01/2009; 01/2011; Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization


image: s001

COMPENDIVM PRIVILEGIORVM, ET GRATIARVM SOCIETATIS IESV. ROMAE, In Collegio Romano eiusdem Societatis. Anno Domini. M. DC. XV. SVPERIORVM PERMISSV.



image: s002

[gap: blank space]

page 3, image: s003

IN COMPENDIVM PRIVILEGIORVM SOCIETATIS IESV. PRAEFATIO.

CVm Societas nostra Dei benignitate ac Summorum Pontificum liberalitate satis instructa, et ornata sit multis ac magnis gratijs et facultatibus, tam peculiariter ipsi concessis, quam etiam alijs, quarum per Apostolicam communicationem amplissima accessio eidem facta est: operae pretium fore iudicauimus, si, quae praecipuae, nostroque vsui magis accommodatae sunt, in compendium redigerentur. Quoniam vero iuxta litteras Apostolicas nullius priuilegij seu gratiae hactenus concessae, vel in posterum concedendae vsus


page 4, image: s004

potest in Societate licitus esse, nisi per solius Praepositi Generalis communicationem: idcirco suis in locis annotatum est, quaenam gratiae, quibus, ac quatenus concessae, aut limitatae, vel etiam reseruatae sint. Vbi vero nihil horum adscriptum fuerit, hoc ipso constare debet, gratias huiusmodi sicut sonant, concessas esse. Ceterum necessarium est, vt modus gratijs vtendi, qui in plerisque communicationibus praescriptus est, diligentissime ab omnibus obseruetur. Porro nullis alijs gratijs, et priuilegijs, quacumque etiam communicatione [correction of the transcriber; in the print cammunicatione] Societati nostrae illa competant, quae in hoc Compendio comprehensa non sint, vlli vnquam vti licebit: si tamen illorum vsus alicubi necessarius fuerit, is a Praeposito Generali impetrandus erit; aut si periculum in mora esset, censeatur Prouincialibus et Visitatoribus eo dumtaxat in casu communicatus, dummodo Societatis instituto non repugnet: qui nihilominus Praepositum Generalem de huiusmodi vsu, eiusque causa quamprimum poterunt, certiorem reddere tenebuntur. Denique nomine Prouincialium, Praepositorum, et Rectorum,


page 5, image: s005

quorum non raro in Compendio fit mentio, subintelligendi quoque sunt Viceprouinciales, Vicepraepositi, ac Vicerectores, quando nimirum nullus est Prouincialis, Praepositus, aut rector, vel adeo longe abest, vt pro rei exigentia consuli non satis commode possit: qui omnes etiam nomine Superiorum in hoc Compendio significantur. Nam reliquis Residentiarum, et Missionum Superioribus eorum Superiores, a quibus vel mittuntur, vel sub quorum cura et directione viuunt, eas ex sibi concessis facultates iuxta Constitutiones communicare poterunt, quas pro ratione locorum, temporum, et personarum communicandas iudicabunt. De omnibus vero huius Compendij facultatibus illud in vniuersum intelligatur, vt quemadmodum ad Superiores pertinet suis subditis facultates communicare, vel communicatis, aut concessis etiam aliunde, et a quouis etiam a Praeposito Generali, vel a Summo Pontifice, vtendi potestatem facere; ita eorumdem fore, illarum eis vsum, cum expedire iudicauerint, vel limitare, vel etiam omnino suspendere. Et quoniam in


page 6, image: s006

hoc Compendio saepenumero fit mentio de Professis tum Societatis, tum aliorum Ordinum, aduertendum est iuxta diuersa Societatis priuilegia, quidquid de illis dicitur, intelligi etiam debere de nostris, qui tria vota simplicia post biennium emiserint, nisi forte aliquid in aliquo loco excipiatur. Postremo illud erit etiam aduertendum, in ijs facultatibus, in quibus Concilium Tridentinum circa earum vsum vel moderationem aliquid disponit, id suis locis fuisse adnotatum. In quibus autem nihil de Concilio dicitur, prouisum fuisse intelligatur, vt liber nobis sit earum vsus.



page 7, image: s007

COMPENDIVM PRIVILEGIORVM, ET GRATIARVM SOCIETATIS IESV

Absolutio. §. 1.

[note: Facultas absoluendi quoscumque ab omnibus exceptis in bulla Cenae. ] OMNES Confessarij Societatis habent facultatem absoluen di quoscumque Christi fideles, ad eos vndecunque accedentes, eorum confessionibus diligenter auditis, a quibuscunque peccatis, etiam Sedi Apostolicae reseruatis; et a quibuscumque sententijs, censuris, et et poenis Ecclesiasticis ex illis resultantibus, ijs exceptis, quae in Bulla Coenae Domini continentur. Paul. III. litteris Apostolicis pag. 20. Et quamuis aliqui Ordinarij praetendunt praedictam facultatem quo ad casus per illos reseruatos nihil operari, immo ei esse derogatum a Greg. XIII iuxta ea, quae in quadam epistola ad vnum ex eis missa, Illustrissimus


page 8, image: s008

Cardinalis Sancti Sixti subiungit in haec verba, videlicet. Hac de re vbi Congregatio accurate egisset, deinde ad S. D. N. retulisset, illius Sanctitas etiam de sententia Congregationis censuit, Ex facultatibus per Mare magnum, aliave priuilegia regularibus concessa, factam eis non esse potestatem absoluendi in casibus sibi ab Episcopo reseruatis, etc. Nihilominus declarauit idem Greg. XI[?]I. die 10 Maij. Anno 1583. non esse intentionis suae, quod per talem epistolam sit derogata dicta Societatis facultas; eamque quatenus opus sit de nouo confirmauit. Habetur in viuae vocis oraculis, pag. 131.

[note: Communicatur omnibus Confessaris a Superioribus deputatis, et ordinario loci. ] Haec facultas addita extensione, de qua sit mentio Verbo Confessarius §. 2. communicatur omnibus Confessarijs a Superioribus deputatis, et ab Ordinario loci, iuxta formam Conc. Trid. sess. 23. cap 15 de Reform. approbatis, praeterquam respectu excommunicatorum generaliter ab homine, quos Superiores tantum, et ij, qui ab eis specialem licentiam obtinuerint, poterunt ab soluere: excommunicatos autem nominatim ab homine; et illos Regulares, quilicentiam non habuerint extra suum Ordinem confitendi, ne Superiores quidem absoluent.

[note: Superioribus caute vtendum. ] Caueant autem Superiores ne in osu huius facultatis Ordinarios offendant: simulque admoneant


page 9, image: s009

poenilentes, absolutionem a censuris, si quam impendent, nihil eis prodesse in foro exteriori.

§. 2.

[note: Facultas absoluendi de bonis naufrag. ] Possunt Confessarij Societatis absoluere eos qui bona naufragantium rapuerint, iniuncta eis restitutione, vbi, et quomodo ea fieri poterit. Greg. xiij. die 18. Maij. in vinae vocis orac. pag. 133.

§. 3.

[note: Facultas absoluendi ab haeresi. ] Potest Praepositus Generalis per se, vel per alios absoluere quoscunque ab haeresi in foro conscientiae. Concessit Iulius Tertius, Viuae vocis oraculo primum, vt in Viuae vocis oraculis pag. 9. deinde per Breue in litteris Apostolicis, pag. 66. Confirmauit vero, et de nouo concessit Greg. xiij. die 18. Martij. 1584. pro reliquis orbis partibus, Hispania excepta, in Viuae vocis oraculis, pag. 123.

[note: Communicatur Prouincialibus, sed extra Hispaniam. ] Communicatur Prouincialibus, sed extra Hispaniam, vt habet priuilegium, cum potestate vt re mature considerata, quando sibi videbitur in domino expedire, in casibus particularibus possint id alijs communicare.

§. 4.

[note: Facultas absoluendi a lectione librorum prohibitorum. ] Facultatem absoluendi quoscunque a lectione


page 10, image: s010

librorum prohibitorum in ijs locis, vbi possumus absoluere ab haeresi, concessit Gregorius xiij. die 6. Nouembris anno Domini 1583. prout in Viuae vocis oraculis. pag. 132.

[note: Conceditur omnibus Superioribus. ] Conceditur omnibus Superioribus, et ijs, quibus ipsi communicauerint. sed si libri prohibiti editi sunt ad stabilienda dogmata haeretica, non poterunt communicare hanc facultatem, nisi in casibus particularibus perspectis circumstantijs.

In ijs vero Prouincijs, in quibus ex peculiari concessione amplior esset facultas, liber permittitur illius vsus.

§. 5.

[note: Facultas absoluendi mis sos ad tritemes. ] Qui mittuntur ad triremes possunt absolni per nostros a quibuscunque casibus, sicut in articulo mortis. Pius iv. in Viuae vocis oraculis. pag. 30.

[note: Communicatur omnibus Superioribus. ] Haec facultas absoluendi damnatos ad triremes omnibus Superioribus communicatur, et ijs, quibus ipsi commiserint. Quod autem attinet ad casus Bullae Coenae, videantur quae inferius dicuntur in Verb. Bulla Coenae. Idque in sequentibus § §. quoad eosdem casus etiam obseruetur.

§. 6.

[note: Facultas absoluendi nostros ab omnibus. ] Ij, qui sub Obedientia, et correctione Societatis


page 11, image: s011

degunt, possunt absolui per Praepositum Generalem, et alios, quos ipse deputauerit, ab omnibus peccatis ante, vel post ingressum Societatis commissis; et ab omnibus Ecclesiasticis, et secularibus sententijs, censuris, et poenis a iure, vel ab homine latis, praeterquam ab his quatuor, quae in Bulla Sixti iv. continentur, nempe relapsus in haeresim, schisma, literarum Apostol. falsificatio, et delatio prohibitorum ad infideles, de quibus in Monumentis Minorum. fol. 143. Volentes tamen ingredi Societatem et absolui, vt praefertur, reincidunt in pristinas sententias, nisi mox ingredi, et peractis experientijs secundum Constitutiones Societatis, vota emittere parati sint, etiam si super hoc induciae eis a praelatis Societatis concedantur. Paul. iij. in literis Apost. pag. 32. et seq.

[note: Communicatur Superioribus. ] Communicatur haec facultas Superioribus, et ijs quibus ipsi commiserint, excepta haeresi, et apostasia ab Ecclesia, incursis post ingressum in Societatem, quae Praeposito Generali reseruantur.

§. 7.

[note: Facultas nostros absoluendi ab haeresi, et a relapsu. ] Absoluendi ab haeresi, et a relapsu etiam in haeresim eos omnes, qui sub Societatis obedientia viuunt, si quis (quod Deus auertat) in eam incideret etiam in Hispania facultatem


page 12, image: s012

concessit Greg. xiij. die 18. Martij. 1584 vt in Viuae vocis orac. pag. 133.

§. 8.

[note: Facultas nostros absoluendi et ab haeresi et apostasia. ] Facultate concessa Minoribus de Obseruantia Vltramontanis, possunt Praepositus Generalis, ac Prouinciales Societatis Vltramontani absoluere nostros Vltramontanos sibi subditos; et dispensare cum eis, quoties opus fuerit, a relapsu in haeresim, aut apostasiam; et eorum poenas a iure constitutas commutare augendo, vel minuendo, pensatis qualitate, et quantitate, alijsque debitis circumstantijs: dummodo talium relapsorum crimina publica et notoria apud seculares non sint, vt ex hoc scandalum oriri possit. Alexan. vj. in Monum. Minor. fol. 70. conc. 164. et refertur quanquam non satis plene in Comp. eorundem. Verb. Absolutio Ord. quoad fratres. §. 18.

[note: Haec facultas reseruatur Generali. ] Si quis ex nostris (quod Deus auertat) indigeret absolutione, de qua proximo, et praecedenti §. agitur quando res non est dubia, facultas absoluendi reseruatur Praeposito Generali. Sed ne poenitens cogatur tamdiu sine absolutione manere, communicatur Praepositis Prouincialibus, ita tamen vt moneatur poenitens manere sub poena peccati mortalis integram obligationem, vel se Praeposito Generali praesentandi, vel rem eidem manifestandi,


page 13, image: s013

eo modo, qui seruata sigilli integritate, Prouinciali videbitur.

§. 9.

[note: Facultas nostros absoluendi in saeculo ex communicatos ob delationem lignaminum ad infideles. ] Iuxta concessionem eiusdem Alexand. vj. quae habetur in Supplemento Minor, fol. 99. Concess. 358. et refertur in eorundem Comp. d. Verb. Absolutio Ord. quoad fratres. §. 19. Praepositus Generalis, ac Prouinciales possunt absoluere nostros, qui existentes in seculo incurrissent censuram Ecclesiasticam propter delationem lignaminum, seu ferramentorum ad partes infidelium.

[note: Communicatur omnibus Superioribus. ] Haec facultas communicatur omnibus Superioribus, et alijs Confessarijs, quibus ipsi iudicauerint.

§. 10.

[note: Facultas absoluendi nostros ab omnibus etiam si consulenda esset Sedes Apost. ] Per Priuilegium Benedictinis concessum, vt in manuscriptis fol. 38. possunt Praepositi Domorum, ac Rectores absoluere omnes, qui in Societate proposuerunt perpetuum Deo reddere famulatum, a quibuscunque peccatis, et quacunque sententia excommunicationis, suspensionis, et interdicti, etiam si talia forent, propter quae Sedes Apostolica esset consulenda; praemissa ex parte eorum


page 14, image: s014

satisfactione, et imposita eis per eos poenitentia

[note: Communicatur Superioribus. ] Haec facultas communicatur Superioribus in ea nominatis, praeterquam in his, quae excepta fuerunt supra §. 6. 7. et 8.

§. 11.

[note: Nostris interdicitur vsus Cruciatae, Iubilaeorum, etc. quoad absolutionem. ] Declarat Summus Pontifex non esse, nec fore vnquam mentis suae, aut Sedis Apost. vt personae Societatis absque expressa Superioris eiusdem Societatis licentia vtantur facultatibus, quae in Iubilaeis, Bullis Cruciatae, Confessionalibus, aut alijs quibusuis Apostolicis indultis, quae Communitatibus, aut priuatis personis, aut pijs locis, quomodocunque aliter hucusque concessa sunt, aut in posterum concedentur, etiam si in illis expresse indulgeatur, vt omnes Regulares, etiam Mendicantes, ciusmodi facultatibus vti possint. Si quando autem vsus aliquarum ex huiusmodi facultatibus personis de dicta Societate a Superioribus eiusdem Societatis concedetur, nulli earum licere nisi intra numerum eorum, qui ad Confessiones personarum eiusdem Domus, aut Collegij audiendas deputati sunt, Confessarium eligere, nisi ratione itineris, aut alia de causa ab eisdem Superioribus, alijs Confessarijs intra, aut extra Societatem confitendi


page 15, image: s015

facultas ad id specialiter daretur: secusque facta irrita, et inania esse decernit Greg. xiij. in litteris Apostol. pag. 141. et sequen. Vide plura in hanc sententiam Verb. Gratiarum vsus. §. 2. Clem. viij in literis, in forma Breuis anno 1595.

Superiores poterunt licentiam nostris concedere ad vsum praedictarum facultatum, quoad casus reseruatos, et reliqua si quando videbuntur concedenda, et quoad indulgentias attinet, Vide infra Verb. Indulgentiae ad finem.

[note: Qualis vsus a Superioribus concedendus. ] Qualiter Superiores possint per seipsos absoluere subditos ab omnibus, a quibus Episcopi possunt absoluere clericos, et laicos sibi subditos, etiam ex vi Concilij Trident Vide infra Verb. Praelari. §. 3.

Quoad modum absoluendi ab excommunicatione in foro conscientiae. Vide infra in Verb Excommunicatio §. 2. et quod facultates hoc verbo contentae quae Bullae Coenae repugnant, hodie perseuerent, Vide Verb. Bulla. Coenae. §. 2.

Quae vero hic dicuntur de absolutione a cen suris quoad externos, intelligantur de absolutione in Sacramento poenitentiae.



page 16, image: s016

Aedificia. §. 1.

[note: Facultas aedificand, et recipiendi Collegia, etc. ] Conceditur Societati facultas aedificandi, et recipiendi Collegia, Domos, Ecclesias, et Oratoria in quibuscunque mundi partibus: et inhibetur, ac mandatur omnibus, et singulis Archiepiscopis, Episcopis, alijsque Ecclesiarum Praelatis, et locorum Ordinarijs, ac quibusuis alijs Potestatibus Ecclesiasticis, et secularibus, ne nos, aut nostras Domos, Ecclesias, aut Collegia aedificare volentes, quoquomodo in huiusmodi constructionibus impediant, perturbent, aut molestent. Paul. iij. pag. 38. et 39.

§. 2.

[note: Idem concessit Pius iv. etiam intra 140. cannas. ] Priuilegium praecedenti §. contentum confirmauit, et de nouo concessit Pius iv. etiam intra centum quadraginta cannas a Conuentibus aliarum Religionum, etiam Mendicantium, et non obstantibus earum priuilegijs. Ac etiam mandauit Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, et alijs in dignitate constitutis, vt per se, vel alium, seu alios, quoties pro parte alicuius de Societate fuerint requisiti,


page 17, image: s017

priuilegij huiusmodi literas solemniter publicantes, faciant nostros contentis in eisdem gaudere. Non permittentes eos super his, aut eorum aliquem per quorumuis Ordinum Religiosos, aut alias personas, etiam si Pontificali, seu Regali auctoritate fungantur, quouis quaesito colore, quomodolibet molestari. pag. 77. et sequen.

[note: Limitata per Concil. Trid. conces sit Greg. 13. ] Quamuis priuilegia his duobus §§. contenta per Concilium Tridentinum sess. 25. cap. 3, de Regul limitata fuerint, pristinam nihilominus vim obtinent per priuilegium a Gregorio xiij. concessum post idem Concilium, vt §. sequenti habetur.

§. 3.

[note: Priuilegia aliorum Ordinum de non aedificando intra cannas reuocauit Greg. 13 quoad Societatem. ] Gregorius xiij. Priuilegia aliorum Ordinum super non aedificatione intra cannas quoad So cietatem tantum Motu proprio suspendit, renocauit, et inualidauit; ac silentium perpetuum imposuit quibusuis contra praesentis priuilegij tenorem venientibus vigore cuiusuis confirmationis, aut nouae concessionis dictarum cannarum quomodolibet, et pari Motu etiam concistorialiter, ac quibusuis derogationibus specificatis obtentarum, et in futurum obtinendarum. Insuper concessit Societatis Presbyteris, et ipsi Societati, vt quascunque


page 18, image: s018

Domos, Collegia, Ecclesias, et alia aedificia erigere, ac per eos vbiuis locorum erecta inhabitare; ac quaecunque loca, Domos, Ecclesias, Oratoria, et alia cuiuscunque structurae aedificia, ipsis quomodolibet relicta, vel oblata recipere, acceptare, emere, possidere, et retinere; ac in eis omnes, et singulas functiones, et ministeria Societatis exercere liberre, [note: Facultas aedificandi Collegia, etc. ab eodem concessi. ] et licite possint. pag. 161. et 162. Vbi etiam priuilegia superioribus §§. contenta confirmat. Mandatque praeterea, ne a locorum Ordinarijs, aut alijs quibusuis circa praemissa impediantur. pag. 163.

[note: Facultas aedificandi domos, et collegia reseruatur Generali. ] Domus, et Collegia non possunt erigi sine speciali facultate Praepositi Generalis ad quem etiam referenda res erit antequam intra praefatum cannarum spatium a Conuentibus aliarum Religionum aedificium erigatur. Quod si aliquando periculum esset in mora, possunt Prouinciales adhibito suorum Consultorum consilio potestatem facere nostris aedificandi, et habitandi intra cannas. De vsu tamen huius facultatis, et causis propter quas opus fuerit ea vti; ad Praepositum Generalem, cum primum commode poterunt, referant.



page 19, image: s019

Alienatio. §. 1.

[note: Facultas alienandi Domos, et Collagia Generali conceditur per Pium Quintum. ] Per litteras Apostolicas Iulij iij. pag. 54. adiuncta pag. 61. et sequen. potest Praepositus Generalis simul cum Congregatione Generali alienare Domos, vel Collegia. Nec circa hoc quidquam in oppositum definit bulla Pij v. pag. 101. et sequen. siquidem de alijs agit contractibus.

§. 2.

[note: Facultas alienandi stabilia, et etiam mobilia pretiosa quomodo Generali concedatur per Greg. ] Potest Praepositus Generalis Societatis pro tempore existens, vel ipsa Societas dum erit generaliter congregata, per se, vel alios informatione extra iudicialiter, ac summarie, et simpliciter accepta, vel etiam ea omnino omissa, bona Domorum, etiam Probationis, Collegiorum, et aliorum locorum eiusdem Societatis stabilia, et etiam mobilia pretiosa, praesentia, et futura pro illorum vtilitate, seu necessitate, quibuscunque personis, tam Ecclesiasticis, quam secularibus, cuiuscunque gradus, ordinis, et dignitatis existentibus, etiam Collegijs, Communitatibus, et Vniuersitatibus,


page 20, image: s020

ad eam rationem quae facilius inueniri potest, et pro pretio reperibili vendere, alienare, permutare, in emphyteusim, seu liuellum, ad tres generationes, vel in aliud longum tempus dare, locare, etiam cum donationis, seu inuestiturae receptione, ac repraesentata pecunia, sine tamen diminutione soliti illorum reditus: necnon generaliter, et specialiter obligare, et hypothecare, super illis census quoscunque redimibiles imponere, et vendere: necnon de bonis eisdem compromittere, et quomodolibet super illis transigere; illisque simpliciter, vel liti desuper habitae, et actionem etiam in non possessorem, cedere, et renunciare, vtilitatemque venditionum, et aliorum huiusmodi, vel etiam necessitatem, aut aliam causam propter quam fiant, simpliciter, et absque figura iudicij cognoscere, iudicare, definire, et penitus terminare libere, et licite. Greg. xiij. in literis Apostol. pag. 203. et seq. vbi aliam extendit facultatem, de qua pag. 170.

§. 3.

[note: Solae sufficiunt patentes Generalis pro venditionibus, etc. ] Contrahentes habita sola Praepositi Generalis, vel congregatae Societatis per literas patentes more ipsius Societatis, vel alias, confirmatione, aut consensu, solo contractu securi existunt: nec tenentur demonstrare vtililitatem, seu necessitatem venditionum, commutationum,


page 21, image: s021

et aliarum alienationum, de quibus §. praecedenti. nec item tenentur pretium in aequiualentia, vel meliora bona conuersum, nec aliquid aliud demonstrare. Ibidem pag. 205.

§. 4.

[note: Contractus initi, et ineundi valent confirmatione Generalis, etc. ] Quicunque contractus super praedictis initi vsque ad huius concessionis tempus perpetuo valent; partesque ipsae ad illorum obseruationem omnino obligantur: et tam ipsi hactenus initi contractus, quam ineundi in futurum, quibus ipsius Generalis Praepositi pro tempore existentis, vel etiam congregatae Societatis consensus, seu confirmatio accesserit, alia Sedis Apostolicae confirmatione, et approbatione non indigent. Ibidem.

[note: Informationes ad Generalem mittendae. ] Informationes autem ad Praepositum Generalem mittendae vt licentiam elienandi concedat, fiant iuxta instructionem ad Prouinciales mense Augusto 1581. transmissam.

[note: Facultas alienandi mobilia non pretiosa, et pretiosa quomodo concedatur. ] Posse alienare mobilia non preciosa conceditur omnibus Superioribus, auditis Consultoribus. Pretiosa etiam quae centum; Prouincialibus vero quae ducentorum ducatorum, valorem non excedant, in vtilitatem tamen Domorum, seu Collegiorum. Quae vero ad Ecclesias Pertinent, quamuis minoris pretij


page 22, image: s022

sint, non nisi in Ecclesiae ipsius ornamenta pretium impendere possint.

§. 5.

[note: Facultas vendendi, alienandi, etc. non obstante vltima testatorum voluntate. ] Possunt Praepositus Generalis, ac Prouinciales pro emergentibus necessitatibus, et euidentibus vtilitatibus Domorum, Collegiorum, et locorum Societatis vendere, alienare, ac permutare quaelibet bona immobilia ac etiam vltra triennium locare, vltimis testatorum voluntatibus non obstantibus, dummodo id in praedictorum vtilitatem cedere dignoscatur, habita diligenti informatione a duobus, aut tribus bonis viris locorum, in quibus bona consistunt: super quo non modo eorum, sed Praepositi Generalis, ac Prouincialium prudentia requiritur, et conscientia oneratur. Concessit Leo x. Minoribus, vt in priuilegijs Augustinianorum fol. 88. pag. 2. et sequenti.

[note: Soli Generali reseruatur. ] Facultas haec soli Praeposito Generali reseruatur, nec nisi rarissime ea vtetur. In illius autem vsu non solum mittatur ad Praepositum Generalem informatio, de qua in hac ipsa facultate fit mentio, sed seruetur etiam instructio, de qua proxime praecedenti §. 4. dictum fuit.



page 23, image: s023

Altare.

[note: Vsus Altaris portatilis qualis. ] Non obstante decisione Concilij Tridentini sess. 22. in decreto De obseruandis, et vitandis in celebratione Missae, possunt nostri Presbyteri in Missionibus, quae a Superiori fiunt, seruata alias forma concessionis Pauli iij. pag. 34. (videlicet cum debita reuerentia, et honore) sacrificium Missae super Altari viatico celebrare vbique gentium, etiam in castris militum, modo loca, etsi communia et profana, tuta et honesta sint, et Praepositus Generalis, aut per eum Prouinciales Praepositi eo tum vtendum fore iudicauerint. poteruntque ibi ipsi Presbyteri sanctissimum Eucharistiae Sacramentum ministrare fidelibus, ad illud sumendum debite praeparatis Greg. xiij. pag. 193 et seq.

Quomodo possint consecrari altaria Societatis, vide Verbo Ecclesia §. 1.



page 24, image: s024

Apostatae. §. 1.

