse.

[note: Qui humores turgere dicantur.] Ut tamen recte id fiat, qui humores turgere dicantur videndum. [gap: Greek word(s)] dicuntur humores, quando impetuose in corpore discurrunt, nec locum quiescendi inveniunt, hominemque lacessunt et vellicant, atque ei nullam quietem indulgent: voce sumpta a quadrupedibus, foeminis praecipue, quae a semine titillatae, et effrenato libidinis impetu concitatae, in venerem ruunt, ut quasi furere aut oestro percitae stare loco nesciant, ut liquet ex Aristotele, 6. de histor. Aninim. cap. 18. et alibi. Eadem voce, quae de humoribus saepissime usurpatur, etiam Galenus, ut videre est, 4. aph. 10. de natura ipsa, id, quod molestum est, expellere cupiente, utitur. Graeco vocabulo aptius vix aliud reponimus, quam vocem turgere, quae et ipsa conatum et impetum quendam erumpendi, aut aliqua re sese exonerandi, significat. Sic turgere in palmite gemmae dicuntur, quae erumpere conantur: sic dicuntur turgentia lumina Poetis, quae humore quasi distenduntur, et jam jam lachrymas effusura sunt: sic turgentes mammae dicuntur. Sic Theophrastus, lib. 3. de plantis. 3. de terra ad semen habili, quae semen quasi appetit, aut e non commisso semine plantam jam jam quasi protrusura est, vocabulum [gap: Greek word(s)] usurpat. Transfertur etiam ab ipso Aristotele 4. probl. 9. ad corpora properantia expellere. Quo sensu et ab Hippocr. 3. de fractur. usurpatur, cum signum ossis abscessuri ponit multitudine puris, quod, inquit, ex ulcere profluit et videtur turgere.

Atque haec accurata nominum consideratio non inutilis est, cum ad optimarum rerum cognitionem via sternat. Hinc Alexander Massaria, cum nonnullis doctissimis Medicis, non tum solum humores turgere putat, etsi propriissime tunc turgere dicuntur, cum errabundi huc atque illuc in corpore vagantur, nondumque certum aliquem locum occupant, nullumque definitum motum habent: verum etiam quotiescunque nondum absolute in parte aliqua figuntur, quamvis ad partem aliquam determinatam moveantur; modo exeundi appetentiam et inclinationem, seu ut ita dicam, vergentiam in evacuationis vias, alvum praecipue, qualis in nonnullis hypochondriorum murmure significatur, habeant. Ut ita vox [gap: Greek word(s)] et turgere exeundi aut aliquid extrudendi appetitum significet.

Atque illi etiam hos humores, de quibus modo dictum, coctione non exspectata, evacuari posse statuunt. Nam cum illos, qui errabundi in corpore vagantur, et propriissime turgere dicutur, ideo evacuare sine coctione licet, quia nimirum, ut mox dicetur, ad eductionem faciles sunt, et natura stimulata motum juvat: etiam eos expurgari commode posse ajunt, qui egredi jam conantur, certumque locu vacuationi aptum petunt, cum facile trahenti medicamento sint obsecuturi,


page 1119, image: s1119

imo facilius, quam ii, qui huc et illuc in corpore vagantur, et ad nullum excretionis locum certu adhuc feruntur. Exemplum hujus turgentiae, ut sic dicam Alexand. Massaria esse ait in eâ pleuritide, in qua dolor ad hypochondria descendit, non ob magnitudinem inflammationis, partes proximas in consensum trahentis, (nam eam ut excludat, dicit Hippocrates, 2. de victu acutorum 11. si dolor ad hypochondria descendat, [gap: Greek word(s)] nullumque ad claviculam signum faciat. Dolor enim, qui ob magnitudinem inflammationis partibus vicinis communicatur, omnes circumcirca per pleuram in consensum trahit) sed ob humorem, qui non solum in inflammata parte nondum sedem figit, verum ad alia membra repit, deorsum tendit, atque exitum quaerit. Qua de caussa etiam Hippocrates, loco jam citato, in tali casu inter initia humores pleuritidem facietes evacuare, atque ad loca evacuationi apta deducere suadet.

[note: Qui humores turgere possint.] Ex his, quae de turgentia dicta sunt, patet, solum calidos, tenues, mordaces, suaque acrimonia partes, per quas fluunt, stimulantes humores, quales acutos morbos gignunt, bilem scilicet flavam, et sanguinem biliosum proprie turgere: crassi vero et frigidi, atque ad motum inepti, ex quibus morbi diuturni, turgere non dicuntur.

Si itaque tales humores turgeant, eos, non exspectata concoctione, purgare licet. Metus n. est, ne vires ex illa materiae agitatione dejiciantur, vel materia impetu illo concitata in partem principem aliqua ruat, vel calor nativus exstinguatur, atque ita aeger in vitae discrimen conjiciatur. Neque etiam adeo laboriose expurgantur illi humores, licet cocti non sint, cum sint tenues et mobiles, facileque evacuentur; modo sit, qui eos quasi manu ducat, iisque exitum monstret. Ipsa quoque natura ab iis stimulata et lacessita sese facilem et adjutricem in expellendo praebet. Ut ita ex hac humorum turgentium ante coctionem purgatione plus utilitatis, quam damni aeger percipiat. Hinc Hippocrates, 4. aphor. 10. jubet [gap: Greek word(s)] .

[note: Cur humores turgentes in principio purgandi.] Hoc tamen etiam cum diligenti praemeditatione est faciendum. Nam [gap: Greek word(s)] , ut est 1. aphor. 22. Et 1. aph. 24. ait Hippocrates: [gap: Greek word(s)] . Nam purgantia, quia caliditate sua et acrimonia morbos acutos augent, atque agitatione vires labefactant, saepius in acutis nocent. Et acuti ut plurimum critica aliqua evacuatione, rarius arte procurata purgatione solvi solent. Has igitur crises Medicus temere non turbet, et, si aliqua earum spes, a purgatione abstineat, ac potius naturae vacuationem criticam molienti vias praeparet.

Cum tamen purgatio omnino propter turgentiam instituenda videtur, inter initia, ut dictum, fiat, et


page 1120, image: s1120

cum diligenti praemeditatione, seu ut Hippocrates [gap: Greek word(s)] loquitur, [gap: Greek word(s)] id facere debet. Neque enim semper, cum turget materia, purgare licet. Considerandae scilicet sunt vires, atque omnia, quae vires definire, easque tueri aut labefactare possunt, ut sunt temperamentum, habitus et constitutio corporis, aetas, sexus, habitudo utero gerentium, consuetudo, aeris constitutio, et similia. Deinde etiam corpus ipsum, an purgationi aptum sit, videndum, et viae perpendendae, per quas humori decurrendum erit. Cognoscendum nimirum est, an viae sint apertae et patentes, an vero obstructae, et an aeger multis crassis aut lentis succis scateat, et cruditatibus laboret. Indagandum etiam, an pars aliqua inventre inferiore phlegmone teneatur. Ad partem enim affectam humorem ducere non decet. Denique symptomatum statim gravissime invadentium, morbumque lethalem significantium, habenda ratio. Nam si horum unum vel plura arguunt, aegro plus damni, quam utilitatis ex purgatione evenire posse, a purgatione est abstinendum. Horum enim, quae modo enumeravimus, nonnulla saepe tantam, imo majorem ad prohibendum purgationem vim habent, quam obtinent humores turgentes ad praecipiendum. Itaque tum aeger vel prognostico relinquendus est, vel, si omnino aliquid evacuandum videtur, sanguis potius, si alia etiam, quae sanguinis evacuationem indicant, adsunt, mittendus est. Etsi enim in talibus minus utilitatis ex sanguinis missione sperare licet, quam ex purgatione, si commode institui posset: tutior tamen ea est, cum humores sine insigni commotione et agitatione evacuer; et suum etiam non leve praestet commodum.

[note: An alios humores, praeter turgentes, in principio evacuare licet.] Atque ita manifestum jam est, quomodo liceat humores turgentes, in principio morbi, nondum apparente coctione, expurgare. Verum an etiam aliud humorum crudorum genus sit, quod ante coctionem expurgare liceat, non ita planum esse, jam supra diximus. Praestantissimi enim hac de re Medici dissentiunt. Alii enim aphorismum istum 22. sect. 1. urgentes, omnem omnino in principiis morborum crudorum humorum purgationem prohibent, nisi materia turgeat: alii etiam alios humores mox in principio evacuandos censent.

Ex hac controversia ut nos expediamus, videndum, an etiam alii humores crudi dari possint, e quibus aeque grave periculum aegro immineat, nisi mox expurgentur, quam ex turgentibus, seu ex quorum ante coctionem per catharticum evacuatione plus commodi, quam ex coctione exspectata sperandum sit. Quod ut commodius fiat, de singulis humoribus, qui in controversiam veniunt, [note: Humores ad partes nobiles ruentes an in principio purgandi.] in specie agemus. Et primo quidem in controversiam veniunt humores ad partes nobiliores, aut ad eas, quae nobiles in consensum trahere possunt, ruentes, aut


page 1121, image: s1121

jam ruituri. De his, si partium studium seponatur, et cruditatis, item principii morbi significationes diligenter perpendantur, non ita intricata res videtur. Nam hoc extra controversiam situm esse existimamus, in magnis vulneribus, ulceribus, itemque inflammationibus aut tumoribus, oculorum et aurium affectibus, capitis doloribus, si adsit humorum aliqua abundantia, neque aliud quid purgationem prohibeat, statim purgandum esse, ut humores, qui malum augere possent, et minuantur, et a parte adfecta avocentur. Illud enim ratio et praxis Medicorum praestantissimorum persuadet. Nam in fluxionibus talibus, nisi humores evacuentur, malum nimis augebitur: neque aliquid circa partem privatim moliri licet, antequam redundantia humorum, vel venae sectione, vel purgatione, prout opus est, imminuatur. Et passim ab Hippocrate, Galeno, aliisque praestantissimis Medicis et praecipi et observari videmus, ut, si fluxio in partem aliquam decumbat, unde aegro aliquod discrimen impendeat, mox vel sectione vel purgatione redundans humor tollatur. Manifeste id praecipit Galenus, lib. de cur. rat. per sang. miss. cap. 8. dum inquit: In iis, quibus pars quaepiam graviter icta est, aut utcunque aliter incipientem habet phlegmonem, eam si magnam fore suspicamur, curationem ab inanitione auspicamur, aut purgatorio medicamento exhibito, aut vena incisa, prout nimirum alterum altero magis convenire judicamus.

Verum enimvero etsi haec ita fieri, et praecipi, et quidem recte, concedamus: non tamen hinc deduci posse existimamus, in principio tunc semper crudos et corruptos humores moveri et expurgari. Nam in affectibus his (quos tamen plurimi eo sine in medium producunt, ut monstrent, humores crudos initio morbi purgari) plerumque quantitate et motu tantum peccant humores, neque necessario crudi et corrupti sunt, qui coctionem eam, quam hîc intelligimus, postulent.

Si tamen praeterea corruptio et cruditas humoribus illis adveniat, febrisque superveniat, illi vel nondum actu ruunt ad partem aliquam principem, sed jam jam, nisi tollantur, ruituros metus est; vel jam actu ruunt. Priores quis forsan non incommode ad turgentes referre posset, atque ideo eos evacuare licet. Actu autem ruentibus non semper commode adhibetur purgans. Etsi n. concedamus, tales humores, qui actu in partem principem ruunt, majus minari periculum, quam turgentes, quos ruituros timemus: hinc tamen concludere non licet, aeque eos, ut turgentes, semper expurgandos esse. Nam in turgida materia non tantum promptitudo adest ad motum in partem principem, sed etiam inclinatio exeundi e corpore, quae in actu ruentibus ad partem aliqua saepe deest. Unde metus est, ne par aut majus etiam ex adhibita tunc purgatione, quam


page 1122, image: s1122

ex admisso humorum in partem, ad quam tendebant, fluxu malum sequatur. Certe si tali in casu moveatur et concitetur, et non recte, quod facile fieri potest, educatur materia: accidere potest, ut impetu majori in partem, in quam ante ferebatur, ruat. Et habemus Hippocratem, quem, hac in re imitemur, qui, 2. de fract. 20. in laesione calcis, cui inflammatio et febris valida successerit, purgare non audet: etsi, si febris absit, ibidem t. 27. veratrum eodem aut postero die exhibeat. Quapropter et nos non solum pericula, quae ex fluxu humorum evenire possunt, sed etiam damna, quae ex purgatione minus dextre aut temere adhibita provenire possunt, considerare decet: praesertim cum alii sint modi etiam, quibus non incommode et humorum multitudinem imminuere, et ruentium impetum sistere possumus.

Alia tamen adhuc videtur esse ratio illius materiae, quae febrium illarum, quas vulgo symptomaticas nominant, rectius vero cum Platero comitatas appellari, de febribus, diximus, caussa est. Ista enim materia si ad partem aliquam nobilem ruat, (id quod fit in talibus febribus, quibus phrenitis, pleuritis, peripneumonia conjungitur) et magnum periculum inde metuendum sit; neque materia per venae sectionem revelli possit: purgatio per medicamenta convenientia non omittenda videtur; cum talis materia non incommode ad turgentem referatur, quam Hippocrates, 1. aphor. 22. mox in principio evacuare jubet. Etsi enim ad partem affectam jam actu feratur: tamen adhuc mobilis, et quasi errabunda est, et natura ea sese exonerare, eamque venis expellere cupit. Idque vel ex eo patet, quod materia talis, quae primum ad hanc partem ruere videbatur, mox saepe in alias fertur; sicut ex pleuritide, et angina fit nonnunquam peripneumonia, ex peripneumonia phrenitis, et erysipelata a partibus internis ad externas, et ab externis ad internas nonnunquam convertuntur. Unde etiam in phreniticis frequens symptomatum mutatio, ex [gap: Greek word(s)] et motu humorum pravorum in aliam alias partem, interdum quidem principem, interdum vero non principem transmigrantium, malum habetur, 1. Prorrhet. com. 1. t. 12.

[note: An maligni et venenati humores in principio purgandi.] Deinde nonnulli etiam humores malignos, venenatos ac pestilentes addunt, putantque, hos, cum celerrime cor occupent, hominemque citissime interimant, statim expurgandos, magisque in his urgere malignitatem ad expurgandum affirmant, quam cruditas possit ad prohibendum. Verum enim vero hoc recte quidem dicitur, et extra controversiam est, omnem dandam esse operam, ut humores maligni et venenati quamprimum a corpore expellantur; quod nisi fiat, hominem in certum vitae discrimen conjiciunt: sed an purgantibus id commode fieri queat, non usque adeo planum est. Nam cum malignis et venenatis humoribus hoc proprium praecipue


page 1123, image: s1123

esse videamus, cor petere: elaborandum est, quod etiam naturam, in pestilentibus inprimis morbis, facere animadvertimus, ut in distantissimas et quam maxime remotas partes a corde protrudantur, corque roboretur, et malignorum humorum vis frangatur; quod rectissime faciunt alexipharmaca, contrarium autem purgantia. Haec enim ad interna ducunt humores, in venas, per quas venenata et maligna qualitas facile cordi communicari potest. Ipsorumque pleraque etiam venenis non solum non resistunt, sed malignas qualitates obtinent; ut periculum sit, ne humori maligno, quem oppugnare debebant, in opprimendo calore nativo, subsidio veniant. Propterea, cum virium robur, ut in morbis omnibus, ita praecipue in malignis et venenatis conservandum sit, atque in iis omnis spes salutis consistat; viribusque debilitatis, in peste praecipue, medicamenta, quamvis nobilia et generosa, nihil conferre, compertum habeatur: danda opera, ut nullo modo vires imminuantur, nullumque medicamentum, quod corporis vires ac spiritus dissolvere ac dissipare possit, exhibeatur; quod praecipue faciunt cathartica, inprimis non tempestive exhibita. Itaque Alexiteriis potius in talibus statim incumbendum. Et quid referret alvum ducere, et humores expurgare, si viribus prostratis natura postea succumberet, venenoque resistere non posset?

[note: An in peste conveniat purgatio.] In specie autem quod pestem attinet, vix ei inter initia videtur competere purgatio. Id quod ipsa experientia comprobat. Ambrosius Paraeus, de peste cap. 24. refert, anno 1565, cum pestis per totam Galliam fere grassaretur, se ex omnibus urbium, per quas regi Carolo nono Bayonam iter erat, Medicis et Cheirurgis diligenter et studiose sciscitatum esse, quid aegris successisset in purgatione et phlebotomia: atque omnes una voce respondisse, observasse se sedulo; omnes peste correptos, quibus liberaliter sanguis detractus fuerat, et corpus valde purgatum, deterius inde habuisse, tandeque interiisse: reliquos, quibus solis alexiteriis provisum esset, fere cunctos evasisse. Et P. Forestus refert, in peste Delphensi, quae anno 1557. grassata est, eos, quibus post 12. horas vel diem naturalem vena aperta fuisset; mortuos esse; vel admodum paucos ex iis evasisse: omnesque, qui statim ante tertium diem vel quartum purgarentur, periisse, et quocunque fere tempore purgans medicamentum sumerent, paucos pristinae sanitat[?] restitutos fuisse. Idem in peste Genevensi accidisse, testatur Jo. Anton Sarracenus, narratque quibus, sive mox ab initio, sive postea, essent humores cathartico medicamento agitati vehementius, vel esset corpus sanguinis missione inanitum, omnes fere, aut non multo post obiisse, aut in deterius lapsos esse; integram vero perfectamque sanitarem his duntaxat completam fuisse, quae


page 1124, image: s1124

veneni vim eliminarent. Sic refert Jul. Palmarius, per biennium, quo pestilentia grassante xenodochio praefuit, eos, quibus per initio alvus adstricta esset, etsi nullo alio medicamento uterentur, quam mithridatio, maxima ex parte convaluisse: contra vero quibus vel sponte, vel arte proflueret, omnes fere occubuisse: praetereaque se edoctum esse ab hominibus senio confectis, qui annos sexaginta illic vixerant, teterrimasque alias pestilentias superaverant, praecipites facile ad alvum tempore pestilentiae humores ruere; cum quibus aliorum etiam medicorum plurimorum testimonium consentit.

Et vix aliter fieri posse, ipsa ratio persuadet. Nam cum, ut dictum, pestilentia non a plenitudine, non a putredine et simplici humorum corruptione, sed a peculiari et occulta malignitate pendeat, quid poterit multum conferre purgatio? imo ne noceat, praecipue si non in tempore adhibeatur, summopere metuendum est. Vires enim, (quas si in ullo alio morbo, maxime in peste, sartas tectas servare convenit, quaeque, licet saepe firmae videantur, insperato in peste dejiciuntur) debilitat. Praeterea naturae motum, quae materiam illam pestilentem foras protrudere, et in ambitum corporis quoquoversum expellere debet, interturbat, et venenum illud ad interiora revocat: etiam facili occasione fieri posse alii etiam morbi, ex malignamateria orti, docent. Saepe enimquibus ob bubones venereos purgatio praescribitur, vel sanguis detrahitur: his materiam reddi insuppurabilem, ejusdemque intro revocatione luis venereae inferri consecutionem, scribit Ambrosius Paraeus.

Et in specie, quod antimonium et mercurium attinet, commendant quidam valde vitrum antimonii, et in pestilentia ejus effectus praedicat Matthiolus, suumque aurum vitae mire laudat Caspar Keglerus. Verumenimvero etsi ad philtra et venena, quae circa ventriculum praecipue haerent, talia pro desse posse, non negemus: tamen quid utilitatis in pestilenti veneno eo, quod cum spiritu, quem ducimus, rectâ ad cor fertur, praestare possint, non videmus. Potius metuimus, ne talibus fortioribus purgantibus humores agitati, praecipites, quod alias in peste facile fieri solet, in ventrem ruant, spiritus dissipentur, vires dejiciantur, atque alia symptomata accersantur; quod fieri etiam docet ipsa experientia. Incredibile enim dictu esse, scribit Jul. Palmarius, quam multi stibio perierint in illa pestilentia, quae in Lugdunenses grassata est, idemque etiam alibi accidisse, alii testantur.

Et si quid omnino purgantia et vomitoria in peste conferunt, non hoc directe faciunt, pesti lentiam seu malignitate proxime oppugnando: sed si quos in corpore, et praecipue primis viis, humores vitiosos invenerint, eos educendo, qui aliâs et pestilenti veneno, atque inprmis febri, quae supervenire solet, fomitem idoneum


page 1125, image: s1125

praebere, atque hoc modo etiam aegro aliquid periculi creare possunt. Et quidem si ab iis maximum metuendum periculum, quod in quibusdam pestilentiis accidit, ubi periculum hominibus non minus ab humoribus pravis, quos ex victu pravo, vel alia de caussa cumularunt, atque in primis viis fovent, quam a contagio imminer. In eo enim solum casu purgantia et vomitoria locum habere possunt. Quapropter prudentis fuerit Medici, diligenter observare, quamnam quaelibet pestis vehementiam obtineat, et quibus remediorum generibus praecipue tollatur, quibus vero nihil cedat, aut etiam irritetur, et quo natura in expellendo humore, maligno potissimum, et quidem cum commodo aegri, inclinet.

Reliqua vero venena quod attinet, et praecipue si per os assumtum fuerit venenum, commodissimum est illud, antequam in corpus penetret, per vomitum ejicere, et alexipharmacum assumere: externo vero contactu communicata venena recte per eadem alexipharmaca et attractatoria medicamenta extra adhibita curantur, ut patet ex Galeno, 2. de Antitod. cap. 7. 5. de loc. affect. cap. 7: 13. meth. medend. cap. 6. et aliis autoribus passim.

[note: An tenues humores in principio purgandi.] Tertio, in classem eorum humorum, quos ante coctionem expurgare liceat, etiam nonnulli quoscunque tenues humores referunt: quibus non assentimur. Nam cum omnes humores crudi ad purgationem inepti sint: cur tenues, si crudi sunt, purgantibus moveamus et agitemus, si nullum, quod urgeat vehementer, adsit periculum, et non potius coctionem exspectemus? Quamvis enim humores tenues, quatenus tenues, fluxiles sunt, neque eatenus praeparationem et elaborationem desiderant: tamen aliis de caussis ad purgationem inepti esse possunt: nimirum, quod aliquas vitiosas et noxias qualitates obtineant, neque dum ab utilibus segregati sint. Quapropter etiam non sunt expurgandi, donec a natura domentur, mitiores reddantur, et ab utilibus secernantur.

[note: An copiosi non cocti evacuandi.] Denique his annumerant non pauci copiosos humores, qui prae copia commode coqui nequeunt. Hos enim, non exspectata coctione, mox in principio morbi, purgantibus aggrediendos, ut, parte eorum demta, natura reliquos facilius vincere possit, censent.

[note: Purgatio Minorativa.] Atque hinc introducta est purgatio, quam vulgo Minorativam dicunt, quam Lud. Mercat. lib. 1. de Indecat. cap. 6. ita describit: Minorativa purgatio ea est, qua materia morbi minor redditur circa ipsius principia, instituiturque seligente medicamento: ac debetur humoribus in secunda corporis regione exsistentibus, quorum tanta est quantitas, ut timor sit, ne natura succumbat, atque ante integram eorum coctionem deficiat aut hebetescat: quo fit, ut minori jam facta materia, natura reddatur potentior supra residuum, illique securius dominetur ac imperet.



page 1126, image: s1126

Qua in re, quid statuendum sit, ut maxime utile est scire: ita in tam discrepantibus opinionibus, difficile est quid decernere. Verum tamen verior eorum habenda opinio, qui Minorantibus non utendum, id est, medicamentis elective purgantib. partem aliquam crudorum humorum in principio non educendam, sed omnibus purgantibus proprie sic dictis, tunc abstinendum, et concoctionem exspectandam statuunt. Nam minorantibus ea, quae ex crudorum purgatione sequuntur, incommoda evitari non possunt. Imo metus est, ne commota saltem et non evacuata materia, ob multitudinem, aeger in praesentissimum aliquod discrimen conjiciatur; humores mali cum bonis magis misceantur, aut saltem expurgatis tenuibus humoribus, crassis vero, qui ad purgationem adhuc inepti sunt, relictis, plura sequantur mala: obstructiones nimirum, crassa materia agitata, et non evacuata, pariat, eademque cum majori difficultate a natura postea superetur. Et difficile omnino est, tali in casu legitimam medicamenti quantitatem exacte assequi, ne nihil in defectu aut excessu peccetur.

Atque ita ex his patet, quando coctio exspectanda sit, quando vero sine coctione purgare liceat. Quod tamen de iis solum humoribus intelligendum est, qui ad coctionem recipiendam apti sunt. Nam qui idonei non sunt recipere coctionem, (crudos enim hos, cum coqui non possint, vix appellem) quales sunt serosi et aquosi, in his, cum ulteriorem et perfectiorem elaborationem nullam nec a natura nec ab arte recipere, neque magis coqui, quam aqua simplex possint, concoctionem, quae fieri nulla potest, exspectare inutile est: sed mox eos expurgare licet; idque eo magis, si soli adsunt. Nam si praeterea etiam adsint humores, qui vias instruunt, ii prius attenuandi, et viae aperiendae sunt.

Sed quid iis faciendum, qui quidem ex se apti nati essent, ut queant concoqui, ob alias tamen caussas, nullam maturationem, vel a natura, vel ab arte consequi possunt, ut ex quorum ante coctionem purgatione nulla insignis utilitas speranda, sed potius majus damnum et periculum timendum est? conclamatum jam ejusmodi casum esse dixero. Omnis enim morbus, qui salutaris futurus est, omnia tempora universalia, in quibus fit maturatio, percurrat necesse est: neque natura morbum sine coctione depellere, id est, sine victoria vincere potest.

Inprimis autem observandum, hîc controversiam esse de materia a primis viis remota, et in venis supra jecur, quae sanguinem perfectum contiuent, exsistente. Haec enim proprie coctionem, majoremque apparatum requirit, et a bono sanguine separanda est. Verum si in ventriculo, aut circa ipsum, et in liene, jecoris simis partibus, mesenterio, humor contineatur: is proprie dictam coctionem non ita requirit; neque ab urina ejus mutatio exspectanda et conjicienda


page 1127, image: s1127

est: sed maturius expurgari potest; cum a bono sanguine secretus sit, et latioribus viis ac ductibus propior. Si tamen crassus ac lentus sit: praeparatione aliqua ad purgationem aptior reddi potest.

CAPUT VII. De Humorum Praeparatione et Coctione.

CUm hactenus cruditatis, et coctionis, et praeparationis humorum aliquoties facta sit mentio, dictumque humores crudos ante purgationem coquendos, ipsosque et corpus ad purgationem praeparanda esse: ut omni ex parte doctrina de purgatione perspicua sit, placet hoc loco de humorum purgandorum coctione et praeparatione agere. Quod etiam ea de caussa facere utile est, cum haec doctrina apud plerosque non parum obscura et plurimis controversiis involuta sit. Nam plerique passim vocem coctionis non solum pro vera coctione, quae ab Aristotele, 4. meteor. cap. 2. definitur, sed pro omni humorum coctione, emendatione, et ad purgationem praeparatione usurpant. Quod dum faciunt, et idem nomen rebus plane differentibus attribuunt, non parum hanc doctrinam obscurant.

[note: Coctio et praeparatio humorum differunt.] Hoc ut evitemus, distinguendum inter coctionem et praeparationem, ac coctionem naturae, praeparationem arti attribuendam censemus. Qua de caussa etiam de utraque seorsim agemus, ut pateat, cui rei nomen coctionis proprie, cui minus proprie competat.

[note: Coctio quid.] Definit autem Aristoteles, 4. meteor. cap. 2. [gap: Greek word(s)] , quod sit [gap: Greek word(s)] . Est nimirum coctio [gap: Greek word(s)] seu perfectio, non ea, quae essentiae est, et a forma substantiali tribuitur, sed quae in qualitatibus consistit, ut ipse Aristoteles testatur, dum sect. 12. problem. 7. [gap: Greek word(s)] nominat.

Etsi enim Medici, dum coctione ex cibo fieri chylum in ventriculo, ex chylo sanguinem in epate, dicunt, per coctionem motum mistum e mutatione in substantia et motu in Qualitate intelligunt: tamen proprie coctio est solum qualitatum et temperamenti absolutio et perfectio. Quando enim in misto, per formam jam constituto, aliqua adhuc in temperamento est imperfectio, neque humidum satis elaboratum est, ut ad siccum et reliquas Qualitates justam proportionem habeat, si a calore innato humidum abundans absumatur, reliquum elaboretur, et cum sicco, ita ut misti natura postulat, uniatur: res coqui dicitur, et illa ultima temperamenti a calore naturali absolutio coctio appellatur. Innuere hoc ipsum videtur Hippocrates, dum, de prisca Medic. [gap: Greek word(s)] scribit.



page 1128, image: s1128

Perfectio autem illa ad duplicem finem tendit, seu, ut Aristoteles loquitur, [gap: Greek word(s)] . Posteriorem finem spectat humorum putridorum, de qua agimus, coctio. Non enim substantiam quandam ac formam pro fine habet haec coctio, sed solum [gap: Greek word(s)] , atque tunc humores cocti esse dicuntur, cum dispositionibus illis pravis ablatis, a naturali calore ita sunt elaborati, et a natura domiti, ut suo modo sint utiles, scilicet ad excretionem apti. Cum enim ad substantiam aliquam perfectiorem et corpori nutricudo utilem reduci non possint: saltem ad statum ipsa putredine meliorem adducuntur, ut commodius et sine damno ac detrimento aegri evacuari possint. Qua de re etiam Galenus, 2. de rat. vict. in acut. com. 2. t. 44.

[note: Coctionis species.] Sunt autem coctionis species tres: maturatio, elixatio, et assatio, quarum definitiones apud Aristotelem, 4. meteor. exstant: quae tamen ita se habent, ut coctio non sit earum genus univocum, sed ex eorum numero, quae [gap: Greek word(s)] dicuntur: unde et definitio coctionis ab Aristotele tradita saltem primariae speciei, quae est maturatio, exacte convenit.

Si autem quaeratur ad quam coctio haec humorum, de qua agimus, pertineat, ad maturationem ipsam commodissime referri posse censemus. Etsi enim difinitio maturationis ab Aristotele tradita ei non proprie competat; utpote quae ad coctionem fructuum tanquam ideam conformata, et ipsa subjectis speciebus non aequaliter convenit: tamen cum â calore interno temperato fiat illa coctio, et a calorenativo humores illi ita elaborentur, ut etsi ad nutriendum idonei reddi non possint, nihilominus tamen ad commodiorem statum deducantur, corpus minus affligant, faciliusque expellantur: ad maturationem merito refertur.

[note: Coctio humorum solius Natura opus.] Ex iis autem, quae hactenus dicta sunt, patet, solius naturae esse coctionem, quae caloris nativi beneficio humores coquit, elaborat, et ad eam, quam quidem recipere possunt, perfectionem deducit. In artis vero potestate non est, humores coquere, nec arti attribuenda est coctio; nisi quatenus calorem nativum fovet et roborat, et ita quasi cum calore nativo cooperatur.

[note: Medicamenta quomodo dicantur humores coquere.] Quatenus autem saltem impedimenta, de quo postea, quae naturam in coctione humorum impediunt, removet, coquere proprie dici non potest; etsi et tum calori coquenti auxilio sit. Fovere autem et augere nativum calorem in partibus externis et tumoribus partium externarum non difficile est, adhibitis medicamentis emplasticis, quae calorem nativum, qui in partibus exterioribus est imbecillior, et ab ambiente aere facile dissipatur, fovent et augent. Nam et ipsa moderate calida


page 1129, image: s1129

sunt, et poros cutis obstruendo caloris effluvium prohibent.

Etsi vero humorum intus in corpore latentium coctionem hoc modo juvare non possimus, cum metus sit, ne, si talia adhibeantur, perspiratione prohibita putredinem augeamus, caloremque suffocemus: neque etiam semper ea, quae intus assumta, calorem augere dicuntur, exhibere liceat; cum calor non semper ob frigidam, quae in corpus introducta est, intemperiem ad coquendum debilior sit, sed saepe etiam, quia nimis acris et igneus redditus est: alii tamen etiam sunt modi, quibus hanc humorum coctionem juvare possumus, nimirum quies, somnus, cibi et medicamenta, quae corpori nostro sunt familiaria, spiritusque reficere, et justam eorum copiam subministrare possunt. Nam primo cum motus spiritus et calorem diffundat; in quiete autem haec uniantur et intus coeant: merito moderata quies ad coctionem facere dicitur. Atque multo magis somnus, utpote in quo corporis et sensuum quies maxima est, calorque et spiritus ad interiora feruntur, coctionem promovet: unde recte dictiur: Quiete et abstinentia multos magnos morbos curari. Deinde etiam concoctionem humorum juvant, quae calidum innatum, coctionis autorem, in quanto potius, quam in quali augent, caloremque nativum et spiritus dissipatos instaurare possunt, qualia sunt, quae similem nobis temperaturam obtinent, et temperata sunt, nullamque aliam qualitatem supra temperiem corporis nostri inducunt. Et talia sunt inprimis cibi, qui temperati sunt, et medicamentosas sacultates admixtas non habent. In quorum tamen usu etiam modus servandus, ne, dum virtuti debili inservire cupimus, et spirituum refectioni studemus, humores peccantes alimentorum copiâ augeamus, et naturam a coctione intempestive avocemus. Praeter haec etiam sunt quaedam medicamenta, quae coctionem juvant, calorem fovendo, quae nimirum et ipsa temperata sunt, et similem nobis temperiem obtinent, et praecipue ea, quae praeterea nonnullam adstringendi et roborandi vim habent.

[note: Humorum praeparatio duplex.] Praeter coctionem hanc veram quae solius naturae operâ efficitur, et quam eo, quo jam dictum, modo Medicus adjuvat, aliae sunt humorum praeparationes, quas etiam vulgo coctiones appellant. Cum enim natura, antequam humores expellit, eos elaborare et praeparare soleat, atque haec ejus actio coctio appelletur: Medici etiam, cum commodioris evacuationis gratia aliquas humorum praeparationes praemittunt, et illas coctiones nominant, et medicamenta illas efficientia, concoquentia, seu, ut vulgo loquuntur, digestiva appellant.

[note: Digestio quid?] De vocabulo a. digestionis hoc loco notandum, digerere proprie id significare, quod distribuere seu ordinare, vel distinguere aut disponere, ut digestio idem sit quod distributio,


page 1130, image: s1130

seu ordinata compositio, et distinctio, et apud Medicos sit alimenti concocti in corporis partes universas distributio: Arabum tamen asseclae et interpretes, verbum digerere pro concoquere semper accipiunt, ipsisque digestio idem est, quod concoctio: unde etiam concoquentia medicamenta digestiva nominant. Sciendum tamen, quod ista medicamenta, qui digestiva et concoquentia nominantur, proprie non coquunt, sed humores saltem vel ad feliciorem coctionem a natura instituendam, vel ad commodiorem evacuationem praeparant. Duae enim sunt humorum praeparationes, quae ab arte efficiuntur, una, quae coctionem, quae a natura fit, praecedit, altera, quae illam sequitur. De quibus jam agendum est; cum iis modus emendandi vitia humorum secundum qualitatem includatur.

[note: Humorum praeparatio coctionem antecedens.] Prima humorum praeparatio, quae coctionem antecedit, est ea, quae omnia, quae, naturae, quo minus coctionem aggredi aut feliciter perficere possit, sunt impedimento, tollit. Et haec humorum praeparatio cum in eundem finem, in quem natura humores coquens, tendat, vulgo etiam coctio, ac medicamenta, quae praestant, concoquentia et digestiva appellantur: et quidem rectius, quam illa quae coctione jam peracta instituitur praeparatio. Remorantur autem coctionem et humorum quantitas, et qualitas. Ut enim cibi in ventriculum majore copia ingesti minus, feliciter coquuntur: ita etiam in reliquo corpore humores crudi copiosiores minus recte a natura possunt vinci. Quapropter ars hac in re naturam adjuvat, et ut coctiones citius eveniant, melius est, ut Galenus, 2. aphor. 29. ait, per initia evacuare, ut minore facta materia, natura reliquum facilius concoquat; quod plerumque commodissime venaesectione perficitur.

Qualitates vero, quaecunque coctioni impedimento sunt, per contrarias tallendae, humoresque calidi sunt refrigerandi, frigidi calefaciendi, sicci humectandi, humidi siccandi. Nam si qui in his excessus sint, actioni caloris nativi magis resistunt, qualitatesque illas vitiosas etiam membris nostri corporis communicant, temperamenti constitutionem naturalem vitiant, atque ita calorem nostrum nativum ad coctionem perficiendam minus idoneum reddunt. Moderatus enim is esse debet. Nam qui intensior est, urit; qui debilior, ad coctionem perficiendam non sufficit.

Eodem modo etiam Qualitatum secundarum vitia emendauda sunt, humoresque nimis crassi attenuandi; tenues nimium acresque incrassandi et mulcendi, lentique abstergendi sunt. Crassi quidem attenuandi et incidendi sunt, ut tenuiores nonnihil facti, facilius calori coquenti obsequantur. Ita enim et naturam ipsam ea, quae coquit, comminuere, fundere et attenuare videmus; ut omnes partes caloris actioni magis pateant.



page 1131, image: s1131

Cum vero crassities humoribus obtingat ex pluribus caussis: plures etiam modi erunt humores crassos extenuandi. Nam interdum est crassities ex abundantia terreae substantiae; et tum humectantibus crassities corrigenda est: interdum ex frigiditate et concretione; et tum calor fundens crassum concretum requiritur: interdum ex adustione, parte nimirum tenuiori consumta, et relictis crassioribus terreis; et tum utendum est humectantibus et refrigerantibus.

Tenuitas et ipsa, si nimia sit, corrigenda est. Nam et ipsam naturam coquendo incrassare videmus: et nisi tenuitas tollatur, non ita facile natura coctionem perficere potest; cum tenuitas ad lacessendam naturam humoribus valde opportuna sit. Tenues enim humores acres et mordaces sunt, totumque corpus lacessunt, vellicant et debilitant, ac ad coctionem ineptum reddunt. Cum autem humores a caliditate attenuentur, rectissime ad statum naturalem redibunt, nimiamque tenuitatem deponent per frigida. Atque huc omnino pertinent ea, quae Hippocrates, de prisca Medicina, de [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] humorum dicit: atque ita humores coqui dicuntur, cum ex amaris, acutis, salsis, acidis temperati humores redduntur. Ex quibus patet, non eadem semper coquentia, quae ita appellantur, medicamenta requiri, sed si calor langueat, calida; si excedat, frigida; si humor sit crassus, attenuantia; si nimis tenuis, incrassantia requiri. Manifestum etiam hinc evadit, a quo coctio indicetur, et quomodo coctio instituenda sit, nimirum cum humores vitiosi et putridi utilibus permisti sunt, qualitatesque vitiosas obtinent, quibus cum coctioni, quae natura instituitur, impedimento sunt, tum corpori noxii et molesti esse possunt.

[note: Pituita quomodo praeparanda.] Hinc jam facile colligere licet, qua ratione quivis humor ad coctionem praeparandus sit. Pituita (acida scilicet et imprimis vitrea: salsa enim calida est) quidem cum sit frigida, humida, crassa, lenta ac glutinosa, ex generali illo axiomate; Contraria contrariorum esse remedia, manifestum evadit, ratione frigiditatis ac humiditatis, calefacientibus et exsiccantibus opus esse; ratione vero crassitiei, attenuantibus. Attenuant autem ea, quae in poros materiae crassae sese insinuandi vim obtinent, et praeterea etiam calefaciunt. Si praeterea sit lenta et viscida, et magis crassitie, quam frigiditate peccet, etiam valentius incidentia et detergentia, quam calefacientia, requiruntur, quae nimirum inter humores et partem sese insinuant, et in poros partium altius penetrant, et ibi aliquam moram agunt. Nam cum humores lenti tenacius adhaereant, tempore longiore opus est, in quo fiat actio, ut partes ab illis humoribus liberentur. Quapropter medicamenta requiruntur, quae inter crassa et tenuia velut mediam substantiam obtineant, simulque calida sint.


page 1132, image: s1132

Nam si plane crassa essent, penetrare non possent. Si vero nimis tenuia, statim pervaderent humorem, neque eum loco dimoverent atque abstergerent.

[note: Bilis quomodo praeparanda.] Bilis flava cum sit calida et sicca, refrigerantibus et humectantibus corrigenda est. De tenuitate vero ejus magna inter Medicos lis est, dum alii eam incrassandam, alii etiam amplius attenuandam contendunt. Haec controversia si ultro citroque agitari deberet, prolixiorem requireret operam. Veriorem hoc loco sententiam proposuisse sufficiat.

[note: An bilis incrassanda.] Duplicem humorum praeparationem esse statuimus: unam, quae coctionem praecedit, naturaeque opitulatur, et coctionis impedimenta removet; alteram, quae post coctionem absolutam, commodioris purgationis gratiâ, instituitur. Haec in bile necessaria non est. Neque enim bilis purgationis gratiâ incrassanda est; cum fluxibilitas et tenuitas ad purgationem commodior sit, quam crassities: neque etiam attenuanda; cum antea satis tenuis, et ad fluendum apta sit. Quanquam enim etiam in morbis ab humoribus tenuibus originem habentibus Galenus attenuantibus uti jubeat: tamen ea, ut postea dicetur, non ideo adhibet, ut tenues humores magis attenuent, sed ut si humores aliqui lenti atque crassi simul adsint, illos attenuent, viasque apertas et expeditas reddant. Prima autem praeparatione, quae sit coctionis gratia, in bile, quatenus nimis tenuis, opus est. Ut enim commodius coquatur, corpusque non ita amplius lacessat, incrassanda est, naturaeque, quae coquendo incrassat, auxilium ferendum. Neque enim metuendum est, ut haec, quae ab arte et natura fit, bilis incrassatio postea purgationem remoretur. Non etenim nimiam illam inducit natura, sed solum talem, quae bili naturalis est: et coctione bilis crassior solum seipsa putrescente evadit, non vero crassior se ipsa, antequam putrescere inciperet: quae crassities nullo modo humorem ineptum ad fluendum reddit. Cocta autem hoc modo nullam amplius incrassationem postulat. Quae si observemus; facile Galenum, qui bile peccante modo incrassantia, modo attenuantia exhibere jubet, ab inconstantia et contradictione vindicabimus.

[note: Atrae bilis praeparatio.] Reliquae bilis species, quae ex adustione nimia producuntur, cum jam crassiores sint, extenuationem requirunt. Horat. Augen. libr. 7. epist. med. tom. 3. cap. 3. dicit, attenuari bilis illas species, quae per nimiam assationem fiunt, refrigerando. Quae verba recte accipienda sunt. Hoc verum est, illas, dum attenuantur, frigefieri; attenuari etiam a frigidis: sed refrigerando aut frigefactione eas attenuari, falsum est. Calida quidem in iis, quae crassiora evaserunt, exsiccatione, facile non conveniunt: Nam magis humorem illum exsiccarent, imo plane indurarent; sed frigida sunt utilia, quae calorem tollendo exsiccationem ulteriorem prohibent, humidoque ita patrocinantur.


page 1133, image: s1133

Verum attenuatio ab iis non fit, quatenus frigida sunt, sed quatenus tenuia. Quatenus enim tenuia sunt, et propter tenuitatem partium vim in poros humoris crassi sese insinuandi habent, eatenus attenuant, et partes illas compactas divellunt.

[note: Melanholiae praeparatio.] Humor denique Melancholicus cum sit frigidus, siccus et crassus, moderate calefacientibus, humectantibus et attenuantibus praeparantur. Atra autem bilis cum sit humor calidus, valde siccus et crassus, frigida, multum humectantia et attenuantia requirit.

Atque haec dum Medicus facit, et humorum vitia hoc modo corrigit, natura etiam suum officium facit, operi manum admovet, et ulterius eos praeparat et elaborat. Et cum non possit eos ad perfectam aliquam naturam deducere, et ita perficere, ut alendo corpori fiant utiles, eos ad talem, qualis sunt capaces, deducit: quae actio ejus coctio dicitur, de qua supra dictum, et de qua loquitur Hippocrates, 1. aph. 22. Haec ubi jam absoluta est, nihil restat, nisi ut humores e corpore expellantur, quod ut commodius fiat, alia non raro, quae coctionem sequitur, praeparatione opus est, de qua jam dicendum.

