Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
AMplitudini tuae Elogiorum nostrorum Opus consecratum in lucem prodire gestit. Olim enim sub felicissimis nominis tui auspicijs natum, te Iouem suum primo in limine iure merito consalutat. Cui vero aliorum Elogia debeantur magis, quam Tibi Elogiorum
Patauij Antenoris Kal. Octobris CIC. ICC. XXIX.
HAbes, Humanissime Lector, VIRORVM ICONES pro posse ex ipsis probis exemplaribus excerptas, quas vna cum eorumdem Elogijs euulgandas duxi. His breui, genuinoque stylo in signiora illorum facinora consignaui, et, vt apud Antiquitatum Studiososgratiam inirem aliquam, MEMORIAS, et EPITAPHIA adieci, nec Operum, quae bono publico publicarunt, si non omnium, eorum saltem, quorum ad me notitia peruenit, meminisse piguit. In Elogijs multa praetermissa sunt, ne Historiam texerem. Visum est autem NVMISMATA quaedam adiungere, ne temporum iniuriâ penitus interirent. In Musaeolo nostro Philosophorum, Antistitum, Oratorum, necnon et Mathematicorum quorumdam, vt in Pauli Tomasini Fratris I. C. et Actoris caussarum, Iuristarum aliquot multis
ab hinc annis collocata STEMMATA effecêre, vt cum tantorum Virorum Imagines ob oculos, Opera prae manibus haberem, sua ijsdem Elogia concinnarem, vt quorum oculi pictâ specie delectantur, eorumdem etiam mentes recrearentur verâ rerum praeclare gestarum narratione. Nullus ob id queri se praetermissum, vel indictum debet, non alios laudamus. Accessêre praestantes aliquot AEui Nostri Viri, qui mihi familiaritate vel amore coniuncti, vel de Patriâ nostrâ benemeriti, inuoluendi silentio nequaquam erant, vt hoc saltem officio bonis eorumdem Manibus aliquid voluptatis afferrem. Quidquid id est Operis, Humanissime Lector, libens lubens excipito, et altiora, si gratum id accidisse sensero, expectato.
PRIMO in limine iure primus nostrae Ciuitatis Ciuis, et Athenaei Decus conspicitur. Is fuit FRANCISCVS ZABARELLA S. R. E. Cardinalis, Pontificio, ac Caesareo Iure, nec non dicendi facultate adeo insignis, vt merito inter aeui sui Oratores, Iurisperitos, et Ecclesiae Antistites principem obtinuerit locum. Hic dictis, et scriptis Ortodoxam Catholicae Fidei doctrinam aduersus impijssima Ioannis Hus dogmata acerrime propugnauit. Florentiam vocatus Ius Canonicum explanauit, ibique ob vitae sanctimoniam, ac doctrinae praestantiam ab illius Reip. Proceribus ad Archiepiscopatus dignitatem conclamatus est, quam progressu temporis adeptus, prouinciam sibi commissam sanctissime rexit. Interim vero in Patrio Gymnasio primam sedem Sacrorum canorum explicandorum obtinuit, quo in munere obeundo variâ lectione animos studentium demulcebat. Eo vero tempore, Carrariensium familiâ extinctâ, Conciues omnes miro consensu illi deferendi patriae
FLorentiae Archiepiscopo Viro Optimo, Vrbi, atque Orbi gratissimo, Diuini, Humanique iuris Interpreti praestantissimo, in Cardinalium Collegium ob summam Sapientiam cooptato, ac eorumdem animis Pontifici prope Maximo, IOANNE XXII. eius suasu abdicato ante MARTINVM Quintum, ob singularem probitatem in Constantiensi Confilio destinato.
IOANNES, IACOBI Viri Clarissimi filius, id monumenti ponendum curauit.
Vixit annos LXXVIII. Obijt Constantiae M. CCCC. XVII.
Varie, et mendose a varijs affertur hoc Monumentum: Patauinae faelicitatis auctor pro cooptato, legit coaptato: Eorum animis, pro Eorundem animis. Franciscus Svvertius in Delitijs Orbis pro eius suasu, perperam scripsit,
eius Senatu, pro Ioanne XXII. Ioanne XXIII: Etsi Ioannes iste modo XXI. modo XXII. modo XXIII. fuerit appellatus, vt ex Elogijs Panuini liquet, et ex Alphonso Ciaconia pag. 856. Iste Ioannes XXII. dictus est XXIII. qui Balthassar Cossa antea vocatus, anno CIC. CCCC. X. XVI. Kal. Iunij successit Alexandro V. Bonaniae vitâ functo.
Conciues Patauini pro tanti Viri memoriâ in magnâ Gigamum Aulâ, prope atrium Praefecti eiusdem EFFIGIEI monumentum istud alterum, auctore Hieronymo Cauatio, votis concordibus erexêre.
PAtauinus, Christiane Reipub. Tutor, Cardinalis merito creatus, suis immortalibus Commentarijs, quae in manibus sunt, Iuris Pontificij AEnigmata, nodosque soluit. Cum omni virtute, tum vitae integritate admirandus Religionem nostram discordijs Praesidum nut antem Consilio Basiliensi in pristinam sedem restituit,
quo omnium consensu Pontifex destinatus, octogesimum aetatis annum agens humanis excessit.
Hoc Monumentum corrigendum est, et pro BASILIENSI Concilio CONSTANTIENSI, reponendum, cum Concilium Basiliense post Constantiense, in quo obijt Cardinalis ZABARELLA noster, non nisi anno CIC. CCCC. XXXI. Summi Pontifices coegerint, vt in Cronologiâ Ecclesiasticâ Onufrij Panuinij videre est: Et pro anno octogesimo aetatis suae, legendum est. LXXVIII.
Commentariorum in Decretales, et Clementians. Tom. VI.
Commentarios in Naturalem, et Moralem Philosophiam.
De Horis Canonicis.
De Schismate.
Sui temporis Historiam.
De Felicitate libros III.
Consiliorum Tomum I.
In Decretum.
Varias legum Repetitiones.
In Vetus, et Nouum Testamentum.
Opuscula de Artibus, Liberalibus.
De Natura rerum diuersarum.
Acta in Concilijs Pisano, et Constantiensi.
Volumen Orationum, et Epistolarum variarum.
E quibus extat apud me Oratio, quâ habitâ, Sereniss. Reip. Venetae cum XVI alijs Ciuibus Patauinis Vrbis nostrae Claues detulit, Sceptrum, Vexillum, et Sigillum hoc carmine insignitum.
Muso, Mons, Athesis, Mare certos dant mihi fines. Item Orationes aliae duae funebres in Obitu FRANCISCI de Carrariâ, et ARCVANI Buzacharini.
Huius amplissimi CARDINALIS nostri Epicherema tale fuisse fertur, quale subijcio.
PAullum adhuc in vestibulo hoc sistite, qui hic adestis, et in alterum Purpuratum mentis aciem erigite. Admirabimini, scio, Effigiem LVDOVICI MEDIAROTE Patauini, S. R. E. Cardinalis amplissimi, ac Patriarchae Aquileiensis numeris omnibus absolutissimi, qui humilibus ex primordijs assumptus, belliger et fortissimus Vir ad summos fortunae apices fuit euectus. Eam vobis antiquitatis studiosis ê latebris erutam tradimus conspitiendam. Nimirum ea diligentissime expressa est ad exemplar delineatum olim in aedibus Viri nobilis, FRANCISCI Leonis, manu excellentis illius aeui Pictoris Andreae Mantineae Patauini. Effigies EPITAPHIVM subiectum habet, et NVMISMA, quod a LAVRENTIO Pignorio Doctissimo, et Amicissimo Viro obtinuimus. EPITAPHIVM gesta: NVMISMA illius gloriae celebritatem, et Triumphos bellicos enarrabit. Qui exactioris
notitiae desiderio tenentur, Bernardinum Scardeonium adeant, quo
PAtauino, Patriarchae Aquileiensi Albano, et D. Laurentij in Damaso Cardinali, et Cancellario. Quod animi magitudine, et singulari praeditus prudentiâ, cum rem Romanam multitudine bostium laborantem Legatus ab EVGENIO IIII. in splendorem pristinum armis, et victorijs vendicasset, Nicolaum Picinum apud Anglariam profligasset, agrum Picaenum a Francisci Sfortiae dominatu in ditionem Roman Ecclesuae recuperasset, Turcas sub CALISTO in naualibus praelijs contudisset, domestias quoque virtutibus, Consilio, Grauitate, Continentiâ, plurimis denique in omnes bonos Liberalitatis, ac Beneficentiae monumentis bellicas laudes ornatiores reddisset: Henricus Hunis Archiepiscopus Tarentinus, Pontificis, Sacrique Senatus a Secretis, AErarij Apostolici Praefectus tantae virtutis in lucem reuocandi causâ, quoque veterem suam in eum obseruantiam hoc recenti pietatis officio testaretur, hoc illi Monumentum, XL. ab eius Morte anno, suâ pecuniâ faciendum curauit Anno salutis CIC. IC. V. VII. Calendas Aprilis
Vixit annos LXIII. Menses IV. Dies VIII.
In Academiâ Nouâ, quam DELIAM vocant, crectâ anno. CIC. ICC. VIII. pro Equitibus Patauinis, eâ in parte Ciuitatis, quae Cittadella dicitur, prope Ecclesiam S. Michaelis, auspice ANTONIO FRIGIMELICA, effictus etiam cernitur MEDIAROTA: eidemque tale positum Elogium legitur, quod subnecto.
Pletate, an armis insignior nescias. etenim sub EVGENIO IV. Pont. Max. copijs summâ, cum auctoritate praepositus, Florentinis suppetias ferens, Picinum magni neminis Ducem, Hetruriam deuastantem, post pugnam ancipiti Marte quinque boras acriter vtrinque commissam, tandem victoriâ potitus, ad Ducem lediolani, cuius partes tutabatur, debellatum, ac fractum remissit. Ob id inter Cardinales cooptatus,
Ecclesiae Cancell efficitur. Pluribus vjis Romae stratis, Ecclesijs in pristinum restitutis, aquaeductibus instauratis, tanto splendore et magnificentiâ Cardinalatus dignitatem auxit, vt declarauerit, Cardinales iure inter Principes esse connumerandos. Ad Aquileiae Patriarchatum promotus, a Venetiarum Principe Venetâ, donatus nobilitate, armis Togae superimpositis, CALISTO III. itidem Pont. obtemperans, Turcas circa Belgradum inuadens formidabili praelio disiecit, dipersit, et Constantinopolim aduolare coegit. Quum praesto esset Rhodijs, numerosam Turcarum classem paucis nauibus fulminis in morem protriuit, ac demersit. Pluribus AEgei, Insulis bosti Orientali ademptis, alijs egregae Virtutis exprimentis editis, tot patratis facinoribus, tot insignitus, victorijs, terra marique partis, Magno, Pompeio non inferior incredibili omnium applausu, et acclamatione Romam Victor ingreditur, moritur non moriturus M. CCCC. LX. Tanti Viri memoriae ergo.
Adijcitur eiusdem Stemma tale, quale pictum cernitur ab Andreâ Mantineâ in muro Meridionalis Ecclesiae S. Luciae.
QVam nunc Tibi, Lector, offero, CONCILIATORIS Effigiem esse vides. Nec ego Dodonaeum aes multis te morabor. PETRI enim APONENSIS vitam, animi, et ingenij praestantiam Bernardinus Scardeonius Lib. II. de Clar. Medicis, et Philos Classe IX. nec non eiusdem praeclarissima de re medicâ, ac mathematicâ Opera luculentis encomijs illustrauit. Satis mihi sit, EFFIGIEM eius non ex publicâ statuâ Praetorij; sed ex D. Michaelis Sacello obsoletâ manu pictam, Peritorum consilio deprompsisse, et hic tanti Viri memoriam coluisse paucis, Monumentaque de illo vetera, tum in Vrbe nostrâ, tum alibi reperta, posteris tradidisse.
In Museolo nostro sub eius Icone haec leguntur.
Extant haecalia, quae sequuntur, in vnâ Portarum Piaetorij Patauini, Statuae eius lapideae Procerum consensu subscripta.
Patauinus, Philosophiae, Medicinaeque scientissimu, ob idque CONCILIATORIS cognomen adeptus: Astrologiae vero adeo peritus, vt in Magiae suspicionem inciderit, falsoque de haere si postulatus, absolutus fuit.
In Arce Vrbinatum Ducis sub eiusdem Effigie haec habentur, ex Francisco Svvertio in Delitijs Orbis.
Eius ossa, varia per loca deducta, tandem in Ecclesiâ S. Augustini quiescunt vllâ absque memoriâ. Fuit eius Pater Constantius Notarius publicus; qui ante occidentalem portam S. Stephani sepultus est cum hoc tumulo.
Qui tamen amplius non conspicitur, sed eum se legisse refert Scardeonius.
PETRI APONENSIS NVMISMA.
BARTHOLOMAEVS VLIARIVS
ERant haec Elogia fere sub praelo cum ab amicis Effigies diu mihi frustra conquisita huius eximij Viri Româ mittitur ex Icone, quae inibi picta cernitur in pariete Claustri Patrum S. Francisci trans Tiberim. Quare statim illam caeteris adijciendam curaui, quod is vir praecipuum Patriae meae ornamentum, nec non aeui sui gloria fuerit, quem nefas omnino sit silentio, tot inter Illustria Nomina praeterire. VLIARIVS igitur Patauinus honestis parentibus ortus, Philosophiae, studijs iam addictus, cum Religiosorum vitae Sacrae Theologiae, ac Diuinae scripturae studio mirifice caperetur, spretis illecebris terrenarum rerum, ac celestem vitam amplexus, Minorum Conuentualium ad instituta conten dere caepit. Sacris ibi Theologiae, et Diuinae Scripturae misterijs initiatus, vtramque facultatem publicis in Cathedris professus est, postque magister creatus eximium sui ingenij specimen tum in disputationibus, tum in concionibus dedit. Eâ re Patres Ordinis singularem
Nunquam morte cadens, omni memorabitur aeuo.
Meminit eiusdem Sabellicus Decade II. lib. VIII. Panuinus in Historiâ Romanorum Pontificum, et S. R. E. Cardinalium. Ciaconius in Vitâ Bonifacij VIIII. Platina in Bonifacio IX. Scardeonius lib. II. Classe VI. alijque cum plures.
ANGELVS BEOLCVS CIVIS PATAVINVS COGNOMENTO RVZATES
CIuis Patauinus, quem sub RVZANTIS nomine, toto Orbi conspicuum admirantur omnes, hic a nobis producendus est, non vt eius VITAM a multis celebratam denuo condamus; sed vt veram eius IMAGINEM posteris antiquitatum studiosis, vnâ cum eius memoriâ effictam demus, et oblectationis ergo verborum penicillo delineatam Fuit eo tempore, quo literae in Lombardlâ florebant, et idiomate etrusco opera varia a praeclarissimis viris, BEMBO, SPERONIO, et alijs conscribebantur, quorum gloriam assequi cum esse difficillimum nosset, omni industriâ contendit, vt agresti, et rurali linguâ talium praeclarissimorum Virorum famam aemularetur. A purioribus igitur Villicis, et ruri degentibus iocosis verbis, vrbanitatibus, facetijs, verioribus, simplicioribusque formulis summâ cum diligentiâ, et auscultatis, et collectis, Bacchaniliorum ferijs, quibus ad risum, et animi remissionem solent homines omne delectationis
Tres orationes in linguâ Agresti, quarum Prima est ad CORNELIVM Cardinalem Seniorem: secunda ad FRANCISCVM eiusdem familiae Cardinalem. Tertia ad Episcopum Patauinum
PISANVM, S. R. E. Purpuratum.
Epistosa M. Aluaroto vnâ cum Pronostico iocoso.
Dialogi duo eâdem linguâ rurali conditi, Interlocutoribus, RVZANTE, Menato, Gnua, Billora, etc.
Comoediae V. cuius primae Titulus est, la VACCARIA.
Alterius, L'ANCONITANA.
Tertiae, la MOSCHETTA.
Quartae, la FIORINA.
Quintae, la PIOVANA; seu Fabula Crumenae RVZANTIS.
Extant et eiusdem plura Carmina, quae late circumferuntur. Viget et eiusdem stylus, ita vt non erubescant Eruditi Viri eo sibi scribendi genere immortalitatem comparare. Sepultus est in Ecclesiâ S. Danielis ad Pratum Vallis, Sepulchrali memoriâ a Ioanne Baptistâ Rotâ ex merito honoratus, quam idcirco afferimus, quod hodie minime cernatur, vel temporis iniuriâ obliterata, vel ob renouationem Ecclesiae incuriâ Antistitis abolita anno CIC. ICC. XXVI. Sepulcrum eius familiae apparet, sed absque verbis, solo cum Stemmate.
V. S.
nulli in scribendis, agendisque Comoedijs
Ingenio, Facundiâ, aut Arte secundo,
Iocis, et Sermonibus agrest:
applausu omnium facetiss:
Qui non sine amicorum moerore e vitâ discessit
Anno Domini M. D. XLII.
Die XVII. Martij.
AEtatis vero XL.
IO: BAPTISTA ROTA
Patauinus, tantae praestantiae admirat.
pign. hoc sempit. in testimon.
Famae, ac Nomini
P. C.
Anno a Mundo redempto M. D. LX.
SYMBOLVM ANGELI BEOLCI RVZANTIS.
HIERONYMVS CAGNOLVS
VErcellensis, Vir celebris, et immortalis, tam ciuilis, quam Pontificij Iuris scientissimus, Iurisconsultus; quippe qui, vtrumque docendo, ac interpretando in omnibus fere Italiae Gymnasijs, alijs praestitit. Taurini degens apud Allobrogum Ducem, cui erat a Secretis, consilijs suis Principis illius Iurisdictionem scriptis propagare nisus est, a quo Equestri honore, ac Senatorio merito fuit insignitus. Altius in veterum Legum monumenta, et Scriptorum obscuriores sensus se immisit, eosque summo studio, voce, et calamo dilucidiores reddere conatus est. Cum demum a Serenissimâ Rep. Venetâ maximis stipendijs accersitus, ad Ius interpretandum in Patauino Lyceo summâ cum laude elatus est. Hîc felici aeris temperie praegustatâ, nec minus exteris, quam incolis carus, vitam fortunate vsque ad annum quinquagesimum nonum perduxit, quo acerbo funere lumina in aeternam noctem clausit.
Variae Legum Ennarrationes ab illo profectae extant, quas in tres libros digessit.
Quorum primus continet Ennarrationes aureas in Constitutiones, et Leges Primi, Secundi, Quinti, et Duodecimi Pandectarum.
Secundus Ennarrationes alias in Iustiniani Codicem. Tertius Commentaria in primam, et secundam Digesti Vereris, et Codicis partem, et maxime in quattuor ordinarias, vt appellant, lecturas matutinas, nec non in Titulum de Regulis Iuris. Extat etiam quaedam eius Epistola Illustriss. EMANVELI PHILIBERTO, Subalpinae Ditionis Principi, inscripta, cuius Titulus est. De Vitâ, et Regimine boni Principis.
Sepultus est in Ecclesiâ S. Francisci, cum Statuâ, ac Memoriâ, quae hodie quoque a sapientibus Iuuenibus salutatur.
VERCELLENSI VIRO OPTIMO ET IN IVRIS CIV. SCIENTIA INTER NOSTRAE AETATIS EMINENTISS. EO PROPTER TAVRINI PRIMVM DEINDE PAT. MAIORI STIPENDIO QVAM QVISQVE ALIVS IVS CIVILE MAG. CVM LAVDE ATQVE OMNIVM ADMIRATIONE PROFESSO NOBIL. GENERE ILLVSTRISSIMI DVCIS SAB AVDIAE MVNERE SENATORIA ET EQVESTRI DIGNITATE PERFVNCTO.
FIL. SVMMA ERGA TALEM PATREM PIETATE MONV. HOC. POS. VIXIT ANNOS LIX. OBIIT KAL. FEBRVARII M. D. LI.