[note: Ad saeculum recedentes sine Superioris licentia excommunicamur, et nequeunt absolui. ] Si quis post emissa vota secundum Societatis Constitutiones, ab ea ad seculum recesserit, etiam praetextu cuiusuis indulti concessi, aut concedendi, absque expressa sui Superioris licentia, ad id ab eo specialiter obtenta, ipso facto est excommunicatus: et absolui nequit, nisi a Romano Pontifice, vel Superiore Societatis. Habetur in literis a Pio V. editis pag. 94 et sequenti.

§. 2.

[note: Deficientes a Societate subiacent poenis, etc. per Greg. ] Deficientes a Societate post tria vota, et [?]i simplicia elapso biennio probationis emissa, tanquam veros apostatas posse puniri; et excommunicationis latae sententiae, ac alijs apostatarum poenis Sedi Apostolicae vel Generali Praeposito Societatis reseruatis subiacere: nec ante absolutionem, et a Societate dimissionem matrimonium contrahere posse, et aliter contractum nullum et irritum esse. Habetur in Constitutione Gregor. xiij. pag. 233.



page 25, image: s025

§. 3.

[note: Idem per communicationem priuilegiorum, etc. nisi intra octo dies redierint. ] Per priuilegium concessum Minoribus, Nostri ab Ordine recedentes, nisi post mandatum cuiusuis Superioris eisdem factum, intra octo dies proximos ad Obedientiam rediderint, excommunicationis latae sententiae poenam incurrunt, solo Summo Pontifici reseruatam: eidemque sententiae subiacent omnes, [note: Iisdem poenis subiacent fautores, etc. ] qui ijs auxilium, consilium, vel fauorem praestiterint. Habetur in suppl. Min. fol. 50. concess. 147.

[note: Conceditur Prouincialibus. ] Conceditur Prouincialibus facultas absoluendi per se vel alios, eos, qui sine licentia discessissent, postquam redierint.

§. 4.

[note: Nostros detinentes ipso facto excommunicantur. ] Per priuilegium concessum Minoribus ab Innoc. iv. de quo in Monum. fol. 260. pag. 1. concess. 651. et in eorum Comp. Verb. Apostatae. §. 5. qui retinent Nostros sine licentia recedentes, ipso facto sunt excommunicati.

§. 5.

[note: In apostatae Societatis potest Generalis animaduertere. ] Si quis animo indurato post emissa vota siue Professorum, siue Coadiutorum, siue Scholarium, absque Superioris licentia exierit, et in seculo, vel etiam in alio Regulari loco degere praesumpserit; licebit Praeposito Generali


page 26, image: s026

alijsque Superioribus Societatis illum tanquam apostatam, etiam per auxilij brachij secularis inuocationem, summarie, et sine figura iudicij ad Societatem reuocare, capere, et incarcerare, ac debitae poenitentiae subijcere. Pius V. in lit. Apost. pag. 91. et seq.

[note: Quibus haec facultas concedatur. ] Contra vagantes in seculo transfugas omnibus Supertoribus conceditur haec facultas: sed contra commorantes in aliqua alia regione, solis Prouincialibus. Vtrique vero circumspecte, et habita ratione aedificationis, ea vtantur.

§. 6.

[note: Possunt capi, et incarcerari etiam in Curia Romana. ] Potest Praepositus Generalis per se, vel alios a se deputatos, Professos apostatas, etiam si in Romana Curia inueniantur, capere, incarcerare, et alias suae disciplinae submittere, ex priuilegio Carmelitis concesso, de quo in Monum. Min. fol. 186. concess. 469.

§. 7.

[note: Possunt excommunicari etiam in Romana Curia. ] Praepositus Generalis, alijque inferiores Praepositi per se, vel per alios possunt sententiam excommunicationis in Societatis apostatas promulgare. Paul. iij. pag. 33. Potestque. hoc idem Praepositus, Generalis per se, vel per alios a se deputatos, si tales apostatae sint Protessi, etiam si in Romana Curia inueniantur.


page 27, image: s027

ex priuilegio Carmelitis concesso, de quo in Monum Min. fol. fol. 186. concess. 469.

[note: Prouincialibus conceditur. ] Facultas haec conceditur Prouincialibus.

§. 8.

[note: Facultas excommunicandi Professos, recedentes a Societate. ] Potest Praepositus Generalis per communicationem priuilegij concessi Ministris, et Custodibus Minorum, Professos a Societate discedentes excommunicare: eosque sic excommunicatione notatos tenentur Praelati ab eodem requisiti, pro excommunicatis publice denunciari curare. Concessit Innoc. iv. vt in Monum. Min. fol. 121. concess. 163.

[note: Prouincialibus communicatur. ] Haec facultas communicatur Prouincialibus cum ea ratione, de qua in praecedenti §. 5.

§. 9.

[note: De transitu ad alios Ordines, praeterquam Carthusien. ] Nemo post emissa vota secundum Societatis Constitutiones, siue Prosessus, siue Scholaris, siue Coadiutor sit, ad alium ordinem praeterquam Carthusiensium, nisi de expressa licentia ipsius Praepositi, aut Sedis Apostolicae transire potest. Paul. iij. in lit. Apostol. pag. 33. Idem cauetur, ne quis faciat sine expressa licentia sui Superioris, et latius confirmatur a Pio iv. in literis per Pium v. editis,


page 28, image: s028

vt patet pag. 94. et seq. proposita poena excommunicationis ipso facto incurrendae, Roman. Pontif. vel Superiori Societatis reseruatae, tam in Religiosos, qui praefatos recipiunt, quam in ipsos receptos, recedentes etiam [note: Poenae eorum, qui eos recipiunt. ] praetextu cuiusuis indulti concessi, aut concedendi, etiam quaesito colore ob frugem melioris vitae, aut strictioris obseruantiae, quodque secus facta non teneant. Statuitur item in ijsiem litteris, quod transeuntes ad Carthusienses intra tres menses, ad alium vero [note: Infra tres menses regredi tenentur sub poena excommunicationis. ] Ordinem infra tempus eis a Superiore suo praefigendum, dictos Ordines actualiter ingredi; et si in illis permanere nolint, aut non possint, absque vlla mora ad Societatem regredi teneantur sub praefata excommunicationis poena. quamtam ipsi, quam illos recipientes, vel eis auxilium, consilium, vel fanorem praestantes etiam incurrant.

[note: Soli Generali reseruatur. ] Facultatem transeundi ad aliam Religio nem dare poterit solus Praepositus Generalis.

§. 10.

[note: Facultas procedendi tamquam in apostatas. ] Per priuilegium Minimorum, de quo in, eorum libello fol. 37 pag. 1. si post licentiam obtentam ad aliam Religionem transeundi, ex ea post professionem emissam recesserint, et ad seculum redierint, vel ad aliam laxiorem transierint, contra ipsos vt contra


page 29, image: s029

alios apostatas procedere possunt Societatis Superiores.

[note: Conceditur Prouincialibus. ] Haec facultas conceditur Prouincialibus, ea tamen vtantur remoto scandalo.

§. 11.

[note: Secundo transire ad Carthusienses non licet sine consensu Generalis. ] Concessit Pius v. Viuae vocis oraculo, vt si quis ex nostra Societate in Carthusiensium Ordinem transire vellet, tres ei menses praescriberentur: intra quos si non ingrederetur, vel non admitteretur, vel non perseueraret, redire teneatur, et non ei amplius liceret respectu Carthusiae a Societate sine Praepositi eius consensu recedere. Habetur in Viuae vocis oraculis fol. 43. Idemqueper Breue confirmauit, ac de nouo concessit Gregorius xiij. et quoad praeterita etiam valere, ac eos qui secus fecerint, in excommunicationis, et alias apostatarum censuras et poenas eo ipso incurrere, a quibus non nisi a Romano Pontifice, vel a Generali Societatis Praeposito absolui posse decreuit. Et praesentis gratiae communicationem omnibus alijs, etiam qui sua priuilegia cum Societate participant, vel participare poterunt, prohibuit. pag. 244.

§. 12.

Facultate Canonicis Sancti Saluatoris, et Eremitis Sancti Augustini concessa, si quis


page 30, image: s030

[note: Professi e Societate egressi causa, etiam in Romana Curia ad Papam auocatur. ] Professus e Societate egressus, causam super ea re in Curia Romana committi obtinuerit, vbi ad inhibendum, aut alia huiusmodi agendum itum fuerit, causa huiusmodi ad ipsum Summum Pontificem auocatur, omninoque extinguitur. Habetur in manuscriptis fol. 66. et in lib. priuileg. Eremitarum S. Augustini fol. 41. pag. 2.

§. 13.

[note: Professi Societatis electi nostra ministeria exercere non possunt. ] Professis apostatis, siue pro suis culpis eiectis a Societate, nisi ad alium Ordinem de licentia Praepositi Generalis, aut Prouincialis, seu Summi Pontisicis transierint; inhibitum est, ne confessiones audire, docere, seu praedicare praesumant. quod si aliud temere attentauerint, possunt Generalis, et Prouinciales excommunicationis sententiam in illos promulgare. Concessit Innoc. iv. Minoribus vt in Monum. fol. 120. concess. 261.

[note: Sed dimissi possunt. ] Hoc priuilegio non intendimus eos obligare, qui a Societate quacumque ex causa legitime dimittuntur.

Vide verbo Professi §. 2. Et de nullitate matrimonij si quis contrahere attentet, vide verbo Matrimonium.



page 31, image: s031

Appellatio. §. 1.

[note: Non licet appellare a correctione Societatis. ] Non licet a correctione Regulae Societatis secundum Ordinationes eius factae, appellare: et appellatio per nullum iudicem admitti potest. Paul. iij. pag. 31.

§. 2.

[note: Non licet appellare ab institutis, etc. etiam ad Pontificem sint licentia eiusdem. ] Prinilegio concesso Canonicis Sancti Saluatoris, nulli de Societate ab Institutis, Ordinationibus, correctionibus, et mandatis Congrelationis generalis, aut Praepositi Generalis, aut aliorum Superiorum, ad quemcumque, etiam ad Summum Pontificem, et Sedem Apostolicam, nisi de speciali Summi Pontificis licentia appellare licet: appellationesque desuper pro tempore interpositae, et inde sequuta irrita habentur. Iul. ij. in manuscriptis, fol. 66 Et per priuilegium concessum [note: Nec a Generali, etc. ] Cisterciensibus, de quo in eistem manuscriptis fol 43. pag. 2. a Praeposito Generali, aut Visitatoribus per ipsum deputatis, ab eorum reformationibus, seu correctionibus, appellare non possunt subditi, etiam ad Sedem Apostolicam nisi a Generali. Congregatione,


page 32, image: s032

et in casu denegatae iustitiae, aut pro notoria iniuria) sub poena excommunicatiotionis, Sedi Apostolicae reseruatae.

Benedicere. §. 1.

[note: Praepositi, et Rectores possint benedicere Ecclesias [correction of the transcriber; in the print Ecclesia], et in vsum Societatis tantum. ] Per facultatem Minorum de Obseruantia possunt omnes Praepositi, ac Rectores Coemeteria, Ecclesias, et Oratoria Societatis pro eiusdem Societatis vsu tantum, solemui benedictione benedicere. Concessit Leo x. vt habetur in Supplem. Min. fol. 16. concess. 55. et refertur in Compend. eorumdem, verbo Benedicere. §. 14.

[note: Quomodo vti hac facultate possunt. ] Hac facultate vti possunt omnes praedicti, non tamen publice, nec nisi ordinarij abessent, aut id grauate facerent.

§. 2.

[note: Generalis potest sacrare et benedicere corporalia, etc. ] Potest Praepositus Generalis sacrare, et benedicere corporalia, vestes, et ea quae sacris vsibus necessaria sunt. Concessit Iulius ij. per eius Bullam sub data quarto Nonas Aprilis 1512. Priori Generali Congregationis Canonicorum


page 33, image: s033

sancti Saluatoris, prout habetur in manuscriptis, fol. 67.

§. 3.

[note: Etiam Praepositi, et Rectores possunt. ] Per facultatem Innocentij viij. Viuae vocis oraculo concessam Abbatibus ac Prioribus principale regimen habentibus Congregationis Sanctae Iustinae de Padua, quae habetur in priuilegijs impressis, fol. 123. possunt Praepositi Domorum, ac Rectores benedicere corporalia, vestimenta, ceteraque ornamenta ecclesiae, et ad cultum diuinum pertinentia, et tam suae Ecclesiae, quam etiam vndecumque delata, et tam a nostris, quam ab alijs deferantur.

[note: Potest alijs communicati a Prouinciali. ] Haec facultas cum praecedenti conceditur omnibus in ea comprebensis, et alijs Superioribus, quibus Prouinciaes communicandam duxerint. Quod ad benedictionem tamen ad externorum vsum, non nisi necessitas vrgeat, et Praelati distent, et sine illorum offensione.

Vide verb. Ecclesia. §. 1. et 2.

Benefactores.

Vide verb. Generalis. §. 7.



page 34, image: s034

Bona Societatis. §. 1.

[note: Generalis potest admittere Ecclesias, etc. oblatas. ] Potest. Praepositus Generalis Domos, Ecclesias, et Collegia a quouis constructa, seu testamento mandata, vel quouis modo oblata cum omnibus ad id necessarijs, et opportunis, ac locum pro huiusmodi constructione nobis oblatum recipere. Paul. iij. pag. 38. et sequenti.

§. 2.

[note: Domus, etc. auctoritate Apostolica censentur erectae. ] Domus, Ecclesiae, Collegia, Cellae, et Oratoria vbilibet per nostros constructa, vel nobis donata, eo ipso auctoritate Apostolica erecta, confirmataque sunt, ac censentur. Paul. iij. pag. 39. et satis etiam Pius iv. pag. 77. Pariter quaecunque bona, nisi ad praedictae Sedis collationem pertineant, pro Collegiorum dote, seu Scholarium ibi commorantium sustentatione donata, relicta, et legata, eo ipso praedicta auctoritate perpetuo applicata, et appropriata sunt, ac censentur. Paulus iij. dicta pag. 39.



page 35, image: s035

[note: Praeposito, et Congregationi Generali reseruata. ] Solius Congregationis generalis, et Generalis Praepositi est acceptare Domos, et Collegia; ac bona etiam, quae obligationem aliquam adiunctam, vel conditionem grauantem habent.

§. 3.

[note: Facultas admittendi domos, et Ecclesias etiam parochiales, etc. ] Absque alia Sedis Apostolicae concessione possumus apprehendere et capere loca quaecunque, Domos, Ecclesias etiam Parochiales, et cuiuscunque Ordinis sint, aut conditionis, Societati, et eius personis per quoscunque oblata. Concessit lulius ij. Congregationi sancti Saluatoris per literas sub plumbo anno 1512. quarto nonas Aprilis, vt in manuscriptis. pag. 69.

[note: Qualis fit vsus. ] Ecclesias etiam Parochiales accipiendi facultas conceditur quoad aedificia tantum, non quoad reditus, et curam animarum, et seruata limitatione praecedentis §.

§. 4.

[note: Facultas admittendi loca saecularia, regularia, etc. ] Potest Praepositus Generalis per se, vel per alium, seu alios, quaecunque loca secularia, vel Regularia, necnon Ecclesias, Eremitoria, et Monasteria cuiusuis Ordinis, etiamsi forent strictioris Obseruantiae (in quibus tamen ea non teneretur) cum earum bonis omnibus, mobilibus, et immobilibus, libere recipere; si pia largitione fidelium illa sibi donari contigent,


page 36, image: s036

aut ad id eisdem Ecclesijs, Eremitoriis, et Monasterijs praesidentes, siue in illis degentes personae, seu eorum maior pars, aut illi quorum interest, consentiant; Ipsaque etiamsi alijs Ecclesijs, Monasterijs, seu locis sint vnita, in Collegia, seu Domos erigere, atque fundare, et ad Societatis Institutum, et obseruantiam reducere, omnemque alium Ordinem in eis supprimere. Mart v. alijque Pontifices fratribus Mendicantibus sancti Hieronymi, vt in manuscriptis, fol. 36. pag. 1.

§. 5.

[note: Occupantes nostra post triduum excommunicantur. ] Quicunque ausus fuerit occupare res quascumque, etiam si sit pecunia, quae ad personas Societatis, seu Domos, aut Collegia pertinent, nisi a Nostris monitus per tridui spatium omnia integre restituerit, excommunicationis sententiam incurret, a qua absolui, nisi a Sede Apostolica, et in mortis articulo, non potest. Leo x. Eremitis sancti Augustini, vt in libro priuilegiorum eiusdem Ordinis, fol. 46. pag. 2.

[note: Qualis sit vsus. ] Monendi quidem facultas omnibus Superioribus per se, vel alios exercenda communicatur, non tamen curetur, vt sic moniti declarentur excommunicati inconsulto Praeposito Generali.



page 37, image: s037

§. 6.

[note: Facultas accipiendi bona feudalia et emphiteotica. ] Bona feudalia Societati donari possunt. Coelestinus v. Congregationi Coelestinorum, sub datis Aquilae quinto Kalendas Octobris anno primo, habeturque in manuscriptis, fol. 21. pag. 1. Per concessionem autem Leonis x. factam Societati Caritatis de Vrbe, anno 1519 quinto Kalendas Februarij, quae habetur in priuilegijs impressis, fol. 135. pag. 2. bona, feudalia et emphiteotica etiam Ecclesiastica Societati nostrae donari possunt, seu relinqui, modo ad ea onera teneatur, ad quae donator, seu testator occasione huiusmodi bonorum tenebatur, et quaecumque alia, quae ipse donator, seu testator etiam imposuerit: et si ad certum numerum generationum, aut nominationum, eadem bona concessa fuerant, Societas nostra non perpetuo, sed per viginti annos pro qualibet generatione seu nominatione huiusmodi bona tenere poterit. Per priuilegium autem concessum Congregationi sancti Georgij in Alga, de quo in impressis, fol. 115. pag. 1. licet inuestituras liuellorum, et feudorum, quas de iure tenemur recipere, non recipiamus, tamen propter hoc non fit deuolutio ad dominum, nec incurritur in commissum.

[note: Qualis vsus. ] Facultas recipiendi bona feudalia erit penes Praepositum Generalem, recipiendi vero


page 38, image: s038

emphiteutica absque cond tionibus grauantibus communicatur Prouincialibus.

[note: Facultas secum transferendi et aedificia vendendi praeter Ecclesias. ] Possunt Nostri cum de prioribus locis suis ad alia loca se transferunt, tam aedificia, seu omnem aedificiorum materiam locorum, quae dimittunt (dedicatis Ecclesijs dumtaxat exceptis) quam libros, calices, et paramenta secum ad alia loca transferre: ac aedificia ipsa cum solo, et alijs ad eadem loca pertinentibus (praeter ecclesias) vendere, ipsorum pretium in aliorum locorum, ad quae Nostri setransferunt, aedificationem, seu alias in eorum vtilitatem conuertere. Concessum est a Clem. Min. anno 1439. vt in Monum. fol. 142. Concess. 340. addita inhibitione ad Episcopos, ac alios Praelatos, ac personas seculares, ne dicta loca, seu bona occupare, accipere, vel vsurpare, aut quoquomodo sibi vendicare praesumant.

Vide verb. Titulus, et verb. Priuilegia. §. 9. et verbo Simonia. Et quoad validitatem renunciationis et obligationis bonorum, quam Nostri more Societatis facere solent. Vide verbo Concilium. §. 2.



page 39, image: s039

Bulla Cenae. §. 1.

[note: Bullae Cenae in Collegio vnum publice habeatur exemplar. ] Etsi a Pio v. iniunctum fuerit, vt omnes Confessarij transumptum Bullae Coenae per eum decretae apud se haberent, nostri tamen eiusdem Pontificis concessione ab hoc fuerunt exempti: declarauitque satis fore, si in singulis Collegijs, vel Domibus vnicum haberetur, quod in eo loco affigeretur, in quo omnes Confessarij legere illud possent. habetur in Viuae voc. orac. fol. 42. in fin. et seq.

§. 2.

[note: Per Bullam Cenae nostrae facultates non reuocantur. ] Quod nullae Societatis facultates censeantur reuocatae per Bullam Coenae Domini, concessit Gregorius xiij. die 18. Martij 1584. prout in Viuae vocis, pag. 133.

Bulla Cruciatae.

Vide verb. Absolutio. §. 11.



page 40, image: s040

Calix.

An nostri laici possint tangere calices. Vide verb. Sacra. §. 1.

Canonica portio.

Vide verb. Exemptio. §. 4.

Casus reseruati.

A quibus reseruatis Nostri possint absoluere, seu absolui, Vide verb. Absolutio.

Causa.

[note: In nostris causis summarie procedendum. ] Per priuilegium Abbati, et Conuentui Monasterij S. Pauli extra muros Vrbis, Ordinis S. Benedicti concessum, quamdiu in Regulari obseruantia permanserimus, in omnibus nostris causis cum quibusuis personis, et ante


page 41, image: s041

quoslibet iudices summarie, et de plano, sine strepitu, et figura iudicij, sola facti veritate inspecta procedi debere. Nicolaus v. confirmans literas Eugenij datas Romae apud S. Petrum ann. 1447. iij. Kal. Mart. Pontif. sui anno 1. et habetur in registro. l. 2. de Regul. fol. 150. referturque in manuscrip. fol. 40. pag. 1. et melius ac ad longum, fol. 73. pag. 2. Idemque habetur inter priuilegia Montis Oliueti, vt in impressis, fol. 47. et seque

Censurae.

An nostri a censuris absoluant: et an absoluti aliquo casu reincidant, Vide verb. Absolutio.

Census.

Vide verb. Alienatio. §. 3

Cessatio a diuinis.

Vide verb. Interdictum. §. 5. 6. et 7.



page 42, image: s042

Collectae.

Vide verb. Exemptio. §. 4.

Collegia. §. 1.

Collegia Societatis possunt habere reditus. Paul. iij. pag. 8. et Iul. iij. pag. 58.

§. 2.

[note: Collegiorum gubernatio est penes Generalem. ]. Omnimoda Collegiorum gubernatio est penes Praepositum Generalem. Pius v. pag. 102. Collegia posse recipi, et simul atque constructa, et dotata fuerint auctoritate Apostolica erecta censeri: habetur verb. Bona §. 1. et 2.



page 43, image: s043

Communicatio gratiarum, et piorum operum. §. 1.

[note: Quas gratias communicent [correction of the transcriber; in the print commcent] Praepositi inferiores. ] Praepositi inferiores posunt de licentia Praepositi Generalis communicare quibusuis de Societate gratias sibi cummunicatas per Praepositum Generalem, vel Prouincialem. Iulius iij. pag. 70. iuncta communicatione Greg. xiij. de qua inferius §. 5.

§. 2.

[note: Omnia priuilegia, etc. conceduntur Praeposito, et omnibus Societatis aeque principaliter. ] Omnia priuilegia, etiam speciali nota digna, immunitates, exemptiones, facultates, concessiones, indulta, indulgentiae, peccatorum remissiones, gratiae, tam spirituales, quam temporales, literaeque Apostolicae, etiam iustitiam, siue mixtim concernentia, etiam per modum extensionis, aut communicationis, aut alias concessa, seu concedenda quibusuis Ordinibus Fratrum, et Sororum Mendicantium, illorumque Congregationibus, Conuentibus, et Capitulis, ac vtriusque sexus personis, ac illorum Monasteriis, Domibus, Ecclesiis, Hospitalibus, et aliis piis locis conceduntur


page 44, image: s044

Praeposito, ac omnibus Societatis personis, Domibus, ac Collegiis non solum ad illorum instar, sed pariformiter, et aeque principaliter. Pius v. pag. 114. et seq.

§. 3.

[note: Nostri, Ecclesiae, etc. gaudent omnibus et singulis priuilegijs Mendicantibus concessis, et concedendis. ] Per priuilegium concessem Minoribus per Clement, vii. de quo in Compen. eorumdem impresso, in octaua forma in fine, Nostri, Ecclesiae, ac loca nostra, gaudent omnibus, et singulis priuilegiis, immunitatibus, exemptionibus, concessionibus, indultis, indulgentiis, peccatorum remissionibus, et gratiis, quibusuis Congregationibus Ordinum Mendicantium quomodolibet concessis, et concedendis. [note: Gaudent ijsdem dummodo Professioni nostrae non repugnent, et alijs Ordinibus concessis, et concedendis. ] Gaudent praeterea quibusuis facultatibus, et gratiis nostrae professioni regularis obseruantiae non contrariis, aliis Ordini. bus quibuscumque non Mendicantibus, quomodolibet concessis, et concedendis, in om nibus, et per omnia, perinde, ac si nobis concessa specialiter fuissent. Pariter per facultatem Praedicatorum, Nos, Domus nostrae, Ecclesiae, et alia loca possumus frui omnibus priuilegiis Mendicantium, et aliorum quorumcumque Ordinum, Congregationum, et Confraternitatum, Fratribus, et personis, Ecclesiis, et Monasteriis, Domibus, et Oratoriis, et aliis piis locis per Iulium tertium suosque


page 45, image: s045

Praedecessores concessis. Concessit Iul. iii. Ordini Praedicatorum, vt in eorum lib. fol. 209. pag. 2. et seq.

§. 4.

[note: Quomodo supradictis vtendum. ] Vt gratiis, et priuilegiis, de quibus in duobus proxime praecedentibus §§. mentio fit, vti possimus, opus est, ne Instituto Societatis, et voluntati, ac beneplacito Praepositi Generalis, seu deputatarum personarum refragentur, vt patet ex literis Pii v. pag. 116.

§. 5.

[note: Omnia priuilegia, etc. Generali concessa intelliguntur, et ceteris de eius licentia. ] Omnia aliorum priuilegia, immunitates, exemptiones, facultates, concessiones, indulta, indulgentiae, remissiones, gratiae, et literae, Societati concessa, de quibus in praecedentibus paragraphis mentio fit, necnon et quae ipsi Societati nominatim, vel eius Praeposito, aut personis, seu locis hactenus concessa sunt, seu in posterum concedentur, Praeposito Generali concessa intelliguntur, qui illa per seipsum, vel alium, seu alios ab eo, vel de eius commissione electos, seu eligendos, quibuscumque personis de Societate, sub eiusdem Obedientia degentibus, et quae in ea tria vota consueta, etiam simpl. cia emiserint, communicare libere poterit. Nec aliter ceterae personae Societatis praedictis priuilegijs, facultatibus,


page 46, image: s046

et alijs praemissis vti, aut gaudere possunt: illorumque vsus iuxta Societatis Institutum, Constitutiones, et morem esse debet. Greg. xiij. pag. 139. et 140. qui postea Viuae vocis orac. concessit, vt praedicta communicatio Nouitijs etiam fieri possit, vt habetur in Viuae voc. orac. pag. 126.