[note: Altera humorum praeparatio.] Etsi enim humores cocti jam sint: aut talis sit morbus, in quo nulla est humorum putredo, et proinde nulla proprie dicta humorum cruditas: fieri tamen potest, ut alia impedimenta adsint, quae ni tollantur, non nisi cum difficultate purgatio procedit. Quae autem illa sint, quae purgationi hac in parte, quo minus feliciter absolvatur, obesse possunt, invenire non difficile est. Nam cum humorum e corpore per medicamenta purgantia evacuatio motus quidam sit; moveantur autem facilius illi humores, qui tenues sunt, et meatus, per quos moveri debent, patentes et expeditos habent: facile hinc liquet, ut felix purgatio fiat, et humores tenues esse debere, et vias liberas: purgationemque impediri et minus feliciter absolvi, ob humorum crassitiem, et meatuum obstructionem. Quod et ipsa experientia edocet; cum non raro tormina, vertigines, lipothymiae et similia mala in purgationibus accidant. Nam si humore liberam exeundi viam non inveniut, accidit, ut humores solum agitentur et fluctuent, ac in ventre tormina excitent, et parte eorum in vapores soluta, cum vaporibus pravis medicamenti purgantis ad nobiles partes ferantur, easque vellicent, et variorum symptomatum sint caussae. Deinde ipsi humores ita sint dispositi, ut prompte et sine difficultate evacuentur, neque inter evacuandum aliquid damni corpori inferant; crassi nimirum attenuandi, viscidi incidendi, si acres sint, vel aliam qualitatem obtineant, qua aliquid molestiae inferre possint, qualitas illa corrigenda, humoresque mitiores reddendi. Ita humor melancholicus etjam non crudus aut putridus non temere purgandus, sed prius mitior reddendus, humectantibus et attenuantibus; cum alias, et si intempestive


page 1134, image: s1134

purgantibus moveatur, saltem verocior reddatur.

Quapropter Medici est, ut felicior fiat purgatio, humoresque blande effluant, et ductum medicamenti purgantis facilius sequantur, corpora, quae purgare volet, [gap: Greek word(s)] , ut praecipit Hippoc, 2. aph. 9. id est, ut Galenus ibidem explicat, crassos et lentos humores attenuet, atque meatus, per quos medicamentorum purgantium vi traduci trahique debent, reseret, et, ut idem 1. aph. 24. interpretatur, procuret, ut humores sint attenuati, minimumque lentoris participes, apertique ac reserati meatus atque omni obstructione liberi. Quapropter etiamsi materia jam cocta est, vel etsi non cruda et putrida est, si humores adhuc sint crassiores, vel aliam vitiosam qualitate obtineant, aut viae non satis pateant: tum etiam quaedam praeparatio requiritur; materia nimirum crassa et lenta incidenda, ut facilius medicamento trahenti, et naturae expellenti obsequatur, viaeque ipsae omnes, per quas humori expurgando decurrendam est, ut ventriculus, intestina, venae mesaraicae et viscera, aperiendae sunt. Si nimirum crudi cibi copia adsit, diaeta tenuiori instituta, aut levi alvi dejectione, imminuenda est. Si alii crassi et lenti humores adsint, ii etjam clysteribus, aliisque mollientibus, et attenuantibus, ex viis illis removendi sunt. Quod non solum in morbis a frigidioribus humoribus pendentibus observandum: sed cum non raro etiam in morbis a calidis humoribus ortum habentibus aliquid crassorum et lentorum humorum in viis illis haereat, et tunc opus est, meatus ab illis expedire, eosque attenuare. Imo tanta est praeparationis hujus necessitas, ut Galenus, 1. aph. com. 24. etiam in morbis acutis, et turgente materia arripi occasionem posse doceat, corpora tali modo ad purgationem praeparandi.

Ex quibus omnibus patet, hanc humorum praeparationem, ut diversa est ab ea, quae coctionem praecedit, et vulgo etiam coctio appellatur, ita ab aliis etiam, quam illa indicari, nimirum a vitiosis humorum qualitabus, qui seu sibiipsis, seu aliis humoribus evacuandis, crassitie vel visciditate vias intercludunt, atque ita faciunt, ut etiam humores jam cocti minus feliciter evacuentur. Atque haec humorum praeparatio non solum crudis proprie dictis et per medicamenta purgantia evacuandis humoribus competit, sed et per tussim evacuandis; qui tamen non semper attenuantia, sed quandoque etiam per incrassantia praeparantur, cum scilicet evacuanda per tussim materia tam tenuis fuerit, ut aeris impellentis impetum eludat.

CAPUT IIX. De Purgationis Quantitate.

DE purgationis et humorum purgandorum natura, tempore purgationi apto, haec sufficiant: restat, ut jam ea, quae in doctrina de purgatione


page 1135, image: s1135

reliqua sunt, nimirum quantum agendum, et locum, per quem debet [note: Quantum purgandis.] fieri purgatio, complectamur. Quantum agendum, seu quantitatem exhibendi medicamenti purgantis assequi non ita facile est. Nam non solum ipsam quantitate humoris peccantis cognoscere difficile: sed etia, quantum assumto medicamento expurgabitur, non facile cognoscitur: cum assumtum in ventrem medicamentum non amplius in Medici sit potestate, idemque medicamentum in alio recte, et quantum debet, ac sine insigni aliqua virium debilitatione evacuet, in alio nihil promoveat, in alio parcius, in alio plus, quam debebat, aut cum insigni virium dejectione purget. In omnem tamen partem peccare periculosum est. Nam si medicamentu humores saltem moveat et agitet, et nihil, aut minus quam par est, evacuet: humores ad ventrem confluunt, ibique haerentes et vapores pravos in totum corpus mittentes, tormina, anxietates, animi deliquia, vertigines et alia mala excitant. Nimia vero si sit purgatio, non solum inutiles, sed etiam utiles humores evacuantur: atque ita corpus dissolvitur, vires dejiciuntur, concitantur dysenteriae, et tandem periculosae convulsiones accidunt, plerumque lethales. Quapropter danda est diligens opera, ut primum humoris peccantis quantitate cognoscamus, ut ut inde etiam quantitas medicamenti purgantis definiri possit. Talis enim medicamenti purgantis quantitas esse debet, ut humorem peccantem totum evacuare possit, ne aliquid ejus in corpore remaneat, quod reliquos humores corrumpat, et recidivam postea pariat.

[note: An humor vitiosus semel, vel partitis vicibus expurgandus.] Verum cum humor peccans duobus modis totus evacuari possit, simul et semel totus, vel partitis vicibus: videndum, quando semel totum expurgare, quando vero purgatione partiri, et per [gap: Greek word(s)] repetitis vicibus humores evacuare conveniat: quod ex humoris copia et virium, robore vel imbecillitate cognoscendum est. Nam si materia sit multa, etiamsi vires sint robustae: tamen praestat purgationem partiri, nec liberaliore evacuatione vires temere dejicere; cum humor multus, hinc inde in corpore dispersus, ad evacuationis vias simul vix sine insigni corporis agitatione ac virium debilitatione trahi possit, recteque Hippocrates scripserit, 1. aphor. 3. et 2. aphor. 51. extremas evacuationes periculosas esse. Si vero materia sit pauca, et vires robustae, licet unica vice totum humorem expurgare. Quod si vires sint imbecilles, sive humores evacuandi sint copiosi, sive pauci, partiri evacuationem commodius est, quam una pleniore purgatione vires amplius debilitare.

[note: Permittentia et prohibentia.] Deinde attente considerandum, qua ratione vires sese ad purgationem habeant, et omnia ea, quae vires tam praesentes, quam futuras definire possunt, et inter permittentia et prohibentia purgationem enumerata sunt, perpendenda. Inter quae primum est, naturalis cujusque proprietas.


page 1136, image: s1136

[note: In quantitate purgationis consideranda.] Alii enim etiam et fortioribus et majori dosi exhibitis purgantibus vix moventur: alii a quovis etiam purgante assumto facile purgatur. Nonnullis solo cathartici odore alvus turbatur, cujus rei historias annotavit Schenckius, 3. sect. 1. observ. 284. Naturaru itaque proprietas cognoscenda est. Quae si non satis perspecta et cognita sit, praestat, mitioribus eam explorare, quam valentioribus temere aggredi, et utile hac in re est, infra subsistere, quam modum excedere.

Postea consuetudo et habitus corporis attendendus. Assuetos enim purgantibus validioribus purgare licet: non assuetis debiliora primum exhibenda. Et qui habitu corporis sunt molliori atque in otio degunt, fortiora medicamenta, aut maganam eorum quantitatem non ferunt: qui vero corpore sunt duriore, et laboribus exercentur, copiosiorem purgationem ferunt.

[note: Perfecta purgationis signa.] Accidit, tamen interdum, ut his et similibus etiam diligenter consideratis, nihilominus, praeterspem, vel parcior, vel copiosior fiat evacuatio: atque tum Medici est, arte et industria defectum et excessum corrigere. Quod ut commodius fiat, qua ratione perfecta purgatio atque hinc deficiens et excedens cognosci possit, scire debet. Docet autem Hippocrates, 1. aph. 23. [gap: Greek word(s)] , inquit. [gap: Greek word(s)] : quo duo signa perfectae purgationis proponit. Primum est: si qualia oportet evacuantur. Nam non cum vulgo hic sentiendum, qui existimat, eas purgationes esse perfectas et meliores, quae copiosissime evacuant; sed eae sunt pro optimis habendae, quae, qualia oportet, id est, eos humores, qui peccant, evacuant. Etiamsi enim plurima evacuentur: si tamen ea non evacuentur, quae debent, et corpori nocent, perfecta purgatio non est: Sic, si noxio humore evacuato, alii etiam, qui tum non peccant, expurgentur: ea quoque purgatio jam non bona, sed superflua est. Alterum signum est, si aeger bene ferat, seu utilitatem ex purgatione percipiat. Pravis enim humoribus evacuatis, aeger se ipso quasi levior sit, et vires agiliores: si vero utilia evacuantur, vires dissolvuntur et debilitantur; ut etjam iis accidit, qui corpore sunt sano, 2. aph. 36.

Praeterea etiam aliud signum exponit Hippocrates, 4. aph. 19. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Si enim sitis non ob calorem ventriculi, aut humoris in eo subsistentis, aut pharmaci assumti, sed ob evacuationem accidat: perfectae purgationis signum est. Siquidem humoribus pravis evacuatis, medicamentum etiam aliquid de humiditate ventriculi absumit, atque ita sitim inducit. Quod si sitis non adveniat, perfectam purgationem nondum factam esse indicio est.

[note: Parcior purgatio quomodo promovenda.] Si itaque videat Medicus, purgationem, vel nullam fieri, vel parciorem, vel superfluam, dare operam debet,


page 1137, image: s1137

ut vim medicamenti promoveat vel inhibeat. Promovetur purgatio motione corporis, ut etiam est apud Hippocr. 4. aph. 14. et 15. Humores enim motu fluxiles redduntur, et commoti facilius medicamenti ductum sequuntur. Praeterea etiam motu vis et vapores purgantis medicamenti per totum corpus distribuuntur. Sit aute motus hic moderatus, et talis, qui nec vires labefactet, nec sudores moveat, sed solum humores nonnihil commovere, et fluxibilitatem iis conciliare possit. Neque etiam corpus mox ab assumto medicamento moveatur, ne vomitus concitetur, sed cum jam turbatio aliqua in ventre percipitur. Promovent quoque purgationem glandes et clysteres injecti.

[note: Purgatio nimia quomodo inhibenda.] Si vero purgatio modum excedat, somno et quiete utendum: quod etjam docet Hippocrates, modo allegatis, aph. 14. et 15. sect. 4. Somno praecipue, calore intro revocato, purgantis medicamenti vis frangitur: et sanguine ac spiritibus ad interna recedentibus, halitus quoque, in quos medicamentum purgans resolvitur, in totum corpus non ita libere disperguntur. Neque etiam expultrix vis, in somno et ipsa sopita, irritationem et stimulationem humoris et medicamenti facile percipit.

[note: An liceat dormire sumto medicamento purgante.] Ex quo colligere est, quid in universum de somno circa purgationem statuendum sit: nimirum si benignius et mitius medicamentum assumtum sit, ne ejus vis infringatur, a somno abstinendum esse: si autem vehementius medicamentum sit, eo assumto, dormire nonnihil licet, ut vis ejus, quod calori nostro alias adversum est, a calore intus per somnu collecto, promtius in actum deducatur. Quamprimum vero in actum deduci, et vires suas exserere incipit, abstinendum eousque a somno, donec purgatio sit absoluta: nisi ea sit nimia. Sed de hoc postea peculiariter c. 11. dicetur.

[gap: Greek word(s)] . inhibetur ligaturis et frictionibus extremorum, sudoribus, cucurbitulis umbilico applicatis, topicisque adstringentibus regioni ventriculi impositis, assumta theriaca recenti, aut antiqua cum grano opii; tum etiam cibis, potu et medicamentis vim adstringendi habentibus exhibitis. Avicenna, lib. 1. fen. 4. doct. 5. cap. 7. optimum et experientia comprobatum remedium hîc esse scribit semen nasturtii, si pondere trium drachmarum sumatur, torreatur, et cum lacte acido coquatur, donec coaguletur, et propinetur.

CAPUT IX. De Loco, per quem fieri debet Purgatio.

[note: Locum, per quem fieri debet purgatio, quid indicet.] LOcus denique, per quem instituenda sit purgatio, considerandus. Natura enim plures vias habet, per quas humores noxios evacuat. Locum autem, per quem purgatio instituenda est, monstrat subsistentia, seu, ut ita loquar, vergentia humoris, vel locus, quem occupat, aut occupaturus est humor evacuandus. Id est,


page 1138, image: s1138

per eum locum evacuandus est humor, per quem et ratione loci, in quo subsistit, et suae naturae aptus est evacuari; modo vires id permittant. Quod etiam monuit Hippocrates, 1. aph. 21. [gap: Greek word(s)] . Cum enim Medicus sit minister naturae, ut in omnibus eam, dum recte agit, imitari debet: ita etiam eas purgandi vias eligat, ad quas ipsa natura vergit, et propensionem habet; modo ea loca sint convenientia. Convenientia autem loca sunt, per quae natura alias recte agens noxia evacuat, quae natura idcirco nobiliora fecit, et viis ac meatibus donavit, atque cum reliquis conjunxit, ut per ea humores inutiles expurgari possint. Inconvenientes autem viae sunt, partes nobiles, et quae meatibus ad purgationem destituuntur: sicut et partes, quae imbecilles sunt, et affectu aliquo praeter naturam obsidentur. Partes enim tales a transitu pravorum humorum facile laeduntur.

[note: Ver vomitum quando purgandum.] Cum autem duae sint viae, per quas ea, de qua hactenus egimus, purgatio institui possit, una, per quam fit vomitus; altera per alvum: videndum, quando haec vel illa commodior sit. Per vomitum autem commode evacuantur humores, qui apti sunt, et ratione loci, in quo subsistunt, et suae naturae ad ventriculu ferri, seu qui ad superiora vergunt: per alvum vero, qui iisdem de caussis ad intestina ferri solent, seu qui ad inferiora vergunt. Per vomitum scilicet commode evacuantur humores, qui in ventriculo gignuntur aut resident; ut et ii, qui in liene, cavis jecoris, et pan create continentur. Unde fit, ut non raro ex his locis crassissimi, et maxime contumaces humores, qui aliis medicamentis exstirpari non potuerunt, evacuentur, et diuturni, qui ab [note: Per alvum.] iis pendent, morbi curentur. Nam in his, quam in acutis, arte concitatae vomitiones utiliores sunt. Humores vero, qui in partibus inferioribus subsistunt, per alvum commodius evacuantur. Deinde vomitu rectius expurgantur humores tenues, calidi et biliosi; utpote qui leviores sunt, et facile sursum aguntur. Crassi vero et frigidi, ut graviores, facilius per alvum educuntur.

[note: Humoris per inferiora vel superiom purgationem monstrat habitus corporis.] Monstrat autem naturam humoris evacuandi habitus corporis, unde Hippocrates, 4. aphor. 6. jubet, [gap: Greek word(s)] . Oraciles autem hîc non intelligendi sunt, qui tales ob morbum, vigilias, aut inediam evaserunt, sed qui natura tales sunt, ob temperaturam calidiorem et sicciorem. Hi enim, cum bile abundent, per superiora etiam sunt purgandi; cum bilis sursum plerumque vergat: modo vomendi promptitudo accedat, et hyems non adsit. Nam eo tempore in corporibus etiam alias biliosis pituita colligitur, quae ad inferiora tendit, et plerumque in inferiore ventre haeret: neque etiam bilis frigore impediente ad superiora libere ferri potest. Qui vero corpore sunt obesiore, crassos humores


page 1139, image: s1139

habent, et propterea commodius per inferiora purgantur, ut docet Hippocrates, 4. aph. 7. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] : nimirum qui corpore sunt paulo habitiore, et qui ja ultra [gap: Greek word(s)] progressi sunt, et carne abundare incipiunt, hi, cum pituita potius, quam bile abundent, et ob pondus omenti et musculorum abdominis, non nisi laboriose et cum violentia, nec sine periculo rupturae alicujus vasis in thorace, praecipue si ob pectoris angustiam ad vomendum apti non sint, vomant, per inferiora potius purgandi sunt. Cum tamen hi extreme obesi non sint, et interdum in iis, praesertim in aestate, bilis colligi possit, tum temporis per inferiora commode non purgantur.

[note: Tempus anni.] Deinde humorem, et proinde etjam locum purgationis monstrat tempus anni. Hinc Hippocrates scribit, 4. aphor. 4. [gap: Greek word(s)] . AEstate enim bilis flava calidique humores abundant, et ob calorem omnia in corpore nostro sursum tendere videntur: hyeme vero pituita potius superat, quae gravis est, est naturâ deorsum tendit. Quod autem, lib. de salubr. diaetat. 14. dicitur, sex hybernis mensibus vomendum esse, id Galeno etiam, in com. explicante, solum de pituita, quae in ventriculo colligitur, intelligendum est: ea enim vomitibus expurganda. Si vero universum copus purgandum sit, de quo jam agimus, ex sententia, aph. 4. sect. 4. aestate per superiora, hyeme per inferiora purgare convenit.

[note: Symptomata.] Naturam quoque humorum, et quo vergant, monstrant symptomata, ut docet Hippocrates, 4. aphor. 17. 18. 20. 4. enim aphor. 17. inquit Hippocrates, [gap: Greek word(s)] , quo quatuor symptomata enumerat, quae si adsint, biliosum humorem ad os ventriculi vergere significant. Bilis enim si sit in ventriculo, caliditate sua immoderata ventriculi temperiem naturalem corrumpit, ejus tonum laxat, et inappetentiae caussa est. Eadem acredine sua mordet et rodit os ventriculi. Ab eadem vapores in caput efferuntur, qui spiritus in cerebro turbant et obfuscant, atque ita tenebricosae vertiginis, in qua non solum omnia in gyrum agi videntur, sed etiam tenebrae oculis offundunduntur, caussa esse solet. Denique quando interior ventriculi tunica, quae oesophago, faucibus, et ori communis est, bile suffunditur, aut a vaporibus biliosis inficitur, oris amaritudo accidit. Et proinde haec symptomata cum bilem in ventriculo arguant, etiam purgationem per superiora necessariam esse monstrant: modo febris absit, in qua, ob motum materiae symptomaticum, vel ob [gap: Greek word(s)] instantem haec symptomata oriantur. Nam si ex motu materiae symptomatico haec accidentia fiant, humor per superiora non est evacuandus,


page 1140, image: s1140

sed potius deorsum retrahendus. Si vero ob [gap: Greek word(s)] instantem haec symptomata accidant, naturae motus anticipandus et turbandus non est. Aph. vero 18. ait: [gap: Greek word(s)] . Molestiae enim et dolores supra diaphragma seu circa os ventriculi, aliasque diaphragmati vicinas partes humoris sursum vergentis signum sunt; qui propterea etiam per superiora expurgandus: modo purgatione indigeat, seu talis sit, qui purgatione tolli possit. Si vero sub diaphragmate, ut in parte inferiore ventriculi aut intestinis, molestias creet, per inferiora expurgandus est. Quod etiam in specie docet, aph. 20. dum ait: [gap: Greek word(s)] : quo speciatim illos dolores, qui infra diaphragma sentiuntur, recenset, nempe [gap: Greek word(s)] , seu tormina et contorsionem quasi ventris et intestinorum, praecipue circa umbilicum; deinde genuum gravitatem et lumborum dolorem crasso et gravi in venis in visceribus abundante, et pondere suo per venae cavae ductus e musculos ad genua aut lumbos tendete. Etsi vero interdum etiam in febribus humores a calore fusi ad haec loca inclinent: natura tamen post coctionem alio eos vertit. Quapropter hoc loco febricitantes eximit Hippocrates.

Videndum tamen et hîc diligenter, quid virtus permittat vel prohibeat, quae per varia signa patefit. Primo [note: AEgri natura.] enim considerandum, an aeget ad vomitum facilis sit. Nam [gap: Greek word(s)] seu difficulter vometes a vomitu arcere convenit, ipso etiam Hippocrate, 4. aph. 4. ita censente. Cum enim talibus non nisi a vehementissimis medicamentis vomitus moveri possit: facile ex ejus violentia vena aliqua in pectore rumpi posset.

Postea considerandum, An ventriculus, aut aliqua pars earum, quae vomitu moveri, et ad quas humores aut saltem vapores vomitu concitari possunt, debilis et affecta sit: tum enim a vomitu abstinendum. Hinc eos, qui ventriculi aut oris ejus, faucium vel cervicis doloribus, tussi, pectoris ulceribus, aut angustiae, vel sanguinis sputo obnoxii sunt, aut actu laborant, ut et quibus stomachus alteratus, aut saltem acuto sensu praeditus est, et omnino, qui, ut est apud Hippoc. 4. aph. 8. [gap: Greek word(s)] sunt, sicut et illos, quibus facile ex quavis occasione caput dolet, a vomitu abstinere [note: Consuetudo.] decet. Inprimis autem consuetudinis ratio habenda. Antiquis vomendi consuetudo usitatissima erat: qua de caussa etiam vehementiora vomitoria facilius ferebant. Nostris autem temporibus et regionibus vomendi illa ratio non ita usitata est. Quapropter etiam in ciendo vomitu cautiores simus, diligenterque consideremus, quando utiliter moveri possit, quando vero adhibenda sit per alvum purgatio. Quae certe plerumque commodior est.


page 1141, image: s1141

Nam natura ipsa viam hanc, per intestina via est, quam ad ventriculum. Nam plures et patentiores venae mesaraicae ad intestina, quam ad ventriculum tendunt. Denique minores ad alvi dejectionem, quam ad vomitum, vires requiruntur.

CAPUT X. De recta Administratione Medicamentorum purgantium. Et An Purgantia cum cibo sint exhibenda.

DE tempore exhibendi purgantia [note: Tempus exhibendi purgantia.] hactenus satis dictum; illud saltem hîc non praetereundum videtur, in purgatione, quae [gap: Greek word(s)] gratia instituitur, ut in aliis morbis, ubi nullum in mora periculum, instituenda, Astrologos diebus ad purgandum accommodatis eligendis quaedam praecepra tradere, quae videantur apud Origanum in Introduct. part. 3. cap. 12. Qua de re et illud monet Amat. Lusitanus Centur. 5. curat. 22. Lunam ad oppositum venientem morbos rebelles, et quibus humores eradicatu difficiles insunt, rectissime purgantibus evacuari. Eo enim tempore humores natura sua pharmaco resistentes Lunae caliditate sublevari, rarefieri et expulsioni paratos pharmacis obedire, et sic facile purgari, et a medicamentis vinci.

Horam quod attinet, danda medicamenta purgantia mane hora 4, 5, vel 6. Si quod tamen sit, quod. eo tempore impedit purgationem, aut citius purgationem exhiberi postulet, etiam alia hora propinari potest. Impediunt autem Paroxysmi, si mane infestent, ut in duplicibus tertianis saepe accidere solet, quae si mane aegrum invadunt, vesperi exhibendum medicamentum, praecipue tempore aestivo, cum eo tempore aestus diei temperetur. Impellit vero ad purgandum urgens affectus, qui praesens periculum minatur, quo casu non differenda purgatio, sed etiam vesperi instituenda, sumto medicamento purgante, quatuor quinque vel sex horis post sumptum medicamentum a cibo abstinendum. Quae forma potulenta exhibentur, calida exhibeantur, non frigida vel tepida. Tepida enim ventriculum laxant, et facile nauseam pariunt; frigida ventriculum etiam offendunt; calida vero minus offendunt, et facilius in actum deducuntur.

Quia vero pleraque purgantia facile nauseam pariunt, ne evomantur, nares obstruendae, ne odorpercipiatur, panis assus aceto madidus naribus admovendus, sumptoque medicamento, cydoniati buccella, aut cortex citri, aut aliud, quod saporem medicamenti obscuret, masticandum, vel vino os colluendum, et frigus ac ventus postea cavenda.



page 1142, image: s1142

Si tardius purgatio succedat, motione et ambulatione actio medicamenti et ambulatione actio medicamenti acceleranda; modo natura morbi et virium robus ita admittat, juxta praecept. Hipp. 4. Aphor. 14. et 15. Si nihil omnino educatur et medicamentum actione sua frustrari videatur, glans supponatur vel clyster inijciatur. Sin contra accidat, ut purgantio sit nimia, somnus quiesque imperanda, juxta consilium Hippocrat. in aphorismis modo allegatis. Aut si haec non sufficiant, abstergens exhibendum ex decocto hordei et syrupo rosarum simplicis infusionis et postea exhibendum diacydonium, conserva rosarum rubrar. antiquar. et similia adstringentia; vel etiam theriaca propinanda, quae purgantis medicamenti vim hebetat, et humorum impetum ad exteriora ducit. Extra vero unguenta et emplastra ad stringentia ac roborantia, ut cerot. stomachal. Emplastrum de crusta panis, de baccis lauri et similia adhibere utile est. Et hic omnino ea usurpare licet, et necessarium est, quae aliâs in ventris profluvio usurpari solent.

Reliqua, quae de recta administratione [note: An purgantia cibis permiscenda.] purgantium medicamentorum dici possunt, tribus hisce quaestionibus includere libet. Primo invaluit non solum apud vulgus, sed et apud Medicos nonnullos ea consuetudo, ut medicamenta purgantia cibis admisceant, aegrisque permittant, ut inter prandendum vel coenandum potum medicatum, pharmacisque purgantibus permistum usurpent. Quod cum ab aliis improbetur, quid hac in re statuendum sit, disquirere operae pretium feurit. Atque si rationem facti quis ab iis, qui purgantia cibis admiscent, requirat, multas rationes non audiet, nisi forsan istas adducant: palato aegri inserviri; purgationes tales blandas esse, vimque ac impetum medicamentorum, quem aegri debiliores non ferunt, admistis alimentis aliquomodo infringi. Sed autoritate praeclarorum Medicorum ad id se persuasos esse dicunt. Hippocrates enim, 2. de rat. vict. in acut. text. 11. et 12. ita scribit: Et quae in sorbitionibus dantur medicamenta purgantia, solvere possunt, quaecunque scilicet non valde insuavia sunt, vel propter amaritudinem, vel aliam quam piam injucunditatem, vel quantitatem, vel calorem, vel suspicionem aliquam. Vbi autem medicamenta quis ebibit, ptisanam protinus sorbendam dato. Et Galenus, 5. de tuend. sanit. cap. 9. senibus ad ciendam alvum mercurialem herbam, et marinam brassicam, et cnicum in ptisana dare jubet. Et. 13. meth. med. cap. 15. Epatis cavo inflammato vacuat, cnico cibis admisto, et urtica, et mercuriali, et epithymo, ac filicula; tum vero valentioribus etiam partim in ptisana incoctis, partim tusis, et cum ptisana exhibitis. Et Aetius, tetrab. 1. serm. 3. cap. 57. in cibo medicamentum optimum esse dicit iis, qui naturaliter alvum habent adstrictam, fortassis et iis, qui ex morbo se colligunt, ibsuperque iis, qui ex diuturno morbo laborant;


page 1143, image: s1143

et talia, seqq. capit. non pauca describit.

Contrarium qui statuunt, etiam pro sua sententia rationes, atque illustrium Medicorum autoritates adducunt. Medicamenti enim, ajunt, vis a cibo obtunditur; ipse cibus a medicamento, et humoribus, qui attrahuntur, inquinatur et corrumpitur; ejus coctio impeditur; nondumque coctus, stimulante medicamento, expellitur; metusque est, ne aliqua excrementa cibo admista in epar et venas distribuantur, aut ipse cibus non satis coctus vel etiam corruptis aliquid incommodi in iis procreet. Et cum Hippocrates, 2. de rat. vict. in acut. in media purgatione sorbitionem dare prohibeat, ne, ut Galenus, in praecedentis textus explicatione, ait, vis medicamenti purgantis exsolvatur: multo magis inter initia, et cum purgante medicamento exhibitum alimentum vim medicamenti infringet. Ita et P. AEgineta, lib. 7. cap. 6. medicamenta purgantia homini jejuno et probe facta coctione exhibere, et abstinere a cibo jubet usque ad perfectam purgationem. Et Avicenna, fen. 4. l. 1. doctr. 5. cap. suadet, ut qui purgans sumsit, non comedat vel bibat, donec medicina suam perfecerit operationem.

Et ista, quae pro posterioris partis sententia adducuntur, omnino evincere existimamus, elective purgantia medicamenta cibo non esse admiscenda; neque recte fieri, si quis in ipso prandio vel coena medios inter cibos purgantia in potu seu quocunque modo assumat, sed rectissime purgantia medicamenta jejuno et vacuo ventriculo exhibenda esse. Interim nihil prohibet, medicamenta illa lenientia et [gap: Greek word(s)] dicta paulo ante cibum exhibere; cum illa penitius in corpus non penetrent, sed cu fecibus alvi detrudantur, et primas vias saltem abstergant. Quae autem pro altera parte adducta sunt, nihil aliud probant, quam ab antiquis quidem potus et sorbitiones quasdam purgantes usurpatas fuisse, et adhuc usurpari posse: Verum non tam nutriendi gratiâ, et alimenti loco, quam ut medicamenta gustui gratiora, atque ventriculo acceptiora facerent, vel ut materia alimentosa medicacamenti malitiam emendaret, vel loco quoque vehiculi esset, ut facilius ad remotiora penetraret, et, ne orificium ventriculi laederetur, medicamentum abstergeret, et secum ad fundum ventriculi deduceret. Propinarunt autem has potiones, et adhuc propinadae sunt non cum cibo, verum sine cibo atque cibum, et quidem nunc longiore, nunc breviore spatio ante cibum, prout medicamentum fortius vel levius fuerit, in majore quantitate, vel minore assumatur, et pro ejus, qui assumsit medicamentum, conditione: de qua pluribus agere hujus instituti non est. Atque ita Aetius etsi vinorum et aliarum potionum purgantium multa genera describat, tetrab. 1.


page 1144, image: s1144

serm. 3: tamen illas ante cibum, cap. 58. et 62. ante prandium, cap. 69. exhibere jubet. Unde et tales potus [gap: Greek word(s)] appellabantur, qui hoc nomen inde acceperunt, quod ante cibos biberentur. Si vero praeterea aliquid purgantis medicamenti cum ipso cibo reliquo exhibitum fuit ab antiquis; ut a Galeno, 5. de tuend. sanit. c. 9. factum videtur, id non purgandi gratia factum, sed ut iis, qui naturaliter adstrictam alvum habent, et communia ciborum excrementa retinent, atque facile non reddunt, alvus saltem emolliretur, et nonnihil laxior redderetur.

CAPUT XI. An liceat dormire, sumto medicamento purgante.

CUm non satis sit, ut Medicus recte [note: An liceat dormire sumto medicamento purgante.] praescribat purgantia medicamenta, verum etiam requiratur, ut aeger in cibo et potu, somno et vigiliis, motu et quiete, recte sese gerat, atque ea in re quotidie multum peccari soleat: secundo circa administrationem medicamentorum purgantium, illud non immerito quaeritur; an sumto medicamento purgante, dormire liceat?

Nonnulli dormiendum esse statuunt, sumto medicamento purgante; idque ea de caussa: ut in somno medicamentum purgans in actum rectius deducatur, atque in halitus dissolvatur, qui per venas ad evacuandos humors ferantur. Contra P. AEgineta, libr. 7. cap. 6. prohibet, ne qui purgans sumsit medicamentum, ad perfectam usque purgationem, dormiat. Et Hippocrates, 4. aph. 15. jubet movere corpus, quando elleborum citate, ( [gap: Greek word(s)] ) somnum vero conciliare, non movere, cum sistere eundem voles. Alii distinctione utuntur; sed non unâ omnes. Avicennas, fen. quarta primi, doctr. 5. cap. 5. ita distinguit. Cum aliquis medicinam ventris solutivam biberit: melius erit ei, si medicina fuerit fortis, ut super eam dormiat, antequam operetur, quoniam operabitur melius. Et si debilis fuerit, melius erit ei, ne super eam dormiat, quocunque modo fuerit. Quam distinctionem probat etiam Francisc. Valeriola. Hoc tamen addit: si venenosum et vehemens nimis fuerit medicamentum, ut scammoniata pleraque omnia, et quae helleboro, et similibus constant, super ea minime dormiendum esse; cum metus sit, ne, introrsum a somno revocato calore, eorum noxia qualitas ad membra nobilia, et partes principes mittatur, venenumque late disseminetur. Alii aliter distinguunt, et haustis purgantibus liquidis vigilandum esse censent; cum liquida cito dissolvantur, et cito operentur: sumtis aurem pipulis et medicamentis duris, dormiendum esse statuunt, ut citius a calore per somnum aucto dissolvantur.

Verum ut quid statuendum videatur dicamus: eos primo male sentire


page 1145, image: s1145

existimamus, qui post quodcunque medicamentum vacuans sumtum dormiendum putan: contra recte dictum esse ab Avicenna, sumto mitiore et benigniore medicamento purgante, non esse dormiendum; atque veram esse additam rationem: Naturam digerere medicamentum. Quanquam enim medicamenta a calore nostro in actum deducantur: tamen cum somnus, ad interiora revocato calore, coctioni adjumento sit, evacuationes vero remoretur, praesertim illas, in quibus animalis facultas naturali inservit, ut alvi dejectiones, vomitusque: si medicamentum evacuans sit debilius et naturae familiarius, facile fieri potest, ut a calore non solum in actum deducatur, sed et superetur, ejusque actio turbetur, atque evacuatio impediatur. Si vero constet, medicamentum purgans non facile in actum deduci posse, atque ad id copiosiorem calorem requiri, somnum aegris indulgendum esse statuimus; modicum tamen, qui saltem medicamenti actuationem, ut loquuntur, adjuvet, non vero evacuationem impediat: postea vero a somno, donec absoluta et sufficiens facta sit purgatio, abstinendum esse. Quod temporis spatium cum definiri facile non possit, neque etiam ab aegris exacte observetur, utile quidem hic Avicennae, tutius v. P. AEgin. et videtur esse consilium.

Sed quaenam caussa sit, cut alia medicamenta [note: Cur alia purgantia facilius, alia difficilius in actum deducantur.] facilius in actum deducantur, alia difficilius, et proinde post quae dormiendum sit, de eo quoque non plane consentiunt autores. Alii illa, quae fortiora sunt, purgantia in actum non facile deduci opinantur: alii vero solida, qualia sunt catapotia, magis resistere, et difficilius, in actum deduci, liquida vero facilius existimant. Verum recte scripsit Vallesius: Non video, cur idem sit, pharmacum aliquod esse vehementis actionis, et esse difficilis deductionis ad actum. Videmus enim saepe corpora, quo sunt debiliora, caloremque imbecilliorem obtinent, eo citius moveri a purgantibus. Pilularum etiam soliditas tanta semper non est, quia non plerumque in exiguo humido liquescere, atque ita medicamentum actioni caloris naturalis patere possit.

Rationem itaque aliam hujus rei quaerere ita conabimur. Cum non totum illud, quod medicamenti nomine appellatur, purget, verum aliqua saltem ejus pars, qua separata, reliquum corpus nullam vim habet purgandi, sed (ut de rhabarbaro Mesues, libr. 2. cap. 15. jam olim docuit, atque eo extractionum modum adumbravit) jam quasi exanimatum vi purgatrice tota, aut prope tota, privatur; atque hanc vim purgandi etiam in infusionibus et coctionibus a corpore suo crassiore in aliis facilius, in aliis difficilius separari videamus: idem etiam in corpore nosteo fieri, credibile est, atque vim illam purgantem, cum ea medicamenti parte, cui inhaeret, ex aliis minori, ex


page 1146, image: s1146

aliis majori negotio extrahi, atque in quibus tenacius et fixius haeret illa vis purgans, majore calore indegere, et tum somnum non nocere, modo non sit nimius, qui purgationem impediat.

[note: Cur post purgantia fortia dor miendum.] Aliam tamen etia reddi rationem posse credimus, cur post fortiora purgantia assumta sit aliquandiu dormiendum. Purgantia medicamenta corpori nostro, praecipue ventriculo, infesta esse, eumque vellicare, unde nausea sequitur, saepe etiam vomitus, certum est. Cum autem Medici sit, illa purgantium incommoda avertere, et Hippocrates, 2. de victu acut. text. 12. sumto medicamento ptisanam protinus sorbendam det, ut, sicut Galenus, in comm. docet, qualitatem medicamenti temperet; atque, ut ibidem Galenus scriptum reliquit, quae malitiam illius hebetare nata sunt, recte admisceantur: non sine caussa etiam post fortiora purgantia sumta somnus admittendus videtur; ut nimirum a calore copiosiore per somnum malignitas medicamenti retundatur, et in somno illa, quam parit medicamentum, molestia minus percipiatur, atque ita medicamentum sine noxa et molestia retentum in actum recte deducatur, et operationem suam postea feliciter exsequatur.

Neque ullum metuendum est in fortioribus illud ex venenositate periculum. Nam, ut docet Galenus, in 6. epid. t. 5. purgantia non sunt vere deleteria et perniciosa medicamenta et proinde ab iis idem periculum, quod ab aliis venenis, non impendet, si post ea assumta somno indulgeatur; de quo alibi disserendi forsan dabitur occasio.

CAPVT XII. An post medicamenta purgantia sumta abluentibus et detergentibus utendum.

TErtio non novum hodie est, et diu jam apud Medicos in usufuit, aliquot horis post sumta medicamenta purgantia juscula abstergentia [note: An post purgantia abluentib. utendum.] et abluentia exhibere. Quod am recte fiat, a nonnullis in dubium vocatur. Reprehendit id L. Fuchsius, lib. 2. Paradox. cap. 8. et lib. 2. Instit. sect. 5. cap. 22. ac statuit, non post quaevis medicamenta purgantia abluendi vi praeditis utendum esse, sed solum post ea, a quibus metus est, ne os ventriculi laedatur; atque id faciendum esse, mox sumto medicamento purgante, ubi purgatio nondum coepit. Atque hanc sententiam defendit Galeni, ex comm. 2. in lib. de vict. rat. in acut. tex. 12. autoritate, ubi Galenus ad textum Hippocratis; Vbi quis medicamentum ebibit, ptisanam protinus sorbendam dato, hace scribit: Maxime ventris ori, ut in ipsis purgantium medicamentorum potibus illaesum maneat, consulere oportet. Nempe purgans, medicamentum ipsum, tanquam exiguum sit, ad ventris quidem fundum pervenit: verum dum transit, stomachus, et quaecunque ventris sublimior pars,


page 1147, image: s1147

non qualitatem medicamenti purgantis modo, verum et substantiae, quae in transitu haeret, aliquid assumens, vehementer laeditur. Ptisanae igitur cremor superingestus commoditatem affert. Nempe et deorsum trahere, quod viae adhaeret, et qualitatem medicamenti, quod his adhaeret partibus, tum temperare, tum permutare potest.

Verum enimvero etsi illud non reprehendamus, et ex Hippocrate et Galeno libenter amplectamur, post fortiora medicamenta purgantia, a quibus metus est, ne os ventriculi laedatur, aliquid ptisanae, quod ab ore et superioribus ventriculi partibus illud abluat, mox, antequam purgatio incipit, propinandum esse; tum et hoc etiam concedamus, purgantis medicamenti operationem, talibus abluentibus assumtis, non temere interturbandam atque impediendam esse: tamen nihil quoque obstare videtur, quin, absoluta jam fere purgatione, talia juscula et sorbitiones abstergentes et abluentes adhibeantur; imo commodum esse existimamus, ut id fiat. Nam utile est, antequam cibus assumatur, ut reliquiae medicamenti, et residuae ejus qualitates abluantur, et deorsum impellantur, atque nausea et taedium, quod a purgantibus excitari, et in cibo sumendo gigni solet, demulceatur et tollatur. Fieri quoque facile potest, ut adhuc aliquid vitiosi humoris a medicamento attractum in ventriculo sit reliquum, quod cum assumto cibo misceri, eumque corrumpere posset. Jusculo itaque sumto, si quid tale in ventriculo reliquum sit, deorsum impellitur, atque e ventriculo expellitur.

CAPUT XIII. De Evacuatione per Urinam.

ATque ita doctrina de purgatione absoluta, reliqui, qui adhuc restant, vitiosos humores evacuandi modi, per urinam et sudorem scilicet, adjiciendi sunt. Per urinam etsi praecipue humor aquosus, qui ex potu superest, ac cum sanguine miscetur, atque [gap: Greek word(s)] est, evacuetur, et gibba epatis pars, renes, vesica, et his inservientia vasa purgentur: tamen etiam per eandem reliqui humores attenuati, inprimis serosi, pituita tenuior et biliosus humor evacuari, ac universum genus venosum et arteriosum purgari potest.

[note: Per urinam evacuatio in quib. morbis conveniat.] Cum autem, quae urinam movent, paulatim et sensim corpus evacuent: in illis morbis maxime conveniunt, in quibus sensim et paulatim materiam evacuare utile est: in quibus vero subita excretione et confertim facta evacuatione opus est, in iis haec vix prosunt.

Non vero hoc loco praetereundum, discerni posse medicamenta urinam cientia et [gap: Greek word(s)] proprie dicta, ut etiam supra dictum. Urinam enim ciere quiddam genericum est, et plura sunt, quae urinam movent. Quaedam enim id faciunt, quod tenuium


page 1148, image: s1148

sunt partium, et plurimum aquosae materiae suppeditant, quae cum a renibus attrahitur, simul etiam humores in venis educuntur. Talia sunt vinum album, semina melonum, cucurbitae, cucumeris. Quaedam urinam movent, quod vim abstergendi humores, qui in renibus et viis ad eos sunt, habent. Sunt et alia, quae utrumque praestant, et aquositatem plurimam suppeditant, ac vim abstergendi habent, quales sunt quaedam aquae thermales.

[note: Diuretica proprie dicta.] [gap: Greek word(s)] autem proprie dicta sunt medicamenta calida et sicca, quae vim habent incidendi, serosa a sanguine separandi, et humores fundendi, atque in aquosam substantiam mutandi. Neque quoties urina movere opus est, quodlibet ex his competit. Nam in renibus, vesica, et his ministrantibus partibus, si humores crassi evacuandi subsistant, competunt solum proprie [gap: Greek word(s)] . Nam si illa hîc adhibeantur, quae solum urinam augent, obstructiones ita augerentur. Ita hydropicos juvant [gap: Greek word(s)] : quibus si illa urinam moventia, et aquositates augendo quis velit propinare valde eos laederet. Sic etiam tum competunt [gap: Greek word(s)] , ubi in venoso genere haerent humores crassi: eos enim attenuare et per urinam educere valent. Quae verp solum urinam movent, a quosa, suppeditando materiam, iis conveniunt affectibus, qui ex crassis et adustis humoribus fiunt. Hos enim, commixtione aqueae substantiae, fluidiores reddunt.

[note: Permittemtia et pro hibentia avacuationem oer urinam.] In hoc tamen etiam auxilii genere permittentia et prohibentia consideranda sunt. Vires quidem facile hanc evacuationem ferre possunt, cum non tantum earum robur, ut ad venae sectionem, purgationem aut vomitum requiratur: modo ita adhibeantur, ut plus commodi, quam damni inde in aegrum redundet. Itaque primo humores evacuandi perpendendi. Humor enim multus et copiosus, crassus item viscidus ac glutinosus, commode per urinam non evacuatur: nam metus est, ne sui copia et crassitie, dum ad vias angustas ruit, eas obstruat, et sibi et aliis transitum intercludat. Quapropter cum vel in universo corpore, vel circa epar multi humores pravi haerent, prius per alvum instituenda est purgatio. Conveniuntetiam minus diuretica calidis et siccis affectibus; ut febribus ex calidis humoribus, tabidis et macie confectis. Diuretica enim calesaciendo et siccando malum augerent. Neque etiam urinae provocatio utilis est, si renes, vesica, et huic evacuationi destinata vasa ac viae vel exulceratae, vel in flammatae sint, aut simili vitio laborent. Non enim convenit humores redundantes in reliquo corpore ad partem aliquam affectam et debilem movere.