Franciscus Svvertius in Delitijs Orbis, pro Munere, Senatoria, et Equestri non recte legit: Munere Senatorio, et Equestri: vt in fine pro perfuncto, male praefuncto Typographonum operae collocarunt. Extat hic etiam in Laurentio Schradero aliquid corrigendum.
MVtinensis, honestis ortus natalibus, laboribus, et vigilijs summum gloriae fastigium pertingere conatus est, accedente ingenij acumine pene diuino, (non enim continebatur inter communes intelligentiae limites) et corporis valido, et admirabili temperamento. Quare, vbi primum ad Medicam plene capescendam facultatem, Simplicium, Anatomicaeque, et Astrologicae artis cognitionem accepit; totam fere Europam peragrauit, vt, non tam abdita rerum cognosceret Naturae florentis arcana, et radicum abstrusas virtutes: verum etiam ad coelestia penetranda pertingeret. Quorum notitiam assecutus, eandem in curandis morbis fortunato euentu adhibuit. His artibus inter Medicos sui aeui Principatum facile obtinuit, communique plausu in Lyceo Patauino, a Serenissimâ Venetorum Republicâ maximis muneribus donatus, Anatomicam artem explicuit, nec multo post defuncto Bonafide Anno CIC. IC. XXXX. Lecturam Simplicium adeptus est,
FALLOPI hic tumulo solus non conderis, vna Est pariter tecum nostra sepulta Domus.
Nulla nunc eius memoria conspicitur, monumentum nullum, quod Patres portam ibi construxerint, cumque eius ossa aliquandiu et in capsâ ligneâ supra monumenta vetera neglecta quodamodo iaecissent, tandem in sepulcro MELCHIORIS Guilandini Simplicium Doctoris, in primo Mona sterij claustro, condita quieuêre
A. PH. E.
Opera eius, quae leguntur, haec sunt.
Tractatus de medicatis Aquis, atque de Fossilibus in Patauinâ Academiâ habitus.
Liber de Morbo Gallico.
Liber de Arcanis quibusdam, seu de Compositionibus medicis, quae extra Medicinam in vsu habentur, vt sunt varia Vina, et Chymica multa, Italice primum editus, postea Germanice in 8.
Augustae Vindelicorum anno 1570.
Expositio in Librum Galeni.
Obseruationes, et Institutiones Anatomicae.
Tractatus de Compositione medicamentorum, cui accesserunt Tabulae de Cauterijs.
Opuscula tria. Primum de Vulneribus. Secundum
continens Explicationes in librum Hippocratis de Vulneribus capitis. Tertium de Vulneribus oculorum, aliarumque partium capitis.
Liber de Vlceribus, et Tumoribus.
Explicationes de Partibus similaribus humani Corporis, et de ijsdem partibus praelectiones, quas ex varijs ipsius lectionibus collegit, et edidit Volcherus Coiter Norimbergae Fol. anno 1575.
PAtauinus sub hâc seniore, et vetustiore Effigie conspicitur. Is primâ sui aetate toto animo Philosophiam, Medicinamque amplexus est, verum ipse Philosophiae, ac Medicinae ornamentum, ac decus. Quamobrem cum bellorum impetu Italia turbaretur, pulchrioresque artes, penitus Barbaris omnia vastantibus, corruissent, hic artem Medicam, Empiricis inuolutam remedijs, et fere collapsam, naturali, et faciliori methodo restituit. Mo xin GALENI libris plerosque annos studiosissime insumpsit, quom cum accuratissime explicare coepisset in publicis patriae suae Scholis, omnes eum audientium coetus, ipsu GALENI animam appellabant. Nemo huius Medicorum Principis abditos sensus adeo intime penetrauit, vt ODDVS noster. eius namque scripta, quasi fibratim diligentissime peruestigatus, et profundum doctrinae, et altum contemplationis securus pari ratione indagauit. Gloriabatur, veluti in delitijs, quidquid
Expositiones in duas Priores sectiones aphorismorum Hippocratis.
Expositiones Artis paruae medicinalis GALENI.
De Pestis causis, et Pestiferorum omnium affectuum causis, signis, praecautione, et curatione lib. I. X.
Apologiam pro Galeno, tum in Logicâ, tum in Philosophiâ, tum in Medicinâ.
De Coenae, et Prandij portione lib. II.
Commentarios in Primam Fen. Auicennae.
Sepultus est in Ecclesiâ S. Danielis Patauij cum hâc Inscriptione.
PHYSICVS ET MEDICVS THEORICAE ORDINARIAE IN HAC VRBE PVLICVS PROFESSOR ET CVM EO GVERINVS, ET BENEDICTVS AC IOANNES DOMINICVS NEPOTES LOCVM HVNC VETVSTATE CONSVMPTVM SIBI ET SVIS OMNIBVS INSTAVRARVNT.
PAtauinus ciuis, Medicus, ac Philosophus longe eximius, summâ patria gloriâ anteactis annis floruit. Humaniores literas, et Natutalem Philosophiam pubescente adhuc aetate praestanter Patauinâ in Vniuersitate profiteri coepit. Quo in munere, cum Vigilantia pro somno, Labor pro otio, Industria pro delitijs, et Occupatio pro vacatione ille praeciosiores essent; adeo strenue ingenij sui neruos intendit, vt breui tempore, se Aristotelicae, ac Galenicae doctrinae culmen attigisse demonstrarit. Hic Continentiâ, et Modestiâ iuxta venerabilis, cum se totum infirmorum curationi addixisset, eos quoties inuisebat, et dulci recrebat aspectu, et sapientiâ mirifice confirmabat. Eo tandem harum Virtutum operâ, et iugi lectione deuenit, vt a Serenissimâ Venetorum Republicâ ei Theoricae Ordinariae interpretandae prouincia credita fuerit, quam multis insigni cum nominis sui laude annis gloriose gessit. Non audax, sed incessu modestus studentium desiderijs
Nam contemptu famae contemni virtutes sciebat. Anno aetatis. LXVIII. Domini vero CIC. IC. LVIIII. vltimum diem clausit. Varios Tractatus elaborauit spectantes ad Medicam facultatem, quos ob assiduam, et frequentem aegrotantium curam typis consignare nequijt. At eos, Frater, eius vir eruditur, ANTONIVS FRIGIMELICA posteris conseruauit. Sepultus est in Ecclesiâ S. Augustini, ante portam occidentalem, ad suos, communi cum illis Memoriâ insignitus, quae legitur in hae verba.
PAtritius Mediolanensis, qui in Academiâ Patauinâ prima, virtutis sirae rudimenta hausit, Mathem atum insignis cultor et explicator, supra caeteros, propter edita ingenij monumenta innumera toti terrarum Orbi probata, praeconijs efferendus. Natus est anno CIC. IC. I. IX. Kal. Septembris, horâ sextâ, m. 40. a Meridie ex matre CLARA MICHERIA, et Patre Sene. FACIO CARDANO, illustri Iurisconsulto. Per vim ex vtero extractur (vt ipsemet testatum reliquit) reuixit lauacro vini, capillatus antequam natus ater enim capillus, praelongus, et crassior ei nascenti fuit. Infans frigidis humoribus obnoxius, procendente aetate, totoque reliquae vitae cursu, tum aduersa, tum secunda insperato, supra Mortalium omnium cogitationes, euentu passus, vtramque Fortunae aleam lusit. Modo enim calamitatibus vexato bonorum Ilias occurrebat, modo bonis ingentibus affluentem calamita tum Miriades adoriebantur. Pricipibus cognitus,
Mors fuit id, quod vixi, vitam mors dedit ipsa. Mens aeterna manet, gloria, tuta, quies. OBIIT ANNO M. D. XXIV. IIII. KAL. SEPT. ANNO LXXX. HIERONYMVS CARDANVS MEDICVS PARENTI POSTERISCLVE V. P.
Caeterum tanti Viri Effigiem, et Numisma debemus Excellentissimo, et omnibus virtutibus ormatissimo FELICI OSIO, Sexennio iam in Patuini Gymnasij luce primariam Eloquentiae Graecae, et Latinae Cathedram summâ cum claude obtinenti. Ab eo scilicet nobis vtrumque curatum est, operâ Humanissimi, et Eruditissimi Viri IO: ANTONII CASTELLIONAEI, Iuris Vtriusque et Sacrae Theologiae Doctoris, Vicarijque perpetui Abbatiae S. Vicentij in Prato apud Mediolanenses.
Numismatis meminit etiam CARDANVS ipse in Libro de libris proprijs hisce verbis. Somnium hoc veluti initium gloriae nostrae, si qua omnino est, eritue, in ectypis ex aduerso Imaginis meae depinxi. Adeat Librum ipsum, qui Som nium, et interpretationem eius nosse penitius cupit.
In Dialecticam lib. I.
De Secretis Primus lib. I.
De liris proprijs lib. I.
De Vno lib. I.
Commentariorum in Hippocratem libros. C.
Commentariorum in Mundinum lib. I
De Vrinis libros IIII.
In Artem paruam Mendendi lib. I.
De Sanitate tuendâ libros IV.
Floridorum lib. I.
Contradicentium Medicoram lib. VIII.
De Malo medendi vsu. lib. I.
De Aquâ, et AEthere lib. I.
De Indico morbo lib. VIII.
De Experimentis lib. I.
De Morbis compositis lib. I.
Quod nullum simplex etc. lib. I.
De Ludis lib. I.
De Nodis lib. I.
De Tabulis lib. III.
De Scretis Quartus lib. I.
Problematum libros X.
Paralipomenon lib. I.
Consilia duo pro difficultate spirandi. Pro Leprâ,
Pro sanguinis fluxu, Pro Ventriculi affectu,
Pro surditate.
Apologias in Thessalicum Medicum, et in Iulium Scaligerum.
Encomia Medicinae, Geometriae, NERONIS, et Podagrae.
Elementorum Geometricorum libros XV.
Arithmeticae libros V.
Musicae libros V.
De Naturâ libros V.
De Suoernaturalibus lib. II.
De Arcanis AEternitalis lib. VII. Quos ego met penes Amicum vidi.
De Fato libros V.
De Subtilitate libros XXI.
De Rerum varietate libros XVII.
De Animae immortalitate lib. I.
De Gemmis, et Coloribus lib. I.
Commentaria in Ptolomaei Quadripartitum lib. IV.
De Judicijs lib. X.
De Somnijs lib. IV.
De Metoscopia librum I. Qui quidem MS. circumfertur
cum Obseruationibus. ICCC.
Centum genituras.
Moralium libros III.
Tetim siue de Humanis constlijs lib. I.
De Sapientia libros V.
De Praeceptis ad filios lib. I.
De summo Bono lib. I.
De Consolatione libros III.
De Minimis, et Propinquis lib. I.
De Vtilitate ex aduersis capiendâ lib. III.
Guilielmum libro vnico
Theognostomi libros VI.
Hymnorum lib. I.
Et alia quam plurima, quae in laudato libro rite, et ordine recensentur.
GIuis Patauinus, egregius suâ tempestate Medicus, magno cum splendore artem, quam profitebatur, exercens, infirmis, ac male habentibus summâ pietate, ac vigilantiâ medebatur. A primis annis literarum studijs deditus, Philosophiae primum, dein Medicinae scientiam adeptus, sic in vtrâque excelluit, vt omne aeuum in his consumpsisse videretur. Morum suauitate, et gratiâ nemini cessit, hisque dotibus omnium sibi beneuolentiam facile conciliauit. Magnis Viris percarus, ingentia praemia pari cum laude est consecutus. Propter assiduam in aegris curandis, et familiâ regendâ oeconomiam nullum Posteritati literarium munimentum relinquere postuit: At praeclaros suae virtutis haeredes, et doctrinae alumnos reliquit multos. Satis felicem vitam duxit, et Patriam propriae virtutis gloriâ, et filios diuitijs auxit. Anno aetatis LXXIY. vltimum diem clausit, salutis CIC. IC. LXXV. Sepultus est in Ecclesiâ Patrum Heremitarum D. Augustini, in
Cluis Patauinus, corporis symetriâ conspicuus, aspectu iucundus, Physicâ, ac Medicâ facultate aeui sui doctiorum gloriae tenebras offudit. Facies eius, caeli pure nitentis instar, serena semper, animi tranquillitatem, ac morum probitatem oculis ingerebat. Humanitatis, ac Musarum delitijs acerbam adhuc aetatem ornauit, vt indicant, quae nexâ, et solutâ oratione conscripsit. In Patrio Lyceo annos multos Aristotelis Logicam summo cum applausu interpretatus est, quâ voce, quâ scriptis aliorum Interpretum gloriam aemulatus. Sed cum huiusmodi studij satietas eum capere coepisset, seu potius sublimioris Cathedrae desiderium in ijsdem Scholis, quod Virtutis suae angustus nimis videretur Logicae fatultatis campus, in Ordinariae Philosophiae interpretem eligi concupiuit, ac Libellum eâ de re supplicem Senatui Veneto porrexit. Qui expensis vnâ ex parte TOMITANI meritis, et virtutibus; ex alterâ vero publicis Studentium votis, et commodis, a quibus singularis
Bernardinus aetate fessus defecit anno Domini CIC. IC. LXXVI. terraeque reddito in Ecclesiâ S. Francisci Maioris,
Rudulphus Sfortia Monumentum huiuscemodi posuit.
BERNARDINO TOMITANO
PHILOSOPHO MEDICO CLARISS
IO: ANTONIVS RVDVLPHVS SFORTIA
AVVNCVLO BENEM.
E. S. P.
M. D. LXXXXVI.
Effigies, quam dedimus, expressa est ad exemplar eius, quae apud modo laudatum IO: ANTONIVM RVDVLPHVM Sfortiam extat.
Coridonem, seu de Venetorum laudibus.
Clinicum, siue de Reginaldi Poli Cardinalis laudibus.
Introductiones ad Sophisticos Elenchos Aristotelis, et
Breuem Methodum diluendorum Paralogisnorum per diuisionem.
Thetin in aduentu Regis HENRICI III. Galliae
Christianissimi ad Venetam Vrbem.
Animaduersiones in Primum Posteriorum Aristotelis.
Solutiones Contradictionum in Aristotelis, et
Auerrois dicta in eundem librum.
Argumenta in nouem Quaesita Auerrois demonstratiua.
Paraphrasim, seu Commentarios in Matthaeum.
Dell' Eloquenza del parlar Toscano libri tre.
Versi, et Orationi diuerse.
CIuis Ferrariensis, Iurisconsultus placidis, ac splendidis moribus praeditus, et praestantissimus legum interpres fuit. Ab ipsis propemodum incunabulis ingenuas artes summo animi ardore prosecutus, breui temporis spatio Iuris vtriusque Laureâ est insignitus. Inde summâ ciuium acclamatione in Patrio Gymnasio docere coepit: donec in Ticinense Lyceum accersitus est, vbi Collegam habuit ANDREAM ALCIATVM, quem postea singularis Sapientia, ac probiras ad sacram purpuram euexêre. Patauium demum accitus anno CIC. IC LXV. opimis stipendijs a Setenissimâ Rep. Venetâ in locum IVLII SALERNI I. C. GVIDVM PANCIROLVM, FRANCISCVM MANTICAM, ROGERIVM, ET FRANCISCVM ZABARELLAM, Viros vtique praestantissimos, eiusdem Spartae consortes nactus est. Hîc ille, tamquam in propriâ orbitâ, reliquum vitae cutriculum feliciter adeo confecit, vt nec Bononiensium, nec Pisanorum ingentia praemia, nec oblati honores
nihil rite Mortales sine Dei immortalis ope auspicari posse. Idcirco Iustitiam, ac Religionem inter caeteras virtutes singulari studio coluit, nec amicorum adulatione ab aequi tramite vnquam deflexit; imo semper aequâ lance cuncta, adhibitis optimarum Legum ponderibus, librauit. Senio debilitatus diem clausit extremum piâ morte, et a Riccobono publicis encomijs celebratus, in Ecclesiâ Monialium S. Petri iacuit, vbi Primum Altare suis ipse sumptibus extruxerat, quod
Ad Altare ipsum tale monumentum eiusdem extat.
TIBERIVS DECIANVS
VTinensis Patritius, Iurisconsultus celeberrimus, patriae suae magistratibus honorifice perfunctus, nec raro ad Serenissimum Venetorum Senatum Legatus missus, pro Priuilegis Vtinensibus conseruandis, praeclarissime se gessit. Vir fuit singulari Doctrinae, Eloquentiae, et Memoriae laude celebris. Venetijs in foro caussas cum cleganter, tum pie defendit: dehinc Assessor Vicetiae nobili Viro LAVRENTIO VENERIO: Patauij ei, qui postea renuntiatus est Cardinalis, BERNARDO NAVGERIO: et Veronae FRANCISCO VENERIO, qui ad Principatum Reip. Venetae elatus est, fidelem operam praestitit. Extincto Marco Blanco Patauino, qui eam Iuris partem explicabat, quae ad Crimina pertinet, a Moderatoribus Gymnasij eius in locum subrogatus est, anno CIC. IC. XLIX. Quo in munere cum nauiter desudaret, nec multo post HIERONYMVS CAGNOLVS viuere desijsset, ad Lecturam luris Ciuilis Ordinariam de mane assumptus
IVrisprudentûm Consultiss. Oratori eloquentiss. Litiun in Praetorijs Prouincijs diudicandorum Disceptatori aequiss. et in Patauino Gymnasio submotâ aequalitate supremam cum sempiternâ gloriâ dignitatem consecuto: cum a Sereniss. Rep. Venetâ, vt sibi in rebus de Iure pertractandis, oblato supraordinario Interpretis loco ampliss. praemijs ad vrbem accerseretur, cum summo omnium moerore, anno aetatis suae septuagesimo tertio sanctiss. mortuo.
NICOLAVS I. C. IO: FRANCISCVS, et RONCADINVS Patri pientiss.
Legitur et in Basi monumentali Distichon. HIC CINERES MAGNI DECIANI. Sufficit illud. Disces audito nomine quantus erat.
Et inferius alterum Distichon Graecum.
[?]
Volumina quinque Cosultationum.
Apologia pro Responsis Iurisconsultorum aduersus Andream Alciatum.
Tractatus Criminales duobus Voluminibus comprehensi, a propinquis editi, mirâque dostrinâ referti.
QVi et DOCTOR NAVARVS vulgo denominatur, Iurisconsultus illustris praesertim in Canonicis legibus, et sacris Sanctionibus interpretandis, ortus in Regno Nauarae, Vir fuit non modo summâ Sanctimoniâ, ac Pietate praeditus; sed etiam animi dotibus, et conscientiae eandore mirifice exornatus. Quibus cum ad Religiosorum instituta vocaretur, procul abdicatis rerum secularium curis, totus diuinis contemplationibus, functionibusque vacauit; vt propterea Ecclesiae Vniuersae non solum sacerdotali vitâ, et sanctissimis moribus; sed etiam cumpluribus, ijsque grauissimis scriptis, quae omnibus probantur, singulari fuerit ornamento. Siquidem, in se primum, mox in alijs insita vitia omnia remedijs opportunis radicitus extirpauit, et quoduis genus hominum ad bene, beateque viuendum sedulo instruxit. Hic in celeberrimâ Salamancae Academiâ, suprâ decimum quartum annum, Decretorum libros elegantissime explicauit.
Anagramma. MARTINVS AB AZPILCVETA BEATVS IN CAELVM ASPIRAT.
Haec ab eo Commentaria edita leguntur.
De Regularibus Commentaria, IV.
De, sAlienatione rerum Ecclesiasticarum.
De Vsuris.
In caput Humanae aures, et de Silentio.
De anno Jubilaeo, et Indulgentijs.
De finibus humanorum actuum.
Manuale.
De boris Canonicis.
Praelectiones.
In Caput. InterVerba XI. Quaest.
De Paenitentiâ distinctiones VII.
Tractatus de redditibus Beneficiorum, et Propugnaculum apologiae de redditibus.
