May 2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 1, image: s009

GERARDI IOANNIS VOSSII, DE ARTIS POETICAE NATURA, AC CONSTITUTIONE, LIBER I.

CAP. I.

ARGUMENTUM operis. Oratoriae, et Poeticae, multae esse communia; quae rectius in Oratoria, quam Poetica, tradantur. Eius causam esse, quod Poetica et tempore, et naturâ, posterior sit: atque id contra veteres comprobatum. Poetae etymon, quod postea plenius explicabitur, generatim adfertur; deque eo Suetonti Tranquilli sententia ex parte refellitur. Quid Latinis factores, et factus. Scriba, et scriptor, propoeta. Aliae poetarum appellationes. Dictamen Latinobarbaris pro poesi.


page 3, image: s011

1. §. Nihil apertius est, quam poetas sic dici a)pi\ to=u) poiei=n, quod est facere, vel fingere.


page 5, image: s013

CAP. II.

Utrum poetis a faciendis versibus, an a fingendis fabulis, nomen impositum sit. Posteriorem sententiam placuisse Aristoteli, atque etiam Platoni. *lo/gon e)/mmetron non sufficere, ut quis poeta dicatur: sed exigi praeterea dictionem metro ligatam, et spiritu poetico animatam. Utcumque vero non sufficiat metrum, ut quid poema dicatur, semper tamen id requiri. Contrariam sententiam tribui Aristoteli, cum ab aliis, tum Robortello. Quantopere de eo dissentiant homines doctissimi, quid Aristoteles intellexerit per yilou\s2 lo/gous2, per e)popoii+/an, et per Socratis sermones. Iis assensum, qui per yilou\s2 lo/gous2 intelligunt sermonem pedestrem; per e)popoii+/an, imitationem seu prosâ, seu carmine, institutam; per Socratis sermones, Platonis dialogos. corrupto Suidae loco deceptos, qui Sophronis mimos prosâ fuisse scriptos contendunt. Carminis e)/tumon, ac vel eo solo cognosci, poetis potius a metro esse nomen, quam a fictione. Quo nomine vocare oporteat Herodoti historiam, si in carmen redigatur; vel Homeri Iliada, si eadem prosâ conscribatur.

1. §. SED in quaestione est, utrum poetae nomen sint consecuti a faciendis versibus, an a fingendis fabulis: quod nimirum Dei instar res velut condant. Posteriorem sententiam sequuntur veterum praestantissimi.


page 6, image: s014

2. §. Solum profecto metrum poetam non facit.

3. §. Nimirum, praeter metrum, minimum requiritur dictio non vulgaris; talis videlicet, qualis esse poetarum solet: et ea dictio debet animari spiritu poetico.


page 7, image: s015

4. §. Atque ut multi ex solo metro male colligunt, aliquem esse poetam: ita contra aberrant alii, qui existimant, ne quidem requiri metrum, ut poeta aliquis dicatur. Haec tamen sententia a nonnullis ipsi tribuitur Aristoteli.


page 8, image: s016

5. §. At alii censent, Aristotelem numquam agnovisse ullum poema a)/metron. Quicquid vero in contrarium adfertur, id subnixum aiunt uno alteroque loco male intellecto.


page 9, image: s017

6. §. In hocce dissensu ita statuimus, nullam quidem poesin Aristoteli esse sine metro: sed epopoeiae tamen vocem apud eum complecti tum imitationem eam, quae fit prosâ; tum quae metro.


page 11, image: s019

6 § Et profecto quomodo absque metro poema fuerit, cum co aliquid modulis constringatur, ut cani possit?

7. §. Quod si poema sine metro esse non possit; at esse possit sine imitatione: satis verisimile est, poetam a metro potius, quam imitatione, nomen accepisse.

8. §. Scio hoc absurdum viris etiam summis videri. Nam, inquiunt, si poema esse possit citra fictionem: Homerus, et Livius, modo carmine constrinxeris, historici non ulterius, fuerint, sed in poetarum classe. In quo multum eos ratio


page 12, image: s020

fugit. Nam poema quidem, si in prosam redigatur, poematis nomen amittit: historia autem, si ex prosa siat carmen, retinet nomen historiae, et praeterea poematis nomine augetur.

CAP. III.

Epoesi antiquissima evincitur, etiam carmen, ac poema, vocari, ubi fabularum absunt figmenta. Stquidem primitus carmine tractarunt partim amores non fictos, sed veros; unde et poesis videtur initium sumpsisse: partim laudes numinis, vel veri, velpro vero habiti: partim virorum praestantium gesta: atque hoc ostensum de Romanis, et Gallis, (ubi poetae bardi dicebantur) item Germanis, Gothis, Danis, ac denique ipsis Americanis. Idem eo commonstratum, quod a facilioribus artes initium sumant; ac facilius sit, id, quod est, memorare, quam scite aliquid novi confingere. Denique comprobatum ex eo, quod inter poetas antiquos non pauci carmine, citra figmentum, panderent naturae mysteria. Nec tamen haec, quae adversus Aristotelem dispatata, obstare quo minus eius sententia recipiatur, dum commode intelligatur. Ut si dicatur, eum poetae nomen strictius accipere de eo, qui inprimis augustum hoc nomen mereatur. Esse quidem et eos poetas, unde absint figmenta:


page 13, image: s021

hoc enim nisi dicamus, in arctas admodum copias agmen cogi poetarum: interim plenius poetarum ab is munia impleri, qui circa figmenta versantur: eoque poetae vocabulum esse ex hononymis illis, quae, licet non sint ex maxime distantibus; tamen similitudinem contineant disparem, sive uni naturae magis, quam alteri, convenientem.


page 15, image: s023

10. § Non leviter etiam hanc rem confirmat, quod, apud antiquissimos Romanos, poesis non alia erat, quam in laudem Deorum.