[note: Tempus exhibendi evacuantia per urinam.] Tempus autem propinandi medicamenta urinam cientia quod attinet, sciendum, in morbi initio ea vix convenire. Nam cum in morbi principio materia plerumque sit copiosior,


page 1149, image: s1149

et crassior ac glutinosior, quae utiliter per urinam evacuari non potest: commodum est, differre haec medicamenta, donec materia nonnihil minuta sit vel extenuata. Commodissime autem adhibentur urinam moventia ante cibum et ventriculo vacuo; praecipue calidiora. Nam si post cibum talia offerantur, metuendum, ne crudos cibos secum in venas rapiant.

CAPUT XIV. De Evacuatione per Sudorem.

TAndem si natura per has vias, quas hactenus exposurmus, materiam morbificam expellere commode non potest, aliam adhuc habet, per quam eam evacuet, nimirum poros cutis, per quos non raro concitatis sudoribus noxios humores expurgare [note: Sudor a quibus partibus evacuet.] solet. Sudor etenim et ipse totum corpus evacuare potest. Etiam si enim primo e corporis ambitu et habitu evacuat: humores tamen etiam e reliquo corpore, et primo quidem e venis et arteriis majoribus, deinde et aliis partibus omnibus evacuare potest, e quibus nimirum humores commode ad venas, et hinc ad ambitum corporis propelli possunt. Nam ex cavitatibus ventriculi, intestinorum, uteri et similibus commode ad habitum corporis non detruduntur; et sunt aliae viae, per quas ex iis longe facilius evacuantur. Non solum autem corpus universum, sed pars etiam aliqua sudore evacuari potest, ubi obsidetur humoribus vitiosis. Docuit enim Hippoc. 4. aph. 38. qua parte sudor apparet, ibi morbum esse.

[note: Qui humores per sudorem evacuentur.] Idem autem humor, qui per urinas evacuatur, etiam per sudores expelli potest. Humor nimirum aquosus. Hic enim non totus a renibus attrahitur, sed portio quaedam ejus, ut eo sanguis quasi diluatur, et commodius in totum corpus distribui possit, relinquitur in venis, qui postea munere suo defunctus, vel insensibiliter exhalat, vel per sudores e corpore emittitur. Deinde quoque per sudorem evacuari potest humor quilibet tenuis, biliosus; sicut et alii si attenuentur: sicut videmus naturam in febribus e putridis humoribus quibuscunque etiam utiliter sudores movere, et morbi reliquias per os discutere. Unde etiam in inveteratis et frigidis affectibus, ut destillationibus diuturnis, paralysi, ischiade, et aliis articulorum doloribus sudores utiliter arte provocantur.

[note: Permittetia evacuationem per sudores.] Videndum tamen etiam hîc, quid vires permittant. Efficax enim hoc est remedium, et vires robustas requirit; cum apertis cutis spiraculis spirituum et calidi nativi aliquid dissipetur: et certe, nisi dextre adhibeatur, vires dejicit, corpus dissolvit et tabefacit, morbumque et symptomata augere et multiplicare potest. Inprimis calidi et biliosi minus et non diu ferunt sudores, neque calida valde ipsis conveniunt, cum in


page 1150, image: s1150

iis facile per vehementiora diutius adhibita; aut calidiora sudorifera, epatis aut aliorum viscerum intemperies, febres, et totius corporis extenuatio sequi possit. Prohibet etjam sudoris provocationem materia multa: metus enim est, ne ad cutem delata exigua ejus spiracula occludat, et ita putredinem vel gignat, vel augeat.

[note: Quantum per sudores avacuandum] Quantum quod attinet, videndum, ne simus nimii in sudore provocando. Sudor enim, si nimis copiosus sit, vires valde labefactat, corpus exsolvit et tabefacit. Quapropter saepius mediocriter sudores movere commodius est, quam uno, qui modum excedat, vires prosternere. Quod et ipsum natura facit, quae universam materiam uno sudore non expellit, sed pluribus.

[note: Quo tempore morbi sudores provocandi.] Aptum autem, ut ex superioribus patet, sudoribus provocandis tempus non est principium morbi. Tunc enim plerumque humores sunt multi et crassi, et ita non apti, qui per sudores evacuentur. Ideoque post universalem eorporis purgationem et in morborum declinatione, sudorifera adhibere commodius est. Nam cum sudor tenues et fluxiles magis humores expellat; metus est; ne, si universalis purgatio non praecesserit, tenues solum humores evacuentur, et crassi in corpore relinquantur, atque ita difficilior postea fiat purgatio. Tempus particulare vero si consideremus, tum aptissimum est sudores provocare, quando cibus jam concoctus est. Sudor enim si provocetur crudis humoribus in venis haerentibus, ii in universum corpus raperentur, unde plurima mala sequi possunt. In morbis accessiones habentibus tempus commodius est paroxysmi declinatio. Nam sic Medicus naturam auxiliatricem habet, quae et ipsa humores ad ambitum corporis tum trudit.

Inprimis vero utiliter adhibentur medicamenta sudorem cientia in pestilentibus morbis, et omni maligna materia, per quae maximo aegrorum commodo maligna, pestilens ac venenosa materia ab interioribus et cordi vicinis locis ad ambitum corporis propellitur, et per sudorem evacuatur. Sudorifera autem, quae in talibus morbis adhibentur, sint e numero [gap: Greek word(s)] , ut simul venenum infringere ac debilitare possint. In quibus exhibendis opus non est omnes illas conditiones, quae in aliis morbis in ciendis sudoribus necessariae sunt, observare, cum pestilentium ac venenatorum humorum longe alia; quam aliorum, sit ratio. Cum enim venenata, maligna ac pestilens materia nullam coctionem et praeparationem recipiat, et nisi mox evacuetur, hominem in certum vitae discrimen adducat: statim in principio morbi sudorifera illa alexipharmaca adhibenda. Neque etiam virium debilitas nimium metuenda. Nam cum vires a venenata malignignitate opprimantur: tantum ab est, ut, posteaquam per sudores venenum expellitur, vires debilitentur, ut etiam post sudores, veneno discusso,


page 1151, image: s1151

viros plerumque reddantur fortiores.

Non solum autem manifeste et sensibiliter humores e toto corpore evacuari possunt, sed etiam obscure et latenter per [gap: Greek word(s)] ac digerentia seu discutientia; quo modo et flatus discutiuntur ac dissipantur. Verum cum infra hac der re cap. 22. dicendum sit, ea, quae hic desiderari videntur, inde peti possunt.

CAPUT XV. De particularibus Evacuationibus.

[note: Evacuatio particularis.] UT vero in toto corpore, et publica ejus regione humores vitiosi cumulantur: ita et in privatis partibus iidem coacervari possunt, qui et [note: Cerebri Evacuatio.] ipsi evacuandi sunt. In cerebro si quid collectum sit vitiofi humoris, per duas vias evacuari potest; per nares, et per palatum. Per nares quae evacuant cerebrum, sunt Errhina et Sternutatoria: quae vero per os et palatumm idem praestant, [gap: Greek word(s)] dicuntur.

[note: Errhina.] Errhina pituitam, quae cerebro et meningibus circumfusa est, evocant, illarumque facultatem incitant, ut ad superflua ejicienda insurgat. Unde in soporosis et diuturnis capitis affectibus, in morbo comitiali, convulsione, narium obstrucitone, odoratus difficultare utilia sunt.

[note: Sternutatoria.] Sternuatatoria fortiora sunt, cerebrumque irritant, eorumque vi humor etiam altius immersus excutitur. De utrisque hoc in genere notandum, talia non esse usurpanda, nisi universalibus praemissis, et toto corpore evacuato. Alias metus est, ne humores e reliquo corpore magis attrahantur. Alvus quoque a cibis vacuus sit; atque ideo matutino tempore commodissime adhibentur. Quae vero errhinorum et ptarmicorum sit materia, supra part. 1. sect. 1. c. 18. dictum, et qua ratione ac modo parari debeant, infra part. 3. sect. 3. c. 30. dicetur.

[note: [gap: Greek word(s)] .] [gap: Greek word(s)] vero etiam penitiores cerebri sinus atque ventriculos evacuant, atque insigne usum habent in capitis diuturnis affectibus, gravi sopore, oculorum hebetudine, auditus difficultate, et linguae resolutione. Non vero commode adhibentur iis, quibus oris interiora, guttur, aut gula, aut larynx exulcerata sunt, et qui alias destillationibus ad fauces et pectus sunt obnoxii. In talibus enim potius materia a cerebro affluens alio derivanda, quam allicienda est.

[note: Thoracem purgantia.] Quae pulmones expurgant, expectorantia dicuntur; et quia per asperam arteriam e pulmonibus humores sine tussi rejici nequeunt, [gap: Greek word(s)] . Monendum tamen hic, ut Galenus, 5. de simpl medic. fac. cap. 20. docet, [gap: Greek word(s)] dupliciter dici, alia, quae tussim sedant; alia, quae provocant. Hîc per [gap: Greek word(s)] intelligimus ea, quae e pectore, [note: Expectorantia et thoracem purgantia.] mediante tussi, superfluos humores ejiciunt. Nullum enim datur medicamentum, quod primo sputu movendi, humoresque e pectore educendi vim habeat: sed omnia, quae pectus purgare dicuntur, id praestant,


page 1152, image: s1152

quatenus faciunt, ut tussi materia in pectore contenta promte ejiciatur. Qualia fere omnia sunt arteriaca, praesertim ea, quae abstergunt, incidunt, aut utcunque expulsioni materiam praeparant.

Ut autem commodius humores per tussim evacuari possint, consistentia mediocres esse debent, nec nimis tenues, nec nimis crassi, ut Galenus, 3. de rat. vict. in ac. t. 2. docet. Nam qui aquosi sunt, et exquisite tenues, aerem, qui tussiendo extra mittitur, circumfluunt. Aer etenim tanquam manus quaedam exsistit, quae sursum crassos humores secum ferat. Itaque crassitiem humorum talem esse oportet, ut ab aere sursum ferri possit; neque tamen etiam, ut lutum aut viscum, bronchiis illitam et infarctam esse oportet materiam. Itaque, ut, ibidem, docet Galenus, quae ad eductionem eorum, quae in pulmone continentur, crassorum humorum futura sunt idonea medicamenta, moderatam humiditatem habere debent. Quod si viscosi fuerint humores, non humiditate solum opus est, verum quoque ea, quae vero ad eductionem materiae nimis tenuis, qualis interdum e capite ad pulmones delabitur, faciunt, vim nonnihil incrassandi, et id, quod nimis tenue est, ad mediocritatem deducendi habere debent. De prioribus egregius exstat locus apud Al. Trallian. lib. 5. cap. 4. His omnibus inquit, utendum est, in quibus thoracem et respirationis particulas viscosi et crassi bumores obstruunt infestantque: cavenda autem, quae his valentiores vires obtinent. Hae namque particulae non requirunt ea, quae efficacem habent actionem, praesertim in quibus pus exspuitur. Talia enim econtrario desiccant. Quare etiam, quae urinam movent, inimica sunt, cum sputi eductionem e thorace impediant. Nam ubi serosum per urinam trahitur, excrementa respirationis partibus infixa aegre sursum duci possunt; praesertins ubi magis, quam par est, torrentur et desiccescunt. Quapropter consulo, in quibus infarctus humor est, aut pus in thorace continetur, incisorium quidem medicamentum exhibere, restinguere autem ipsius vim, ue valde calefaciat, siccetque admiscendo ipsum succis quibusdam, aut liquoribus aliis simul incoquendo, aut contemperando; magisque si aeger sicciorem temperaturam, habitumque tenuiorem habere videatur.

Plerique adhuc tertium genus hîc addunt, ea nimirum, quae tussim excitare valent, quorum alia acrimoniâ et exasperando, alia illitu inaequalitatem pariendo id praestant. Verum modo humores ad expulsionem apti sint, Natura eos non facile in pulmonibus tolerat, sed sponte ad expulsionem insurgit.

Ventriculus evacuatur per vomitum et alvum; intestina clysteribus et medicamentis per alvum purgantibus; jecoris cava per alvum; gibba per urinas; renes et meatus urinarii per urinas; uterus per menstrua. De quibus jam in unversali evacuatione dictum.



page 1153, image: s1153

CAPUT XVI. De sanguinis abundantia, Hirudinibus, Cucurbitulis, scarificatione, etc. minuenda.

ALterum caussarum morbificarum vitium est Quantitas, atque ea, quae caussarum morbificarum rationem habere possunt, etiam caussae [note: Vitium Quantitatis quid indicet. Quantitate quae peccent.] morborum fiunt, quod quantitate peccant. Quapropter communis, quae hinc sumitur, Indicatio est, ut id, quod abundat, imminuatur: id vero quod imminutum, augeatur. Verum cum non nisi id abundare dicatur, quod alias naturaliter adest; in corpore vero saltem sanguis, et quae naturaliter proveniunt, excrementa contineantur: sanguis et naturalia excrementa hoc secundo modo caussae morborum fieri possunt; ut et lac et semen; ac praeterea corporis partes solidae et spiritus. Humor nimirum alimentosus, ut sanguis, sicut et lac et semen, si copia deficiant, augeri postulant. Si vero copia excedant, imminuenda sunt, donec ad naturalem humorum mensuram redeant. Quod de corporis quoque solidis partibus et spiritibus, ubi caussae morbificae vicem subeunt, intelligendum. Si enim corpus eo obesitatis ineptum sit, imminui postulat, habitusque ille corporis obesus ad naturalem statum actionibus obcundis convenientem reducendus. Ita spirituum paucitas et defectus, cum gravissimorum malorum sit caussa, augeri postulat. Excrementa naturalia vix copia deficiunt, saepe vero eadem excedunt. Verum cum excrementorum naturalium eadem, quae humorum toto genere praeter naturam, vacuandi ratio sit, de qua modo dictum; atque alias excrementa naturalia, si copiosius in corpore colligantur, facile corrumpantur, et toto genere praeter naturam reddantur: hîc saltem dicemus de sanguinis plenitudine tollenda.

[note: Plethora quid indicet.] Plethora itaque si adsit et sanguis abundet, sanguis imminuendus, et qui abundat, evacuandus et tollendus. Cum enim quod praeter naturam est, contrarium indicet; copia vero et abundantiae sanguinis opponatur imminutio: sanguinis abundantia et nimia copia imminutionem indicabit. Verum cum Indicatio haec sit generica, in ean non acquiescendum, sed ad specialem magis descendendum, et peccatum ac copia sanguinis perpendenda, hisque conveniens evacuatio instituenda, conveniensque sanguinis evacuandi modus eligendus est.

[note: Modi sanguinem evacuandi.] Modi enim, quibus sanguinem minuimus, alii id valentius, alii debilius praestant. Levius id praestant frictiones, sudores, balnea, exercitium, inedia: valentius hirudines,


page 1154, image: s1154

hamorrhoidum apertio, mensium provocatio, cucurbitulae, scarificationes. Maxime autem generosum et valens remedium est hîc venae sectio.

De his itaque sanguinem evacuandi modis dicendum. Etsi enim potius ad materiam remediorum pertinere haec videantur: tamen cum Indicatorum specificorum cognitio sine materiae, per quam administrantur, cognitione plerumque obscurior sit; atque haec hoc loco non quatenus sunt materiae remediorum, sed potius, quatenus modos sanguinem vel debilius vel valentius evacuandi exprimunt. considerentur: praetermittenda hîc non sunt.

Erictiones, sudores, balnea et exercitia quod attinet, una ratione sanguinem imminuunt, quod calorem in corpore excitant, qui substantiam corporis nostri dissolvit et dissipat.

Inedia vero non per se evacuat, sed ea ratione humores et corpus imminuit, quod nihil in locum ejus, quod a calore absumtum est, reponit, necessariumque corpori alimentum denegat, quemadmodum Galenus, 2. aph. 17. et aph. 22. docet. Quia vero inedia universum corpus aequaliter evacuat, tum requiritur, cum humor abundans non in una parte sed universo corpore abundat. Brevior tamen inedia humores e ventriculo et citra ventriculum primo evacuat. Quia vero sensim evacuat inedia, non utilis est, nec satisfacit indicationi, cum plenitudo subito tollenda. Requiritur etiam inedia, cum natura coctionem vel expulsionem vitiosi humoris aggreditur, quo tempore propterea Hippocrat. 1. aphor. 4, 8. 10. tenuissimo victu uti jubet, ne natura ab opere suo ad coctionem cibi avocetur.

Ubi requiritur inedia, perpendendum est, an toleretur. Toleratur autem, ubi vires validae sunt, quae etsi nonnihil imminuuntur, non statim deficiunt, id quod in imbecillibus accidit.

Ad quas reliqua omnia, quae inediam prohibent, referenda sunt, ut temperatura corpotis calida et sicca, quae cum bile abundet, in inedia ea augetur et acrior fit, ad ventriculu confluit, ejusque orificium vellicat. Constitutio corporis calida et humida, quae facile dissipatur, habitus corporis gracilis. Ex rebus praeter naturam non admittit inediam morsus in ore ventriculi, vomitus, alvi profluvium.

[note: Hirudines.] Hirudines cum pungendo venas aperiant, sanguinemque exsugant: ea ratione etiam sanguinem imminuere possunt. De quarum electione, praeparatione, applicatione, et remotione hîc nihil dicimus; cum ad materiam [gap: Greek word(s)] pertineant, et de eo supra, hoc libro part. 1. sect. 2. cap. 7. dictum sit: de earum usu in sanguine imminuendo hî agemus. Aperiendo autem ora venatum et sanguinem exsugendo, sanguinem per se et sensibiliter, paulatim tamen et sensim, evacuant. Qua ratione et totius corporis plenitudinem


page 1155, image: s1155

imminuere, et variarum partium affectibus, quibus applicantur, succurrere possunt. Non enim solum venas parvas per habitum corporis sparsas, sed etiam magnas si iis apponantur, aperiunt, et nunc majorem, nunc minorem sanguinis copiam evacuant, prout magnae vel parvae venae apponuntur. Quapropter etsi cucurbitulis cognatae sunt: tamen multo minori molestia evacuant. Sugendo enim hirudines sanguinem attrahunt: cucurbitularum vero attractio longe violentior et vehementior est. Cum minore tamen illa molestia plus ad sanguinem imminuendum facere videntur, quam cucurbitulae: cum hirudines naturaliter sanguinem appetant: cucurbitulae vero saepe loco sanguinis aquosos saltem et serosos humores extrahant. In applicatione itaque earum videndum, an totius corporis evacuandi gratia, an vero propter affectum alicujus partis privatum eas adhibeamus: ut ita commodo loco applicari possint. Nam si ob vacuationem totius adhibentur, magnis et prominentibus venis in cruribus et brachiis sunt applicandae, vel haemorrhoidibus: de quo etiam postea. In praegnantibus tamen brachiis solum applicandae: in quibus etiam in genere magis probantur hirudines, quam cucurbitulae. Sic pueris quoque, si magno et acuto aliquo morbo corripiantur, neque tamen venam scal pello aperite liceat, hirudinibus venis brachii appositis auxilium ferri posse, plures existimant. Atque adeo in universum nonnulli docti viri censent, partem pristini vigoris arti Medicae reddi posse, si hae quoque in usum revocentur. Ratione autem peculiarium affectuum variis locis, pro ut haec vel illa pars afficitur, sunt applicandae.

[note: Haemorrhoides.] Haemorrhoides in nonnullis corporibus, viris frequentius, rarius mulieribus, natura aperit, et per eas certis temporibus, perinde ut in foeminis menstruo circuitu per uteri venas, sanguinem, praecipue, foeculentum et melancholicum effundit. Itaque ad naturae imitationem haemorrhoides etiam interdum reserare licet; inprimis si crassior sanguis abundet: earumque apertio venae sectionis vicaria esse potest; si antea sanguinem profundere sint consuetae, nunc vero eundem retineant. Alias enim in iis aperiendis vix cum aliquo commodo laborabit Medicus: nisi forsan hirudinibua appositis aperiantur: quarum ad haemorrhoides applicationem ut extollit, non tantum in iis, quibus earum fluxus consuetus est, sed etjam in iis, qui eum nunquam experti sunt: ita remedii foeditatem vituperat, et, ut illud vitent, Medicos hortatur Jo. Thomas Minadous.

Sunt autem haemorrhoides duplices, aliae externae et circa anum conspicuae, quae extremitates sunt venarum, quae a cava prodeunt et in anum desinunt. Internae vero et extra non apparentes, sunt extremitates venarum intestini recti, a vena portae


page 1156, image: s1156

originem ducentium. Videndum itaque quasnam aperite conveniat: cum non ex his aut illis apertis idem plane commodum sperari possit. Etsi enim utraeque cum jecore cohaereant, et universum corpus evacuare possint: tamen externae, quae a cava oriuntur, ad plethoram minuendam, sicut et affectus renum, uteri, dorsi, coxendicum, capitis, aliosque omnes, qui ex vena cava principium habent, curandos, commodius aperiri possunt: Sicut in affectibus melancholicis, iis inprimis, qui ex hypochondriis proveniunt, affectibus jecoris, lienis, mesenterii, internas aperiri utilius est.

Aperiuntur autem externae frictionibus cum foliis ficut, pannis asperis, hirudinibus appositis, succo cepae, succo centaurii aut cyclaminis, felle porcino, vel bubulo, aut linteis his succis imbutis. Internae autem suppositoriis et clysteribus acribus, etc. In iis tamen aperiendis cavendum est, ne sanguis nimis fluat. Nam facile est, in talibus fluxionibus aegrum ad [gap: Greek word(s)] deducere, si fluxus sit immodicus. Quapropter utile est, ut paulatim sanguis fluat: quod commode fiet per hirudines: de quarum ad haemorrhoides applicatione modo dictum est.

[note: Menses.] Mensium provocatio etiam ad imminuendum sanguinem institui potest. Nam cum natura, menstruo circuitu, sanguinem superfluum in foeminis per uterum evacuare soleat, si sanguis ille supptimatur, corrumpaturve, plurimi morbi inde foeminis accidere solent: a quibus etiam felicissime liberantur mensibus iterum fluentibus, naturae vel artis beneficio. Nam et natura interdum criticas evacuationes per menses feliciter instituit, ut etiam testatur Hippocrates, 1. epid. com. 2. part. 68. et 3. epid. aegrot. 10. Naturamque in hac re immitari Medicus potest, mensesque, si detineantur, citare. Qua in re hoc observandum est, ut in iis citandis eo tempore laboret Medicus, quo alias fluere solent. Alio enim tempore si id tentet, operam luserit. Natura enimin motibus suis certas periodos et stata tempora observare solet, neque nisi gravissimis de caussis ea mutare solet, quae et Medicus observare debet.

[note: Cucurbitulae scarisicata.] Cucurbitulae scarificatae, ut et scarificationes, etiam sanguinem evacuant. Non enim idem esse cucurbitulas scarificatas, et scarificationem supra, part. 1. hujus libri, sect. 2. c. 7. dictum. Suntque cucurbitulae scarificatae materia remedii sanguinem per se sensibiliterque, sed paulatim, evacuantis. Qua de caussa applicantur interdum propria ratione, interdum vero venaesectionis sunt vicariae. Propria ratione si applicantur, indicantur a vitio sanguinis non vehementi. Cum vero vicariae sunt phlebotomiae, adhibentur ob sanguinis vitium vehemens, quod quidem venaesectionem postulet, quam tamen non admittunt vires debiles. Itaque in hoc conveniunt cum venaesectione cucurbitulae, quod sanguinem sensibiliter et per se evacuant. Nam


page 1157, image: s1157

et totum corpus, ut venaesectio, evacuant, si sint numerosae, profundaeque scarificationes, saepiusque adhibeantur: atque tunc venaesectionis sunt vicariae. Differunt vero etiam a venaesectione; primo quidem in genere, quod non confertim, sed paulatim sanguinem evacuant: deinde in specie, quod cucurbitulae, quae non sunt numerosae, scarificationesque habent non profundas, nec saepius repetuntur, non totum corpus, sed solum partem, cui adhibentur, evacuant.

Est tamen in hoc genere cucurbitularum etiam quaedam differentia: aliae enim plus, aliae minus evacuant. Ubi enim magna et subita evacuatione, vel revulsione opus, magnae eam praestant; ubi parvâ minores commodae sunt. Unde Hippocrates, 5. aphor. 50. Mulieri si placet menstrua sistere, cucurbitulam quam maximam ad mammas appone.

Cucurbitulae nimirum proprie sanguinem cutaneum evacuant: quia tamen sanguine e cute effuso alius e venis majoribus in capillares et cutaneas effunditur: hac ratione etiam totum corpus evacuare dicuntur: si vero evacuatio illa sit parcior, ad totum non pertingit.

Et quia cucurbitulae scarificatae proxime sanguinem cutaneum evacuant: hinc evenit, ut plerumque tenuiorem sanguinem, qualis in venis minoribus continetur, evacuent. Si tamen accidat, ut etiam humores crassiores in cute haereant, ut in scabiosis, et in aliis quandoque morbis accidit, illum quoque cucurbitulae scarificatae evacuare possunt. Atque ita cucurbitulae scarificatae ad sanguinem quemcunque e cute evacuandum utiles sunt.

Et cum cucurbitulae attrahendo evacuent, commodissimus est cucurbitularum usus in iis affectibus, in quibus non solum sanguinis evacuatio, quam tamen vires non permittunt; sed et ubi revulsio aliqua requiritur: Utrumque enim praestare possunt.

Locum applicandi quod attinet, cum propria ratione adhibentur, vel ratione totius vel partis applicantur. Si ratione totius, partibus inferioribus applicentur: si ratione partis, ei, quae hoc praesidium postulat. In gravidis tamen partibus non inferioribus, sed brachiis potius adhibendae sunt. Cum autem sunt vicariae phleboromiae, ignobilioribus partibus applicentur, ut cruribus: ne si nobili adhibeantur, nondum evacuato corpore, materia ad eam trahatur. Sed haec de cucurbitulis evacuationis gratia adhibitis, intelligi volumus. Nam quibus partibus revulsionis et derivationis gratia sint adhibendae, suo loco dicetur.

[note: Scarificationes.] Verum et simplex sine cucurbitulis scarificatio sanguinem evacuare potest; quâ in suris frequentissime hodie AEgyptios uti, supra allegato loco dictum est. Adhibetur autem scarificatio, ut cucurbitulae scarificatae, interdum propriâ ratione, interdum ut sit vicaria venae sectionis. Ubi enim sanguinem ob vires venâ sectâ


page 1158, image: s1158

evacuare non licet: tum scarificationes sine spirituum dissolutione, ac virium dejectione sanguinem, praesertim tenuem, evacuare possunt, et venae sectionis vicariae sunt.

Instituuntur autem illae praecipue quidem in cruribus; quâ ratione non solum evacuare, sed et a capite, ac partibus superioribus revellere possunt. Quandoque tamen etiam in bracio vel dorso. Et ut facilior fiat sanguinis evacuatio, ante scarificationem partem fricare, ac spongiâ aqua calente madidâ fovere, utile est.

Propriâ vero ratione adhibentur, ubi ex parte aliquâ saltem evacuare propositum est. Ita quandoque, ubi ad locum inflammatione laborantem sanguis non amplius fluit, et suppurationem impedire, aut indurationem materiae prohibere volumus, scarificatio adhiberi potest. Frequentissime vero adhibentur scarificationes, ubi materiam aliquam acrem, malignam, et venenatam evacuare cupimus, ne retenta aegrum in periculum conjiciat. Ita in bubone pestilenti, in carbunculo, in morsibus, et ictibus animalium venenatorum scarificationes adhibere, non solum utile, sed et necessarium est. Nisi enim materia hoc modo e corpore evacuetur, sed in eo retineatur, ad interiora penetrat, aegrumque in vitae discrimen adducit. Idem faciendum in gangraena, ne ichores humoresque corrupti ad partes sanas serpant, easque etiam inficiant, et corrumpant. Et quidem saepe numorosa, et profunda scarificatione opus est, ubi ex profundioribus partibus humor malignus evacuandus est.

Tandem et antiqua ulcera, ac labra eorum callosa scarificare saepe necessarium est. Cum enim prava humoris in parte Qualitas ac dispositio in talibus ulceribus curam difficilem reddat: is per scarificationem evacuari potest, eoque evacuato curatio postea facilior redditur.

CAPVT XVII. De Venae Sectione.

SUperest adhuc de venae sectione, quae maxime efficax ad evacuandum sanguinem remedium est, tractatio. De qua etsi hoc loco ea saltem ratione agendum sit, quatenus sanguinem copiâ peccantem evacuandi et imminuendi vim habet: tamen cum de venae sectione doctrina, ut utilissima et maximopere cognitione digna est, ita variis quaestionibus et controversiis involuta sit: operae pretium nos facturos existimo, si de universa venae sectionis vi et utilitate hîc agamus.

[note: Quid venae sectionem postulet.] Magni momenti est quaestio: Quando venae sectio sit adhibenda; seu, quod illud sit, quod fructum et utilitatem, quae ex venae sectione oritur, (dum enim de venae sectione agimus, non solum tunicarum venae apertionem, sed ipsum ex solutione illâ provenientem fructum accipimus) requirit et postulat; et quo praesente


page 1159, image: s1159

venam aperire licet, quo vero absente, idem tentare integrum non est. De qua variae variorum sunt sententiae, quas omnes examinare longioris opera foret.

[note: Venae sectio est materia remedii, non indicatum.] Ex hac ut nos expediamus, hoc primo loco statuendum est: Venae sectionem non esse unum aliquod Indicatum, sed materiam remedii, quae pluribus Indicatis utilis est. Nam cum unum non nisi unum indicet: venae sectio vero diversis vitiis fuccurrat, ut postea dicetur: unum etiam Indicatum, quod ab uno aliquo Indicante suggeratur, non erit, sed potius materia diversorum Indicatorum et remediorum. Ut enim unius Indicati possunt esse multae materiae: ita una materia diversis Indicatis utilis esse potest.

[note: Usus venae sectionis.] Ut autem, quotnam sint Indicantia, quibus venae sectio satisfacit, inveniamus: de usibus, quos habere potest venae sectio, inquirendum. Sunt vero duo generales venae sectionis usus, materiam sanguineam vacuare, et per accidens, dum sanguinem caloris vehiculum detrahit, refrigerare. Vacuando rursum duo praestat. Nam et sanguinem e corpore tollit, et humoribus in venis cursum et impetum quendam conciliat. Priori modo et sanguinem vitiosum tollere, et eundem sola copiâ peccantem imminuere potest. Posteriori modo revellere, sanguinemque in partem irruentem retrahere, et derivare, eumque, qui influxit, mobilis tamen adhuc est, ad vicina trahere potest. Ut ita omnino quinque praestare possit venae sectio, nimirum, sanguinem corruptum evacuare, sanguinem imminuere, revellere, derivare, et refrigerare.

Verum etiamsi haec omnia praestare possit venae sectio: tamen an horum omnium gratiâ commode, tuto, et utiliter adhiberi possit, autores [note: Sanguis putrescens an venae sectione evacuandus.] vehementer dissentiunt. Quapropter de his venae sectionis usibus singulatim disquiramus. Et primo quidem, An utiliter sanguis, qui non ob copiam, sed secundum substantiam, quia corrumpitur et putrescit, naturae inutilis redditur, venâ apertâ evacuari possit, non ita apud omnes planum est. Rectius tamen illos sentire censemus, qui etiam sanguinem vitiosum ac putrescentem venae sectione evacuandum statnunt. Nam cum venae sectionis natura sit evacuare, et evacuando sanguinis vitia tollere: cur non etiam sanguini, ut corrumpitur et putrescit, vitiososque humores admistos habet, subvenire possit, caussa evidens nulla subest. Etenim cum in venis sanguis, et reliqui humores vitiosi, cum adsunt, confusi sint, apertâ venâ cum sanguine vitiosi illi humores simul effluunt. Atque ita levata, ut ait Galenus, 11. meth. med. cap. 15. quae corpus nostrum regit natura, exonerataque eo, quo velut farcina premitur, haud aegre quod reliquum est vincet. Itaque proprii muneris concoqui est habile, et excernet, quod potest excerni. Et quidem venae sectio in principio


page 1160, image: s1160

morborum tum locum habet, cum purgatio non semper tuto in principio institui possit. Accedit his et illud, quod natura in febribus plerumque non exiguam portionem materiae vitiosae ad extrema, et majores illas subcutaneas venas propellere soleat. Unde videmus plerumque prima vice sanguinem deteriorem effluere. Hac tamen in re quousque sanguinis corruptio processerit, perpendendum et quid vires ferant. Nam si sanguis nimis corrumptus est, et ratione caussae, (cum hoc modo in cacochymiam exquisitam degeneraverit) et ratione signi (cum vires imbecilles denunciet) venae sectio non competit: sed potius per dejectiones alvi, vomitus, urinam, sudores, is evacuandus est. Si vero mutari incipiat sanguis, nec dum in alium humorem excrementitium plane degeneraverit, venae sectione evacuandus est, non purgatione; cum non detur, quod specificâ vi id facere possit, pharmacum. Cujus sententiae patronum habemus Galenum, 4, de tuend. san. 4. et 6. Epid. Com. 3. part. 43. et alibi. Evenit quoque, ut sanguinis copia, quae antequam aeger in morbum incideret, illi oneri non erat, postea, ubi a morbo et calore febrili aeger debilitatur, eidem oneri sit.

[note: Venae sectio sanguinem imminuit.] Sanguinem deinde copia peccantem quod attinet, etsi et aliis ingeniis imminui possit: generosum tamen ad illum imminuendum remedium esse venae sectionem, nemo, credo, est, qui neget. Recteque venae sectio et in ea plethorâ, quae respectu vasorum, et in illa, quae respectu virium dicitur, adhibetur. Sanguinem enim imminuendo illud, quod antea metuebatur, rupturae vasorum, aut suffocationis caloris innati periculum tollit, et naturam onere, quo premebatur, liberat.

Ex his, quae de prioribus his duobus [note: An in cacochymia vena secanda.] usibus venae sectionis diximus, quid de illa ut vulgata, ita maxime inter autores controversa quaestione, An in cacochymia mittendus sanguis sit, statuendum, manifestum evadit. Patet enim hinc, cacochymiae, quatenus cacochymia, non competere venae sectionem. Etenim sanguinis vitiis emendandis et materiae sanguineae evacuandae solum destinata est venae sectio, ut cacochymiae purgatio. Quapropter ratione vacuationis convenit venae sectio, primo quidem in plethora exquisitâ: deinde in plethorâ nothâ, ex sanguine sole copia peccante, putrescente tamem, ut in synocho cum putredine: postea etiam in plethora nothâ, in qua alius quidem humor excedit, cum sanguine tamen simul abundante, sive plethora haec habeat adjunctam putredinem, sive non habeat. Denique in cacochymiâ nothâ, in qua alii a sanguine humores abundant, qui tamen a naturâ sanguinis non multum recedunt.

In cacochymia vero exquisita venae sectionem adhibere non licet: sed potius ea evacutio instituenda est, quae humoribus vitiosis proprie debetur, qualis est purgatio. Nam cum tres sint praecipuae cacochymiae


page 1161, image: s1161

sedes, prima corporis regio, venae, et habitus corporis, ex nulla harum commode cacochymiam venae sectione tollere licet. Ad primam enim regionem illam et sentinam corporis nullo modo pertingit venae sectio; nisi corpus omni sanguine exhauriatur. Nec si pertingeret eo, commode id faceret; cum vitiosos humores in venas raperet, sanguinemque bonum inquinaret et corrumperet. Si vero cacochymia sit in venoso genere: ea, ut diximus, evacuatione potius tollenda est, quae vitiosis humoribus debetur, qualis est purgatio. Haec enim ad defecandum sanguinem utilis est, vitiososque solum humores evacuat, et sanguinem ab his purum reddit: quod cum venae sectioni denegatum sit, utpote quae sanguinem probum simul cum malis humoribus educit, cacochymiae minus competit. Cum enim ea evacuatio solum utilis sit, quae, qualia oportet, evacuat, ut est apud Hippocr. 1. aph. 2. et Galen, ibidem in comm. et solum humorem noxium, non alium pro eo, ut bilem pro prtuita, aut pituitam pro bile tollit: in cacochymia certe venam secandam non esse, cuivis manifestum evadit; utpote quae peccantem humorem nec totum, nec solum evacuat, sed una sanguinem bonum. Qui cum in cacochymia illa, de qua loquimur, paucus sit; multum vero adsit malorum humorum: vel minima etiam boni sanguinis detractio non parum nocuerit. Imo non raro venae sectio solum bonum sanguinem sine pravis humoribus educit. Si enim vitiosus humor haereat in aliquo loco, qui longius paulo a vena, quae aperitur, abest: proculdubio solum bonus sanguis, et vix aliquid malorum humorum simul evacuabitur; cum, data porta, humores quivis obvii soleant effluere. Denique ei, quae in habitu corporis est, cacochymiae plerunque irrito conatu adhibetur venae sectio; quod non facile in habitum corporis receptos humores in venas revocare possit. Et si id praestare posset: hoc modo tamen sanguis bonus inquinaretur, revocatis ab habitu corporis in venas vitiosis humoribus, quos facilius et commodius erat per cutis spiracula evacuare. Ex quibus omnibus manifestum fit, cacochymiae, quatenus cacochymia, venae sectionem non competere. Et quamvis Galenus aliique autores in morbis ex vitiosis humoribus ortum habentibus adhibeant interdum venae sectionem: id tamen non faciunt, ut per eam cacochymiam tollant; sed vel ob adjunctam plenitudinem, suppressamque aliquam consutam evacuationem; vel particularis alicujus plenitudinis gratia, apertis iis, quae peculiarem cum parto affecta consensum habent et communionem, venis; ut in capitis plenitudine, et venatum, quae in ipso sunt, a sanguinis copia distensione venis frontis: vel revulsionis gratia, de qua ut jam agamus, ordo postulat.

[note: Venae sectio sanguinem rebellit.] Tertio itaque ob revulsionem adhibetur venae sectio. Estque ad sistendas


page 1162, image: s1162

das fluxiones humorum, praecipue contentorum in venis, summe efficax remedium, et ad praesentem aut impendentem fluxionem recte usurpatur; sicut etiam dum ruptis, apertis, et exesis venis, humores foras feruntur. Aperta enim venâ sanguinis impetus ad contrariam partem convertitur et retrahitur.

[note: Derivat.] Eodem modo etiam sanguinem, qui in partem jam influxit, nondum tamen ei impactus, sed adhuc fluxilis est, in propinquo apertâ vena ad vicina derivari posse, apud omnes in confesso est, nec dubitationem aliquam habet. Etsi interim non negemus, etiam aliis modis haec fieri posse, praesertim si fluxio sit extra venas. Verum plura de Revulsione et Derivatione suo loco dicentur: satis est hoc loco dixisse, venae sectionem etiam revulsionis et derivationis gratiâ commode adhiberi posse.

[note: Vinae sectio resrigerat.] Ultimo loco per accidens etiam refrigerare venae sectionem diximus. Verum etsi et hac facultate polleat, venae sectio: tamen si sola adsit intemperies, quae aliis remediis corrigi possit, nec aliud sanguinis vitium conjungatur, quod etiam venae sectionem postulet, refrigerantibus potius medicamentis utendum est. Si fanguis ita tamen ferveat, ut subitam refrigerationem postulet, quam alia medicamenta forte praestare non possint, aut aliud sanguinis vitium conjungatur, cui eadem operâ subvenire possit venae sectio: etiam hac de caussa, venae sectionem adhibere licet.

[note: Quibus Inadicantibus inserviat vena sectio.] Ex his, quos venae sectio habet, usibus facile colligere est, quae sint Indicantia, quibus inservit venae sectio. Cum enim contraria contrariis curentur, atque haec quinque efficiat venae sectio: sanguis dum vel putrescit et corrumpitur, vel peccat copia, vel cum impetu ad aliquam partem ruit, vel parti incumbit, vel vehementer ferver, venae sectionem postulat, ut materiam remedii, quae omnibus his Indicationibus satisfacere potest.

Verum nondum ex his venae sectionis natura plane patet. Cum enim in his sanguinis vitus gradus occurrant, non semper his praesentibus competit venae sectio, sed etiam aliis modis iis mederi possumus. Verbi gratia, si adsit plethora, nec tamen, ita magna: venae sectio non instituenda; cum hirudines, cucurbitulae, scarificationes possint sufficere. Quapropter illud inquirendum, quod venae sectionem ab aliis remediis, etiam sanguinem evacuare valentibus, discernat. Hoc autem nihil aliud est, nisi ipsa magnitudo vitii, seu affectus magnitudo ex sanguine. Nam cum inter sanguinem evacuantia venae sectio sit praestantissimum et maxime efficax remedium: tum solum his sanguinis vitiis competit, cum habent adjunctam magnitudinem, et tum solum aperienda est vena, cum magnum adest sanguinis vitium, quod subitam solutionem postulat, et ita urget, ut, nisi protinus tollatur, aegro maximum periculum impendeat; quod solum praestare


page 1163, image: s1163

potest venae sectio, quae confertim sanguinem evacuat. Unde et Galenus inter scopos venae sectionem requirentes proponit morbi magnitudinem: non quod morbi magnitudo revera venae sectionem indicet; quod nonnulli recentiores summis viribus defendere conantur: sed quod sit signum, quod vehemens sangninis vitium indicat. Ut enim in sanis gravitatis semsus plenitudinem insignem sanguinis arguit: ita in aegris morbus vehemens sanguinis peccantis vehemens vitium indicat. Praeter hoc cum venae sectionis vis saltem ad sanguinem fluxilem, nondumque parti impactum extendatur, sanguinis etiam mobilitas requiritur.

[note: Indicans adaquatum venae sictionis.] Unde tandem concludimus; Indicans, cui, mediante Indicato, ut materia auxilii, convenit venae sectio, esse vitium vehemens sanguinis fluxilis, qui vel secundum substantiam corrumpitur, vel peccat copia, velin aliquam partem ruit, vel alicui incumbit, vel nimium fervet, Itaque ubicunque adhibetur venae sectio, necesse est, adesse vitium vehemens sanguinis fluxilis, uno vel pluribus ex quinque dictis modis peccantis: et ubicunque vitium tale vehemens sanguinis fluxilis adest, venae sectio indicatur.

Haec tamen solum de sanguine, dum ut caussa principalis peccat, intelligenda esse existimat Capivaccius. Interdum enim sanguinem ut caussam sine qua non, et ut adjuvantem peccare, ac tum etiam venae sectionem requirere docet. Ut caussam sine qua non peccare, dum loco alicui topicum aliquod calidum applicandum est, atque metus est, ne sanguis eo confluat atque inflammationem pariat: item in febribus non sanguineis, ut tertianis; in quibus cum bilis non possit evacuari sine calefactione, sanguinem, ne inca lescat, evacuandum esse. Ut caussam adjuvantem peccare, quatenus in febribus ad focum earum et partem imbecillem confluit.

[note: Permirtentia bena sectionem.] Verum enimvero etsi his, quae recensuimus, praesentibus venae sectio indicetur: tamen quod ad ipsam exccutionem venae sectionis, non semper his praesentibus, venae sectio ipso actu adhibenda, sed etiam permittentia consulenda sunt. Nam cum venae sectio confertim sanguinem evacuet, simulque aliquid spirituum exhauriat, atque ita vires debilitet: videndum etiam, qua ratione vites sese habeant. Si enim sunt fortes, venae sectionem permittunt: sin autem debiles, eandem prohibent. Viriumque hic non solum praesentium, sed futurarum habenda est ratio. Nam etiamsi vires tunc, cum de venâ aperiendâ deliberatio incidit, validae sint: tamen nisi spes sit eas in futurum duraturas, vena aperienda non est.

[note: Viret.] Virium autem ratio primo quidem ex trium illarum substantiarum, quibus corpus nostrum completur, constitutione aestimatur; nimirum ex spirituosa, solidarum partium seminali, et carnosa substantia.


page 1164, image: s1164

Deinde ad virium robur faciunt tria illa membra principalia, Cor, Epar, et Cetebrum, quae corpus nostrum, quasi regunt, spiritus ad actiones nessarios omnibus partibus communicando. Unde nonnulli vires in insitas et influentes dividunt. Insitas illas quod attinet, ad spirituu et praecipue partium solidarum seu seminalium constitutionem respiciendum; quae si sint imbecilles, etiamsi partes carnosae bene se habeant, a venae sectione abstinendum. Contra, etiamsi secundum partes carnosas quaedam sit imbecillitas, modo reliquae recte sese habeant, venam aperire litet. Unde Galenus, ut est, lib. 6. Epid. sect. 3. aph. 29. mulieri etiam valde emaciatae venam aperuit. Influentes autem vires, seu quatenus in trium facultatum, Vitalis, Naturalis et Animalis robore consistunt, quod attinet, respiciendum praecipue ad facultatem, vitalem, utpote quâ laesa reliquae una laeduntur; cum caeteris leasis hanc mox affici necessarium non sit. Ab hac naturalis, facultaris robur spectandum; cum ejus imbecillitas, ut et vitalis, pessima sit, ejusque robur omnibus partibus sit necessarium, sicut cordis. Cerebri vero usus etsi ad vitam necessarius valde sit: in aegrotis tamen hujus. facultatis non tantum, ut aliarum, robur requiritur; cum non sit opus omnibus nervorum ac musculorum opera uti. Itaque in venae sectione hujus robur aut infirmitas minus aestimanda; magis autem robur facultatis naturalis; ommum maxime vitalis. Atque hac solâ firma sanguinem detrahere licet: debili vero, etsi aliae vires constent, non licer.