Consultorum lib. V.
Miscellanea de Oratione.
PAtauinus ciuis. Quid in hoc Viro primum ego laudem, quid tu Lector potissimum admireris, nescio: Adeo Prudentia cum summo animi Candore, ac Virtute in eo certarunt, vt Fato potius Philosophiae simulacrum, ac Diuinitatis specimen quoddam Coelo mortalibus delapsum, quam proprio Marte, ac labore videretur emicuisse. Quanta sane fuerit eius Virtus, quantus ingenij splendor, vel hinc aduertas licet. Adolescens apud patrios lares Lecturam Philosphiae obtinuit, mox, et Romae floruit. Eo tempore, quo sub auspicijs LEONIS X. Summi Ecclesiae Antistitis literis honos habebatur amplissimus, studiosique viri a tanto Musarum Moeccenate recreati vndique cogebantur. Tum enim SPERONVS noster Vrbem profectus, gratissimus Pontifici fuit, Purpuratisque omnibus, ac Principibus reliquis tantâ necessitudine coniunctus, vt, defuncto LEONE, percunctantibus nonnullis e numero Purpuratorum, quid sibi vellent
MESSERE SPERONE SPERONI delli Aluaroti, Filosofo, et Caualier Padouano, il qual amando con ogni cura, che dopo se del suo nome fusse memoria, che almen nelli animi de vicini, se non piu oltre cortesemente per alcun tempo si conseruasse, in vulgar nostro Idioma con vario stile sino all' estremo parlo, et scrisse non vulgarmente sue proprie cose, et era letto, et vdito.
Viuete anni LXXXIIX. mesi I. giorni XII. Mori Padre di vna figliuola, che li rimase le tre, che n' hebbe, et per lei Auo di assai Nepoti, ma Auo, et Proauo, et Attauo a discendenti dell' altre due tutte nobili, et bene stanti Femine, et maschi nelle lor patrie honorate.
Et supra saxum, in quo eius ossa conduntur, in eodem Deiparae Sacello haec alia leguntur.
Huius in Tumulo Numismata quoque multa, ab Annibale Tosato Patauino sculpta, collocata sunt ab Haeredibus vnâ cum eius effigie plumbeo cortice inuolutâ.
Supra Epitaphium adhuc ponenda SPERONIO restat marmorea Statua, quam, procurante C. SCHINELLA Comitio, Campagna coepit, Paliaris absoluit. Peruenit illa tandem, SCHINELLA defuncto, in manus Praeclarissimi, ac Nobilissimi Viri C. SPERONI de Comitibus, Abbatis, et Canonici Patauini, et in eius ornatissimo Musaeo vnacum pretioisissimis picturis, et iconibus asseruatur.
Patauini Quattuor Viri benemerito Ciui in publico Praetorio marmoream Statuam cum hac Epigraphe publico decreto erigendam decreuêre.
Dialogi parte prima, et seconda.
Apologia della prima parte dei Dialogi.
Orationi molte raccolte in vn libro.
Discorsi varij. Cioe della Prudenza de Prencipi.
Della Militia.
In lode della Terra.
Sopra de Sentenze. Nequid nimis. Nosce te ipsum.
Dell' amor di se stesso.
Dell' Eloquenza volgare.
Del lattare i figliuoli.
Dialogo della Cura familiare.
Espositione dell' Oratione Dominicale.
Lettere familiari, et Versi varij.
La Canace Tragedia. Apologia, et Lettioni in difesa
Lettioni sopra li quattro libri dell' Etica di Aristotele.
Tauole della Retorica.
Lettera ai Hebrei.
Discorsi varij.
La maggior parte morali, come sopra le Virtu.
Del parlar dell' huomo.
Della Vita Solitaria.
Dell' Arte, Natura, e Dio.
Dell' Honore.
Della Fortuna.
Due Discorsi sopra Dante.
Della Sobrieta.
Delle Ricchezze del virtuoso.
Della Lingua Latina.
Del Seruire in Corte.
Tre sopra l' Ariosto.
Otto sopra Virgilio.
Quattro sopra la Retorica, et altri al numero dicinquanta otto.
Vn libro de Sonetti, et Versi vulgari.
PAtauinus. Praestantissimi huiusce Viri ad effigiem stupeant cuncti, licet ei vitrea paulisper demant conspicilia maiestatem. Hic enim propriâ virtute quoscunque in Medicâ facultate viros insignes suae tempestatis praetergressus est, quem nunc posterorum concors exoptat consensus omnis. Assiduis lucubrationibus Lector in almo Patauino Lyceo Theoricam, et Practicam praestantissime docuit, ex quo vel maximis vndequaque praemijs expetitus, neque de abeundo cogitauit. Eo in Lvceo, alter quasi Hippocrates habitus, Delphici oraculi responsa dictis suis, ac sententijs aemulabatur. A summis Italiae Principibus morborum curandorum causâ studiosissime accersitus, eam prae se tulit artem, ac medendi rationem, vt ex aliorum incolumitate sibiemolumentum maximum compararit. Anno CIC. IC. LII. Practicae Medicinae Cathedram obtinuit, postea secundum in ordine locum, Theoricam tandem. Et Antonium quidem Francantianum
Mercurialem praeclarissimum Medicum praeire conatus est. Senio iam confecto quidam Astrorum peritus praedixisse fertur, ne illâ aetate iter alio susciperet. At ille, dum praedictionem negligens Mantuam pergit, vt doloribus Principis eius Vrbis occurrat, patriam repetens, acri repentino morbo correptus, animam efflauit, cum annis triginta, et septem in Patriâ, summo cum honore semper, viuâ voce Medicinam professus esset. Opes quamplurimas cumulauit. Supellectilem pretiosissimam, domosque mirâ maiestate extructas reliquit affinibus, et agnatis. Sepultus est in Ecclesiâ Patrum Iesuitarum, ad dexterum Altaris maioris latus, donec in nouâ eorumdem Patrum Ecclesiâ nouus eiusdem meritis, ac gloriae tumulus erigeretur, his verbis.
IACENT HIC CAPIVACCEI OSSA QVOVSQVE NOVVM FVERIT CONSTRVCTVM TEMPLVM.
Scripta ab eo sunt
Medicina Practica, seu Methodus cognoscendorum, et curandorum omnium corporis humani affectuum, in VII. libros distributa.
Tractatus de Vrinis.
Libellus de ratione componendi Medicamenta.
Explicationes XXXIV. de Methodo medendi.
Liber de Methodo Anatomicâ.
Liber de Differentijs doctrinarum, seu de Methodis.
Vidi praetereâ haec a Paulo de Faris Patauino ex eiusdem oredictantis excepta.
Lectiones super omnes febres publice explicatas Anno M D LXXVI.
De Venenis lectiones, eodem anno pariter enarratas.
Primam, et Secundam partem Morborum particularium, traditam ab eodem anno M D LXXIV. et M D LXXVIII.
NICOLAI Clarissimi Philosophi, et Medici filius, cum Philosophiam omnem apprime calleret, praestantissimi Philosophi nomen sortitus est. Ortum habuit ex illustri Passerinorum familiâ, quae Mantuae olim, ac Mutinae, Carolo Saraceno teste, feliciter imperauit; mox rerum ordine perturbato, Genuam se recepit; ac tandem eius reliqui stipites Patauium commigrantes, suam sedem inibi collocarunt. Vnde factum, vt ad hanc vsque diem tum Passerinorum, tum Genuensium, tum de Ianua cognomen sibi sartum, tectum, et integrum conseruarint. Caeterum cum MARCO ANTONIO non esset ingenium infra vulgus; sed praeclarae, ac insignes in eo animi dotes, ac propensiones, nihilque foret antiquius, quam studiorum amor, et cultus, breui temporis interuallo, summâ cum admiratione Doctorum, naturalis ac diuinae Philosophiae orbitam adeo fixo pede pres sit, vti in album Philosophorum adscriptus, patriae, familiaeque sue splendorem, ac gloriam
Beatricem a Sole, ex quâ quinque Liberos suscepit, Nicolaum scilicet, Paulam, Helenam, Lauram et Cassandram, quae Patre docente non solum liberales Artes, ac morales Virtutes, sed et Logicam, et Philosophiam solide didicerunt; nuptaeque primarijs Ciuibus Patauinae Vrbis, paternae virtutis, ac disciplinae asseclae extiterunt. Iamque MARCVS ANTONIVS in labore studiorum consenuerat, cum Serenissimâ Respublica Veneta hunc illi honorem habere voluit, vt veluti bene meritus miles donaretur rude, et Lecturam supraordinariam, stipendijs etiam auctis obtineret. Pulcherrima quaeque Naturae arcana congessit, et absolutissimos Commentarios in Lib. de animâ tabellis publicis consignauit. Scripsit etiam contra Antonium Bernardum Mirandulanum, vt ex eius Apologiâ patet. In libros Physicorum. In libros de Coelo, et de Generatione, et in Metaphysicam Commentarios summi Philosophi calamo, et ingenio dignos De vario, ac multiplici genere Scientiarum eius,
De Ijs, quae per Isidem, et Iugeris quadrâ, et picluras aliquot alias significantur ad M. ANTONVM PASSEREM Patauinum Philosophum probatissimum.
Non enim te solis Medicinae, Philosophiaeque terminis cohibuisti, sed longe vlterius progressus, variarum insuper rerum minime protritarum doctrinam ita tibi comparasti, vt de quâcunque re propositâ, et erudite loquaris, et eruditionem ipsam mirâ sermonis iucunditate noueris conuestire. Quin Poetas, Historicos, Philosophosque omnes ita tibi familiares effecisti, vt nihil totâ in Encyclopaediâ sit, quod te lateat, quod non in promptu habeas, proque loco, et tempore vtaris, quam felicissime.
Cum demum Deus Opt. Max. cum ab hâc humo, et turbâ ad illa securâ, et altâ deduxit anno aetatis LXXII. conditis cineribus in arctâ vrnâ ad Maiores suos, in Ecclesiâ S. Ioannis Viridarij.
AVus noster lateralis, ex Marco Proauo Patauij ortus, ac praesbyter hîc recensetur: eius (vt euitetur iactantia) dissimulatur Effigies. Verum, vt Virtuti, Patriae, ac Familiae debitus persoluatur honos, non est eius vsquequaque memoria obliteranda. Vir fuit optimis moribus imbutus, eruditione variâ exornatus, humaniorum literarum studijs apprime deditus. Ecclesiae Patauinae longâ, fidelique operâ inferuiuit, Primatibusque carus, ac praesertim Cardinali PISANO, Episcopo Patauino, cui varijs in rebus doctrinâ, et diligentiâ suam ille fidem probatum iuit. Mox, cum singulari pietate fulgeret, Sacris Virginibus D. Stephani, ad earum Confessiones excipiendas, datus, operam eis suam mirâ patientiâ per plures annos praestitit, cum ei muneri ante se praefuisset BERNARDINVS Scardeonius, elatus inde ad Canonicatum Ecclesiae Patauinae. Defuncto demum Ioanne de Benedictis Veneto, Ecclesiae S. Laurentij Rectore, anno CIC. IC. IXV. eo Beneficio
Sepultus est in Ecclesiâ D. Laurentij. Extat autem eiusdem Effigies accuratissime picta in Fratris mei muscolo: apud me vero libri eius Theologici nonnulli, ipsiusmet manu exarati, et marginalibus notis insigniti passim.
MEssanensis, vir doctissimus, Philosophus, et Mathematiais virtutibus, moribusque suis, et affabilitate studiosis omnibus percarus, et in primis Serenissimo Duci Mantuae GVLIELMO, qui eius potissimum curae, ac doctrinae Principem filium VINCENTIVM in Mathematicis disciplinis instituendum commisit, a quo postea, ad Ducatum euecto, vt a gratissimo Discipulo doctissimus Magister, summis praemijs auctus, ac patrocinio perpetuo cultus fuit. Eius vero famâ toto terrarum orbe diffusâ, Serenissima Resp. Veneta eum in Academiae Patauinae Gymnasium, ad Mathematicarum Lecturam, magno proposito praemio aduocauit. Ab Aulâ illius Principis in Lyceum nostrum sese ille transtulit, vbi, quâ legendo, qua scribendo tantam ingenij praestantiam, ac Eruditionem prae se tulit, vt alios, qui praecesserant, visus sit non aequasse solum; sed etiam multis partibus mirabiliter antecessisse. Inter ea, quae ad Mathematicam disciplinam
IOSEPHO MOLETIO MESSANENSI, DOCTRINA PROBITATE AFFABILITATE VIRO CLARISSIMO POST EGREGIAM OPERAM DATAM VICENTIO MANTVAE PRINCIPI SERENISSIMO AD MATHEMATICAS DISCIPLINAS INSTITVENDO IISDEM PER ANNOS XII. IN GYMNASIO PATAVINO INTERPRETANDIS OPERIBVS ET LVCVBRANDTS KALENDARIO EX VOLVNTATE GREGORII XIII. PONT. MAX. ET MANDATO SERENISSIMI VENETORVM REIP. CORRIGENDO AETATE ANN. LVII. EXTINCTO PROCVRATORES HAEREDITATIS ANNO M. D. LXXX. VIII.
In lapide vero tumuli humi strato vna cum familiae Stemmate haec leguntur.
IOSEPHVS MOLETIVS MATHEMATICVS CELEBERRIMVS OSSA HIC RELIQVIT. ANNO M. D. LXXXVIII, AETATIS SVAE LVII.
EFFIGIES ET SYMBOLVM IOANNIS STADII PRAECLARISSIMI MATHEMATICI.
IN Vico Loenhoutio agti Brabantini natus, omnium literarum genere imbutus, Mathematicis in studijs ita cumprimis excelluit, vt ei parem in illâ facultate nullum aetas nostra tulerit. Primâ iuuentâ Louanij summâ cum celebritate nominis T. LIBII Historiam publice explanans, in L. Flori Historiae Romanae Epitomen (sic eam appellat Lipsius) egregium Commentarium post Ioannem Camertem edidit, secundus nulli. Sed, inferioribus speculationibus valere iussis, rebus coelestibus animum pene diuinum addicens, Astronomiam restaurare conatus est, confectis ALPHONSI Hispaniarum Regis exemplo tabulis, quas Bergenses nuncupauit, ex quibus omnium syderum aequabiles, nedum apparentes motus ad quaeuis temporal dignoscenda mirâ facilitate, ac promptitudine colliguntur. Allobrogum Principi in primis gratus Mathematicus extitit, apud quem aliquandiu degens, et Genethliacae Astrologiae operam nauans, ita facultatis
MATHEMATICO AB EDITIS TABVLIS EPHEMERIDIBVS ASTROLOGICIS COMMENTARIISQVE HISTORIARVM ET ACVMINE INGENII CLARO. PHILIPPI HISP. REGIS HONORARIIS LOVANIVM DEIN LVTETIAM AB HENRICO III. GALLIAE REGE AD PVBLICAM EARVM DISCIPLINARVM QVAS CELEBRI STVDIOSORVM CONCVRSV ILLIS IN ACADEMIIS DOCVIT PROFESSIONEM ADSCITO.
IO: MATALIVS METELLVS SEQVANVS
I. C CELTA AMICO
BELGAE MEMORIAE CAVSA.
VIXIT ANNOS LII. MENSES FERE II.
OBIIT XV. KAL. QVIN. ANNO
CIC. IC. LXXIX.
Memoratas Tabulas Bergenses Motuum aequalium, et apprentium Planetarum.
Ephemeridum Volumina duo, ab anno salutis CIC. IC. LIIII. vsque ad CIC. ICC. VI. cum ISagogis in Astronomiam, et Astrologiam.
Prognostica Stellarum fixarum vna cum Tabulis Bergensibus, in quarum initio extat eiusdem Astronomiae Historia.
Commentarium ad haec egregium confecit in L. Florum: et Fastos Romanos ab Hub. Goltzio editos illustrauit.
MANTVA, Patauinus ciuis, et praestantissimus Iurisconsultus, ex Io: Petro Benauidio Patre onus, vir fuit omnium literarum. Corporis exiguitatem animi magnitudine mirifice compensauit, quod egregia in vtroque Iure opera illius edita testantur, ob quae inter Iuristarum Proceres primas tenet. Florentibus aetatis annis Praetorio addictus, publicas fori caussas, tum Ciuiles, tum Criminales pro tutelâ pupillorum, ac pauperum mirâ pietate defendit, multosque a calamitatibus innoxios singulari Eloquentiâ vindicauit. Iactis hoc pacto suarum ab illo laudum, ac meritorum fundamentis, cum summâ dicendi facultate polleret, a Ciuibus magnâ cum laude ad potiora dignitatum munera euectus est. Patriae namque suae laetitiam Serenissimo FRANCISCO DONATO, in ipso Principatus Sui limine, legatus aperuit. Mox Cathedras Legum adeptus, modo Iuris Canonici, modo Ciuilis supra duos, et sexaginta annos in Patrio Gymnasio summo
Gometij Hispani, Vincentij Dollochij Bononiensis, Hieronymi Cagnoli Vercellensis, Tiberij Deciani, et aliorum I. C. Illustrium eius aeui. Eâ re Bononienses, peruulgatâ Hominis BENAVIDII famâ, maxima ei (sed frustra) praemia obtulerunt, vt Patauinam Academiam cum suo Gymnasio commutare vellet. Eundem Lusitaniae Rex summis precibus, nec non et PAVLVS III. Pont. Max. vt inter Romanae Rotae Auditores connumeraretur, adsciuit. Pari studio alij Principeseum, ad Aularum suarum decus, habere apud se proxime cupiuâre. Ter Comes, ter Eques creatus est. A PIO nempe IV. Summo Sacr. Antistite anno CIC. IC. LXIV. A CAROLO IV. Imperatore anno CIC. IC. XXXXV. A FERDINANDO anno CIC. IC. LXI. amplissimisque Priuilegijs, et donis a summis Principibus insignitus. Respublica Veneta, vt, quanti eius merita et Labores faceret, publice testaretur, eminentissimum in Patauinis Scholis dignitatis locum, quem Supraordinarium vocant, ei concessit, permissâ facultate legendi, quando, et quoties liberet.
PATAVINVS IVRISCONSVLTVS
IO: PETRI MEDICI FILIVS SACRI LATERANENSIS PALATII AVLAEQVE IMPERIALIS COMES ET EQVES IVRIS PONTIFICII
SVPRAORDINARIVS EX PRESENTIBVS FVTVRA PROSPICIENS PRAETER CAETERA MAVSOLEVM HOC SIBI VIVENS FIERI CVRAVIT MENSE MAIO M. D. XLVI.
In basi vero, quae sequuntur.
VIXIT ANNOS LXXXXII. MENSES.
IV. DIES VIII.
SEXAGINTA PVBLICE DOCVIT PROXIME VERO A SENATV SVPRAORDINARII MVNERE DONATVS OCTO INTERMISIT.
OBIIT QVARTO NONAS APRILIS M. D. LXXXII.
Collectanea super Ius Caesareum, quod mane explicatur.
Apoplegmata legalia septingenta.
Consiliorum Tomos duos.
Problematum legalium libros quattuor.
Topica.
Isagogicas rationes ad tollendos argumentorum nodos.
Encomium Sacerdotij.
Suasoriam legis Oppiae ad compescendum muliebrem cultum.
Centuriam Praxis Iudicialis.
Obseruationum legalium libros X.
Polymathiae libros XII.
Enchiridium rerum singularium.
Iuris praelectiones.
Dialogos de varijs sensihus diuinarum, humanarumque literarum.
De Illustribus Iurisconsultis.
Locorum Communium libros III.
AEquilibrium, praestantissimum opus, pro iure Candidandis.
Tractatum de legitima filiorum.
De Liberationis, et Libertatis fauoribus.
De Priuilegijs militaribus.
De Pupillorum fauoribus.
Lecturas super Ius Canonicum.
Lecturas super Quattuor partes Iuris Ciuilis de mane.
Bassanellum.
Areopagitam.
Et Grosariam.
Del Duello.