[note: Conceditur etiam Nouitijs. ] Hanc communicationem poterunt concedere Superiores Nouitijs, si cut, et ceteris.

§. 6.

[note: Communicatio priuilegiorum extenditur etiam ad viuae vocis oracul. ] Communicatio priuilegiorum quam Societas habet cum alijs Mendicantibus, ad ea etiam extenditur, quae Viuae vocis oraculo ab eis impetrata, aut eis in genere donata sunt: et quicquid alicui eorum hoc modo, aut quouis alio hactenus concessum est, aut in posterum concedetur, id omne Motu proprio, et ex certa scientia Nostris concessum etiam censendum est. Iul. ij. Augustinianis, vt habetur in Suppl. Minor. fol. 95. concess. 309.

§. 7.

[note: Omnium bonorum spiritualium Religionum particeps est Societas. ] Omnium ieiuniorum, ac aliorum quorumcumque spiritualium bonorum, et piorum operum, quae in omnibus Religionibus, ac vbicunque in toto orbe pro tempore fiunt, participes sunt personae Societatis. Concessum


page 47, image: s047

est ante Iul. iij. Confraternitati Charitatis de Vrbe, et Hospitali sancti Spiritus in Saxia, vt in priuilegijs impressis fol 135. et 140. pag. 1.

[note: Qualis vsus facultatum hoc verbo relatarum. ] Sciant Nostri per facultates hoc verbo relatas non posse eos, aut loca vlla Societatis vii quocunque aliorum priuilegio, exceptis ijs, quae hoc Compendio continentur, ac iuxta modum, quo in eo communicantur: quod si in aliquo particulari casu aliquo alio priuilegio vti oporteat, seruetur modus in buius Compendij praefatione praescriptus.

Vide verb. Gratiarum vsus, et verb. Generalis. §. 7.

Commutatio. §. 1.

[note: Facultas commutandi omnia vota, exceptis vltramarinis, etc. ] Confessarij Societatis possunt commutare omnia vota, exceptis vltramarinis, et Petri et Pauli de Vrbe, S. Iacobi in Compostella, Castitatis, et Religionis. Paul iij. pag. 21. quam facultatem cum eadem exceptionce extendit [note: Etiam iurata. ] Gregorius iij. ad vota iurata, dummoda commutatio non fiat in praeiudicium tertij, habetur pag. 143.



page 48, image: s048

[note: Communicatur omnibus Confessarijs. ] Communicatur haec facultas omnibus Confessarijs approbatis, eodem modo tamen quo facultas absoluendi, quae habetur supra verbo Absolutio. § 1.

§. 2.

[note: Facultas commutandi votum simplex alterius Religionis. ] Ij, ad quos pertinet officium admittendi eos, qui ingredi volunt Societatem, possunt commutare votum simplex ingrediendi aliam Religionem, etiam determinatam, in vota consueta Societatis, quando is, cui facienda est commutatio, deuotionem ad id sentiret, vel Societas, aut qui ipsum admittit, vocationem eius esse potius ad Societatem nostram, quam ad aliam Religionem existimaret. Concessum est hoc a summo Poenitentiario, habente ad id facultatem, vt est in Viuae vocis orac. pag. 13.

§. 3.

[note: Facultas dispensandi in voto simplici Religionem ingrediendi etiam arctiorem. ] Omnes Praepositi Domorum, ac Rectores, seu Visitatores Societatis, sine praedicta limitatione de qua in §. praecedenti, possunt dispensare cum ingredientibus in Societatem in voto Religionis, etiam si arctiorem Religionem ingredi vouissent: si quis tamen a Societate ante professionem recesserit, dispensatio nulla erit. Concessit hoc Eugen. iv. Congregationi sanctae Iustinae, vt habetur in priuilegijs Dominicanorum fol. 252: Per priuilegium


page 49, image: s049

vero eiusdem Eugenij iv. concessum Congregationi S. Georgij in Alga, de quo in impressis fol. 113. possunt recipi in Societatem quicumque aliquam Religionem intrandi, et ibi permanendi ex quauis causa votum fecerint.

[note: Solis Prouincialibus communicatur. ] Hac facultate soli, et magna cum conside ratione vtentur Prouinciales, nisi ipsi eam in casu aliquo alicui communicarent: et cum vsi fuerint, admoneant Praepositum Generalem.

§. 4.

[note: Facultas communicandi legata, etc. Generali reseruata. ] Per facultates concessas Praelatis Ordinis Min. possunt omnes nostri Praepositi, ac Rectores commutare ex vno vsu ad alium necessarium legata, quae relinquuntur nostris Collegijs, aut Domibus, dummodo id fiat sine scandalo eorum, ab quos solutio talium legatorum pertinet. Sixtus iv. in Supplem. Min. fol. 95 concess. 317. referturque in eorum Comp. verb. Commutare. § 1. quam concessionem ampliauit Leo x. in rebus donatis per viuentes, si tamen, vt dictum est, non sequatur scandalum praedictorum: habetur in dicto Supplemen fol. 93. pag. 2. concess. 293. et refertur in Comp. vbi supra. §. 2.

Hanc communicationem poterunt concedere Superiores Nouitijs sicut et ceteris,


page 50, image: s050

De commutatione vltimae voluntatis in alienationibus, Vide verbo Alienatio. §. vlt.

Concilium Tridentinum. §. 1.

[note: Declarationes Concil. Trid. circa res, et Institutum Societatis concernentes. ] Quotiescumque a Societate, vel a Praeposito Generali dubia aliqua circa Concil. Trid. proponuntur, quae Institutum, vel res Societatis concernant, mens Pij v. fuit, vt Cardinales ad declarationem eiusdem Concilij deputati postquam ea declarauerint, et determinauerint, reddant publicum testimonium declarationis, et determinationis factae: habetur in Viuae voc. orac. fol. 44.

§. 2.

[note: Non obstante definitione per Concil. Trid. remanet integrum Institutum quoad renuntiationem, etc. ] Declarauit Pius v. non obstare definitionem Concil. Trid. sess. 25 cap. 16. de Regul. quin licitum sit Societati, perinde atque ante dictam Synodum licebat, facere quaecumque ad eius Institutum pertinent, quoad renunciationem, obligationem, professionemque faciendam finito tempore Nouitiatus. ita declarauit Pius v. vt in Viuae vocis orac. fol. 47. et seq. iuncto fol. 50. in fine. cum seq.



page 51, image: s051

§. 3.

[note: In foro conscientiae vti possumus omnibus gratijs etiam derogatis per Concil. ] Possumus vti in foro conscientiae omnibus gratijs per antecessores Pij v. Minoribus concessis, etiam quoad illas ex eis, quae sunt restrictae, seu derogatae per Concil. Trident. prout eisdem concessit idem Pius v. Viuae vocis orac. die 13. Martij, anno 1566. et refertur in manuscr. fol. 79. pag. 2.

[note: Intelligentia huius paragraphi. ] Quae hoc §. dicuntur, intelligantur de priuilegijs hoc Compendio contentis, vt dicitur verb. Communicatio. in fine, et de occultis, seu non manifestandis. Nam pro huiusmodi tantum fieri solent similes concessiones viuae vocis oraculo.

Confessarius. §. 1.

[note: Nostris omnes confiteri possunt. ] Omnes Christi fideles possunt confiteri Nostris licentia suorum Rectorum minime requisita Paul. iij. pag. 41.

[note: Communicatur omnibus Confessarijs. ] Haec facultas communicatur omnibus. Confessarijs de quibus supra verb. Absolutio. §. 1.

§. 2.

[note: Nostri contionari, et confessiones vbique audire possunt non repugnantibus curatis etc. ] Confessarij nostri, ac Praedicatores ab aliquo


page 52, image: s052

Ordinario semel approbati, et a suis Superioribus ad huiusmodi munera deputati quandocumque, siue mari, siue terra iter faciunt, possunt, non repugnantibus tamen Curatis Parochialium Ecclesiarum, verbum Dei praedicare, et quorumcumque Christi fidelium confessiones audire, dummodo id non faciant in oppidis, aut locis, in quibus Ordinarij existunt, nisi eorum licentia desuper obtenta. Greg. xiij pag. 142. et seq.

[note: Ad missiones missi per dioecesim excurrere non possunt. ] Qui e nostris mittentur fructi ficaturi in aliqua dioecesi, et si in itinere poterunt, sicut et reliqui Societatis oprarij, vti hac facultate, etiam intra eandem dioecesim, ad quam destinati sunt, per eam tamen excurrere non debent, antequam recta ad Episcopum, vel eo absente ad eius Vicavium tendant, illi se efferant, et facultatem fructificandi obtineant: quod si longe absint, petant per litteras.

§. 3.

[note: Facultas aperiendi literas Paenitentiariae. ] Possunt nostri Sacerdotes designati per Praepositum Generalem, aut de eins licentia per alios Superiores Societatis, et a locorum Ordinarijs approbati, vel approbandi, etiam si nullo gradu sint insigniti, aperire literas sacrae Poenitentiariae, destinatas Magistris in Theologia, vel in iure Canonico Doctoribus: et auditis confessionibus recurrentium ad ipsos, imposita


page 53, image: s053

illi poenitentia in literis expressa, vel de iure infligenda eos absoluere, ac in foro conscientiae quascumque sibi verbo, vel scripto commissas absolutiones, dispensationes, et poenitentiarum iniunctiones excipere, et exequi. Greg. xiij. pag. 198.

[note: Conceditur Superiorib. ] Ad hanc facultatem aperiendi dictas literas designantur omnes Snperiores, alias approbati iuxta hanc concessionem, et omnes alij Confessarij, quos ipsi ad id deputauerint.

§. 4.

[note: Nostri Superiori, aut per eum designato confiteri debent. ] Quilibet de Societate debet confiteri Praeposito, vel ab eo secundum Ordinationes Societatis designato Confessario, nisi super hoc a dicto Praeposito alium Confessarium eligendi habuerit facultatem. Paul. iij. pag. 33.

§. 5.

[note: Fratres nostrorum confessiones audire non possunt. ] Fratres, quibus per literas Innoc. iv. concessa est facultas, vt confessiones generaliter audiant, non possunt Nostrorum confessiones audire. Concessit Innoc. iv. Ordini Praecatorum, vt habetur in Monum. Min. fol. 72. et in eorundem Supplem. fol. 115. ad princ.



page 54, image: s054

§. 6.

[note: Relaxatio iuramenti. ] Confessarij nostri quaelibet iuramenta sine praeiudicio tertij relaxare possunt Nostris. Clem. vij. Confraternitati hospitalis imaginis Saluatoris S. Ioannis Later. vt in priuilegijs impressis fol. 132. pag. 2.

[note: Communicatur etiam Superiorib. ] Haec facultas communicatur Superioribus, et alijs Confessarijs, quibus ipsi iudicauerint communicandam.

§. 7.

[note: Quas indulgentias Nostri possunt concedere. ] Indulgentias, quas nostri Confessarij nonnunquam possunt concedere, et quibus, Vide verb. Indulgentiae. §. 9. 15. et 25. Item qualiter sint nullae confessiones Nostrorum factae alijs quam deputatis Confessarijs, Vide supra verbo Absolutio. §. 11. Vide etiam verbo Dispensatio. §. 6.

Confessionale.

[note: Impetrans confessionale qua poena plectendus. ] Quicumque Nostrorum Confessionale aliquod absque expressa licentia impetrare praesumit, eo ipso impetratis caret, ac per decennium praeeminentia Societatis, si quam habet, ipso facto priuatur: nec super priuatione huiusmodi ab alio vllo quam a Romano Pontifice dispensari potest. Clem. vij. Congregationi S. Georgij in Alga, vt in priuilegijs impressis fol. 116. Vide verb. Absolutio. §. 11.



page 55, image: s055

Confirmatio.

Cregorius xiij. Societatis Institutum, (de quo latius pag. 220. et seq.) Constitutiones et priuilegia confirmauit pag. 217. et 232, Greg. XIV. pag. 285. Paul. V. pag. 313.

Vide etiam quae notantur infr. verb. Priuilegia, §. 11. et verb. Constitutiones.

Congregationes Societatis. §. 1.

Primariae quaedam electiones in Congregatione fiunt, Greg. xiv. in sua Constit. pag. 284.

§. 2.

In Congregationibus procedatur iuxta Constit. et decreta. idem pag. 286.

Conseruator. §. 1.

[note: Facultas Conseruatores assumendi. ] Societas, et singulae eius personae, et familiares Clerici, tam in causis ciuilibus, quam criminalibus, et mixtis, siue actores sint, siue rei, omnes et singulos Archiepiscopos, Episcopos, et Abbates, necnon alias personas indignitate


page 56, image: s056

Ecclesiastica constitutas, Canonicos Metropolitanarum Ecclesiarum, vel Cathedralium, et Vicarios Archiepiscoporum, et Episcoporum in spiritualibus, eorumque Officiales generales, vbilibet constitutos, contra quascumque Communitates, et Collegia huiusmodi in suos Conseruatores, et Iudices Ordinarios assumere possunt. Pius V. in Bulla per Greg. xiij. edita pag. 122.

[note: Limitatio huius paragraphi. ] Cirea id quod hoc §. dicitur quoad familiare, aduertatur admonitic, quae ponitur verbo Familiares. §. 5.

§. 2.

[note: Conseruatores etiam extra loca in quibus deputantur habent auctoritatem. ] Conseruatores, et Iudices sic electi, etiam si sunt extra loca, in quibus deputati fuerint, habent potestatem, vt tam per se, quam per alios Societatem defendant: nec permittant illa super bonis, et priuilegiis tam Apostolica, quam ordinaria, et alia rite Regia auctoritate concessis, aliisque rebus ad ipsam pertinentibus, a quibuscumque personis tam secularibus, quam Ecclesiasticis indebite molestari, aut grauari. d. pag. 122. et seq.

§. 3.

[note: Conseru. huiusmodi possunt procedere per censuras etiam per auxilium brachij saecul. ] Conseruatores, et Iudices sic electi, cum fuerint requisiti super nostrorum bonorum restitutione, et priuilegiorum obseruatione


page 57, image: s057

necnon super iniuriarum, et damnorum compensatione, possunt appellatione postposita per censuras Ecclesiasticas quoties opus fuerit vsque ad auxilii brachii secularis inuocationem procedere. In d. literis pag. 123. et seq.

§. 4.

[note: Quando Conseruatori tutus non patet accessus, per edicta publica praestare possunt suum officium. ] Quando Iudicibus, et Conseruatoribus huiusmodi tutus non pateret accessus ad loca, in quibus morari contigeret eos, qui monendi, inhibendi, atque citandi sunt; possunt haec per edicta publica efficete, locis publicis ea affigendo, de quibus esset verisimilis coniectura, quod ad ipsorum monitorum, citatorum, et inhibitorum notitiam valerent peruenire. vbi supra pag. 124.

§. 5.

[note: Possunt varijs poenis coercere rebelles. ] Possunt praeterea eisdem detentoribus, iniuriatoribus, contradictoribus, et rebellibus inhibere sub censuris, et poenis, etiam pecuniariis, suo arbitrio moderandis, libereque suam iurisdictionem exercere; non obstantibus quibusuis inhibitionibus sibi factis, etiam praetextu quantumuis literarum conseruatoriarum, aut priuilegiorum concessorum, et concedendorum. In d. literis pag. 125.

§. 6.

[note: Possunt interdicere. ] Possunt item Ecclesiastico subiicere interdicto


page 58, image: s058

loca, ad quae praedictas personas declinare contigerit, et in quibus scienter stare permissae fuerint. Ibidem.

§. 7.

[note: Inchoata per alium perfici possunt. ] Quilibet Conseruatorum, et Iudicum praefatorum potest prosequi articulum per alium inchoatum, etiam si idem inchoans nullo canonico impedimento praepeditus sit. Lisdem literis pag. 126.

§. 8.

[note: Vt in Ecclesiast. dignitate constituti nobis faueant [reading uncertain: print blotted] . ] Mandatur cuilibet in Ecclesiastica dignitatate constituto, et Metropolitanae, vel alterius Cathedralis Ecclesiae Canonico, quatenus a nobis, vel procuratoribus nostris requisiti, per se, vel alios priuilegia nostra concessa, et concedenda, solemniter publicent, et efficacis defensionis praesidio nobis assistentes, faciant pacifica possessione, seu quasi eorundem gaudere. Concessit Sixtus iv. Minoribus, vt in eorum Monum. fol. 144. et seq. conc. 354. iuncta concess. 356. Tenenturque praeterea omnes personae alias de iure capaces, pro parte Nostrorum requisitae, nisi legitimo impedimento [note: Etiam alij de iure capaces sub poena excommunicationis. ] detentae fuerint, iurisdictionem, et conseruationem nostram sub excommunicationis poena suscipere. Habetur in d. Monum. fol. 126. concess. 279.



page 59, image: s059

§. 9.

[note: Facultas eligendi Conseruatores contra Ecclesiasticos. ] Item per priuilegium in amplissima forma concessum Minimis per Clem. vij. vt in eorundem priuil. libello fol. 86. possumus eligere nobis Conseruatores contra quascumque personas Ecclesiasticas tam Regulares, quam seculares, necnon laicos, Communia ciuitatum, et dioecesum.

§. 10.

[note: Conseruatores nolentes exsequi ipso facto excommunicantur. ] Ij, quos in Conseruatores eligere possumus per Bullam Pii v. concessam Ordini Praedicatorum 23. Septembris anno 1571. et impressam Romae anno 1572. excommunicationis, seu suspensionis latae sententiae poenam incurrunt, statim quod munus, siue officium Conseruatoris huiusmodi acceptare, ac debite, et plenarie exequi neglexerint. et reseruatur absolutio Summo Pontifici.

[note: Prouincialibus conceditur. ] Priuilegijs huius verbi vti poterunt Prouinciales, et alij subordinati Superiores de eorum licentia. Circa superiora autem aduertantur ea loca Concilij, quae citantur infra verbo Exemptio §. 1. necnon et cap. 11. de Reform. sess. 24.



page 60, image: s060

Constitutiones. §. 1.

[note: Praepositus cum generali Congregatione condendi ius habet quascumque Constitutiones etiam mutandi, declarandi. ] Praepositus cum Sociis in Congregatione Generali, accedente maiori suffragiorum parte, quascumque particulares Constitutiones, quas ad finem in Societate propositum conformes esse iudicauerint, condendi ius habent. Paul. iii. pag. 10. iuncta pag. 4. Itemque eas mutare, alterare, cassare, et alias de nouo condere possunt, quae simul ac conditae erunt, auctoritate Apostolica confirmatae censentur. Idem Paul. pag. 16. Possunt iidem eodem modo, quae dubia esse poterunt in Societatis Instituto declarare. Iul. iii. pag. 54.

§. 2.

[note: Potest Generalis alia non ita magni momenti et consilio AA. ordinare. ] In aliis, quae non sunt ita magni momenti, Praepositus Generalis, fratrum consilio, quatenus ipse opportunum iudicauerit, adiutus, quae ad Dei gloriam, et commune bonum pertinere videbuntur, per seipsum ordinandi, et iubendi ius totum habet. Iul. iii. pag. 54. et 55.

[note: De declaratione Instituti, vide infra. ] Circa declarationem Constitutionum, Vide infra verbo Generalis §. 5. et 6. et circa


page 61, image: s061

confirmationem verbo Confirmatio. et circa earum aut instituti impugnationem, aut interpretationem verb. Institutum. §. 1. et 2.

Contractus. §. 1.

[note: Contractus celebrandi Societatis consuetudo. ] Societatis contractus non capitulariter, sed more ipsius Societatis, ac iuxta illius Constitutiones, et decreta per Praepositum Generalem, vel ipsam Societatem, esse celebrandos, concessit Pius v. confirmans circa hoc easdem Constitutiones, et Decreta. pag. 102. iuncta pag. 104.

§. 2.

[note: Omnes habentur rati eorumque suppleti defectus. ] Habentur rati omnes contractus Societatis, celebrati vsque ad diem 12. Maii Anno Domini 1568. quibus solemnitates, et ceremoniae de iure obseruandae, bona fide fuerunt omissae. Pius v. in viuae voc. orac. fol. 53. in fine, et sequenti.

Vide verb. Alienatio §. 2. et seq. et verb. Generalis §. 4. et verb. Titulus.



page 62, image: s062

Corporalia.

[note: Tactus et benedictio corporalium. ] An nostri laici possint tangere, ac lauare corporalia, Vide verb. Sacra. §. 1. Vide etiam. quae circa eorum benedictionem habentur. verb. Benedicere. §. 2. et 3.

Correctio. §. 1.

[note: Forma in correctionibus tenenda. ] In infligendis correctionibus, et punitionibus Nostrorum delinquentium, Praelati Societatis, ad quos id noscitur spectare, postpositis iuris apicibus libere procedere possunt, secundum consuetudines approbatas, et generalia Instituta Societatis facta, aut facienda, obseruatis in hoc deliberatione, ac maturitate debita. Concessit Bonifac. ix. Minoribus, vt in Monum. eorum fol. 202. pag. 2. concess. 499.

[note: Omnibus Superiorib. ] Haec facultas communicatur omnibus Superioribus.



page 63, image: s063

§. 2.

[note: Facultas excommunicandi nostros, incarcerandi, etc. ] Omnes Praepositi per se, vel alios quosuis, Societatis insolentes, et qui id mereri videbuntur, possunt libere excommunicare, capere, incarcerare, et alias suae disciplinae submittere; et ad id, si opus fuerit, auxilium brachij secularis inuocare. Paul. iij. pag. 33.

[note: Quibus Superioribus communicetur. ] Communicatur omnibus Superioribus quoad alia ab excommunicatione, respectu cuius facultas sit penes Prouincialem, prout dictum est verb. Apostatae §. 4.

An a correctione Regulae liceat appellare Vide supra verb. Appellatio.

Dicimae.

Vide verb. Exemptio. §. 4. 5. et seq.

Declaratio.

[note: Declaratio priuilegiorum, et constitutionum. ] Circa declarationem nostrarum Constitutionum, et priuilegiorum, ac nostri instituti, Vide quae dicuntur verb. Generalis §. 5. et 6.


page 64, image: s064

Item vide quae peculiariter circa priuilegiorum declarationem habentur verb. Priuilegia §. 4. Pro declaratione autem dubiorum conscientiae, Vide verb. Scrupuli.

Dignitas.

Praepositus Generalis absque Societatis consensu, vel aliquis ex Socijs huismodi absque Generalis Praepositi expressa licentia, electioni seu prouisioni de illius in quamcumque dignitatem per quemcumque Principem, [note: Omnibus etiam Generali interdicitur acceptatio cuiuscumque dignitatis extra Societatem. ] vel quodcumque Capitulum, aut alios ad id auctoritatem habentes, factae consentire, aut vt ad illam admitti, seu alicuius praelationis, et dignitatis in eadem Societate, si eam occulta, aut manifesta ambitione quaesisse conuincetur, capax esse nullatenus potest Paul. iij. pag. 30.

Ad sacerdotium vel ad professionem, ad cuiusuis gradus mutationem nemini aspirare licet Greg. xiiij. const. pag. 289.



page 65, image: s065

Dispensatio. §. 1.

[note: Facultas dispensandi super irregularitate. ] Potest Praepositus Generalis per se, vel per alios ad id deputatos, dispensare cum jis omnibus, qui sub Obedientia Societatis degunt super irregularitate, si quam incurrerint, eo quod excommunicati aut suspensi, aut interdicti, aut in loco interdicto diuina officia celebrarint, aut Ordines susceperint, nisi excessus dispensandorum sit adeo grauis, vt ad Sedem Apost. sint remittendi iuxta explicationem Sixti iiij. Sic tamen dispensati, nisi mox Ordinem intrare, et peractis experientijs secundum Societatis Constitutiones vota emit tere parati sint, etiam si super hoc induciae eis a Praelatis Societatis concedantur, eo ipso in pristinas sententias reincidant. Paul. iij. pag. 32. et seq.

[note: Communicatur omnibus Superioribus. ] Hac facultate vti possunt omnes Superiores.

§. 2.

Praepositus Generalis, et de eius licentia Prouinciales, ac eorum Vicarij, et loca tenen tes possunt cum Religiosis Societatis defectum


page 66, image: s066

[note: Facultas dispensandi super defectum natalium, homicidij, bigamiae excepto, etc. ] natalium quouis modo patientibus, et quauis ex causa irregularibus, praeterquam homicidij voluntarij, bigamiae, et mutilationis membrorum, postquam in Societatis Ordine vota emiserint, dispensare, vt ad sacros Ordines, ac eorum vsum; et vt praedictum defectum natalium patientes ad quamuis administrationem Societatis eligi, recipi, et assumi, liciteq. eam exercere possint. Paul. iij pag. 40. Idemq. ferme habetur in Monum. Minor. fol. 144. concess. 352.

[note: Conceditur Prouincialibus. ] Haec facultas conceditur Prouincialibus. Si quis vero post ingressum in Societatem inciderit in irregularitatem, quae dicitur ex defectu lenitatis, conceditur etiam reliquis Supertoribus, et Confessarijs facultas cum eo dispensandi.

§. 3.

[note: Facultas dispensandi cum nostris super irregularitate homicidij cum limitat. ] Possunt Praepositus Generalis, ac Prouinciales dispensare cum Nostris sibi subditis in irregularitate homicidij: dummodo tales homicidae non sint certi, quod ipsi actualiter occiderunt, nec pro certo sciant, quod fuerunt tales mandatores vel auxiliatores homicidij, quod sine illis nullo modo fuisset tale homicidium perpetratum. Concessit hoc Sixtus iiij. Ordini Min. vt in eorum Monum. fol. 66. concess. 102.



page 67, image: s067

[note: Generali reseruatur. ] Haec facultas reseruatur Praeposito Generali.

§. 4.