11. §. Post laudes Deorum accessit apud Romanos poesis de


page 16, image: s024

laudibus virorum praestantium: quae a rebus gestis petebantur. Ut hinc quoque fabula exsulârit.

12. §. Aliae etiam gentes carmine historiam reliquerunt.


page 17, image: s025

13. §. Ratio etiam antiquitatem eiusmodi poesios adstruit. Difficilius quippe est actiones imitari, quam vera vel laudare, vel vituperare: eoque priores fuerint hymni, et encomia, ac carmina maledica; quam poesis ea, quae in imitatione consistit.


page 18, image: s026

14. §. Imo comoediae ipsae prius expressere res, prout factae erant: postea eorum loco adhibuere ficta, neque ante audita; partim quod ea ob novitatem forent gratiora, partim ne laederent quemquam.

15. §. Nec de vita, et moribus, solum poetae egerunt; sed etiam de occultis naturae.

16. §. Quare antiquissima poesis solum metro, et dictionis maiestare, differebat a pedestri oratione. Ita ut poiei=n nihil aliud fuerit, quam numerosâ et remotâ a vulgo oratione aliquid condere: nec po/ihs1is2 aliud, quam lo/gos e)/mmetros, sed spiritu


page 19, image: s027

poetico animatus. Quique hac in re excellerent, poetae dicti, ob dictionis praestantiam. Nam poetae et numeris sunt suaviores, et oratione sublimiores.

17. §. Nec propterea sententiam Aristotelis penitus damnamus. Nam etsi poetae primitus solo differrent metro, ac dictione: postea tamen iidem, (praecipue autem epici, tragici, comici) fictis rebus, ac personis, vitam, resque hominum, expresserunt. Ut de nihilo non sit, quod eruditissimi homines in poeta praeserrent, si carmen, et imitatio concurrerent: eoque vere illos censerent poiei=n, qui non versum modo, sed rem ipsam facerent: quippe quod multo sit excellentius, ut tales etiam iure maiori poetae sibi nomen vindicent.


page 20, image: s028

18. §. Nec tamen efficere iccirco potuerunt, ut soli illi, qui fabulas fingerent, poetae vocarentur. Nam non vulgus modo, sed multi quoque doctissimi viri, laxam illam appellationem retinebant. Imo ipsi etiam, qui a fabulis fingendis nomen poetis impositum contenderent, poetarum illos poih=s1ai [Note: † Facere ???mine.] dicebant, qui fabulis abstinerent.

19. §. Nec causa deerat, cur laxior significatio retineretur. Nam qui late uterentur, non quidem ignorabant, verius eos poiei=n, qui et metrum, et rem facerent; eoque magis eos esse poihta/s2. Sed non tanti hoc iis visum fuit, ut, qui non imitarentur, poetae idcirco nomen amitterent.

20. §. Et numero hi tam mulii erant, ut si sola imitatio sive fictio poetam faceret, magna eorum pars, qui egregiam carmine laudem retulissent, veteri poetae nomine excideret.


page 21, image: s029

21. §. Imo in iis quoque poetis, quos illi, qui Aristotelem sequuntur, pro poetis ipsi habent, saepe imitationis vix vestigium, aut volam, conspicere est.

22. §. Quare sic statuimus, poema ex eorum esse numero, quae gradus admittant, atque a Philosophis appellantur a)f) e(no\s2, seu pro\s2 mi/an fu/s1in [Note: † Ab uno, sive ad unam naturam.].

CAP. IV.

Poetices definitio: et quomodo a poemate poesis differat. Nonii Marcelli de eo opinio reiecta, licet Lucilio nixa, et (ut ex Aphthonii interprete colligimus) etiam scriptoribus Graecis.

1. §. ATOUE ex his difficile non erit, statuere etiam, quid sit Poetice. Nam laxe ita dicitur ars carminis scribendi: presse autem, ars oratione metricâ imitandi actiones.


page 22, image: s030

2. §. Differunt autem poema, poesis, et poetica; quod poema proprie sit materia, sive opus; ut comoedia, Aeneis: poesis sit operatio, seu actio, quâ poema contexitur: poetice vero sit habitus ipse praecepta ad poesin disponens. Sed licet naturâ suâ sic distent; nec poema unquam pro poesi sumatur: non raro tamen poesis legitur pro poemate.


page 23, image: s031

CAP. V.