Imago eius petita est ex vnâ Numismatis eius parte, quod inferius exhibetur, existentibus in alterâ literis M. L. et paruâ Lunâ cum his alijs etruscis verbis.
Philippus vero Gallaeus insigniter hallucinatus est, cum pro MARCO MANTVA, Marcum Guazium effictum dedit. Adijciam hic monumenta quaeppiam ex multis, quae in laudati Viri Palatio ab eo posita spectantur. In fronte Atrij occurrit Triumphalis Fornix his notis.
In dextro latere Colossus est Herculis XL. pedum, Bartholomaei Ammanati supra laudati opus, cum basi, vt ille asserit, literatâ.
BESTIARIVS QVI TRISTITIAM DEPVLIT OMNEM PERAMPLO HOC SIGNO MANTVAE CVRA REFLORESCIT.
Coronae Portarum omnes praeseferunt illa. Apollinis Mantuani ex primâ Eclogâ.
DEVS NOBIS HAEC OTIA FECIT.
PAtauinus Canonicus, Vir pietate, moribus, eruditione, vitae excessu, virtutibus omnibus perinsignis, et in cumulandis Patriae monumentis diligentissimus. Abdicatis rerum humanarum curis soli Deo incorruptam mentem, ac pene diuinam semper inflexam seruauit. Annis primum XXXIV. sacris Virginibus Coenobij S. Stephani moderator, ac noxarum expiator extitit. Inde Canocius electus, Librum a primâ iuuentâ coeptum, De Antiquitate Vrbis Patauinae, deque Claris eiusdem Ciuibus, ad vmbilicum perduxit, et typis demandandum curauit viuens. Fuit illi sane perhonorificus is labor, et Patriae gratus, Siquidem in eo multa bonâ fide digessit, eademque mirâ elocutione legenda Posteris consignauit. Elogiorum eius omnium instar erunt, quae MARTINVS SANDELLIVS Vir eruditissimus scripsit. Obijt AEtatis anno XCVI. eâque in Ecclesiâ sepulturae honorem meruit, in quâ diuini sui cultus praecipua monumenta reliquit. Sub eius Effigie inibi pictâ haec extant, in interiori meridionali parte.
RARAE INTEGRITATIS ATQ. ERVDITIONIS VIRO.
QVIPPE QVI CAETERIS CHRISTIANO SACERDOTI DIGNIS VIRTVTIBVS FIDEM CONCILIANTIBVS ILLIBATVM VIRGINITATIS FLOREM AD VLTIMAM VSQVE SENECTAM ATTVLISSE CREDITVS SIT CVIVS CHARITATI ATQVE INDVSTRIAE HAEC PATRIA ANTIQVITATE AC RERVM GESTARVM GLORIA INCLYTA ACCEPTAM REFERT MONVMENTORVM SVORVM MEMORIAM AB INTERITV VINDICATAM SACRAE VIRGINES AD D. STEPHANI QVIBVS ILLE TOTOS XXXIV. ANNOS A SACRIS CONFESSIONIBVS PRAEFVIT PARENTI OPTIMO ET PIENTISSIMO HOC GRATI ANIMI MONVMENTVM VNANIMES POSVERE.
PROCVRANTIBVS MAGDALENA VERCELLENSI ANTISTITA MARTINO SANDELLIO CONFESSARIO
Supra saxum, vbi eius ossa quiescunt, in eâdem D. Stephani Ecclesiâ talia leguntur.
CAN. PATAVINVS VITAE CANDORE PRAESTANTIAQVE DOCTRINAE CONSPICVVS HIC QVIESCERE IVSSIT VBI ANNOS XXXIIII. ANIMIS MONIALIVM REGENDO LABORAVIT.
VIXIT ANNOS X CVI. OBIIT ANNO M. D. LXXIIII. DIE XXIX. MAII.
De Antiquitate Vrbis Patauinae, et Claris Ciuibus Patauinis libros III. in quindecim Classes distinctos.
De sepulchris insignibus exterorum Patauij iacentum.
De Castitate lib. VII.
La Naue Euangelica, opera Spirituale indrizzata alle Madri di S. Stefano.
Nec non et Consolatorium opusculum. Praeterea Typis consignandum curauit Librum de ratione bene moriendi. Petri Baroci Episcopi Patauini, et spirituales quasdam preces ad petendam pluuiam, et ad arcendam tempestatem, quibus Praefationem de suo adiecit.
Cluis Patauinas, vir laeti vultus, animique candore conspicuus, filius fuit MARCI Triuisani CL. M dici. Adeo excellenti ad literarum studia factus ingenio fuit, vt annos vix decem, et octo natus, nec adhuc lauream assecutti summâ tamen cum sui laude Logicam Salernitanâ in Vrbe publice sit professus. Post haec Patauij Philosophiae, et Medicinae Doctor, suadentibus agnatis et amicis declaratus, Logicae primum, deinde Simplicium interpretandorum prouinciâ susceptâ, maximum virtutis suae specimen dedit. Hinc Medicinae Theoricae extraordinariae explicator electus, eam Spartam duodecim annos magna cum celebritate nominis adornauit. Tandem Medicinae Theoricae Ordinariae Cathedram adeptus ob merita, collega Bernardini Paterni, gloriam eiusdem, ac meritum aequauit, et vicit. Grauissimis rerum familiarium oneribus assidue pressus nullum aliud ingenij sui monumentum post se relinquere potuit, praeter Lectiones ipsas,
NObilis Patauinus, natus anno salutis CIC. IC. XXXIII. Monis Sept. horâ fere dimidiâ post meridiem, patre IVL IO Comite Palatino, Matre ZILIOLA, filiâ Hieronymi Doctoris, coniugibus spectatissimis, et ex praeclarissimis familijs nostrae Vrbis. Iuuenis maximo ingenio praeditus facili labore variarum Rerum, et Scientiarum cognitionem hausit. Ad Eloquentiam primum, et Graecas literas naturâ duce ferri visus est: dein ad Logicam, et Mathematicam facultatem, quod ijs in studijs mirâ felicitate proficiens, haud obscurum suae propensionis specimen daret. Ad Eloquentiam Io. Faseolum Patauinum, et Franciscum Robortellum Vtinensem. ad Logicam Petrum Arquanum, et Bernardinum Tomitanum: ad Mathematicas Petrum Catenam, et Franciscum Barocium praeceptores adhibuit, Viros plane doctos, eximios, etin eâ, quam profitebantur, scientiâ fingulares. Opticam etiam, et Astrologiam in delicijs habuit, cuius mihi testes praedictiones
Bernardino Tomitano praeceptori successor datus non eam modo publice annis XV explicauit, sed et Tabulis, ac Comnxentarijs vberrimis facilem adeo reddidit, vt omnes tanti Viri ingenium raderet in admirationem sui. Traductus inde est ad fecundam Extraordinariae Philosophiae sedem, Collega datus Arcangelo Mercenario Picensi: nec multo post primae paritatem obtinuit, primam demum ipsam, aqua gradum ad secundam Ordinariae facultatis eiusdem, stipendijs auctis, fecit. Quare Logicâ dilucidatâ, Philosophiam vniuersam varijs Interpretum opinionibus inuolutam, reconditae Graecorum Codicum lectionis ope, mirum in modum illustrauit: praeclaros Commentarios in Aristotelem edidit, et difficiliores nodos perfacili methodo dissoluit. Vxorem babuit
In alterâ Emblema Gordiani nodi Arae imposita, cum huiusmodi inscriptione.
Itâ plane, vt hic a me publice exhibetur.
Tabulae Logicae.
De Naturâ Logicae libri II.
De Quartâ, figurâ Syllogisimorum liber Vnus.
De Methodis Libri III.
Apologia de Doctrinae ordine, libris duobus comprehensa. inquâ obiectionibus Piccolominei satisfecit.
De Conuersione Demonstrationis in Definitionem Liber I.
De Propositionibas necessarijs libri II.
De speciebus Demonstrationis lib. I.
De Tribus Praecognitis liber I.
De Medio Demonstrationis libri II.
Commentarij in libros duos Analyticos Posteriores.
De rebus Naturalibus libri Triginta. Hoc est de Naturalis Scientiae constitutione liber I.
De Primâ rerum Materiâ libri II.
De Naturâ Caeli liber I.
De Naturâ, liber I.
De Jnuentione AEterni Motoris liber I.
De motu Grauium, et Leuium libri II.
De motu ignis in orbem liber I.
De Constitutione Indiuidui lib. I.
De Reactione lib. I.
De Mistione lib. I.
De Qualitatibus Elementoribus libri II.
De Regionibus aeris libellus.
De Calore Caelesti lib. I.
De Misti generatione, et interitu libri III.
De Facultatibus Animae liber I.
De Accrectione, et Nutritione lib. I.
De Sensu agente lib. I.
De Visu libri II.
Da Partitione animae lib. I.
De communi rerum generatione, et interitu liber I.
De Mente humanâ lib. I.
De speciebus intelligibilibus liber I.
De Mente agente lib. I.
De ordine intelligendi liber vltimus.
Commentarij vberrimi in libros Physicorum Aristotelis.
Commentarij in libros de Animâ.
PAtauinus, patrem ODDVM, dequo supra nonnihil attigimus, imitatus, Philosophiam, et Medicinam enixe coluit, quarum deinde ductu praeclarissima ingenij monumenta edidit, perpetuo sui, et Patriae omamento. Vir enim optimis moribus, et eruditione singulari clarus, cum a praeceptore patre mira medicae facultatis arcan didicisset, totum se curandis aegrotis addixit, eoque in munere, vrbanitate, humahitate, diligentiâ coeteros omnes longe superasse fertur. Quamobrem nominis illius fama non solum per omnes Lombardiae oras peruagata est: sed et Italiam vniuersam ODDI admiratione compleuit. In patrio Lyceo, summo applausu, Medicinae Theoricae Cathedram, BERNARDINO TRIVISANO succedens, assecutus est, vnde sibi viam ad Practicae Ordinariae fastigium solide communiuit. Siquidem ad illam euectus, sarta semper, et tecta nominis, et virtutis suae famâ, senectam in eadem vltimam consumpsit. Patris immortalitatis
Methodum componendorum medicamentorum, et aliorum diudicandorum. Libellum de Vrinis: et Apologiam de Putredine duersus Argenterium. Aciuibus varia munera sibi tradita, perhonorifice gessit, ac tandem Domi Dei Prior datus, senio potius, quam incommoda valetudine sublatus est, eatatis anno LXV. et in Ecclesiâ S. danielis prope Maiorum suorum cineres, absque vllâ memoriâ collocatus.
EX cognomine familâ Parma perillustri, et Oppidorum duorum dominâ originem duxit. Inde scilicet Viri domi, forisque clarissimi armis, et literis cunctis fere temporibus prodiere; inter quos prae caeteris effulsêre OBELERICVS, GENTILIS, ET BERNARDVS, qui Summi Romani Pontificis Auditor in Decretalia scripsit, supremique Iudicis, et Cancellarij titulo Bononiae praefuit. Patauium igitur translata BOTTONA familia, omnibus ornamentorum generibus exornata, tres ibi gloriae suae propagines egit, scilicet ALBERTINVM nostrum cum duobus fratribus Bernardo, et Nicolao. BERNARDVS a Serenissimo Venetorum Senatus, Equestribus Reipublicae suae copijs Praefectus, mox ad eiusdem fines Austriaco proximos recognoscendos missus, armis hinc inde positis, motus omnes prudentiâ suâ tantum, et animi moderatione sedauit. NICOLAVS non tam Iuris vtriusque cognitione claruit, quam singularibus probitatis, fidei, et religionis ornamentis
ALBERTINVS BOTTONVS PATAVINVS IN PATRIO GYMNASIO THEORICAE MEDICINAE INTERPRES ORDINARIVS SVORVM MAIORVM AEDES VETVSTATE CONSVMPTAS A FVNDAMENTIS RESTITVIT ANNO DOMINI M. D. XCI.
Libros tre de Morbis Muliebribus.
De Vitâ conseruandâ lbriurum vnum.
De ratione consultandi in rê medicâ librum vnum.
NVMISMA ALBERTINI BOTTONI CLARISSIMI MEDICI PATAVINI.
SAlodiensis, vir inaequalibus humeris, vno nempe altero eminentiore, ac inuenustâ facje, inquâ naturâ factus, morum suauitate percarus, extitit. Cum ad Medicam artem (vt sua cuique innara sunt studia) sua sponte tenderet, ad eamdem etiam toto pectore sese contulit allectus exemplo Patris. Florente adhuc aerate Theoremata Medica, et Philosophica Venetijs, Veronae, Patauij publicae discussioni proposita, singulari Eloquentiâ, et Eruditione mirabili propugnauit. Posthaec in Pisanum Gymnasium accersitus, Medicae facultatis interpres ab omnibus ad vnum illum vndequaque confluentibus mirifice colebatur. Theoricam ad haec Ordinariam Medicam in Montis Regalis Academiâ docuit, et eandem in Ticinensi Vniuersitate non obscuris ingenij, et doctrinae notis professus est. Romam profectus apud MARINVM GRIMANVM S. R. E. Cardinalem degit, qui cognitâ virtutum eius praestantiâ, et candore morum, vltro eum ad se se vocauerat,
Tractatu vno de Humorum purgatione in morborum initijs tentandâ.
Tractatu altero, quo probatur Caenam vberiorem esse debere prandio.
Explicationibus in Primam partem Primi Canonis Auicennae.
EXimius Medicinae professor, natus est anno a Virgineo partu CIC. IC. XXX. pridie Kal. Octobris, die D. Hieronymo sacro, cuius et nomine parentes, rerum quasi interpretes futurarum, tam felicem partum cohonestarunt. Ioannem Mercurialem, et Camillam ex Pungectorum familiâ Foroliuio vetustissimâ, et amplissimâ ciuitate, oriundos, parentes habuit, non tam nobiles, quam honestos, et famosis, fumosisque Maiorum imaginibus claros. Primos in Graecae linguae, ac Philosophiae naturalis cognitione progressus habuit, eosque tales, vt Philosophiae, nec non et Medicinae Laureâ decoratus in Patauino Musaeo, reuersus in Patriam Medicam artem exercere cum laude, et vtilitate caeperit, assiduus adeo in curandis aegritudinibus, et diligens in euoluendis Graecorum Philosophorum, ac Medicorum libris, vt ab omnibus non MERCVRIALIS; sed Mercurij filius salutaretur. Sub haec fere tempora Foroliuienses adolescentem illum Legatum ad PIVM IV.
Antonio Fracantiano Vicetino, AEsculapio seculi, principem Medicinae Practicae interpretandae locum obtinuit. Eo in munere ita voce valuit, et quantâ ingenij praestantiâ polleret expressit, vt eius opera in lucem edita nequaquam nomen eius, et famam auxerint; sed aeternitati tantummodo consecrarint. Ea tempestate rogatus ab Imperatoris MAXIMILIANI II. Nuntijs, vt Caesaris incolumitati periclitanti occurreret, impetratâ eo se conferendi facultate Seren. Republicâ Venetâ, iter ingressus est, Hygia dextrâ Caesari adstitit, medicâs manus adhibuit, et pristinam valetudinem reddidit.
Variarum lectionum Libri IV. in quibus complurium, maxime vero Medicinae Doctorum infinita prope loca, vel corrupta restituuntur, vel obscura declarantur.
Libri alij duo, argumenti eiusdem, quattuor Prioribus additi.
Ijdem omnes iterum editi, recogniti, et aucti.
De arte Gymnasticâ libri VI.
De Morbis Cutaneis, et omnibus Corporis humani excrementis.
Tractatus ex eiusdem ore docentis excepti, et in V. libros digesti operâ Pauli Aicardi, quibus accessit.
Tractatus de Decoratione.
Explicationes de Pestilentiâ a Hieronymo Zaccho exceptae, et in Capita distributae.
Hippocratis Opera omnia Grace, et Latine edita, ac Scholijs illustrata ab eodem.
Censura, et Dispositio operum Hippocratis locupletior.
De Morbis Puerorum.
De Venenis, et Morbis venenosis Tractatus locupletissimi ex eiusdem ore profecti, et in tres libros digesti opera Alberti Schelgij.
Galeni Opera Latine reddita, et emendata.
De Morbis muliebribus liber.
Responsorum, et Consultationum Medicinalium
Tomus I. a Michaele Columbo collectus.
Responsorum Tomi alij III.
Tractatus de Componendis Medicamentis.
De Morbis oculorum, et aurium.
Praelectiones Pisanae.
Praelectiones Patauinae de cognoscendis, et curandis humani corporis affectibus in libros V. digestae opera Gugielmi Athenij.
In II. Epid. Hippocratis praelectiones Bononienses.
In Aphorismos Hippocratis.
IOANNES TAISNERIVS
HAnnonius in Belgio natus praeclarissimi ingenij, ac eximiae memoriae Vir scientiarum rationes, summosque apices complexus, ad Musicam tandem et diuinatrices artes colendas omni studio se conuertit. Itaque diuinandi munere ex manuum lineis temperamenti signa, et animi, characteres varios colligebat, et, spretis geniturarum laboriosis supputationibus, ignaras curiosorum mentes, rerum iuarum sciscitantes euentus, vaticinijs circumducebat. Ianique Viri quoque grauissimi fide praedictionibus illius haberi coeptâ, ei typos manuum suarum lineis effigintarum vudique demandabant, et ab eiusdem ore, vt de priuatis rebus statuerent, pendebant. Romae, et Ferrariae hospes Mathematicas publice cum doceret, audientium coronâ sepiebatur, quos etiam priuatis in aedibus ijsdem artibus erudiebat. In aulâ CAROLI QVINTI Caesaris Regios pueros primâ paediâ, et eruditione instituit, eundenique Caesarem secutus in Africam, expeditione Tunetensi,
Opus Mathematicum libris octo destriptum, adiectis innumeris figuris idealibus manuum, Physiognomiae et alijs, quorum ex priores Chiromantiae Theoricam, praxim, artem, et experientiam:
Septimus Physognomiae dispositionem:
Octauus Periaxiomata de faciebus signorum docent.
De Motu aduersus Philosophum.
De Naturâ Magnetis, et de Nauigande vusu
SYMBOLVM IOANNIS TAISNERII PRAECLARISS. MATHEMATICI.
VIcentinus, validae constitutionis Vir, et ad studiorum labores omnes perferendos accommodatissimae, quibus factum est, vt, cum ad Philosephiam, ac Medicinam perdiscendam vires omnes tum animi, tum corporis intendisset, breui tempore, post se relictis facultatum earumdem studiosis, apicem illarum attigerit summâ cum hominum admiratione, et fructu. In Patriâ primum Medicinam exercuit, et in Olimpicâ Academiâ omnium Italiae florentissimâ Anatomen, et Aristotelis Meteora, maximo nobilium et ignobilium coneursu, professus est. Inde virtutum eius se se longe, lateque propagante famâ, a potioribus Serenissimae Reip. Venetae Proceribus accitus, Venetias adijt, vbi libros, quos de Peste graui, et eleganti stylo conscripserat, protinus euulgauit. Felix in Patriâ, in qua ingenij nobilitatis, ac eloquentiae specimen haud obscurum dederat, Venetijs felicior fuit, summâ apud omnes Vrbis amplimae Ordines in veneratione habitus. Opes ibi
Libros accuratissimos de Peste.
Aduersus Saxoniam de abusu Medicamentorum Vexicantium, et Theriacae in febribus pestilentibus vsu, quibus cum respondisset Saxonia.
Disputationem alteram Apologeticam edidit aduersus libros eiusdem de Phoenigmis.
Practicam Medicam.
De Renum, et Vesicae affectibus.
Tractatum de Pulsibus.
Tractatum alterum de Vrinis.
Consultationes duae in febril Catarrali Illustriss cuiusadam Antistitis.
Librum Responsorum, et Consultationum Medicinalium.