Verum n. vero cum vires duplici modo possint reddi infirmae, primo si ab humorum copia gravantur opprimunturque; deinde cum ab evacuatione aut simili caussa resolvuntur dejiciunturque: in posteriori salte imbecillitate prohibetur venae sectio. Nam imbecillitas, quae a gravate humorum copiâ provenit, tantum abest, ut venae sectionem prohibeat, ut etiam eam, si quis alius affectus, maxime requirat ac postulet.

Caetera omnia, quae, praeter vires, venae sectionem permittere aut prohibere dicuntur, eâ saltem ratione id: faciunt, quatenus nimirum virium firmarum aut debilium signa sunt. [note: AEtas.] AEtatem enim primo quod attinet, permittit venae sectionem aetas florens, seu quae inter pueritiam et extremam senectutem media est; non sui ratione, sed quod in his aetaribus constituti virium majus robur habere soleant. Neque enim qui aetate florent, si langueant venae sectionem sustinent. Prohibent eandem pueritia et ultima senectus. Pieros quidem quod attinet, cum eorum corpus sit humidum et rarum, adjunctumque calorem habeat, qui spirituum et substantiae utilis per meatus corporis patentiores vacuationem et dissolutionem indies molitur, ullam insignem vacuationem, qualis venae sectio, sine virium ja


page 1165, image: s1165

ctura ferre non possunt, et si omnino sanguinis evacuationem requirunt, aliis mitioribus remediis id tentare consultius est. Ideoque Galenus et Graeci non ausi sunt ante decimum quartum aetatis, annum venam secare, quamquam magnus morbus urgeret. Arabes vero in hac re audaciores fuere, et Avenzoar filio suo septenni sanguinem mittere ausus est: quem Latini quidam Medici imitati sunt. Trinca vellius de ratione curandi particul. hom. corp. affect. lib. 2. cap. 10. refert, Venetiis et Patavii medicos quosdam valde teneris

infantibus venam apperuisse, verum se id nunquam probasse; cum id preter rationem fieri videretur, et saepe etiam malus illius rei eventus sequeretur; et licet aliquando res bene succederet, id porius bonae fortunae,

quam rationi attribuendum fuisse. Ultima vero senectus ad venae sectionem inepta est, ob vires, quae in ea, propter spirituum et caloris et innati inopiam, debiliores sunt. Nam in extrema senectute constitutis si venam aperias, evenit plerumque, ut detracto sanguine vis, quae in illis supererat, emoriatur. Hoc tamen de aetate in genere tenendum, cum ea non per se, sed virium vel praesentium vel futurarum interventu, venae sectionem permittar aut probibear: non hic tam annotu numero, quam habitui ac virium robori artendendum esse, videndumque non solum quamdiu quis vixerit, sed quantum adsit virium: Cum fieri possit, ut septuagenarius facialis ferat venae sectionem, quam alius nondum annos sexagintra natus.

[note: Gravi dis anvenam secare liceat.] Mulieres, utero gerentes quod attinet, eae quoque non facile ferunt sectionem, non tam, ob vires proprias, quam alienas, ut loquitur Capivaccius id est, foetus. In gravidis enim non solum pro ipsius praegnantis nutritione; sed etiam ad foetum alendum sanguis est necessarius; et maxime quidem postremis mensibus, in quibus major foetus copiosiore alimento indiget: tumque venae sectio periculosior habetur, ut est apud Hippocrat. 5. aph. 30. Si tamen sit magna morbi vehementia, aliaque id permittant, etiam vena sectâ sanguis mitti, parcius tamen, in gravidis potest: cum observatum sit, multas: gravidas a pleuritide, anginâ, aliisque acutis morbis, sine abortu, venae sectione, liberatas fuisse; praecipue si sanguis abundet. Tum n. cum adsit sanguis copiosior, quam pro alendo foetu sit necessarius, ex aliqua ejus detractione non laedetur foetus. Imo scribit Marcellus Donatus, de histor. med. mirab. lib. 4. cap. 16. se novisse mulieres, quae secta vena ab abortu praeservabantur; cum eadem omissa abortum pati ob sanguinis copiam consuevillent. reciratque eo loci exempla hujus rei plura, tandemque contrarium probare ratione conantibus illud Philosophi ex 8. Physic. c. 4. objicit: Quaerere rationem, ubi sensus fidem faciat, esse quandam intellectus infirmitatem. Vide etiam Amatum Lusitanum, Cent. 2. curat. 89. et centur. 5. curat. 3. Et si quis omnino


page 1166, image: s1166

Aphorismum illum Hippoc. 30. sect. 5. urgeat, is illum de largiore illa anti quis usitatâ sanguinia missione intelligendum sciat. Quam nec nos in gravidis probamus, neque etiam suademus, ut in gravida sanguine omnino paueo praeditâ vena aperiatur: sicut et illud observari volumus, ut non venae partium inferioquidem, quae minorem cum utero consensum habent, aperiantur. Tandem accidat sane, quod tamen semper non fit, abortus: tamen saepe etiam foeminae quae abortum faciunt, servantur; expeditque, foetum potius solum, quam simul foetum et mattem interire.

[note: Natura propristas.] Naturarum etiam proprietas, habitus corporis, et consuetudo consideranda. Quidam enim largam sanguinis missionem citra noxam perferunt, alii moderatam tantum, alii ne minimam quidem, sed vel ad sanguinis missionis mentionem expavescunt, et ad eam exsolvuntur. Sicut nec in iis tuto administratur, [note: Consuetudo.] qui alias animo facile deficiunt. Ut et inlliis, qui venae sectioni assueti non sunt, majori cautione opus est: iis vero, qui tali evacuationi assueti sunt, tutius venam, cum opus est, [note: Halitus cerporis.] atque alia permittunt, aperimus. Ex corporis autem habitibus, qui dutus et densus est, nec facile dissolvitur, talem evacuationem rectius sustinet: at mollis, tener et ratus, quod dissolutiani obnoxius sit, ad venae setionem, et per eam sangui nis missionem, praecipue largam, non ita aptus est.

[note: Vita gonque.] Huc pertinet etiam vitae genus, quod si laboriosum sit, vires adeo confirmar, ut ferah sanguinis missionem multo facilius, quam ubi otiosum est. Observandum quoque, [note: Aeris canstitutio.] qualis sit ambientis aeris temperies, et qua ratione ab ea corpus nostrum afficiatur. Si enim aer sit temperatus, cum in tali constitutione plerumque sit major sanguinis copia, viresque firmiores, tutius venam secare licet. Si autem calida et sicca sit ejus constitutio, in eâ aut plane a sanguinis missione abstinendum, aut parcior, quam alias plenitudo requirat, adhibenda, cum talis constitutio corpus ac spiritus dissolvat, viresque imbecilles reddat. Ita etiam in frigida valde aeris constitutione cautius instituenda venae sectio. Nam metus est, ne corpus ante refrigeratum largâ sanguinis detractione nimis refrigeremus, calorque nativus sanguine, a quo fovetur, destitutus ab aere, et qui attrahitur, et extra ambit, nimis laedatur. Atque haec, quae de constitutione aeris dicta sunt, etiam de regionibus et anni temporibus, quatenus in his tales aeris constitutiones vigent, intelligenda sunt.

[note: Symptomata.] Symptamata denique etiam consideranda sunt, videndumque, an tale aliquod adsit, quod venae sectionem prohibere possit; ut sunt insignis aliqua evacuatio, vigiliae, dolor, et similia, quae spiritus ac sub


page 1167, image: s1167

stantiam corporis nostri dissipant, viresque resolvunt; nisi et ipsa venae sectione tollantur. Nam si evacuatio tempore sanguinis mittendi accidat, aut acciderit, et quidem tanto, quantam sanguis evacuandus requirit; avenaesectione omnino abstinendum, et naturae res omnis permittenda. Sin minus evacuetur, aliquid detrahendum, ut conjunctis evacuationibus tantum evacuetur, quantum opus. Si vero paulo post vel criticam vel aliam consuetam evacuationem futuram existimamus, (menstruo enim spatio in faeminis per uterum sanguis evacuatur: aliis, statis temporibus, haemorrhoides aperiuntur: aliis aliae evacuationes familiares sunt) si non omnino abstinendum a venaesectione, parcius sanguis mittendus est. Non minus abstinendum a venaesectione, aut certe parcius sanguis mittendus, si dolore vires jam fractae sint (si enim vires adhuc constent in magnis doloribus cum aegri commodo largius sanguinem evacuari ipse Galenus testatur) si vigiliis, aut alio gravi symptomate aeger infestetur, ne vires, quae symptomatis illis prosternuntur, plane tandem dejiciantur, et succumbant. Ita si os ventriculi ab humore quodam acri, aut vomitione molestante, offendatur, venae sectionem instituere non licet, nisi hurnor ille molestus tollatur, ac os ventriculi roboretur. Hoc enim nisi fiat, in maxima pericula aegri saepe conjiciuntur: testaturque Galenus, 1. ad Glauc. cap. 14. multos, qui ita affecti erant, interiisse, nonnullos ad extrema pericula redactos fuisse, cum Mediei eos evacuare tentassent, intermissa oris ventriculi corroboratione.

[note: An in sebrib. malignis, apparentibus jam exanthematibque venam secare liceat.] Ex his duarum quaestionum apud Medicos controversarum solutio peri potest. Primo enim quaeri solet: An in febribus malignis, apparentibus jam exanthematibus, vena sit secanda? In febribus malignis utiliter saepius venâ apertâ sanguinem mitti posse, hîc extra controversiam ponimus: sed de eo saltem quaerimus, An apparentibus jam illis maculis, quas vulgo petechias et febres inde petechiales nominarit, sanguinem mittere licear. De hac enim re alii aliter sentiunt. Qui omittendam, appatentibus jam exanthematibus, venae sectionem existimant, eo plerique moventur, quod metuant, ne venae sectione motus ille naturae, quo humores maligni ad ambitum corporis ejiciuntur, interturbetur, et natura in actione sua impediatur, quod summopere cavendum est, omninoque danda opera, ut maligni humores ad externa, et longissime a corde dissita amandentur.

Alii contra in ea sunt sententia; si alia adsint, quae venae sectionem requirant, petechias tanti faciendas non esse, ut illarum ratione omittatur venae sectio, neque ex venae sectione recte adminstratâ ullu oriri posse periculum. Quam sententiam cum vero consentaneam esse credamus, clarius explicandam censemus,


page 1168, image: s1168

mus, et quomodo recte accipienda sit, monstrabimus.

Hoc verum est et certum; motus naturae, si recte sese habeant, non esse turbandos, et naturae, si recte agat, totum negotium esse permittendum, et merito Hippocrates, 1. aph. 20. jubet, [gap: Greek word(s)] : et proinde si criticus talis sit motus, extra omnem controver siam est, nullo modo turbandum esse. Verum cum non raro inter initia mox talia exanthemata appareant, quid faciendum sit, diligentius perpendendum, et an naturae opus sint, considerandum. Nam cum tutius semper sit, naturae motus finem exspectare potius, quam eam temere turbare: si a natura excretionem moliente tale quid instituatur, et symptomata, apparentibus jam maculis, nonnihil remictere videantur: consultius videtur nonnullis, Naturae negotium committere, et quamdiu maculas protrudit, quiescere, et postea, si ab opere desistat, nec quantum par est, agat, id, quod necessarium est, exsequi. Verum cum plerumque maculae illae ab insigni solum sanguinis ebullitione, et humorum malignoru ac putrescentium fervore fiant, nihilque aegrum juvent: ipsarum gratia necessaria praesidia amittenda non sunt, et proinde venae sectio si indicetur, et vires ferant, non praetereunda. Neque est timendum, ne materia venae sectione ad interiora revocetur. Etenim si pars sanguinis abundans detrahatur; non ita exinaniuntur venae, ut ex aliis partibus, eo quasi destitutae, attrahere necesse habeant, sed saltem ad naturalem statum reducitur sanguis, Imo natura oneris, quo gravabatur. ac opprimebatur, parte levata, reliquum, quod molestum est, facilius vincet et expellet.

[note: An mulieri pleuritidi laboranti sub fluxum mensium vena aperienda sit.] Deinde cum accidere possit, ut mulier pleuritide corripiatur, atque eo ipso tempore, quo commodissime in morbo hoc venae sectio institui deberet, etiam menses fluere incipiant, vel fluxus eorum instet: quaeritur, Anvenae sectio instituenda, an praetermittenda sit. Nam morbum nunc gravissimum requirere venae sectionem, extra dubium est: imo si omittatur, metus est, ne aegra in praesens vitae discrimen conjiciatur. Contra eam non admittere videtur mensium fluxus. Etenim cum per hanc evacuationem non solum con sueto more superfluum sanguinem expurget, sed saepe hoc modo a gravioribus morbis foeminas vindicare natura soleat: et hic Hippocratis, aphoris. 20. sect. 1. locum habere videtur.

Ex hac difficultate ut nos expediamus, distinctione opus est. Nam si non mox instet mensium tempus: sanguis e brachii venis detrahendus, ut morbus postulat; dandaque est opera, ut id, quod opus est, ocyus exsequamur, antequam menses fluere incipiant, ne post fluentibus mensibus necessarium auxilium differre opus habeamus, aut minus commode


page 1169, image: s1169

adhibere possimus. Si vero paulo post mensas sperantur, in cruribus aperienda est vena, ut natura quasi irritetur ad sanguinem per loca consueta evacuandum, atque hoc modo sanguine evacuato humores a loco affecto revellantur. Cui tamen spei si non satis fiat, quod maxime urget, ut mox dicetur, exsequi decer. Quod si menses jam fluant, naturae impetus per aliquas horas considerandus est, et videndum, an sufficiant aut suffecturae sint mensium evacuationes ad id quoque evacuandum, quod morbi natura exigit. Si enim sufficere videantur, et hîc cum Hippocr. [gap: Greek word(s)] , consultum videtur. Si autem non sufficiat, aut etiam non suffectura videatur sanguinis per menses evacuatio: venis in crursbus apertis, juvanda est illa evacuatio, ut tantum, quantum opus est, sanguinis evacuetur. Si tamen morbus sit vehemens, et valde acutus, majorque corporis plenitudo, ut hoc quoque modo morbo illi satisfieri non possit: post venas in cruribus apertas, postero vel et jam eodem die, in brachio vena aperiatur, ligenturque interim, dum sanguis fluit, crura. Magis enim hic urget pleuritis, morbus periculosissimus, quam menses; et vitae major, quam mensium, habenda ratio est. Na si quis per dies aliquot, donec mensium fluxus sistatur, differat venae sectionem: malum interea vires sumere, atque hominem in vitae discrimen adducere potest.

[note: Quantum sanguinis cvacuandu.] Quantum autem agendum seu Quantitas sanguinis emittendi a magnitudine vitii a sanguine dependentis sumitur: atque prout hoc majorem vel minorem vim habet, ita sanguis copiosius vel parcius evacuandus; quod proportione respondet summae, mediae et minimae medicamentorum dosi. Vires tamen hic etjam, ut permittentes, et omnia ea, quae virium robustarum vel debiliu signa sunt, et supra inter prohibentia et permittentia venae sectionem enumerata sunt, perpendenda veniunt: videndumque, an eam evacuationem, quam affectus magnitudo postulat, ferant. Multam enim evacuationem robustae vires sustinent; infirmae largiorem evacuationem non ferunt. Iraque in vitio sanguinis vehementiore, si vires id permittant, uberior evacuatio instituenda: si vitium minus, aut vires imbecilliores, parcior. Unde in cacochymia notha parcius, paulo copiosius in plethora notha, adhuc copiosius in plethora exquisita sanguis evacuandus.

[note: An sanguit ad animi deliquium usque evacuandus.] Hinc in magno sanguinis vitio, viribusque constantibus, antiqui etjam ad lipothymiam seu animi deliquium sanguinem mittebant. Non autem illud animi deliquium intelligendum est, quod nonnullis venae sectionem expavescentibus, aut aliâ de caussâ, citra evidentem, et insignem aliquam evacuationem, accidit: sed illud, quod ratione evacuationis contingit. Hoc enim mensuram et terminum sufficientis evacuationis statuebant: et talem adhibebant in magnis inflammationibus, in


page 1170, image: s1170

febribus ardentissimis a sanguine ortum habentibus, in doloribus vehementissimis. Testaturque Galenus, 10. meth. m. c. 10. se experientia compe risse, si in ardentissimis sebribus usque ad animi deliquium sanguis mittatur, statim habitum corporis refrigerari et febrim exstingui; plurimosque alvo soluta et sudoribus erumpentibus plane sanitati restitui; in aliis autem vehementiam aegritudinis ita imminui, ut morbus deinde facile a natura vinci possit. Eandem utilitatem se expertum esse in maximis doloribus, in quibus venae sectio requiritur, nec vires dolore plane exsolutae sunt. Caute tamen hîc Medicum agere decet, nec ipsum animi deliquium exspectandum, multo minus syncope adducenda, ex quâ vix aeger aliquis revocari potest; sed cessandum, cum initium deliquii apparet: Quâ in re antiqui praecipue respiciebant, et recte quidem, ad coloris in facie mutationem, et ad pulsum. Cum enim vires incipiunt fatiscere, colorin facie, pulsusque incipit mutari. Labascens etiam sanguinis impetus aliquod signum hic suppeditat. Si enim minore impetu, quam antea, sanguis fluat, nec cutis vel pinguedo, vel crassities sanguinis, aut simile aliquid in canssa fuerit, vires defecturas indicio est. Quapropter quamprimum ex tali aliquo signo Medicus animadvertit, principium adesse deliquii animi, sanguinem cohibere decet, ne in periculum aut vitae discrimen aegrum conjiciat. Et praecipue nostris temporibus et tegionibus cautione magnâ hic opus est. Antiqui quidem largiorem sanguinis evacuationem adhibebant, et vix infra libram subsistebant, ut ex, Galeno patet, qui, lib. de cur. rat. per. sangu miss. scribit, se quibusdam sex cotylas detraxisse, quae singulae pendent uncias circiter octo: et eodem in libro c. 17. cujusdam Romani Oeconomo unâ vice detraxisse libras tres sanguinis, et horis non multis interjectis adhucunam. Largius etiam Itali, et praecipue Hispani, sanguinem mittunt Nostra vero corpora vix tantam sanguinis evacuationam ferunt, atque periculosum est eam tentare. Neque Medicorum quisquam facile aestimare potest, quae posttam copiosam sanguinis evacuationem vires futurae sint; utpote quae saepe ex variis caussis insperato etiam dejiciuntur: observatumque est, ut etiam testatur. Galen: 9. meth. med. 10. quosdam inter manus Medicorum indeliquium ejusmodi lapsos interiisse, neque unquam revixisse; alios a tali evacuatione in longos et graves; morbo incidisse; nonnullis per reliquum vitae tempus corpus redditum frigidius, ex quâ refrigeratione ex quavis occasione laesi tandem in morbos lethales delapsi sunt. Itaque consultius est, cum in nostrâ potestatesit, quantum detrahere velimus, peccare in defectu, quam in excessu. Si enim minus, quam requirebatur, evacuatu sit, repetita sanguinis missione id, quod restat, adimi potest: vires vero semel largiore evacuatione prostratae no ita facile restitui possut.


page 1171, image: s1171

Nam neque istud hoc loco praetereundum est, et unâ, et partitis vicibus sanguinis idoneam quantitatem evacuari posse. An autem unâ vice, an pluribus sit evacuandus: magnitudo affectus et vires monstrant. Nam si malum vehementissimum sit, unâ vice evacuare sanguinem suadet; ut in synochis febribus. Si vero morbi non fuerit tanta vehementia, partiri vacuationem licet. Vires autem quo fortiores sunt, eo tutius licet sanguinem una vice evacuare: quo imbecilliores, eo magis partiri evacuationem decet, et repetitis vieibus citra virium jacturam educere, quod necessum est.

An vero eadem, an alia die reiteranda sit venae sectio, indem affectus magnitudo, viresque docebunt. Si enim vitium sanguinis sit vehemens, et vires facile recolligantur: citius repetere venae sectionem integrum est. Si vero malum non ita urgeat, aut viribus minus fidatur: tardius reiterandum est.

[note: Quando vena secanda.] Quando agendum etiam, seu tempus venae aperiendae est perpendendum. Cum ex intempestiva venae sectione plus mali, quam commodi in aegrum redundet. Tempus autem venae sectionis definit praesentia eorum Indicantium, quibus venae sectionem supra inservire diximus; et prohibentium, quae etiam supra enumerata sunt, absentia. Quapropter eo morbi, in quo venae sectio requiritur, tempore vena aperienda, in quo vires optime ferunt, nihilque adest, quod prohibeat, et cujus ratione, si sanguis mittatur, aegre plus incommodi, quam boni, accidat.

Ex quo apparet, commodissimum tempus esse plerunque morbi principium, et rectissime venam aperiri quamprimum adest Indicans, praesertim si vires adeo robustae non sint. Nam metus est, ne, si differatur venae sectio, vires a morbo dejiciantur, et sic agendi occasio effugiat, quae semel elapsa non ita facile reparari potest. Hoc tamen agendi tempus commodissimum si praeterlapsum sit; quod non raro propter aegrorum negligentiam aut inobedientiam fipri solet: non ideo postea plane omittenda est venae sectio, sed in reliquo tempore id eligendum, quod maxime commodum haberi potest. Neque enim in sanguinis missione drerum numero tempus est definiendum: sed tam diu tempus remedio patet, quamdiu Indicans praesens est, et prohibens nullum advenit. Nam quanquam dierum multitudine sanguinis mittendi occasio non raro amittatur: non tamen id dies per se efficiunt, sed quod interim materia morbifica a natura vincatur, atque Indicans cesset; vel vires dissolvantur longitudine morbi et gravitate Symptomatum; vel natura coctioni et pugnae cum morbo intenta sit, a qua avocanda non est.

Inter ea autem, quae venae sectionem remorari possunt praecipue sunt succi crudi, cibique inconcocti in primis viis. His n. praesentibus, praesertim copiosis, nisi sanguinis vitium


page 1172, image: s1172

sit vehementissimum, venae sectio, etiam Galeno, 9. method. med. 5. et 11. meth. med. 14: suadente, differenda est, donec humores ii concoquantur, ne ad epar attrahantur, obstructiones pariant, et plus damni ita inferant, quam ex venae sectione possit sperari commodi. Quam ipsam ob caussam etiam primas vias clystere vel medicamento leniente mundare utile est.

Deinde perpendendus est materiae morbificae motus, ut accessionum et exacerbationum morbi caussa est. Nam si continenter et sine accessionibus aut exacerbationibus affligat morbus: mox, nisi aliquid aliud prohibeat, vena aperienda est. In iis autem morbis, in quibus. intermissiones quaedam sunt, et in quibus certis: temporibus paroxysmi repetunt, accessionis tempus ad venae sectionem incommodum est. Neque enim, Natura vim materiae morbificae, si mulque tantam, evacuationem facile sustinet: neque etiam natura a pugna cum morbo avocanda, et crisis, quae forte fieri posset, impedienda. Sed commodius hîc est intermissionis tempus, aut si id nimis breve sit, declinatio paroxismi. Idem statuendum est, si morbus non plane intermittat, sed aliqua saltem fiat remissio. Tum enim tranquillius tempus est eligendum. Negligendum tamen hîc etiam non est Oribasii preceptum, quod habet, lib. 7. Collect. Medicinal. cap. 8. nimirum si magnum aliquod Symptoma in accessione motuendum sit ut suffocatio, convulsio, aut excrucians dolor, declinationem exspectandam non esse Symptomata denique etiam consideranda. Haec enim si sint vehementia et vires dejiciant, venae sectionem differendam suadent, donec mitiora ea reddita sint; nisi per venae sectionem ea ipsa mitigari possint.

[note: Hora vena sectionis commoda.] Horam quod attinet, si affectus vehementer urgeat, quales sunt vehementes inflammatione, suffocationis periculum, casus ex alto vel gravis contusio, qua cunque diei hora, vel etiam mediâ nocte, nulla praeparatione praemissa, nullaque mora inter posita, venam aperire licet; recteque Galenus, lib. de cur. rat. per sang. miss. cap. 12. et 21. eos reprehendit, qui solum a secundâ diei horâ ad quintam aut sextam sanguinem evacuandum putabant. Hoc enim in morbis vehementer urgentibus locum non habet, sed in iis saltem, qui dant inducias. Nam in his diei tempus commodissimum eligendum est, matutinum nimirum, unâ atque alterâ hora post somnum. Tum enim cibus hesternus coctus est, et vires plerunque magis vigent.

[note: Quae vena aperienda.] Ubi autem, seu locum et venam aperiendam quod attiner, de eo in universum hîc agendum non est; sed quae venae revulsionis et derivationis gratia aperiendae sint, suo loco dicetur. Reliquos usus venae sectionis et praecipue evacuationem quod attinet, etsi quaecunque vena aperta totum corpus evacuare possit: tamen hoc commodius praestant ampliores


page 1173, image: s1173

simulque respiciendum est ad fontem sanguinis et fomirem mali, qui praecipue sunt epar et lien. Aperiendae itaque sunt venae in cubito dextro vel sinistro, prout malum requirit, interna, externa, aut media; et praecipue interna, quae citius et comodius id praestar, utpore quae a vena cava, et ipso sanguinis fonte plurimum elicit; quae si obscuriot sit, media aperiri potest. In mulieribus tamen, cum vitium sanguinis est a suppressione menstruorum, utilius est: venas inpoplite aut talo incidere, ut ita simul evacuetur, quod est inutile, et menstrua non retrahantur, sed potius evocentur.

Sanguine, ut par est, evacuato, homopaulisper quiescat et supinus decumbat, ut omnibus partibus in spinam dorsi, tanquam corporis basin reclinatis, quies concilietur, in qua Spiritus exhausti instaurentur. Nullo vero modo permittatur, ut homo ad exercitia nimis cito praeparet, et corpus ullo modo fanget, omnisque tum animi tum corporis motus nimius prohibeatur. Non tamen continuo a venae sectione dormi endum, ne calor languidior intro repens exstinguatur, aut imminuti. Spiritus obruantur. Horis vero aliquot a venae sectione elapsis nihil vetat dormire; modo assidentes caveant, ne in somno fascia, qua vena obligata est, solvatur. Hora una aut altera a sanguine misso alimentum morbo accommodatum offerendum, sed parca manu, neque avide ad pleniorem victum properandum.

[note: An in affectibus lienis potius in sinistro quam dextro braclie vena aperienda.] Hoc loco non incommode (licet etiam revulsionem spectet) explicaturilla quaestio: An in affectibus lienis potius in sinistro, quam in dextro brachio vena aperienda. Etsi autem majorum aucoritas nobis merito sacrosancta esse debeat: tamen eorundem etrata dissimulanda non sunt; ne et nos ipsi posteritati imponamus. Qua de caussa laudem potius, quam vituperationem merentur, qui in majorum sententias interdum, non, contradicendi studio, sed veritatis investigandae gratia, inquirunt; ac propterea et nobis veniam dari posse existimamus, si, quae a recentioribus contra antiquorum sententiam circa hanc quaestionem dicta sunt, in medium adducamus, et censurae, veritatis studio, subjiciamus. Galenus, 2. ad Glauc. cap. 2. hac de re ita scribit: Si splene inflammationem patiente sanguinem vis evacuare, interiores in manu sinistra venas secato; et si hepate, eadem ratione in dextra. Et, lib. de curandi rat. per sang. miss. c. 15. docet: Nullam afferri utilitatem liene turgente ex dextra nare erumpente: sanguine, nec in jecore ex sinistra, sed revulsionem, quae in directo adhibetur, evidentem utilitatem celeriter ostendere: additque, cap. seq. multum juvari afflictum lienem sanguinis ex sinistro brachio detractione. Verum his non assentiuntur recentiores quidam, atque inter hos Thaddaeus Dunus, atque existimant, hanc opinionem non solum non firmis rationibus destitui, sed et solidis rationibus; oppugnari posse. Quocunque enim


page 1174, image: s1174

fine, laborante liene, adhibeatur venae sectio: nulla de caussa vena sinistri brachii venae dextri praeferri potest. Evacuatio quidem nulla ex liene sinistri brachii venis apertis sperari potest: cum nullus sit in sinistro brachio ramus, qui sit propior lieni, et magis cum liene communicet, quam rami in dextra, sed omnes utriusque brachii venae ab epate, non a liene ortum ducant, et venae brachii sinistri cum liene nihil communitatis habeant, nisi mediante epate, a quo prodeunt; eodem modo, ut venae dextri brachii. In revulsione vero cum ea praecipue vena eligenda sit, quae sanguinem affluentem retrahat, et revocet, et ruenti contrarium motum conciliet: caussa nulla urgere videtur, cur eo fine sinistri brachii venae potius, quam dextri aperiendae sint. Sanguis enim, qui ad sind liennem fluit, proxime et immediate ad brachium sinistrum trahi non potest, sed primo ad epar trahitur, postea ad brachia: quae in re sinistri brachii nulla est praerogativa.

CAPVT XVIII. De Revulsione.

ABSolvimus hactenus ea, quae de humorum evacuatione dicenda erant: proximum jam esset, ut de tertio humorum vitio, quando scilicet secundum qualitates a naturali statu recedunt, diceremus. Verum quia ratio emendandi vitiosas humorum qualitates maxima ex parte ex iis, quae de humorum praeparatione supra dicta sunt, patet: rectâ ad materiam motu pecoantem accedimus. Nam praeter hactenus explicata vitia, etiam humores motu a statu naturali recedere possunt: dum nimirum vel non recte moventur, i. e. eo, quo non debebant, moveri, h. e. quo secudum naturae leges quiescere debebant, tempore moventur, vel cum moveri debebant, non moventur, vel diminute moventur, vel eo quo non debebant, moventur. Ita si foeminis saepius, quam singulis mensibique, sanguis excernatur, vel non excernatur, vel per aliam paxtem, quam uterum excernatur, vitium in motu est. Primum vitium motum coercens indicat, secundum motum ciens, tertium motum adjuvans, quartum motum corrigens et ad alium locum avertes. Haec itaque etiam humorum vitia, quae ipsi respectu motus obveniunt, jam perpendamus, et, qua ratione corrigi, et emendari possint, doceamus, primoque de materia, quatenus [note: Humores motu peccantes.] non recte movetur, agamus. Hujus autem seu materiae motu peccantis nomine non solum accipiendi suny humores, qui ad partem aliquam fluunt, se etiam ii, qui jam in dum tamen partem aliquam influxerunt, nondum tamen ei firmiter inhaerent et impacti sunt, neque dum extra venas in membri spatia effusi sunt, sed adhuc in venis ejus quasi fluctuant. Nam et hi retrahi et retrudi ex parte, in quam illapsi sunt, possunt. Neque etiam humorum motu peccantium nomine solum ii veniunt, qui in parte,


page 1175, image: s1175

ad quam fluunt, subsistunt, sed ii quoque, qui per partem, ad quam moventur, e corpore effluunt.

Qua autem ratione humorum fluxus concitentur, supra dictum est: jam, qua ratione sedandi sint, dicendum. [note: Non omnis humorum motus inhibendus.] Hoc tamen prius monendum; Non omnes fluxus esse inhibendos. Natura enim vel copia, vel pravi tate humoru onerata non raro se se utiliter exonerat. Nam si natura intra corpus ad ignobile aliquod membrum, verbi gratia, glandulas, humores sibi molestos deponat: fluxio ea impedienda non est; modo levem pariat affectum. Est enim majoris mali in minus mutatio. Verum si gravem affectum pariat, et illa inhibenda est. Ad nobile tamen membrum humor non retrahendus, sed ad ignobilius, aut e corpore evacuandus est. Quod si e corpore humor effundatur, solum ii fluxus permittendi, quos natura recte agens, per convenientes vias, et a materia, copia vel qualitate molesta, instituit. Reliqui omnes cohibendi sunt: ut qui fiunt ex humonbus utilibus, aut utilium colliquatione: aut qui quidem ratione materiae, utpote quae vitiosa est, mali non sunt, ratione tamen accidentium pravorum, quae illos comitantur, vires labefactant: et qui fiunt per inconvenientem regionem.

[note: Humores motu peccantes quid indicent.] Humores itaque ut motu peccant, unicam indicationem suppeditant, morum inhibendi, et humoris impetum sistendi, seu humorem a loco, ad quem praeter naturam fluit, averrendi. Indicatione autem huic variis modis satisfacere possumus, si nimirum vel humori ea, quae pro motu mecessaria sunt, adimamus, vel eundem vi retrahamus. Nam cum, ut humor in partem aliquam fluat, requiratur, ut et ipse sit tenuis, mobilis et fluxilis, non crassus; viae per quas moveri debet, pateant; et a parte promte recipiatur: facile fluxum inhibebimus, si haec ei adimamus: si nimirum ex tenui et fluxili crassum faciaimus, si vias ipsi intert ludamus; et meatus, per quos fluere debet, arctemus et angustiores reddamus; denique si ipsum aditu prohibeamus, et meatus, qui in parte sunt, ne promte recipiatur, constringamus.

Cum autem haec saepe vel adhibere non liceat, vel ad fluxionem sistendam non sufficiant: eosdem humores vi revocamus, et retrahimus. Retrahuntur autem humores vel vacui, vel caloris, vel doloris ratione. Vacui ratione vel potius vacuando humores retrahunt, quae illos per alias partes e corpore effundunt et evacuant, ut venae sectio, scarificationes, hirudines, mensium fluxus, haemorrhoides, purgatio per alvum, vomitus, urinae, sudores. Calore et dolore retrahunt, quae vim calorem et dolorem ciendi, aut etiam utrumque praestandi habent, ut sunt frictiones, ligaturae, lotiones, fomenta, vesicatoria, caustica et similia.

[note: Quot modis motus humorum inhiberi possit.] Atque ita etsi ut unum est indicans, nimirum humorum in motu vitium, ita etiam unum sit indicatum, nimirum auxilium motum inhibens, et


page 1176, image: s1176

humorem a parte, ad quan fluit, avertens: tamen modi hoc efficiendi varii sunt, quatuor nimirum, Revulsio. Derivatio, Interceptio et Repulso, Derivatio, Interceptio et Repulsio, Si enim ad contraria vi retrahimus, Revulsio dicitur; si ad propinqua, Derivatio; si humoribus fluxibilitatem demimus, et vias, per quas fluunt, arctamus, Interceptio appellatur; si aditu prohibemus, parte constricta, et quasii retiudine, Repulsio.

[note: An Revulsio, derivatio, rebulsio, interceptio varia Indicata sint.] Etsi vero recentiores nonnulli hac de re aliter sentiant, et has humorum impetum sedandi rationes non unius tantum indicati varios modos esse, sed varia indicata censeant: proposita tamen sententia nobis verior videtur. Cum enim tot sint indicata, quot ea, ad quae omnes curandi scopi, et omnia, quae pro affectu tollendo aguntur, tendunt: merito hîc unum saltem indicatum agnoscimus. Omnia enim opera omnesque modi et molitiones, quae pro humorum motu vitioso tollendo adhibentur, unum hoc asgunt, et hoc unico fine instituuntur, ut humores a parte, ad quam vergunt, removeant, et partem affectam a mole irruentium humorum liberent; sive humores revellantur et retrahantur ad remota, sive deriventur ad vicina, sive mobilitas iis adimatur et via intercipiatur, sive a parte repellantur. Qua de caussa etiam nunc hoc vel illo, nunc pluribus, nunc omnibus his modis utimur, pro varia circumstantiarum ratione. Quod tamen, si modi hi essent peculiaria et diversa indicata, facere non liceret. Unumquodque enim indicans suum peculiare indicatum habet: neque tollitur affectus, nisi indicanti cuilibet suum indicatum opponatur, atque indicationi, quam quodlibet indicans suggerit, satis fiat: neque unum indicatum pluribus indicantibus, aut uni indicato plura indicatia opponi possunt. Neque ab hac sententia me dimovet illud, quod nonnulli hoc absurdum metuunt, et fas fore scribunt sine ullo discrimine hoc vel illo motum inhibendi modo uti, si vitium in motu unum solum remedium indicaret, motum scilicet, inhibens seu corrigens. Etenim etsi saepe fieri possit, ut Revulsio, Interceptio, Repulsio simul instituantur, et paulo post etiam Derivatio: tamen ut in omnibus affectibus hoc fiat, necessarium non est, sed partis affectae natura, materiae fluentis conditio, et aliae circumstantiae perpendendae, quae determinabunt, an omnes hi sanguinem a parte affecta avertendi modi, an vero hic vel ille magis locum habeat, et commodiorsit. Sed de his fluxionem sistendi modis jam in specie dicendum, et quidem primo de Revulsione et Derivatione.

[note: Revulsio quid.] Revulsionem, quae Graecis [gap: Greek word(s)] dicitur, quod attinet, ea est aversio humoris in partem aliquam fluentis in contrarium. Aversio enim est commune genus Revulsionis et Derivationis, humotisque in aliquem locum affluentis in aliam partem tractionem significat. Revelluntur


page 1177, image: s1177

autem humores, non qui jam sunt in parte affecta (hi enim proprie ex parte affecta, aut vicina, evacuantur) sed ii, qui ad partem aliquam fluunt aut fluxuri sunt: qua ratione cavetur et prohibetur, ne pars affecta humoribus affluentibus repleatur. Reprehendunt quidem nonnulli hoc, quod etiam fluxuris revulsionem debere dixi, ab surdumque putant, humorem revellere velle, antequam moveri incipiat. Verum haec mea mens non est, quod revulsio institui debeat, antequam ullus motus humorum adsit, sed hoc volo, si humores aliqui jam actu ad partem aliquam fluant, metusque sit, ne et reliqui eodem motu concitati in eundem locum ruant, praecavendum hoc esse, et propterea et hoc et illos, a parte, in quam fluunt, vel fluxuri erant, longissime avocandos.

[note: Revulsio quomodo ad contraria facienda.] Quid autem per contrarium sit intelligendum, non ita liquidum est: dum alii contrarium humorum motum accipiunt, ita ut tunc humor in contrarium revelli cicatur, quandocunque ipsi contrarius motus conciliatur, et ad ipsum fluxionis originem, vel partem origini proximam humor retrahitur; licet id non fiat ad contrariam: alii partes oppositas et contrarias solummodo per contrarium intelligunt. Qua de re tamen non omnes idem sentiunt. Alii enim omnes oppositiones admittunt, nimirum antem, retro; intus, extra; dextrorsum, sinistrorsum; sursum, deorsum: alii aliquas saltem: iterumque nonnulli ad remotas aliquo modo, alii ad remotissimas esse revellendum censent. De quibus omnibus pluribus agere nimis prolixum foret: quae veriora nobis videntur, proponamus, et breviter explicemus.

Revulsio cum respiciat humores non illos, qui jam in affecta parte sunt, sed illabentes, magisque partem mittentem, quam recipientem: omni Revulsioni hoc commune est, et in omni hoc requiritur, ut humori fluenti motum contrarium conciliet, ipsumque ad partem, non in quam vergit, sed in contrariam moveat, et ita, ut ad partem affectam amplius non fluat, efficiat. Ex quo sequitur, [note: Revulsio non debet fieri ad proxima.] ad proxima Revulsionem fieri non debere. Si enim ad proxima fieret, periculum immineret, ne a toto pleno, ea irritatione et occasione, ad affectam partem major fluxus concitaretur. Sed potius, ut vera fiat Revulsio, et contrarius motus humori fluenti concilietur, eae, quae magnam et notatu dignam ab affecto loco distantiam habent, et a membro laborante remotae eique oppositae partes eligendae sunt; inprimis secundum longitudinem et latitudinem corporis. Neque enim Revulsionem simpliciter dictam omnes oppositiones includunt, sed eae solum, quae justam distantiam habent; quales sunt secundum longitudinem et latitudinem.

[note: Revulsio duplex.] De reliquis oppositionibus hoc tenendum: duplicem a nonnullis statui Revulsionem, unam, quae simplliciter


page 1178, image: s1178

et absolute talis, seu universalis [note: Revulsio universalis.] Revulsio dicitur, quae contrarietatem observat, respectu totius corporis, et in eo contrarios terminos respicit, undecunque etiam fluant humores; ut cum a capite revellimus ad crura et pedes: aliam vero esse Revulsionem particularem seu localem, [note: Revulsio localis.] quae in uno membro tantum contrarios terminos, et oppositionem partium ejusdem membri respicit; et in eodem membro a parte anteriore ad posteriorem, vel a posteriore ab anteriorem revellit, ut cum ab occipite ad synciput, et contra, revellimus. Quae quidem oppositio in exquisita Revulsione locum non habet, et quae secundum hanc oppositionem fit Revulsio nomen Revulsionis simpliciter vix meretur, sed Revulsionis localis, aut potius Derivationis. Habent et alii aliam Revulsionem localem, quae nimirum fit in fluxionibus, in quibus humores et certa et definita aliqua parte, ceu fonte, affluunt, et simpliciter non partium in toto et universo corpore oppositionem servat, sed ad mittentem, etsi plane remota non sit, trahit.

[note: Quae oppositiones in Revulsione locum habeant.] Revulsionem illam simplicem quod attinet, quae proprie revulsio dicitur, ea morborum principiis, ac cum corpus adhuc plenum est, maxinae idonea est, et secundum longitudinem et latitudinem corporis, ut dictum, praecipue instituitur. Reliquae oppositiones etsi adhiberi possint: tamen locum non habent in Revulsione, simgliciter dicta, sed in locali solum, quae in morborum principiis, et cum corpus plenum est adhiberi non potest; cum tunc plus ad partem ad fectam trahat, quam ab eo revellat. Ita etsi Hippocrates 6. Epid. comm. 2. text. 27. posteriori capitis dolentem in fronte venam rectam incisam juvare dicat, et Revulsorium hoc remedium Galenus appellet; locale tamen hoc esse ibidem docet, quod minime competit in principio corpore pleno. Nam ho modo sanguis ex partibus inferiori bus venae sectione magis ad caput at traheretur.

Deinde etiam ex eo, quod dictum est, Revulsione humorem fluentem in contrarium trahi, manifestum fit, ad originem et principium flixiones esse retrahendas, seu in contratiam ei, qua affluunt et in quam instuunt, partem esse revocandas.

Verum cum instrumenta plura sint, quibus humores retrahuntur, quae supra enumerata sunt, quorum alia cum humoris evacuatione, ali sine ea revellunt; tum etiam princi pia fluxionum alias sint manifesta, constetque ex una praecipue parte humores affluere; interdum vero lateat principium fluxionis, aut ex toto corpore affluant humores: partes etiam, ad quas trahendi sunt humores, nunc hae, nunc illae eligendae sunt. Nam cum a toto corpore fluunt humores vel principia fluxionum latent: commode ad remotissima fit revulsio. Sic enim at omnibus, quae mittere possunt, retractio fic. In quem finem plerunque


page 1179, image: s1179

adhibentur extremorum frictiones, ligaturae, fomenta et similia. Cum vero principium fluxionis certum est, ad id etiam fluxio est revocanda; etsi non sit pars remotissima. Hinc in haemorrhagia narium cucurbitulae regioni epatis apponuntur: ita cauteria et similia adhibentur capiti, ubi ex hoc fluxiones in pulmones decumbunt, ut etiam ex Galeno videre est, qui, 5. meth. med. cap. 13. mulieris cujusdam Romanae, quae ex catarrho sanguinem rejiciebat, capiti raso medicamentum ex palumbium stercore imponit.

[note: Revulsio per venae sectionem.] Cum autem sanguis per venas fluat, et propterea venae sectione commodissime revellatur: de Revulsione hac per venae sectio nem in specie quid dicendum; cum de hac plurimae inprimis occurrant controversiae. Etsi autem Revulsio ad remota valde commoda sit; (cum hoc semper observandum veniat, ut Revul sio a parte affecta retrahat, non ad eam attrahat) et propterea etiam venae sectio, quae Revulsionis gratia fit, in parte distanti et remota instituenda sit: tamen non simpliciter pars remotissima ad venae sectionenem egenda est, sed quae sit e directo, seu [gap: Greek word(s)] , seu quae praeterea conjunctam habeat venatum communionem. Recte enim Galenus, 3. de fract. text. 12. atque alibi [gap: Greek word(s)] Hippocratis, per [gap: Greek word(s)] explicat, quae nihil aliud est, quam directio quae quaedam vasorum, per quae humorum detuctiones commode fieri, et ex una parte in aliam facile fluere possint.