Proponitur eorum opinio, qui eo quod a Platone, multisque aliis, tradatur, poesin esse a natura, et afflatu divino, colligunt, non dirigi eam artis praeceptis. Haec sententia eo refellitur, tum, quod ratio humana causas observet in quovis argumento, cur poetarum unus altero, imo idem se ipso, melius aliquid, aut deterius, dicat: tum quod causae istae praeceptis possint comprehendi; quae iuncta constituunt artis s1u/sthma. Idem eo firmatur, quod tam multi praestantissimi viri artem eam consignarint: in quibus facile avorum aetate eminebant Hieronymus Vida, et Caesar Scaliger; florente autem Româ Horatius, atque inter Graecos Aristoteles: cuius e duobus de hac arte libris, hodie superest prior. Nam qui tres scripsisse censent, eo decipiuntur, quod tot reliquerit libros de poetis. Falli vero, qui librum superstitem existimant, vel solum compendium esse operis; vel alterius, quam magni illius Stagiritae.

1. §. AT perperam in definitione Poetices dictum sit, eam artem esse, si non dirigitur praeceptis; sed tota debetur naturae, atque afflatui divino. Atque ita


page 24, image: s032

persuasum aliis cupiunt, quibus semper in ore est, fieri oratores, nasci poetas.


page 25, image: s033

2. §. Verum ex omnibus iis, quae de natura, et afflatu divino, possent afferri, nihil ultra consequi putamus, quam magnam quandam ingenii vim, ac plane admirandam, requiri in poeta. Nec eum ingenio modo esse excellentem; sed et mente concitatum, ac quodammodo divinum. Quorum nihil non lubentes fatemur.

3. §. Nec propterea nullae sint artis partes, utcumque plus possit natura.


page 26, image: s034

4. §. Esse autem eiusmodi artificium, ratio evincit. Nam in amplo illo poetarum choro est, ubi omnes conveniant; et qui cum iudicio eos legunt, cur simile illis iudicium fuerit, videant. Est item ubi inter se differant, et alii aliis praestent: ubi itidem cernere est, cur alter altero melius dicat. Atqui hae rationes praeceptis tradi, et in corpus aliquod redigi possunt. Hoc poetarum iudicium, et causas eius, qui perscribunt, iidem normam poesios praescribunt.


page 27, image: s035

5. §. Absque hoc esset, non tot praestantes viri, postquam vitia poetarum considerârant, ac virtutes eorum perspexerant, ex his corpus artis concinnassent. Nam quid aliud his propositum fuisse dicamus, quam, ut illi, qui naturâ valerent, cognitis rerum causis, plus valerent: quique non aeque a natura felices forent, arte, et imitatione alienâ, defectum supplerent? Ut quod solo ingenio fecere aliqui, hi partim ingenio, partim labore consequerentur.


page 30, image: s038

CAP. VI.

Quamvis, iudicio quorundam, solum versetur poesis circa fabularum figmenta: quinctuplicem tamen eius materiem esse: quia versetur tum circa res divinas, ut in hymnis; tum naturales; tum res gestas; tum morales; tum artificiales. Posse interim conciliari has sententias distinctione Poeticae superius adlatâ; in nobiliorem, quae inprimis phantasiae est opus et minus nobilem, quae contenta est animare metrum dictione, et spiritu poetico. Ac eâdem distinctione quaestio deciditur de duplici Poetices forma.

1. §. POSTQUAM ostensum est, Poeticen recte inter artes referri: proximum videtur, ut de eius causis loquamur: ac primum internis; materiâ videlicet, et formâ. Ac de priori quidem iudicium est quorundam, versari eam circa res omnes.

2. §. Alii arctioribus poetam terminis constringunt. Quippe arbitrantur, eum solum circa exempla ficta occupari.


page 31, image: s039

3. §. At praeter poetarum figmenta, quadruplicem poetices materiam statuere oportet: primum res divinas, ut in hymnis.

4. §. Altera poesios materies est de rebus naturalibus.


page 32, image: s040

5. §. Tertia materies est rerum gestarum. Nam et poetae quidam historiam tractarunt.


page 33, image: s041

6. §. Ad quartum argumenti genus refer praecepta vitae prudenter componendae. Neque obscurum est, cur in his etiam carmen praetulerint. Nam ea, quae vinciuntur numeris, facilius animo retinentur; eo magis, quia ornatus etiam dictionis delectat.


page 34, image: s042

7. §. Quintum genus esto tw= poihtikw=n, hoc est, eorum, ubi opus relinquitur.

8. §. Haec abunde ostendunt, poetas non solum versari circa exempla fictitia. Nec eo minus more hoc nostro agam, ut, quatenus res sinit, potius convenire doceam praestantium virorum sententias, quam partem damnem alterutram. Censeo autem, opiniones, specie adeo discrepantes, non melius posse conciliari, quam distinctione poeticae antea allatâ. Si enim proprie eâ voce utamur, quomodo poeta est condendi carminis artifex; nihil est, de quo agere non possit. Sin sumamus improprie, et kat) ecoxh\n, pro eo, qui carmine fabulas exponit, ut doceat, qualis sit, vel esse debeat vita humana; iam obiectum poetarum fuerint mimh/mata, sive res imitatione expressae; hoc est, actiones fictae.


page 35, image: s043

9. §. Distinctione hac nec difficile fuerit conciliare dissidentes multorum de poesios formâ opiniones. Nam si proprie, ac laxe, poesin usurpemus; forma eius erit metrum, ac spiritus poeticus, quo dictio quasi animatur. Sin pressius eam vocem cum Aristotele sumamus; forma consistet partim in metro, et poeticâ dictione; partim in imitatione humanarum actionum.


page 36, image: s044

CAP. VII.