[note: Facultas dispensandi in omnib. cum nostris in foro conscientiae. ] Potest Praepositus Generalis, et alij quinquaginta ex Praepositis Domorum, ac Rectoribus, ab eo pro tempore nominandi, cum Nostris dispensare in omnibus casibus, nullo excepto, in foro conscientiae tantum. Dispensatio autem in homicidio voluntario citra altaris ministerium conceditur. Sixtus iiij. Carthusiensibus sub Datis Romae apud sanctum Petrum Anno Domini 1481. xvij. Kal. Aprilis Pontificatus sui anno xj. et habetur in Manuscrip. fol. 48.

[note: Quibus Superioribus concedatur. ] Haec facultas communicatur Prouincialibus. Sed in irregularitate ex bigamia, et ex homicidio voluntario procedente soli Praeposito Generali reseruatur.

§. 5.

[note: Facultas dispensandi cum nostris super omni irregularitate etiam in casibus Papae reseruatis. ] Potest Praepositus Generalis in foro conscientiae dispensare cum personis nostrae Societatis super omni irregularitate etiam in illis casibus, in quibus Papa sibi vicem reseruat, scilicet in morte, in membrorum obtruncatione, et enormi sanguinis effusione; dum tamen aliquid eorum trium notorium non sit, et hoc propter scandalum. Concessit Martin. v. Prioribus sancti Benedicti Vallis Oleti,


page 68, image: s068

vbi habetur originale, et refertur in Comp. Min. Verb. Dispensatio. §. 24.

§. 6.

[note: Quilibet ex Nostris pont semel in vita dispensari a Confessario deputato super irregularitate qualicumque. ] Per priuilegium Monachorum sancti Hicronymi in Hispania quilibet Nostrorum potest semel in vita dispensari in foro conscientiae a Confessario per Superiorem deputato super irregularitate, quacumque occasione contracta. Concessit Sixtus quartus vt in libro Priuilegiorum dicti Ordinis, titulo 12. fol. 36. et refertur in Manuscriptis fol 59. pag. 2.

[note: Communicatur omnibus Superioribus. ] Haec facultas communicatur omnibus Superioribus, et alijs Confessarijs, quibus ipsi eam commiserint, praeterquam in irregularitate ex Bigamia, et alijs tribus casibus in superiori §. contentis, qui Praeposito Generali reseruantur.

[note: Vsus facultatum dictarum. ] Facultatum, quae proxime praecedentibus quatuor §§. continentur, vsus esse non potest, in quibus eae Concilio Tridentino sess. 14. cap. 7. repugnant; nisi in foro conscientiae tantum, in quo licet illis vti iuxta ea, quae habentur Verb. Concilium Tridentinum. §. 3.

§. 7.

[note: Facultas dispensandi circa ieiunia, et cibos prohibitos cum nostris. ] Potest Praepositus Generalis per se, vel


page 69, image: s069

per alios Professos, quos elegerit, dispensare cum nostris circa ieiunia, et cibos prohibitos. Iul. iij. pag 66. Per extensionem tamen Greg. xiii. de qua Verb. Communicatio gratiarum. §. 4. id facere potest per quemlibet alium Societatis. Per concessionem autem Eugenij iiii. factam Monachis sancti Hieronymi, vt refertur in Comp. Minor. Verb. Ieiunium. §. 7. Praepositi Domorum, ac Rectores possunt dare licentiam de consilio Medici, vel sine eo, si commode non possit haberi, [note: Etiam cum nostris familiaribus. ] vt nostri familiares Domorum, aut Collegiorum infirmi, seu debiles possint comedere carnes, et oua, seu alia sanis interdicta in quadragesima, et aliis ieiuniis Ecclesiasticis sine licentia Dioecesani; vel quod non teneantur ieiunare in praedictis temporibus etiam sine consilio Medici.

[note: Communicatur omnibus Superiorib. ] Haec facultas, quoad gratiam a Iul. iij. factam communicatur omnibus Superioribus, et ijs quibus ipsi commiserint. Facultas vero Eugenij solis Superioribus.

§. 8.

[note: Facultas dispensandi ad petendum debitum cum consanguineis. ] Possunt nostri Confessarii, si sint viri docti, et iuxta formam Concil. Trid. approbati, ex commissione Prouincialis, dispensare in foro conscientiae ad petendum debitum cum iis, qui consanguineum, vel consanguineam


page 70, image: s070

sui coniugis post Matrimonium carnaliter cognouerunt. Pius v. Franciscanis de obseruantia 27. Septembris anno 1569. vt in Manuscrip. fol. 79.

[note: Conceditur Prouincialibus. ] Facultas haec conceditur Prouincialibus, et alijs Confessarijs, quibus ipsi per se, vel per alios eam commiserint, ad monito paenitente, vt si coniugi sit superstes, iterum ne contrahat absque dispensatione impedimenti incestus impedientis, si eo loco voluerit contrahere, vbi illud non fuerit consuetudine legitime abrogatum.

§. 9.

[note: Facultas dispensandi ad petendum debitum cum ligatis voto simplici castitatis. ] Possunt nostri Confessarii, si sint viri docti, et iuxta formam Concil. Trid. approbati, ex commissione Prouincialis dispensare ad petendum debitum cum his, qui post votum simplex Castitatis matrimonium contraxerunt. Concessit Pius v. Franciscanis 26. Octobris anno 1569. vt in Manuscrip. fol. 79.

[note: Communicatur Prouincialibus. ] Communicatur ijs, quibus et praecedens gratia fuit communicata, admonito poenitente, vt si coniugi superuiuat, votum seruet.

§. 10.

[note: Facultas dispensandi in votis, etiam Episcopo reseruatis. ] Per facultatem Benedictinis concessam a Martin. v. possunt nostri Confessores deputati dispensare in votis, etiam Episcopo reseruatis.


page 71, image: s071

habetur in manuscript. fol. 39. pag. 2. et in Compendiolo Benedictinorum Vallis Oleti pag. 45. et seq.

[note: Communicatur omnibus Superioribus. ] Haec facultas communicatur omnibus Superioribus, et aljjs Confessarijs, quibus ipsi eam commiserint.

[note: Vide plura de dispensatione. ] Vide quae habentur verb. Commutatio. §. 2. Et qualiter nostri Superiores possint per se ipsos dispensare cum nostris sibi subditis in omnibus irregularitatibus, et alijs, perinde ac possunt Episcopi cum clericis, et laicis sibi subiectis, etiam vigore Concil Trid. Vide iuxta ea, quae habentur infra verb. Praelati. §. 3. Vide item quod peculiariter dicitur circa Vltramontanos quoad relapsum in haeresim, vel apostasiam verb. Absolutio. §. 8. Et quod contentis hoc verbo non obstet Concil. Trident. in foro conscientiae, Vide verb. Concilium. §. 3.

Domus. §. 1.

[note: Facultas vbique habendi domos, etc. ] Quomodo Domos vbique possit habere Societas; et eo ipso quod sunt constructae,


page 72, image: s072

vel donatae, censentur erectae, et confirmatae Apostolica auctoritate, Vide verb. Bona. §. 2.

§. 2.

[note: Domus probationis habere possunt reditus. ] Domus probationis Societatis possunt habere reditus. Pius iv. 19. Augusti. 1561. confirmauit pag. 83. et Greg. xiij. in sua Constitutione viij. Kal. Iulij. 1584. pag. 227. adiuncta pag. 232.

Donationes.

Vtrum donationes piae commutari possint, ex vno vsu in alium, Vide verb. Commutatio. §. 3. et alia circa donationes, Vide verb. Bona. §. 1. 4. et 6.

Dubia.

Vide quae dicuntur supra verb. Declaratio.



page 73, image: s073

Ecclesia. §. 1.

[note: Facultas benedicendi, et consecrandi Ecclesias, et Caemeteria. ] Possunt nostri facere benedici, aut consecrari Ecclesias Societatis cum Coemeterijs et primum lapidem poni per quoscumque Episcopos, si Dioecesani vltra quatuor menses id facere distulerint. Paul. iij. pag. 39. Idem quoad altaria consecranda concessit Honorius Minoribus, vt in eorum Mon. fol. 101. concess. 212.

§. 2.

[note: Facultas et qualis reconciliandi Ecclesias. ] Possunt omnes Praepositi, ac Rectores, etiam aqua per eos benedicta, praesertim in locis remotis, vbi Episcopum aquam benedicentem per duas dietas adire non possunt, libere, et licite reconciliare nostras Ecclesias, Coemeteria, et Oratoria, et eorum quodlibet, sanguinis seu seminis effusione, seu alias quomodolibet pollutas, seu polluta, quoties opus fuerit. Concessit Leo x. praefatis Minoribus, vt habetur in ecrum Supplem. fol. 16. pag. 2. et refertur in eorundem Compend. verb. Benedicere. §. 14.

[note: Communicatur omnibus Superioribus. ] Haec facultas omnibus Superioribus communicatur.



page 74, image: s074

§. 3.

[note: Facultas corpora exhumandi. ] Possunt omnes Praepositi, ac Rectores, in suis Ecclesijs, et capellis exhumare corpora Defunctorum, et ad alias sepulturas in eisdem Ecclesijs suis transferre de consensu illorum, quorum interest. Concessit Leo x. Minoribus, vt in eorum Supplemen. fol. 58. pag. 2. concess. 162. adiuncto fol. 60. pag. prima ante finem.

[note: Vsus sit priuatus. ] Huius facultatis vsus sit priuatus tantum non solemnis, vel publicus.

§. 4.

[note: Facultas transferendi, et mutandi Ecclesias. ] Adueniente casu necessitatis possunt Ecclesiae nostrae transferri, et mutari de vno loco ad alium; et locus prioris Ecclesiae reduci ad vsus humanos secundum commoditatem dictorum locorum, et Collegiorum, seu Domorum, modo tamen materia aedificiorum ponatur in Ecclesia alia. Corcessit Leo x. Viuae vocis orac. Minor. vt habetur in eorum Supplem. fol. 92. pag. 2. concess. 277.

[note: Communicatur Prouincialibus. ] Haec facultas communicatur omnibus Prouincialibus, ea tamen non vtantur, nisi raro, et erecta cruce.



page 75, image: s075

§. 5.

[note: Nostras Ecclesias, aut loca infringentes excommunicantur ipso facto. ] Qui ausu temerario praesumpserint Ecclesias, aut loca nostra infringere, aut in illis violentiam damnabilem exercere, ipso facto incurrunt excommunicationem, a qua absolui nequeunt, nisi per Sedem Apostolicam, vel per Conseruatores ab eadem Nostris, aut Societati deputatos. Concessum est Franciscanis, vt in eorum Monum. fol. 105. concess. 226. et Dominicanis, vt in eorum priuilegijs. fol. 55. pag. 1.

Quas indulgentias consequantur, qui nostras Ecclesias, aut alia pia loca Societatis visitant, Vide infra verb. Indulgentiae. Vide etiam quod habetur verb. Missa. §. 2. et verb. Immunitas, et verb. Benedicere. §. 1.

Eleemosynae.

[note: Nobis eleemosynas prohibere conantes quibus poenis subiacent. ] Mandatur Ordinarijs, eorumque Vicarijs, seu Officialibus, et Curatis, ac alijs quibuscumque, qui ne Christi fideles nobis eleemosynas erogare praesumant, suadere, ac etiam sub censuris inhibere, ac erogantes exconmunicatos fore, praedicare, seu praedicari facere, seu pronunciare praesumunt, vt ab huiusmodi persuasionibus, inhibitionibus, et mandatis


page 76, image: s076

omnino abstineant: persuadentesque, et inhibentes, et huic mandato non curantes obtemperare, nisi poenituerint, et persuasiones, et inhibitiones, ac praedicta reuocauerint, intra triduum postquam fuerint requisiti, eo ipso Ordinarij incurrunt interdictum ingressus Ecclesiae, ac suspensionem a regimine, et administratione suarum Ecclesiarum: inferiores vero ab eis, sententiam excommunicationis ipso facto incurrunt. Concessit Sixtus quartus Minor. vt in eorum Monum. fol. 149 pag. 1. concess. 363.

[note: Communicatur Prouincialibus. ] Facultas requirendi, de qua in hoc §. communicatur Prouincialibus, et ijs, quibus ipsi commiserint.

Vide quod circa eleemosynas habetur, verb. Commutatio. §. 4.

Emphiteusis.

An Emphiteutica bona possint nobis donari, Vide verb. Bona. §. 6. An et quomodo possint bona Societatis dari in Emphiteusim, Vide verb. Alienatio. §. 2.



page 77, image: s077

Eucharistia. §. 1.

[note: Falcultas Euchar. tenendi. ] Potest Societas in suis Ecclesijs decenter tamen, sacrosanctam Eucharistiam seruare. Paul. iij. pag. 41.

§. 2.

[note: Omnibus licet quocumque tempore Euchar. sumere a nostris Paschate excepto. ] Omnes Christi fideles quouis anni tempore Rectorum Parochialium Ecclesiarum, licentia minime requisita, possunt a Nostris sacram Eucharistiam accipere, praeterquam, in festo Paschae Resurrectionis Dominicae, et in mortis articulo, nisi necessitas vrgeat Paul. iij. pag. 41.

[note: Quomodo intelligatur dies Paschatis. ] Quamuis in Societatis Constitutionibus parte 7. cap. 4. D. exponatur festum Paschae iuxta communem consuetudinem, intelligi eam bebomadam, quae ipsum diem Resurrectionis praecedit, et simul eam, quae subequitur; excipi vero eos, quos ius ipsum excipit, necnon qui iam suis parochijs satisfecerint: per priuilegia tamen Minorum restringi potest praedicta expositio ad ipsum diem Resurrectionis; is enim solus dies exceptus est Minoribus de Obseruantia, per Nicolaum V. et et Sixtum


page 78, image: s078

quartum iuxta id, quod in §. sequenti dicitur: cuius quidem facultas, et huius etiam §. communicatur omnibus Sacerdotibus. nunquam tamen in alienis Ecclessis sine licentia eorum, ad quos pertinet, hoc Sacramentum ministrabunt.

§. 3.

[note: Etiam die Paschatis de licentia Parochi. ] Possunt Nostri Sacerdotes ministrare Sacramentum Eucharistiae omni tempore, praeterquam in die Resurrectionis Domini, immo etiam dicto die licebit, sed tunc non nisi accedente Rectoris Parochialis, aut Dioecesani licentia, vt constat ex Monum. Min. fol. 114, concess. 149. et 150. iuncto Supplem. fol. 58. concess. 160.

§. 4.

[note: Potest in nostris Ecclesijs Sacramentum ministrari a nostris, alijsque personis. ] Possunt Nostri, in nostris Ecclesiijs ministrare ac ministrari facere Sacramentum Eucharistiae quibuscumque personis, quoties opus fuerit. Concessit Iulius secundus. Minimis, vt habetur in Supplem. Minor. fol. 11. pag. 2. concess. 143.

[note: Communicatur Superioribus. ] Communicatur Superioribus, et ijs quibus ipsi commiserint.

Vide quae habentur infra verb. Sacramenta, et supra verb. Altare.



page 79, image: s079

Excommunicatio. §. 1.

[note: Quomodo excommunicatio proferenda. ] Si Praepositi aut Rectores sententiam excommunicationis in aliquem nostrae Religionis in Congregatione, vel Communitate ferre velint, non tenentur eam scripto proferre, non obstante poena iuris. Leo x. Min. vt in eorum Supplem. fol. 93. pag. 2. concess. 291.

[note: Quilibet Superior vti potest. ] Si in aliquo casu opus esset hac facultate, quilibet Superior, qui excommunicare potest, ea vti poterit.

§. 2.

[note: In absolutione ab excommunicatione non tenentur seruare formam. ] Nostri Confessores absoluendo in foro conscientiae excommunicatos, non tenentur seruare formam, quae obseruatur in publicis absolutionibus, scilicet flagellationem cum Psal. Miserere mei, etc. Leo x Minorib. vt in eorum Suppl. fol. 59. concess. 174.

§. 3.

[note: Nisi nominatim nostri, non possunt excommunicari, etc. ] Nicolaus iv, noluit Fratres ligari aliqua sententia excommunicationis, suspensionis, et interdicti, vel hominis, nisi nominatim fieret


page 80, image: s080

mentio. nec sufficeret, si diceret in sententia generali vt perinde valeant, ac si essent nominati expresse. Habetur in Caeremoniali, seu Pontificali in Bibliotheca Vaticana.

A quibus Excommunicationibus Nostri possunt absoluere, Vide verb. Absolutio. Et an Nostri possint commorari in terris excom municatorum, etc. Vide verb. Haeretici. §. 1. Vi de etiam circa hoc verbum, quae habentur verb. Correctio. §. 2. et verb. Apostatae. §. 7. verb. Interdictum, ac verb. Praelati. §. 2.

Exemptio. §. 1.

[note: Societas, eiusque bona eximuntur ab ordinarijs. ] Societas, et vniuersi illius Socij, ac personae, illorumque bona quaecumque ab omni Superioritate, iurisdictione, et correctione Ordinariorum sunt exempta, ac libera, susceptaque sub Sedis Apostol. protectione. Paul. iij. pag. 34. et idem corroboratur priuilegio concesso Praedicatoribus, de quo in Supplemen. Minor. fol. 80. pag. 1. et seq. Iuxta quod tam personae, quam res Societatis eximuntur a iurisdictione quorumlibet Ordinariorum, et Praelatorum, ac personarum Ecclesiasticarum,


page 81, image: s081

ac in ius et proprietatem B. Petri, et Sedis Apostol. et sub eorum speciali, et immediata protectione suscipiuntur, ita quod praefati Praelati, aut quaeuis alia persona nequeat etiam ratione delicti, seu contractus, [note: Immediate subiciuntur Sedi Apostolicae. ] vel rei de qua agitur, vbicumque committatur delictum, ineatur contractus, aut res ipsa consistat, iurisdictionem quomodolibet exercere. Pariter qui sunt de Societate per literas Apostolicae Sedis, aut Legatorum, seu Delegatorum ipsius conuentri a quocumque minime possunt, nisi huiusmodi Apostolicae [note: Neque ab aliquo conueniri possunt. ] literae de hoc indulto, et Ordine nostro expressam faciant mentionem Concessum est Min. vt in eorum Monum. fol. 140. concess. 120.

Quibus tamen casibus Tridentina Synodus nos Episcopis subiecerit, patet multis locis, vt sess. 5. cap. 2. de Reform. sess. 6. cap. 3. de Refor. sess. 7. c. 7. et 14. de Refor. a Vers. Addendo et [note: Quibus in casibus per Conc. Trid. subicimur Episcopis. ] infra Item sess. 23. c. 16. §. Nullus, et sell. 24. cap. 1. de Refor Matrim. Vers. quod si quis parochus, et c. 2. de Refor. et ibidem c. 4. Vers. Nullus. Item sess. 25. cap. 4. Vers. Qui vero, et seq. et c. 13. et 13. quoad praecedentias, et 14. ac 16. in fine de Regul. praeter alia, quae suis loeis in hoc Compendio nonunquam reperientur.



page 82, image: s082

§. 2.

[note: Nostri post tria vota substantialia etiam simplicia ab ordinarijs eximuntur. ] Eos, qui in Societatem admissi, biennio probationis peracto, tria vota substantialia tametsi simplicia emiserint, aut in futurum emittent, a quorumuis Ordinariorum, et Delegatorum, seu aliorum iudicum iurisdictione omnino exemptos esse. Habetur in Constitutione Greg. xiii. pag. 233.

§. 3.

[note: Nostri sine Superioris consensu ad quoduis officium siue exercitium etiam a Cardinalibus, etc. ] Nullus ex Religiosis, sub Obedientia Societatis degentibus, a quibusuis quacumque Ecclesiastica, vel seculari dignitate, seu auctoritate fungentibus, etiamsi Cardinales sint, vel Patriarchae, Synodi, Communicates, Capitula, aut officij haereticae prauitatis Inquisitores, ac Commissarij, vel ludices, tam ipsius officii, quam Ordinarii, vel Delegati, ad quoduis munus, officium, vel exercitium, etiam in defectum aliorum, absque expresso sui Superioris consensu, ac etiam mandato adigi, vel cogi potest. Greg. xiii. pag. 238.

§. 4.

[note: Non tenentur soluere decimam etiam Papalem. ] De Domibus, ac Collegiis, et eorum praediis, hortis, aliisq. locis, quae iuxta nostrum institutum habere possumus; aut de ijs, quae pro eisdem emendis, nobis pro tempore legari, aut donari contigerit, et denique de


page 83, image: s083

aliis bonis per Societatem, eiusq. Collegia possessis, et obtentis; non tenemur soluere aliquam Decimam etiam Papalem, seu Canonicam portionem exhibere, nec ad praestationem procurasionum, aut exactionum collectarum, vel prousionum quarumcumque, nec ad id etiam per literas Apostolicas compelli, nisi eiusmodi literae de hoc indulto de verbo ad verbum, ac de Societate secerint mentionem. Quod si per sedem Apost. ex pijs legatis, dispositis, vel relictis aliqua pars alteri piae, vel non piae causae sit concessa, aut concedetur, Nostri, ac nostra, seu nobis legata, et relicta, aut alias in nostrum fauorem disposita, sub his eoncessionibus non comprehenduntur, nisi de nobis, et hoc indulto, et Pontificis voluntate specifica fiat mentio in eisdem, et non per clausulas generales idem importantes. Paul. iii. pag. 37. et seque

§. 5.

[note: Praecedentis §. ampliatio per Gregor. ] Ea quae praecedenti §. sunt praescripta, cum specifica mentione Domuum probationis confirmauit Pius iiii. pag. 84. et seque exemptionemque propotiori cautela concedendo a quibusuis decimis etiam Papalibus, praedialibus, personalibus, quartis, medietatibus, et aliis fructuum partibus, subsidiis etiam caritatiuis, et aliis ordinariis oneribus, etiam


page 84, image: s084

pro expeditione contra infideles, defensione patriae, ac alias quomodolibet, etiam ad Imperatorum, et inferiorum Principum instantiam impositis; et quamuis in ipsa impositione caueatur, quod nulla prorsus exemptio cuiquam aduersus illa suffragetur. Idemque per omnia confirmauit Greg. xiii pag. 180. et seque vbi quoad hoc derogat dispositioni cap. Nuper. de Decimi.

§. 6.

[note: Eximuntur etiam a gabellis etc. ] Eadem exemptione quoad pleraque ex dictis gaudet Societas per priuilegium Eugenii iiii. concessum Monialibus S. Clarae; quod habetur in Monum. Min. fol. 40. pag. 2. et seq. vbi et quoad gabellas expresse exemptio conceditur: habetq. praefatum priuilegium insignes clausulas, ne derogari possit. Similiter et quoad pleraque ex praedictis suffragatur aliud priuilegium Eugenii concessum Dominicanis, de quo in Supplem. Min fol. 80. vbi expresse etiam eximuntur, ne pedagia, et thelonea, et alias exactiones quibusuis Regibus, seu aliis personis Ecclesiasticis, vel secularibus soluere teneantur.

§. 7.

[note: Eximuntur a quacunq. collecta seu contributione ratione personarum, vel rerum ad refectionem pontium, etc. ] Per priuilegium concessum Ordini S. Ioannis Hierosolymitani, eximuntur etiam Nostri amplissime a quacumque iurisdictione,


page 85, image: s085

et a quacumque collecta, seu contributione ratione personarum, vel rerum etiam ad refectionem pontium, furnorum, murorum, seu Ecclesiarum, etiam si forsan eatenus per abusum, seu alterius priuilegium, vel negligentiam, etiam per longissimum tem pus taliter obseruatum non fuisset. Concessit Clem. vii. vt habetur in Manuscrip. fol. 74. pag. 1.

§. 8.

[note: Supradicta non possunt nostris imponi a Regibus et Principibus. ] Per Priuilegium item Congregationis Canonicorum S. Saluatoris, definitum est, ne quis Rex, Principes, Duces, Marchiones, Barones, Milites, Nobiles, Laici, Communitates, Vniuersitates, Magistratus, Rectores, et Officiales Ciuitatum, Terrarum, Castrorum, et dioecesum quarumcumque nostris seu rebus, seu personis audeant, vel praesumant gabellas, talias, datia, collectas etiam pro pontium refectionibus, aut viarum reparationibus, aliaue onera, seu grauamina inferre, indicere, vel imponere; aut indicta, et imposita exigere, sub excommunicationis, et maledictionis aeteruae poenis. quas, nisi praesentium habita notitia prorsus destiterint, ipso facto incurrant. Habetur in Manuscript. fol. 68. pag. 1. Simileq. omnino ex priuilegijs Camaldulensium habetur eodem libro fol. 22. pag. 2.



page 86, image: s086

[note: Supradictorum notificatio conicatur Prouincialibus. ] Facultas, vt fiat dicta notisiccatio communcatur Prouincialibus, et ijs, quibus ipsi commi serint.

§. 9.

[note: Imponentes ipso facto excommunicantur. ] Per priuilegium Mi[?]orum, de quo in Monum. eorum fol. 260. concess. 656. imponentes angarias, vel alias impositiones, vel alia quaeuis damna Nostris, sunt excommunicati ipso facto. et si contumaces ab his non destiterint, a solo Papa possunt absolui.

§. 10.

[note: Nostri non tenentur visitare aut inquirere, vel Monialium curam suscipere. ] Non tenentur Nostri etiam per literas Apost. nisi de hoc indulto, et Societate expressam fecerint mentionem, officium correctionis, seu visitationis, aut inquisitionis Monasterijs, vel Ecclesijs, seu quibuscumque personis impendere, vel procedere ad cognitiones causarum, citationes partium, et denunciationes sententiarum, interdicti, vel excommunicationis, nec denique recipere curam Monialium, seu quarumlibet personarum religiosarum. Paul. iii. pag. 36. et seque Nec item cogi possunt ad audiendas Monialium confessiones, vt a Clem. concessum est Minoribus, prout habetur in eorum Monum. fol. 140. coness. 321.

[note: Notanda circa Concil. etc. ] Obseruandum nihilominus est circa hoc, quod definitum est in Conc. Trid. sess. 25. c. 12. de Regul.



page 87, image: s087

§. 11.