[note: Rectiusdo duplex.] Duplicis autem rectitudinis apud autores mentio fit; unius, quam naturae rectitudinem appellant, qua dextra dextris, et sinistra sinistris respondent, quae fit seu per occultos quosdam meatus, seu venas ejusdem lateris ascendent et descendentes; alterius, quae fit per manifestos venaurum ductus. Verum rectitudo illa naturae etsi neganda non sit, et necessaria sit in aliis remediis revellentibus: tamen in venae sectione locum habere no potest. Per angustos en. m et occultos meatus sanguis revelli non potest. Rectus igitur venarum [note: Quae venerum rectitudo in revulsione observanda.] tractus et ductus, ac venarum manicosensus est observandus. Qua re tamen iterum autorum sententiae discrepant. Alii enim venam, quae Revulsionis gratia aperiri debet, comunem esse volunt cum parte affecta, alii cum mittente: alii praeterea etiam rectitudinem fibrarum in venis requirunt; atque eam [gap: Greek word(s)] significare dicunt. Verum cum Revulsionis simpliciter et proprie dictae proprium sit in contrarium avertere, contrarium humori motum conciliare, ejusque munus sit, non id, quod influxit, detrahere, sed potius quod influit revocare: venae, quae Revulsionis gratia aperiuntur, potius cum parte mittente, quam recipiente communicent, necesse est. Ita enim ad principium fluentem sanguinem revocamus, et ad locum, unde fluit retrahimus, et contrarium ipsi motum conciliamus.

Venas nimirum hîc debemus eligere, quae sunt a parte affecta remotae,


page 1180, image: s1180

et cum mittente communionem habent, id est, quae e directo parti affectae opponuntur, vel secundum longitudinem vel latitudinem. Ut, si pars affecta sit infra, verbi gratia, in ischiade, in parte superiore, cubito nimirum, in eodem latere, vena est aperienda; quod suadet etiam Galenus, lib. 10. de compos. medic. secundum loca cap. 2. Si vero pars affecta sit loco superiore, verbi gratia, latus dextru, in opposito cubito vena secta revellit. Quae etiamsi ex parte affecta non evacuet nihil refert: neque enim Revulsionis est ex parte affecta evacuare. Ita pro Revulsione ex epate interior dextri cubiti eligenda est. Haec enim non solum superioris ad inferius relationem habet, sed etiam proxime mandantem partem respicit, vacuans ex vena cava sanguinem, a qua in epatis substantiam transmittitur sanguis facturus inflammationem. Eademque rectitudo etiam in aliis partibus observanda, de qua Galenus, lib. de cur. rat. per sang. miss. c. 16. 2. ad Glauc. cap. 2. atque alibi.

Ita enim [gap: Greek word(s)] revellimus, et [gap: Greek word(s)] observamus, quae nihil est [note: [gap: Greek word(s)] quid.] aliud, quam directio quaedam meatuum, per quos humores ex parte una in aliam commode fluere possunt: quos natura non uniusmodi fecit, sed alios secundum longitudinem, alios secundum latitudinem. Et quamvis [gap: Greek word(s)] apud Galenum plerumque pro rectitudine secundum longitudinem accipiatur: tamen etiam, quae sunt secundum latitidinem, e directo esse patec, ex com 3. de fractur. tex. 10. dum inquit: [gap: Greek word(s)] semper pro exdirecto ponit: aliquando per longitudinem corporis, aliquando per latitudinem; quemadmodum nunc.

Quae autem ex antiquis objici possunt, quae contrarium suadere, et venam cum parte affecta communicare debere, et in latere affecto aperienda praecipere videntur: ea accipienda sunt de Revulsione non simpliciter dicta, sed quae seu cum evacuatione seu derivatione ex parte affecta conjuncta est: quam quidem non rejicimus, sed solum in principio, corpore adhuc pleno, locum non habere dicimus, ne ea irritatione plus sanguinis ad partem adfectam trahatur: verum demum post simplicem. Revulsionem admittimus.

Neque etiam officium: ea, quae Galenus, lib. de curandi rat. per sang. miss. cap. 16. scribit, dum inquit: Pleuriticis, quae e diresto laborantis lateris adhiberi solet sanguinis missio, clarissimam saepe istilitatem attulit: quae vero ex brachio opposito, aut omnino obscuram, aut post remporis intervallum: Cum enim evidens utilitas, ut nimirum aeger se levatum morbo sentiat, fiat evacuato sanguine ex loco affecto: facile concedimus, eam ex simplici Revulsione, quae fluentem solum retrahit, non evacuat ex parteaffecta, percipi non posse, sed demum a venae sectione, quae post illam Revulsionem simplicem adhibetur, et evacuationem ex parte affecta conjunctam habet, provenire. Interim si artis opera et artificiosam medicationem spectemus


page 1181, image: s1181

magna illius etiam Revulsionis ex latere opposito est utilitas: etsi aeger eam mox non percipiat, neque ea sola malo levetur; ut hac de re scribit Jul. Caes. Scalig. in com. in lib. Hippocr. de insomniis, cujus verba conclusionis loco hîc apponere libet. Finem, inquit, in quem intendimus, hunc esse par est, prohibere sanguinis copiam, ne ad male affectum concurrat locum. Ergo ab opposita parte sanguis detrahendus. Nam sit dolor in latere sinistro: aperta indidem vena plus trahit a dextro in sinistrum, quam dextra incisa in sinistrum. Plus enim humoris est inter circumferentiam dextram, et doloris locum, quam inter eundem locum et circumferentiam sinistram. Vnum habent, quo profugiant: non prodesse, quoniam nulla sit, ut appellant, colligantia. At nos dicimus, non nunc agere, ut quod fluxit detrahamus: neque enim magni momenti est. neque quisquam prima statinidie mortuus est, sed post multam affluxionem, quam tollit vena contraria remota: vena autem ejusdem lateris non solum non tollit, sed etiam trahit ad locum male affectum. Itaque toto post facto fluxu, ex eadem parte nos quoque detrahimus. Ac de ratione quidem haec, de experientia quid dicamus facile in promptu est. Jam duodeviginti annos, nonnisi unum vidimus, ex eadem parte incisa vena evasisse. Et sane corpus erat athleticum, ut etiam magis miraremur. Verum scimus multos etiam sine phlebotomia sanos factos. At plus octoginta redegimus in commentarium quinto ab hinc anno, qui omnes eo curandi genere sint extincti: cum plus quingenti his duodecim amis evasissent, quibus in adverso cubihito vena aperta fuerat. Haec Scaliger. Verum de venae sectione in pleuritide tractatio propter dissidentes Medicorum sententias, et quod venae thoracis quid peculiare habere videantur, obscurior est, atque prolixior, quam ut hîc integre explicari possit.

[note: Revulsior is recta administratio.] Jam de recta Revulsionis administratione agmus. Quantitas Revulsionis quantitati fluxus et virtutis tolerantiae respondeat. Major autem est illa, quae sit cum effusione humoris, quam quae fit sine ea: atquae in unoquoque genere magnitudinis quidam gradus sunt et differentiae, quarum quaelibet certo humoris motu peccantis vitio respondeat. In venae sectione peculiariter notandu, dum materia cum impetu fluit, majores venas esse aperiendas, dum modo id loci natura et situs partium permittit. Auxilia enim cum praecipiti motu materiae celeritate contendere oportet. Verum si haemorrhagiae caussa sanguis mittatur: minores venae secentur, eaeque saepius aperiantur. Si enim venae apertio saepius repetatur, et plures vices sanguinis missio distribuatur, efficacior fit. Revulsio: quia natura irritata crebris motibus revulsoriis eo humeres mitrere adsuescit, et priorem locum deserit.

[note: Tempus Revulsionis.] Tempus quod attinet, cum Revulsio humoribus fluentibus debeatur, non iis, qui jam influxêre, praecipue incipientibus fluxionibus adhibenda est. Est tamen, cum reliquis quoque tem poribus Revulsione onus est. Si enim fluxio aliqua sit diuturnior,


page 1182, image: s1182

contumax et rebellis, etjam in jam inveterata, et post principium revulsio adhiberi debet. Contra interdum inter initia Revulsione opus non est. Nam tum Revulsione solum utimur, praecipue ea, quae fit cum materiae evacuatione, cum fluxio est vehementior, et copia materiae major. Si vero materia non est copiosa, aut ejus impetus non magnus, derivatio aut Repulsio ad avertendum humorem a parte affecta sufficere potest.

[note: Loca Revulsionis.] Loca, quibus adhibentur revulsoria auxilia, varia sunt, pro varietate partium laborantium: quae facile ex iis, quae supra de contranietate in Revulsione observanda dicta sunt, patent: et particulatim de his agunt practicorum libri.

[note: Quae vena ab utero revellant.] Unum saltem in specie explicare et disquirere libet, quae venae, utero laborante, revulsionis gratiâ aperiendae sint. Plane quidem id definivisse videtur Galenus, dum, 2. ad Glauconem cap. 2. ita scribit: in locis mulieribus in contrarium trahes, si eas, quae in cubito sunt, secueris venas: derivabis autem, si eas, quae in poplitibus aut talis sunt, venas diviseris. Verum ut id in dubium vocetur, fecit inprimis Leonh. Fuchsius, qui, lib. 3. de medendis morbis cap. 6. de curatione inflammationis uteri haec habet. Iniio venam poplitis aut malleoli secabimus, idque ex Galeni traditione, qui, in lib. de curandi rat. per sanguin. miss. uteri phlegmonem a venis in crure sectis magis, quam in gibbero juvari scribit. Nam venae illae non solum ab utero revellunt, verum etiam vacuant. Quam sententiam alibi etiam pluribus probare conatur, et venae sectionem, quae in cruribus fit, veram revulsionem esse defendit; siquidem per eam humorum tractus in contrarium fit, nempe e supernis ad inferna, hoc est, ab utero, qui superior est, ad crura, quae sunt infra hunc sita: superna autem infernis contraria esse statuit. Ejusdem sententiae etiam Galenum esse existimat, non solum, in lib. de curandi rat. per sang. miss. c. 18. sed et 13. meth. med. cam. 11. ubi in uteri phlegmone venas, quae in cruribus sunt, secare jubet.

Verum haec opinio non immerito improbatur, si natura Revulsionis diligentius perpendatur. Etenim cum in omni revulsione hoc observandum sit, ut nunquam trahamus fluxionem ad partem affectam, sed potius materiam fluentem aut fluxuram a parte affectâ amoliamur: hoc certe non praestabunt in uteri inflammatione venae crurum apertae: cum potius ad uterum sanguinem attrahant, quam ab eodem removeant; utpote quae etiam menses promovent, ut docet Galenus, de curandi rat. per venae sect. cap. 18. et superfluitatem ad locum affectum, id est, ad uterum, et versus uterum trahant.

Quanquam vero crura utero sunt inferiora: tamen contrarii rationem non habent: aliâs etiam pes, qui genu est inferior, esset eidem contrarius, et affecto genu esset revellendum ad pedem; quod falsissimum esse manifestum est: sed tali contrarietate


page 1183, image: s1183

hîc opus est, quae sanguini contrarium motum conciliate potest, et quae non sanguinem a fonte, unde fluit, ad partem affectam promovet, sed potius a parte affecta longe removet.

Neque sanguinem, qui ad uterum confluxit, ad crura trahere est revellere, sed derivare. Unde etiamsi Galenus, in lib. de cur. rat. per sang. miss. dicit, uteri inflammationem, (quanquam nonnulli negent, Galenum hoc dicere de inflammatione, sed saltem de retentione mensium proferre affirment) plus juvari a venis crurum apertis, quam a venis cubiti: id (si de inflammatione loquitur) non facit ideo, quod revellendi, sed saltem quod derivandi potestatem habent; quod idem etiam dicendum est de loco 13. meth. med. c. 11. Nam ubi revulsione opus est, per quam venam revellendum sit, disertis verbis explicat, 7. ad Glauc. cap. 2. Ideoque etiam locus ille, ex cap. 18. lib. de curandi rat. per sang. miss. non legendus est, ut a nonnullis allegatur, hoc modo: quae vero fiunt ex cruribus, non solum retrahunt, sed etiam promovere menses possunt; sed legendus, ut in vulgata Gaudani versione habetur: Quae vero fiunt ex cruribus evacuationes, tantum abest, ut retrahant, ut etiam menses promoveant. In Graeco enim procul dubio deest negativa [gap: Greek word(s)] , atque ita legendum est: [gap: Greek word(s)] ,

Nam sanguinis consuetum illum, quem in mensium fluxu habet, ad uterum et per uterum, motum conciliare, simulque ab utero retrahere, impossibile est. Et quamvis Fuchsius dicat: retrahere sanguinem, sed non ad superiora, verum ad inferiora tamen id non satisfacit. Nam sanguis, qui vel obstructionem, vel inflammationem in utero facit, non a cruribus ad uterum fertur, sed a superioribus vasis.

Ita quoque contrarietatis ratio in cucurbitularum, dum revulsionis gratia adhibentur, applicatione observandum. Sic mensibus nimium fluentibus cucurbitulas sub mammis affigimus ex praecepto Hippocr. 5. aphor. 50. mulieri si velis menses cohibere, cucur bitulam quam maximam mammis appone. Sic sanguine supra modum e naribus fluente eucurbitulae hypochondriis affigendae super jecore; si e dextra nare sanguis fluat; super liene, si e sinistro; super utroque vero viscere, si ex utraque nare profluat. Ut et in reliquis, quae revulsionis gratia adhibentur, frictionibus nimirum, ligaturis, vesicatoriis, fonticulis, contrarietatis ratio observanda.

CAPUT XIX. De Derivatione.

ATque haec de Revulsione. Derivatio autem eam materiam respicit, quae jam in partem influxit, nondum tamen extra venas in spatia partis effusa est, sed in venis ejus adhuc [note: Derivatio quid.] fluctuat. Est enim Derivatio humoris


page 1184, image: s1184

parti incumbentis ad vicina aversio seu tractio, et per ea evacuatio. Atque in hac, puta, quae fit per venae sectionem, communio venarum cum parte affecta, cujus toties apud autores mentio fit, observanda. Cum enim ex parte affecta per vicinam humorem illapsum evacuare debeat, necesse est, ut talis vena, quae cum parte affecta communicet, aperiatur. Ita enim (quod Galenus de vena eode latere in pleuriticis aperta affirmat) clarissima et cita utilitas percipitur. Illud etiam hîc observandum, si materia in corpore copiosa sit, non instituendam esse Derivationem, nisi plenitudo demta sit. Alias enim periculum est, ne plus humoris ad partem affectam trahatur. Quapropter commodissime Revulsio illa simplex, quae humorem simul evacuat, praemittitur.

[note: Quantitas mittendi sanguinis per derivationem.] Quantitas Derivationis humoris, qui in partem influxit, quantitati et aegri viribus respondeat. In sanguinis autem missione modum et terminum Derivationis in inflammationibus ex coloris mutatione non discere jubet Hippocrates, 2. de victus rat. in acut. t. 10. Qualis autem coloris mutatio esse debeat, docet Galenus, in comment. Quicquid, inquit, sanguinis in phlegmone continetur, id caloris abundantiae colore permutatur: reliquum autem in partibus omnibus simile manet. Eam ob caussam sanguine, qui in totum spargitur corpus, pituitosiore existente, rubicundior sane erit, qui in eo, quod phlegmone obsidetur, latere continetur. Quod si sanguis in totum corpus diffusus rubicundior fuerit: is proculdubio, qui ad phlegmonem est, adustus assatusque in nigrum mutabitur. Coloris itaque mutatio ex parte affecta sanguinis translationem certo significat. Non tamen eam semper, ut, ibidem, docet. Galenus, exspectare licet, ob virium imbecillitatem.

[note: Tempus Derivationis.] Tempus commodum Derivationi est, cum materia in partem influxit, et copia materiae jam demta est, affluxusque sedatus. Non tamen etiam nimis diu differenda. Si enim humores jam parti impacti sint, et pertinaciter inhaereant, tum amplius non derivantur, sed aliis modis ex parte affecta evacuandi sunt.

[note: Locus.] Loca situs partium monstrat: quae in genere parti affectae vicina esse debent, et maetibus cum ea communicare: Speciatim autem in vatiis affectibus varia alibi recensentur.

CAPUT XX. De Repulsione.

QUatuor omnino modis humorem, qui praeter naturam ad partem aliquam fluit, ab eadem amoveri posse, supra docuimus, Revellendo nimirum, derivando, repellendo, intercipiendo. De quorum prioribus duobus cum hactenus actum sit, reliquos nunc addemus.

[note: Repulsio.] Repellentia primo humorem influentem alio propellunt, prohibentque ad affectam partem pervenire, et eum, qui recens influxit, exprimendo partem ab humoris copia incumbente


page 1185, image: s1185

liberant. Repellentia enim non tantum humorem, qui influit, et adhuc invenis partis continetur, sed etiam eum, qui jam extravenas elapsus in spatiis partis consistit, modo nuper influxerit, neque dum impactus sit, rejiciunt. De iis humoribus, qui in venis partis adhuc haerent, res manifesta, et palam est, incipientes fluxiones saepe solo repellentium usu sisti, et partes, quae jam in tumorem attolli incipiebant, detumescere: eos tamen etiam, qui jam extra venas elapsi sunt, in venas resumi et repelli posse, si nihil aliud, saltem infantium exanthemata, quae variolas et morbillos nominant, persuadere possunt, quae frigidi aeris occursu facile repelluntur, occultantur, et evanescunt.

Non probatur equidem nonnullis haec sententia, qui impossibile putant, in venas turgidas et satis densas expulsam jam et crassiorem factam materiam reverti posse; cum spatia inania habeat patentiora, laxiora, et ignobiliora, si per carnes dispergatur; existimantque, tumores imminui, variolas et morbillos delitescere, repulso sanguine ad spatia proxima, et e venis minimis in majores, et eo, qui fluxerat, sponre et insensibiliter discusso. Verum de eo, qui in venis minoribus consstit, nullum dubium est, eumque ad majores facile refluere posse, extra controversiam est. Quin autem et ille, qui jam e venis in spatia proxima recens effluxit humor (nam de eo, qui jam crassior factus est, id non assero) si ei per repellentia occasio detur, refluere, et reliqui, qui in venis est, sanguinis motum sequi possit, impossibile non videbitur ei, qui in corpore vivente miram illam [gap: Greek word(s)] , et humorum ex una parte in aliam confluxum et [gap: Greek word(s)] in angina pleuritide, et aliis inflammationibus perpenderit, et orificia vasorum, quae in cadaveribus plane clausa videntur, satis hiare cogitaverit. Et si illi saltem humores, qui in venis minoribus sunt, in majores refluerent, reliqui vero, qui jam e venis exciderunt, insensibiliter discuti deberent, ad id temporis spatium sufficiens requireretur; ut in suggilatis et sanguine sub cutem effuso saepe satis longum tempus ejus discussionem requiri videmus: cum tamen videamus, saepe in momento quasi non solum variolas et morbillos et talia [gap: Greek word(s)] et tubercula minora, sed et tumores pestilentiales, ac parotides evanescere, vix ullo sui relicto vestigio.

[note: Repelletia non omnibus fluxionibus conveniut.] Non tamen in omnibus fluxionibus repellentia adhibere licet. Partibus enim ignobilibus, praecipue iis, ad quas natura interdum humores protrudere solet, ut sunt glandulae post aures, et in collo, sub axillis, in inguinibus, adhibenda non sunt, ne humor ex iis repulsus ad partes principes et nobiles feratur. Eodem etjam modo adhibenda non sunt repellentia, quando fluxio parti principi vicina est; ut in erysipelate in facie et collo: ne intro acta materia partem principem laedat.



page 1186, image: s1186

Commode quoque non adhibentur repellentia partibus nimis profundo loco sitis. Non n. ad eas pertingit vis repellentium. Imo non tantum nihil commodi ex repellentibus tunc adhibitis percipitur, sed etiam malum iis augetur. Repellentium enim usu humores ex partibus superjacentibus intro pelluntur, et in partem affectam coguntur, ac impinguntur.

Ita si materia sit maligna et venenata, ut in carbone pestilenti, eam repellere non decet, ne ad interiora regressa hominem jugulet. Ut nec ubi ab animalis venenati ictu vel morsu vulnus inflictum est; cum potius tum venenum ad exteriora trahendum sit. Sicut etiam omnino non competit repellere, cum natura recte agens critice in aliquam partem materiam deponit. Neque enim natura recte agens in opere suo impedienda, ipsique contraius motus instituendus est: sed potius naturam recte agentem juvare decet.

Humor quoque si multus sit, et corpus plenum, non adhibenda repellentia, antequam corpus evacuetur. Cum nicorpore pleno materia regredi non possit, saltem in partem magis impingitur, aut in partem nobihorem agitur: Frustra etiam adhibentur repellentia, cum humor jam impactus est parti. Talis n. humor repelli nequit. Denique si dolor adsit vehemens, repellentia non commoda sunt. Cum enim partem constringant, dolor augetur. Itaque vel laxantia et dolorem lenientia tum admiscenda, vel ex repellentibus solum ea, quae lenia sunt, adhibenda.

[note: Tempus repellendi.] Tempus commodum adhibendi repellentia ex iis, quae dicta sunt, patet. Nam cum repellentia, ut dictum, iis humoribus solum competant, qui influunt, vel recens influxere, non vero iis, qui jam parti impacti sunt: facile hinc colligere est, commodissimum tempus adhibendi repellentia esse principium fluxionis. Ubi tamen hoc, quod etiam ex superioribus patet, observandum, si adsit aliqua in corpore plenitudo, ante evacuationem et revulsionem adhibenda non esse, sed prius corpus evacuandum, ut humores liberius repelli et retrudi possint, neque in partem principem iruant; quod alias facile fieri posset. In statu vero repellentia commode non adhibentur. Cum enim tum humor jam crassior sit, et parti impactus, frustra adhibentur. Neque alias etjam in repellentium usu, praecipue solorum, nimis diu persistendu. Nam ex nimia refrigeratione tum alii pejores affectus oriri, tum pars ipsa emori potest. Quapropter jam principio versus augmentum vergente digerentia admiscenda sunt, quae postea sensim augenda. Quod ipsum Galenus tum alibi docet, tum 6. de compos. medic. sec. loc. c. 3 dum inquit: Raro invenerit quis affectionem aut discussorius tantum, aut repulsoriis indigentem. Paucae etenim et affectiones vix nomine a Medicis dignatae confestim sanantur. Vbi vero generatus affectus majorem habuerit caussam, impossibile est, ipsum per repulsoria perfecte sanare, et maxime ubi aegri


page 1187, image: s1187

corpus fuerit multis humoribus refertum, aut affecta particula natura debilis. Ob id igitur cogimur saepe in principio, saepe vero paulo post admiscere aliquid ex discussoriis: Si vero dolor adsit vehemens, etiam ex mirigatoriis. Qua autem ratione miscenda sint repellentia cum discutientibus, docet idem Galenus, eodem lib. cap. 1. his verbis. Quemadmodum in principio commoda sunt pharmaca id, quod influit, repellentia: sic post principium usque ad finem pharmaco opus est, ex utrisque misto, repellente videlicet et discutiente facultate praedito: ac primo quidem tempore adstringens praecellere oportet; ad finem vero discutiens: interposito vero tempore aequales utrorumque partes esse oportet.

Medicamenta autem, quae repellere dicuntur, id praestant, vel quia partem ejusque vasa comprimendo et contrahendo humores in iis existentes exprimunt: vel quia per accidens frigiditate repellunt, et humores retrocedere faciunt; quoniam videlicet in frigore occurrente motus impetusque humoris calore fere incitatus solvitur et intercipitur, sic ut non amplius irruat et irrumpat humor. Sunt enim, ut dictum, repellentia vel frigida et humida, ut sempervivum, lactuca, solanum, quae nonnulli densantia potius, quâm repellentia appellant: vel frigida ac sicca et adstringentia, quae proprie repellentia nominantur. Haec fortiora sunt prioribus. Duplici enim ratione repellunt, et quatenus frigida sunt, et quatenus adstringunt; cum repellentia illa humida et aquea solum frigiditate repellant. Ideoque illa repellentia frigida et humida sine adstrictione solum humores tenues et in superficie positos repellunt: atque ita conveniunt maxime, cum humor tenuis et paucus fuerit, ac superficiem corporis occupat, aut cum fluxiones, ob nimium partium calorem accidunt, vel calorem magnum adjunctum habent. Ita enim et illum tollnut, et prohibent, ne humor in parte recipiatur. Eodem modo etiam conveniunt, si dolor adsit vehementior. Humiditas enim frigiditati adjuncta partes nonnihil laxando lenire aliquo modo modorem potest. Verum cum etiam inter haec quidam gradus sint, et fortius repellat sempervivum, et solanum, quam trifolium aut umbilicus veneris; adhuc vero frigidiora sint, cicuta, mandragora: nunc haec, nunc illa adhibere convenit, prout major vel minor est caloris excessus, et fluxionis vehementia. Repellentia vero, quae adstringunt, conveniunt, cum dolot non ita urget, et ob debilitatem partium fluxiones fiunt. Nam et affectis partibus robur conciliant, et ne influens humor in parte recipiatur efficiunt, et eum, qui recens influxit, repellunt: ubi sensus exquisitus est, veluti in oculo fugere oportet, quae valde frigida sunt et valde adstringunt, Galenus lib. 13. meth. med. cap. 22.

Caeteru locus, cui adhibenda sunt repellentia, ille ipse est, a quo repellere


page 1188, image: s1188

oporter. Quamobrem non solum extra imponuntur, sed etiam intus dantus vel epota vel per clysteres injecta.

CAPVT XXI. De Intercipientibus.

[note: Intercipientia.] INtercipientia fere conveniunt cum Repellentibus, solumque ab iis ratione loci differunt. Repellentia enim adhibentur parti affectae: Intercipientia vero viis, per quas humor defluit: qualia sunt defensiva vulgo dicta, quae facultate frigida, sicca, terea, ac adstringentia, in ipsa via humoribus aditum intercludunt, et ne ad partem affectam pertingant, efficiunt. Et quidem tribus modis hoc praestant, nimirum vel condensando humores, ne ita libera fluere possint; vel meatus constringendo, ne humor per eos expedite adfluat; vel exsiccando et quasi exhauriendo. Verum cum inter haec alia mitiora, fortioribus utendum in habitu corporis duriore, ubi vasa ampliora sunt, earisque status est calidior, qui vias laxat et dilatat, et affluentis humoris major impetus. Si contra se res habeat, mitiora adhibenda.

[note: Intercipientia quibus locis appli canda.] Applicantur autem commodissime locis excarnibus, in quibus vasa sunt evidentiora et patentiora, ut in articulis, vel supra articulos: ut si inflammatio sit in pede, supra malleolos; si in tibia, supra genu: si in coxa, ad inguina; si in summa manu, ad carpum; si inter carpum et cubitum, supra cubitum; si in humero, ad summum humerum.

Hoc loco istud non praetereundum, nonnullos, intercipiendi humoris gratia, fascia partes supra articulum constringere, atque in ea esse opinione, vinculo hoc modo vasis constrictis humores intercipi. Verum errant hi: vincula enim fortia attrabunt plus humoris, et non raro hoc modo adhibita gangraenam accersunt.

Atque ita quomodo unum humorum in motu vitium, quatenus nimirum non recte maventur, corrigi debeat, diximus: alterum etiam subjungemus, quod est, quando, quae moveri debebant, plane non moventur; ut cum menses, haemorrhoides, aut aliqua alia consueta evacuatio supprimitur. Cum autem nullum detur remedium, quod per se humores p. n. quiescentes commoveat: caussae hujus quietis inquirendae sunt: quas quidem ex iis, quae de caussis fluxionum dicta sunt, invenire non ita difficile est. Nam cum ad fluxum requiratur caliditas et tenuitas humorum, et viarum, per quas fluere debent, laxitas et amplitudo: quietis caussa erunt frigiditas et crassities humorum, ac viarum angustiae. Quapropter humores, qui quiescunt, calefaciendi et attenuandi sunt, et meatus laxandi, et angustia tollenda, de quo suo loco. Quae si non juvant, ad ea, quae vi humores concitare possunt, quae supra enumeravimus, nimirum quae caloris; doloris et vacui ratione


page 1189, image: s1189

humores in aliquam partem attrahunt, veniendum: inter quae quidem maximam vim humores commovendi habent, quae vacui ratione trahunt. Unde ad suppressos menses ciendos maxime facit, si instante tempore purgationis menstruae venae in partibus inferioribus aperiantur, aut crura scarificentur.

CAPVT XXII. De Discussione seu [gap: Greek word(s)] .

[note: Humores secundum locum pescantes.] UNum adhuc restat humorum vitium secundum Ubi, dum nimirum humores aliqui in aliqua parte, in qua non debebant, haerent: quod plerunque ad vitium in motu sequi solet. Nam dum humores in partem aliquam praeter naturam fluunt, saepe fit, ut revellentibus, derivantibus, intercipientibus, repellentibus plane ex parte affecta tolli non possint, sed post omnia haec adhibita auxilia aliquid in parte relinquatur: id itaque cum in loco illo praeter naturam haereat, qua ratione ex eo amovendum sit, tandem etiam dicendum.

Humores autem illi, qui in parte [note: Humores in parte impacti quot modis tolli possint.] jam infarcti et quasi impacti haerent, remeandique potentiam amplius non habent, pluribus modis ex parte affecta tolli possunt: qui tamen omnes ad duos reducuntur. Vel enim insensibiliter per [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] humor in vapores resolutus discutitur; vel manifeste evacuatur, et humor sub forma humoris educitur.

Quae per insensibilem transpirationem humorem tollunt, Discutientia, Resolventia et Digerentia appellantur. Adhibentur autem [note: Discutientia quibus affectibus adhibenda.] commode, cum humor paucus, tenuis, sub cute molliore haerens, et loco tali situs est, ad quem vis medicamentorum discutientium potest penetrare. Si enim humor nimis crassus sit, frustra tentatur [gap: Greek word(s)] . Neque etiam per cutem densam nimis vis medicamentorum penetrat, et vaporibus non datur liber transitus. Si autem materia loco nimis profundo haereat, vix eo penetrabunt discutientia, aut fortiora, ut postea dicetur, sunt adhibenda. Non tamen adhibere licet [gap: Greek word(s)] , si plenitudo in corpore adsit, sed prius corpus evacunadum est: aliâs enim periculum est, ne calidis his medicamentis plus materiae attrahatur.

[note: Tempus adhibendi discutientia.] Tempus adhibendi discutientia quod attinet: In principio ea non conveniunt, sed potius tum utendum repellentibus. Cur autem in principio repellentia magis conveniant, quam discutientia, plures caussas affert Galenus. Primo enim, 13. method. med. cap. 16. ita ait: In principio tum parum est, quod affluit, tum magna ex parte tenuius, tum partis ipsius, quae recipit, virtus valentior, utpote nondum lassata, tum quod in afflictâ parte continetur nondum violenter impactum. Ubi, quod de virtute valentiore dicit, praecipue notandum. In principio nimirum humorum copiâ nondum debilitata ad


page 1190, image: s1190

expellendum natura fortior est; potissimum si medicamentis adjuvetur: quod faciunt repellentia, quae expultrici vasorum adstrictione sua robur addunt. Aliam rationem affert, art. parvae cap. 95. quod nimirum per repellentia expeditior fiat evacuatio, utpote per vias majores et magis expeditas. Repellens enim humores ex vasis minoribus ad majora pellit: Contra digerentia attrahunt â vasis majoribus ad minora. Denique et ea de caussa in principio sunt commodiora repellentia: quia simul calorem nimium partis alterant.

In principio igitur potius Repellentia adhibentur, quam digerentia. In augmento jam quidem locum habent; sed non pura, verum repellentibus micta: postea semper quantitas repellentium minuenda, et [gap: Greek word(s)] augenda; donec tandem in fine status et instante declinatione sola adhibeantur. Qua in re utile est considerare occasionem et caussam fluxionis. Ea enim, quamdiu adhibenda sint et repellentia et discutientia, docet. Nam in affectibus frigidis repellendi tempus brevius esse debet, discutiendi longius. In calidis contra longius sit tempus repellentdi, discutiendi brevius: cum his medicamentis non solum fluxioni, sed etiam intemperiei satisfiat.

Ipsa autem medicamenta [gap: Greek word(s)] quod attinet, omnibus hoc commune est, ut sint calida et exsiccantia. Inter ea tamen alia aliis calidiora sunt, et hinc vel leviora et mitiora, vel valentiora existunt diaphoretica. Nam cum medicamenta referantur ad ipsos humores extenuandos ac resolvendos, et horum alii facilius, ob tenuitatem suam, alii difficilis, propter crassitiem, resolvi possint: necessum est, ut medicamenta [gap: Greek word(s)] alia aliis sint valentiora, et calidiora, alia minus talia. Utimur nimirum levioribus, cum materia est in superficie corporis, pars affecta mollis et laxior. Fortiora adhibentur, cum materia pro fundiore loco sita est, aut sub crassa et densa cute, ipsaque est frigidior et crassior. Situm enim materiae quod attinet, si materia discutienda in profundiore loco haereat: adhibentur jure valentiora diaphoretica. Nam si imbecilliora tum adhiberentur, ad partem in profundiore loco positam salvis viribus non pervenirent, sed calor remissior longiore illo tractu exsolveretur, ut postea partem affectam parum juvare possent.

Illud denique circa [gap: Greek word(s)] non est praetereundum, ut sint morsus et acrimoniae expertia, ne dolorem, qui fluxiones augere solet, augeant: Deinde ut caute fortiter resolventia adhibeantur. Nam si fortiora resolventia minus dextre, praesertim sola, adhibeantur: resolvunt tenuiores humoris partes, et crassas relinquunt atque indurant, et mala saepe incurabilia efficiunt. Quapropter commodum est, fortiter resolventibus humectantia et emollientia admiscere. De quibus jam dicendum est.



page 1191, image: s1191

CAPVT XXIII. De Materiae Emollitione et Suppuratione.

[note: Emollientia.] EMollientia necessaria sunt, quoties materia crassa et indurara est. Nam si materia sit crassa et indurata, frustra adhibentur diaphoretica; cum talis materia iis discuti non possit: sed prius emollienda est. Cum autem, ut ex Galeno, l. 5. de simpl. med. fac. cap. 5. patet, durum tribus modis efficiatur, exsicatione, concretione, et nimia repletione: medicamentum [gap: Greek word(s)] , ut est eodem in loco, non de iis omnibus accipitur, sed peculiariter de iis, quae congelatione induruerunt.

[gap: Greek word(s)] autem medicamenta sunt, quae moderate calefaciunt, simulque non valde exsiccant, quae nempe et quod congelatum est, fundunt, et sensim per halitum digerunt, Nam quae valde excalfaciunt, haerens et contentum in particula humidum violenter discutientia, reliquum omne desiccant, et incurabile malum efficiunt: quae vero valde exsiccant, etiamsi non calefaciunt, atque ita subtile et tenuius evacuant: tamen ex sua natura ad summam duritiem humores adigunt.

[note: Suppurantia.] Si tandem in vaporem resolvi et discuti materia non potest, in pus convertitur. Nam cum in alimentum partis verti non possit: natura et calor innatus partis eam, quam quidem recipere potest, formam ipsi inducit, in pus nimirum mutat, et ab utili alimento segragat, ut commodius postea aperta cute evacuari possit. Quapropter ut hoc citius fiat, Medici est, si videathumorem per [gap: Greek word(s)] discuti non posse, hac in parte Naturae opem ferre, et maturantia medicamenta adhibere, id est, talia, quae moderate sunt calida et humida, ut calorem innatum augeat et foveant; et praeterea emplastica, quae lentore suo poros cutis occludant, et ita effluvium illud caloris et calidarum exhalationum prohibeant, unde calor innatus augeatur.

[note: Suppurantia quando adhibenda.] De quorum usu primo observandum, non esse adhibenda suppurantia, nisi cum plane persuasum habemus, per [gap: Greek word(s)] humores discuti et suppurationem prohiberi non posse. Si enim spes est, humores discuti posse, a suppurantibus abstinendum. Deinde et illud notandum, non omnes humores aeque recte in pus verti posse. Sanguis quidem facile in pus mutatur, et tumores ex sanguine facilius et tutius suppurantur. At in affectibus ex bile ex melancholia natis vix sine periculo adhibentur suppurantia: cum horum usu illi humores saepe ita degenerent et corrumpantur, ut cancrum et alia maligna ulcera excitent.

Neque etiam quovis loco tuto adhibentur. [note: Quo loco usurpando suppurantia.] In partibus internis non temere procuranda suppuratio. Nam ex pure, ut pote digniores, valde laeduntur, et vix ex iis, aut non sine insigni offensione pus evacuari potest. Inter partes vero externas non tuto circa articulos adhibentur suppurantia.


page 1192, image: s1192

Debilis enim his partibus calor est, et non facile sanitati restituuntur. Quomodo autem pure confecto abscessus aperiendi sint, et quid porro agendum, supra part. 1. sect. 2. c. 7. dictum.

Hoc ergo loco, hac Methodi medendi parte, quae indicationem praeservatoriam complectitur, absolutâ, pedem figimus. De indicatione curatoria, et vitali jam porrô agendum restat.

LIBRI V. PART. II. SECTIO II. De Indicatione Curatoria. CAPUT I. De Morbis Intemperiei Curandis.

POstquam Indicationem praeservatoriam absolvimus, et qua ratione caussae morbos efficientes tolli possint, docuimus: jam ad Indicationem curacoriam accedimus, viam morbos tolledi pro compendii ratione monstraturi. Cum autem tria sint morborum genera, ut supra, lib. 2. part. 1. c. 2. dictum, Morbi sciliecet partium similarium, compositionis et solutae unitatis: a morbis partium similarium faciemus initium. Sunt vero, ut, ibidem, dictum, morbi partium similarium duplices. Morbi intemperiei, et morbi totius substantiae, ut vocant, seu occultarum qualitarum.

De morbis igitur intemperiei primo [note: Morborum Intemperiei cumtio.] dicemus. Ubi hoc primo observandum, quae hîc de morbis intemperiei tollendis dicemus, etiam ad caussas, quatenus intemperie peccant, applicare posse. Quamobrem etiam supra pauciora de caussarum in qualitate vitio corrigendo diximus: cum eodem, qui hic explicabitur, modo caussarum in intemperie peccatum tolli et corrigi possit.

[note: Intemperies quid indicet.] Intemperiei vero debetur alteratio per contraria; cum omnis curatio [gap: Greek word(s)] habeat, seu omnis curatio per contraria absolvatur, ut Galenus, art. Medic. cap. 89. docet. Si enim, ut idem Galenus, eodem loco, loquitur,


page 1193, image: s1193

omne immoderatum est praeter naturam; moderatum vero secundum naturam: necessum est, ut immoderatum per immoderatum contrarium ad mediocritatem redigatur. Ideoque qualitatem contrarietatis et remedii monstrat qualitas affectus praeter naturam, et quidem simplex simplicem, composita compositum: calida intemperies indicat medicamentum refrigerans; frigida, calefaciens; humida, siccans; sicca, humectans; calida humida, medicamentum frigidum siccum; calida sicca, frigidum humidum; frigida humida, calidum siccum; frigida sicca, calidum humidum.

[note: Quomodo gradus contrarietatis observandus.] Non autem solum in alteratione contrarietas in genere observanda, ut scilicet calido frigidum, et frigido calidum opponatur: sed et gradus contrarietatis observandus, et danda opera, ut, quantum fieri potest, ipse gradus recessus a naturali statu deprehendatur, ipsique exacte respondens remedium opponatur. Assequemur aurem hoc praecipue, si perpendamus, quam quodliber corpus, et quaelibet pars temperiem habuerit, antequam in morbum incideret. Itaque qui plurimum a naturali statu recessit morbus, vehementionibus indiget remedus; et contra, qui non multum remediis; et contra, qui non multum a naturali statu abest, mitiora postulat remedia.

E quibus hae deduci hoc loco regulae possunt. Nam primo si morbus, qui plurimum a naturali statu recessit, fortibus indiget remediis, sequitur: quod morbus calidus in corpore naturâ frigidiore valentibus expugnandus est frigidis: Et morbus frigidis in corpore natura calido calidiora requirit remedia: Morbus humidus in corpore sicco et duriore naturâ vehementius siccantia requirit: Morbus siccus in corpore humido et molli fortius humectantia postulat.

Ex altera vero regula, quae jubet in morbo, qui minus a naturali temperie distat, mitioribus utendum esse remediis, haec sequuntur: Calidus morbus in corpore natura calidiore frigida mitiora remedia requirit. Frigidus morbus in corpore frigidiore calida debiliora postulat remedia: Humidus morbus in corpore naturâ humido et molli minus valenter siccantibus eget: Siccus morbus in corpore naturâ sicco et duro minus humectantibus opus habet.

Ideoque ante omnia partis, quae intemperie laborat, conditio et natura perspecta sit oportet, et non solum recessus ejus â naturali temperie perpendendus; sed et quas alias proprias et peculiares qualitates sua natura habeat, vel quas â caussa efficiente acceperit, considerandum: multumque interest, an nervus, vel caro, an ventriculus, vel epar intemperie laboret. Licet enim affectus, ut intemperies est, solum alterationem per contrarium requirat: tamen ut hujus partis est intemperies, non solum definitam, et hujus partis temperiei convenientem contrariam medicinam postulat; sed et talem, quae in caeteris quoque naturae et conditioni


page 1194, image: s1194

partis respondeat, nullamque quae parti nocere possit, qualitatem adjunctam habeat.

[note: Appropriata contraria adhiria adhibenda.] Primo itaque id observandum, ut non solum medicamentum intemperiei praesenti, quantum fieri potest, exacte respondens opponatur, sed et sit appropriatum, et peculiarem cum partis affectae natura convenientiam habeat. Ergo si cerebrum sit calefaciendum, non quodlibet medicamentum adhibendum, sed ea, quae cephalida dicuntur, ut betonica, majorana, rosmarinus, etc. sunt usurpanda. Ita thoraci, thoracica; cordi, cardiaca; ventriculo, stomachica; epati, epatica; lieni, splenetica; utero, hysterica, et sic cuilibet membro appropriata medicamenta exhibenda sunt. Deinde etiam videndum, an corpus â caussa morbifica aliquam, praeter primas, qualitatem acceperit: ideoque alia refrigerantia sunt exhibenda, si calor sit simplex; alia, si praeterea quaedam malignitas praesens sit. Tandem quoque cavendum, ne medicamentum cum qualitate, qua ad corrigendam aliquam intemperiem opus est, aliam quamcunque eitam qualitatem, quae parti nocere possit, conjunctam habeat. Quapropter non solum in alterando fugienda ea, quae quandam cum parte affecta antipathiam habeant, et ea adhibenda, quae parti appropriata sint: sed et reliquae omnes qualitates noxiae vitandae. Proinde simplicibus intemperiebus curandis simplicia contraria medicamenta maxime conveniunt: quae si non semper in promptu sunt, admixtione aliorum qualitas illa, quae minus convenit, aut etiam noxia est, tolli potest: sicut contra in compositis intemperiebus, si medicamentum, quod compositis qualitatibus contrariis convenit, habere non licet, admistione aliorum id, quod de est, supplendum.

[note: In cerebri intemperie curanda quae observanda.] Ex his utiles quaedam admonitiones, in peculiaribus quibusdam partibus observandae, deduci possunt. Primo in capitis affectionibus curandis observandum, ne facile ultra, mediocritatem alteramus. Princeps enim membrum est cerebrum, et si calefaciendi modus excedatur, et nativa cerebri intemperies in calidiorem preter naturam mutetur: vigiliae, deliria ac furor facile excitatur: si vero in refrigeratione modus non servetur, sopor, actionum omnium torpor, et amentia inducitur. Tutius tamen est calefacere, quam refrigerare. Nam frigida facile calorem nativum exstinguunt. Ideoque inprimisdum caput humecctare, refrigerare, somnumque conciliare animus est, cavendum, ne calorem nativum debilitemus; et alium affectum inducamus; et proinde nec diu, nec frequenter talia sunt adhibenda, interimque caput fricandum, vel exsiccandum linteis siccis. Videndum quoque, dum externis capitis partibus saltem laborantibus alterantia adhibentur, ut ea non sint tenuia vel fortia nimis, ne intus se penetrent, cerebrumque laedant.



page 1195, image: s1195

[note: In thoratis intemperie curanda quae notanda.] In thoracis et pulmonum affectionibus semper cavendum, ne nimis exsiccemus. Nam materia per valde exsiccantia, vel in tophaceam, aut scirrhosam duritiem concrescet, vel incrassabitur, partibusque magis adhaerebit, et ad eductionem fiet ineptior. Ubi vero refrigeratione opus est, inprimis cavendum, ne frigida adstringentia adhibeantur, sed humectantia. Humectantia enim materiam ad interiora non repellunt, humorum coctionem adjuvant, humores a partibus separant, eosque eductioni praeparant, et vias leniunt ac humectant. Admodum etiam frigida pectori inimica sunt, 5. Aphor. 5. non tantum foris admota, sed et intus assumpta.