Duplicem esse Poetae finem: unum arti adaequatum, qui est carmine docere, ac delectare; idque in quovis argumento: alterum principalem, qui est per imitationem, ac figmenta, a vitiis animos purgare humanos. Ac, pro duplici hoc fine, duplex etiam poetae officium statui oportere. Quod si huiusmodi poetae finis atque officium sit; prius requiri, ut ipse sit vir bonus, ac prudens: magis tamen, ut prudens quam bonus; cum etiam credamus iis, qui boni solum videantur nobis. Poeticen esse Politicae ministram. Nec tamen recte, Rhetoricae instar, Dialecticae partem statui a Zabarella, atque aliis.

1. §. DE materia, et forma poetices diximus. Nunc agam de causis externis: ac primum de fine, atque usu eius multiplici.

2. §. Est vero Poetices finis delectatio: nec solus tamen, vel praecipuus. Quamvis enim adspergere poematis licet, unde nihil petatur, nisi honesta voluptas: totius tamen operis finis esse debet, docere pariter, et delectare.


page 37, image: s045

3. §. At qui aiunt, poesios finem esse ka/qars1in[Note: * Purgationem animae.] th=s yu???s2, sive, corrigere hominum mores: hi neutiquam assignant finem arti adaequatum. Nam Empedocles, et similes, qewri/an[Note: † contemplationem, sive scientiam.] sibi proposuere, non pra=cin[Note: " Actionem.] Deinde, de antiquissimis illis, qui Deorum amores, ac concubitus narrant, dici nequit, hoc eos egisse, ut ob oculos ponerent vitae humanae exemplar; sed potius, ut naturae mysteria fabulis involverent.

4. §. Si tamen poetices nomine strictius utamur, more Aristotelis: fateri oportet, angustiori limite eius finem constringi. Nam finis eius fuerit, fictis fabulis iucunde ea docere, quae homines a vitiis ad virtutes adducunt.


page 38, image: s046

5. §. Ac pro duplici hoc Poetices fine, duplex est officium Poetae. Prius est modulate, vel, ut Graeci dicunt, e)mme/trws2[Note: † Cur admirari convenit poetam?] loqui, aut scribere.

6. §. Alterum est imitari, ac fingere, sive ad rerum naturam indicandam, sive ad mores hominum a vitiis purgandos.

7. §. Hoc igitur commune habent poetae, philosophi, et historici, quod doceant virtutem.


page 39, image: s047

8. §. Quia vero viri boni est docere virtutem; eo requirimus a poeta, ut prius ipse vir sit bonus.

9. §. Ac similiter dixero, quo docere possit virtutes, ipsum prius sapientem esse oportere.

10. §. Etsi vero poetam convenit esse bonum, et prudentem; magis tamen prudentia, quam bonitas, requiritur. Nam ut valeat artis suae munia implere, plane prudentiâ opus est: sed possit etiam hunc finem consequi, ut bonus non sit, dummodo videatur talis.

11. §. Ex his abunde intelligere est, quanta sit poeticae utilitas, in Rep. ac quomodo ea sit politicae ministra.


page 40, image: s048

12. §. Quamquam vero hoc commune habet cum Rhetorica, quod utraque sit famula Politicae: non tamen, uti Rhetorica quodammodo est Dialecticae parafue\s2[Note: † stolo, sive virgultum.], ita etiam, Poeticam esse Dialecticae partem, existimari debet.


page 41, image: s049

CAP. VIII.

Adferuntur, quae dici solent adversus antea allata de fine, officio, et usu poesios: ac iisdem postea occurritur. Primo quidem referuntur, qui contemptim de poesi senserint, vel sensisse videantur: ut Plato, Epicurus, atque alii. Ostensum, a Platone non omnem reici poesin; sed Homericam duntaxat: neque illud a(plw=s2; sed hactenus solum, ut neget illi utilem Reip. quam animo concepisset. Quam ob causam, antiqui naturae scientiam maluerint involvere fabulis, quam absque involucro ullo consignare. Secundo loco memorantur, qui lascivos canunt amores. Demonstratum, hunc esse Poeticae non usum, sed abusum: distinctumque inter Venerem Caelestem, et Vulgivagam; inter Cupidinem Venere Caelesti natum, et Vulgivagae filium; Musas meretriculas, et philosophicas. Expositum inde, quantum damni poetae lascivi dent, praecipue adolescentiae. Tertio loco additum aliquid de abusu artis in adulando laude indignos, vel maledicendo bonis.

1. §. HACTENUS exposui sententiam nostram de poesios fine, et utilitate, ac poetae officio. Sed adversus ea tam multa a multis, tam gravia a gravissimis etiam viris adferuntur, ut periculum sit, ne si causa poesios non adversus illos fortiter defendatur, auctoritate eorum, nec levibus pressa argumentis, penitus succumbat. Ac primum quidem cum iis nobis conserendae erunt manus, qui cum Platone, Epicuro, atque aliis, contendunt, poetas esse noxios Reip. et quâ parte nullum adferunt damnum, esse tamen utilitatis solidae expertes; nec iuvare, nisi animos pueriles, et his similes, quae inani delectatione, velut crepitaculis, capiantur.


page 42, image: s050

2. §. Ac ad Platonem quidem quod attinet, varie illi occurri solet. Petrarcha aiebat, scenicos eicere, non ceteros. Sed


page 43, image: s051

de Homero ipso loqui, satis est evidens. Maximus Tyrius dicit, Platonem formâsse Remp. solâ subnixam ratione; eoque delectationis expertem. At minime est obscurum, altius spectâsse: puta quod fabellis Homericis violaretur sanior de numine opinio, et pudici mores in periculum venirent.