[note: Non possunt cogi ad testimonium perhibendum. ] Nostri non tenentur iurare de calumnia. Concessit Honorius iij. Carthusiensibus, vt in manuscript. fol. 48. pag. 1. Nec inuiti cogi possunt ad testimonium perhibendum. Iul. ij. Canonicis S. Saluatoris, vt d. Libro fol. 67. pag. 2.

§. 12.

[note: Plures Nostrorum exemptiones. ] Per priuilegium Eugenij iv. concessum Monachis S. Benedicti Congregationis Italiae, quod refertur in Compen. Minor. verb. Exemptio §. 33. cogi non possumus ad hoc vt in nostris locis Missae, aut alia diuina celebrentur, Ordines conferantur, vel agitentur causae ciuiles, seu criminales, processiones conuocentur, aut Synodus, conuentus, seu quaeuis congregationes tam Ecclesiasticarum, quam laicarum personarum congregentur, seu quod loca nostra deputentur ad vsum, hospitium, habitationem, detentionem, et incarcerationem Ecclesiasticarum, vel laicarum [note: Contrauenientes excommunicantur. ] personarum. Et praesumens attentare contra omnia, aut aliquod praedictorum, cuiuscunque conditionis, aut status sit, nisi facta ei de huiusmodi indulto notitia, destiterit, ipso facto sententiam excommunicationis incurrat.



page 88, image: s088

[note: Prouinciali communicatur. ] Facultas notificandi, cujus in hoc §. fit mentio, communicatur Prouincialibus, et ijs, quibus, ipsi commiserint.

Vide verb. Praelati. §. 2. et verb. Processiones, et verb. Priuilegia. §. 11. et verb. Inquisitores.

Extrema vnctio.

[note: Infirmis intra nostras domos administrari potest extrema vnctio. ] Possunt Nostri ijs, qui intra septa Collegiorum, seu Domorum infirmati fuerint, Extremam vnctionem Apostolica auctoritate libere, et licite Parochialis presbyteri, vel alterius cuiuscumque Episcopi, vel Superioris licentia, vel assensu nullatenus requisito ministrare. Concessum est Benedictinis, vt in Compend. Minor. verb. Vnctio extrema. §. 1.

Vide verb. Sacramenta, et verb. Familiares. §. 1. et 2.



page 89, image: s089

Familiares. §. 1.

[note: Quibus nostri ministrare possunt Sacramenta. ] Possumus administrare omnia Sacramenta ijs omnibus, qui in nostris morantur obsequiis, eosque in nostris Coemeterijs sepelire. Paul. iij. pag. 34. Et per concessionem Martin. v. Monachis S. Benedicti factam, vt in Compend. Minor. verb. Familiares. §. 10. possunt Nostri ministrare familiaribus nostris, tam intra, quam extra septa Collegiorum, seu Domorum commorantibus, Ecclesiastica Sacramenta, quoties opportunum fuerit.

[note: Declaratio praecedentis. ] Praeter Confessionis, et Eucharistiae Sacramenta, familiaribus Extrema vnctio poterit administrari, atque adeo ijs solis, qui in Domibus, Collegijs, Residentijs, et alijs losis Societatis habitauerint. Id etiam de se pultura intelligatur. Extra septa vero cum illis perinde, atque cum alijs agatur, prout habetur verb. Sacramenta.

§. 2.

[note: Nostris famulis etiam Paschatis tempore omnia Sacramenta ministranda. ] Possunt Nostri famulis nostrarum Domorum


page 90, image: s090

ac Collegiorum in habitu seculari deseruientibus, quoties opus fuerit, etiam Paschatis tempore, et in mortis articulo, in nostris Domibus, Collegijs, et Ecclesijs, Eucharistiae, et Extremae vnctionis Sacramenta ministrare: et sepulturae beneficium, cuiusuis licentia super hoc minime requisita impendere. Leo x. Minimis, vt in eorum priuilegijs fol. 57.

[note: Communicatur Superioribus. ] Haec facultas conceditur Superioribus, et quibus ipsi eam communicauerint.

§. 3.

[note: Nostri famuli possunt absolui a nostris a quibuscumque homicidio voluntario excepto. ] Famuli, et seruitores nostri possunt eligere Confessorem de Societare, qui audita eorum confessione poenitentiam salutarem eis iniungendo, absoluat eosdem ab omnibus criminibus, excessibus, et censuris Ecclesiasticis: et dispenset cum eis in omnibus irregularitatibus, si quas forte contraxerint (homicidio voluntario, et mutulatione membri semper exceptis) et eis remissionem generalem, et plenariam omnium peccatorum impartiri valeat. et hoc idem possit in articulo mortis. Sixtus Minor. Viuae vocis oraculo, vt in Monum. eorum fol. 68. concess. 131.

[note: Declaratio praecedentis. ] Per hoc tamen non conceditur Nostris in


page 91, image: s091

casibus Bullae Coenae se immiscere Et quod attinet ad facultatem dispensandi in irregularitatibus, electus ex Nostris ea non vtatur, nisi fuerit Superior, aut de Supertoris licentia; idque in foro conscientiae tantum.

§. 4.

[note: Qui sunt in seruitio Societatis consequuntur plenariam indulgentiam. ] Omnes qui sunt in seruitio Societatis, consequuntur indulgentiam plenariam in morte, et semel in vita de reseruatis. Sixtus iv. Ordini Minorum, vt in eorum Monum. fol. 66. concess. 96. et in Comp. eorundem verb. Familiares. §. 6.

§. 5.

[note: Dum sunt in nostra domo, non possunt excommunicari. ] Per priuilegium Alex. iv. concessum Fratribus hospitalis S. Ioannis Hierosolymitani, nemo sine speciali mandato Romani Pontificis seruientes Societati, etiam laicos, donec in seruitio Domus fuerint, excommunicationi, vel interdicto potest subijcere: et aliter lata, irrita est sententia, et inanis. Refertur in Comp. Minor. verb. Familiares. §. 11.

[note: Aduertenda Conc. Trid. ] Aduertatur tamen ad id quod habetur in Concil. Trident. sess. 7. cap. 14. de Reform. et sess. 14. cap. 4. et 5. de Reform. et sess. 24. cap. 10. et 11. de Reform. Item aduertatur, quod in casibus, in quibus priuilegia nostra nobis non inseruiunt, priuilegium §. istius


page 92, image: s092

circa eosdem casus nostris familiaribus nil proderit.

Vide verb. Interdictum. §. 2. et 4. cum admonitione, quae ibi habetur in fine eiusdem verb. Vide etiam quod habetur verb. Conseruator. §. 1.

Feudalia bona.

Vtrum bona feudalia possint donari Sociotati, Vide supra verb. Bona. §. 6.

Fundatores.

Vide verb. I. dulgentiae. §. 30.

Generalis. §. 1.

[note: Generalis statim post electionem fit verus Societ. Praeposit. cum libera administratione, etc. ] Praepositus Generalis eum primum electus est iuxta Societatis Constit. eo ipso fit verus ipsius Religionis Praepositus, cum libera, et


page 93, image: s093

omnimoda cura, et administratione omnium, quae ad felix regimen, et prosperam directionem Societatis pertinent. potestque plenam exercere iurisdictionem in omnes sub eius Obedientia degentes, vbicumque commorantes, etiam exemptos, etiam quascumque facultates habentes. Paul, iij pag. 29. Per priuilegium vero Eremitarum Sancti Augustini, eo ipso quod electioni de se factae consentit, auctoritate Apostolica confirmatus intelligendus est; et libere administrare, et exercere potest, quae ad suum officium pertinent, reiecta quauis appellatione subditorum sibi ratione dicti officij, quae ab eius praeceptis, monitionibus, ordinationibus, mandatis, et decretis Regulari disciplina eorumdem quomodolibet interponi continget. Habetur in priuileg. dicti Ordinis fol. 35. pag. 2. et refertur in Supplem. Minor, fol. 133. pag. 1.

§. 2.

[note: Potest suos mittere etiam ad infideles, et reuocare. ] Praepositus Generalis potest suos quocumque locorum, etiam inter fideles mittere, ac reuocare: et a Sede Apostolica sine certi temporis limitatione missos, cum expedire ad Dei gloriam, et animarum auxilium iudicabit, alio transferre. Paulus iij. pag. 30.



page 94, image: s094

§. 3.

[note: Etiam cum ad inquirendum contra haereticos mittuntur. ] Si qui e Nostris ad praedicandum crucem, vel ad inquirendum contra haereticam prauitatem, seu ad alia similia negotia deputati fuerint, potest Praepositus Generalis, cum expedire iudicabit, eos remouere, et alio transferre; ipsisque, vt supersedeant iniungere, ac alios in eorum locum substituere. Paul. iij. pag. 31.

§. 4.

[note: Facultas celebrandi contractus. ] Omnis facultas celebrandi contractus est penes Praepositum Generalem. Pius v. pag. 102. et seq.

§. 5.

[note: Facultas declarandi dubia Constitutionum, etc. ] Facultate concessa Ordini Praedicatorum possunt Praepositi Generales Societatis, auctoritate Apostolica declarare (quoad serenitatem illarum conscientiarum, quae sibi subiectae sunt dumtaxat) dubia, quae super nostris Constitutionibus, priuilegijs, indultis, gratijs, et exemptionibus a Sede Apost. concessis, et concedendis emerserint. Iul. ij. in priuilegijs Praedicat. fol 173.

§. 6.

[note: Dubia Constitutionum, etc. ad Generalem remittenda. ]. Si quid dubij de pertinentibus ad Institutum, Constitutiones, et priuilegia Societatis


page 95, image: s095

oriri contigerit, ad Sedem Apostol. vel ad Generalem Praepositum, aut ad eos, quibus id ipse commiserit, referatur. Gregor. xiij. in sua Constit. pag. 234.

[note: Declaratio praecedentis. ] Haec facultas intelligitur iuxta Canonem XXI. Quartae Congregationis generalis.

§. 7.

[note: Facultas communicandi bona spiritualia Societatis. ]. Facultate concessa Minoribus potest Praepositus Generalis communicare suffragia indulgentiarum, orationum, ac beneficiorum spiritualium totius Societatis, Procuratoribus, et alijs quibuscumque deuotis, et benefactoribus eiusdem Societatis. Vrbanus quintus in Monum. Minor, fol. 261. pag. 1 concess. 671.

§. 8.

[note: Transumpta seu copiae priuilegiorum valent, si manu alicuius notarij signatae sint. ] Per priuilegia Eremitarum Sancti Augustini omnia exemplaria, seu transumpta priuilegiorum, quae Societati fuerint concessa per breue, vel supplicationem cum clausula, vt sola signatura sufficiat, si manu alicuius Praelati, aut publici Notarij signata, aut Generalis Praepositi sigillo firmata fuerint, eamdem omnino vim habent, tam in iudicio, quam extra, ac si plumbeo sigillo obsignata essent. Iul. ij. et Leo X. in priuilegijs eiusdem Ordinis fol. 42. et 47. Habeturque in Monum. Minor.


page 96, image: s096

fol. 267. pag. 2. et seq. concess. 698. et in Supplem. eorumdem fol. 123. pag. 1.

§. 9.

[note: Eligere Superiores est Generalis. ] Electio Superiorum tam Prouincialium et Visitatorum, quam quorumcumque localium penes est Praepositum Generalem. Greg. XIV. in Constit. pag. 286.

§. 10.

[note: Gradum conferre. ] Graduum discretio, et officiorum distinctio est in manu Generalis. idem pag. 287.

§. 11.

[note: Auctoritas, etc. Generali conseruatur. ] Omnis auctoritas, omnesque facultates per dictae Societatis Constitutiones, et Apostolica diplomata Generali concessae, inuiolatae conseruentur. idem pag. 287.

§. 12.

[note: Facultas corrigendi, etc. ] Omnes facultates ad correctionem et punitionem alijs Ordinibus concessae, Societati, eiusq. Praeposito conceduntur. idem pag. 288.

§. 13.

[note: Perpetuitas, etc. Generalis. ] Perpetuitas Generalis, et electio ad vitam, eiusq. in Vrbe ordinaria residentia, et sub vno capite omnium nationum collectio, confirmantur, et approbantur. Paul. v pag. 322.

Vide ver. Benedicere. ver. Communicatio gratiarum. §. 4. ver. Notarius. verb. Collegia. et alibi saepe in hoc Compendio.



page 97, image: s097

Gradus. §. 1.

[note: Facultas promouendi ad gradus in vniuersitat. ] Scholares Collegiorum Societatis existentium in Vniuersitatibus alicuius Studij generalis degentes, si praeuio rigoroso, et publico examine in eisdem Vniuersitatibus reperti fuerint idonei, et Rectores Vniuersitatum eos gratis promouere recusauerint, in praedictis Collegijs a Praeposito Generali, vel de eius licentia a quouis ex inferioribus Praepositis, vel Rectoribus huiusmodi Collegiorum, cum duobus vel tribus Doctoribus, seu Magistris per eosdem eligendis, promoueri possunt ad Baccalaureatus, et Magisterij, Licentiaturae, ac Doctoratus gradus. Iul. iii. pag. 69.

§. 2.

[note: Facultas promouendi extra Vniuersitates. ] Iidem Scholares Collegiorum existentium extra Vniuersitates, absoluto suorum studiorum cursu, et rigoroso examine praecedente, a Praeposito Generali, vel de eius licentia a quouis ex Praepositis, vel Rectoribus huiusmodi Collegiorum cum duobus, vel tribus Doctoribus, vel Magistris per eosdem eligendis


page 98, image: s098

ad praedictos gradus possunt promoueri. Iul. iii. vbi supra.

[note: Quinam Scholares. ] Nomine Scholarium in ijs duobus §§. intelliguntur Scholares qui sunt de Societate.

§. 3.

[note: Quinam ex externis promouendi. ] Praepositus Generalis per se, vel aliquem ex Praepositis, vel Rectoribus Collegiorum nostrorum, tam in Vniuersitatibus studiorum generalium, quam extra illas existentium, in quibus ordinarie studiorum Artium liberalium, et Theologiae lectiones habebuntur, cursusq. ordinarij peragentur, nostrae Societatis Scholares, et pauperes externos, quidictas lectiones frequentauerint, et etiam diuites, si Vniuersitatum officiales eos promouere recusauerint, cum per examinatores nostrae Societatis idonei sint inuenti (solutis tamen per diuites suis iuribus Vniuersitatibus) in nostris Collegiis quarumcunque Vniuersitatum, et in aliis extra Vniuersitates consistentibus, quoslibet alios Scholares, qui sub eorumdem Collegiorum Obedientia, directione, vel disciplina studuerint, ad praedictos gradus, ac alias in reliquis iuxta tenorem literarum Iulij iii. promouere possunt. Pius iv. pag 85. et seq.



page 99, image: s099

§. 4.

[note: Possunt promoueri per Praefectum. ] Potest Praepositus Generalis praedictos gradus, prout dictum est, conferre per Praefectum studiorum cuiuslibet Collegij Societatis, in quo Artium, vel Theologiae facultates pro tempore legentur. Greg. xiii. pag. 189.

§. 5.

[note: Gaudent priuilegijs, etc. ] Quicumque per Nostros modo praedicto ad gradus promouentur, gaudere possunt omnibus priuilegijs, et praerogatiuis, quibus gaudent qui in Vniuersitatibus rigoroso examine praeuio, ac alias iuxta inibi obseruari solitos, et requisitos vsus promouentur. Iul. iii. ac Pius iv. pag. 69. et seq. et pag. 86.

§. 6.

[note: Gradus iudicium, etc. Generali reseruatur. ]. Graduum discretio, et iudicium, atque Coadiutorum tam spiritualium, quam temporalium, simulq. Professorum promotio iuxta Constitutiones in manu Praepositi Generalis est. Greg. xiv. constit. pag. 287.

§. 7.

[note: Tempus promotionis. ] Tempus promotionis ad huiusmodi gradus nullo modo certum, seu determinatun esse oportebit. Greg. xiv. constit. pag. 287.



page 100, image: s100

§. 8.

[note: Qui ad gradum admittendi. ] Selecti tantum spititus et doctrinae viri, et multum diuq. exercitati, ac in varijs probationibus virtutis et abnegationis ipsorum cum omnium aedificatione et satisfactione satis cogniti admittendi sunt ad gradus, et nonnisi cum Societati, vel eius Generali fuerit ab eis plene in Domino satisfactum. Greg. xiv. constit. pag. 287.

§. 9.

[note: Mutatio gradus prohibita. ] Ad professionem, et cuiuscumque gradus mutationem nemni aspirare licet. Greg. xiv. constit. pag. 289.

[note: Quibus Superioribus reseruentur. ] Facultates promouendi, de quibus in superioribus §§. quoad nostros reseruantur Praeposito Generali: Quoad externos vero conceduntur Prouincialibus per se, vel per Rectores, aut studiorum Praefectos exercendae. Nam Restoribus, et Cancellarijs Vniuersitatum quoad externos manet sua facultas.

Vide verb. Scholae. §. 3.



page 101, image: s101

Gratiarum vsus. §. 1.

[note: Vbique gaudemus priuilegijs, etc. ] Posse Praepositum Generalem, et Societatem vbique locorum iuxta nostri Instituti rationem, Constitutiones, ac modum procedendi proprium, peculiaresque obseruationes, et consuetudines, vti, frui, et gaudere omnibus facultatibus, et priuilegiis, alijsq. gratijs sibi, seu Domibus Collegijs, locisq. nostris communiter vel diuisim vigore quarumcumque facultatum etiam ad instar, aut aeque principaliter, etiam per communicationem, seu alias quomodolibet concessis. Decreuit, et concessit Greg. xiij. pag. 139.

Vide verb. Absolutio. §. 11.

§. 2.

[note: Per bullam Cruciatae et Iubilaei non derogatur priuilegijs et regulis. ] Gregorius xiij. die 29. Octobris 1584. Viuae vocis oraculo declarauit mentis suae non esse, vt per Bullas Cruciatae, aut Iubilaeorum, vel alias similes concessiones sub quacumque derogatione, aut tenore, etiam si in eis dicatur, quacumque prohibitione sublata, vel etiam Viuae voc. orac. Poenitentiarijs S. Petri, aut quibusuis alijs hactenus factas, vel in posterum


page 102, image: s102

faciendas, censeatur derogatum priuilegijs, Regulis, aut Ordinationibus Societatis, praecipue vero indulto illi per eumdem Greg. xiij. die iij. Maij 1575. concesso, scilicet ne personis [note: Interdicitur vsus. ] Societatis, absque expressa Superiorum eorumdem licentia, vti liceat facultatibus in Iubilaeis, Bullis Cruciatae, Confessionalibus, aut alijs quibusuis Apostolicis indultis, quomodocunque hactenus concessis, et in posterum concedendis Declarauit praeterea posse Superiorem, dum huiusmodi licentiams concedit, limitare eam ad vsum vnius, aut alterius facultatis, et prohibere vsum reliquarum, etiam eadem Bulla, aut indulto contentarum. In Viuae voc. orac. fol. 134.

Habitus.

[note: Qualis habitus Societatis. ] Sacerdotes Societatis quoad habitum pertinet, honestorum Sacerdotum communem, et approbatum vsum sequentur. Iul. iij. p. 59.

Haeretici.

[note: Facultas in terris haereticorum, etc. commorandi. ] Possunt Nostri in excommunicatorum, et haereticorum vel schismaticorum seu infidelium,


page 103, image: s103

terris libere commorari, et cum eisdem conuersari (de licentia tamen Praepositi Generalis) et ab eis tunc, et etiam quando per ipsas illos transire contigerit, necessaria vitae deposcere, ac recipere. Paul. iij. pag. 36.

[note: Communicatur omnibus] Omnes hoc priuilegio vti poterunt.

Vide quae habentur verb. Absolutio §. 2. et 5. adiunctis ijs, quae ad verb. Bulla Coenae dicuntur. Vide etiam et quae habentur verb. Inquisitor haereticae prauitatis.

Homicidium.

Vide verb. Dispensatio.

Horae Canonicae. §. 1.

[note: Facultas postponendi officium Missae. ] Possunt Nostri ex facultate Praepositi Generalis, aut eius, quem ipse ad id substituerit, sine scrupulo officium diuinum Missae postponere iustis de causis, super quo conscientia licentiam impartientis oneratur. Iul. iij. p. 68.



page 104, image: s104

[note: Quibus communicetur. ] Hac facultate dum opus fuerit, vti poterunt itinerantes. Reliqui vero ex concessione Superioris.

§. 2.

[note: Quando tempus officij praeueniri possit. ] Ratione itineris, aut alterius occupationis, quando creditur, quod maiori cum deuotione dicetur Diuinum officium, potest illud a Nostris recitari mane totum vsque ad Completorium inclusiue. Pius V. Minor. vt in manuscrip. fol. 79. pag. 2.

§. 3.

[note: Ante solis occasum. ] Potest a Nostris absque vllo scrupulo matutinum officium ante solis occasum recitari. Idem Pius V. eisdem vbi supra.

§. 4.

[note: Defectus quomodo supplendi. ] Quando aliquid Diuini officij (non tamen ex dolo) omittitur, possunt Nostri illud supplere, dicendo psalmum aliquem, aut orationem Dominicam, aut salutationem Angelicam. Innocen. viij. Minor. vt habetur in Monum. fol. 69. concess. 149. et in Supplem. fol. 99. concess. 362.

§. 5.

[note: Quomodo defectus supplendi in horis recitandis. ] Nostri in foro conscientiae dicendo horas, et alia officia Diuina satisfaciunt praecepto cap. Dolentes. de celebrat. Miss. de dicendo


page 105, image: s105

studiose pariter, et deuote, etiam si propter aliquam fatigationem, vel aliam causam dicant sedendo, aut deambulando, vel non integre proferendo verba, prout sunt scripta propter negligentiam, aut imperitiam, vel malam prolationem, naturalem, propter defectum linguae, seu alias qualitercumque ore imperfecto dicant, aut cum mentis distractione, et sensuum vagatione, dum tamen non ex malitia hoc faciant. Et quod qui cum talibus male proferentibus, vel alios supradictos defectus facientibus, dicunt officium, non teneantur recitare ab alijs imperfecte dicta, aut ab eis non integre audita propter distantiam localem, vel strepitum, seu aliam causam: sed satisfaciant praecepto Ecclesiae qualitercumque audiendo, quae alij debent dicere. Concessit Leo X. Minor. vt in eorum Supplem. fol. 59. pag. 1. concess. 169. adiuncto. fol. 60. pag. 1.

§. 6.

[note: Non tenemur in choro recitare. ] Non tenentur Nostri dicere horas Canonicas in choro. Paul. iij. Iul. iij. et Gregor. xiij. pag. 8. 59. et 131.

[note: Indulgentia in horis recitandis. ] Quam Indulgentiam consequantur Nostri recitantes diuinum officium ex libro, Vide infra verb. Indulgentiae. §. 18. Vide etiam, quae habentur verb. Interdictum. §. 7. et verb. Infirmi.



page 106, image: s106

Ieiunium. §. 1.

[note: Ientaculum matutinum. ] Possunt Nostri per facultatem factam omnibus de Congregatione sanctae Iustinae de Padua, dum in Quadragesima, et Vigilijs, quae ieiunantur de praecepto, equitando iter faciunt, sumere mane aliquid per modum consuetae colationis, et vesperi coenare. Sixtus quartus, vt in impressis. fol. 123. pag. 1.

§. 2.

[note: Anticipatio horae Ieiunij. ] Per facultates Minorum possunt Nostri sine violatione ieiunij, maxime Concionatores, cum actu concionantur, iuxta suam consolationem anticipare, vel postponere horam commestionis, et serotinae colationis. Conconcessit Leo X. vt in Supplem. fol. 39. pag. 1. concess. 282.

Hanc facultatem ex causa communicare poterunt omnes Superiores.

Vide verb. Dispensatio. § 7.



page 107, image: s107

Immunitas. §. 1.

[note: Confugientes ad nostras Ecclesias non possunt capi. ] Confugientibus ad nostras Ecclesias, manus violentae inijci prohibentur a quocumque sub poena excommunicationis latae sententiae. Concessit Clem. vij. Ordini S. Ioannis Hierosolymitani, et literae sunt insertae, et confirmatae a Pio iv. Anno 1560. et habentur in libro priuilegiorum eiusdem Religionis. fol. 19. et apud nos in manuscrip. fol. 74. pag. 1.

§. 2.

[note: Nomine Ecclesiarum veniunt etiam Domus, etc. ] Fugientes ad nostras Ecclesias securitate gaudent: appellatione autem Ecclesiarum veniunt Domus nostrae, seu Collegia Societatis cum hortis, hortalicijs, claustris, officinis, et locis omnibus infra illarum ambitum inclusis. Concessit Innocen. viij. Seruitis. sub Datum Romae apud S. Petrum Anno 1487. vj. Kal. Iunij. Pontificatus sui Anno iij. et refertur in manuscript. fol. 51. pag. 1.

Vide verb. Communicatio gratiarum. §. 2. et quod habetur verb. Ecclesia. §. 5.



page 108, image: s108

Impetrare.

Vide loca quae citantur infra verb. Indulta.

Incarcerare.

Vide verb. Correctio. §. 2. et verb. Exemptio. §. 12. et verb. Apostata. §. 5.

Indulgentiae. §. 1.

[note: Indulgentiae Stationum Vrbis. ] Possunt Nostri Indulgentias omnium Stationum Vrbis eisdem diebus in propria Ecclesia, vel Domo consequi, dummodo visitent quinque altaria, vel in vno quinque Psalmos, aut si nesciunt legere, alias Orationes dicant. Pius v. in Viuae voc. orac. pag. 52.

§. 2.