[note: Cordis intemperies quomodo curanda.] Cor cum sit membrum ad vitam summe necessarium, in ejus curatione semper admiscenda medicamenta, quae habent vim roborandi; et proinde moderate adstringentia atque odorata et bexoartica dicta omnibus, quae cordi adhibentur, medicamentis admiscenda. Cavendum vero a vehementer refrigerantibus et calefacientibus.

Ventriculus officium toti corpori [note: Ventriculi intemperies ut curanda.] summopere necessarium gerit, ejusque orificium sensum habet satis exquisitum. Itaque tam a calore, quam frigore nimio facile laeditur, atque in calida intemperie caute et sensim ac paulatim refrigerandum: in firgida vero cavendum, ne nimium calidis calidum innatum dissipetur: ac proinde adstringentium et roborantium aliquid semper addendum, quae calidi innati ac spirituum dissipationem prohibent.

[note: In epatis intemperio cuanda quae observanda.] In Epate curando, sive intus, sive extra adhibeantur medicamenta, ea semper eligenda, quae et tenues partes habeant, ut altius penetrare possint: cum vero epar sit membrum princeps, atque ea, quae magnam dissipandi vim habent, non sustineat: simul cum tenuitate partium aliquam adstringendi et roborandi vim habeant oportet: qualia sunt, quae adstringunt, atque amara sunt, ut absinthium. Abstinendum vero est a dulcibus, a quibus epar, sicut et splen, facile intumescit.

[note: In liene.] Lien tum ob situs distantiam, tum ob humorum contentorum crassitiem, tum ob ipsius substantiae modum validissima postulat, et perfert remedia, quae propterea etiam extra tuto adhibere licet; ita tamen, ne vel subita refrigeratione humores in eo contenti concrescant, aut exsiccatione indurentur: intus autem, ne alia viscera ab iis laedantur, vix tuto adhibentur, et propterea frequentia, et diuturniore usurpatione id, quod in vehementia, deest, compensandum est.

[note: In utero.] In uteri morbis et affectionibus, aceto abstinendum. Nam, ut habet Hippocrates, 3. de rat. vict. in ac. aph. 39. Mulieribus longe magis, quam viris adversatur acetum, uterumque dolore afficit. Dulcia contra sunt utero gratiora. Ideoque remedia, quae ciendis mensibus adhibentur, atque alias in cienda urina usurpari solent, sine dulci aliquo, ne ad renes abeant, non


page 1196, image: s1196

sunt exhibenda. In gravidis vero â talibus abstinendum. In siccantibus quoque, quae vel per injectiones, vel per pessos adhibentur, cautione opus est, ne nimia siccitate tenera uteri acetabula arefaciant, infoecundasque mulieres reddant. Itaque ubi calefactione opus, humiciditate siccitas nimia corrigenda.

[note: In oculis.] Oculus cum sit [gap: Greek word(s)] , non fert medicamenta acria, aut quae ipsum constringant et exasperent.

[note: Quae intemperie facilius curetur.] Praeter haec et alia in alteratione respicienda sunt, quae Galen. 7. meth. medend. cap. 5. proponit. Facilimae, inquit, ad curandum alterationes sunt, quae ex calido et frigido consistunt, propterea, quod maxime activis qualitatibus corriguntur: aegrois ciramtir, quae in humido siccoque haebentur: quod imbecillis, et, ut ita dicam, [gap: Greek word(s)] qualitatibus eorum curatio perficitur, potissimumque cum humectandum esse requiritur. Ideoque addit: Tempus curationis in sicca temperie multo amplius; quippe quod in sanis senium est, id sicca intemperies in aegris: tempus vero caloris et frigoris reparandi par quodammodo est: securitas tamen impar. Nisi enim cuncta, quae ei, quod curatur, circumdata sunt corpora, valida plane sint, metus est, ne ab iis, quae refrigerant, noxam contrahant non levem: in reliquis duabus qualitatibus similis securitas est, eapropter etiam frigida caute adhibenda parti, quae sua natura non magnum calorem obtinet.

Insuper et hoc circa intemperies curandas monet Galenus, 7. meth. medend. cap. 13. ut partibus, quae per summa corpora sunt, lahorantibus ea medicamenta, quae intemperies requirit, applicemus: quibus autem in profundo corpore est intemperies, in iis rationem inter valli ineamus. Si enim iis medicamentis utamur, quae intemperies requirit: utique multo imbecilliora, quam pro usu, ad locum affectum pervenient.

Neque tamen adhuc sufficit pro morborum intemperiei curatione contraria, et quidem quantum fieri potest, talia, in quibus individua et exacta cum morbo sit contrarietas, adhibere: sed et similium, quae qualitate scil. cum intemperie conveniunt, usus omnis fugiendus. Usu enim contrariorum remediorum nihil proficitur, si simul morbum foventia admittantur; cum, quantum intemperiei per contraria medicamenta detrahatur, tantum ejusdem per similium usum inducatur. Itaque si. vel aer, vel cibus, vel potus, qualitate cum intemperie tollenda conveniant, vel aliud quid ex rebus non naturalibus, quod eandem intemperiem inducendi vim habeat, aegro in usu sit, illa omnia removenda et vitanda sunt.

Porro cum supra dictum sit, intemperiem [note: Intemperiei cum materia curatio.] aliam esse cum materia, aliam sine materia; et postea quoque morbos in fientes et factos diviserimus, quorum illi nisi a caussa sua foveantur, mox evanescunt, hi etiam ablatâ caussâ subsistere possint: diligenter in curatione morborum intemperiei perpendendum, an sit morbus factus, vel fiens; intemperies materialis vel immaterialis. Nam non est eadem plane eas curandiratio.


page 1197, image: s1197

Nudae quidem et sine materia intemperies per solam alterationem, ut dictum, tolluntur, et qualitas praeternaturalis per contrarium medicamentum amovetur: ad materiales vero intemperies tollendas sola alteratio non sufficit. Cum enim, ut ex generali methodo medendi patet, morbus tolli non possit, nisi caussâ sublatâ: intemperies, quae pendet a materia, non tollitur, nisi caussâ, a qua fovetur, prius ablatâ. Itaque, ut Galenus, artis Medic. cap. 89. docet, indicatio in hujusmodi est evacuatio atque alteratio. Intemperies nimirum sui ablationem per contrarium alterans medicamentum postulat: caussae autem, quae illam fovent, etiam sui remotionem ostendunt: et sic in talibus morbis curandis [gap: Greek word(s)] seu curatio cum [gap: Greek word(s)] conjungitur, ut docet Galenus, 11. meth. med. cap. 2. Et ut idem Galenus, cap. 89. artis Medic. monet, unum commune praeceptum observandum est, ut unamquamque prius, quae ipsum effecit, caussam tollamus: deinde ad illam, quae ab eadem caussa facta est, aegritudinem accedamus, caussarumque salubrium inventionem faciamus. Res scilicet praeter naturam eo ordine tollendae sunt, quo sese mutuo consequuntur: et quia morbus pendet a caussa sua, caussa ante morbum, et morbus post caussae remotionem tollendus. Quia vero plures saepe sunt caussae, procatarcticae, antecedentes et conjunctae: et hae eo ordine tollendae sunt, quo sese pepererunt: et quoniam conjuncta pendet ab antecedente, haec a procatarcticâ: primo protacarctica removenda, hinc antecedens, demu cojuncta. Cum n. ut Gale. 11. m. m. c. 10. docet, id quod ultimum in resolutiva methodo est inventum, omnium primum in curatione peragendum sit: caussae eo ordine sunt tollendae, quo sese mutuo consequuntur, initio facto ab ea, a qua primus motus. Hic tamen observandum, non solum materiam esse caussam intemperiei partium, sed contra etiam saepe accidere, ut humor vitiosus ab ipsa partis intemperie generetur, et pars, intemperiem, quam obtinet, ipsi humori, quem in se continet, imprimat, qui tamen humor rursus intemperiem, quam partis vitio primum concoepit, ipsi parti communicat, ejusque intemperiem fovet, atque ita, diverso respectu, et caussae, et effectus nomen, sustinet. In quibus quidem intemperiebus inprimis ipsi partium praeternaturali intemperiei occurrendum. Haec enim totius mali fons est, atque ab ea humores inficiuntur: ipsi tamen humores etiam, quoties opus, evacuandi sunt; cum eam, quam a parte acceperunt, intemperiem rursus parti imprimant, vitiumque partis augeant.

Quomodo autem humores sint evacuandi, pluribus supra dictum. Hic vero notandum, caussae nomine non solum intelligi caussas simpliciter dictas, id est, eas, quae solum causae sunt, sed etiam morbos et affectus, qui alios quandoque morbos excitant et fovent. Nam et hi similiter


page 1198, image: s1198

primo loco tollendi sunt. Ex quo patet, quantopere errent ii, qui saltem symptomata curant, et neglectis caussis, affectus tollere conantur; cum semper prius caussa, quâm morbus ab ea ortus, tollenda sit: nisi forsan aliquid maxime urgeat, et periculum aegro minetur, atque ita, quasi neglectâ aliquandiu caussâ et morbo, ei, quod maxime urger, occurrendum sit.

CAPUT II. De Morbis totius Substantiae curandis.

[note: Morborum totius sub. stantiae curatio.] MOrbi vero totius substantiae, ut vocant, seu occultarum qualitatum, et ipsi contraria postulant remedia: sed quae illa sint, sola experientia constat. Quanquam et ex iis quaedam, quae aliis morbis adhibentur, ut quae evacuandi vim habent, suo loco his morbis conveniant. Nam occulta illa qualitas maligna per contrarium alexipharmacum expugnanda, et venenata caussa ex corpore tollenda et eradicanda est, ac quod de morbis intemperiei dictum est, ut primo caussa, quae illam induxit, deinde intemperies tollatur, id etiam hîc locum habet. Primo enim omnium caussa tollenda est, et si ea in corpore generetur et foveatur, ut in malignis febribus accidere solet, plerumque, humor, qui corruptus est, tolli; reliquus, qui corrumpitur, emendari debent. Ita venenum, quod haustum, aut quocunque modo sumptum est per os, e corpore evacuari debet, idque per loca proxima, et a corde, quantum fieri potest, remota. Talia ergo commodissime vomitu rejiciuntur, aut etiam per alvum mox educuntur. Si vero cum eare attractum sit, aut ultra jecur penetraverit, per sudores expellendum est. Quae morsu aut ictu venenatorum animalium communicata, aut per contactum quocunque modo corpori illata sunt, quam primum retrahenda, et extrahenda, omnibusque modis, ne intra corpus penetrent et serpant, laborandum. Ideoque cucurbitulae et attrahentia tam a proprietate, quâm manifestis qualitatibus, gallinae podex, vel pulmones animalium recens mactatoru, dolorem excitantia, atque acria, cauteria actualia, et potentialia, ut allium, caepe, ruta, sal, ranunculus, nasturtium, sinapi, nux, nitrum, farina orobicum melle et aceto, cantharides, theriaca, et similia adhibenda, carnis laesae portio exscindenda, et membrum totu, si fieri potest, ut digitus, abscindendum, vel vinculo superiore loco injecto, ne venenum in corpus serpat, ligandum. Praecipuae autem quodlibet venenum iis remediis, quae experientia docuit ipsi esse adversissima, expugnandum: Inprimisque cor per convenientia cuique veneno alexipharmaca roborandum, ne veneni qualitatem facile admittat, victumque ab eo succumbat. Quae vero cuilibet veneno sint contraria, et quam quodlibet in specie curam requirat, passim ex tractatibus de peste, et Dioscoridis


page 1199, image: s1199

libro sexto, in quo de venenis et eorum cutatione agit, aliisque autoribus patet, supraque part. 1. sect. 1. cap. 21. aliquid hac de re dictum. In venenis tamen qualitates manifestas simul attendere magna sanationis pars est. Ea propter frigidis calida, calidis frigida, acribus [gap: Greek word(s)] alexipharmaca promptius resistunt. Reliqua petantur ex peculiaribus tractatibus de morbis malignis, quales sunt febres malignae et pestilentes, pestis, lues venerea, rabies canina, Elephantasis, plica Polonica, Epilepsia.

CAPUT III. De Morbis Conformationis curandis.

ANtequam vero aliquid de curatione morborum organicorum dicamus: illud in genere monendum, quod Galenus habet, in l. de constitut. artis. ad medicatoriam methodum pertinere, communem omniu scopum invenire, qui est; contrariorum contraria esse remedia: deinde in unoquoque genere contraria ordine collocare: postremo considerare, quando natura vel nos scopum possimus assequi, quem indicatio suggerit; quando rursus utrique est vel omnino impossibile, vel certo tempore impossibile, vel partim impossibile.

[note: Morborum figurae Curatio.] Atque ut de morbis figurae incipiamus, in his, qui crescunt, possibile est, plerarumque partium figuram emendare, et eo facilius, quo sunt ortui viciniores: in his autem, qui amplius non crescunt, minime, ut docet Galenus. Quod tamen accipiendum de eo figurae vitio, quod ossibus integris manentibus accidit. Nam quae fracturas, sicut et quae lixationes sequuntur, ea iis morbis, quos sequuntur, sanatis, etiam in adultis emendantur: In reliquis vero solum est quaedam secundum aetates differentia. Nam si infans aliquis sit gibbosus, aut distorta crura, aut curva brachia, vel etiam vitiosam aliquam capitis figuram habeat: is adhuc curari potest. Eadem vero vitia in homine adulto curari non possunt. Nam cum partes externae hanc vel illam figuram, propter ossium figuram et conformationem, habeant; in infantibus vero ossa sint adhuc mollia: paulatim mutari, et in contrarium intorqueri possunt. In corporibus adultorum, quia ossa siccitatem majorem et duritiem contraxerunt, amplius mutari non possunt, citiusque rumpuntur aut franguntur ossa, quam in contrariam figuram flectuntur.

[note: Morbi Figura quid indicent.] Est autem generalis indicatio, qua figurae vitum suppeditat, partis in contrarium vitiosae figurae mutatio. Eous que enim membrum figurâ vitiosâ praeditum in contrarium adduci debet, donec figuram, quam naturaliter habere debet, acquirat. Si, exempli gratiâ, cruris figura alicui versus exteriora declinet, versus interiora tantum id inflectendum, donec naturalem figuram accipiat.



page 1200, image: s1200

[note: Figurae vitia corriguntur. [gap: Greek word(s)] .] Huic autem indicationi duobus modis satisfit, ut Galenus, cap. 87. art. medic. habet, [gap: Greek word(s)] , formatione atque alligatione. Per [gap: Greek word(s)] seu formationem accipienda est ea figurae emendatio, quae manibus contrectando, et comprimendo paulatim et saepius perficitur; sicut videmus saepe obstetrices et nutrices manuum contrectatione sensim formare recens natorum infantium corpora, et si ab ortu figuras minus decentes in cruribus, brachiis, thorace, capite, acceperunt, eas paulatim in contrarium et naturalem statum, manibus premendo et constringendo, [note: [gap: Greek word(s)] .] adducere. Per [gap: Greek word(s)] ea intelligitur correctio, quae fit per fascias et ferulas, qua nimirum et fasciis pars in contrarium figurae vitiosae adducitur, et ferulis retinetur, ne in figuram vitiosamiterum deflectere possit. Cum autem post ortum figurae vitia plerumque ossium fracturas sequantur, ubi scilicet ossa fracta non recte ad pristinam figuram componuntur, aut ubi nondum plane coaluerunt, aeger intempestive os fractum movet: danda opera cheirurgis, ut et ossa fracta diligenter et recte componant, et conjuncta in naturali figura, donec firmiter coaluerunt, servent.

Si tamen accidat, ut post ossis fracturam curam aliquod figurae virium remaneat: videndum, an insignis aliqua actionis laesio inde sequatur, os fractum non magnum, et callus recens ac mollior adhuc, aeger juvenis firmisque viribus sit. Tunc enim callus iterum rumpendus; ante tamen per multos dies emollientibus adhibitis: postea ossa fracta diligenter conjungenda, illudque vitium, quod antea relictum fuerat, emendandum, ossa conjuncta et recte composita in naturali statu diligenter conservanda, callusque denuo generandus. Verum si laesio actionis, quae a figurae vitio provenit, non sit adeô magna: aeger hac sua sorte potius contentus sit, quam ut spe melioris sanitatis consequendae ancipiti fortunae sese iterum committata; cum nova illa fractio ossium non omni periculo careat, et facile inflammationes, atque alia symptomata supervenire possint. Eadem ratio est, si aeger sit senex, os fractum magnum, callus jam durior. Facile enim fieri posset, ut potius ossa alio in loco frangerentur, quam callus jam solidior rumperetur: sicut ipsa experientia docet, quibus altera vice externis injuriis ossa alicubi franguntur, loco potius sano frangi, quam callum rumpi.

[note: Morborum in cavitate curatio.] Secundum morbi conformationis genus est in cavitatibus; quod duas generales indicationes suppeditat, nimirum aperire id, quod praeter naturam calusum est, et claudere id, quod praeter naturam apertum est. Verum cum vitium tam in meatibus praeter naturam clausis, quam apertis non simplex atque unum sit, sed aliquas habeat differentias, quas supra suo loco enumeravimus: ex iis speciales indicationes oriuntur: quarum tamen pleraeque utiles non sunt,


page 1201, image: s1201

id est, non habent materiam, qua possint aufferri, sed utiles indicationes tum â caussis earum sunt petendae.

[note: Obstructionis curatio.] Et cum inter morbos in defectu meatuum primus et communissimus sit obstructio, eam primo videamus. Etsi vero obstructio pluribus partibus accidere possit, atque alia sit obstructio epatis et vesiculae fellis, alia intestinorum, alia renum, alia vesicae, alia pulmonum, alia cerebri, alia etiam aliarum partium: tamen communis quaedam omnes obstructiones curandi ratio, et generalis quaedam curatio est, quae omni obstructioni, quatenus obstructio est, competit, quam Galenus, artis Medicae cap. 94. proponit, et cognitam ac perspectam habere utile est, ut omnium particularium obstructiomum [note: Obstructio quid indicet.] curandarum fundamentum. Est autem communis indicatio obstructionis apertio. Cum enim contraria sint contrariorum remedia: [gap: Greek word(s)] seu obstructioni opponitur [gap: Greek word(s)] , apertio. Sed cum caussae obstructionum variae esse possint, humores scilicet crassi, viscidi et lenti, multi et copiosi, ea, quae vel exsiccatione ad duritiem pervenerunt, vel quae concreverunt, ut feces alvi induratae, calculi, grumi sanguinis etc: speciales indicationes hinc petuntur. Nisi enim caussae obstructionis tollantur, ipsa obstructio tolli non potest: sublatis autem caussis, simul obstructiones tolluntur, utpote quae a caussis suis continentibus pendent, iisque ablatis simul tolluntur.

[note: Obstructionis a crassis humoribus curatio.] Itaque quae a crassis viscidis humoribus fit obstructio, unam quidem, ut Galenus, loco allegato, docet, morbo contrariam indicationem habet, apertionem: caussae vero salubres sunt abstergentia, atque incidentia medicamenta. Sicut enim ipsi morbo seu obstructioni opponitur apertio: ita caussis quoque et materiae obstructionem facienti contrariae caussae opponi debent; crassae nimirum et viscidae materiae [gap: Greek word(s)] , abstergentia scilicet attenuantia et incidentia medicamenta. Incidentia enim medicamenta humores, qui crassitie sua angustos meatus permeare possunt, attenuant, et subtiles ac permeabiles reddunt: abstergentia vero humores viscidos, et qui partibus adhaerent atque impacti sunt, liberant atque eluunt. Nam talis humor non tam suae substantiae ratione talis, quam respectu partis, cui adhaeret, dicitur. Etenim id est viscidum, Geaecis [gap: Greek word(s)] , quod partialicui facile adhaeret, et ab ejus superficie aegre divellitur. Huic itaque opponitur [gap: Greek word(s)] , abstergens, quod humorem â superficie partis, cui adhaeret, liberat. Atque si cavitas satis aliâs patens sit, saepe sola abstergentia sufficiunt; cum humores, qui parietibus meatuum adhaerebant, detersi meatus ampliores facile transire possint. Verum si cavitates et meatus sint angustiores, non solum abstersione, sed et attenuatione atque incisione crassorum humorum opus est, ut attenuati et subtiliores ac fluidiores


page 1202, image: s1202

redditi, per meatus angultiores facilius transire possint. Verum medicamentis nunc de bilioribus, nunc valentioribus opus est, pro ipsius hu moris natura, et pro loci, in quo obstructio, conditione. Nam si humor sit crassior, atque viae sint remotiores, etiam fortiora medicamenta requiruntur; atque hinc valentioribus medicamentis opus est in obstructione lienis, quam epatis. In hisce etiam medicamentis eligendis semper generalis illa admonitio observanda, ut cuilibet parti medicamenta appropriata, quantum fieri potest, adhibeantur. Hinc in obstructionibus epatis eligitur cichorium, agrimonia; in lienis, capparis, tamariscus, scolopendrium, radices filicis; in thoracis, hyssopus, marrubium et similia.

[note: Obstructionis a copia humorum curatio.] Deinde obstructiones fiunt ab humorihus multis, quorum alii tota genere sunt praeter naturam, alii quidem naturales sunt, sed tamen quantitate peccant. Si humores sunt toto genere praeter naturam, id est, qui naturaliter nunquam in meatu, quem obstruunt, contineri debent, neque ad naturalem statum redire, aut in humorem naturalem mutari possunt: indicant evacuationem, seu ut Galenus loquitur, eorum curatio consistit [gap: Greek word(s)] , hoc est, omnimoda evacuatione. Cum enim tales humores non quantitate aut qualitate solum peccent, prorsus sunt e corpore exterminandi. Tales sunt pus, sanguisque in grumos concretus: qui si vas aliquod obstruant, meatumque aliquem claudant, danda est opera, ut [gap: Greek word(s)] et prorsus e corpore ejiciantur; cum in corpore retenti, etsi amplius non obstruant, pravis, quas illi inducere possunt, qualitatibus damnum inferre valeant. Non autem haec [gap: Greek word(s)] ita accipienda est, quasi humor praeter naturam totus unica vice, seu simul et semel evacuari debeat: sed etiam ea est [gap: Greek word(s)] , quae partitis vicibus humorem evacuat; modo tandem eum prorsus tollat. Nam interdum humorem praeter naturam unica vice evacuare non possumus, propter viarum angustiam; interdum vero etsi per vias et meatus liceat totum humorem simul evacuare: tamen id vires non admittunt et ferunt: cum natura repentinas et magnas evacuationes non semper ferat, tutiusque sit id, quod paulatim fit. Sicut vero varii et dissimiles sunt humores toto genere praeter naturam, qui obstructiones faciunt, et indiversis ac variis partibus obstructiones non ab iisdem excitantur: ita etiam diversa et varia evacuationis ratio, et varia loca, per quae materia, quae obstruit, evacuatur.

Etsi enim hoc commune sit omnibus, quod humores praeter naturam evacuationem postulant: tamen alia est aliarum ratio, alioque modo grumosus sanguis e ventriculo, alio pus ex pectore evacuatur: quae singula suis locis videantur, neque enim haec adhanc methodum pertinent.



page 1203, image: s1203

Si vero materia, quae obstruit, non sit toto genere praeter naturam, sed tantum quantitate peccet: indicatio est [gap: Greek word(s)] , quod vertunt abevacuationem: id est, quod abundat, minuendum est, pro ratione abundantia: quae si [gap: Greek word(s)] sit atque immoderata, etiam immoderata, seu, ut Galenus loquitur, [gap: Greek word(s)] requiritur, hoc est, magna, et quae magnam atque immoderatam abundantiam ad naturalem statum et [gap: Greek word(s)] redigere possit. Neque enim per immoderatam evacuationem intelligit Galenus eam, quae plus evacuat, quam opus sit ad naturalem symmetriam restituendam; sed magnam, quae omnino requiritur, si valde supra naturalem mensuram sanguis abundet. Verum qua ratione his indicationibus satisfieri possit, e sect. 1. hujus partis petendum. Hîc saltem addere libet ex allegato Galeni loco, quod licet caussae obstruentes omnes sui evacuatione indicent, atque in hoc conveniant, quod evacuationem postulent: tamen cum aliis, tum eo praecipue differunt, quod singulae peculiaria et convenientia loca requirunt. Quae pectus et pulmonem obstruunt, per tussim ejiciuntur, neque alia via facile evacuari possunt. Quanquam enim pus ex pectore per urinas et alvum interdum expurgetur: tamen id rarum admodu est, nec in omnibus fit: ideoque Medicus id semper tentare nec debet, nec potest. Quaecunque vero vel in epate, vel in venis, vel in arteriis, aut renibus continentur, per urinam aut ventrem excernuntur; et quidem quae circa superiorem ventrem continentur, vomitu; quae vero circa inferiorem, per alvi subductionem evacuantur, de quibus alibi plura.

Praeter has, quae plerisque partibus [note: Intestinorum obstructionis curatio.] communes sunt, obstructionum caussas, sunt et quaedam quibusdam partibus peculiares. Intestina a fecibus durioribus atque exsiccatis obstrui solent, ut in colica accidit, ubi alvi feces in gyris et anfractibus intestinorum diutius haerent et subsistunt. Ibi enim a calore exsiccantur, atque ita indurantur, ut nec ipsae excerni possint, nec aliis indies ex superioribus intestinis supervenientibus exitum permittant: quod ubi accidit, indicatio quaedam communis, est, ut feces, quae obstruunt, evacuentur. Verum cum exsiccatae sint, fieri hoc non potest, nisi prius emolliantur. Quapropter Galenus primum remedium habere hanc obstructionem scribit et humidis pinguibusque clysteribus, demum ex acribus evacuationem exposcit. Nam si acres clysteres prius injiciamus, antequam feces fuerint emollitae: a medicamentis calefacientibus et exsiccanibus plus exsiccantur feces, et vellicatione attrahuntur humores, quibus non datur exitus. Quod etjam fit, si per superiora purgantia medicamenta quis exhibeat. Itaque


page 1204, image: s1204

primo loco feces sunt emolliendae; quod commodissime fit per humectantes et emollientes clysteres infusos. Possunt tamen etiam eadem extra applicari, atque olea atque emollientia ventri adhiberi; quam ad rem commendatur omentum castrati calefactum in lebete. Nonnulli etiam talia per os exhibent, et oleum amygdalarum dulcium propinant.

[note: Obstructionis vesicae a lapide curatio.] Deinde et alia peculiaris ac privata est obstructionis caussa, quae fit a lapide in vesica. Hanc Galenus, allegato cap. 94. art. med. in praesenti quidem transpositionem; integrae vero sanitatis caussa incisionem atque extractionem requirere docet. Duplicem enim lapis in vesica morbum excitare potest, conformationis nimirum, dum meatum, per quem urina excerni debet, obstruit; et morbum in numero, dum vesicâ, in qua naturaliter contineri non debebat, concluditur, eamque ille gravat, et corporis actiones laedit.

De obstructione et vitiosa illa [gap: Greek word(s)] , quam calculus in meatu haerens, ut continens obstructionis caussa, excitat, hîc agitur; ideoque Galenus ait, in praesenri saltem indicari transpositionem. Modo enim calculus a cervice vesicae removeatur, ut meatus urinarius aperiatur, atque urina libere effluere possit, obstructioni satisfactum est, eaque liberata. Fit autem haece vel corporis concussione et motu, homine nimirum supino collocato, et apprehensis cruribus varie concusso; vel carethere immisso. Verum caussa ipsa morbi hoc modo non tollitur, sed calculus adhuc in vesica relinquitur, et proinde homo perfectam sanitatem non adipiscitur; cum facile lapis in priorem locum recedere, atque iterum obstructionem parere possit. Ergo ut homo perfectam sanitatem adipiscatur, prorsus e corpore tollendus lapis; quod fit extractione per sectionem: quod remedii genus est quidem perfectius, verum simul periculosum, et non, nisi a peritissimo artifice, exerceri debet. Unde Hippocrat. in juramento, Medicum, alias bene ab arte instructum et fideliter informatum, juramento obstringit, ne calculo laborantes secet, sed magistris ejus artis peritis id muneris [note: AEgyptiorum calculos vesicae extrahendi modus.] concedat. AEgyptiis alius extrahendi calculum modus sine sectione usitatus est, quem describit Prosp. Alpinus, de medic. AEgypticor. lib. 3. c. 14. De quo supra libri hujus part. 1. sect. 2. cap. 13. dictum.

Verum enimvero praeter sectionem et extractionem alia datur adhuc ratio penitus calculos tollendi, quae fit per medicamenta, quae [gap: Greek word(s)] , lapides frangentia appeliantur, et vim habent calculum in arenam aut lutum quasi comminuendi, ut postea ita comminutus per urinam particulatim excerni possit. Talia censentur lapides judaicus, lyncis, spongiarum, aut potius inde extracta salia, ut et eadem parata ex corticibus ovorum, ex oculis cancri et aliis.



page 1205, image: s1205

[note: Coalescentia curatio.] Reliquae angustiae species et ipsae caussis ablatis tolluntur. [gap: Greek word(s)] seu coalescentia cum fiat ex coalitu partium et laterum meatus, indicat medicamentum iterum rumpens et tollens illam cicatricem.

[note: Constipationis curatio.] Constipatio, ubi caruncula aliqua, membrana, inflammatio, tuberculum, in ipsis parietibus, seu ipsa cavitate haeret, eamque caludit, indicat, tollendam esse illam caussam, quae facit angustiam; carunculam scilicet esse exstirpandam atque absumendam, tuberculum concoquendum, materiamque evacuandum.

[note: Compressionis curatio.] Compressio cum fiat a caussis externis meatui incumbentibus, ejusque parietes comprimentibus, ut sunt tumores, partes suo loco motae et similia: communis quidem indicatio est caussam comprimentem et meatum claudentem tollere; sed speciales indicationes, pro varietate caussarum, virae sunt, et tota curatio in caussarum illarum ablatione, quae suo loco docetur, consistit. Si igitur a tumore meatus aliquis comprimatur: tumor suo modo curandus. Si idem ab osse luxato fiat, illud in naturalem sedem, restituendum; quod etiam de aliis accipiendum est. Si pars a nimis adstringentibus et frigore astrinatur, ac siccantibus quasi contrahatur, contraria, nimirum laxantia et humectantia, sunt adhibenda. Nam licet nonnulli hanc, quae fit a nimis astringentibus, et frigore, ut et siccantibus contractionem ad subsidentiam referant: tamen commodius ad compressionem referri posse videtur.

Subfidentia tandem si fiat a nimia humiditate, pars exsiccanda est.

[note: Morborum superficies curatio.] Tertio ad morbos conformationis pertinent morbi superficiei, seu asperitas et laevitas. Atque si pars aliqua, quae naturaliter laevis est, naturalem constitutionem amiserit, et pro laevitate asperitatem contraxerit, ob quam partis actio vitiatur: naturalis laevitas restituenda, et quod exasperatum, laeve iterum reddendum. Ossa quidem, ut Galenus, art. med. cap. 95. docet, laevigando: arteriam autem et linguam leniendo humidis, quae nihil mordeant et lentorem habeant. Contra si pars, quae naturaliter aspera est, laevis evaserit, atque hinc actioni partis aliquod vitium accidat: asperitas naturalis parti restituenda, et quod laeve evasit, exasperandum medicamentis, quae sufficienter abstergant et parum adstringant.

Verum quae morbis asperitatis et laevitatis debeatur curatio, et quomodo commodi laevia exasperanda, et aspera laeviganda sunt, rectius intelligemus, si caussas, quae partibus asperitatem et levitatem inducnut, perpendamus. Verum quae morbis asperitatis et laevitatis debeatur curatio, et quomodo commodi laevia exasperanda, et aspera laeviganda sunt, rectius intelligemus, si caussas, quae partibus asperitatem et levitatem inducnut, perpendamus.

[note: Asperitatis curatio.] Cum vero quae exasperant, omnia ad duas classes referri posse videantur, et vel aliquid de superficie partis demant, vel eidem aliquid addant: medicamenta, quae asperitatem tollunt, contraria sint oportet, nimirum ut id, quod excavatum est in superficie, repleatur, vel illud, quod exstat,


page 1206, image: s1206

tollatur; sicut videmus vulgo parietes vel alias res expoliri et laevigari, vel cavitates oblinendo et replendo, vel id, quod exstat aut eminet, abradendo. Fit autem illud per medicamenta, quae humectant, et lentorem quendam habent; hoc vero abrasione vel medicamentis abstergentibus.

Praeter caussas vero, quae extrinsecus advenientes, partes, aliquid superficiei ipsarum detrahendo, exasperant, quales sunt fumi, cibi et potus, ac medicamenta acria, internae caussae, quae exasperant, sunt humores acres, qui partis superficiem erodunt, et ex aequali inaequalem efficiunt. Ita humores acres, si â capite in fauces delabantur, atque arteriam, (quae, ut allisione spiritus ad corpus laeve et quasi politum vox sonora et clara reddatur, laevis naturâ est) exasperant, vox rauca redditur. Potest et asperitas in partes molles induci sine erosione, cum magna siccitas humorem in parte absumit; sicut videmus interdum in febribus ardentibus linguae naturalem humorem et salivam absumi, linguamque exsiccari atque exasperari.

Tunc itaque adhibenda medicamenta humida, quae lentorem quendam habent, et id, quod exasperatum est, aequabile ac planum rursum reddunt, et quod nondum exasperatum est, verum ab acrimonia humorum facile exasperari posset, defendunt, superficiem partis lentore suo quasi oblinendo. Neque solum hoc faciendum, si fiens sit morbus, sed et humorum acrirnonia contemperanda, ipsique humores acres e corpore tollendi atque evacuandi.

[note: Ossium asperitas quomodo curanda.] Etsi vero humores, acres praecipue, idque brevi teporis spatio, partes molliores exasperent atque inaequales reddant; partes vero solidiores, ut ossa, non ita facile vim humorum acrium admittant: tamen diuturnitate temporis ipsa quoque ossa non solum exasperari, sed et cariem atque putredinem ab humoribus vitiosis contrahere, experientia testatur. Quapropter si hoc accidat, asperitas illa laeviganda est: verum per illa potius, quae abradunt, quam quae humectant, ac lentore partes obducunt. Etsi enim, si ab acrimonia humorum ipsa etiam ossa exasperari incipiant, abrasione opus non sit, sed solum medicamentis, quae acrimoniam humorum tantum obtundant et demulceant: tamen si ossa vere exasperata sint, quod non solum fit ab humorum acrium diuturniore fluxu, verum etiam si iis quiddam superfluum adnascatur, aut in fracturis squamae quaedam exstent, quae in locum suum reponi non possint: tunc abrasione solum opus est. humida enim et lentorem habentia medicamenta tegunt quidem, sed non emendant asperitatem in ossibus, ut in partibus mollioribus. In partibus enim mollioribus, ubi nimia exsiccatione aliqua inaequalis et aspera evasit, si humiditate, praesertim cum aliquo lentore conjuncta, pars imbuatur, cessat asperitas: in ossibus vero siccitate sola nulla asperitas facile


page 1207, image: s1207

indicitur, et propterea etiam sola humectatione non curatur, sed abrasione. Eodem modo si partibus mollioribus aliquid praeter naturam adhaerescat, quod eas inaequales et asperas reddat, id per abstergentia tollendum. Sic saepe in febribus ardentibus linguam, ob humores pertinacier adhaerescentes, asperiorem redditam emendamus, non solum commodis instrumentis humores detrahendo et quasi abradendo, sed etiam per medicamenta, ut mel rosaceum et similia, detergendo: quod et in aliis corporis partibus observandum.

[note: Lavitatia curatio.] Laevitatis praeter naturam ut contraria est generatio: ita etiam curatio contrario modo sese habet. Cum autem in corpore nostro lenti ac viscidi humores, obductis quasi naturalibus illis rugis, partiu superficiem, asperam naturâ, laevem reddant: asperitas naturalis revocanda est, ut supra ex Galeno diximus, per medicamenta abstergentia, et quidem [gap: Greek word(s)] , sufficienter abstergentia, quae nimirum humores glutinosos parium superficiei tenacius adhaerescentes liberare, partique naturalem asperitatem reddere possint. Verum ut in obstructionibus curandis [gap: Greek word(s)] medicamenta simul [gap: Greek word(s)] vult esse Galenus, artis med. cap. 94. quae scilicet non solum humorem viscidum a superficie partis liberent, sed crassum partesque compactas habentem incidant, dividant, atque a se invicem divellant, ut mobilior fluidiorque reddatur: ita hic in morbis laevitatis curandis requirit medicamenta [gap: Greek word(s)] , id est, parum adstringentia. Ob humores enim lentos ac viscidos superficiei partis adhaerentes [gap: Greek word(s)] ac robur fibratum quasi laxatur, quod per medicamenta nonnihil adstringentia restituitur, quae etiam spatia in partis superficie ab humoribus quasi dilatata rursum contrahunt, et membri superficiem ad naturalem statum reducunt: sed tamen adstrictiio nimia esse non debet, ne pori contrahantur et occludantur.

CAPVT IV. De Morbis Numeri Curandis.

[note: Morbi Numeri quid indicent.] ALterum genus morborum organicorum complectitur morbos Numeri: qui cum sint duplices, in excessu et defectu, uterque suam peculiarem indicationem suppeditat. Id enim, quod deest, et naturaliter adesese debebat, restituendum: illud vero, quod abundat, tollendum et removendum. [note: Partes amissas restituere solius natura est.] Cum vero id, quod deest, solum res naturalis esse possit: solius naturae est, id, quod deest, reficere et regenerare. Neque enim Medicus carnem, os, cutem aut simile, quod deest, efficere potest: sed solius naturae haec sunt opera. Medicus vero tantum est naturae minister in his, dum naturae robur tuetur, materiam idoneam subministrat, atque impedimenta removet. Cum enim cujus que


page 1208, image: s1208

partis genetationem requiratur, praeter animam, quae princeps omnium actionum caussa est, calor nativus, praecipuum animae in agendo organum, et sanguis, ex quo partes nutriuntur et augentur: Medicus operam dare debet, ut calidum nativum temperamentumque cujusque partis sartum et tectum conservel; et eos cibos aegro exhibeat, e quibus bonus sanguis generetur, qui utilem parti generandae materiam suppeditet; ac tandem impedimenta omnia, quae naturam in hoc opere remorari possunt, removeat, sordes abstergat, et similia omnia dextre moderetur.

[note: Partes sanguineae regenerantur: spermaticae regenerari non possunt.] Verum haec generalis indicatio pro varietate partium variatur, et semper in effectum deduci non potest. Alio enim modo in carnis, alio in ossis, alio in nervi et aliarum partium generatione proceditur, de quibus in soluta unitate; et sunt aliae partes spermaticae, aliae sanguineae seu carniformes. Hae cum sanguinis naturae sint propiores, neque ad earum generationem adeo magna mutatio, et operosus naturae motus requiratur, facile restitui possunt. Verum spermaticae nominatae, cum earum naturâ â sanguine sit remotior, majorque mutatio, et operosior motus requiratur, eaedem specie restitui et regenerati non possunt, sed iis cognatum quiddam, et quod amissae usum praestat, gignitur. Ita in locum ossis callus succedit, qui cum duritie ad ossis naturam proxime accedat, atque os aemuletur, ejus usum praestare potest.

[note: Partes compositae non regenerantur.] Deinde cum partes aliae sint simplices, aliae compositae: si compositae amittantur, neque eaedem specie, neque is simile quid facile substitui potest. Sic neque manus, neque digitus, neque pes, neque nasus, neque auris ablata restitui possunt. In quibus et similibus mutationibus tertius scopus est, ut Galenus, art. medic. cap. 96. docet, decorem quendam invenire: cui addere possumus, vel aliquid machinari, quod partis amissae usum aliquomodo praestare possit. Ita pro crure amputato crus ligneum adaptatur: manus amputatas ferreae manus aemulantur: nasus decurtatus corio vel emplastro, quod carnis colorem referat, simulari potest.

Verum in curtis sanandis recentiorum diligentia atque industria vicit [note: Cursorum sanatio.] antiquos Medicos. Ii enim qua ratione nares mutilatae restitui, et talia, quae forsan antiquis impossibilia habita sunt, praestari possint, non solum scriptis publicis docuerunt, sed et opere monstrarunt, inter quos facile princeps est Taliacotius, cujus liber de curtorum cheirurgia publice exstat.

Excessus contra sui remotionem postulat. Qua in re potiores partes sunt Medici; sicut in defectu resarciendo Naturae potiores partes sunt.

Est autem magna rerum, quae tolli debent, varietas, atque alio modo calculus e vesica, alio polypus e naribus, alio mola ex utero tollitur, singulisque sua peculiaris debetur curatio, pro partium substantia, dignitate, situ, conformatione et aliis conditionibus


page 1209, image: s1209

differens. Id enim semper cavendum est, ne partes aliae laedantur, aut certe danda opera, ut quam minimum laedantur, atque corpori non majus aliquod damnum ex ablatione attrahatur, quam sit illud, quod ex re abundante proficiscitur de quibus supra, in Chetrurgia, dictum.

Hoc saltem hîc in genere adhuc monuisse sufficiat, licetamissa omnia restitui et regigni non possint: quae tamen abundant, omnia tolli posse; modo cheirurgorum operationibus sint obvia, et ablatio periculum con junctum non habeat. Multa enim sunt, quae non sine insigni periculo et corporis incommodo tolli possunt; ut apparet in calculo vesicae, cancro in mammillis, strumis, herniis carnosis et simillibus; ut saepe consultius sit, cum aliquo incommodo et molestia vitam trahere, quam periculosa ablatione hominem in mortis periculum conjicere. Imo morbi quidam numeri abundantis non adeo magnam homini molestiam creant, neque adeo insignem actionum laesionem excitant, ut in sexto manus vel pedis digito videre est. In talibus itaque praestat naturae erorem patienter ferre, quam id, quod abundat, cum periculo atque incommodo abscindere.

[note: Eorum, quae prater naturam abundant, ablatio quibus instrumentis fiat.] Instrumenta autem, quibus Medicus rerum, quae praeter naturam abundant, ablationem instituere potest, tria sunt; ferrum, ignis, medicamenta. Per ferrum intelliguntur omnis generis acuta instrumenta, quae superfluis exscindendis apta sunt, et quidem, pro varia partium consormatione situque, varia, ut sunt cultri, novaculae, scalpella etc. Per ignem intelliguntur cauteria actualia, dum ferro, argento, aut auro ignito id, quod abundat, exuritur. Medicamenta huic scopo convenientia sunt, quae appellantur cauteria potentialia, et ignis modo corpus adurunt, quorum plura sunt genera, alia aliis vehementiora; [gap: Greek word(s)] , quae superficiem saltem corporis adurunt, et cutem detrahunt; vesicatoria, quae vesicas excitant; septica quasi putrefacientia et carnem liquefacientia; et tandem [gap: Greek word(s)] , quae escharam inducunt, carnemque, calido nativo et humido radicali absumto, adurunt, de quibus supra suo loco dictum est.

CAPVT V. De Morbis Magnitudinis Curandis.

[note: Morborum magnitudinis Curario.] MOrbos numeri sequuntur, iisque cognati sunt, magnitudo aucta atque imminuta. Augmentum enim magnitudinis respondet excessui in numero; diminutio vero defectui. Atque accidunt hi morbi praecipue ratione partium carnosarum, et si cui vel pes aut manus contabescit, aut corpulentior evadit, id evenit partium carnosarum ratione, quae vel nimis augentur vel minuuntur:


page 1210, image: s1210

ossa vero, ut et reliquae pleraeque partes, post adolescentiam non augentur, nec etiam facile imminuuntur.

[note: Aucta magnitudo quid indicet.] Cum itaque sive corpus totum sive membrum aliquod fuerit praeter naturam auctum, ut inde actiones laedantur: indicatio est, ut magnitudo aucta imminuatur. Medicamenta vero, quae adhibentur pro magnitudine imminuenda, non esse genere diversa ab iis, quae conveniunt in numero abundante, docet Galenus, cap. 97. artis. med.

Veruntamen id tantum locum habet in ea magnitudine aucta, ubi alias partis substantia salva non est, ut si cum caro in vulnere vel ulcere, aut alibi, ut in oculi affectu, qui [gap: Greek word(s)] nominatur, excrescat, et extra membri substantiam quasi emineat, ut obvia sit, Cheirrurgi operationibus et vel ferro abscindi, vel medicamentis erodi possit.