3. §. Quamobrem censeo, alia longe pro Platone adferri oportere. Ac primum cogitandum, quicquid sit de Homero, saltem de poesi eum magnifice sensisse.

4. §. Deinde nihil minus ei propositum fuit, quam ut Homerum de manibus omnium excuteret. Solum putavit, non quemvis ad eius lectionem admitti oportere. Nec enim imperitorum animis convenit: unde eum excludit e Rep. quam animo effinxisset.


page 44, image: s052

5. §. Praeterea non ille eicit Homerum, tamquam eum, cui propositum foret docere noxia: sed honorifice dimittit, velut maiorem civem, quam ut imperitis suae Reip. civibus prodesse possit.

6. §. Verum de ipso Platone satis. Nunc argumentum istud expendamus, ob quod et ille, et alii, dixere poesin Homeri, et similium, qui Deorum narrant certamina, ac vulnera, amores item ac concubitus, nocere tum pietati erga numen; tum moribus honestis: videlicet quia facile homines arbitrantur, non fore sibi turpe, si Deorum aemulentur exemplum. Equidem sapienter haec ab iis praecipi existimo. Sed non aliud inde consequitur, quam talium poetarum lectionem solum conducere iis, qui distinguere sciant, inter fabulae involucrum, et mysterium, quod figmentis huiusmodi occultatur. Nec enim illa a veteribus poetis tradita sunt, quo homines inde caperent vitae exemplum: sed ut ex iis naturae mysteria cognoscerent sapientiae studiis initiati.


page 45, image: s053

7. §. Quaerat fortasse aliquis, cur antiqui maluerint fabulis involvere arcana naturae, quam ea aperte proferre. Nimirum putabant, nihil ista pertinere ad profanum vulgus; magisque sapientiam fore admirationi, si ab ea cerdones arcerentur.

8. §. Sed enim, inquiunt, ut haec pro Homero dici possint, quid faciemus poetarum turbae, non quidem lascivos Deorum amores canenti, sed suos; quorum paginae pene omnes pruriunt


page 46, image: s054

libidine? Quis bonus eiusmodi doctores carissimis pignoribus adsciscat? Qui hoc pacto pugnant, distinguere nesciunt inter vitium artis, et artificis. Nulla enim ars est tam laudabilis, ut non valeant eâ homines abuti.


page 49, image: s057

9. §. Aliud etiam telum intorquent. Nullum, inquiunt, hominum genus magis est pestilens adulatoribus: nulli autem exquisitius adulantur poetis: unde iam olim grassatores vocabantur; hoc est, adulatores, Festo interprete. Verum non omnes laudationes pro adulationibus sunt habendae. Saepe promeritae sunt, et dignae, quae celebrentur, ut alii ad simile excitentur exemplum. Contemptu laudationis contemnuntur virtutes: nec ulli laudes aeque aspernantur, quam qui nihil agunt laude dignum. Nec tamen inficias ivero, saepius a poetastris, quandoque etiam a dignis mehori nomine, falsas laudes decantari; praesertim famelicis, aut vanis ingeniis. Sed enim (quod saepius reponere cogimur) non ex abusu usum nobilissimae artis aestimari oportet.

10. §. Nec diffitemur, nonnullos, ut in adulando sunt singulares, ita etiam vincere alios in maledicendo bonis; quam caninam eloquentiam vocare possumus.

11. §. Sed enim haec itidem ad abusum artis honestissimae pertinent.


page 50, image: s058

CAP. IX.

Refelluntur, tum qui inanem esse poesios voluptatem aiunt; tum qui eam agnoscunt docere, sed melius id fieri contendunt, partim ab historico, partim philosopho. Siquidem historicum, dum factis insistit, singularia solum attendere: poesin vero, quia considerat, quid fieri, vel dici, conveniat, spectare ipsum genus, sive to\ kaqo/lou. Philosophum autem non eam adferre in docendo voluptatem, quam poetae: ac propterea olim a poesi solere initia capi, cum a futuro oratore, vel poeta; tum etiam aliis, atque adeo ipsis imperio civium destinatis.

1. §. DEIECTI de eo, quod poesis noxia sit Rei publicae, mollius agere videntur; ac solum id contendunt, si non perniciosam, saltem inutilem esse poesin, ut quae tota in eo sit, ut voluptate inani, ac saepe puerili, aures demulceat. Neque negare possumus, poetarum aliquos solam sibi proponere voluptatem; quemadmodum et quidam, solius delectationis caussâ, praestantissimos etiam poetas legunt. Sed eiusmodi lectores pueris similes sunt, qui cum vel terras, vel res gestas, in pictura conspiciunt, potius oculos coloribus, quam animum rei cognitione, pascunt. Poetarum illi, qui his solis se accommodant, abutuntur suâ arte: cui, ut superiori capite ostensum, illud propositum esse debet, ut delectet docendo, et doceat delectando. Qui hac parte a nobis dissentiunt, negant docendi munus a poeta requirendum. Quippe multis partibus utilius, ac melius, istoc ab historico fieri; cum magis moveant facta, quam ficta. Sed enim si eo praestantior sit scientia, quo propius ad philosophiam accedit; vicerit poesis: quia cum philosophi sit spectare non singula, sed universa; historicus contra respiciat singula; poeta magis considerat universum: quippe qui non tam sibi proponat, quid dictum, factumve sit; quam, quid fieri, vel dici, conveniat. Ut omnino operosius, et Philosopho dignius, sit poetae munus, quam historici.