[note: Idem. ] Easdem Stationum Indulgentias consequutur


page 109, image: s109

Nostri visitando aliquam Societatis Ecclesiam, vel aliam, in qua pro tempore ex Obedientia esse contigerit, si inibi ante illius Altare maius quinquies orationem Dominicam, et toties salutationem Angelicam deuote dixerint, vt concessum est Minimis per Iul. ij. prout habetur in Compen. Minor. verb. Indulgentiae Stationum quoad fratres. §. 10. et per concessionem factam Minoribus, et Praedicatoribus, ab Innocen. viii. Easdem indulgentias, et alias nobis concessas in nostris Ecclesijs consequuntur Nostri, qui per Obedientiam [note: Consequuntur etiam nostri extra Domos, et Collegia. ] extra Domos, et Collegia reperiuntur, dicendo quinquies Pater noster, et Aue in quacumque Ecclesia, et loco ea dixerint pro intentione, et proposito illius Indulgentiae. Similiter [note: Similiter infirmi, etc. ] infirmi eadem recitando in valetudinarijs, et cellis, ac etiam lectulis, quando commode aliter non possunt. Habetur in Monumen. fol. 69. concess. 160. et in Supplemen. fol. 100. concess 390. Et generaliter quando aliqua necessitate, vel infirmitate essent praepediti, vel in itinere constituti, ita quod Ecclesias pro consequendis Indulgentiis, et aliis gratiis Societati concessis adire non possunt, illas consequentur dicendo duntaxat illud, quod in Ecclesia dicturi erant. Habetur in summurio priuilegiorum sanctae Iustinae in priuilegiis impressis fol. 121. pag. 2.



page 110, image: s110

§. 3.

[note: Quomodo consequi possumus Indulgentias Vrbis, etc. ] Quicumque Nostrorum quinquies Pater, et Aue, cum Gloria Patri ad finem cuiuslibet pro felici statu sanctoe matris Ecclesiae, et semel Pater, et Aue pro intentione concedentis cum Gloria Parri, similiter ad finem dixerit quacumque hora diei, vel noctis, et quocumque loco dicantur, scilicet choro, Ecclesin, Claustro, Oratorio, ac Cella consequetur Indulgentias tam Vrbis, quam Hierusalem, et sancti Iacobi in Compostella, ac quam consequuntur visitantes secunda die Augusti Ecclesiam sanctae Mariae Portiunculae, siue de Angelis in Assisio. Leo x. Minor. Habetur in Comp. Minor. verb. Indulgentiae stationum, quoad. fratres. §. 15. et in Supplem. fol. 60. pag. e. concess. 180. adiuncto fol. 42. pag. 2. ad finem concess. 134.

§. 4.

[note: Plenaria pro ingressu, etc. ] Ommes personae quae recipiuntur in Societate, in earum ingressu, et morte, Plenariam omnium sirorum peccatorum veniam, et Indulgentiam consequuntur. Iul. ij. Minimis, vt in eorum priuilegijs. fol. 33. pag. 1.

§. 5.

[note: Plenaria diebus Dominicis, et Festis B. Virginis. ] Sacerdotes nostri, qui Dominicis diebus, aut in solemnitatibus Domini, aut B. Mariae


page 111, image: s111

celebrant; item et Nostri omnes, quando com municant, Indulgentiam plenariam consequuntur. Innocen. viii. vt in Monum. fol. 69. concess. 148. et 150. et in Supplemen. fol. 43 pag. 1. concess. 137.

§. 6.

[note: Indulgentia pro Corona D. N. ] Toties quoties Nostri Coronam Domini Iesu, quae dicitur continere 33. Pater noster, et totidem Aue Maria, et Coronam B. Mariae Virg. 63. Aue Maria, et de decem in decem vnum Pater noster, dixerint: Plenariam Indulgentiam consequuntur. Infirmi vero, ac senes in decrepita aetate constituti eandem lucrabuntur dicendo vnum Psalmum, vel Hymnum Virginis, vel Domini Nostri. Concessit Leo x. vt in Supplem. Minor. fol. 42. pag. 2. ad finem cum sequen. adiuncto. fol. 60. pag. 2. concess. 180.

§. 7.

[note: Supradicta Indulgentia per modum suffragij. ] Praedictae Indulgentiae de Corona, Domini Saluatoris, et B. Virginis, et similes concessae per Leonem decimum, vsque ad quartum sui Pontificatus annum die 3. Februarii, eiusq. Praedecessores, possunt per Nostros animabus Defunctorum per modum suffragii applicari. Concessit idem Leo x. Minor. vt in eorum Supplemen. fol. 94. concess. 302.



page 112, image: s112

§. 8.

[note: Plenaria pro Cantico graduum. ] Dicentes Canticum Graduum, Indutgentiam plenariam consequuntur. Leo x. Minorsanctae Clarae, vt refertur in Compen. Minor. verb. Indulentia plenaria quoad fratres. §. 19.

§. 9.

[note: Plenaria pro ad Congregationem generalem venientibus. ] Possunt nostri Confessarii iis, qui ad generalem Congregationem veniunt, vel tunc, vel infra 20. dies sequentes, Plenariam Indulgentiam impartiri. Sixt. iv. Cisterciens. in manuscr. fol. 47.

§. 10.

[note: Plenaria in visitatione Collegioram, etc. ] Omnes Prouinciales, peracta visitatione ordinaria in Domibus, et Collegiis suae Prouinciae, habent facultatem concedendi Indulgentiam plenariam omnibus cuiuslibet Domus, seu Collegii sic visitati. Concessit Leo x. Minor. vt in eorum Supplem. fol. 93. pag. 1. concess. 285. Et hoc ipsum possunt Visitatores finita visitatione. vt infra verb. Visitatores.

§. 11.

[note: Possumus in nostris Ecclesijs lucrari plenarias, et non plenarias Romae. ] Omnes Indulgentias plenarias, et non plenarias, quae sunt Romae in singulis Ecclesiiis, quocumque tempore et die, eodem


page 113, image: s113

tempore, et die possunt Nostri in nostris Ecclesijs lucrari. Sixt. iv. Minor. vt in eorum supplemen. fol. 97. pag. 2. concess. 351. Et per [note: Indulgentia pro nostris vbique. ] literas Gregor, xiii. nobis concessas, Nostri in qualibet mundi parte existentens, ante Altare sanctissimi Eucharistiae Sacramenti in nostris Ecclesijs orationes ad Deum fundendo pro sanctae Ecclesiae Romanae exaltatione, haeresum extirpatione, et inter Principes Christianos fouenda pace, aut alias pro cuiuscunque peculiari deuotione, consequuntur omnes Indulgentias etiam plenarias, et peccatorum remissiones, quas consequerentur, si Indulgentiarum ipsarum diebus Ecclesias, et loca pia his decorata in locis, in quibus Nostros moram trahere continget, visitarent Greg. xiij. pag. 197

§. 12.

[note: Pro visitantibus Ecclesias nostras. ] Per concessionem vero Leonis x. omnes Indulgentiae concessae visitantibus Domos, Ecclesias, et Oratoria Mendicantium, sunt concessae similiter nobis visitantibus nostras Ecclesias, Domos, vel Oratoria perinde ac si cuilibet Ecclesiarum nostrarum, Domuum, et Oratoriorum vbilibet consistentium [note: Pro nostris visitantibus nostras Ecclesias. ] concessae fuissent. Habetur in supplemen. Minor. fol. 56. concess. 157. Et similiter Nostri visitando Ecclesias nostras, consequi possunt eodem modo Indulgentias, quas


page 114, image: s114

tunc consequerentur, si visitarent quasuis Ecclesias aliorum Ordinum, etiam non Mendicantium, Congregationum, et Confraternitatum, et aliorum piorum locorum iuxta communicationem, quam habemus de qua supra Verb. Communicatio gratiarum. §. 3

[note: Quaenam excipiantur. ] Excipi tamen debent ab his, quae hoc §. continentur Indulgentiae concessae pro festiuitatibus Sanctorum cuiusuis praedictorum Ordinum, aut Congregationum etc. pari ratione iuxta eaquae dicuntur a Collectorem in Compen Minor. Verb. Interdictum. 2. Concess. 10.

§. 13.

[note: Indulg. plenaria pro Miserere. ] Dicentes vnum Miserere, Indulgentiam plenariam consequuntur. Concessit Sixt. iv. vt est in priuilegijs Canonicorum Regular. Lateranen. et habetur in manuscript. fol. 50. pag. 2. in fine. Dicentes autem vnum Miserere [note: Indulgent. Vrbis. ] in quolibet Altari, consequuntur Indulgen tias Vrbis, illius diei. Concessum eisdem, vt habetur in d. p.

§. 14.

[note: Indulg. plen. dicentibus Missam Concept. B. V. ] Nostri, qui dicunt Missam Conceptionis B. Virginis, vel audiunt illam, ac intendunt orare pro Leone x. qui id concessit, et pro vniuersali Ecclesia, Indulgentiam plenariam


page 115, image: s115

consequuntur. Habetur in Compen. Min. verb. Indulgentia plenaria quoad fratres. § 17. et 18.

§. 15.

[note: Indulgentia plenissima pro nostris in mortis articulo. ] In mortis articulo Confessarius Societatis potest Nostris plenissimam Indulgentiam impartiri, et reseruatur vero articulo mortis. Concessit Sixt. iv. Cistercien. vt est in manuscrip. fol. 47. pag. 1.

§. 16.

[note: Indul. plen. pro nostris in mortis articulo nomen Iesu nominantibus. ] Quicumque ex Nostris poenitens, et contritus nomen Iesu in mortis articulo nominauerit, plenariam omnium peccatorum suorum, etiam de quibus, nisi morte praeueniretur, confiteretur, Indulgentiam consequitur. Concessum est per Leon. x. Confraternitati Charitatis de Vrbe, vt habetur in priuilegijs impressis. fol. 72. pag. 2. et 135. pag, 2.

§. 17.

[note: Nostri recitantes Psal. Miserere, etc. Indul. totius orbis consequuntur. ] Nostri dicentes in Ecclesia singulis diebus in perpetuum, Psalmum Miserere cum Oratione pro Pontifice, scilicet, Deus omnium fidelium pastor, etc. Vel Omnipotens sempiterne Deus, etc. lucrantur omnes, et singulas Indulgentias, quae sunt concessae Ecclesijs, et locis totius orbis. Concessit


page 116, image: s116

Iul. ii. personis Congregationis Lateranensis, Anno 1506. j. Iul. in manuscript. fol. 50. pag. 2.

§. 18.

[note: Recitanti officium per librum Indul. ] Qui soluerint officium diuinum per librum, consequuntur remissionem dimidiae partis peccatorum commissorum illa die, qua praedictum soluunt officium. Concessit Leo x. Minor. vt in Supplemen. fol. 94. pag. 1. concess. 294.

§. 19.

[note: Euntium ad Congreg. gener. Indulg. ] Euntibus per Obedientiam ad Congregationem generalem, conceditur Indulgentia vnius anni, et 40. dierum. Euntibus autem ad Congregationem prouincialem, centum dierum. Habetur in Comp. Minor. verb. Indulgentia non plenaria, quoad fratres. §. 1.

§. 20.

[note: Flectentium genua in vers. Te ergo Indulg. ] Cum cantatur in Matutino Te Deum laudamus; flectentes genua in versiculo, Te ergo quaesumus, etc. tres quarantenas. Et ad Gratias agamus, in Praefatione, centum dies Indulgentiae confequimur: sufficit tamen Sacerdotibus si in Missa, ad Gratias agamus, se inclinet. Ita ex priuileg. Carthusien. habetur manuscrip. fol. 48. pag. 1.



page 117, image: s117

§. 21.

[note: Indulg. liberandi animam a Purgat. ] Sabbato in Ramis Palmarum, possumus liberale vnam animam a Purgatorio, dicendo Psalmos poenitentiales, vel quinquies Pater noster, et Aue Maria, ante Sacramentum Altaris. et pro Papa Leone X. qui id concessit vnam Coronam B. Virginis. Idemque pariter possumus in die festo sancti Ioannis Euan gelistae, et die eiusdem ante portam Latinam. Concessum est Minoribus, vt in eorum Suppl fol. 61. pag. 1. concess. 184.

§. 22.

[note: Indulg. pro nostris orantib. pro exsistentibus in peccat. mor. ] Tam Nostri, quam quilibet alij Christi fideles dicentes 15. Pater, et Aue pro existentibus in peccato mortali, toties quoties id fece rint, tertiae partis peccatorum remissiones consequuntur Habetur in Supplemen. Minor. fol. 94 pag. 2. concessi. 300.

§. 23.

[note: Indulg. plen. pro visitantibus nostras Ecclesias. ] Omnes Christi fideles, qui vere paenitentes, et confessi, ac communicati in die Circuncisionis, vel alio, per Praepositum Generalem, seu per Superiorem loci visitandi, semel pro semper nominando, aliquam Ecclesiam, seu Capellam, aut pium locum Societatis, vbicumque Nostros habitare contigerit, dummodo si sint plures Ecclesiae Societatis in eadem


page 118, image: s118

ciuitate, terra, aut loco, vna tantum ad id per Praepositum Generalem statuatur annis singulis, praeterquam Iubilaei, a primis Vesperis vsque ad occasum Solis eiusdem diei, deuote visitauerint, et ibi quinquies orationem Dominicam, et totidem salutationem Angelicam recitauerint, vel alias ad Deum orationes pro S. Matris Ecclesiae exaltatione, fideique Catholicae incremento effuderint plenariam Indulgentiam in forma Iubilaei consequentur. Greg. xiij. pag. 188. adiunctis literis Paul. III. pag. 41. et seq.

[note: Electio locorum. ] In electione autem locorum praeferatur sem per Ecclesia Domus professae.

§. 24.

[note: Indulg. pro visitantibus Ecclesias nostras in die Circuncisionis, etc. ] Quicumque Christi fideles, qui vere poenitentes, et confessi, aut propositum temporribus a iure statutis confitendi habentes, Ecclesias, et alia pia loca Societatis in diebus Natiuitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Corporis Christi, necnon diebus Veneris, et Dominicis totius anni, ac Quadragesimalibus, vsque ad octauam Paschae visitauerint, et inibi semel Pater, et Aue recitauerint, et verbum Dei, si in illis praedicetur, deuote audierint, septem annos, et totidem quadragenas, de iniunctis eis poenitentijs consequentur. Paul III. pag. 42.



page 119, image: s119

§. 25.

[note: Indulg. plen. semel in vita, etc. ] Omnes Christi fideles, qui confessi, et corde contriti fuerint, aut confitendi firmum propositum habuerint, ac in honorem, et deuotionem Passionis Christi preces deuote effuderint, et postea idoneo alicui Societatis Presbytero, aut Societati, Praepositove Generali Obedientiam praestanti confitentur, plenariam Indulgentiam semel in vita consequuntur, in forma Ecclesiae consueta. Paul. iij. in Viuae vocis orac. pag. 6. et seq.

§. 26.

[note: Indulgentia pro quottidie visitantibus Ecclesias nostras. ] Quolibet anni die, visitans Ecclesias nostras, consequitur annum, et 244. dies, et qualibet die Quadragesimae, consequitur annos quatuor, dies 236. Indulgentiae. Habetur in Monum. Minor. fol. 71. concess. 181. et 182

§. 27.

[note: Indulg. pro audientibus contiones nostrorum. ] Venientibus communiter ad sermones annuales audiendos ad loca nostra, conceduntur similiter anni tres, et dies duo indulgentiarum. Habetur in Supplem. Minor. fol. 3. concess 491. Et per concessionem Minoribus factam, conceduntur iis, qui audiunt Praedicationes Nostrorum anni quindecim Indulgentiarum. Habetur in Monum. Minor. fol. 260. concess. 649.



page 120, image: s120

§. 28.

[note: Indulg. plen. pro parentibus nostrorum. ] Patres, et Matres eorum, qui sunt de Societate praesentium, et futurorum, etiam Defunctorum in Purgatorio existentes, Indulgen tiam plenariam consequuntur. Concessit Calixtus iij. Minoribus, vt in Monum. fol. 65. pag. 2. concess. 90. prout refertur in Compen. Minor. verb. Indulgentiae, quoad seculares. 8. §. 1.

§. 29.

[note: Indulg. pro Procuratoribus nostris etc. ] Procuratores Nostri, et eorum Substituti, nec non eorum filij, parentes, fratres, et vxores possunt promereri Indulgentias Stationum Romae, sicut Nostri, recitando in nostris Ecclesijs quinque Pater noster, et Aue Maria pro Summo Pontifice, et felici statu Sanctae Romanae Ecclesiae illis diebus, sicut sunt Romae. Concessit Innocen. viij. vt habetur in Supplem. Minor. fol. 99. pag. 2. concess. 367. Per concessionem autem eisdem Minoribus factam, de qua in eorum Monum. fol. 70. pag. 2. ante finem, Medici ordinarij Nostrorum gaudent eisdem indulgentiis, quibus et Procuratores locorum.

§. 30.

[note: Indul. plen. semel in vita pro nostris, et fundatorib. etc. ] Nostri de Societate, ac eiusdem vtriusque sexus Tutores, et Fundatores, et Procuratores,


page 121, image: s121

ac eorum liberi semel in vita, et in morte plenariam omnium peccatorum veniam; et indulgentiam consequuntur. Concessum est Minimis, vt in eorum Libello fol. 33 pag. 1 et in Supplem. Minor. fol. 11. concess. 45.

[note: Communicatur etiam Nouitijs. ] Omnibus Nostris, etiam Nouitijs fit facultas censequendi non solum indulgentias hoc verb. contentas, sed et quascumque alias quomodocumque concessas, seu in posterum concedendas.

Indulta.

[note: Interdicitur vsus indultorum Pontificiorum. ] Non licet Nostris vti indultis Pontificum, aut ea postulare, aut obtenta retinere absque facultate Superiorum Societatis, iuxta ea quae habentur verb. Absolutio. §. 9. et verb. Priuilegia. §. 3. Similiter de Confessionali impetrato, Vide supra verb. Confessionale.



page 122, image: s122

Infirmi. §. 1.

[note: Commutatio officij diuini pro infirmis. ] Praepositus Generalis, et alii quibus ipse suam auctoritatem ad id communicauerit, com mutare possunt Diuinum officium Nostrorum, quos infirmitate excusandos iudicauerint, in aliud opus pium, seu leuiorem orationem, durante tamen infirmitate. Iul. iii. pag. 68.

§. 2.

[note: Satis faciunt recitando aliquos psalmos. ] Per priuilegium Fratrum S. Hieronymi, nostri infirmi, senes, ac valetudinarii, qui tenentur ad Horas Canonicas, satis faciunt recitando aliquos psalmos, vel id quod suis Confessoribus visum fuerit. Concessit Martin. v. vt refertur in Comp. Minor. verb. Infirmi. §. 11.

§. 3.

[note: Satisfaciunt audiendo ab alio. ] Per priuilegium concessum ab Eugen. iv. Fratribus S. Hieronymi, nostri infirmi seu debiles satisfaciunt Horis Canonicis, ad quas tenentur, audiendo eas ab alio, vel ab aliis recitari. Refertur in Compend. Minor, verb. Infirmi. §. 13.



page 123, image: s123

[note: Quibus communicetur. ] Facultatibus huius Verbi vti possunt omnes Superiores, et etiam Confessarij, si Superiori videbitur.

Vide verb. Indulgentiae. §. 2. et 6. et Vide etiam Verb. Professi. §. 1.

Inquisitores.

Vide verb. Exemptio. §. 3.

Institutum. §. 1.

[note: Interdicitur disputatio, vel impugnatio nostri Instituti, etc. ] Omnibus cuiuscumque status, gradus, et praeeminentiae existant, praecipitur in virtute sanctae Obedientiae, ac sub poenis excommunicationis latae sententiae, necnon inhabilitatis ad officia, et beneficia secularia, et quorumuis Ordinum Regularia, eo ipso absque alia declaratione, incurrendis, Sedi Apostolicae reseruatis; ne Societatis institutum, Constitutiones, ant Constitutionem ipsam, quam praemissorum occasione Greg. xiii. viii. Kal. Iunii 1584. edidit, aut quemuis huius, vel supradictorum


page 124, image: s124

omnium articulum, vel aliud quid supradicta concernens, quouis disputandi, vel etiam veritatis indagandae quaesito colore; directe, vel indirecte impugnare, vel contradicere audeant. Greg. xiij. in eadem Contutione pag. 233. et 234.

§. 2.

[note: Districtior praecedentis inhibitio. ] Districtius inhibetur, ne quis, siue extra, siue intra Societatem, nisi de illius Praepositi Generalis, aut inferiorum Praepositorum licentia, notationes, declarationes, glossas, vel scholia vlla super Instituto, Constitutionibus, priuilegijs, ac alijs contentis in Constitutione Greg. xiij. edita viij. Kal. Iunij 1584. facere; vel ea, nisi quantum verba ipsa sonant, interpretari, aut de eis disceptare, seu scrupulum cuiquam inijcere, vel in controuersiam, aut dubium reuocare audeat quoquo modo: nec glossas, aut interpretationes, siue impressas, siue scriptas ad id pertinentes legere, docere alijsve tradere, vendere, vel apud se retinere praesumat. Greg. xiij. in eadem sua Constit. pag. 233. et 234.

De Societatis Instituti declarat. Vide verb. Constit. §. 1. et 2. et verb. Generalis. §. 5. et 6.

§. 3.

[note: Idem per Greg. xiv. ] Ne Societatis Institutum, Constitutiones, aut decreta, vel ex ijs, aut illa concernentibvs


page 125, image: s125

quippiam impugnent, vel altetari curent; aut contra, vel praeter ea agat, vel quippiam vlli alij alterandum, praeterquam Romano Pontifici, idque immediate, vel per legatum, aut Societati, vel Praeposito proponant. Greg. xiv. Constit. pag. 229.

Interdictum. §. 1.

[note: Facultas celebrandi tempore interdicti. ] Possunt Nostri in locis, in quibus degunt, et eos pro tempore morari contigerit tempore interdicti quauis etiam Apostolica auctoritate appositi, ianuis clausis, et excommunicatis, ac interdictis exclusis, submissa voce, Missas et alia Diuina Officia celebrare, Sacramenta recipere, et alijs ministrare, dummodo ipsi causam non dederint interdicto, nec contingat id ipsis specialiter interdici. Paul. iij. pag. 34.

§. 2.

[note: Idem pro nostris familiaribus, etc. ] Si quando in terris, in quibus aliqui ex Nostris resederint, vel in eorum personas sententiam excommunicationis, aut interdicti promulgari contigerit; pueri, seu familiares, nostris seruitiis deputati, et eorum, ac Societatis


page 126, image: s126

negotiorum procuratores, et operarij huiusmodi sententijs obnoxij minime habeantur: ibique possunt audire diuina, nisi eisdem causam dederint, vel eosdem specialiter excommunicari, seu interdici contigerit. Paul. iij. d. pag. 34. et seq.

§. 3.

[note: Idem priuilegium de interdicto speciali. ] Per priuilegia Augustinianorum, quaecumque concessa sunt Societati pro tempore interdicti generalis, ea omnia concessa intelliguntur pro tempore interdicti specialis. Iul. ij. prout habetur in priuilegijs eiusdem Ordinis sol. 43. pag. 2. ante finem, vt in Supplemen. Minor. fol. 95. concess. 310.

§. 4.

[note: Priuilegium pro administrandis Sacramentis familiaribus, etc. ] Per priuilegium Monachorum S. Benedicti in in Hispania, possunt Nostri tempore interdicti generalis, vel specialis a iure, vel ab homine quomodocumque lati, libere in nostris Domibus, et Collegijs suis, Ecclesijs, aut capellis recipere ad audiendum Missam, et alia diuina officia quoscumque familiares, officiales, et seruitores cuiuscumque Domus, aut Collegij Nostrorum, ac eis Eucharistiam, et alia Ecclesiastica Sacramenta ministrare, eorumq. corpora tumulare, siue tumulari facere, dum tamen nullus istorum dederit causam interdicto, secreto tamen modo, ianuis


page 127, image: s127

clausis, et campanis non pulsatis. Concessit Eugen. iv. vt refertur in Comp. Minor. Verb. Interdictum 3. §. 11.

[note: Quomodo intelligatur. ] Quod hic de Sacramentis dicitur, intelligatur iuxta id quod verbo Familiares. §. 5. in Communicatione dictum est.

§. 5.

[note: Quaenam possint Nostri tempore interdicti. ] Possunt Nostri tempore interdicti, et cessationis a diuinis, quacumque auctoritate etiam Apostolica impositorum (dummodo huiusmodi interdicto causam non dederint, nec id eis contigerit speciliter interdici) apertis ianuis, pulsatis campanis, nominatim interdictis, et excommunicatis exclusis, Missas, processiones, et ali diuina officia solemniter in cantu celebrare, quoties professionem emiserint, aut primam Missam celebrauerint, seu eos in Ecclesijs, vel coemeterijs Domorum, vel Collegiorum, seu aliorum locorum nostrae Societatis humanda cadauera Ecclesiasticae tradere sepulturae contigerit. Leo x. eisdem Religiosis Congregationis S. Benedicti in Hispania; et refertur in Comp. Minor. Verb. Interdictum 2. §. 10.

[note: Qualis vsus. ] Possunt Nostri in Diuinis Officijs more Societatis cietatis celebrandis, et Nostrorum sepulturis, vti hoc priuilegio, vbi ceteri Religiosi


page 128, image: s128

vterentur, et Praelati non offenderentur, alioquin no vtantur.

§. 6

[note: Idem tempore cessationis a Diuinis. ] Ex declaratione facta Minoribus per Leo. x. concessum est Nostris in foro conscientiae, quod in forma obseruationis nulla sit differen tia inter cessationem a diuinis, et interdictum quodcumque. Habetur in Supplem. Mino. fol. 59. concess. 165.

§. 7.

[note: Horae canonicae tempore interdicti. ] Tempore interdicti, aut cessationis a Diuinis possumus in foro conscientiae duo, vel plures extra Ecclesiam in domibus nostris officium Diuinum dicere: et quando extra chorum horas dixerimus, si transeuntes personae interdictae casu aliquid audierint, nullam propterea [note: Non tenemur euitare, etc. ] censuram incurremus. Nec tenemut euitare laborantes in nostris Domibus, aut Collegiis, diebus, quibus laborauerint, etiam si non sint famulares, et seruitores, continui commensales nostri, et eis soluatur salarium. Concessit Sixtus iv. et habetur in Supplem. Minor. fol. 59 concess. 166. et 167.

[note: Qualis vsus. ] Non obstantibus his, quae in hoc verbo dicta sunt, mandante Episcopo, Nostri interdicta non solum a Sede Apostolica, sed etiam ab Ordinarijs promulgata publicare, ac seruare debent, vt decreuit Conc. Trid. sess. 25. c. 12. de Regul.



page 129, image: s129

Vide Verb. Conseruator §. 6. et Verb. Praelati §. 2.

Interpretatio.