BErgomas ex Patre Bernardo praestantissimo viro, et Portiâ de Rubeis ortus, Italicae linguae Decus, Heroicorum Poetarum Princeps, ob incomparabilem diuini ingenij Virtutem, multis monumentis editis declaratam, iure ac merito se se mihi celebrandum offert, vt, quemadmodum effigie suâ singulare Musaei nostri ornamentum existit; sic et virtutum suarum splendore maius lumen libris hisce nostris accendat. An non enim in te, TORQVATE TASSE, Etruscorum Poetarum Ideam, omnes oculorum suorum acies intendunt: omnes te celebrant: tuaque gesta, ac diuina opera admirantur. Sed heu aduersam ijdem etia fortunam tuam deplorant, et effusis vbertim lachrymis prosequuntur. At, cum Vitam Vatis huius omnem Italice conscripserimus luculente, sat hic habebimus summa quaedam illius capita delibasse, in gratiam Studiosorum Poeticae facultatis. Natus est Torquatus Tassus Surrenti in Regno Neapolitano, anno salutis CIC. IC. XLIIIIIIII.
Il Rinaldo, idemque Aloysij Estensis Cardinalis nomini consecrauit. Hoc veluti fulgure suae praestantis virtutis animi omnium mirum in modum afflatisunt. Certatim Eruditi quique eius amicitiae studere, eum amore prosequi nec visum. Inter caeteros Scipio Gonzaga, Romanae postmodum Ecclesiae Cardinalis datus, Torquati amore, et
Il Pentito, varia, et innumera miri ingenij sui Italico idiomate lineamenta toti Terrarum orbi spectanda praebuit. Dialogos quippe singulari eloquentiâ et eruditione refertos, Platonico more, Patauij confectos posteris legendos publicis tabellis consignauit. Diuinum ad haec, et celeberrimum Poema, quod inscripsit Il Goffredo, ouero la Gierusalemme liberata, in eâdem vrbe texere coepit. Sed cum assiduis literis, ac Nuncijs Ferrariam vocaretur a Ser. ALPHONSO II. Duce, literatorum. aeui sui maximo Mecaenate, eo tandem, anno aetatis XXII. profectus est, vbi exceptus ad instar laureati, et triumphantis Ducis, in vrbem illatus est. Ad eum Nobiles quique, Equites, et Principes conuolabant: dumque per vias incederet, vel a minutâ plebe summis ad Caelum vsque laudibus extollebatur. Ferrariae primam Carminum suorum partem publici iuris fecit. Mox Aloysium S. R. E. Cardinalem Nuntium a Summo Pont. GREGORIO XIII.
Liberatae Hierusalem, Serenissimo Alphonso Principi nuncupatum. Iamque videbatur felicitatis ipsius apicem attigisse TORQVATVS, cum laetis tristia scaeua miscere Fortuna coepit. Rerum aduersarum initium ductum a morte patris. Habetur post odio, nec inimicitijs caret, caesoque strenue inimico, carceri mancipatur, in quo melanoniam passum, parum ab insaniâ abfuit, omnique relquo vitae tempore melanconiâ, et malis cerebri affectibus vexatus est. Elapsus e carcere Ticinum adijt, ibique in Estenses Duces virus ante conceptum effudit. Annum agebat trigesimum sextum, cum Ferrariâ repetitâ in Hospitali S. Annae diligentissime
Sepultus est in Ecclesiâ S. Onufrij cum hac inscriptione.
TORQVATI TASSI OSSA HIC IACENT. HOC NE NESCIVS ESSES HOSPES. FRATRES HVIVS ECCLESIAE POSVERVNT.
ANNO M. DC. I. OBIIT ANNO M. D. XCV.
Extat et haec, illi a Iusto Ricquio concinnata.
Quiscumque es, Si Musarum Hostis non es, adsiste, et lege.
Monimentum heic vide.
Nec vide tantum, sed venerare, et cole:
Plura meretur, Pietas quam possit tua;
Saltim, quod possis merito, et libens dato.
Eheu sic perijt
Quid dicam vltra!
Cippum hunc, vtinam aeternum Ex Voto D. D. L. M.
Il Rinaldo Poema.
Il Goffredo, ouero Gierusalemme liberata.
La Gierusalemme conquistata.
Le Sette Giornate della Creatione del monde.
Il Torismondo Tragedia.
L' Aminta Pastorale:
Altri Poemetti, e Dialogi, come di Venere, d' Amore fuggitiuo, dell' Amore, dell' Amante, dell' Amato, e del Caualiero, della Gelosia, del Tempo, etc.
Canzoni, Sonetti, Madrigali, et altre Rime diuise in noue parti.
Nella prosa l' infrascritti Dialogi.
Il Messagiero dell' officio dell' Ambasciatore.
Forno primo, et secondo della Nobilta.
Della Dignita.
Gonzaga del piacere honesto, et de piaceri publici, e priuati.
Paragone dell' Italia, e Francia.
Padre di famiglia.
Del maritarfi.
Dell' Amor vicendeuole tra il Padre, et Figliuolo.
Mal piglio, ouero della Corte.
Il Segretario.
Il Siniscalco.
Manso dell' amicitia.
Beltramo della cortesia.
Il Rangone, ouer della Pace.
Il Cataneo de gli Idoli.
Del Giuramento falso.
Della Virtu Eroica.
Virtu feminile.
Molza dell' Amore.
Caualier amante.
Della Pieta amorosa.
Questione amorosa.
Conclusioni amorose.
Foras. Napolitano della Gelosia.
Della Gelosia.
Gioan Luca delle Mascare.
Della Fortuna.
Gonzaga secondo del giuoco.
Romeo del giuoco.
Poema Eroico libri cinque.
La Caualetta, ouero della Poesia Toscana.
Rispote, et Appologie a varie oppositioni delle sue opere.
Lettioni, et Orationi.
Del Dialogo trattato.
D. Angelo Grilo.
Il Conte, ouero dell' Impresa.
Volume di Lettere.
Discordo d' alcuni accidenti della sua Vita publicato da Monsignor Martino Sandelli Padouano.
COloniae Agrippinae nauts, in Philosophicis, ac Mathematicis studijs facile primas, Praeceptor fuit (Meursio teste) RVDOLPHI SNELLI, qui Mathematicas disciplinas cum linguâ hebraicâ copulauit. Mediocri, sed prepingui corpore, cum iam Mathematicis dogmatibus animum excoluisset, vitae solitudine delectatus, in occulta rerum naturalium arcana, ad quae naturali Genio ducebatur, perscrutanda totus intendit. Post quae Genethliacis obseruationibus addictus, mirum in modum Astrologiam iteratis experientijs, et excogitatâ faciliori ad hominum euentus praeuidendos methodo, sedulus illustrauit. Addidit et illius nomini immortalem famam violentae mortis sibi crudeliter imminentis occasus multo ante praeuisus, vt aperiam infra. Editis Commentarijs longe pulcherrimis in Alchabitium, et in Sphaeram Sacrobusti, Italiam peragrare coepit, ac tandem post varia patriae, facultatum, et Fortunae discrimina Antenoris Vrbe potitus,
Hieronymum Cardanum eiusdem operis Interpretem superaret: genuinamque Ptolomaei sententiam aperire conatus est vberrimis Commentarijs suis. Assiduis vigilijs varia, tum ad Theoricam, tum ad Practicam Astrologiam spectantia, mandare literis insigni labore, et operâ satagebat, ac deperditarum facultatum memoriam, nec non et vitae suae aduersos casus delere, vtcumque poterat, ex animo nitebatur. Constat enim suis amicis significasse non raro, sibi ex ferro subitae mortis periculum imminere. Quo cum directiones infaustae accessissent, timore correptus illico inter domesticos parietes se se penitus abditum occultauit. Annuali censu, ad D. Catharinae, domicilium sordidum incolebat, quod Anachoretarum more vitam ab omni, tum amicorum, tum aliorum consuetudine alienam sibi soli viuens quodammodo duceret eaque res illi voluptati foret. In hoc igitur VALENTINVS cibarijs, et vtensilibus
Valentinum cicatricibus, ac squalore mirifice deformatum lacrimantes agnoscunt. Tanti sceleris auctore penitus ignorato, crimen inultum ijt. Causa mortis, vt ex sublatis scriptis nonnulli coniectant, non alia, quam inuidia eorum fuit, qui se ab illo multis partibus superari videbant in dies. Facinus atrox, nefarium, execrandum, cuius adhuc memoria apud eruditos nostrae ciuitatis cum horrore viget. Monumenti honore
Commentarios in Alchabitium.
Astronomicarum Institutionum libros tres ad Principem Stephanum Batoraeum.
In Ptolomaei Quadripartitum vberiores Commentarios, qui extant in Bibliothecâ Mantuanorum Ducum, vt habet Io: Antonius Maginus, in libro de Legitimo Astrologiae vsu in Medicinâ, allato Commentario eius in Caput X. Apotelesmati Tertij Claudij Ptolomaei.
GVIDVS PANCIROLVS
REgiensis, quem ex illustri familiâ Pancirolâ patre ALBERTO Iurisconsulto natum, et ingenio singulari praeditum, paterna gloria, veluti immortalitatis radius, ad ingenuas artes capescendas mirum in modum inflammauit. Cum igitur ex primis Rhetorices, ac Dialecticae rudimentis viuida vis ingenij in puero elucere coepisset, de parentum consilio Ferrariam missus est, vt Iurisprudentiae operam daret, ibique Clarissimos Iuriscon: Pascettum, et Hyppolitum Riminandum audiuit, quorum auspicijs, cum plurimum in literariâ palestrâ profecisset, Ticinum adijt, vt ad instar PLATONIS, quem in Graeciam penetrasse ferunt, vt Pythagoraeorum praeceptis, et disciplinâ imbueretur, ipse etiam Andream Alciatum, Virum ni omni eruditionis genere eximium, audiret. Verum enim vero, eo aliquandiu degustato, maiori discendi ardore succensus, ad auscultandum Marianum Socinum, Bononiae docentem, deductus est, ac demum permotus illustri famâ
Iulij Oradini, quos tunc temporis inter praeclaros legum interpretes eminere constabat, Patauinum Gymnasium nostrum caeteris praeferendum ratus, eo se recepit, vt inibi studiorum suorum metam attingeret, et insignia Doctoratus ex tantorum Iurisperitorum manibus obtineret. Quamobrem adeo insignes in Iurisprudentiâ progressus eo in Gymnasio fecit, vt antequam in Doctorum numerum cooptaretur, dignissimus habitus fuerit, qui, posthabitis alijs multis, a Serenissimo Senatu Veneto Imperatorias Institutiones in eodem secundo loco publice explanaret. Quo quidem in munere, eo vsque per septennium, acclamantibus studentibus omnibus, progressus est, collega Hieronymi Campi S. Petri, vt in eo aetatis immaturitas ipsâ doctrinae grauitate, et maturitate magis, ac magis excellere videretur. Renunciatur interim a Iurisperitorum Collegio Iurisprudentiae Doctor, et decedente Matthaeo Gribaldo, alteram vespertini Iuris cathedram obtinente, in eius locum adsciscitur, quem suaui sermonis nitore, et ornatu sexdecim annorum
Simon Craueta, cum Serenissimus Allobrogum, Dux Emmanuel Philibertus, PANCIROLVM nostrum, veluti praestantissimum Europae Iurisconsultorum Sydus, ad Taurinense nobilitandum Gymnasium, amplissimo honorario proposito, accersiuit. Annuit ille voluntati Principis, et anno salutis CIC. IC. LXXI, relicto Patauino Lyceo, Taurinum concessit, vt in primâ Cathedrâ, collega Bernardi Trotti I. C. Clarissimi, Ius Caesareum interpretaretur. Quâm humaniter tum a Serenissimo Duce exceptus fuerit, explicare difficulter possim. Illud satis constat, Emmanuelem Philiberti filium, patris vestigijs insistentem, eundem simul ac patri successit, omni amoris, et officij genere prosecutum esse; quin,
Io. Cephalo, Tiberio Deciano, et Marco Mantuâ orbatum, suo aduentu mirifice recreauit. Summi Romani Pontifices duo, GREGORIVS XIV. et CLEMENS VIII. miro illum amore complexi sunt, et ad aulae Romanae limina, consultationis ergo, perhonorifice vocauêre. At ille quietis amans, et bonae valetudini suae studens, Lucubrationibus etiam eruditissimis euulgandis intentus, fastus huiuscemodi, et honores omnes nihili ducens, Chritatem,
Rerum Memorabilium lib. II. quorum prior Deperditarum, posterior nouiter Inuentarum est.
Commentarium in Notitiam Dignitatum vtriusque Imperij.
De Magistratibus Municipalibus, et Corporibus artificum libellum.
De quattuordecim vtriusque tam Veteris, quam Nouae Vrbis, earumdemque aedificijs tam publicis, quam priuatis libellum.
Thesaurum variarum lectionum in III. libros digestum, ab Hercule ex Fratre Nepote in lucem editum.
Responsorum, et Allegationum in Iure volumen vnum.
De Origine, et Auctoritate Iurisconsultum, et de Viris illustribus, maxime in Iure volumen I. nondum editum.
De Origine, et Auctoritate Equitum.
De Iuris Antiquitate.
De Numismatis antiquis.
Commentarium in Vniuersa Tertulliani opera.
Volumen, in quo plurimae nouae legum explicatio nes continentur.
PAtauinus, ex patre Antonio Nigro, et Isabella Soncinâ ortus, Vir in re Medicâ sine dubio eiamiu et, niuei vna moribus praeditus, et literarum ornamentis omnibus, dignum se laude et memoria hobis hoc loco praebet. Vrbanitate reipsa mirâ, et assiduitate singulari in aegrorum curâ, diuitias, et honores domus maxime auxit. Anno CIC. IC. LXII. electus Collega Marini Stephanelli, Medicinam Practicam extraordinariam loco tertio in Academiâ patriâ explicre caepit, vnde gradum ad Theoricam fecit, quam multiplici curationis onere defessus docere demum desijt non sine maerore Gymnasij vniuersi. Pater extitit Filiarum quinque, Filiorum trium, Bernardini scilicet, Oeconomiae dediti: Antonij Medici eruditi quam infra pluribus exornamus, et Victorij Abbatis S. Benedicti Noui. Ex Filiabus Cassandrae solius nuptias celebrauit, quam in vxorem tradidit Antonio Zanoto Patauino I. C: reliquas intra sacra septa Diuino Numini consecrauit. Itâ consenuerat, vt nec
IN oppido Marosticae natus, singulari mentis et ingenij acumine praeditus, ad quascumque liberales artes propensus viuus enituit, ac nunc etiam nitet. Adolescens, humanioribus literis informatus, Iuris, ac Eloquentiae fontes exhausit, rerumque vatietate captus, laboribus alliduis, tum in Philosophiae, tum in Mathematicarum Disciplinarum penitiora penetralia se recepit. Nec obscura in, aetacis flore, et ipsis studiorum suorum primordijs futurae doctrinae, et eruditionis argumenta dedit. Nimirum, in Mathematicis se exercens, non solum in his, quae ad Opticam, et Mathematicas pertinent, verum et in alijs, quae ad aeris tempestates, Epidemias, Terraemotus, Principum obitus, Bellorum incendia, aliaque rerum humanarum descrimina spectant, ita metam attigerat, vt plurima, quoad Christianae Religionis perscriptum patitur, constanti vaticinio praedixerit, exitu mirabili comprobata, quod alijs in eâ facultate senio confectis raro admodum datur.
ANGELO MATTHAE ACCIO
AVLAE CAESARIS EQVITI, COMITIQVE
PALATINO
PATAVII PRIMARIO
IVRIS CIVILIS INTERPRETI
SVMMO THEOLOGO
PHILOSOPHO ET ASTROLOGO
MAESTISS.
IOSEPH MATT. PON. CVR. AC
GEORG. FILIVS.
De Via, et Ratione artificiosâ tuniuersi Iuris lib. II.
De Fideicomissis.
Apologiam aduersus Bonifacium Rogerium.
Apologiam Primae Sedis Iurisprudentiae, ad Serenissimum Reip, Veneta Principem, eiusque amplissimum Collegium.
CIuis Patauinus, medicâ eruditione insignis, specie venerabilis, in colloquijs adeo iucundus, et carus, vt aegri non minus eius humanitate praecellenti, quam adhibitis ab eo remedijs se refectos palam, et libere faterentur. Aristotelis, et Galeni studiosissimus, et accuratissimns cultor extitit: et in curandis morbis inter aetatis suae Medicos facile princeps. Anno CIC. IC. LXXVIII. Theoricam Medicinam secundus in ordine scitissime docuit in Academiâ patriâ: cumque anno CIC. IC. LXXXXI. decesisset e viuis Medicinae Doctor Marcus de Oddis ad Medicae praxis cathedram euolauit. In eâ se praeclare gessit, nec solitam idcirco, sedulam, piamque infirmorum curam abiecit. Migrauit e vita aetatis anno quinquagesimo quarto, immortali plane memoriâ dignus, quod annis XXVII. in tradendâ, et exercendâ publice Medicâ facultate strenue desudasset. Praeter Consulta, quae in libro Consultorum Italorumextant, haec alia literis consignauit.
De Variolis.
De Arthritide.
Methodum consultandi.
In Ecclesiâ Seruorum, in Sacello Maiorum, sito Annibal F. Statuâ, et huiuscemodi Memoriâ suam ergâ Patrem bene de se meritum pietatem testatus est.
SAlue praeclarissime Doctor, non solum. Ingenio, et Virtute; sed et moribus, et innocentiâ, et animi probitate mirandus, cuius sub Laureali Biretto delineata facies, veluti regio diademace redimita, fulget, amorem et venerationem poscit. Senis natus est FRANCISCVS noster Philosophus numeris omnibus absolutus, et Orator insignis, ex familiâ Piccolomittaeâ, quae et ALEXANDRVM praeclarissimum Virum et alios illustres alumnos, aetate nostrâ celebres, tulit. Statutâ mediocris, ingenio ingens, multiplici rerum cognitione imbutus, non modo in. Gymnasio patrio specimen suae virtutis clarissimum edidit, dum ingenti cum admiratione ciuium Logicam adhuc adolescens interpretatus est sed et in Maceratensi Vniuersitate, in quâ Philosophiam professus est, et in Perusino Lyceo, vbi per decennium munus idem gloriose obiuit. Cum igitur inter Rei Literariae lumina nomen iam amplissimum obtineret, Patauium accitus, anno CIC. IC.
Arcangeli Mercenarij, viri disciplinis omnibus exornati. ac tandem, quadriennio nondum expleto, ad ad principem ordinariae Philosophiae sedem euectus ex merito, Solis instar in orbe proprio collucentis clariores, calidioresque virtutis suae radios emisit. Neque vero Aristotelicae solius doctrinae Interpres, et Commentator eruditissimis scriptis typis editis obscuriora Philosophi dogmata meridianâ luce clarius illustrauit; sed et Platonicam disciplinam fere collapsam, et legendo, et scribendo in integrum restituere conatus est; illud in primis enitens, vt Platonem cum Aristotele in pluribus conciliaret. Senex laboribus in assiduis diu versatus, quieti et animi tranquillitati studens ex Plaronis dicto, cum amplo millium quadrigentorum florenorum stipendio frueretur Pomeridianas Disputationes, quae a Doctoribus baberi consueuerant, propter disceptantium lites, et iurgia optimo consilio sustulit. At ista dum praestat, et studentium
Vniuersam de moribus Philosophiam in decem gradus distributam.
Vniuersam Philosophiam Naturalem ex quinque partibus constantem, quarum.
In Primâ docet de ijs, quae ad scientiam de Naturâ docet de ijs, quae ad scientiam de Naturâ attinent.
In Secundâ de attinentibus ad Coelum.
In Tertiâ de respondentibus libris de ortu, et interitu Aristotelis.
In Quartâ Meteorologica, et cum eis connexa.
In Quintâ, quae ad Animam pertinent.
Librum vnum de rerum Definitionibus.
Commentarios in Primum, Secundum, et Octauum Physicorum.
In Libros de Coelo.
In Libros de Ortu, et Interitu.