page 52, image: s060

2. §. Neque est, quod aliquis obtendat, saltem melius virtutem a philosopho doceri. Primum ei opponam Horatium[Note: † Magis phisopho convenientem.]:

3. §. Sed si parum poetae valeat auctoritas, (nec sane hac parte per omnia Horatio adsenserim) saltem negare non possumus, multos a poeta melius virtutem, ac prudentiam, doceri. Nam quemadmodum illi, quibus stomachus est corruptus, salubres cibos non admittunt: ita homines


page 53, image: s061

plerumque salutaria ad praecepta nauseant, nisi suavibus fuerint fabulis condita.

4. §. Atque hoc imprimis apertum est in pueritia; quae a praeceptis abhorret, fabellis vero capitur.

5. §. Ob hancce fabularum voluptatem solent Graeci, in pueritia, studia sua a poetica ordiri.


page 54, image: s062

6. §. Nec pueros modo; sed omnes vulgares animas, rudiaque ingenia, fabulae iuvant.

7. §. Itaque veteres a Poetica potissimum incipere voluerunt futurum Oratorem.

8. §. Quod si futuro Oratori studia a poesi auspicanda, quanto magis id faciendum futuro Poetae!


page 55, image: s063

9. §. Imo universe id dixeris, ex veterum saltem sententia, optime hinc initia capi, etiam iis, quos omnium exspectatio imperio terrarum destinavit.

CAP. X.

De nominis immortalitate, quam poetae consequuntur. Atque huius rei symbolum fuisse, quod coronarentur hederâ, quae folia non amittit. Hinc et Calliopen a poetis fingi hederaceâ insignem coronâ. Cuiusmodi hederâ eam ad rem uterentur. Bacchum etiam hederâ coronari, quia refrigerat cerebrum, ubi quis largius se invitârit flore illo Liberi Patris. Item eâ redimiri Priapum, tamquam symbolo amoris; quia non amantes se arctius amplectuntur, quam hedera parietes, vel arbores, ubi se applicuerit. Poetas etiam lauro coronatos; ut significetur, lauri instar semper eorum nomen virescere. Dubitatum, an poetae, eo quod non uno carminis genere excellerent, etiam ornarentur coronâ ex pluribus floribus consertâ. Morem, quo poetae creantur laureati, non multo antecessisse annum abhinc trecentesimum. Quamquam vero saepius indignis is honos conferatur: si tamen abusus absit, tam ferri posse, quam illum creandi Doctores, aut Magistros. De claritate nominis, quam poesis aliis conciliat. Quanto apud Graecos in honore fuerit poesis. Initio tamen sorduisse Romanis: sed postea suum illi pretium fuisse. De more Romano adsurgendi in collegio poetarum, ac theatro. De Hiarno apud Cimbros, per qualemcumque poeticae notitiam, ad regale fastigium evecto. Gemino honore dignos esse, qui non modo poesi excellant; sed togâ etiam, vel sago, Remp. iuvent. Nec tamen leve decus mereri, qui solum carmine polleant: quodque nullâ immunitatis praerogativâ gaudeant, non esse ex poetarum defectu, sed Legis.


page 56, image: s064

1. §. Ad tot bona poesios, quae hactenus memoravimus, etiam illud accedit, quod nomen pariant clarum, ac perenne. Unde et coronabantur hederâ; quae folia non deponit, sed victrix est vetustatis.


page 57, image: s065

2. §. Nec hederâ solum coronati poetae, sed etiam lauro. Nempe, quia semper vireat, optimum eo visa symbolum nominis semper vigentis.


page 58, image: s066

3. §. A quibusdam traditum est, siqui pluribus carminum generibus excellerent, pancarpiâ coronari solere.

4. §. Etsi vero consuetudo coronandi poetas est perantiqua: satis tamen recens mos ille, ut a principe aliquis poeta fiat laureatus; ut qui non multo ante Petrarchae tempora coeperit.

5. §. Non tamen eam consuetudinem magnopere culpâro, modo abusus abfuerit. Cur enim non aeque in poesi aliquis publico possit testimonio ornari, quam in philosophia, medicina, iure, aut theologia? Quae consuetudo non paullo est antiquior.


page 59, image: s067

6. §. Nec poesis scribentibus solum nominis parit immortalitatem; sed etiam iis, qui versibus celebrantur.

7. §. Quis vero ignorat, non solum laude dignos, sed etiam eâ indignos, esse laudis avidos? Quare licet poesis praecipue laudem mereatur, quod purget animum vitiis, ac virtutem cum voluptate mentibus instillet: non leve tamen momentum, ad studium hoc honorandum, attulit innata omnibus laudis cupido. Itaque nihil mirandum, si cunctis pene gentibus tanto in honore fuerint poetae; apud Graecos inprimis.