[note: Magnitudo aucta quibus modis imminuatur.] Verum si vel totum corpus, vel pars aliqua, ut lingua, aut alia quaecunque aequaliter augeatur, et non solum aliqua in parte quid excrescat, sed per totum nimium incrementum accipiat: ibi quidem incrementum accipiat: ibi quidem etiam generalis indicatio est; quod auctum nimis est, imminuere: verum neque ferro, neque igne, neque medicamentis erodentibus tum corporis substantiam immiuere licet: sed tum duo speciales scopi sunt, nimirum nimium partibus alimentum subtrahere; et digerentibus ac discutientibus absumere. Quapropter tum conveniunt inedia et victus parcior atque extenuans; aer tenuis et siccus et potius calidus quam frigidus; Somnus brevior, vigiliae longiores; exercitationes crebriores et fortiores, asperae frictiones, lotiones in aquis calidis, et inprimis si aquae digerendi vis insit, quales sunt aquae salsae, sulphureae, bituminosae, nitrosae. Prodest et inunctum oleum digerens, ut anethin. chamaemel. costin. et similia. [note: Obesorum nimis curatio.] Qua raione Galenus, 14. meth. med. c. 15. juvenem valde obesum curavit, nimirum antidoto, quae adversus articularia vitia est composita, sale theriaco, atque ipsa theriaca, ac victu extenuante, et cursu veloci. Praeparavit autem ipsum ad cursum perfricando primum linteis asperis, quo ad cutis ruberet; deinde statim cum oleo, quod in se digerens aliquod medicamentum habebat, quo etiam post cursum utebatur.

[note: Inflammationis curatio.] Ita Tumores, qui et ipsi ad magnitudinem auctam pertinent, suos speciales scopos habent, per quos satisfit illi generali indicationi, quae jubet id, quod auctum est praeter naturam, imminuere. Exempli gratiâ, in inflammatione sanguis, qui in partem affluxit, atque tumorem in ea excitavit, et caussae continentis rationem habet, tollendus est. Verum cum caussa continens tolli non possit, nisi antecedente sublatâ, primum fluxio inhibenda. Simulque opera danda, ne nova aliunde in corpore colligatur, quod fiet recta victus ratione instituta. Inhibetur autem fluxio, si et sanguinis quantitas,


page 1211, image: s1211

inprimis venae sectione, imminuatur: et prohibeatur, ne ad partem affectam confluat: quod primo fit revulsione, quae etiam commodissime venae sectione fieri potest; deinde interceptione, et derivatione. Sanguis autem, qui jam in partem affectam confluit, duobus modis ex parte evacuari potest, primo si retrocedat et recurrat per vias, per quas influxit: deinde si per ipsam parte affectam evacuetur. Ut retrocedat, faciunt repellentia et derivantia. Repellentia enim et humorem, qui in venis partis continetur, reprimunt; et eum, qui recens extra venas prolapsus, et partim nondum impactus est, quasi retrudunt et ex parte ejiciunt. Ita et derivatio sanguinem, qui in partis affectae venis adhuc fluctuat, ad vicinas retrahit. Verum cum repellentia et derivantia raro totam materiam ex parte inflammata evacuare possint, quod relinquitur, per ipsam partem affectam evacuandum est. Fit autem hoc duobus modis, vel insensibiliter, vel sensibiliter. Insensibiliter evacuatur materia, cum per medicamenta digerentia et discutientia dicta sanguis in vaporem conversus resolvitur et discutitur. Sensibiliter autem effunditur vel per scarificationes et cucurbitulas, vel puris, in quod mutatur, effusionem. Scarificationes et cucurbitulae tum demum usurpandae sunt, ubi phlegmone subsistit, et de novo affluxu nullus metus est, et in iis partibus, quae scarificationem ferunt. Verum plerumque, si materia prioribus modis evacuari plane non potest, in pus coctione convertenda et maturanda est, per medicamenta suppurantia dicta. Pus ubi confectum est, nisi per se aperiatur abscessus, effundendum id, atque evacuandum apertione, ulcusque mundandum, et carne implendum est. In aliis quoque tumoribus eaedem fere sunt generales indicationes, nimirum ut materia, si in corpore abundet, per vacuantia, expurgetur, ejus ad partem affectam affluxus prohibeatur, et id, quod affluxit, ex parte evacuetur.

[note: Imminuta magnitudo quid indicet.] Imminuta vero magnitudo augmentum indicat. Perficitur autem hoc, ut Galenus, artis medic. cap. 97. docet, [gap: Greek word(s)] , quasi dicas, renutritione seu instauratione, ac generatione. Quid vero hîc Galenus per [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] intelligat, alii aliter sentiunt.

[note: [gap: Greek word(s)] quid.] Sed commodissima videtur eorum interpretatio, qui per [gap: Greek word(s)] intelligunt eam refectione, qua pars alias integra, et a qua nihil avulsum est, sed quae solum ob nihil avulsum est, sed quae solum ob alimenti defectum quasi contabuit et gracilior reddita est, per bonum ac copiosius alimentum instauratur, et majorem ac naturalem molem acquirit. Cum enim omnes partes tum adsint, nec ulla particula deperdita sit, saltem copiosiore nutritione opus est. [gap: Greek word(s)] vero seu regeneratio tum est necessaria, ubi aliquid de substantia


page 1212, image: s1212

partis amissum, seu ubi ob avulsionem alicujus particulae pars minor reddita est; ut in ulceribus cavis fieri solet, in quibus opus est carnis regeneratione, ut id, quod amissum est, instauretur, atque ulceris cavitas expleatur.

[note: Externuati quomodo resiciendi.] Agit de utroque magnitudinem naturalem restituendi genere, nimirum et de corporibus extenuatis reficiendis, et de particulis, quae deficiunt, restituendis Gelenus, 14. meth. med. cap. 16. docetque, ubi eos, qui extenuati sunt, reficere animus est, vinum esse exhibendum crassum, cibos etiam crassioris succi; exercitia adhibenda pauca, frictionem mediocrem, et omnia contraria iis, quos externuare volumus, esse instituenda: quorum summa est, ut sanguis et nutrimentum in corporis ambitum attrahatur; deinde ut calor nativus roboretur, et id, quod attractum est, non dissipetur atque exhalet.

[note: Dropax seu Picatio.] In reficiendis autem corporibus gracilioribus inprimis [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] , picatio antiquis in usu erat. Erat autem [gap: Greek word(s)] medicamenti topici genus, quod constabat ex pice arida et pauco oleo, scilicet vel quarta vel quinta parte, quod modo liquidius et forma malagmatis erat, modo solidius, emplatri modo praeparabatur. Illinebatur vero atque applicabatur, dum adhuc calebat, cuti, derasis prius pilis, ac praemissa sufficiente frictione, et antequa omnino refrigera batur, iterum avellebatur, et calefactum iterum applicabatur atque avellebatur, idque tertio vel quarto repetebatur, tum aliis de caussis, tum eo praecipue fine, ut alimentum copiosius ad superficiem corporis attraheretur.

Exemplum curandi magnitudinem imminutam observatione dignum habetur apud Forestum, libr. 10. observat. 97. ubi adolescentem quendam annorum sedecim crurum [gap: Greek word(s)] laborantem, quem plurimi Medici pro paralytico curaverant, et calidis medicamentis [gap: Greek word(s)] plus auxerant, ipse hoc modo curavit. Usus est victus ratione instaurante, qualis fere hecticis convenit, et ab omnibus exsiccantibus abstinuit; usus quoque est medicamentis instaurantibus, corroborantibus, atque simul obstructiones aperientibus. Post jussit crura, jejuno stomacho, mediocriter fricare, ut, apertis meatibus, sanguis ad crura attraheretur; quam continuavit per duodecim dies. Post frictiones siccas devenit ad unctiones, quae humectant, et modice calefaciunt. Qua curatione adolescens, qui a plurimis pro desperato habebatur, convaluit.

De reliqua per [gap: Greek word(s)] curatione addere aliquid opus non est. Est enim tota naturae opus, et plane convenit cum curatione morborum in numero deficiente. Medicus tantum impedimenta removet, medicamentisque idoneis superfluum humorem siccat, ac sordes detergit.



page 1213, image: s1213

CAPUT VI. De Morbis in Situ et Connexione curandis.

[note: Morbi in situ quid indicent.] TAndem inter morbos organicos sunt morbo in situ et connexione, quorum quae sint differentiae, supra dictum est. Indicat autem id, quod situm naturalem amisit, in naturalem locum repositionem: quod vero cum iis, cum quibus debebat, non connectitur, conjunctione cum iis indicat. Sicut id, quod cum iis, a quibus naturaliter separatum [note: Luxationum curatio.] esse debet, jungitur, separationem indicat. Priori indicationi satis fit, curanturque luxationes, ut Galenus, loco allegato, docet, ad oppositam partem ei, a qua facta est permutatio, intendendo atque impellendo: quod qua ratione peragi debeat, supra part. 1. sect. 2. cap. 4. dictum. Sic in utero prolapso retrudendus est is in suum locum, et in eo ligatura vel idoneis instrumetis firmandus. Aliquando idem odoramentis naribus admotis sursum revocatur. Si vero partes, quas secundum naturam sejunctas esse debebat, connectantur et coalescant praeter naturam, ut si digiti exulcerati, vel palpebrae exulceratae coaluerunt, solvenda ac separanda sunt. Fit autem separatio vel chirurgia, et scalpelli ac ferri ope, aut filo serico aut seta equina, vel medicamentis causticis et septicis.

[note: Morbi inconnexione quid indicent.] Alterum vero genus, cum pars cum iis, cum quibus debebat, non connectitur, indicat, ut id, quod continet, firmius solidusque reddatur. Cum enim partes quae connecti debebant, disjunguntur, fit id, vinculis et partibus, quae eas continebant, vel ruptis, vel laxatis: ideoque partes illae, quae continent, vel adstringentibus et exsiccantibus, si laxitas ab humido ortum habeat; vel vinculis roborari debent: et in herniis, ubi, rupto peritonaeo, intestina in scrotum decidunt, prima intentio est, ut intestina per foramen, per quod elapsa sunt, iterum leniter in abdomen intrudantur, et in naturalem locum reponantur, deinde fasciis aptis, ne iterum excidant, contineantur, et vel peritonaeum consuatur, vel medicamentis conglutinetur: quod si fieri non potest, perpetuis fasciis opus est, quibus intestina in loco suo retineantur: Qua de re supra, part. 1. sect. 2. cap. 5. dictum.

CAPUT VII. De Unitate Soluta curanda.

[note: Soluta unitas, quid indicet.] SOlutae unitatis prima communisque indicatio est unitio; seu soluta unitas partes, quae sejunctae sunt, uniendas esse indicat. Quae res etsi naturae opus sit, hujusque unius opera partes vulneratae, fractae, aut quocunque modo disjunctae iterum conglutinentur: tamen Medicus hac in re Naturae minister est; ac nisi Medicus


page 1214, image: s1214

naturae subsidio veniat, ipsa in multis fine suo frustratur, nec conglutinationem [note: In soluta unirate qua a Medico facienda.] moliri potest. Sunt autem hîc ista praecipuê Medici officia. Primo videndum, ne quid incidat in partem affectam, quod conglutinationem impedire possit. Secundo, ut extrema seu labia in unitare soluta recte iterum conjungantur, et sibi mutuo applicentur. Tertio, ut extrema conjuncta serventur. Quarto, ut ipsius partis temperamentum conservetur, et in agglutinatione Naturae necessarium auxilium praestetur. Quinto, ut symptomata, quae supervenire possunt, praecaveantur et corrigantur.

Verum cum unitatis solutae magna possit esse differentia, hi scopi non semper in omnibus partibus eodem modo perficiuntur, ideoque seorsim de vulneribus et de fracturis [note: Vulnerum curatio.] dicemus. Primo itaque in vulnere si quid extraneum, ut grumi sanguinis, vel pili, vel aliquid ex armorum genere, aut ossium particulae, aut aliud quid alienum vulnere haereat, illud eximendum et extrahendum est; ubi interdum, si vulnus sit nimis angustum, id ampliare oportet. Hoc ubi factum, labra vulneris committenda et conjungenda sunt; et ut unita serventur praestandum, quod quo modo fieri debeat, supra, part. 1. sect. 2. c. 5. dictum.

[note: Vulnera conglutinare solius natura opus.] Conjunctis, quae distabant, partibus, reliquum opus, ut scilicet uniantur et coalescant, Naturae est. Haec enim sola illas conglutinat. Cum autem carnis, per quam partes conjunguntur, materia sanguis sit danda opera, ut sanguis, qui affluit, nec qualitate, nec quamtitate peccet. Si enim sanguis vitiosus est, carnem bonam generare non potest. Si vero sit copiosior, caro nimis luxuriat, et multa excrementa generantur: si sit parcior, non sufficientem materiam suppeditat. Cum vero pars vulnerata cum ex dolore, tum ex vulnere fiat imbecillior: necessario in parte vulnerata aliqua excrementa et sanies proveniunt: et si sanies in medio adductorum labiorum provenit, aut etiam locus quispiam medius interfuerit, qui sanie quidem sit vacuus, sed aere plenus, non potest ulcus ejusmodi sola dissidentium partium conjunctione conglutinari, sed ut coeat, carne prius impleri postulat.

[note: Carnis generatione quomodo medicus adjuvet.] Tum itaque medicamento sarcotico opus est. Quae autem talia sint medicamenta, prolixe docet Galenus, 3, meth. med. cap. 3. nimirum quae modice siccare et detergere solent. Cum enim in carnis generatione duplex succrescat excrementum, humidum et crassum, medicamenta, quae ad carnis generationem faciunt, et supervacuum humorem ac saniem absumere, et pus detergere debent. Ubi satis carnis genitum est, glutinante medicamento opus: quod, ut Galenus, 3. meth. med. c. 4. docet. plus siecare oportet, quâm quod carnem producit: praeterea etiam nec detergat, nec expurget, sed omnem prorsus substantiam in idem cogat: cujusmodi facultatem habent ea medicamenta,


page 1215, image: s1215

quae austera et adstringentia sunt. Haec enim in idem cogendi ac stipandi, non detergendi neque expurgandi vim habent. Quo fit, ut ubi carni producendae studemus, maxime cavendum sit a medicamentis, quae adstringunt, utpote quae sordem ulceribus arctius affigant. Glutinatoria autem sunt thus, et ejus cortex, mastiche, bolus armenus, terra sigllata, sanguis draconis, balaustia, nuces cupressi, lithargyrum, et similia. Inter haec tamen medicamenta quaedam differentia est, atque alia aliis sunt sicciora: ideoque non quaevis in quolibet corpore nec quavis corporis parte sine discrimine adhibenda.

[note: Cicatrix quomodo vulneri inducenda.] Tandem impleto et glutinato vulnere cicatrix inducenda est. Caro enim eadem specie regenerari potest; sed cutis eadem omnino specie reduci non potest, sed quiddam simile, quod cicatricem appellamus. Id hoc modo fit, ut Galenus, 3. meth. med. c. 5. docet, si carnem, utpote qua cutis siccior est, siccabimus et adstringemus; et propterea medicamentum cicatricem inducens multo siccius est, quam glutinatorium, ut scilicet non solum superfluas illas humiditates absumat, sed etiam naturalem carnis humiditatem siccet, eamque in cutem seu cicatricem potius mutet. Sunt autem talia, galla immatura, cortex granatorum, balaustia, aes ustum, lapis calaminaris et similia; omniaque, quae inter sarcotica sunt efficaciora, etiam ad cicatricem inducendam, praecipue in corporibus mollioribus, adhiberi possunt.

[note: Symptomata vulneribus supervenientia quomodo tollenda.] Verum non raro multa interveniunt, quae impedimento sunt, quo ea, quae hactenus dicta sunt, minus recte expediri possint. Primo saepe nimiae haemorrhagiae adsunt, quae sistendae sunt, fasciis posca imbutis, pulveribus ex bolo armeno, sanguine draconis, thure, pilis leporinis, et similibus, quae albumine ovi excipiantur, et parti imponantur. Secundo dolor si sit nimius, anodynis mitigandus. Convulsiones tollendae, admotis cervici et nervorum, qua in partem tendunt, principiis commodis inunctionibus. Inprimis autem cavenda es tinflammatio: cum pauciora vulnera per se sint lethalia, sed pleraque ob inflammationem interitum aegro inferant. Ad partem enim vulneratam non solum ratione doloris, sed etiam quia pars debilior est reddita, solent humores superflui affluere, imo pars debilior etiam probum alimentum satis concoquere non potest. Tunc itaque calidi humores e corpore evacuandi, et ne ad partemaffectam influant, cavendum est, sicut antea de curanda inflammatione diximus.

[note: Nervi vulnerati ut curandi.] Si vero in vulnere nervus aliquis est vulneratus, ejus habenda ratio cum gravia symptomata, dolorem, inflammationem et convulsionem possitattrahere: inprimis si punctim sit vulneratus, vel caesim: ita tamen, ut totus non sit dissectus. Nam si plane per transversum dissectus sit, nullus metus est convulsionis, et


page 1216, image: s1216

communis vulnera carnosa curandi ratio tum locum habet. Possunt tamen ii pulveres et medicamenta adimisceri, quae nervis accommodata sunt. Totius itaque, ut in reliquis, in vulneribus nervorum semper accurata habenda ratio est, cavendumque, ne quid humorum vitiosorum ad partem affectam confluat. Primo vero si nervus punctim sit vulneratus, videndum, an labia vulneris satis pateant; sin minus, vulnus ampliandum, et apertum retinendum, ut saniei liber pateat exitus. Idque ut commodius fiat, medicamenta sunt adhibenda tenuis substantiae, calefacientia et siccantia, citra morsum tamen et dolorem, ut putredo exsiccetur, sanies absumatur, et ex alto trahatur. Itaque aqua non solum frigida, sed et actu calida, et alia humectantia cavenda, et inprimis si nervus sit denudatus, nihil humectans, molliens et putrefaciens adhibendum: sed usurpanda olea actu calida, quibus pars fovenda. Talia sunt oleum rutaceum, sambucinum, anethinum, costinum, vulpinum, et inprimis, quod prae reliquis maxime commendatur, oleum lumbricoru terrestrium. Interdum oleo aliquid euphorbii incoquitur. Adhibetur et oleum terebinthinae atque ipsa terebinthina. Si nervus caesim, et quidem transversim sit vulneratus, non tamen totus dissectus, eodem modo, ob fibras non sectas, convulsio metuenda, ut in nervo punctim vulnerato. Corporis itaque universi habitâ ratione, locus, e quo nervus in partem progreditur, ut collum, spina doris, oleis calidis diligenter fovends; ipsique parti affectae ea, quae nervis commoda esse diximus, remedia sunt adhibenda, ex resina terebinthina, quibus tutia et calcem lotam addere possumus, vel etiam euphoribium. Si nervus denudatus, videndum, ne mordicantia adhibeantur, et tum euphorbio facile locus non relinquitur. Si convulsio superveniat, neque facile medicamentis mitigari possit, nervus rotus dissecandus: ita enim cessat convulsio. Quod si secundum longitudinem nervus sit vulneratus: eadem est ejus, quae puncti ratio, dandaque opera, ne putrefactio incidat, sed sanies absumatur et digeratur. Verum quia hic nervo nudo occurrunt remedia, in caliditate excessu nullo opus est, sed moderata requiruntur.

[note: Fractumrum curatio.] Alterum unitatis solutae genus fractura est. Ejus curatio etsi cum vulnere curando non pauca habeat communia: in quibusdam tamen discrepat. Nam licet etiam tota conjunctio naturae opus sit, atque illa ossa fracta iterum conglutinet: tamen ea, quibus naturam hîc Medicus juvat, non plane eadem sunt cum iis, quae in vulnere usurpat. Habet autem Medicus in fracturarum curatione duos scopos sibi propositos, primum ut ossa fracta recte iterum conjungantur, ac naturalis situs atque figura ipsis restituatur; alterum, ut conjuncta serventur, et in naturali figura retineantur ac coalescant. Qua vero ratione


page 1217, image: s1217

id perficiatur, dictum supra libri hujus part. 1. sect. 2. cap. 3.

[note: Calli generatio.] Calli vero, quo ossa conglutinantur et coalescunt, generatio naturae opus est: Medicus autem Naturae opem ferre debet; quod fit, si caveat, ne aliqua inflammatio, vel simile accidens, quod membri substantiam et temperiem laedat, superveniat; ipsumque alimentum per siccantia medicamenta disponatur, ut in callum eo citius mutetur. Fit autem hoc fere per supra proposita medicameta, in quorum locum diebus posterioribus etiam veniunt emplastrum diapalma, barbarum, oxycroceum, nigrum, et alia. Deinde det operam, ut materia idonea suppeditetur generando callo Quapropter exhibendus cibus paulo plenior, boni et tenacioris nonnihil succi, qualis ex oryza, tritico et similibus conficitur. Verum quia ante duodecimu diem vix callus generari incipit; et praeterea initio multa symptomata metueda sunt: non mox per initia plenior victus, sed tenuior exhibendus: imo, si opus, sanguis detrahendus, aut purgatio instituenda, et demum, ut dictum, ubi callus generari incipit, plenior cibus exhibendus. Solent etiam intus quaedam medicamenta exhiberi, quae ad callum citius generandum et inducendum faciunt, ut pulvis et succus radicum agrimoniae. Nonnulli miris modis commendant lapidem osteocollam dictum, cujus in pulverem redacti [gap: sign vor Drachme] j. cum aqua symphyti saepius exhibent. Verum in juvenibus, et iis, qui boni sunt habitus, callum nimis auget: quapropter cautius et non nisi in senibus exhibendus. De qua re, ut et de usu ciborum viscidorum, quos plerique in fracturis exhibendos censent, legi potest Guilhelmus Fabricius, Centur 1. observat. 90. 91. et 92.

CAPUT VIII. De Symptomatum urgentium Curatione.

[note: Symptomata urgentia qua et quot?] ATque hactenus, quid caussae morbificae et morbi indicent, et qua ratione indicatis iis satis fieri debeat, monstravimus: restat tertium rerum praeternaturalium genus, symptomata. Symptomata omnia equidem, quatenus praeter naturam sunt, in genere sui ablationem indicant: verum indicatio ista plerumque inutilis est. Cum enim a morbis vel caussis pendeant, iis ablatis et ipsa tolluntur. Quia tamen semper exspectari non potest, donec caussa vel morbus tollatur; quaedam necessario indicant, quae scilicet peculiarem et a morbo et caussae curatione diversam curationem requirunt, atque eam mature fieri postulant. Symptomata talia sunt, quae Urgere dicuntur. Urgent autem omnia ea, quae tale minantur periculum aut incommodum, ut non possit exspectari morbi illius vel caussae, a quibus pendent, ablatio, sed si exspectetur, vitae discrimen aut magnum incommodum


page 1218, image: s1218

immineat. Tum vero morbi ablatio exspectari non potest, quando vel est incurabilis, et symptoma pertinet ad laesam actionem vitae quidem non simpliciter, sed meliori necessariam, vel si est curabilis, cujus curatio tam longa est, ut antequam ea perfici possit, a symptomate vitae periculum et discrimen immineat. Vulgo talia symptomata pauca recensentur; praecipue dolor, vigiliae, et immoderatae evacuationes: sunt tamen et alia, ut ex sequentibus patebit.

[note: Doloris Curatio.] Dolorem primo quod attinet, eum ita saepe urgere, ut caussae, a qua pendet, ablatio exspectari non possit, sed ex eo vires dejiciantur, adeoque vitae discrimen impendeat, extra dubium est, et res ipsa testatur, aegrique saepe nihil magis, quam dolorum ablationem et lenitionem expetunt. Dolor ergo medicamentum dolorem tollens seu leniens indicat. Cum vero dolor sit seu tristis sensatio, seu non fiat sine tristi sensatione, atque ad sensationem duo sint necessaria, rei tangibilis perceptio seu sensus in parte, cui occurrit, et animae advertentia: si unum horum deficat, neque sensus, neque dolor fit. Itaque quae unum istorum impediunt et tollunt, dolori erunt contraria. Et quidem ipsum in parte sensum quod attinet, duobus modis dolori occurrere possumus, vel tristi sensationi contrarium objectum opponendo, vel sensum tollendo.

[note: Anodyna.] Cum ergo tristi sensationi jucunda et suavis sensatio sit contraria, ut tristis sensatio tollatur; ea illi offerenda, quae blando ac tepido calore sunt praedita, jucundamque et suavem sensationem et tactu efficiunt. His enim tanquam gratis efficiunt. His enim tanquam gratis tactus gaudet, unde Galenus, 7. meth. med. cap. 6. balneum aquae tepidum sensui jucundissimum et dulcissimum appellat, et 6. epid. sent. 4. text. 8. Hippocrates et Galenus mollia tactui jucunda esse scribunt, ut voces suaves auditui. Atque ista sunt proprie anodyna dicta; ut aquae dulcis balneum, oleum commune, animalium pinguedines, mucilagines et alia temperato vel blando calore praedita, de quibus supra parte 1. sect. 1 cap. 7. Atque haec interdum, dum dolor non est adeo contumax, nec periculum adeo magnum, sufficere possunt.

[note: Narcetica.] Deinde cum non solum objectum idque tactui oblatum requiratur, sed etiam praeterea necessarium sit, ut beneficio spirituum animalium sensibus interioribus offeratur, secundo dolorem tollunt narcotica seu stupefacientia dicta, quae spiritus sopiunt, simulque somnum inducunt, et ita, ut subjectum dolorificum non percipiatur, faciunt. His tamen caute utendum, et non nisi urgente extrema necessitate, et si anodynis dolor non cedat et praesens periculum immineat.

Secundo animae advertentia impeditur, si ea ad alia objecta avertatr. Ita amicorum colloquia et


page 1219, image: s1219

suaves sermones, musica jucunda, inspectio rerum jucundarum dolorem mitigare possunt, dolor item major minorem obscurat.

[note: Vigiliarum nimiarum Curatio.] Vigiliae nimiae indicant medicamentum somnum concilians. Cum vero somnus cncilietur, cum spiritus animales ad sensus necessarii sopiuntur et quiescunt, ac in organa sensuum non influunt; seu, ut alii volunt, cum meatus, per quos in organa sensuum spiritus influunt, clauduntur, et nullum objectum vehementius in sensuum organa agit (cum unus saltem sensus excitatus vigilias concitare possit) quatuor modis somnus conciliari potest. Si primo, removeantur omnia, quaecunque sensum aliquem ad operandum excitare possunt. Secundo, si ab externorum sensuum actione animus avocetur, et spiritus animales amotu ad quietem placide invitentur. Tertio, si ea exhibeantur, quae calidos, siccos et acres vapores temperant, et suaves vapores, ac [gap: Greek word(s)] in cerebrum mittunt, quibus id humectetur, et spiritus animales quasi sopiuntur. Quarto, si ea adhibeantur, quae peculiari vi spiritus animales sopiunt, ac torpidos reddunt, quae in specie [gap: Greek word(s)] dicuntur.

[note: Sitis Cutatio.] Sitis cum sit appetitus frigidi et humidi, fiatque ex frigidi et humidi defectu, indicat frigidum et humidum, ut contrarium. Itaque si hujus sensus in ore tantum sit, id humectetur et refrigetur: si in reliquo corpore, potus copiosus, praesertim aquae frigidae, est optimum remedium. Mitigatur tamen etjam ore humectato et refrigerato, utpote in quo maxime urget. Hippocrates, 6. epidem. sect. 3. t. 33. os claudere, silere, frigidum inspirare jubet, ex quacunque caussa siat sitis. Os claudere et silere, per accidens humectant, dum impediunt, ne ex motu et ambiente aere exsiccetur. Utile est et frequenter os frigidâ abluere, aut folia lactucae, cerasa, et similia refrigerantia in ore tenere.

[note: Fluxus alvi curatio.] Fluxum alvi nimium, quâ talis, sistunt adstringentia.

[note: Sanguinis fluxus curatio.] Ita etiam sanguis saepe copiosus effluit propter vulnus vel erosionem vasorum, nec sine vitae periculo exspectari potest, donec morbus vel caussa, a qua provenit, prius tollatur. Sanguis autem profluens sanguinem sistens remedium indicat. Duobus vero modis sistitur, vel prohibendo, ne sanguis ad locum, e quo exit, confluat, vel ne vasa sinant ipsum effluere, quod fiet, si claudantur, et quandoque alterum tantum sufficit, quandoque etiam, et cum magna est sanguinis profusio, utrumque necessarium est. Ut non confluat sanguis ad locum, e quo exit, praestatur, si ab eo non attrahitur, si repellitur, si trahitur ad alium. Non attrahitur, si caussae, ob quas attrahitur, tollantur, ut calor, dolor, situs molestus.


page 1220, image: s1220

Censent nonnulli et rerum rubrarum aspectum vitandum esse. Inimicorum quoque aspectus, quia sanguinem commovet, vitandus. Repellitur refrigerantium et adstringentium usu. Trahitur in aliam partem revellendo vel derivando. Ut vero sanguis non effluat, prohibetur, ubi exitus clauditur; quod sit, ubi obstruitur et adstringitur via, e qua effluit.

[note: Lipothymiae curatio.] Lipothymiae succurrimus reficiendo spiritus, etsi caussae remotione statim satisfieri non possit. Ad rem hanc aptissima sunt aer purus, vinum generosum et odoratum, et ex eo destillati spiritus.

Recensent nonnulli plures alias actiones laesas, quibus succurri debeat, cum urgent, caussa, a qua pendent non sublata: quorum opinionem, ut morose non impugnamus, ita hoc monemus, istis actionibus laesis non simpliciter, et quatenus tales, contraria opponi, sed morbo, a quo pendent, aliquo modo occurri; et licet morbus saepe incurabilis sit, aut statim tolli non possit, tamen palliativam aliquam curam institui et analogicum quiddam effici. Ita respirationi, cum in angina ob faucium tumorem suffocatio imminet, succurri potest, nova via respirationi patefacta, et foramine, secto larynge, parato. Sic si ob manus vel pedis defectum atque amissionem apprehensio vel ambulatio ablata sit, morbus equidem ille integre curari non potest, nec manus vel pes amissus unquam restitui, manus tamen ferrea vel argentea, aut crus ligneum adaptari potest, et defectus ille manus aut cruris aliquomodo resarciri, et ita apprehensioni ac ambulationi succurri potest. Sic saepe sermo laeditur ob dentium defectum; cui malo succurritur dentibus eburneis vel argenteis substitutis. Idem sermo si laedatur ex ossis palati erosione, lamina argentea vel aurea foramen illud claudens malo huic medetur. Ita si in senectute vitia oculorum sint incurabilia, a quibus visio imminuitur, perspicillis tamen vitio illi succurrere et visioni adjuvare possumus.

Non vero solum actiones laesae, sed et reliqua symptomata interdum urgent. Si alae foeteant, et hircus sub iis habitet, commodissime quidem malum hoc tollitur, eacochymia curata: ipsi tamen vitio occurritur rerum odoratarum usu. Ita si anhelitus foeteat, commodissimum quidem est caussam tollere: masticatione tamen caryophyllorum, radicis ireos, et aliarum rerum suaveolentium vitium illud tegitur.

Qualitates mutatae equidem non ita urgent; cum nec ad vitam simpliciter nec ad meliorem sint necessariae: foeminae tamen ob deformitatem eas tolli maxime cupiunt; cum saepe etiam fucatam pulchritudinem magnifaciant.



page 1221, image: s1221

LIBRI V. PART. II. SECTIO III. De Indicatione Vitali. CAPUT I. Quidnam diaetam in aegris indicet?

CIrca duo omnio versantur actiones medici, quorum alterum est praeter naturam, alterum secundum naturam. Id quod est praeter naturam, est morbus, caussa morbi et symptoma, quae propterea tolli debent: Quod secundum naturam, est sanitas, quae conservanda. Cum autem libro praecedente, qua ratione sanitas in homine autem morbus, caussa morbifica et symptomata urgentia tollenda sint, hoc ipso libro dictum sit: restat jam, ut, quomodo id, quod in homine aegro praeter naturam superest, conservandum sit dicamus. Neque n. aeger nihil secundum naturam habet, sed licet in quibusdam facta sit mutatio ad starum praeternaturalem tamen quaedam etia secundum naturam sese habent, et quo plura ea sunt, eo facilior integram sanitatem recuperandi spes est. Quae enim secundum naturam sunt, iis, quae praeter naturam sunt, resistunt; quae vulgo virium nominae veniunt. Quae si labantur, et ea, quae adhuc secundum naturam sunt, etjam immutentur, et deficiant, frustra omnino Medicus in morbo, caussa morbi, et sympromatibus depellendis, laborat.

Dicitur autem haec indicatio vitalis, quod vitam seu vires corporis nostri tuetur, et conservatoria, quod illa, quae in aegro adhuc secundum naturam sunt, conservat; atque illa, quae vires corporis nostri per se etiam secundum naturam sunt, conservare possunt, indicata vitalia et conservatoria dicuntur.

[note: Per vires quid intelligendum.] Per vires enim non ipsae per se facultates, quae mutationis expertes sunt, intelliguntur, sed quatenus subjecto suo insunt, quo rite constituto,


page 1222, image: s1222

tanquam instrumento, in agendo utuntur.

Cum autem, ut supra lib. 4. part. 2. cap. 1. dictum, tria sint indicantia vitalia, seu conservatoria, sanitas, causa sanitatis, et actiones sanae, sicut danda opera, ut in statu sano haec omnia conserventur: ita et laborandum, ut et in aegris, quantum possibile, conserventur; idque est vires conservare; nam quo plus de rebus istis secundum naturam superest, eo fortiores vires habere dicitur aeger, et fortius natura se morbo opponere potest. Itaque ipsam sanitatem quod attinet, si una vel plures partes laborant, danda opera, ut reliquae sartae tectae conserventur, et illius ipsius etiam partis calidum innatum conservetur. Si vero totum corpus aegrotet, ut totius corporis calidum innatum et spiritus insiti conserventur, quantum fieri potest, praestandum.

Caussas vero sanitatis quod attinet, omnio et in aegris est curandum, ut nihil extra accidat, quod substantiam, quantitatem, qualitatem et motum naturalem spirituum, humorum, excrementorum mutare possit. Id quod fiet, si rerum non naturalium dictarum, seu earum, quae corpori necessariae sunt, rectus usus observetur, aeris scilicet, cibi et potus, motus et quietis, somni et vigiliarum, inanitionis et repletionis atque animi pathematum; quae omnia ita comparata esse debent, ut et spirituum et humorum naturalem statum conservent, vel si ab eo dilapsi sint, ad eum reducant, ac id praeterea praestent, ut excrementa naturaliter sese habeant. Quae autem diaetae ratio in quolibet morbo requiratur, suo loco in praecticis tradi solet. Hic saltem in genere dicimus, quomodo vires, quatenus ex justa et debita quantitare substantiae spirituum, partium, carnosarum et solidarum complentur conservandae sint. Ratione itaque sui subjecti vires alimoniam indicant, eâ scilicet ratione, qua in partibus spirituosis, solidis et carnosis justam quantitatem habentibus positae sunt, iisque ut instrumento utuntur. Et indicatio vitalis solum circa substantiam partium spirituosarum, solidarum et carnosarum conservandam versatur, atque alimentum solam substantiam, non autem qualitatem spectat; unde medii est temperamenti, et nullum insignem excessum habet. Si enim quandoque alimenta non omnino nullius qualitatum excessus sunt expertia: ea non simpliciter sunt alimenta, sed alimenta medicata. Et ut pauca sunt corpora, quae mediam illam et exactam temperiem obtinent, sed naturalis plerumque constitutio vel ad calidum, vel ad frigidum, vel ad humidum, vel ad siccum declinat: ita etiam pauca sunt illa alimenta plane temperata, sed sunt et ipsa calida, frigida, humida, et sicca. Quod autem Galenus etiam passim a morbo,


page 1223, image: s1223

[note: Quid victum indicet.] a morbi temporibus, caussa morbi, consuetudine, aetate, aere, coeli statu, et similibus victum indicari dicit, id recte accipiendum est: neque illis, quae 1. de vict. rat. in ac. t. 44. proposuit, nimirum ob facultatis vitalis custodiam et sanos edere ac bibere, et propter eandem aegros ad potum et cibum accedere, alibi contradixisse credendum est. Nam ut supra de remediis curatoriis et praeservatoriis diximus, ea nimirum solum a morbo et caussa morbi indicari; in eorum tamen administratione etiam ad vires esse respiciendum, an scilicet eae prohibeant vel permittant: ita hoc loco contrâ sola virtus alimentum indicat: prohiberi tamen ab aliis potest.

[note: Morbus et caussa morbi, quid circa victum indicent.] Morbum primo et caussam morbi quod attinet, in victus ratione ea perpendenda sunt; sed non tanquam ea, quae per se alimentum indicent, sed ut illa, quae id prohibere possint. Si enim morbosam constitutionem non auget alimentum exhibitum: eo semper id modo, quo a virtute indicatur, exhibere liceret: Verum cum non raro cibus exhibitus morbosam constitutionem augeat, tum etiam ad eum respiciendum, non ut ad indicans alimentum, sed ut ad prohibens. Rem autem si recte aestimemus, morbus neque indicat, neque prohibet victum. Cum enim alimentum, quatenus alimentum, nullum habeat excessum, sed solum vim nutriendi, morbo etiam nihil oberit. Caussa vero morbi prohibere alimentum potest, atque ea per constitutionem morbosam intelligenda est. Nam cum offertur cibus, natura avocatur a coctione et evacuatione materiae morbificae. Eodem modo hîc etiam observanda sunt morborum tempora, ut caussarum signa. Hinc Hippocrates, 1. aphorismor. 8. inquit: Cum morbi vis est maxima, tum tenuissimo victu est utendum. Per vigorem nimirum morbi caussa significatur, cujus vis tum temporis est maxima, quae idcirco prohibet, quo minus victus eo modo, quem virtus indicat, possit adhiberi, nimirum ne a materiae morbificae concoctione et expulsione natura ad cibi concoctionem intempestive avocetur.

Quod porro Galenus, 1. aphor. 11. ait: Universam praescribendi victus formam et rationem in unoquoque morbo ex duabus indicationibus ineundam esse, morbi scilicet totius fututo vigore, et aegrotantis viribus, id ita accipiendum: In diaeta aegris ordinanda duo esse attendenda, morbi scilicet futurum statum, qui morbi naturam, an nimirum sit acutus, nec ne, monstrat; et virtutem, quae sui custodiam indicat: et ex horum duorum inter se collatione, quorum alterum indicat alimentum, alterum prohibet, rectam victus rationem esse instituendam. De quo Hippocrates et Galenus, 1. aphorismor. 7. 8. 9. 10. 11. 12. 13.


page 1224, image: s1224

Nam cum vires sui conservationem indicent, quae fit alimento exhibito eâ quantitate, quam substantia conservanda desiderat; caussa vero morbifica sui evacuationem indicet, et naturam idcirco sibi soli vacare jubeat, atque ita alimentum, quo natura ab hoc opere avocatur, prohibeat: videndum, utrum magis urgeat, et nunc plus, nunc minus de alimento subtrahendum. Nam si statum non nimis longe ab esse videmus, et vires ita firmas esse animadvertimus, ut ad statum morbi usque perdurare possint: victus omnino tenuissimus exhibendus, ut ita natura in solius caussae morbificae concoctione occupata eam facilius vincere possit. Si autem animadvertimus eas minus duraturas: tantum cibi adjiciendum est, quantum satis esse possit vitae ad judicationem usque morbi conservandae. Quod ipsum habet Hippocrates, 1. aphor. 9. Sed et ex aegro conjecturam facere oportet, an is cum praescripto victu perstet ad morbi usque vigorent, an vero prius deficiat imparque cum tali victu succumbat, quam cedat morbus et obtundatur. Id quod in iis accidit, qui aegre ferunt jejunia, quales sunt [gap: Greek word(s)] , pueri, aphorismor. 13. 14. Sic etiam, quod Hippocrates dicit, 1. aphor. 11. In ipsis exacerbationibus cibum adimere oportet: nam praebere noxium. Et cum per circuitus redeunt morbi, in ipsis accessionibus abstinendum; id ita accipiedum est, quod nimirum accessiones et paroxysmi monstrent motum materiae, et ejus cum natura pugnam, a qua natura exhibitione cibi temere non est avocanda. Etsi autem vires cum etiam instaurationem per alimenta desiderent: tamen ejus, quod magis urget, major habenda est ratio; et cum plus damni ex cibo tum temporis exhibito, quam utilitatis provenire possit, a cibo abstinendum. Ut ita paroxysmi sint caussae morbificae signum, victum prohibentis. Fieri tamen interdum potest, ut vires, si nimis in accessionibus dejiciantur, plus virgeant et valeant in indicado victu, quam caussa morbifica in prohibendo possit. Ut ita majoris periculi, vel ipsius etiam mortis evitandae caussa tum in ipsis accessionibus alere necessarium sit, de qua re plura lib. 2. de febr. c. 9. dicta sunt. Quod vero aetatem, consuetudinem, anni tempus, coeli statum et similia attinet, illa omnia victum non indicant, sed saltem sunt signa virtutis, ejus robur vel imbecillitatem significantia.

Unde tanem concludimus, solas vires alimentum indicare: caussam morbisicam permittere aut prohibere: reliqua esse vel signa virtutis firmae aut debilis, vel talia, quae vim et magnitudinem caussae morbificae monstrare possint.

CAPUT II. Quae ad Diaetam pertineant.

[note: Ad diatam pertinentia.] ETsi praecipue diaeta cibo et potu constat: tamen etiam aliae res non naturales, ut sunt aer, somnus et vigilia,


page 1225, image: s1225

motus et quies, excreta et retenta, atque animi accidentia ad eam pertinent. Nam omnes hae, ut sunt materiae [gap: Greek word(s)] , habent vim custodiendi virtutem, ex cujus conservatione vita quoque ipsa conservatur. Verum inter haec res aliae sunt, ex quibus primo et per se alimentu generatur, quae etiam propterea verae et propriae materiae alimentorum dicuntur, ut est aer, cibus et potus: aliae vero ea ratione inter materiam victus numerantur, non quod revera ex ipsis, ut materia, alimentum corporis gignitur, sed quia sunt caussae per accidens alimenti, et juvant, ut illa, quae vere sunt alimentorum materiae, in alimentum commodius convertantur; quales sunt somnus et vigiliae, motus et quies, inanitio et repletio, animique [gap: Greek word(s)] . Nam ad nutrimenti generationem duo requiruntur: objectum, et vis coctrix seu alteratrix. Objectum est duplex, aer, et cibus, ad quem potus etiam pertinet: sicut duo sunt, quae ad vitae conservationem maxime necessaria sunt, spiritus et sanguis. Concoctrici autem facultati, ut praecipuum organum, inservit spiritus et calor nativus. Haec igitur, ut concoctio et alimenti elaboratio recte fiat, in statu naturali conservanda sunt: quo faciunt reliquae res non naturales. Primo enim somnum et vigilias quod attinet, ea immoderata calori et spiritius nocent: moderata vero eadem conservant, et proinde concoctionem juvant. Somno enim nimio cerebrum refrigeratur et humectatur; unde calor innatus marcescit, spiritusque animales humiditate obruuntur, et velut suffocantur, atque ita facultas animalis labefactatur: cui facile etiam naturalis et vitalis vis compatitur. Nimiis vero vigiliis spiritus et calor dissipantur. Moderatus autem somnus et moderatae vigiliae spiritus et naturalem calorem conservant, atque ita coctionem adjuvant. Deinde motus et quies coctionem juvant, quatenus scilicet moderata sunt, et calorem nativum excitant ac fovent. Excreta quoque et retenta ad vitae conservationem faciunt. Nam si ea, quae utilia sunt ad corpus alendum, secundum naturae modum in corpore retineantur, quae vero excerni debent, debito modo et in tempore excernuntur, omnia bene sese habent; sin minus, oeconomia corporis ac praecipue coctio ac nutritio peturbatur. Inanitio quoque et repletio, hoc est, attractio, retentio et expulsio, si [gap: Greek word(s)] in iis sit, et naturaliter se habeant, ut concoctio optima fiat, inserviunt: sicut eaedem, si minus recte se habent, concoctionem turbant. Denique animi [gap: Greek word(s)] et ipsa moderata faciunt, ut calor nativus vigeat, et hinc bona fiat coctio: sicut contra siquis fiat in iis excessus, calorem et spiritus vel dissipant, vel suffocant. Verum de his supra lib. 4. plura dicta sunt.



page 1226, image: s1226

CAPUT III. Quotuplex Diaeta sit, et quaenam quibus morbis conveniat.