In Libros de Animâ.
Comitem Politicum aduersus Iacobum Zabarellam.
In dexterâ parte Templi D. Francisci sepultus est, ibique hoc epitaphium sculptum conspicitur.
A Monte Sancto, vir praestantissimus, AEternâque laude dignus, tum ob gloriam patris ac fratrum, tum ob admirabile diuini sui ingenij acumen. Pater eius LVDOVICVS, inter Italiae Medicos longe clarissimus, fere per anno septuaginta in praecipuis Flaminiae, Piceni, et Etruriae Ciuitatibus Medicinam laudabiliter exercuit, CLEMENTI VII. Summo Pontifici percarus, et indelicijs Galliae Principum, qui eius ergo, praeter ingentia, quae in illum praemia conculere, eiusdem patriam ab oneribus omnibus immunem esse voluerunt, priuilegio singulari, cum interim alia loca exercitus transitum sustinerent. Fratres habuit Simonem, Fabritium, et Laelium, quorum duo I. C. celeberrimi extitêre; alter vero aureatus Eques D. Mariae Lauretanae. At inter illos HORATIVS noster, veluti Iuppiter inter micantia sydera collucebat, omnium virtutum, ac disciplinarum genere fulgentissimus. Philosophus enim, Medicus, et Theologus per
De Sanguinis effusione libros decem.
Disputatlonum eiusdem argumenti Lib. VII.
Epistolarum Medicinalium Libros XXIV. duobus voluminibus compraehensos.
De Febribus.
De partu hominis.
Quae quidem omnia impressa sunt Francofurti pud Haeredes Io. Vechelij, et in Tomos III. distributa.
ijsdem fuit, et in primis Serenissimae Reip. Venetae, cuius hbertatem, et iura vna cum. Principis auctoritate, et dignitate conatus est acriter non tueri modo; sed et longius ac latius propagare. Itaque varijs ab eo muneribus affectus est, et hononbus varijs, vti bene de Reipublicâ meritus, insignitus. Consenuerat OTTONELLVS; sed fessum aetate corpus, ingenium sapientiâ validius gerens vsui adhuc erat publice, cum anno septuagesimo primo lentâ febri correptus, simul et extinctus est cum magno Studentium, et Ciuium moerore, perinde ac si de vniuersâ Iuris prudentiâ, co defuncto, conclamatum esset. Elatum magnifico funere sacra tellus excepit Ecclesiae Patrum Heremitarum, cuius in Occidentali muro aureae literarum notae Virtutes eius, et Merita sic loquuntur.
Summo genere, ac Virtute Iuriscon.
Eq. Co: Palat.
Qui
Praestantissimum ingenium
Eximiâ Iuris vtriusque scientiâ,
Et admirabili disputandi, atque dicendi
acumine, et copiâ excollens
patriae in honoribus legationibus consilijsque
vtilissimus
Priuatorum in Iuditijs pericula
singulari Eloquentiâ propulsans
perquim diu praecipua Iurium interpretandorum
fummâ omnium auctoritate obtinens loca
non semel ab alijs Principibus expetitus,
a Venetis Dominis retentus, ornatus,
auctus emicuit.
Obijt anno Christi M. DC. VII.
AEtatis suae LXXI.
Elisabet Zabarella
Viro Clarissimo
apud ossa Maiorum
P. C.
AETERNAE MEMORIAE OTTONELLI DISCALTII PATRITII PATAVINI VIRI CLARISSIMI PRIMARII IVRIS CIVILIS INTERPRETIS COMTIS PALAT. ET EQVITI D. MARCI NATIO GERMANICA IVRIST. CONSILIARIO GEORGIO FEDERICOA RAMINGEN SIND. IVR. ADOL. VVECIT TERSHEIM PROCVR. HENY HILLER ET FRIDER BRANDIS PER ANN. XX. ET VLTRA PATRONO ET ADVOCATO SVO DESIDERATISS. POS. ANNO M. DC. VII. MESE DECEMB.
Extat haec altera huius Viri memoria in Eccle siâ S. Antonij vna cum eiusdem Statuâ, quam illi Generosa Germanorum Natio magnifice erexit ad Occidentalem cius Templi partem.
Innumera eiusdem Consilia extant, Lectiones variae, et documenta quamplurima, quae Discipulorum eius manibus amdue teruntur.
PAtauini Caeli ciuis, et accola, ne latum quidem vnguem recedens a semitis, quas glorioso pede calcarant VICTOR pater, et Hieronymus, et Franciscus patrui, quam maxime longam nominis sui memoriam effecit. Studiorum id suorum progressu mirifice patefecit, testatus aperte, se ad hoc potissimum in lucem prodijsse, vt et Maiorum suorum aemularetur gloriam, et Patriae, et Familiae decus, et ornamentum foret. Vix ipsis Medicinae insignibus decoratus Tertium Auicennae librum interpretari caepit, summo cum audientium concursu, et admiratione, Germanorum in primis, qui, cum eo docente Serenissima Respublica XIII. Academiae Patauinae Cathedras, quasi superuacaneas tollendas censuisset, peculiari ad eam legatione suscepta, HERCVLEM nostrum pristinae suae prouinciae restituendum curarunt. Iamque Medicinae Theoricam per annum professus erat, cum a primis Serenissimae Reip. Venetae Patribus Venetias euocatus, eo cum ombifamiliâ
Hieronymo Capiuacceo, eius in locum suffectus, in patriam redijt, in eâque principem Academiae Medicae Cathedram, admirabili eloquentiâ, singulari doctrinâ ad extremum vsque vitae halitum decorauit. Varijs temporibus non vni Pricipum valetudinem pristinam reddidit, ingentibus ab ijs, et muneribus, et honoribus decoratus. Inter caeteros MAXIMILIANO Romanorum Regi, et Imperatori, ad eum graui morbo laborantem in Germaniam vsque profectus, salutis auctor extitit, et logioris aeui, cuius ergo S. Caesareae Maiestatis Eques renuntiatus, et donis alijs Caesare dignos cumulatus, in patriam se recepit.
Vxorem duxit Caexiliam Triuisanam Patauinam, filiam Doctoris Bernardini Triuisani, ex quâ nullum filium habuit. Opera praeclarissima scripsit, et haec inter de Phoenigmis, et de Vsu Theriacae in febribus pestilentibus, ac de Peste, tunc temporis, quo, Pisauro pestilentibus febribus conflictato, Vrbinatium Dux vniuersos
Phoenigmorum, quae vulgo Vesicantia: et de Theriacae vsu in huiusmodi febribus pestilentibus exarauit. Quem contrâ simul ac Alexander Massaria Vicentinus Disputationem de abusu Medicamentorum vesicantium, et Theriacae in febribus pestilentibus confecit, eâ visâ SAXONIA libros tres de Phaenigmis mirâ claritate, ac doctrinâ refertos edidit, nihil vt ijs addi videretur posse.
De Pulsibus libros III.
De Lue Venerea.
De Acqua Cordiali.
De Plica.
Pronoseon Practicarum lib. II.
De Febribus.
De Melancholia; de Vrinis, et alijs rebus, quae omnia in pantheo, siue Medicinae Practicae Templo edita sunt a Petro Vffenbachio medico, eiusdem discipulo, Francofurti.
Ac tandem anno salutis CIC. ICC. VII. Vitalem lucis huius vsurâ frui desijt, folutus in pium somnum, et conditus in Ecclesiâ Monialium S. Petri cum honore tumuli quo illum Victor, et Sansonus amantissimi fratres afficere studuerunt. Eius porro tumuli ipsissima verba sunt, quae post Gentilitium Insigne subsequuntur statim.
TIcinensis, ex humilibus ortus parentibus, aeuo nostro Iuriscosultorum Primas facile praedicatur. Hic optima naturae suae semina persecutus, studiorum laboribus nunquam fractus, miroque pollens acumine ingenij perspicacis, sic in Vtroque Iure profecit, vt merito alter Seculi sui Baldus, ac Bartholus haberetur, Iam in primarijs Italiae Gymnasijs, Ticinensi, Pisano, et alijs qua docendo, qua interpretando, quantum posset ostenderat, cum Itali Principes, nec non et exteri de illo apud se habendo altercari neruis omnibus studuêre. At Serenissimae Reipublicae Venetae praemijs, et pollicirationibus ingentibus excitatus, ad Ius Pontificium in Gymnasio Patauino tradendum se se contulit animo hilari, et erecto, ibique toto sexennio munus illud obiuit egregie, ac peramanter, siquidem sexennio proximo Iuris Caesaraei Cathedram illustrauit. Magnus interim Etruriae Dux FRANCISCVS, cognitâ praecipuâ. Iuris vtilitate ad sanas tectas Respublicas conseruandas
Menochio votis eius Principis obsecundare, cum praesertim Bononiensibus, id ipsum mille aureorum honorario proposito, et oblaro per Equitem Lucium Maium, inuictus antea denegasset. Factum est tamen, vt cum annis vingiti tribus serenissimae Reipubl. Venetae operam impedisset suam, a ciuibus Mediolanensibus accersitus eueheretur ad sedem Nicolai Gratiani defuncti in Academiâ suâ publicâ Papiensi. Enituit hic inter caeteros eius aeui Iurisprudentiae patres Menochij virtus, nequis miretur, eum post Academiae Cathedras prius inter Regios Mediolanensium Senatores fuisse relatum, dein Praesidem ijsdem amplissimum datum, ac demum et Consiliarium Regium acclamatum. Quanti porro eo in Ordime
De arbitrarijs Iudicum Quaestionibus, et CausisTractatum.
De adipiscendâ, et retinendâ possessione Commentarios.
De recuperandâ possessione Commentarios.
De Praesunptionibus, Coniecturis, Signis, et Judicijs Tomos III.
Jn omnes praecipuas recuperandae possessionis Constitutiones Commentarios, cum Responsis causae Ferrariensis datis a multis I. C. Collegijs.
Ad Librum secundam de arbitrarijs Iudicum, adiuncta Centuria quinta complestente centum casus; Iudicibus arbitrarijs communes, opus ad quotidianum vsum in forensibus negotijs perutile.
Consiliorum Tomos XIII
Et alia, quae apud Haeredes extant.
DOminus Knudstrup, natus ex Patre OTTO, et BEATA BILLEA, Princips studiosissimus, procurante patruo GEORGIO Brahe, Lipsiae literis humanioribus operam dedit, inibique inuito, et reluctante Paedagogo, qui illum ad lurisprudentiae studium pro viribus hortabatur, astronomicis disciplinis, naturali ad eas propensione ductus, animum adiecit. Quinimo florente aetate ad Caesarem accitus, honores eius aulae sibi oblatos constanter spreuit, speratos respuit, Mathematicarum studijs accensus, ob quae abomnibus immortalitati nomen eius meruit consecrari. Vt enim Astronomia, tot retro actis temporum curriculis pene obliuioni tradita, veris Phoenomenis restauraretur, non selum eius facultatis peritissimos quosque ad se magnis praemijs allexit, et insignia, vt id ipsum facilius assequeretur, eiusdem artis instrumenta regijs fabrefecit impensis; sed et domos magnificas, ac Turres ingentes a fundamentis erexit, in quibus, varia
Venutiam vocant) Tichoni nostro ad se aecersito dedit, vt inibi suam omnem coelestibus studijs operam in opportuno otio consecraret. Quamobrem illic Arcem extruxit Ticho anno CIC. IC. LXXVI. cuius primum lapidem iecit Ser. Galliae Regis Legatus CAROLVS DANZAEVS, in quo talia legebantur.
Domum vero ipsam obSeruationi syderum praecipue addictam, STELLBVRGI nomine, merito decorandam sanxit, Inscriptione adiectâ, quae in eius vestibulo, notis ad hanc vsque diem aureis in Porphyte lapide incisa cernitur in haec verba.
Astronomiam scientiarum omnium antiquissimam, et praeclarissimam diu quidem, multumque cultam, nondum tamen satis solidae constitutam, aut a mendis vindicatam animaduertens, et instaurandae, perficiendaeque varia, eadernque exacta adinuenit, construxitque organa ad omnimodas caelestium corporum obseruationes sufficientia, labore, diligentiâ, impendioque incredibili, quae partim proxima eandem ob caussam exaedificata Arce VRANISBVRGO, partim hisce Cryptis ad constantiorem, et opportuniorem vsum disposuit, tibique O inclyta omni aeuo successura posteritas, hunc the saurum rarissimum, et pretiosissimum commendans, dicans, vt in aeterni Dei, admirandae caelesis machinae opificis, gloriam, artisque diuinae propagationem, ac patriae honorem perpetuo conserues, nec vetustate, alioque incommodo collabassere, aut aliorsum transferi, vel quocunquemodo violari sinas: si nihil aliud, Authoris saltem Vniuersi vindicem reuerens oculum.
Qui ea cuncta in hac Insulâ, et inchoauit, et absoluit, hoc monumento posito te rogat, et obtestatur.
Haue, qui haec legis, facisque, et vale.
Hac in domo Ticho fere triginta annos caelestibus obseruationibus vnâ cum eruditissimis Viris impendit, cumque nouisset, Hippotesem Copernicanam aliquantisper aberrare a veritatis scopo, direxit Planetarum motus, et nouas subinde Tabulas confecit. Aliud idem Sistema statuere conatus est, excogitatis duobus centris: Vniuersi vno, Grauitatis altero, et in primo quidem Solem immobilem collocauit, circa quem Mercurius, Venus, et Mars in orbem circumuoluerentur: in altero vero Terram. Admirabili reipsâ ingenio praeditus, multos in Aristotele lapsus offendit, praesertim in Meteorologicis, et in ijs, quae de solidate caelestium orbium scripserat Philosophus Princeps. Ostendit ad haec Cometas fere omnes in AEthereâ Mundi regione, caelesti
ANNO A CHRISTO NATO CIC. IC. XXCIV. REGNANTE IN DANIA FRIDERICO II. HVNC COELESTI MACHINAE CONFORMEM GLOBVM IN QVO AFFIXA OCTAVAE SPHERAE SIDERA COELITVS ORGANIS DEPREHENSA SVIS QVAEQVE LOCIS AD AMVSSIM REPRESENTARE ERRANTIVMQVE STELLARVM PER HAEC APPARENTIAS PERVESTIGARE DECREVIT COELO TERRIGENIS QVI RATIONEM EAM CAPIVNT MAECHANICO OPERE PATEFACTO
Quae alia, raeter haec, instrumenta reliquerit, summis vtique sumptibus elaborata, videre facile est in eius Mechanica Astronomiae instauratae Norimbergae edita, apud Leuinum Hulsium anno CIC ICC II.
In Murali Tichonis Quadrante, cuius ante meminimus, apparet Tichonis ipsius Effigies, Musaeum, et Canis, quem hoc loco veluti Domini sui delicium, et symbolum represento.
Extat eiusdem de Disciplinis Mathematicis Oratio, cum Decade vnâ Orationum, et Homiliarum in Academia Halniensi,
Progysmmata Astronomiae instauratae in duas partes diuisa, quarum Prima tractat de restitutione motuum Solis, Lunae, et inerrantium. Secunda de nouâ stellâ anno 1575. exortâ.
De Mundi aettherei recentiribus Phaenominis, seu de Cometâ anni 1577.
Epistolarum Astronomicarum liber.
Obseruationes apud Rudolphum Imperatorem extant et expectantur alia quaedam a Io: Chephero insigni Mathematico, eius alumno. Eam sibi famam porro viuens TI CHO peperit, vt iam omnes Astronomicas eius Obseruationes sequantur vltro.
Federico defuncto haud diu superuixit parum secundis fortunae casibus agitatus, immo cum haeredes Fiderici Regis Astronomiae studijs minime caperentur, accitus ad Aulam Rudolphi II. Rom. Regis, eo se transtulit, vbi demum varijs muneribus auctus, dum ad mensam Caesaris consideret, vrinae effundendae verecundia praepeditus, obijsse fertur.
PAtauinus, iucunda facie, hilari aspectu aetate nostra floruit, Orator celebris, et Actor eximius caussarum. Haud illi tamen par animus corpori, et mollis fuit, sed auidus gloriae, varijs studijs amicorum consuetudinem ambitiose coluit, parique in dictis, et factis libertate vsus, luxu, et magnisficentiâ, mirâ cum ingenij amaenitate permixta, famam apud omnes insignem emit. Laute perpetuo vixit, at, qui florentis aetatis annos in delitijs absumpserat, eo deuenit Senex, vt dissolut is artuum viribus, sella tantumvectus, loco moueri posset, in quâ etiam sedens ad Magistratus oraturus accedere consuerat. Eâ vero verborum, et sententiarum copiâ perorabat, vt adstantium animos facile pertraheret in admirationem sui. Fisci partes, hac in nostrâ ciuitate, a Sereniss. Senatu Veneto sibi delatas, egregie obiuit. Perennes itaque consultandi, et perorandi labores; nec non et incommoda valetudo, in caussâ fuerunt, ne Posteris vllum singularis ingenij sui monumentum relinqueret.
Effigies petita est ex originali tabellâ nostrâ, opere Paulini Apollodori, Patauini Pictoris nominis non obscuri.
DE Ianua Patauinus, illegitimis natalibus ortus, tantum ingenio, et doctrinae suae praestantiâ profecit, vt alios parasangis innumeris superarit. Erunt igitur, quibus hoc breui scripto non tam laudes eius percensere, quam ingens amicorum, et ciuium ex eius immaturâ morte vulnus acceptum refricare voluisse videar, et publicae calamitatis memoriam renouare. Is ex Patre Bartholomaeo Equite, qui genus referebat suum ad MARCVM ANTONIVM GENVAM, Philosophum eximium celebratum ante, vitalem hanc lucem hausit, sortitus fratrem Marcum Antonium Philosophum, quiob assiduos studiorum labores typsico morbo correptus, vt ex eo conualesceret in Villâ S. Georgij Tresmontio, inter Colles Euganeos ignoti sane nominis, rure; sed amoenitate situs ac aeris dulcedine delitio Montium reliquorum, veluti in Pomario artificialem memoriam exercuit, ac eodem inualescente Patauium redijt, vbi in ipso gloriae limine occubuit, moerente bonorum
Commentarios in Institutionum libros elucubrauit, qui apud me calamo exarati extant. Ad haec Tractatus duos de Scripturâ priuatâ, et de Verbis Enunciatiuis, qui tribus ordine sequentibus annis, tribus diuersis in locis, semel, iterum, ac tertio excusi sunt. Studebat eorumdem impressioni quartae, quam insigniter auxerat, et alium insuper Tractatum absoluerat de Testamentorum Cedulâ, cum Orbi tristi funere sublatus est, ac vna auctarium illud Tractatuum toties editorum, et Tractatus Quartus, XX. propemodum foliorum interijt magno Reip. literariae damno. Volumen praeter haec edidit, inscriptum, Conciliatio Legum, quod in eo leges varias, sibi inuicem aduersantes, facilitate felicissima conciliarat. Immaturo occasu extinctus viuere desijt aetatis anno XXXI. procerae, et praepinguis staturae Vir, facie pallidâ, ore libero, ab illecebris penitus non abhorrens, studiorum laboribus nunquam fractus,
PAtauinus, I. C. Clarissimus anteactis annis floruit, hodieque nomen eius late volitat per viuentum ora. Legalibus studijs addictus, modo in forensibus causis, modo in consultationibus Oratoris Iurisconsultissimi, et Iurisconsulti eloquentisimi elogium tulit. Hisce primum gradibus non solum fortunam domus; sed et patriae suae decus mirifice auxit, admirationi cunctis, quod ad summum Iurisprudentiae fastigium adeo celeriter euolasset. Pulchram a Naturâ faciem accepit, quam integerrimis moribus exornauit, varijs in primis animi dotibus praestans, et affabilitate cunctorum amorem nactus. Verum enimuero, cum multum in patriâ desudasset, summo cum honore vocatus est ad interpretandam Iuris Ciuilis scientiam in Academiâ Salernitanâ, anno CIC. IC. LXXXXII. loco principe, et amplo stipendio, decoratus. Eo in munere cum praeclarissime se gessisset, anno CIC. IC. XCVIII. ad Messanensem Vniuersitatem accitur, Collega
Volumen Vnum Consiliorum, quod lucem publicam propediem hauriet, nec non et in Lecturas Matutinas Praelectiones, et Scholas. Sepultus est
Paduae Felicitatem inscripsit. Extat et familiae huius mentio non obscura in Ecclesiâ. D. Laurentij, hoc verborum nexu, quem vna cum Stemmate hic subnecto.