8. §. Aliquando tamen poetica, apud Romanos ipsos, nullo in pretio fuit.


page 61, image: s069

9. §. Utcumque vero Poetica difficiles habuerit ortus in agresti illo et militari populo: postquam tamen semel recepta est, maior maiorque ei honos fuit.


page 62, image: s070

10. §. Quamvis vero poetis omnibus honos non levis debeatur: longe tamen amplius merentur poetarum illi, qui non in umbris parietum sese continent; sed res etiam ipsi pace, vel bello, gerunt.


page 63, image: s071

CAP. XI.

Accessum ad efficientem Poesios causam: quae triplex, natura, conatus rudis carminis, et artis perfectio. Naturae nomine contineri, tum e)ufui+/an, sive ingenii felicitatem, de quo hoc capite agitur: tum o(rmh\n sive impetum, quem furorem poeticum vocamus; de quo cap. proximo dicetur. In e)ufui+\a| attendi facilitatem concipiendi animo ideam, quam imitatione exprimas. Ideam hanc partim esse ab imitandi amore; partim a voluptate, quae ex imitatione nascitur. Innatum hoc imitandi studium etiam in aliis disciplinis, atque artibus, locum habere. Nam inde esse, quod oratorum aliqui exemplis potius gaudeant, quam enthymematis. Nec minus picturam, et artes similes, imitationi originem debere. Cum vero insit cunctis aemulandi studium, variare tamen pro ingenio: ac quo quis illo magis valet, eo felicius imitari; tales autem fuisse, quibus Poesis originem debet. Imo, quia alii magis ingenio pollerent in rebus gravibus; alii vero levioribus: hinc orta esse duo poesios genera; leve in Homeri Margite; grave non in Iliade modo, sed etiam Odyssea; etsi aliter crediderit vetus Terentii interpres.

1. §. HACTENUS actum de fine, usu, honore poesios. Aggrediar nunc exponere, quae ad causam


page 64, image: s072

efficientem, atque inventionem, pertinent. Atque, ut antea fecimus, ita hîc etiam distinguere oportet inter Poeticam laxius ita dictam, et illam, quae, excellentiori ratione, sic nuncupatur. In priori attendimus carmen: in posteriori figmentum. De carminis, hoc est, Musicae, sive metricae artis origine, diximus cap. 111; ubi ostendimus, quomodo avium imitatione cani caeptum sit; atque hoc artificium praecipue debeatur pastoribus otiose considentibus, ac vel amores suos, vel aliud, meditantibus. Quibus vero gradibus paullatim haec ars assurrexerit, donec ad fastigium perveniret; melius poste a dicetur. Nunc vero, et cap. proximo, loquar de ea poesi, quam proprie, ac kat) e)coxhn\, hoc nomine Aristoteles dignatur. Causae eius poesios tres sunt: primum natura; hinc fortuita quaedam, eoque rudia poesios initia, et sine arte; ac denique ars ipsa.

2. 9. Ad artem quae pertinent, tribus libris exponimus. Hoc vero libro, qui ad tres illos quasi manuductio est, partim de naturali agam principio, partim de inconditis imtiis.

3. §. Naturae vero nomine complector, tum ingenii bonitatem, sive vim excogitandi naturâ homini insitam, innatamque; tum etiam impetum illum naturae, quo rapimur ad poema condendum. Tralatitie eum furorem appellant; quia, quasi nostri non simus, alienos mores, et affectus, adsumimus.


page 65, image: s073

4. §. Utraque vero, et naturae inquam felicitas, et furor ille, ideam sibi habet propositam: quae et ipsa ad efficientem causam refertur.

5. §. Haec idea nascitur ex imitandi studio: quod naturâ quidem est homini insitum: sed augetur voluptate, quae imitando capitur.


page 66, image: s074

6. §. Etsi autem ta\ mimh/mata, seu rerum imitationes, tantopere omnes afficiant: neutiquam tamen existimandum est, parem fuisse in omnibus rationem. Nam quibus ingenium


page 67, image: s075

contigerat acrius, atque uberius, hi in imitando ceteris erant feliciores: atque istiusmodi fuerant, a quibus Poetice potissimum cepit initium.

7. §. Etiam haec ingeniorum diversitas fecit, ut diversae essent poesios species. Nam cum duo sint hominum genera, s1emno/teroi, seu graviori praediti ingenio, et e)utele/steroi, sive leviores: illi quidem imitati sunt actiones graves, et honestas; hi vero leviores, et pravas: atque ita duo sunt orta poematum genera; unum grave, ac honestum; alterum humile, ac convitiis indulgens. Homerus, qui utroque ingenio fuit, utriusque reliquit exemplum.


page 68, image: s076

CAP. XII.