[note: Diaeta quotuplex: Crassa,] DIaeta autem triplex est: Crassa, Mediocris et Tenuis. Crassa seu plena est, quae non solum vires, quae praesentes sunt, conservare, sed etiam [note: Mediocris.] robur earum augere potest. Mediocris est, quae vires, quales accipit, conservat. [note: Tenuis.] Tenuis est, quae vires quidem conservat, nonnihil tamen imminutas. Crassa et plena diaeta rursum alia simplicissima est, quae et aegrotantibus convenit, et fit per ptisanam hordea ceam in integram: alia plenior et crassior, quae fit per pisces et ova: alia plenissima, quae etiam carnes castratorum concedit. Tenuis similiter triplex est: simpliciter talis, et fit per ptisanae succum, seu ptisanae cremonem, seu ptisanam colatam: Tenuior est, in qua melicratum exhibebatur. Tenuissima diaeta fiebat per panem in jure lotum, vel etiam per carnes pullorum.

Verum ratio et consuetudo vivendi nostrorum temporum non parum diversa est a ratione vivendi antiquorum. Quapropter diaeta apud nos nonnihil varianda: atque ita pro primo tenuitatis gradu, seu pro victu tenuissimo, in quo antiqui nihil exhibebant, melicratum, quod sit ex aqua et melle, exhibere licet: in secundo gradu, seu pro victu tenuiore succus ptisanae exhibendus: in tertio gradu, seu pro victu simpliciter tenui licet exhibere ptisanam integram, quae apud antiquos tenuem victus rationem egreditur. In qua re etiam locorum et regionum consuetudo est attendenda; cum in aliis regionibus victus plenior magis sit usitatus, in aliis frugalior: et pro ea materiae victus tenuis moderandae.

[note: Quae victus ratio quibus morbis conveniat.] Haec it aest victus differentia. Quae autem quibus morbis comperat, videndum: quod ex collatione virtutis, quae victum indicat, et caussae morbificae, quae eundem prohibet, colligere licet. Nam cum virtus alimentum indicet; constitutio vero morbosa prohibeat: quanto magis natura in caussa morbifica oppugnanda occupata est: tanto tenuior diaeta convenit: quanto vero minus occupata est, tanto uberiorem victum adhibere licet. Tanto autem minus oppressa est, quanto status morbi est propinquior. Ideoque etiam quo morbus acutior, eo tenuior victus imperandus; modo vires cum eo ad statum usque durate possint. Hae enim semper perpendendae, et an illae plus ad indicandum cibum valere possint, quam morbus ad prohibendum, considerare decet.

Cognoscitur autem, quando vires sufficere possint, et ad statum usque subsistere, quando vero non possint, considerando naturam aegri. Nam si corpus [gap: Greek word(s)] sit, calidum


page 1227, image: s1227

et siccum, abundans, bile, praesertim orca ventriculum: tenuem diaetam aut inediam non feret. Nam talia corpora facile resolvuntur. AEtatis etiam habenda ratio. Nam ut est apud Hippocratem, 1. aphorism. 13. Jejunium senes ferunt facile: secundum hos, qui aetatem constantem agunt; minus adolescentes: minime omnium pueri, atque inter eos maxime, qui acriore et vividiore sunt ingenio. Etenim, ut est ibidem aphorism. 14. Qui crescunt, nativum calidum habent plurimum, atque copioso indigent alimento, et propterea abunde ipsis suppeditare oportet; alioquin corpus consumitur. In senibus vero inest calidi parum, et parvo propterea pabulo indigent; multo enim extinguitur.

[note: In morbis longis qui victus conveniat.] His ita consideratis, quod morbi naturam attinet: in morbis longis mediocri vel pleno victu opus est, et tanto quidme pleniore, quanto morbus tardior est. Nam si quis tenuem victum his praescriberet, aegros jugularet: cum vires tenui victu dejectae postea in statu morbo expugnando sufficere non possint. Hippocrates 1. aphorisin. 4. Et ut Galneus, in comm. scribit, cum in aegrorantibus vix possibile sit, ut vires, quam invenimus, majores reddamus, opera danda, ut in longis morbis easdem retineamus ac tueamur.

[note: In acutis victus ratio.] In acutis vero tenuis requiritur, et sat fuerit in his, ut Galenus ibid. docet, modice imminutas conservare, ac partem solum virium absumtarum instaurare, non totas; ne, si nimium cibi exhibeamus, morbum foveamus. Cum autem acutorum gradus sint: eo tenuior est exhibendus, quo morbus acutior. Diligenter itaque observandum, ut hoc modo cuilibet morbo sua victus species, quae ex collatione virium, et caussae morbificae vi ac motu, seu distantia status sumitur, praescribatur, atque toto morbi tempore observetur, nisi et ipsa morbi species mutetur. Neque enim crassior victus forma tenuioris vicem supplere potest. Nam crassus et tenuis victus specie differunt. Morbus vero unus a seipso, dum crescit et viget, non differt. Una itaque victus ratio a morbi initio ad finem usque servanda; etiamsi quantitatem in ea forma, pro morbi tempore et conditione, variare licet.

[note: An graviut in victu pleno vel tenui peccetur.] Cum autem virtutem semper ita perspectam habere non possimus, ut justam inde alimenti formam praescribamus, atque alias etiam hac in re aegri peccent: quaeritur; uter error sit gravior, illene, qui committitur, si victus justo plenior exhibetur, an vero ille, qui justo tenuior est. Sed hoc solvit Hippocrates, 1. aphorism. 5. In tenuioribus, inquit, victus rationibus delinquunt aegri; quo fit, ut magis laedantur. Omne enim peccatum, quod commissum fuerit, magis committitur in tenuibus, quam in paulo pleniore victu. Et proinde etiam in sanis admodum tenues atque exquisitae victus rationes parum tutae sunt: quoniam errata gravius ferunt. Ob hanc igitur caussam tenues et exquisiti victus


page 1228, image: s1228

paulo plenioribus maxima ex parte periculosiores sunt. Quo docet, errata, quae in tenui victu quocunque modo committuntur, esse graviora, quam si in paulo pleniore peccatum fuisset. Multa enim aegro praeter opinionem accidere possunt, ut vigiliae subitae, et nimiae evacuationes, animi pathemata, quibus vires, aegri dejici possunt, quo minus ad statum morbi cum hac victus forma persistere possit. Quapropter tum necessarium est, adveniente statu victum mutare, atque paulo pleniorem exhibere: quod tamen valde incommodum est; quia victu pleniore virtus avocatur a pugna contra caussam morbificam ad alimenti coctionem.

Ex quibus omnibus patet, tutius esse crassiorem justo, quam tenuiorem victum exhibere: licet quod ipsam quantitatem attinet, potius sit subtractioni statuendum. Quo observato duo Hippocratis loca, quae in speciem pugnare videntur, facile est conciliare; quorum alter est, 2. de rat. vict. in ac. t. 37 ubi inquit: adjectioni ciborum intendendum multo minus; subtrahere autem omnino saepe expedit: altervero, 1. aphor 5. dum ait, in victu tenui aegri delinquunt, quo fit, ut magis laedantur. Siquidem quodvis peccatum gravius hic, quam in paulo pleniore victu esset solet. Nam in priore Hippocrates de quantitate loquitur: in qua, eadem victus formâ observatâ, praestat semper nos esse parciores: in posteriore vero loco loquitur de forma victus, quae si sit justo tenuior, majora affert incommoda, quam paulo plenior.

CAPUT IV. De Recta Victus aegrorum Administratione.

[note: Cibi quantitas.] EOdem modo, ut in modicamentis, in victu etiam triplex dosis observari potest; summa nimirum, media et minima, quae in omni victu sive crasso, sive mediocri, sive tenui adhiberi potest. Nam victus tenuior nunc majori, nunc minori copia exhibendus est: ita etiam crassior. Quae autem dosis quando sit exhibenda, ex virtute et caussa morbifica invicem collatis colligitur. Primo nimirum perpendenda est materia morbum producens. Haec cum semper coctionem et evacuationem sui indicet, et propterea natura huic rei unice incumbere velit, semper cibum prohibet. Deinde virtus consideranda est, an tam fortis sit, ut sine cibo vel cum victu tenuissimo ad statum durare possit; quod forsan, si status morbi plane in propinquo sit, potest fieri. Si autem valde remotus est, neque inediam, neque victum tenuem eo usque fert, sed crassum requirit. Si medio modo se habet, victus simpliciter tenuis commodior est. Atque hic ipse victus interdum in summa, interdum in media, interdum in minima dosi est exhibendus: quod etiam virtus definita et appropriata, ac materia prohibens.


page 1229, image: s1229

monstrabit. Nam cum materia morbifica interdum plus urgeat, interdum minus, et nunc naturae opera in expugnanda morbi caussa plus, nunc minus requiratur: eadem victus forma observata, nunc exhibenda, prout natura nunc magis, nunc minus in pugna cum morbo occupata est.

[note: In principio morbi quae victus quantitas competat.] In principio nimirum morbi natura nondum cum materia morbifica valde pugnat, neque dum adhuc in coctione et evacuatione ejus occupata est. Quapropter victum, qui morbo competit, tunc in summa dosi exhibere licet.

[note: In augmento.] In augmento vero quia incipit natura pugnare cum morbo, et plus occupata est in morbifica materia, quam in principio: tum aliquid de dosi detrahendum, et in mediocri dosi victus exhibendus est.

[note: In statu.] In statu autem cum pugna naturae et morbi sit vehementissima, et natura in coctione et evacuatione materiae sit occuparissima: in minima dosi victus est exhibendus, et natura ab instituto suo minime avocanda. Evenit autem non raro, ut virtus sit valde imbecillis, et propterea opus sit, ut roboretur, vel certe non minuatur, verum, qualis est, conservetur; Caussa etiam morbifica similiter valde urgeat: ubi non vulgari prudentia opus est, ac saepe requiritur, ut eam dosin, quam virtus requirit, ob morbificae caussae vehementiam una vice exhibere non liceat, sed eam partiri, et parum atque saepe exhibere sit necessarium. Nam si parum cibi, et raro quidem exhibetur, virtus dejiceretur et periclitaretur: si multum semel exhiberetur, caussa morbifica hoc modo augeretur: quapropter partiri convenit cibum. Quod etima docuit Hippocrates, 1. aphor. 17. Quibus, inquit, etiam semel, aut bis, et plus minusvê, et partitis vicibus cibuns praebere convenit, spectandum est. Dandum veor aliquid regioni, aetati et consuetudini. Quo loco Galenus quoque, quomodo praecipue vires aegrotantis et morbus sint perpendenda; diende etiam tempori, aetati et consuetudini aliquid dandum sit, pluribus docet: quae eo in loco videantur.

[note: Tempus cibum exhibendi aegris.] Praeter haec cognoscendum quoque est Tempus, et quando victum exhibere commodius sit, Medico consideradum. Nam quamvis sciam, in morbo acuto requiri tenuem victum, e tin principio ejus summam dosin esse exhibendam, mediocrem in augmento, minimam in statu: tamen cum haec ipsa tempora latitudinem habeant, neque in his semper victum exhibere liceat, considerandum praeterea, quando etiam in particularibus temporibus victus commodius exhibeatur.

In continuis nimirum morbis, et qui accessionum differentias non habent, victus offerendus est secundum consuetudinem, eo potissimum tempore, quo prius aeger cibum assumere consuevit.



page 1230, image: s1230

[note: An in paroxysmis cibum exhibere liceat.] At in iis morbis, qui paroxysmos habent, quando cibus exhibendus sit, definivit Hippocrates. Aphor. 11. [gap: Greek word(s)] . Et, 4. de rat. vict. in morb. acut. jubet, ut nunquam, cum febrium accessiones adsunt, vel cum futurae sunt, cibus exhibeatur, sed vel cum cessant, vel quieverunt, et maxime a principio recefferunt. Verum an id ita simpliciter accipiendum sit, dubitari potest.

Simpliciter id accipiendum esse, jam olim ii Medici censuerunt, quorum mentlonem facit Galenus, lib. 10. meth. med. cap. 4. qui Galenus, dum doceret, aliquos ante accessionem esse cibandos, aliquos in ipsa, eaque vel inclinare jam incipiente, vel etiam in ipso summo vigore, [gap: Greek word(s)] appellabant. Neque id sine ratione fecisse videntur. Nam cum in paroxysmo morbi vis sit maxima, quo tempore vel tenuissimo victu est utendum, ut est apud Hippocratem, 1. Apor. 8. et naturae cum morbo pugna acerrima: natura tum non oneranda, et ab opere suo ad cibi coctionem avocanda est, ne morbus superior evadat. Et si cibus exhibeatur: non coquitur, sed crudus manet, et a materia putrida, quae tempore accessionis agitatur, contaminatur et corrumpitur, atque ita morbus augetur, et mala symptomata inducuntur, ut est apud Hippocratem, 4. de rat. vict. in acut.

Verum contra ex denegato in paroxysmo febrium cibo plurima mala oriri, febrem augeri, hecticam induci; syncopen accidere, convulsiones excitari, animadversum est, ut ex Galeno, de caus procatarct. cap. 1. et 10. method. medend. cap. 3. atque aliunde patet. Ad quae mala praecavenda, vel in ipsa accessione cibum exhibere necessarium videtur. Et cum revera ita sese res habeat, hic aphorismus Hippocratis non ita simpliciter accipiendus est, sed distinctio adhibenda. Etsi enim facile concedendum est, ubi sebris ortum habet a plentitudine, vel ab obstructione ex humore putrido, vel a phlegmone alicujus visceris, et omnino, ubi nulla urget necessitas, in paroxysmo esse abstinendum, et maxime oportunum nutriendi tempus esse [gap: Greek word(s)] in intermittentibus, et remissionem in continuis: tamen nonnunquam in ipso paroxysmo aeger cibandus es, t si virium lapsus id requirat; cum virium semper maxima sit habenda ratio, ipsisque non salvis aegro salutem Medicus polliceri non possit.

Atque ideo si febris sit ab humore acri et mordaci, accenso a Sole, ita inedia, laboribus; et corporis habitu aeger sit gracilis, temperaturaque, et praesertim aestatis tempore, calidus et siccus: nisi vel paulo ante paroxysmum, vel etiam in paroxysmo cibus exhibeatur, facile in ardentem


page 1231, image: s1231

febrim vel hecticam, vel syncopen, vel convulsionem, aut simile quid incidet, et de virium jactura periclitabitur. Ad quae mala evitanda, et vires conservandas, vel in ipso paroxysmo cibum exhibere necessum est, quod etiam fecit Galenus, allegato libr. de caus. procatarct. cap. 1. et 10. meth. med. cap. 3.

[note: An per alvum injecta nutrire possint.] De loco nihil quidem opus est dicere: Hoc tamen explicandum videtur: An Clysteres nutrire possint. Usu enim nonnunquam vinire solet, ut homo omni omnino cibo defraudetur, nihilque cibi aut potus assumere possit: vel quod omnibus modis cibum fastidit et aversatur, vel quod assumtum continere nequit; vel quod facultas deglutiendi impedita est; vel viae, per quascibus fertur in ventriculum, interclusae sunt. Tum igitur quaeritur; Annon viribus ob inopiam nutrimenti deficientibus subveniri possit, si nutrimentum per inferiora, aliorum enematum modo injiciatur.

Antiquiores Medici horum enematum non fecerunt mentionem. Posteriores tamen horum mentionem faciunt, ut Oribasius, Collect. l. 8. cap. 24. et 34. Aêtius, tetrab. 3. Serm. 1. cap. 1. Celsus, lib. 3. cap. 19. al. 20. Inter Recentiores, Rondeletius, de medicamentis internis, tit clysteres ad nutriendum, atque alii. Parantque tales clysteres ex vino, cremore hordei, lacte, vitellis ovorum, jure carnium. Et quidem qui hoc auxilii genere utuntur, cornu hîc jubent esse quam longissimum, et manibus compellendum esse vi maxima clysterem docent, ut ad remotas superioresque partes ascendat. Imo existimant, etiamsi impetu injiciendi ad superiora intestina enema non pervenerit: tamen famelicum ventriculum nutrimentum sibi gratum, et necessarium attrahere. Aut si cui hoc minus probabile videatur, putant, in ipsis intestinis posse fieri primam cibi elaborationem, quae sanguificationem praecedit: cum ipsa intestina etiam aliquam coquendi, et chylum elaborandi vim habeant; ut videre est ex Galen. 4. de usu part. cap. 17.

Verum enim vero si rem hanc diligentius perpendamus, et, qua ratione nutritio corporis nostri fiat, consideremus: vix concedi potest, clysteribus his nostrum corpus vere nutriri posse. Nam cum corpus nostrum alatur sanguine; sanguis vero non nisi fiat ex chylo, prius in ventriculo e cibis elaborato: facile hinc patet, nihil alere posse, nisi quod in ventriculo coctum est. Longior autem intestinorum est tractus, et tot circuitibus et gyris implicatus, ut neque violenta illa impulsione ad ventriculum pervenire, neque a ventriculo facile attrahi cibus possit. Quamvis enim interdum clysteres per os rejectos fuisse non ignoremus: morum tamen illum vitiosum fuisse, nemo nescit. Licet etiam Galenus, 4. de usu part. cap. 17. aliquam vim coctrinem intestinis tribuat: tamen ea non est alia, quam vis chylum in ventriculo coctum


page 1232, image: s1232

amplius elaborandi aut conservandi. Expresse enim docet eo ipso loco, e ventriculo cibum non emitti, priusquam sit perfecte coctus; et sic cibi in chylum mutationem non intestinis, sed ventriculo solum attribuit. Ideoque cum vis crudos cibos coquendi intestinis non competat, sed horum coctioni solum ventriculus destinatus sit: facile hinc colligi potest, crudos cibos in intestina infusos nutrire non posse.

Interim hoc negare nolim, aliquam refectionem per clysteres fieri, corporis exsiccationem impediri, illudque humectari posse. Quo modo tabida, et extenuata corpora butyro recenti, oleo amygdalarum dulcium, pinguedine gallinae et similibus inunguntur, balneisque similibus humectantur; foetus in utero placentis mellitis, pane vino madido, aqua embryonis, seu balsamo puerorum appellato, aliisque ejusmodi umbilico impositis, roboratur, viresque deficientes et languidae odoramentis suavibus conservantur, et recrantur. De quibus omnibus Hippocrates, libr. de aliment. haec habet: [gap: Greek word(s)] . Quicunque veloci appositione indigent, his humidum ad reficiendas vires medicamen optimum. Quicunque adhuc velociore indigent, per olfactum: Quibus autem tardior appositio est necessaria, solido alimento utantur. Ubi Hippocrates [gap: Greek word(s)] per odoramenta fieri statuit. Et quidem de vino id maxime verum est. Vinum enim facile mutatur, et hinc tum nutrit, tum roborat celerrime. Non tamen omnibus morbis competit, aut satisfacit.



page 1233, image: s1233

LIBRI V. PARS III. De Compositione Medicamentorum. SECTIO I. De Pharmacopoeia in genere. CAPUT I. De Necessitate atque Utllitate [gap: Greek word(s)] .

EXplicatae quidem hactenus sunt medicamentorum facultates, et medicamenta simplicia enumerata; methodus etiam medendi tradita, et monstratum, qui in quibus affectibus, et quando medicamenta adhibenda sint. Verum nondum his pars Medicinae [gap: Greek word(s)] absolvitur, sed adhuc pars [gap: Greek word(s)] deest, quae simplicia medicamenta praeparat et componit. Et proinde de medicamentorum rectâ praeparatione, et compositione dicendum. Utrumque pharmacopoeia complectitur, nimirum medicamentorum simplicium absque aliorum permistione, artis opera, alterationem; et simplicium medicamentorum commistionem. Necessaria autem est haec Medicinae pars multas et graves ob caussas.

[note: Caussae, tur medicamenta componere opus sit, in Medicamentis] Nam primo in ipso medicamento caussa esse potest, ut praeparatione vel compositione opus sit; siquide simplicia medicamenta talia, qualia a natura nobis suppeditantur, saepe adhibere non licet. Cum enim cito, tuto et jucunde Medicus curare debeat: substantia vero medicamentoru saepe sit minus idonea, qualitates ingratae, naturaeque nostrae contrariae et noxiae, quantitas molesta: vel praeparatione, vel compositione id, quod deest, supplere, vel quod inutile aut etjam noxiu est, tollere oportet. Hinc miscemus sicca liquidis, ne diffluant; liquida siccis, ut penetrent; viscidis attenuatia; aspera levigamus, ne asperitate molesta sint, quod in oculariis medicamentis necessarium est; atque aliis modis substantiae modum, qualis requiritur, medicamentis inducimus. Nam in qualitatibus multâ saepe correctione opus est. Nonnunquam


page 1234, image: s1234

medicametum aliquam qualitatem habet supervacaneam, qua tum non indigemus: eam igitur contrarii admistione temperare oportet, ut si medicamentum simplex sit calidum et siccum, Medicus humidi admistione illud temperabit. Interdum qualitas aliqua non solum adest supervacanea, sed et ingrata, quam et ipsam vel praeparatione, vel aliorum gratorum et suavium admistione tollere decet; qua ratione saepe ingratos in medicamentis sapores et odores tollere oportet. Nonnunquam noxiae quoque qualitates medicamentis insunt; unde opium croco et castoreo, et plerorumque medicamentoru purgantiu malignitatem convenienter corrigimus. Interdum vis medicamenti est debilis, quam validioris admistione interdere; contra nonnunquam vehementior, quam debilioris additione remittere oportet. Praeter haec et aliae caussae sunt in ipso medicamento, ob quas peculiari praeparatione vel compositione opus est. Nam quaedam simplicia facile corrumpuntur: quamobrem digestionem, destillationem, coctione adhibere, vel melle, saccharo, aceto, sale condire oportet. Quorundam vis facile resolvitur: unde viscidioris alicujus admistione, ne facile dissipetur, efficimus, id quod in balsamis ex oleo cinamomi, citri, aliisque paratis fieri videmus.

[note: In affectibus prater naturam.] Deinde ut medicamenta componantur caussa est in ipso affectu praeter naturam. Cum enim cuilibet affectui praeter naturam suum debeatur remedium: atque affectus praeter naturam non semper sint simplices, sed saepe compositi ac complicati; non vero inveniantur simplicia, quae omnes illas facultates, quae in uno saepe aegro, affectuumque praeter naturam, farragine requiruntur, obtineant: ex pluribus simplicibus unu medicamentum componere opus est, quod omnibus Indicationibus satisfaciat: quod genus medicamentotorum Graeci [gap: Greek word(s)] vocant.

[note: In aegro et parte affecta.] Tertio praeparatio et compositio medicamentorum necessaria est ob aegri partisque affectae naturam et constitutionem. Alia enim est aliorum secundum temperamentum, aetatem, sexum, vitae genus et consuetudinem constitutio, partiumque secundum actionem et dignitatem, temperamentum, situm, conformationemque varietas: quibus omnibus cum saepe simplicia, qualia a natura suppeditantur, non undiquaque conveniant, prae paratione vel compositione opus est.

[note: In forma medicamenti.] Tandem etiam ut formam convenientem consequantur, praeparatione et compositione opus est. Non enim aegri solum alii alia forma delectantur; sed et nunc haec, nunc illa magis necessaria est: nunc fomento, nunc linimento, nunc emplastro, nunc potione, nunc eclegmate opus est: quae medicametorum forma ex uno simplici resultare non potest. Sit, exempli gratiâ, opus emplastro: nullum datur medicamentum simplex, ex quo solo recte emplastru fieri possit. Plura itaque cojungere opus est. Videatur Galenus, lib. 1. de compos. medic. s. gen. c. 3.



page 1235, image: s1235

Seu, ut breviter haec contrahamus; opus est medicamentorum compositione duas ob caussas, vel ut ipsa virtus medicamenti disponatur, ut id, cujus gratia requiritur, perfecte complere queat; vel ut recte corpori applicari possit. Virtus vel debilis est, et tum medicamentum roborandum admistione intensioris ejusdem generis: vel deficit aliqua facultas, et miscendum est medicametum eâ facultate praeditum: vel fortius est medicamentum, quam requiritur, et addendum est aliud, a quo remittatur: vel simplex habet qualitatem aliqua superfluam, vel noxiam, et miscendu est aliud, â quo illa corrumpatur.

Ut vero medicamentum recte applicetur, opus est, ut medicamentum conservetur, ne ante administrationem vires amittat, et miscendum est conservans, ut Saccharum in Syrupis et conservis. Deinde, ut ad locum affectum perveniat, miscendum est deferens, seu vehiculum, quod faciat, ut medicamentum ad locum, ad quem debet, facilius pertingat: et ne in viâ vires amittat, miscedum est cum fortiore, ut in eo, in quo debet, gradu ad partem, ad quam debet, perveniat.

Tandem necessarium est, ut medicamentum parti affectae applicatum maneat: inde requiruntur medicamenta, quae ea, quae diffluunt, vel parti non adhaerent, in parte retineant.

Ex quibus omnibus patet, magnam esse medicameta praeparandi et componendi necessitatem, recteque illud, quod in lib. de veteri medicina scripsit Hippocrates de alimentorum praeparatione, medicamentorum praeparationi accommodari posse. Non idem, inquit, cibus et potus homini, qui bovi et equo, et caeteris praeter hominem, ea nempe, quae ex terra criuntur, fructus, herbae et foenum, quibus nutriuntur et augentur, et sana degunt, nullo alio victu indigentia. Et paulo post: Necessitate mihi adducti illi videntur consentaneum naturae alimentum investigasse, etid, quo nunc utimur, invenisse. Triticum igitur macerantes, et omnino pinsentes, molis frangentes, subigentes et assantes panem confecerunt. Ex hordeo vero mazam et plurima alia, magna circa ea edhibita opera, coxerunt, assarunt etc. Et post: Nam et hoc sane novi plurimum referre, utaturne quis pane puro aut non puro, aut ex tritico cortice non repurgato, an purgato, an copiosa aqua subacto, aut non subacto, an excocto aut crudiore, aliisque praeterea innumeru. Si enim in alimentis quae sanis et robustis hominibus exhibentur, adhibetur diligetia: quanto major adhibenda in medicamentorum quae aegris propinantur, praeparatione? Optandumque foret, ut semper tantum saltem curae et operae medicamentorum praeparationi impenderetur, quantum in cerevisia paranda vulgo adhiberi solet.

CAPVT II. Quae ad praeparationem et Compositionem Artificiosam Medicamentorum necessaria sint.

ETsi vero ex iis, quae jam dicta sunt, pareat, ob quas caussas praeparatio


page 1236, image: s1236

et compositio medicamentorum necessaria sit, et facile hinc colligi possit, ad quid in cujuslibet medicamenti artificiosa praeparatione et compositione sit spectandum: non tamen inutile fuerit, in specie dispicere, quaenam ad artificiosam medicamentorum praedicatronem et compositionem requirantur. Possunt [note: Quae ad compositionem medicamentorum sint necessaria.] autem illa omnia ad quatuor capita redigi. Primô medicamentum, quod indicationi, quam morbus, vel caussae morbificae, vel symptoma ipsum, quod urget, suppeditat, opponatur. Et tale medicamentum in compositis basin nominant, quod ei, ceu fundamento aedificium superstruitur, tota compositio innitatur, reliquaque omnia ad hoc referantur, et hujus gratia admisceantur: ejusque propterea virtus in composito maxima sit oportet.

[note: Easis quotuplex. Simplex.] Est autem Basis nunc simplex, nunc composita, et quidem non uno modo. Simplex enim Basis dicitur, quae uni Indicationi satis facit, unumque effectum edit, licet non semper uno et simplici medicamento conster, sed saepe ex pluribus componatur, ut in variis purgantium medicamentorum compositionibus videre est, in quibus non semperunum, sed plura saepe purgantia, quae in unius humoris evacuationem conspirant et destinata sunt, ponuntur. Licet enim talis basis ex pluribus medicamentis constet: tamen quia illa omnia eandem [note: Composita.] indicationem spectant, pro simplici habetur. Composita vero Basis dicitur, quae plures usus praestare potest. Alias vero Basis simplex dicitur, quae [note: Composias une dicamenta unde denominationem atcipiant.] ex uno medicamento constat; composita, quae ex pluribus. Etsi vero plerumque composita medicamenta a Basi denominationem accipiant: tamen id semper verum non est. Plurima in Antidotariis et Dispensatoriis dictis reperiuntur composita, tum alterantia, tum purgantia, quae saltem a primo in descriptione posito medicamento denominationem accepisse videntur; cum reliqua, seu molem, seu vires spectes, illo non sint inferiora. De electione autem Basis dicere hujus loci non est, sed illud ex doctrina de Indicationibus patet. Qui enim artificiose in quolibet affectu praeter naturam Indicationes eruere potest, simpliciumque medicamentorum facultatem et naturam cognitam perspectamque habet, facile cuilibet malo accommodatum remedium inveniet.

Porro cum basis seu medicamentum, quod affectui praeter naturam opponitur, non semper undiquaque intentioni accommodatum sit, duobus modis accommodatum redditur, praeparatione scilices, de qua postea dicetur, et aliorum admistione, vel etiam utroque modo. Itaque [note: Corrigentia et jubantia.] secundo loco requiruntur ad compositum medicamentum corrigentia et juvantia dicta. Cum enim nonnunquam basis debilior, crassior atque ignavior, vel justo validior et vehementior sit, aut aliquam malignam et noxiam, aut gustui vel odoratui ingratam, vel alio modo molestam,


page 1237, image: s1237

alienam ac inutilem Qualitatem habeat: tarda atque ignava acuentium, viresque augentium admistione adjuvanda; crassa tenuibus admistis emendanda; acria, vehementia, nimis calida vel frigida, aut maligna, contrariorum additione corrigenda; sapor injucundus per saporem gratum habentia; odore ingrato et nauseabundo praedita per ea, quae odorem fragrantem ac suavem habent, atque alia [gap: Greek word(s)] corrigenda, omnesque qualitates vel noxiae, vel inutiles contrariorum admistione tollendae atque emendandae sunt. Nisi enim et talium habeatur ratio, deturque opera, ut et palato aegri medicamentum arrideat: sine profectu, et cum aegrotantis interdum quoque incommodo medicamentum vomitu rejicitur; aut licet retineatur, quia tamen ventriculo ingratum et molestum est, minus efficax atque utile est.

[note: Dirigentia.] Tertio etsi utilissimum sit, ea medicamenta eligere, quae parti cuique dicata et propria quasi sunt: tamen cum ea non semper in promptu sint; et licet habeantur, sine aliorum tamen ope ad partem affectam commode pervenire non queant: dirigentibus, quae vocant, opus est. E quorum numero primo, et quidem proprie sunt, quae parti affectae familiaria sunt; deinde quae meatus aperiunt, viamque quasi et transitum medicamento patefaciunt.

[note: Conserbantia.] Tandem et alia ad compositionem medicamenti requiruntur, ea scilicet, quae illud ab injuria et corruptione praeservant, eique formam ac consistentiam certam tribuunt. Hinc alia melle, alia saccharo, alia oleo conservantur, atque ab iisdem vel electuarii, vel syrupi, vel conservae, vel rotularum formam accipiunt. Quaedam tamen sola praeparatione ad durationem magis idonea redduntur, atque ab eadem peculiarem formam nanciscuntur, qualia sunt aquae et olea destillata, extracta, sales et fimilia.

Atque has ob caussas accidit, ut numerus simplicium saepe satis excrescar, dum et pluribus basibus opus est, et singulis sua corrigentia adduntur. Cavendum tamen hîc, ne error ille, quem quotidie multos errare videmus, committatur, dum frustra et sine caussa magnus simplicium numerus congeritur, et ubi saepe una et simplex est intentio, ac simplex aliquod medicamentum plane sufficere poterat, multa temere cumulatur, et cgais efficitur, in quod congesta sunt

Non bene junctarum discordia semina rerum; Et in quo Frigida quae, pugnant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere haebentia pondus:

nihilque utile aut fructuosum esse creditur, nisi quod e multis compositu, ut recte Galenus, 3. de Compos. med. s. gen. cap. 8. monet, melius sit, remedia ex paratu facilimis componi, et usus simplicium frequenter, sumptuosorum vero pharmacorum


page 1238, image: s1238

quandoque quidem, sed rarius incidat. Sunt nimirum plurimi hodie similes diviti illi, cujus, Galenus, allegato loco, facit mentionem, cui cum Galenus descriptionem medicamenti, quo famuli ulcus malignum curaverat, communicasset, atque ille audiret, esse omnia, quibus constaret, vilis pretii: hoc, inquit, mendicis serva, me autem sumtuosius aliquod doceto. Idem cum audiret puerum ex auribus diu laborantem quodam vili a, Galeno sanatum medicamento, non postulavit a Galeno pharmaer scripturam.

CAPUT III. De Ponderibus Medicorum.

[note: Quae ad pharmacopoeiam pertineant.] EX his porro patet, totam [gap: Greek word(s)] duobes absolvi, medicamentorum praeparatione, eorundemque, ubi opus est, compositione; et jam de his duobus agendum esse. Verum cum tota compositionis ratio ex simplicium proportione dependeat, et non solum Medicum scire oporteat, quae medica mentorum sint vires; sed et qua dosi exhibenda sint: antequam ad praeparationem et compositionem accedimus, aliquid de ponderibus et mensuris medicis usitatis, et de dosi medicamentorum formae parantur, vel numero, vel acervo, vel pondere, vel mensura aestimantur. [note: Numero quae medicamenta definiuntur. Acerbo.] Numerantur fructus et legumina ac semina majora; et ubi numerus est aequalis, in paria permutatur, scribiturque par. ij. iij. Acervo autem describitur medicamentorum quantitas; per pugillos, manipulos et fasciculos; utunturque Medici his praecipue in foliis et herbis, floribus, hordeo et quibusdam feminibus, sale [note: Pugillus.] atque aliis. Pugillus est, quantum digitis extremis junctis, atque invicem adductis comprehendi potest; vel quantum tribus saltem extremis digitis compreheuditur, vocaturque [note: Manipulus] a nonnullis pugillus minor. Nota pugilli est hodie P. Manipulus est, quantum manu comprehendere licet. [note: Fasciculus.] Ejus signum est M. Fasciculus est, quantum plicatis brachiis capere [note: Pondere quae dispensentur.] possumus. Pondere seu libra et lance expendunt pleraque arida: Mensurâ verô liquida; etsi et illa pondetibus [note: Mensum.] describi possint, Mensuraeque nihil aliud sint, quam vasa libris et unciis designata. De numero et acervores plana est: quare saltem de ponderibus et mensuris dicemus. Ponderum et mensurarum magna apud diversas nationes fuit diversitas: nostrum hîc est, saltem de mensuris et ponderibus medicis agere, quae et ipsa non apud omnes nationes fuêre eadem. Alia enim Graecis et Atheniensibus, alia Romanis, alia Arabibus fuêre usitata, atque ab aliis aliter explicantur. In praesentia ea saltem, quibus hodie Medici passim utuntur, et ad autorum lectionem maxime necessaria, proponemus.



page 1239, image: s1239

[note: Pondem.] Ut unitas omnium numerorum est principium, et omnis numerus ultimo in unitates est divisibilis: ita et pondera omnia sunt divisibilia, ut tandem sectio in granum desinat, ultra quam Medici, praecipue Arabes, dividendo non descendunt, et ex granispluribus aggregatis varia pondera [note: Granum.] oriuntur: Ut ita granum, Graecis [gap: Greek word(s)] omnium ponderum sit initium et minimum, quod propterea constans et apud omnes nationes unum et idem esse decet. Etsi enim procul dubio nomen a granis hordei vel tritici sumserit; tamen cum horum non ubivis locorum idem sit pondus, non haec, sed num marium minutum, quod omnibus nationibus est et invariatum servatur pro basi et initio omnium ponderum habendum. Notatur autem a Medicis hoc modo; gr. [gap: sign vor Granum]

[note: [gap: Greek word(s)] ] Granis ij constat [gap: Greek word(s)] Graecis, quod ponderis genus Arabes Kestuf nominant, vulgo aereolum, et proinde sexta oboli pars est, vel media siliquae.

[note: Siliqua.] Grana iiij. constituunt [gap: Greek word(s)] cum quo convenit [gap: Greek word(s)] , siliqua, quod Arabes Kirat nominant.

[note: Semiobulus.] Grana vj. [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] semiobulum faciunt, qui sesquisiliquam seu duodecimam drachmae partem continet.

[note: Obulus.] Grana xij. [gap: Greek word(s)] seu obulum constituunt, sextam drachmae partem.

[note: Scrupulum] Grana xxiiij. scrupulum seu scriptulum faciunt. Constat enim scrupulum duobus obolis, unde apud Graecos [gap: Greek word(s)] idem est, quod scrupulus; unde et [gap: Greek word(s)] Graecis dicitur, quod scilices uncia tot in se continet quot sunt apud Graecos literae: et est pars unciae vigesima quarta. Verum apud Recentiores plerosque, qui Nicolaum et Venetos secuti sunt, scrupulum saltem [gap: sign vor Granum] xx. continet. Ejus nota est [gap: sign vor Scrupel]

[note: Semidraechma.] Grana xxxvj. [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] , hoc est, semidrachma faciunt, quam fabam AEpyptiam et Alexandrinam nominant [gap: sign vor 1/2 Drachme]

[note: Iracl. nis.] Grana Lxxij. drachmam Atticam, quae et Medicis usitata est, faciunt. Continet enim drachma scrupula tria, obolos sex, lupinos duos, bissiliquas novem, siliquas octodecim. Et est librae pars sexta et nonagesima. Verum drachma Nicolai et Veneta, quae hodie ubique fere usitata est, saltem grana LX. continet Arabibus darchimi vel darchimie, vel darchimet, corrupto vocabulo [gap: Greek word(s)] , nominatur. A Serapione et iisdem Arabibus etiam aureus vocatur, et ab iisdem nomina haec drachmae et aurei saepissime confunduntur. Alias vero nummus aureus seu denarius scriptula quatuor, drachmam scilicet integram, et ejus tertiam partem continet.

Nota drachmae est [gap: sign vor Drachme]

[note: Uncia.] Drachmae viij Unciam constituunt, cujus nota est [gap: sign vor Uncia]

[note: Libra.] Unciae xij libram medicam. [gap: sign vor Libra]

Deunx habet [gap: sign vor Uncia] xj.

Dextans [gap: sign vor Uncia] x.

Dodrans [gap: sign vor Uncia] ix.



page 1240, image: s1240

Bes [gap: sign vor Uncia] viij.

Septunx [gap: sign vor Uncia] vij.

Semis seu selibra [gap: sign vor Uncia] vj.

Quincunx [gap: sign vor Uncia] iv.

Triens [gap: sign vor Uncia] iv.

Quadrans [gap: sign vor Uncia] iij.

Quae quam vis hodie ad usum medicum sufficere possint: tamen propter autorum lectionem tabulam, quam Dominicus Massarius, libr. 2. de ponderib. et mensur. Medic. collegit, hîc apponere libet.

I. MINA ROMANA.

Mina Romana 20. unciarum communem continet [?] Minam Atticam 1 1/4 hoc est, semel cum quarta ejusdem parte.

[?]Libram communem 1 2/3, hoc est, semel cum duabus ejus tertiis.

Libram semis 3 1/3, quod est, ter et simul tertiam totius partem.

Uncias 20

Sextarios seu semuncias 40

Duellas 60

Sicilicos 80

Sextulas 120

Drachmas 160

Fabas Syras 240

Lupinos, seu drachmas semis 320

Tremisses 360

Scrupulos 480

Obolos 960

Bissiliquas 1440

Semiobolos 1920

Siliquas 2880

Chalcos 5760

Grana 11520

II. MINA ATTICA.

Mina Attica sedecim unciarum, comprehendit [?] Libram, 1 2/3 i. e. libram et ejus partem tertiam.

[?]Semilibras 2 2/3, h. e. libras duas et duas tertias

Uncias 16

Semuncias 32

Duellas 48

Sicilicos 64

Sextulas 96

Drachmas 128

Fabas Syriacas 192

Lupinos seu drachmas semis 256

Tremisses 288

Scrupulos 384

Obolos 768

Bissiliquas 1152

Semiobolos 1536

Siliquas 2304

Chalcos 4608

Grana 9216

III. LIBRA.

Libra duodecim unciarum comprehendit??? Semilibras 2

[?]Uncias 12

Semuncias 24

Duellas 36

Sicilicos 48

Sextulas 72

Drachmas 96



page 1241, image: s1241

Fabas Syriacas 144

Lupinos 192

Tremisses 216

Scrupulos 288

Obolos 576

Bissiliquas 864

Semiobolo 1152

Siliquas 1728

Chalcos 3456

Grana 6912

IV. SEMILIBRA.

Libra semis unciarum 6. sub se habet??? Uncias 6

[?]Semuncias 12

Duellas 18

Sicilicos 24

Sextulas 36

Drachmas 46

Fabas Syriacas 72

Lupinos 96

Tremisses 108

Scrupulos 144

Obolos 288

Bissiliquas 432

Semiobolos 576

Siliquas 864

Chalcos 1728

Grana 3456

V. UNCIA.

Vncia drachmarum 8. capit??? Semuncias 2

[?]Duellas 3

Sicilicos 4

Sextulas 6

Drachmas 8

Fabas Syriacas 12

Lupinos 16

Tremisses 18

Scrupulos 24

Obolos 48

Bissiliquas 72

Semiobolos 96

Siliquas 144

Chalcos 288

Grana 576

VI. SEMUNCIA.

Vncia semis in se complectitur??? Duellam 1 1/2

[?]Sicilicos 2

Sextulas 3

Drachmas 4

Fabas Syriacas 6

Lupinos 8

Tremisses 9

Scrupulos 12

Obolos 24

Bissiliquas 36

Semiobolos 84

Siliquas 72

Chalcos 144

Grana 288

VII. DUELLA.

Duella valet??? Sicilicum 1 2/3

[?]Sextulas 2

Drachmas 2 2/3

Fabas Syriacas 4

Semidrachmas 5 1/2

Tremisses 6

Scrupulos 8

Obolos 16

Bissiliquas 24

Semiobolos 32

Siliquas 48



page 1242, image: s1242

Chalcos 96

Grana 192

VIII. SICILICUS.

Sicilicus habet??? Sextulam 1 1/2

[?]Drachmas 2

Fabas Syr. 3

Semidrachmas 4

Tremisses 4 1/2

Scrupulog 6

Obalos 12

Bissiliquas 18

Semiobolos 24

Siliquas 36

Chalcos 72

Grana 144

IX. SEXTULA.

Sextula capit???Drachmam 1 1/3

[?]Fabas Syriacas 2

Lupinos 2 2/3

Tremisses 3

Scrupulos 4

Obolos 8

Bissiliquas 12

Semiobolos 16

Siliquas 24

Chalcos 48

Grana 96

X. DRACHMA.

Drachma valet??? Fabas Syriacas 1 1/2

[?]Lupinos 2

Tremisses 2 1/4

Scrupulos 3

Obolos' 6

Bissiliquas 9

Semiobolos 12

Siliquas 18

Chalcos 36

Grana 72

XI. FABA SYRIACA.

Faba Syriata pendet??? Lupinum 1 1/3

[?]Tremissem 1 1/2

Scrupulos 2

Obolos 4

Bissiliquas 6

Semiobolos 8

Siliquas 12

Chalcos 24

Grana 48

XII. LUPINUS.

Drachma semis continet??? Tremissem 1 1/8

[?]Scrupulum 1 1/2

Obolos 3

Bissiliquas 4 1/2

Semiobolos 6

Siliquas 9

Chalcos 18

Grana 36

XIII. TREMISSIS.

Tremissas valet??? Scrupulum 1 1/3

[?]Obolos 2 2/3

Bissiliquas 4

Semiobolos 5 1/3

Siliquas 8

Chalcos 16

Grana 32



page 1243, image: s1243

XIV. SCRUPULUS.

Scrupulus in se continet??? Obolos 2

[?]Bissiliquas 3

Semiobolos 4

Siliquas 6

Chalcos 12

Grana 24

XV. OBOLUS.

Obolus capit??? Bissiliquas 1 1/2

[?]Semiobolos 2

Siliquas 3

Chalcos 6

Grana 12

XVI. BISSILIQUA.

Bissiliqua recipit??? Semiobolos 1 1/3

[?]Siliquas 2

Chalcos 4

Grana 8

XVII. SEMIOBOLUS.

Semiobolus pendet??? Siliquas 1 1/2

[?]Chalcos 3

Grana 6

XIIX. SILIQUA.

Siliqua tenet??? Chalcos 2

Gran 4

XIX. CHALCUS.

Chalcus Grana 2

XX. GRANUM.

Granum ponderum minimum, ex quo, tanquam ex unitate numeri, reliqua pondera additione vel multiplicatione fiunt.



image: s1244

[gap: body text; indices; imprint; errata list]