PAtauij ex Patre Maximiliano natus, praeclaris animi dotibus insignitus, humanioribus ab ineunte aetate literis consecratus, primum in Etruscis, mox in Latinis, demum in Graecis tyrocinium posuit. Progressus hinc ad studia grauiora, Philosophiam a praestantissimis eius aeui Doctoribus hausit; deque Patris consilio Iurisprudentiam, post decursum Philosophiae stadium, amplexus est eo animi ardore, vt adeptâ facultatis vtriusque scientiâ, ijs honoribus fuerit decoratus, qui strenuis Rei Litterariae Athletis deferri solent. Vix metam studiorum suotum attigerat, cum erudiendis alijs se addixit. Colore illi fusco facies notabatur, speciosâ fronte. Multa capiti caluities inerat, ori facundia multa, leporque tantus, vt ab omnibus amaretur. Ciuili quippe consuetudini natus, ad omnes Vrbanitates, et Veneres suopte Genio ferebatur. Communis omnium opinio fuit, eum, cumpalam generosam profiteretur animi libertatem, virentem adhuc aetatis flore, literariae gloriae
Orationes complures iam editas, quarum vna est, in Obitu Guidi Panciroli I. C. Altera in Obitu Angeli Matthaeaccij I. C. Tertia in Ingressu ad Pandectarum Lecturam. Quarta de laudibus Historiae. Aliasque non editas; sed habitas publice in Academicorum Ricouratorum coetu.
Apud me eius in Porphyrium Introductio extat, nec non et Commentarij in Logicam Manuscripti.
Commentarios in Institutiones Caesaris manus Alumnorum eius quotidie terunt.
Historiarum Ephemerides inchoarat, eius mihi rei testibus Eruditissimis Viris, Abbate Albertino Barisonio. et Laurentio Pignorio; sed quid in illis profecerit ignoramus, cum nulla pars earum extet.
NVlla huius eximij Iurisconsulti effigies exhibetur, quod cicatricibus varijs deformata militem potius, quam Iurisperitum representare videatur. Vir fuit per acris ingenij; verum ita propensus ad fallendum, et interpretationem iuris in quamcumque partem, vt in eius ore verum a falso minime decerneretur. Nam et reos defendere, et innoxios impetere, et Iudicum acies tum palam, tum scriptis obtundere corradendae pecuniae gratiâ, minime dubitasse fertur. Critici quoque nomine vapulabat, quod in aliorum caussas inueheretur acrius, quam deceret, reosque libertate nimiâ lacesseret, et morderet. Non paucis honoribus Aulae decoratus, Fisci partes in Vrbe Romanâ probe sustinuit, operamque suam Summis Pontificibus impertiuit; sed erumpente animi libidine in praeceps raptus parum abfuit, quin publicâ animaduersione plecteretur, nisi Rom. Patrum, et Procerum, ac praesertim Cardinalis ab Altaemps benignitate fuisset adiutus, quibus visum est hominis
Praxis et Theorica Criminalis in varios Tomos distributa, in quâ continetur de Testibus Tomus Vnus.
Variarum opinionum Tomus alter.
De falsitate, et simulatione contractus Tomus Vnus.
De Furtis Tomus Vnus.
De Haeresi Tomus Vnus.
De Immunitate Ecclesiae Tomus Vnus.
Fragmenta Criminalium Varia.
Varia Quaestionum Tomus Sextus.
Consilia, et Decisiones variae.
Decisiones Nouissimae Nouissimarum in Tom. IV.
Et alia praeclarissima opera, quae Voluminibus XIII. comprehensa ab omnibus probantur.
EXimij Viri, et Equitis MARCI ANTONII PEREGRINI, Iurisconsultorum aeui sui facile Principis, acta egregia non breui coarctarem elogio, sed vberiori oratione narrarem, nisi haec ipsa (proter Fratris mei cognationem) vno alias volumine complexus essem. Sat hic erit igitur in eius laudem id scripsisse, PEREGRINVM nostrum aeque ac ALEXANDROS, BARTHOLOS, IASONES, DECIOS de vtroque Iure benemeritum praeluxisse Orbi, planeque inuidi, vel imprudentis esse eius monumenta calami non mirari. Natus est anno CIC. IC. XXX. Kalendis Augusti ex Melchiore Patre, honestissimo Viro, partâque Iuris vtriusque laureâ Caesareas Institutiones in secundâ publici Gymnasi sede promeridianis horis docere coepit annosalutari CIC. IC. LVII. Inde caussarum actor celeberrimus Fisci partes sibi a Serenissimâ Republicâ Venetâ commissas in hac Vrbe per annos LVI. magnâ cum sui nominis commendatione sustinuit. Varijs adhaec peregrinationibus, pro eâdem summâ fide susceptis,
SIGNAVIT VIAS.
De Fideicommissis Volumen Vnum.
De Iure Fisci libros VIII.
Decisionum Patauinarum volumen Unum.
Consiliorum Volumina VI.
Additiones ad Bartholum.
Tractatus quosdam, vt pote.
De ordinariâ, et delegatâ Iurisdictione.
De Iudiciariâ Materiâ.
De Possessione, et Proprietate.
De Fictis modis acquirendae possessionis.
De Pactis, et Conuentionibus.
De Probatione, Substitutionibus, Legitimationibus, et Capacitate monasterij.
Praeter haec in lucem edita, confecit Opusculum, cui titulus, Il Principe del Pellegrini, in quo grauiores, ac sanctiores sententiae habebantur, ac politica axiomata de Principum Iurisdictione. Raptum id a quodam post eius obitum, ac tandem peruigili Sereniss. Reipublicae Venetae curâ repertum, Senatus decreto in D. Marci Bibliothecâ seruatur.
STudiosissimus Mathematicarum disciplinarum cultor, Patauij ortus, vt. se Fortunae casibus, et ludibrijs subtraheret, in ore semper habuit Sallustianum illud: Eum demum viuere, et frui animâ videri, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris, aut artis bonae famam quaerit. Literarum studijs miro discendi ardore deditus, cum se Mathematicis disciplinis, sic impellente naturâ, plurimum oblectaret, in ijs acquirendis potissimum desudauit. In patriâ quidem Petrum Catenam, et Moletium, Viros plane doctos, audijt, sed et alibi insignioribus Italiae Mathematicis aures dedit, sic omnium gloriam aemulatus, vt eorundem praestantiam multis quoque partibus superarit. Quamobrem pubescente aetate in Bononiensi Gymnasio Mathematicis legendis adscriptus, omnium mentes in admirationem, et stuporem, quâ dictis, qua scriptis facile pertrahebat. Quippe Vrbis Proceribus ex natalitiâ illorum figurâ multa feliciter diuinabat:
de legitimo Astrologiae vsu in Medicinâ. Cum Alphonsinae Hypotheses, quae tot seculorum consensu, et applause vsu receptae, et approbatae fuerant, falsae, nec vllopacto coelestibus Phoenomenis praedicendis accomodatae ex recentiorum accuratâ obseruatione viderentur, nouas ipsae coelestium orbium Theorias, iuxta Nicolai Copernici obseruationes, facili methodo promulgauit. Mox, vt omnibus satisfaceret, magno sane labore, vigilijs, et impensis multis, praeclanssimas secundorum mobiliu Tabulas edidit, ex quibus
IVre admiramur, et aegre ferimus dura exitia Virorum praeclarissimorum nostrae Ciuitatis, inconstantiamque syderum fatali conspiratione in Ciues nostros, bene de Republicâ literaria meritos, deploramus. Dum eorum laudes, magistratus honores, et opera recensere, non autem calamitates, ac violentae mortis interitus conscribere gratius esset. Attamen reticendi non sunt, ne obliuioni eorum virtutes traddantur. Vnus est ANGELVS SAXVS, Patauinus Ciuis, et celebris Iurisprudentiae Doctor, altae staturae vir, et, laeti vultus; colore tamen plumbeo albis oculis, fronte linearum capillarium plenâ, virtutibus varijs, et ingenuis artibus perornatus. Hic omnibus literarum studiosis amabilis a Serenissima Republicâ Anno CIC. IC. LXXXXVIII. Lecturae Iuris Canonici de sero, vt aiunt, secundo
His fere temporibus obijt NICOLAVS SANGVINACCIVS Patritius Patauinus Philosophus, et Theologus mihi summâ necessitudine coniunctus, cuius ingenium, ac laudes alibi recensere
NEapolitanus Iuriconsultus, et Eques, aeui sui splendor clarissimis ortus natalibus, heroicis moribus, ingenio, et eloquentiâ praestantissimus, ob eximias animi sui dotes ab Hispaniarum Rege vnus e multis electus est, qui Messanense Gymnasium, suo auspicio conditum, illustraret. Inde magnis precibus, milleque aureorum honorario proposito a Serenissimâ Venetorum Republicâ acutus in Academiae Patauinae lucem, eo se contulit anno CIC. ICC. II. vbi insignis Legum interpres Principem Iurisprudentiae locum semper obtinuit, Mira eius, tum in legendo facundia et maiestas, tum in scribendo facilitas et methodus elucebant. In Consilijs dandis adeo celebris eius prope diuinae Sapientiae fama percrebuerat, vt plerique ex vltimis Europae recessibus Patauium, nominis eius celebritate permoti, confluerent, Lyceumque publicum studiosius multo quam vnquam antea frequentarent. Dicendo vsque adeo valuit, vt aures audientum lepore, animos
Eiusdem porro facundiae non vulgaris argumentum habes Numisma, quod proprium illius fuit, mihique placuit hic afferre.
CVRTESIVS CVRTESIVS, Patauinus ciuis, liberalibus Disciplinis addictus, Musarum Italicarum alumnus, Poematibus Lyricis nominis sui famam perennem reddidit. Conseripsit enim mole quidem exigua; sed cruditione ingentia Poemata multa idiomate Etrusco: DIVAE nempe IVSTINAE Vitam, et Necem tragico carmine: et ORESTILLAT, Nemorum ac Syluarum Regiae Nymphae, infelices amores agresti, sed pleno versu, se ipsum animique sui sensa sub inuolucro. DAPHNIS, mirifice persecutus. Amores etiam AMINTAE vario carminum nexu pulcherrime lusit: longeque plura palam extarent excusa typis, ni mors spraeueniens, et Agnatorum ignauia eorum copiâ Posteros fraudasset. Interijt IV. Februarij, anno reparatae salutis CIC. ICC. XVIII. aetatis vero LXVIII. et in Ecclesiâ D Marci iacet.
Ijsdem fere artibus, et dotibus inclaruit FRANCIS CVS PIGNA, Curtesij conciuis, et
AB Aquapendente dictus, e ciuitate Tusciae inter Phaliscos Aquapendentis nomine, honestis maioribus natus virtute suâ gencri per se claro, et illustri Patriae lumen ingens accendit. Patauium, bonarum asylum artium, bonis auibus, ineunte adolescentiâ se recepit, ibique alienam receptus in domum quorundam nobilium Venetorum ex Lauredanâ Gente, sub eorum clientelâ prima Graecae, Latinaeque linguae rudimenta didicit: mox et Logicam, et Philosophiam omnem. Cumque iuuenis, et singulari memoria acri ingenio praeditus esset, non solum Viros illos nobiles obsequio, sed et animi candore, et ingenuitate demeruit, moribusque suauissimis, et assiduis lucubrationum laboribus ingenia eorum, quâ exemplo, quâ exercitatione ad amplectenda literarum studia mirifice excitauit; ferentibus opem illis vicissim FABRICIO, vt ad Medicinae studia se conferret. Quare tum in publicis Doctorum scholis, tum in priuatis congressibus erumpente,
Quâ quidem et humanitatem suam, et aliorum munificentiam introeuntibus omnibus aperiret. Extra portam S. Crucis, quarto ab Vrbe lapide, ad Monticuli formam aedificium ingens extulit, quod adhuc sortitum ab Auctore et a Forma nomen feruat, et Aquapendentis Monticulus appellatur. Varia, et illnstria opera in Chirugiam, Artem medicam, et Anatomen
Effigiem debemus Tabulae a Francisco de Portia pictae, quam inter delicias suas numerat Vir humanissimus, et ad obsequia quaeque paratissimus MARCVS FRANZINVS Patauinus Ciuis.
In Anatomici Theatri superiori orbe haec de Fabricio extant.
De Visione. De Voce.
De Auditu.
De Musculi artifitio, et de ossium dearticulationibus Tractatus breues.
De motu locali animalium secundum totum.
De Gula, de Ventriculo, et Intestinis.
De Respiratione, et eius instrumentis libellos duos.
De formatione foetus in fol.
De ouo, et formatione oui in fol.
De Brutorum loquela in fol.
De Ostiolis Venarum in fol.
De locutione in fol.
Pentateucum Chirugicum in fol.
Operationes Chirurgicas in fol. et alia multa prudentissima opera in Medicinâ.
NVSISMA HIERONYMI FABRICII AQUAPENDENTIS ANNIBALIS TOSSATI PATAVINI OPVS.
REgiensis, Praesbyter Cardinalis S. R. E. Tit. S. Petri in Monte aureo, a Clemente VIII. Summo Pontifice creatus. Vir plane eximius, quibus qui Pontificij, et Caesarei Iuris Lauream consecutus, cum ad Romanam Curiam accessisset: ibique aliquandiu in forenses caussas, ac singularium Consulationes feliciter incubuisset, inter Sacrae Romanae Rotae Auditores adscriptus, complures annos Ecclesiae diligenter in pendit, indeque sibi viam toto Orbe percelebris, ad Cardinalatus apicem communiuit. Admirabili vtique memoriâ, singulari promptitudine ingenij, ac animi libertate praeditus eandem in dicendis sententijs retinuit purpuratus. Sacro Galero ornatus ita se gessit, vt id esse verissimum faterentur omnes: Inuictos animos non mutari fortunâ, purpuram, ac togam ciuilem nunquam minui, vel augeri corporis vumbrâ. In hac enim ille dignitatis amplitudine collocatus ab elucubrandis ingenij monumentis non destitit; quinimo in octo Volumina alphabetica,
Adsummum quippe fastigij apicem ascensum vel minima prohibent impedimenta. Nullum tamen turbati animi inde signum praese tulit Tuscus, immo vulgandis in posterum Voluminibus suis acriori studio intendit, eaque noui Pontificis Numini dedicauit. Secundâ vsus valetudine, ad annum LXXXX. vsque vitam perduxit, quam anno CIC. ICC. XX. cum morte commutauit. Sepultus est in Ecclesiâ S. Petri Montorij, adscripto breui huiuscemodi monumento.
EX nobili familiâ de Gualdo ortus, quae sub OTHONE Duce Italiam consedit, Patrem habuit Iosephum praeclarissimum I. C. cuius vestigijs insistens humaniores in primis literas coluit, et Vicetiae sub optimis Praeceptoribus optimis artibus est imbutus. Dein Patauium ad audiendas Leges Ciuiles, ac Sacros Canones perdiscendos missus, metam inibi studiorum partâ exoptatâ Laureâ consignauit. A Patre Ecclesiae dicatus, Romam progreditur; vbi degrens Romanae Cutiae vniuersae carus, aleâ feliciter iactâ, labores suos fortunato exitu conclusit. Opimis enim beneficiorum prouentibus locupletatus, Ecclesiae Patauinae Archipresbyteratum secum inde retulit, fructum amplissimae dignitatis. Patauium itaque reuersus cum ab omnibus perhumaniter exceptus est, tum ab Illustrissimo MARCO CORNELIO Episcopo Patauino, Praesulum gloriâ, qui et illi Proantistitis prouinciam annis cumplurimis delegauit. Eo GVALDVS in munere, grauitate
Amici hoc illum Elogio decorarunt, quod eiusdem Imagini subscriptum legi
Iuris vtriusque, ac S. Theologiae Doctor humanioribus literis excultus Vicetiae natus Patre Iosepho praeclarissimo. I. C. Vir plane ingenuus Vitae, ac Morum suauitate, et candore admirabilis alijs virtutibus omnibus exornatus summis Europae Principibus carus Romae Sacrae Reip. Patribus ac ipsi Summo Pont. PAVLOV. perhumaniter acceptus a quo Illustissimo Patauinorum Canonicorum Collegio Archipresbyter datus probe suo muneri satisfecit.
Clarissimi, et Amicissimi Viri Vitam grauiter, et eleganter scripsit, quae Verae amicitiae Imaginem cum eiusdem legibus repraesentat
CIuis Patauinus, Iuris vtriusque Doctor, habitu et vultu moris antiqui, rectâ aestimatione sibi ipsi seuerus, caeteris amabilis, Cathedralis ecclesiae Canonicus fuit. Eius vitae integritas, ac morum sanctitas cum omnibus venerationi esset, Patauini Antistites ipsum non raro in Vicarium suum adhibuêre. Claruit omnino praeclarissimis virtutibus, ac religiosissimis dotibus insignitus, miraque in perspicuo animi illius candore ingenij quaedam simplicitas elucebat. Florescente aetate, luxu, dominatione, opibus, ac mundi illecebris quibuscumque valere iussis, ad animi pij delicias totum se contulit, Ecclesiam studio vehementi rexit, demandatis oneribus libentissime praefuit: inualescente vero diuino totus amore fuccensus, IOANNI TERENTIO I. C. praeclarissimarum virtutum luminibus insignito, Nepoti ex fratre, Canonicatum Patauinum contulit, et ipse in superiorem domus partem, quasi in Eremum, vbi diuinis meditationibus, et orationibus totus intenderet, se se abdidit, curâ omni reliquâ prorsus abiectâ.
NObilis Patauinus, ex Patre IACOBO ortus a primaeuâ aetate in literarum studijs educatus, primum a praeclaro Viro BENEDICTO de Benedictis Philosopho et Theologo, Graecas literas didicit: dein ab eodem in Eloquentiâ et Poesi institutus, in his, et in facultatibus reliquis libero homine dignis ita supra caeteros excelluit, vt eius nomini Praeceptor ipse praecepta Rhetorices, quae typis edere decreuerat, consecrarit. Verum enimuero cum ALEXANDER omnes industriae suae neruos ad virtutis arcem intenderet, Naturalem, et Moralem Philosophiam amplexus, exiguo temporis interuallo, vniuerso adolescentum Patauinorum caetu admirante, orauit publice, Thesesque de vtrâque facultate propositas perhonorifice defendit. Nimirum ille, vel iuuenis, singulari virtutis cupiditate flagrabat, nihil erat in eo summissum, populare nihil, sed cum valido temperamento, feraci ingenio, moribus ad pietatem, et religionem eximie conformatis exornatus esset,
PLacentinus Medicus, et Chirurgus praeclarissimus, cuius se cum primis spectandam Fortuna praebet. Humili nempe loco natus, patrijs laribus abactus, Patauium adijt, vbi cum Aquapendentis famulatui se dedisset, ex famulo auditor effectus, et ex auditore discipulus, felicissimis eiusdem auspicijs vtriusque Medicae facultatis, Physicae nimirum, et Chirurgiae laureâ decoratus, demortui demum in locum suffectus est, applaudentibus Studentium ordinibus vniuersis. Exigui vir corporis structurâ fuit, ingenio vasto, prompto spiritu, et ad literarum studia mire propenso. Facies coloris rubri murice tingebatur. In Anatome corporum se cum acriter exercuisset, talis in vulneribus, et insperatae salutis plagis curandis euasit, vt praetergressus Praeceptoris gradum, ad summum nominis, et fortunae apicem euolarit. AEtatis anno LX Naturae legibus satisfecit, sepultus in Ecclesiâ Patrum Eremitarum, memoriâ nullâ. Scripsit
De Quinque Sensibus.