Vide Verb. Declaratio.

Irregularitas.

Vide Verb. Dispensatio. et Verb. Titulus.

Iubilaeum.

[note: Tempore Iubilaei confessiones nostrorum. ] Cui possint confiteri Nostri tempore Iubilaei, Vide verb. Absolutio §. 11. Iubilaeum vero, quod Societati conceditur, habetur Verb. Indulgentiae. §. 23. vbi etiam vide quod in fine eiusdem Verbi habetur.

Iudex.

Vide Verb. Appellatio. et Verb. Conseruator.



page 130, image: s130

Iuramentum.

Vide Verb. Confessarius. §. 6. et Verb. Commutatio. §. 1.

Laici.

Vide Verb. Sacra. §. 1.

Lectores.

[note: Facultas deputandi lectores Theologiae, etc. ] Praepositus Generalis habet potestatem vbilibet deputandi Lectores Theologiae, et aliarum facultatum, quos ex Nostris in Domino idoneos iudicauerit, alterius licentia ad id minime requisita. Paul. iij. in liter. Apostolicis. pag. 42.

[note: Communicatur Prouincialibus. ] Haes facultas conceditur Prouincialibus iuxta ordinem praecriptum in eorum Regulis.



page 131, image: s131

Legata.

Legata pia, quae Societati relinquuntur, an a Superioribus commutari possint. Vide verb. Commutatio. §. 3. et 4.

Libri prohibiti. §. 1.

[note: Facultas legendi libros haereticos ad oppugnandum. ] Praepositus Generalis considerate, cum delectu, et re consultata cum suis Assistentibus, potest concedere Nostris facultatem legendi libros haereticos, et alios prohibitos, ad oppugnandum. Greg. xiij. post Pium v. vt habetur in liter. Apostolicis pag. 133

§. 2.

[note: Facultas legendi libros non haereticos, prohibitos tamen. ] Possunt Nostri vti libris non haereticis licet habeant annotationes, et scholia auctorum haereticorum, aut auctores ipsi mali sint, si libri non sint editi ad stabilienda dogmata haeretica, dummodo nomen auctoris, si sit haereticus, aut in indice prohibitus, et si quid inter legendum impium occurrerit, doleatur. ibidem, et pag. seq.



page 132, image: s132

[note: Commmunicatur Prouincialibus. ] Soli Prouinciales possunt hanc facultatem, et sequentes concedere; nisi iudicarent eandem potestatem alicui Praeposito aut Rectori magnae alicuius Domus, aut Collegij, aut alicui idoneae personae esse communicandam. quod tamen faciant considerate, et cum delectu.

§. 3.

[note: Facultas emendandi libros. ] Conceditur Nostris, qui a Superiore deputati fuerint, facultas emendandi libros eorum, qui ad nos vel in Scholis, vel extra illas recurrere solent, quando auctores pij sunt, sed habent praua scholia, vel annotationes; aut quando auctores, aut impressores sunt impii, non tamen libri; aut cum auctores sunt ethnici, sed habent scholia, annotationes, vel quid huiusmodi, propter quod prohibiti sunt, donec purgentur, dummodo errores, et nomina malorum auctorum, vel impresseroum deleantur. in d. literis Greg. pag. 134.

§. 4.

[note: Facultas libros etiam Scholasticorum. ] Concessit item Greg. quod Nostri, non solum Nostros, quos in Collegiis, aut Domibus haberent, sed etiam Scholasticorum ad nostras scholas confluentium libros ethnicorum auctorum propter scholia, annotationes, com mentaria, aut impressorum in indice prohibitos, si ad id a Praeposito Generali per se ipsum, vel per alios deputati forent, emendare,


page 133, image: s133

et scholasticis praedictis vtendos relinquere possint, deletis tamen erroribus, et nominibus auctorum prohibitorum. in d. pag. 134.

§. 5.

[note: Nostri possunt exsequi ea, quae in catalogo. etc. ] Nostri in libris suis, possunt mandare executioni ea, quae in catalogo, et decreto Sanctae Romanae, et Vniuersalis Inquisitionis praecipiuntur, ad effectum, vt illi retineri possint, ibidem.

§. 6.

[note: Supplentur omnes defectus. ] Omnes praedictae facultates, quae a Pio v. Greg. xiii. Viuae voc. orac. et quaecumque aliae super huiusmodi libris habendis, legendis, aut corrigendis, vsque ad 8. Ianuarii, Anni Domini 1575. Societati concessae sunt, approbantur, et confirmantur: omnes defectus, si qui forsan in eis interuenerunt, supplentur: et facultates ipsae, quatenus opus sit, de nouo conceduntur. in d. literis pag. 136.

[note: Conceduntur omnia praemissa non obstante Bulla. ] Praemissa omnia conceduntur non obstantibus Bullis in Coena Domini legi consuetis, ceterisque contrariis quibuscumque. ibidem, et verb. Bulla Coenae.



page 134, image: s134

Licentia.

[note: Votorum commutatio. ] An licentia nobis facta ad commutanda aliqua vota, etc. per Praelatos Ecclesiarum, expiret eorum morte. Vide verb. Sede vacante.

Lites.

Vide verb. Causa. et verb. Conseruator.

Matrimonium.

[note: Post tria vota inhabilitas ad matrimonium. ] Omnes, qui in Societatem admissi, biennio probationis a quolibet eorum peracto, tria vota substantialia, tametsi simplicia, emiserint, emittentue in futurum, inhabiles esse antequam a Societate dimittantur, ad matrimonium contrahendum; Contractusque huiusmodi nullos et irritos decreuit Greg. xiii. edita Constitutione pag. 233.



page 135, image: s135

Medici.

[note: Facultas medendi. ] Omnes Nostri, qui Medicinae periti fuerint, possunt mederi quibuscumque personis infirmis, siue nostrae Societatis sint, siue extranei, et seculares absque vllo conscientiae scrupulo, aut aliquarum sententiarum, et censurarum Ecclesiasticarum, vel aliarum poenarum incursu: quando tamen Medici seculares commode haberi non possunt; dummodo id faciant de suorum Superiorum licentia, et citra adustionem, et incisionem per seipsos faciendam. Greg, xiij. pag. 148. et seq.

[note: Conceditus Superiorib. ] Hanc facultatem concedere possunt omnes Superiores.

Quas indulgentias consequantur Medici nostri ordinarij, Vide supra verb. Indulgentiae. §. 29.

Missa. §. 1.

[note: Omnes possunt audire Missas in nostris Eccles. ] Omnes Christi fideles, qui concionibus Nostrorum interuenerint, possunt eiusmodi diebus


page 136, image: s136

in Ecclesijs, in quibus Nostri concionabuntur, Missas et alia Diuina Officia audire et Sacramenta recipere, ita vt non teneantur pro his adire suas parochias. Paul. iij. pag. 35.

§. 2.

[note: Audientes Missas in nostris Ecclesijs satisfaciunt praecepto. ] Audientes Missas in nostris Ecclesijs, Dominicis, alijsque Festiuis diebus, non contempto proprio sacerdote Parochiali, satisfaciunt praecepto Ecclesiae, nec in aliquam labem peccati mortalis, poenamve propterea incurrunt. Concessit Leo x. vt habetur in Suppl. fol. 27. pag. 2. concess. 90. Idemque postea confirmauit ipsemet Leo, vt in eodem Suppl. fol. 46. in sine, et sequenti.

§. 3.

[note: Possunt Nostri celebrare ante auroram, etc. ] Possunt Presbyteri Societatis celebrare Missas per horam ante auroram, et infra horam post meridiem, itineris, vel alterius legitimi impedimenti causa, de licentia Praepositi Generalis, vel cuiuslibet alterius ad id ab eo deputati. Greg. xiij. pag. 289.

[note: Communicatur Superioribus [correction of the transcriber; in the print Superiobus]. ] Haec facultas communicatur omnibus Superioribus, et ijs quibus ipsi commiserint.

Vide verb. Altare. et verb. Horae Canonicae. §. 1. et 5. et verb. Interdictum. §. 4. et 5.



page 137, image: s137

Missiones.

Vide verb. Generalis. §. 2. et 3. et verb. Praelati. §. 1.

Moniales.

An Nostri possint compelli ad Monialium curam recipiendam, etc. Vide verb. Exemptio. §. 10.

Notarius.

[note: Facultas deputandi Notarios, etc. ] Praepositus Generalis, ac Prouinciales in vnaquaque eorum Prouincia possunt creare, et deputare in notarios, vnum, duos, tres quatuor, vel quinque, aut plures Religiosos Societatis, qui probi sint, et fide, doctrinaque idonei, qui intimare possint, quoties requisiti fuerint, omnia, et: singula mandata, priuilegia, concessiones, et indulta, ac Societati, seu eius personis concessa, et emanata, rescripta Apostolica, quibusuis personis seculaeribus,


page 138, image: s138

aut Ecclesiasticis; eosque monere, et requirere, iuxta praedictorum tenorem, aliaq. omnia opportuna exequi, et de his publica coram testibus requisitis instrumenta conficere, quibus eadem adhibeatur fides in iudicio, et extra, ac si per alios authenticos notarios fuissent authenticata; ac eosdem sic intimatos, monitos, et requisitos eis arctari debere. Concessit Pius v. Ordini Praedicatorum, adiecta poena suspensionis a Diuinis quoad Archiepiscopos, et Episcopos; et excommunicationis ipso facto quoad inferiores, adiectis item maximis clausulis derogatorijs. Habetur in priuilegiis impressis. fol. 192. cum seq. et in dicto priuilegio fit ampla derogatio etiam Conciliorum.

[note: Communicatur Prouincialibus. ] Facultas haec communicatur Prouincialibus. qua tamen non vtantur nisi quando praedicta per externos commode fieri non poterunt.

Nouitij. §. 1.

[note: Superiores admittunt. ] Tam in eorum admissiones ad Societatem, quam ad Scholasticorum vota post biennium


page 139, image: s139

nouitiatus iuxta Societatis morem per Superiores admittendi sunt. Gregor. XIV. Constit. pag. 287.

§. 2.

[note: Superiores tam in Nouitijs admittendis, quam in dispensationibus cum eis retinent auctoritatem, etc. ] Tam in Nouitiis, cuiuscumque generis illegitimis admittendis, quam in dispensationibus ad quaelibet officia, gradus, et dignitates in Societate ipsis cuiusuis generis illegitimis concedendis formam, et rationem omnimodam in illis Apostolicis diplomatis, ac priuilegiis quibusuis, necnon in Constitutiobus, Decretis, et Regulis expressam libere, et licite prosequi, et retinere posse Societatem decernit, et quatenus opus sit de nouo concedit Greg. XIV. in literis pag. 298.

Officia. §. 1.

[note: Absolutio ab officijs. ] Absolutio ab Officiis, aut priuatio a nullo Iudice peti potest. Paul. iij. pag. 31. Propriiq. [note: Officiorum distributio. ] cuiusque gradus iudicium, et officiorum discretio, ac distributio tota est in manu Praepositi Generalis, vel eorum, quos ipse sibi ea cum auctoritate substituerit. Iul. iii. pag. 54.



page 140, image: s140

§. 2.

[note: Facultas circa officium. ] Facultas Officium anteponendi, et postponendi penes est Societatem. Iul. iii. pag. 68. Eamque facultatem extendit, vt illud possit etiam Missae sacrificio ex causa postponi idem Pontifex.

[note: Omnibus Sacerdotibus conceditur. ] Haec facultas conceditur omnibus Sacerdotibus.

Oracula.

[note: Valor viuae vocis oraculi. ] Non minoris sunt efficaciae, et valoris Vinae vocis oracula, quam si per Bullam, aut Breue ad perpetuam rei memoriam essent concessa, et hoc in foro conscientiae tantum. Concessit Leo x. Minoribus, vt in Suppl. fol. 58. pag. 2. et concess. 161.

Vide verb. Communicatio gratiarum. §. 6.



page 141, image: s141

Oratoria.

[note: Facultas celebrandi in Oratorijs, etc. ] Datur facultas, vt in Oratoriis, et Capellis, quae Prouinciales Societatis per seipsos in Domibus, Collegiis, et aliis locis, vbi aliqui Societatis residebunt, approbauerint; et ad Diuinum cultum duntaxat deputauerint, Missae, et alia Diuina Officia celebrari possint, nullius alterius, ad id requisita licentia. Greg. xiii. pag. 143.

[note: Conceditur Prouincialibus. ] Non vtentur Prouinciales hac facultate, nisi in locis remotis ab oppidis, in quibus Ordinarij existunt, aut vbi probabiliter timetur, quod illi cum opus fuerit, difficiles se exhibe[?]unt ad huiusmodi Oratoria deputanda.

Ordines. §. 1.

[note: Facultas ad sacros Ordines, etc. promouendi. ] Potest Praepositus Generalis praesentare nostros cuicunque catholico Antistiti, gratiam, et communionem Sedis Apostolicae habenti: isque sic praesentatos, absque omni


page 142, image: s142

promissione, vel obligatione ipsorum ordinandorum ad omnes sacros Ordines promouere. Paul. iii. pag. 36.

[note: Declaratio. ] Aduertatur hanc facultatem declarari per §. sequentem.

§. 2.

[note: Facultas nostros promouendi ante professionem. ] Nostri, qui tria vota Paupertatis, Castiatis, et Obedientiae in Societate emiserunt, de licentia Praepositi Generalis possunt promoueri ad omnes sacros Ordines, etiam ante solemnem professionem emissam, si modo sint aetate, moribus, et doctrina idonei, non obstante Constitutione sess. 22. cap. 2. de Reform, ad Regulares non professos extendit. Greg. xiii. pag. 131. et seq.

§. 3.

[note: Debeant ab Episcopis promoueri nostri sine interstitijs, etc. ] Praecipitur, et interdicitur omnibus Episcopis, et aliis Antistibus, ne a Nostris promouendis, qui licentiam a Praeposito Generali Societatis pro tempore existente, vel ab eo Delegatis habuerint, quaedam requirant, vel exigant, in literis Apostolicis proxime citandis contenta: sed ipsos etiam absque vlla functione in ipsis Ordinibus, aut obseruatione interstitiorum ad illos suscipiendos; aut Inquisitione de cantu, officiis, et ceremoniis


page 143, image: s143

Ecclesiasticis idoneitate, proprii Ordinarii licentia, et aliis in alios requisitis, ad minores, ac etiam extra tempora a iure statuta, tribus Dominicis, vel aliis Festis diebus, etiam continuis, ad sacros etiam Presbyteratus ordines promoueant, ac si illi omnibus requisitis [note: Non communicatur cum alijs. ] essent praediti. Greg. xiii. pag. 212. et sequen. Vbi etiam prohibet huius gratiae communicationem etiam iis, qui sua priuilegia cum Societate participant, et participare poterunt.

[note: Extra tempora Generali reseruatur. ] Facultates quae praecedentibus §§. continen tur, communicantur omnibus Prouinciali bus, excepta facultate extra tempora, quae in Europa reseruatur Praeposito Generali.

§. 4.

[note: Nostri post vota promoueri possunt. ] Societatis Religiosi omissis votis simplicisbus promoueri possunt ex Greg. xiii. Constit. ad Sacerdotium. pag. 298.

Paramenta.

Vide verb. Sacra. §. 2.



page 144, image: s144

Praedicatores.

[note: Facultas contionatores deputandi, etc. ] Possunt Nostri, qui idonei reperti fuerint, deputari a Praeposito Generali ad praedicandum in quibusuis locis, atque adeo in plateis Paul. iii. pag. 20. Etiamsi in sacris Ordinibus non sint constituti. Greg. xiii. pag. 255.

[note: Conceditur Prouincialibus. ] Deputatio approbatorum Prouincialibus conceditur, et quibus ipsi commiserint. Ceterum per Concilium Tridentinum sess. 5. c. 2. Nostri in Ecclesiis nostris, vt praedicare possint, vltra deputationem Superiorum, egent benedictione Episcoporum: In alienis autem, egent eorumdem Episcoporum licentia. Ipsis vero Episcopis contradicentibus Nostri, nec in nostris, nec in alienis Ecclesiis possunt praedicare: vt habetur eodem Concilio sess. 24. cap. 4. de Reform. priuilegium tamen de que supra verb. Confessarius. §. 2. vim suam retinet.

Vide verb. Confessarius. §. 2.



page 145, image: s145

Praelati. §. 1.

[note: Deputati ad ministeria Praelatorum sub correctione Societatis sunt. ] Praepositi nostrae Societatis non tenentur deputare nostros ad vllum ministerium Praelatorum, nisi auctoritate literarum Sedis Apo stolicae, quae expressam de Societate, et hoc indulto mentionem faciant: quodsi aliquos deputent nihilominus deputati sub correctione Ordinis existunt, possuntque ab eisdem Superioribus, cum id expedire iudicauerint, remoueri. Paul. iii. pag. 31.

[note: Notandum. ] Seruetur tamen quod habetur in Concilio Tridentino sess. 25. cap. 12. de Regul.

§. 2.

[note: Nullus nostrorum ab externo excommunicari, etc. potest. ] Nullus Praelatus potest contra aliquem. Nostrorum, aut contra alios nostra causa ferre sententiam excommunicationis, suspensionis, vel interdicti contra priuilegia Societatis. Per Paul. iii. concessa vsque ad xv. Kalen. Nouembris, anno Domini 1549. et si feratur, est irrita. Paul. iii. pag. 35.

Vide tamen, quae notantur Verb. Exemptio. §. 1. in fine.



page 146, image: s146

§. 3.

[note: Facultas [reading uncertain: print blotted] Superiorum in subditos. ] Omnes Praepositi Societatis, ac Rectores, quoad Religiosos Societatis, sibi subditos, possunt per seipsos idem omnino, quod possunt Episcopi in clericos, et laicos sibi subiectos, tam quoad facultatem absoluendi, et dispensandi in irregularitatibus, de quibus in Concilio Tridentino sess. 24. cap. 6. quam alias quascumque facultates. Concessit Pius v. Fratribus Praedicatoribus xxii. Iulij anno 1571. et refertur in libro priuilegiorum Minorum fol. 127. pag. 2.

[note: Reseruatur Generali. ] Haec facultas reseruatur Praeposito Generali, nisi prout in particulari suis locis reperitur communicata in hoc compendio.

Vide Verb. Sede Vacante.

Praescriptio.

[note: Praescriptio non minor 60 annis valet contra Societatem. ] Nulla praescriptio minor quam sexaginta annorum, vel contra bona, personas, et loca Societatis, etiam de rebus forsan praescriptis, in quibus adhuc istud tempus non est absolutum, et alijs in posterum omnibus futuris temporibus. Concessit Eugen. iv. de plenitudine


page 147, image: s147

potestatis, Ordini sancti Benedicti Vallisoleti, vt habetur in manuscriptis fol. 38. pag. 2. Et simile concessit etiam Iulius ii. Congregationi sancti Saluatoris, vt in eisdem manuscriptis, fol. 68. pag. 2.

Priuilegia. §. 1.

[note: Interpretatio priuilegiorum Papae reseruatur. ] Nostrorum priuilegiorum per Paul. iii. vsque ad xv. Kalend. Nouembris anno Domini 1549. concessorum, interpretatio reseruatur Sedi Apostolicae. Paulus tertius pag. 35. Quin vero inhibitum est omnibus Praelatis, ne praesumant interpretari priuilegia nobis concessa, siue clara sint, quae interpretione non indigent, fiue dubia contineaut. Concessit Clem. iv. Praedicatoribus, ac Minoribus, vt patet ex libro priuilegiorum Eremitarum sancti Augustini. fol. 77. pag. 2. Vide Verb. Institutum. §. 2.

Per hoc priuilegium non derogatur illi de quo infra §. 4. et supra Verb. Generalis §. 5.



page 148, image: s148

§. 2.

[note: Per vnum aut plures actus non derogatur priuilegijs, etc. ] Si quando contigerit per vnum, aut plures actus contra priuilegia, indulta, gratias, et immunitates Societati concessa; aut ipsorum aliquod a quocumque, cuiuscumque conditionis, dignitatis, gradus, et status existat ex negligentia, seu ignorantia praesentium, et futurorum, quibus ea conceduntur, aut alia quauis causa aliter attentari, vel obseruari, scienter, vel ignoranter; nullum tamen propter hoc praeiudicium indultis, gratijs, et immunitatibus ipsis generatur: sed illa in suo vigore, et pleno robore firmitatis perpetuo permanent. Sic habetur ex priuilegijs Canonicorum Regul. Lateranen. in manuscrip. fol 50. pag. 1.

§. 3.

[note: Interdicitur nostris procuratio, et vsus exemptionis] Nulla persona Societatis priuilegium aliquod contra communia ipsius Societatis statuta postulare audeat, aut obtentum retinere. Concessit hoc Vrbanus iv. Praemonstratensibus, vt in manuscriptis fol. 59. pag. 1. Si quae vero impetrabuntur huiusmodi a Sede Apostolica, vel eius Legatis, sub quacumque forma, vel expressione verborum, irrita sunt, et inania. Concessit Clemens vij. Abbati, et Conuentui Cistercij Cabilonen. dioecesis, habeturque in manuscriptis fol. 44.


page 149, image: s149

pag. 1. Et hoc idem latius habemus per literas Leo. x. pro Eremitis sancti Augustini, iuxta quas, si quae priuilegia a Nostris fuerint impetrata contra Regulam, aut Constitutiones, aut mores Societatis, nullius momenti, ac pro infectis habenda sunt, etiamsi a Sede Apostolica sint concessa, nisi eisdem Leonis literis de verbo, ad verbum, consentiente Societate, sit derogatum. Habetur in priuilegijs dicti Ordinis. fol. 47. pag. 1.

§. 4.

[note: In dubio in fauorem Societatis interpretandum. ] Quoties dubium fuerit in intellectu priuilegiorum nostrae Societatis, semper per Iurisperitos, et alios Iudices, in fauorem Societatis fiat interpretatio. Concessit Alex. vj. Congregationi Benedictinorum Vallis Oleti: sub datis Romae Kalendis Aprilis Anno 1501. Pon tificatus sui anno octauo, et habetur in manuscriptis fol. 39. pag. 2.

§. 5.

[note: Per non usum [reading uncertain: print blotted] non derogatur priuilegijs. ] Possumus vti priuilegijs nobis concessis, etiamsi propter simplicitatem, aut iuris ignorantiam, eis non fuerimus vsi retroactis temporibus, dummodo eis non sit per praescriptionem, vel alias legitime derogatum. Concessit. Nicol. iv. Carthusienbus, referturque in Compend. Minor. verb. Priuilegia. §. vlt. et habetur breuius in manuscript. fol. 48. pag. 1.



page 150, image: s150

§. 6.

[note: Quae priuilegia facta. Generali valeant. ] Omnia priuilegia facta Praeposito Generali, vel Societati, siue per se, siue per communicationem; siue sint facta in forma Breuis, siue per supplicationes expedita, in quibus placuit, vt signatura sola sufficeret, eandem omnino vim, et efficaciam habent, tam in iudicio, quam extra iudicium, ac haberent si plum beo sigillo essent obsignata. Concessit Iul. ij. pro Eremitis sancti Augustini, in eorum priuilegijs fol. 42. pag. 2. Idemque constat ex alia Leonis concessione. facta pro eisdem Eremitis, vt in eisdem priuilegijs. fol. 47. pag. 1.

§. 7.

[note: Originalibus priuilegiorum aliorum Ordinum vti possumus. ] Priuilegijs originalibus, aut transumptis authenticis Ordinum Eremitarum sancti Augustini, Carmelitarum, Minorum, Minimorum, ac Seruorum B. Mariae, exhibitis in fauorem Ecclesiarum, Domorum, ac Collegiorum, seu personarum Societatis, eadem fides, tam in iudido, quam extra habenda est, ac si pro, et in fauorem Societatis a Sede Apostolica emanassent, et eidem immediate concessa forent. Concessum est Dominicanis, vt in eorum priuilegijs. fol. 175. lit. B. et C. in Supplemen. Min. fol. 69.



page 151, image: s151

§. 8.

[note: Priuilegia alijs concessa contra nostrum tenorem Societati non praeiudicant. ] Nullae litterae, seu priuilegia Apostolica quibusuis personis et quibusuis Collegijs, Capitulis, Vniuersitatibus, seu Conuentibus, concessa contra tenorem priuilegiorum, quae nobis concessa sunt, praeiudicant Societati, eiusve Domibus, locis, aut personis, nisi in eis cum expressione Ordinum, etiam Mendicantium, et illorum Religiosorum de Societate, et illius, ac eius Domibus, ac nobis concessis priuilegijs, necnon quoad concedenda priuilegia, et literas, de Praeposito Generali Societatis, qui pro tempore erit, specialiter, et expresse, ac de verbo, ad verbum mentio facta fuerit. Concessit Eugen. iv. Dominicanis, vt in eorum priuilegijs. fol. 108. pag. 1. et seq. Per priuilegia vero Benedictinis per Eugen. iv. ac Leonem concessa, de quibus in manuscriptis. fol. 42. pag. 2. et seq. alia etiam debent concurrere, vt aliquod ex nostris priuilegijs derogatum censendum sit.

§. 9.

[note: Laesio facta personis iuribus, etc. non tenet, etc. ] Si qua laesio facta sit per quosuis cuiusuis status, quocumque modo, vel forma, vel in futurum fiet personis, iuribus, et rebus, ac bonis Societati, licet culpa Nostrorum, aut Procuratorum Societatis, seu Domorum, aut Col legiorum, ipso iure non tenent, nec est opus


page 152, image: s152

restitutionem in integrum pro laesione huiusmodi impetrare. Concessit Ioan. xxiij. in fauorem Monachorum Congregationis Montis Oliueti, vt habetur in priuilegijs impressis. fol. 18. pag. 2. voluitque idem Pontifex ibidem, vt ea Constitutio etiam ad praeterita traheretur.

§. 10.

[note: Excommunicantur temere contradicentes. ] Quicumque alicui concessionum nostrarum temere contraire ausi fuerint, excommunicationem incurrent, et vt tales sunt publicandi: quod si sint clerici, praeter hoc priuantur dignitatibus, et beneficijs Ecclesiasticis, ita vt libere possint impetrari. Concessit Leo x. Augustinianis, vt in eorum priuilegijs. fol 46. pag. 2.