De Vocis, et Auditus Organis Historiam Anatomicam, varijs Iconibus aere incisis illustratam.
PHilosophus, Theologus, et Orator insignis, Ragusi ortum habuit. Vir is colore subnigro, graui vultu, singulari acumine praeditus, ingenij nobilitatem magnâ vestium pompâ, et affabili maiestate morum egregie decorabat. In familiaribus amicorum conuentibus nihil eo gratius, suauius nihil. Clericalibus initiatus Ordinibus, graui benefitiorum prouentu ditatus est alo: Baptista Milano, Episcopo Bergomate. Eloquentiam summo studio coluit, variâque rerum. notitiâ delestatus, post confecta Philosophiae, et Theologie studia, Medicinae, ac Mathesi se totum addixit. Post haec Raimundi Lulli artem studiose euoluit, cumque in illius adyta penetrasset, in eandem eleganti, ac facili methodo commentatus est, deque illâ multa palam ab eo tradita testatur Epistola, quam eâ ipsâ de arte conscripsit. Ducebat Georgivs anno CIC. ICC. I. Patauij otia dulcissima studiorum, Canonicisque secularibus S. Mariae in Auantio Sacrae Theologiae mysteriar
Peripateticarum Disputationum Volumen edidit, DEIPARAE VIRGINI inscriptum, cuius et exemplar in Oliuctano Templo, thecis argenteis inuolutum, voto obtulit, suae erga illam tesseram pietatis. Tractatum inde coqfecit aduersus Cremoninum de Elementorum formis, in eoque sententiam illius solidis rationum pondehbus, ac momentis fregit. Seientias adhaec omnes comprehendere conatus
Disputationum Peripateticarum Volumen Vnum cum responsionibus ad Tractatum Caearis Cremonini de formis Elementorum.
Epistolarum Mathematicarum, seu de Diuinatione libros II. Parisijs editos a Nicolao Buon 1613. quibus accessit eiusdem Disputatio de puero, et puellâ, qui e ruinis extracti reuixisse putantur.
Alias Epistolas de Logicâ, et Rhetorica, et de Scientijs conscriptas adhuc expectamus, et
Commentarium in artem Raimundi Lulli M. S.
Commentaria in Vniuersam Artsiotelis Philosophiam in varios Tomos distributa M. S.
Vidi praeterea Commentaria eiusdem M. S. in libros sententiarum penes Adm. Reu. Patrem D. BONIFACIVM FREMOLDIVM Virum vtique praestantissimum, quippe qui superioribus annis Generalatus Congregationis nostrae, quae Canonicorum Secularium S. Georgij ab Alga nominatur, insignia adeptus ex merito Visitatoris nunc honore fulgens Congregationem eandem longe, lateque micantibus virtutum suarum radijs illustrat quod nostris in Elogijs Ecclesiasticis clarius elucescet.
PAtricius Patauinus, Comitis Iacobi Zabarellae praeclarissimi Philosophi supra laudati filius, vir scientijs Mathematicis, ac bonis apprime liceris excultus, florentium annorum vitam felicissimam in otio literatio degit: atqui robustior, et vegetior factus defunctâ vxore primâ Laurâ Pernurmiâ maximo libidinis aestu flagrare coepit, cuius ergo in Gyneceo potius, quam in Museo bonas horas muliebribus blanditijs impendebat. Acerbum ob id neruorum morbum incurrit, quem Medici Epilesiam vocant. Pedum itaque compage quodammodo dissolutâ quinquennio stratus in lecto iacuit, serenâ tamen ibi semper facie, et hilari vultu de literarum laudibus cum amicis, qui ad eum frequentes vndique conuolabant, iocundo ore, et insigni elegantiâ collocutus. Mathematicarum Lecturae Praefectus in Academiâ Deliâ post ipsius auspicia, morbo subeunte correptus, muneris sui partes obire prohibitus est, donce lubricam tandem vitam piâ morte conclusit,
VEronensis Iurisconsultus praeclarissimus, hisce fere temporibus viuere desijt, postquam magnâ cum laude in Patauinum Lyceum adscitus Pandectarum lecturam biennio tenuit, immaturâ morte praereptus. Nos eius in funere tale nostri affectus Elogium ergâ tam insignem Virum effudimus, quod hic damus, praeterea nihil, quod eruditissimus Felix Osius in Academiâ suâ Patauinâ, quam accuratissime exornat, rerum ab eo gestarum breuiarium texuerit luculentum. Sepultus est Veronae in D. Sebastiani templo, a Domitio Calderino varijs praeconijs exornatus, quae leguntur passim
CIuis Patauinus, Episcopus Polae, ex Patre I O: ANTONIO prudentissimo viro ortus, Sapientiam, et Ingenium Genitoris aequauit. Fratrem habuit BARTHOLOMAEVM, inter aeui nostri Medicos per insignem, docentemque publice, quam profitetur artem, in Patauinis Scholis, et Bernardinum Sacerdotem, Sacrae Theologiae Mystam. RODVLPHVS ipse in Philosophorum, et Iuris Consultorum album adscriptusIurisprudentiam adamauit, in quâ cum plurimum profecisset, otia patriae pertesus, commodisque domesticis valere iussis in ipso aetatis flore Romam profectus est, vt consultationi intenderet, aulae que Romanae, et Auditoribus Rotae, nec non et purpuratis Patribus operam nauaret. Feliciter id auspicatus, gratus omnibus extitit, ac in primis BELLARMINO, et COBELLVCIO Cardinalibus Magnis. Hinc Auditor datus Illustriss. CORSINO Nuntio Pontificio apud Gallorum Regem, Gallias peragrauit. Eo munere summâ diligentiâ fideque
EVgubij ciuilibus parentibus ortus, percelebris nostrae memoriae Philosophus, Theologus, et Orator, eas artes, quae ad Humanitatem pertinent praecipue coluit, optimâ interim, et variâ eruditione piaeditus: moribus, ac religione, [?]edum indole, et ingenio clarus. Anno CIC. ICXCVIIII. explicator Humaniorum literarum Riccobono successit in Gymnasio Patauino DC. florenorum honorario proposito accersitus. Eâ in prouinciâ annos XXVI impendit ingenij felicitate mirâ, nullisque licet continuis laboribus fractus, doctrinae suae praestantiam varijs editis lucubratiaonibus testatus est. Statura ei modica fuit, gracile corpus, et paruum, caputque intersecantibus venis aliquot lineatum. Potu, ac cibo tenui vtebatur, in sermone Ienis, cogitabundo persimilis accarpenti somnos, ita tamen aliquandiu ad concentiones, et controuersias literarias a naturâ factus, vt potius disceptator, ac miles, quam Philosophus, ac Orator haberetur. Edidit initio
de Auxilijs eo fere tempore, quo ea questio Romae a Scholasticis exagitabatur, hoc titulo: Quâ tandem ratione dirimi possit controuersia, quae etc.: qui subinde pressus est, et Auctori molestiam ingentem attulit. Post haec aduersus Academicos Cruscantes, et Dictionarium Italicum ab ijsdem editum, ANTICRVSCAM condidit, cui cum respondissent Academici, cumulate libro ijsdem altero sub Caualcantis nomine satisfecit, seque a varijs eorundem iurgijs valide adeo vindicauit, vt toto Orbi clarissimus accerrimusque Italici Idiomatis defensor fuerit acclamatus. Patrocinium dein TORQVATI TASSI aduersus eorundem calumnias suscepit, et contra Malacretam scripsit. Controuersias praeterea multas in literariâ palestrâ sustinuit, quas omitto. In LIVIVM sane nostrum, Historiae Romanae literatorum omnium consensu facile Principem, et Eloquentiae latinae decus, praeceps irruisse videtur, non veritus crebris eum maledictis lacessere Lib. II. de lege, et ordine Historiae, iure vt admirati fuerint Sapientes, sanum alias caput,
Tumulus huiuscemodi titulo notatus est.
Commentarios vberrimos in Aristotelis Poeticam, quibus ad obscura dilucidanda Centum Poeticiae Controuersiae insertae sunt.
Platonis Poeticam ex eius Dialogis collectam.
Commentarios in Aristotelis libros Rhetoricum duobus. Tomis explicatos, quibus accesserunt.
Centum Oratoriae Disputationes, seu Rbetoricae Controuersiae, et Platonis Rhetorica ex eius monumentis excepta.
Commentarios in sex primos P. Virgilij AEneidos libros.
Commentarios in Caium Crispum Sallustium.
Quinque, et Septuaginta Orationes.
De Historia libros IIII
Disputationem de Annalibus Ecclesiasticis Cardinalis Baronij.
In PlatonisTimaeum, siue Naturalem omnem. atque Diuinam Philosophiam Decades tres.
Disputationem laudatam ante, De Auxilijs, adiecto titulo. Quâ tandem ratione. et alias lucubrationes ad eloquentiam spectantes.
La Comparatione di Torquato Tasso con Homero, Virgilio, e dell Ariosto con Homero.
Il Commento sopra il GOFFREDO di Torquato Tasso.
Risposta alle Considerationi del Malacreta soprail rPastor Fido del Caualier Guerini.
Apologia al Scenofilico.
Discorsi due della Inondatione del Teuere a Roma l'anno 1598.
Il Paragone della lingua Italiana in quattro libri intitolato l' ANTICRVSCA.
La difesa del Paragone della lingua Italiana intitolato Il CAVALCANTI
Rime, et Orationi diuerse.
CIuis Patauinus, nostri aeui Medicus nominis non obscuri inter Mortales vixit. Hic primo aspectu, depresso pileo frontem tegens, tumorem quendam et iactantiam praeseferre videbatur, cum omnis humanitatis re ipsâ cultor in priuatis sermonibus amicorum animos mirum in modum oblectaret. Ingenij acumini perspicaci accedente multorum annorum vsu, nomen ingens adeptus in curandis morbis, Collegarum nemini concedebat. Romam profectus a CLEMENTE VIII. Summo Pontifice Equestris ordinis insignibus decoratus, familiam, et patriam honoribus, et diuitijs auxit In Patrio Gymnasio per annos XXVI. Auicennam docte, et dilucide declarauit. Verum enimuero cum Patriae, Ciuiumque Comitijs, plusquam virum literarum studijs addictum deceret, animum addiecisset, inuidiae potius et odij faces, quam gloriae et laudis nomini suo accendit. Matrimonijsmultis implicitus, sed in ijs parum fortunatus, duabus iam vxoribus parentarat,
PAtauinus Ciuis, primo aetatis flore seculo valere iusso, Deo, et literis mancipatus, Congregationis Oliuetanae claustra adamauit, caeteros sibi coeuos vitâ, et moribus anteiuit. Quamobrem Coenobijs in omnibuis, in quibus egit, virtutis eius lucidissimum iubar toto terrarum orbe latissime fulsit. Vir erat politioribus literis, tum etruscis, tum latinis ad inuidiam perornatus, praeuijsque Congregationis sibi longe carissimae dignitatibus egregie perfunctus, Abbatiam demum sortitus est, quam annis fere XXX. splendide rexit. Nihil in eâ administrandâ candidius, nihil clementius fuit: nec potuit idcirco maleuolentiam aliquandiu declinare. Frugalitate, et expensis proprijs peramplam Bibliothecam publicae Coenobij totius vtilitati construxit, in quâ cum iuuentâ senectutem posuit, vt in delitiarum horto. TORQVATVM TASSVM, Poetam sibi summâ summâ familiaritate coniunctum, eius aduersae fortunae acriter obluctatus, ab imminentibus periculorum
CIuis benemeritus Paduae, quam frustra scriptis summam affectauit fortunam, hanc seueritate morum, et nimiâ dicendi libertate, quâ sine vllo discrimine Viros Principes, et amicos impeteret, nancisci conatus est. Sacerdotalem dignitatem adeptus, Ecclesiae S. Andreae aliquandiu constanti pietatis obseruantiâ in Deum, et Pauperes praefuit. Eo ipso tempore oblatam sibi Iuris interpretandi prouinciam in Gymnasio patrio toto pectore renuit, quo liberius literarum studijs, sibique commissio Gregi vacare posset. Tandem, laborum pondere pressus, animarum curam alteri demandauit, patrijsque conscribendis Historijs se totum dedit. Dabat nihilomninus tum etiam operam Studiosorum consuetudini, et in Academiarum spatijs se se valide exercebat. Siquidem in Animosorum Academiâ Disceptationes multas, doctas, disertas, grauesque habuit, quarum duae, nempe De Somnijs, ac de Diuinatione vna, et An possint arte simplicia, veraque metalla gigni
De Potestate Summi Pontificis Libros II. qui typis excusi, cum a Politicis parum admodum probarentur, a Principibus nihil, obtrectationibus expositi Apologias aliquot a Iacobo Gretsero, et Adamo Scherdio reportarunt, quibus ille tamen celeri, quâ erat doctrinae praestantiâ, calamo satisfecit, licet hoc scriptum in priuatis tantum amicorum Bibliothecis extet.
De Sponsalibus, [?] Matrimonio libros V qui, et seorsim, et inter volumina Tractatuum legalium impressi sunt, Tom. IX. fol. 61.
Defensionem pro libris suis de Sponsalibus, et Matrimonio aduersus Polidorum Sturnium.
Responsionem Apologeticam pro Bortholomaeo fratre ad obiecta Marci Antonij Peregrini.
De Gestis Patauinorum libros X. nondum editos.
Tractatus etiam aliquot de Iniurijs, ac eorum remedijs apud Haeredes latent.
Vn Discorso soura l'opera di Dante.
Palinodia, nella quale si dimostra l'Eccellenza dell' opera di Dante.
Apologia contra le imputationi di Belisario Bulgarini Senese.
Ei quoque tribuitur Historia Henrici Calderij, et Thebaldi Cortelerij opus, quod praeclarissimis Viris, Abbati ALBERTINO BARISONO, et FELICI OSIO probandum relinquimus in legitimis Historicis Patauinis, quos sub auspicijs Illustrissimi, et Excellentissimi Reipublicae Venetae Senatoris DOMINICI MOLINI, obliteratae veterum Scriptorum memoriae Restitutoris, recensitos defoecatos, et illustratos euulgant. Litibus tandem, et controuersijs implicitam vltimam senectutem traxit, domesticisque rebus intentus, octogenario propior apopleticus interijt Priuatum funus defunctum ad Ecclesiam D. Andreae Patauij duxit, vbi conditus in Sepulchro a se ipso constructo iacuit, hac Inscriptioste superstes.
ALEXANDRVM CARRERIVM I. C. COLLEGII DECANVM HVIVS AEDIS OLIM PRAEPOSITVM LITERATVRA AC SCRIPTIS NON IGNOTVM NVLLO AGNATIONIS SVPERSTITE LIETA MONTAGNANA NEPTIS MOESTISSIMA SEPELIVIT OBIIT ANNO CIC. ICC. XXVI. DIE XX. AVGVSTI. AETATIS SVAE LXXVIII.
Extat altera eiusdem memoria in Ecclesiâ D. Iacobi Ciuitatis nostrae ob restitutum nescio quod Sepulchrum Carreriae gentis.
FAMILIAM CARRERIAM
LONGA AVORVM SERIE TOGA,
SAGOQVE
CIVITATI PERSPECTAM
ALEXANDER PRESBYTER
IVRISCONSVLTVS CLAVSIT
CVIVS ETIAM CVRA HOC
SEPVLCHRVM
EXVIT VETVSTATEM
M. DC. XXV.
PAtauinus patritius, geminâ Philosophiae, et Theologiae laureâ decoratus SPERONIO Proauo, vultu, ac moribus perquam similis fuit, sed doctrinâ similior, quâ nominis sui famam longe, lateque diffudit: etsi acuti vir ingenij, nec non et spiritus vehementis aeque in militari, ac literariâ palestrâ se se exercuerit, et paria fecerit in vtrâque. Primo iuuentae flore, in patrio Lyceo. Naturalis Philosophiae cathedram, silente Iacobo Pernumiâ, summâ cum laude, miroque audientium concursu tenuit: vnde profectus Romam, multam inibi Sacris Romanae aulae Proceribus suis impensis operam, et obsequium detulit, renuitque non semel sacras infulas niueâ solâ libertate contentus, et alienus a fastu. Reuersus in Patriam feudalia familiae suae Iura, quâ litibus irretita, quâ temporum iniuriâ silentio obruta, laboribus improbis, assiduisque vigilijs, voluminibus duobus ita digessit, vt non tam ipse lares proprios locupletiores, ac clariores reddiderit, quam
Effigies excepta est ex originali optimo, quod spectatur in Musaeo Praeclarissimi Viri C. Speroni de Comitibus, Abbatis, et Canoci Patauini, sub quo talia leguntur.
SCHINELLA COM. DE COM. PAD. ALBER. FIL. PHILOSOPH: ET THEOLOGIAE DOCTOR INGENIO VIVIDO ERGA AMICOS ET SVOS ET PATRIAM OFFICIO PIETATE ET OPERA INSIGNIS OBIIT XI. KAL. SEPTEMBRIS M. DC. XXVII. AETATIS SVAE LV.
ANTONIVS LEO Nobilis Patauinus, Iurisconsultus, et Caussarum actor, earum in primis, quas Criminales vocant, mihi neutiquam praetereundus saltem hac extremâ in paginâ, cui nomen illius, et ARSENII MERII, Iuris aeque cultoris, et humanarum literarum cognitione praestantis inscribo. Ambo cessere terris anno CIC. ICC. XXI. aetate aequales, dispares moribus, et affectu. ANTONIVS enim nobiliores, et acriores spiritus ab ipsâ Naturâ nactus, gloriaeque cupidior, vehementius in defendentis reis, pijsque causis tuendis elaborauit. Fuit, et hilari vultu, eâque animi serenitate, eo splendore fulgebat, vt plerique ciuium in eum oculos intenderent, ipsumque in maximum aliquando Iurisconsultum euasurum vnanimes conclamarent. Sed heu repentinâ febri correptus spem omnium fregit, terris ereptus anno aetatis XXXVIII. Kalendis ipsis Ianuarij anni
ARSENIVS honestis natalibus nequaquam inflatus, placidis moribus, et suaui genio forenses caussas actitabat. Pallidus ei vultus erat, et imbecilla artuum, neruorumque complexio, quâ non deteritus, modo Fori Iudicem, modo Magistratum eum gessit, perquem ius suum Lanarij consequuntur. Poesis cultor, sed languidus, paribus rithmis languidos affectus cordis, et spiritus indicauit. Vniuersitatis Legistarum nomine Serenissimo ANTONIO PRIVLO, Venetiarum Duci, etruscis carminibus, Pridie Nonas Septembris anni CIC. ICC. XVIII. publice gratulatus, Eques ab eodem renuntiatus est. Regressus domum domesticis oneribus aslictatus, Parentum adhaec, et amicorum perturbationibus assiduis agitatus, in summâ intemperie corporis diem extremum clausit anno aetatis XXXXVIII. Extant demandatatypis, eiusque nomen seruant etrusca carmina ad Serenissimum Venetiarum Ducem, nec non et Oratio, quâ Magistratum Lanariae artis auspicatus est, aliud praeterea nihil, quod sciam.
HAbes itaque Benignissime Lector, Illustrium Musaei nostri Virorum Elogia, suis Iconibus exornata, sed et habeo tibi gratias non vulgares, quod hilari vultu, quidquid id est operae, quod rogati edidimus, libens lubens inspexeris, legeris, approbaris. Eâdem benignitate freti tibi seorsim propediem T. LIVVI. FRANCISCI PETRARCHAE, nec non et Amasiae illius famosissimae, LAVRAE, Monumenta collecta sedulo suis cum Iconibus afferemus. Vocabitque subinde Nos ad Elogiorum Volumen alterum otium, quo fruimur, et humanitatis tuae aura, quam conatibus nostris fauentem assidue adprecamur.