§. 11.

[note: Omnia priuilegia, etc. approbantur a Greg. xiji. ] Omnia priuilegia Societatis, facultates; exemptiones, immunitates, gratiae, et indulta, tam per suos Praedecessores, quam a se concessa, Motu proprio, certaque scientia, ac de plenitudine Apostolicae potestatis approbat atque confirmat Greg. xiij. pag. 217. et 232.

Vide verb. Communicatio gratiarum. et verb. Generalis. §. 8. Et qualiter personae Ecclesiasticae, in dignitate constitutae, teneantur nostra priuilegia publicare, etc. Vide


page 153, image: s153

iuxta ea quae habentur verb. Conseruator. §. 8. Et quod non derogentur per Bullam Coenae tempore Gregorij xiij. Vide verb. Bulla Coenae. §. 2.

Processiones.

[note: Exemptio a processionibus. ] Eximuntur et liberantur Nostri ab interessentia in supplicationibus, seu precibus, et processionibus publicis; inhibentur que Ordinarij quauis dignitate fulgentes, ne Nostros ad interessendum dictis processionibus quouis modo cogere, seu super praemissis inquietare, seu inquitari facere audeant, vel permittant. Greg. xiij. pag. 153. et seq.

Procurator.

[note: Facultas Procuratoris generalis. ] Procurator Generalis Societatis a Praeposito Generali institutus, eo ipso omnium Prouinciarum, locorum, ac personarum Societatis quasuis causas, etiam speciale mandatum requirentes, iuxta potestatem sibi a Generali Praeposito traditam agere potest. Concessum est a Martino v. Dominicanis, vt in eorum priuilegijs fol. 106. pag. 2. et a Bon. viij.


page 154, image: s154

vt in priuilegijs Augustin. fol. 79 pag. 1. et praeced.

[note: Explicatur in regulis. ] Potestas ordinaria ea censebitur a Praeposito Generali tradita, quam Procurator in officio suo praescriptam habuerit.

De indulgentiis, quas Nostri Procuratores externi consequuntur, vel consequi possunt, Vide verb. Indulgentiae. §. 29. et seq. et vide etiam quod habetur. verb. Interdictum. §. 2.

Professi. §. 1.

[note: Ipsorum habitatio in Collegijs. ] Nostri, qui senio confecti sunt, vel infirmitate grauati, et ad operandum in vinea Domini non idonei, etiamsi Professi sint, possunt de licentia Praepositi Generalis, vel inferiorum, quibus hanc facultatem communicauerit, habitare in Collegiis, et ex eorum reditibus sustentari. Iul. iii. pag. 71.

[note: Reseruatur Generali. ] Hanc licentiam possunt Prouincialis concedere, si prius Praepositus Generalis commode admoneri nequeat: postquam vero conceserint, Praepositum Generalem admoneant.



page 155, image: s155

§. 2.

[note: Facultas mittendi nostros ad quascumque religiones. ] Potest Praepositus Generalis etiam Professos, quos iudicauerit a Societate emittere; ipsique de ipsius licentia non tantum ad Carthusiensium, sed ad quemuis alium Mendicantium, vel non Mendicantium, paris, laxoris, aut arctioris obseruantiae Ordinem, per ipsum Praepositum Generalem illis praescribendum (de consensu tamen superiorum loci illius quo e destinabuntur) demigrare; in eisque professionem per illius Monachos, aliosve Regulares emitti solitam, emittere, habitumque suscipere, eorumque consueta vti disciplina. Ipsisque inhibetur sub poena excommunicationis latea sententiae, ne quid contra praesentium tenorem audeant attentare. Gregor. xiii. pag. 208. vbi et prohibet huius gratiae communicationem etiam his, qui sua priuilegia cum Societate participant, et participare poterunt.

An hodie post Concilium Tridentinum sit licitum differre professionem finito nouitiatu, vt ante Concilium licebat, Vide supra verb. Concilium Tridentinum. Vide etiam quod habetur supra verb. Apostatae. §. 10.



page 156, image: s156

Prouinciales.

[note: Prouincialis electio in locum demortui. ] Mortuo Prouinciali in partibus longinquis ac remotissimis, potest alius eius loco eligi dum alius per Generalem Praepositum mittitur. Paul. iij. pag 43.

[note: Qualis vsus. ] Non vtantur Nostri hoc priuilegio, sed vbi opus erit: sequantur etiam extra Europam quod quarta Congregatio generalis praescripsit Can. 22.

Vide verbr Indulgentiae. §. 10. et verb. Notarius.

Quarta.

Vide verb. Exemptio. §. 5.



page 157, image: s157

Religiosus.

[note: Tria vota simplicia emittentes in Societare vere religiosi sunt. ] Motu proprio, certaque scientia, ac de Apostolicae plenitudine potestatis, declarando statuit, ac decernit Gregorius xiij. non solum eos, qui in Coadiutorum formatorum siue spiritualium, siue temporalium Societatis gradus, et ministeria admittuntur, sed et alios omnes, qui in ea biennio probationis peracto tria Castitatis, Paupertatis, et Obedientiae vota publica, licet simplicia emiserint, emittentve in futurum; vere, et proprie religiosos fuisse, et esse, et vbique semper ab omnibus censeri, et nominari debere, non secus atque ipsos tum Societatis, tum quorumuis aliorum Regularium Ordinum Professos. pag. 217. adiuncta noua eiusdem Pontificis confirmatione pag. 227. 232.

Vide verb. Vota.



page 158, image: s158

Reliquiae.

[note: Facultas reliquias mittendi ex Vrbe. ] Possunt Nostri: mittere Reliquias extra Vrbem pro consecratione altarium. Concessum est Minoribus, vt in Monum. fol. 70. concess. 174. Ceterum Viuae vocis oraculo, concessit Pius quintus, vt quas reliquias ab amicis habere possemus, absolute extra Vrbem fas esset mittere. Habetur in Viuae voc. orac. pag. 46.

[note: Reseruatur Generali. ] Nemo hac facultate vtatur sine speciali licentia Praepositi Generalis.

Reseruatio.

Vide verb. Casus reseruati.



page 159, image: s159

[note: Quomodo a nostris aliena restituenda. ] Si ij, qui Societatem ingrediuntur diuersis personis, quae sciri, et inueniri non possunt, aliqua bona restituere tenentur; possunt omnes Praepositi, ac Rectores in locis sibi commissis, bona ipsa in pios vsus conuertere, prout secundum Deum viderint expedire. Concessum est Franciscanis, vt in Monumen. fol. 141. pag. 2. concess. 334. et simul in priuilegio Dominicanorum, de quo in eorum priuilegijs fol. 153. pag. 2. ac alio Canonicorum Regularium Lateran. de quo in manuscriptis fol. 50. hoc ipsum concessum est.

[note: Quibus Superioribus reseruetur. ] In rebus parui momenti, hoc est, vsque ad summam viginti ducatorum, fit facultas Superioribus localibus applicandi extra Societatem: Prouincialibus vero, extra Societatem fit libera facultas quamcumque summam applicandi; intra Societatem vero vsque ad ducentos ducatos tantum

Vtrum in laesionibus necessaria sit restitutio in integrum, Vide quae habentur supra verb. Priulegia. §. 9.



page 160, image: s160

Sacra. §. 1.

[note: Facultas pro laicis tangendi calices, etc. ] Nostri, qui inseruiunt Ecclesiis Societatis in Sacristae officio, et si sacros ordines non habeant, si modo primam habeant tonsuram, possunt tangere calices et corporalia. Concessit summus Poenitentiarius, habens tunc ad id potestatem, vt in Viuae voc. orac. pag. 12. et seq. Per priuilegia tamen Minorum omnes laici possunt tangere Ecclesiastica paramenta, calices, et corporalia debita cum reuerentia, ac eadem corporalia lauare cum expedierit. Concessit Sixtus vt in Suppl. fol. 97. concess. 343. iuncta concessione Calixti iij. quae habetur in Monum. fol 65. pag. 2. concess. 9.

[note: Communicatur Superioribus. ] Hac facultate vti poterunt ij, quibus Superior commiserit.

§. 2.

[note: Vsus profanorum in paramenta. ] Vestes et pannos profanos in paramenta, et alios Ecclesiasticos vsus, secura conscientia conuertere possumus. Concessit Sixtus iv. Minoribus, vt in Suppsemen, fol. 97. pag. 2. concess. 344.



page 161, image: s161

Sacramenta.

[note: Facultas ministrandi Sacramenta. ] Possunt Nostri Christi fidelibus Eucharistiam, et alia sacramenta sine alicuius praeiudicio ministrare, Dioecesanorum locorum, Rectorum, Parochialium, et aliarum Ecclesiarum, aut quorumuis aliorum licentia minime requisita Paul. iii. pag. 21.

[note: Communicatur omnibus Sacerdotibus. ] Facultas quidem administrandi Eucharistiam omnibus Sacerdotibus conceditur, iuxta id quod dictum est Verb. Eucharistia, §. 2. De Poenitentiae autem Sacramento iam dictum est Verb. Absolutio, et Verb. Confessarius.

Vide verb. Eucharistia §. 2. et 3. et Verb. Absolutio §. 1.

[note: De ceteris Sacramentis] De extrema vnctione quoad familiares, vide Verb. Extrema vnctio, et Verb familiares: quae quoad reliquos poterit etiam, in necessitate tamen, et sine praetudicio administrari: Baptismus autem in necessitate omnibus, quod ius commune habet: Matrimonium vero nulli, nisi in Prouincyns illis, in quibus necessitatis causa id a Generali Praeposito permissum fuerit.



page 162, image: s162

Scholae. §. 1.

[note: Facultas docendi etiam in locis Vniuersitatum. ] Praeceptores Societatis tam qui literas humaniores, quam qui liberales artes ac Theologiam docent, etiam in locis vbi sunt Vniuersitates, lectiones suas publice legere in nostris Collegijs possunt, dummodo per duas horas mane, et per vnam horam post meridiem cum lectionibus Vniuersitatum non concurrant. Pius v. pag. 107. Quin vero satis erit per vnam horam de mane, et alteram de sero non concurrere cum Vniuersitatum lectoribus, qui id postulauerint. Gregor. xiii. pag. 189.

[note: Communicatur Prouincialibus. ] Prouinciales hac facultate vti poterunt; cum Vniuersitatibus tamen prudenter agant.

§. 2.

[note: Facultas audiendi. ] Omnes Scholastici huiusmodi lectiones audire possunt, et alias Scholasticas exercitationes in nostris Collegijs frequentare. Pius v. pag. 107. et seq.



page 163, image: s163

§. 3.

[note: Nostri promoueri poterunt ad gradus. ] Quicumque Scholastici in nostris Collegijs Philosophiae aut Theologiae auditores fuerint, in quauis Vniuersitate ad gradus admitti possunt: et cursuum, quos in praedictis Collegijs confecerint, ratio habeatur; ita vt si in examine sufficientes inuenti fuerint, non minus, sed pariformiter ac si in Vniuersitatibus ipsis studuissent, ad gradus quoscumque admitti possint, et debeant. Idem pag. 108.

§. 4.

[note: Excommunicantur molestare audentes, etc. ] Districtius inhibetur Rectoribus Vniuersitatum, et alijs quibuscumque sub excommunicationis infligenda poena, ne Collegiorum nostrorum Rectores, aut Scholares in praemissis per Pium v. concessis, quouis quaesito colore molestare audeant. Ibidem.

Scholastici.

Vide quae dicuntur pracedenti Verb. Scholae et Verb. Gradus.



page 164, image: s164

Scrupuli. §. 1.

[note: Potestas in rebus dubijs ad scrupulos collendos. ] Praepositus Generalis, ac Prouinciales, adhibito, si res magni momenti fuerint, aliquorum Patrum consilio, in rebus dubijs et scrupulis conscientias subditorum tangentibus, auctoritate Apostolica determinare possunt in foro conscientiae, ac eorum determinationi subditi secura conscientia possint, ac debeant stare. Concessit Leo x. Minoribus, vt in Suppl. fol. 59. pag. 2. concess. 172.

[note: Conceditur Prouincialibus. ] Vt hoc auctoritate Apostolica possint facere, conceditur Prouincialibus; quod tamen raro facient, et cum fecerint, Generalem admoneant.

§. 2.

[note: Nostri in scrupulis acquiescere poterunt Superioribus. ] Omnes Nostri qui sunt nimis scrupulosi, possunt in omnibus dubijs, suam conscientiam tangentibus, secura conscientia stare determinationi sui Praepositi, vel Rectoris. Concessit Leo x. vt habetur in Suppl. fol. 93. pag. 1. coness. 287.



page 165, image: s165

Sede vacante.

[note: Facultates ab Episcopis concessae durant Sede vacante. ] Licentia nobis concessa a Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, et alijs Ecclesiarum Praelatis, audiendi confessiones subditorum suorum, praedicandi, et aliqua vota in alia pietatis opera commutandi in suis ciuitatibus, et dioecesibus, ipsis mortuis, vti possumus, donec viduatis Ecclesijs prouisum fuerit de pastore. Concessum est Dominicanis, vt in eorum priuilegijs, fol. 55. pag. 2. et Franciscanis, vt in Monum. fol. 113. concess. 244.

[note: Notandum. ] Aduertatur quod etsi in hac gratia aliud videatur innui, tamen dicta facultas non expirat etiam donec per successorem reuocetur.

Senex.

Vide quae habentur verb. Infirmi §. 2. et verb. Indulgentiae §. 6.



page 166, image: s166

Sepulturae.

[note: Interdicitur omnibus ius sepeliendi in nostra Ecclesia. ] Inhibitum est omnibus religiosis, et alijs secularibus, ne aliquorum defunctorum corpora in nostris Coemeterijs sepelire, aut in Ecclesijs nostris Missarum solennia, vel pro animabus eorum, qui ad loca nostra tumulandi feruntur, ibidem exequias celebrare sine nostro assensu praesumant. Concessum est Minimis, vt in eorum Mari magno, de quo [note: Facultas sepeliendi, etc. ] in eorumdem libello fol. 38. pag. 2. Possumus autem libere in Ecclesijs et Coemeterijs nostris omnes, qui in eis se sepeliri deliberauerint (exceptis excommunicatis, interdictis, ac publice vsurarijs) salua tamen iustitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumentur, sepelire. vt eisdem Minimis concessum est, et habetur dicto fol. pag. 1. et seq.

[note: Reseruatur Generali. ] Haec facultas, quod attinet ad inhibendum omnibus Superioribus communicatur: Quoad sepeliendum autem Praeposito Generali reseruatur, iuxta institutum.

Vide verb. Ecclesia §. 3. et verb. Familiares §. 1. et verb. Interdictum §. 4. et 5.



page 167, image: s167

Simonia.

[note: Dispensatio in conuentionibus circa beneficia, etc. ] In vnionibus, annexionibus, incorporationibus, et reformationibus, seu receptionibus Monasteriorum, Prioratuum, vel aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum pro nostra Societate faciendis, possunt omnes Praepositi ac Rectores cum Praelatis, et personis quae monasteria, seu beneficia huiusmodi obtinent, voluntque dimittere in commodum Societatis, vel alicuius Domus, seu Collegij eiusdem, Societatis, inire conuentiones, et pacta, quae illicita, et quando Apostolica confirmatione carerent, expresse prohibita censerentur. Concessit Leo x. Camaldul. vt in manuscrip. fol. 22. pag. 2. Et idem ferme concessit Alex. Benedictinis, vt eodem, fol. 41. pag. 2.

[note: Reseruatur Generali. ] Hac facultate nullus vtatur: et si quid de praesenti occurrat, consulatur Generalis.



page 168, image: s168

Societas Iesu. §. 1.

[note: Declaratur Societas mendicans. ] Societas, eiusque personae mendicantes esse declarantur a Pio v. pag. 114. et seq. et omnes qui tria vota elapso nouitiatus biennio, in Societate emittunt, esse vere religiosos, habetur in declaratione Gregorij xiij. de qua latius supra verb. Religiosus.

§. 2.

[note: Impedientes vel molestantes ingressuros nostram Societatem excommunicantur. ] Iuxta priuilegium Eugenij iv. concessum Benedictinis, prohibitum est, ne quis cuiuscumque status sit, aut conditionis, audeat venientem de seculo ad religionem in nostra Societate, impedire, vel alienare, vel molestare sub poena excommunicationis, a qua non nisi in articulo mortis valeat absolui ab alio quam per Sedem Apostolicam. habetur in manuscr. fol. 38. pag. 2. Item per priuilegium concessum Congregationi Sancti Saluatoris, de quo in dicto loco fol. 66. pag. 2. qui supradictis, vel eos recipientibus occasione praedicta iniuriam, vel molestiam irrogare praesumpserint, si huius priuilegij notitiam habuerint, vel qui


page 169, image: s169

[note: Habita notitia non desistentes ipso facto excommunicantur. ] illud ignorauerint, postquam ad illius notitiam peruenerint, si a praemissis iniurijs, et violentijs non destiterint, excommunicationis sententiam ipso facto incurrunt, a qua praeterquam in mortis articulo constituti, nisi a Sede Apostolica absolutionis beneficium nequeant obtinere.

[note: Vsus. ] Facultas haec notificandi communicatur Superioribus. De facultate autem declarandi. Vide verb. Apostatae.

Vide verb. Commutatio. §. 2. et 3. et verb. Exemptio. et verb. Communicatio gratiarum. Item et verb. Alienatio. §. 2. et alibi saepe in hoc Compendio, sed praecipue in dictis locis.

§. 3.

[note: Potestas dimittendi. ] Potestatem dimittendi tamquam rem magni momenti ad Societatis conseruationem esse omnino retinendam. Greg. xiv. Constit. pag. 288.



page 170, image: s170

Sodalitas. §. 1.

[note: Indulgentia plenaria. ] Primaria Congregatio auctoritate Apostolica erigitur, et instituitur cum Indulgentia plenaria pro sodalibus in ingressu, et mortis articulo. Gregor. xiij. in literis pag. 260. Plenaria pro omnibus in die Annunciationis, et quinquies in anno pro Sodalibus. Item Indulgentia toties quoties pro Sodalibus, qui corpora Defunctorum associauerint, et similes. Idem pag. 262.

§. 2.

[note: Possunt Sodales vbique consequi. ] Sodales vbiuis locorum possunt consequi praedictas Indulgentias. Idem pag. 263. Item Indulgentias stationum Vrbis, visitantibus Ecelesiam Societatis, vbi adsit, vel aliam quamcumque. Idem. pag. 264.

§. 3.

[note: Generalis potest erigere, etc. Congreg. ] Praeposito Generali, seu Vicario pro tempore existenti facultas conceditur quascum que alias Congregationes in Collegijs extra Vrbem erigendi, et aggregandi. Idem pag. 264.


page 171, image: s171

Aggregatis quaeuis Primariae indulta, et Indulgentias concedendas. Idem pag. 265. Item facultas Congregationes visitandi, statuta condendi, examinandi, et approbandi. Idem pag. 266.

§. 4.

[note: Extenditur praedicta facultas. ] Praecedentis facultatis extensio ad plures etiam non Scholarium Congregationes, in quibusuis Societatis locis erigendi, aggregandi, et aggregatis Primariae, et aliorum Congregationum Indulgentias communicandi, et concedendi. Sixtus v. in Bulla extensionis pag. 274. et seq.

§. 5.

[note: Extenditur ad Residen. ] Extenditur facultas quascumque alias similes Congregationes erectas, et in posterum erigendas instituendi, et aggregandi, Primariae Collegij Romani: illiusque Indulgentias, et gratias spirituales per quoscumque Romanos Pontifices concessas communicandi, ad quascumque Residentes Societatis, concessit Clemens viij. anno 1602. pag. 305.



page 172, image: s172

Subsidia.

Vide verb. Exemptio.

Titulus.

[note: Defectus in titulis; et vnionibus beneficiorum ad annos 1570. supplentur. ] Per gratiam concessam Praedicatoribus, omnes tituli a Sede Apostolica, vel illius legatis, bonorum temporalium, ac vniones beneficiorum Societatis vsque ad diem xviij. Ianuarij anno Domini 1570. concessi confirmantur, et de nouo conceduntur; defectus quicumque illi sint, supplentur; absolutio a fructibus male perceptis, et a censuris propterea incursus in vtroque foro conceditur, et in irregularitate dispensatur. Tenentur tamen Nostri adimplere poenitentias, quas Confessores, quos ipsi ad id elegerint, propter praemissa iniunxerint. Pius v. vt in priuilegijs impressis. fol. 185. et seq.

[note: Vsus. ] De electione Confessarij seruetur regula et priuilegium Societatis, de quo verb. Absolutio. §. 11. et verb. Gratiarum vsus. §. 2. Quod


page 173, image: s173

attinet ad vniones, praecedens priuilegium reuocatum fuit per Gregorium xiij. vt in eius Bulla sub data Kalend. Martij anno 1572. qua incipit, Intanta.

Translatio ad alium Ordinem.

Vide quae habentur verb. Apostatae. §. 10. et 11. et verb. Professi. §. 2.

Visitatores.

[note: Indulg. plen. pro nostris in visitatione. ] Possunt Visitatores nostrae Societatis in singulis Collegijs, et Societatis locis absoluta visitatione concedere Nostris benedictionem, et Indulgentiam plenariam, et hoc in perpetuum Viuae vocis oraculo. Concessit Gregorius xiij. vt in Viuae vocis orac. pag. 126. in fine.



page 174, image: s174

Vniones.

[note: Reuocationes vnionum, etc. ] Vnionibus Monasteriorum, Ecclesiarum, Prioratuum, aut aliorum beneficiorum Ecclesiasticorum factis Societati, vel faciendis per Sedem Apostolicam, nullum praeiudicium fit per quascumque reuocationes, et annullationes vnionum per Leonem x. eiusque successores factas, nisi in eis literae vnionum de verbo ad verbum insererentur, et fieret indiuidua, et specifica mentio de ipsis Monasterijs, et locis, et Societate. Concessit Leo x. Camaldulen. vt in manuscriptis fol. 23. pag. 1. et seq. Simileque omnino priuilegium quoad reuocationes per se, aut successores suos factas concessit Iul. ij. Congregationi Sancti Saluatoris, vt in eisdem manuscriptis. fol. 69. pag. 1. et seq. Habetur et circa hoc priuilegium ab Eugenio iv. Benedictinis concessum, vt in dicto loco. fol. 38. et latius fol. 41. pag. 1.

Potest nihilominus Episcopus examinare vniones, an sint subreptitiae, iuxta dispositionem Concilij Trident. sess. 7. c. 6. de Reform. et sess. 24. c. 13. Vers. In vnionibus.

Vide verb. Simonia.



page 175, image: s175

Vota. §. 1.

[note: Tria vota simplicia ex Apostolica institutione, et declaratione vere substantialia esse. ] Tria Paupertatis, Castitatis, et Obedientiae vota, post biennium probationis in Societate emissa, etsi simplicia, ex Apostolica institutione, et declaratione, vere substantialia religionis vota esse, et in illis non nisi per Sedem Apostolicam dispensari posse, nulloque alio modo, quam per legitimam a Societate dimissionem ea cessare, habetur pag. 232.

§. 2.

[note: Non claudicat contractus, etc. in votis simplicibus [correction of the transcriber; in the print simplibus]. ] In simplicibus Societatis votis, nec contractus vitiose claudicat, nec iniustitia vlla intercedit. Greg. xiij. in sua Constit. pag. 285.

De votorum commutatione, vide verb. Commutatio; et de eorum dispensatione, vide quae dicuntur verb. Dispensatio. §. 10.

Vota Societatis, Vide verb. Religiosus. §. 1. Et quoad irritationem Matrimonij. Vide verb. Apostatae.

FINIS.



page 176, image: s176

RP. Euerardus piae mem. Compendium facultatum, et gratiarum Societatis nostrae ad Prouincias transmitti mandauerat; cuius vsum voluit per triennium Nostros experiri. Cumque varia ex varijs locis in Vrbem postea allata essent, et ab omnibus Compendium absolutum, atque perspicuum, vt maxime necessarium [correction of the transcriber; in the print nenecessarium], efflagitaretur; R. P. N. Claudius Aquauiua eiusdem Societatis Generalis Praepositus, recognitum, et auctum tandem euulgari, atque communicari decreuit. Porro ipsorum priuilegiorum verba ita sunt ex suis locis desumpta, vt erant, stylo nihil immutato, quo, et fidelius, ac sincerius referrentur, et melius, ac certius intelligi possent. Meminerint vero Prouinciales quod ad librum hunc communicandum attinet, Regula xxxuiji. communium, ab omnibus esse diligentissime seruandam, atque adeo ipsis Superioribus magna in ea re prudentia, ac circumspectione agendum. Vsus vero cum ex praefatione libello praefixa, tum ex communicatione ipsis facultatum paragraphis adiuncta, facile cuique patebit. Datum Romae xxu. Nouemb. M. D. LXXXIV.

Mandato eiusdem R. P. N. Generalis Praepositi.

Iacobus Ximenez Secretarius.

LAUS DEO.



image: s177

ANIMADVERSIO circa Libros Priuilegiorum, qui in hoc Compendio citantur.

NE quis ob varias impressiones librorum, qui in hoc Compendio citantur, decipiatur; aduertendum est, eos citari ex impressionibus, quae sequuntur. Compendium Minimorum, ex impressione Neapolitana, anni 1573. Compendium Minorum [perhaps: Minimorum], impressum Salmanticae, anno 1532. Monumenta, impressa Salmanticae, Anno 1511. Mense Iunij. Supplementum, impressum Barchinonae, anno 1523. Priuilegia Augustin. ex impressione, quae caret anno, et loco. Priuilegia Dominicanorum, ex impressione facta Romae apud Antonium Bladum, non adiecto impressionis anno. Compendiolum Benedictinorum, ex impressione Salmanticensi, anno 1569. Alia vero sunt in Archiuio Societatis, nimirum, quae citantur ex priuilegijs impressis, quaeque ex manuscriptis, et ea etiam quae propria sunt


image: s178

ipsius Societatis, tam in viuae vocis oraculorum libro, quam in libro literarum Apostolicarum, qui toti Societati communis, ac notus est, et propterea sine nullo alio additamento huius vtriusque libri paginae citantur.

[gap: Index]