De impetu naturae, sive furore poetico: qui quadruplex creditus; vaticinii ab Apolline; mysticus, Liberi; poeticus, Musarum; amatorius Veneris, ac Cupidinis. Quantam putarint vim furoris a Musis immissi. Longe aliam fuisse Aristotelis opinionem: qui impetum illum, sive furorem malis dicere, ab acrimonia atrae bilis esse iudicabat: quod etiam in Sibyllis fieri credidit. A quibusdam haec sic conciliari, quod Musae, vel daemon, etiam bilem commoveat. Sed nihil opus esse motu daemoniaco; cum sufficiat, hominem ingeniosum commoveri, sive ab acrimoniâ atrae bilis; sive amore, irâ, dolore, aliove affectu; vel vino; vel musicis instrumentis; vel etiam praestantium poetarum lectione. Unde sit, quod Poetae finxerint, qui uno e tribus fontibus bibissent, poetas fieri. Perperam dici, Aganippen ungulâ Pegasi apertum; quod solum de Hippocrene, et Pirene, proditum. Somnium esse, somniantes in Parnasso fieri poetas: ac origo eius commenti ab Ennio: et simile figmentum Hesiodi, poetam se factum, dum pecus pascit in Helicone. Heliconis, ac Parnassi, etymon. Musices, ac poesios initium a pastoribus. Cur fontes, et montes, quos dicebamus, Musis fuerint consecrati.

1. §. AB e)ufui+/a| ad alteram venio naturae partem, quae extrinsecus accedere creditur. Est ea mentis excitatio, quae vocatur qeou= pneu=ma, sive enqous1ias1mo/s2.


page 69, image: s077

2. §. Furor iste, secundum Platonem, est quadruplex; a Phoebo, a Baccho, a Musis, ac denique a Venere, et Amore.


page 71, image: s079

3. §. Verum tota hac de re aliquanto aliter sensit Aristoteles. Nam excitationem illam naturae, quam enqous1ias1mo\n dicimus,


page 72, image: s080

credebat esse a temperie naturali, puta ab acrimoniâ humoris melancholici.

4. §. Non desunt tamen, qui Platonis ut sententiam tue antur, sic ista concilient, quod poeticus quidem furor sit a melancholia; sed haec a daemonio contingat.

5. §. Sed nihil hic opus daemonum inspiratione. Satis est, eum, qui phantasiâ valet, naturâque ad poesin idoneus est, concitari ad carmen pangendum. Quod etiam, cum aliter fit, tum lectione praestantium poetarum, et instrumentis Musicis.

6. §. Sic igitur statuimus, furorem, sive ingenii excitationem, a quinque istis provenire: ab temperie, sive ab acrimonia


page 73, image: s081

humoris melancholici: ab affectu, ut irâ, vel amore, quae et ipsa faciunt disertos: ab vino, quod liberalius sumptum, excutit ingenii torporem: ab instrumentis musicis, quae idem praestant: et ab excellentium poetarum lectione, quia eos legendo similem concipimus furorem.

7. §. Poetae vero finxere, ternos esse fontes; unde si biberent, spiritum conciperent poeticum. Hi sunt Hippocrene, Aganippe, et Pirene. Quorum Hippocrene, et Pirene etiam, Pegasi, equi volucris, ungulâ, subiectam rupem pulsantis, narrantur fuisse aperti.


page 74, image: s082

8. §. Adhaec finxere aliquem fieri poetam, qui in Helicone pasceret pecus, vel in Parnasso somniaret.


page 76, image: s084

CAP. XIII.

De altera poesios causa, quae est carmen subito, et ex tempore fusum. Eius cum suavitatem aures perciperent; cura accessit, prius ad simile, mox etiam ad melius aliquid promendum. Causarum in hisce observatio constituit artem; quae tertia est poesios causa. Quis artem invenerit primus, mire discrepant Graeci. In hoc dissensu maxime videri verisimile, a pastoribus repertam: idque in Graecia quidem circa Heliconem, Hippocrenen, locaque alia a poetis celebrata, ac Musis, vel Apollini, dicata. Nec tamen haec prima eius inventio existimanda: cum poesis fuerit Hebraeis nota, antequam Cadmus literas attulisset in Graeciam. Quod si Musices originem inquiramus, ea multo diluvium praecesserit. Primo vero iidem Musici fuere, ac Poetae: quorum munia postea sunt discreta.

1. §. VIDIMUS de primo poesios principio: videlicet natura; in qua et e)ufui+/an, et enqous1ias1mo\n, consideravimus. Alteram poesios causam cum Aristotele statuebamus a)utoxe dia/s1mata, hoc est, versus subito, atque ex tempore prolatos.

2. §. Nec praecipiti gradu deventum est ad summum; sed primum homines elegantioris indolis observarunt quaedam venuste et numerose alicui excidisse. Interim erant versus hi rudes, et impoliti: quippe citra meditationem prolati. Mox aliqua cura accessit: et tamen tum quoque solo constabant rhythmo. Postea etiam additus est character poeticus. Hinc et aliqua metri ratio coepit haberi; sed rudior plane, atque imperfecta. Tandem et metrica lex certa fuit, ac perpetua.


page 77, image: s085

3. §. Superest tertia Poetices causa: quam Aristoteles te/xnhn, sive artem, facit. De ea dispiciendum, a quibus, et quando, inventa sit. Ac Graeci quidem sibi inventionem eius tribuunt: quis vero repererit, aut quando reperta sit, non consentiunt.


page 79, image: s087

4. §. In tanto dissensu maxime verisimile fit, repertam poesin a pastoribus: et in Graecia quidem primitus celebratam circa montes, fontesque, superius memoratos: qui iccirco Musis, vel Apollini, fuerint sacrati.


page 80, image: s088

5. §. Nec propterea inventionem poesios adsignamus Graecis. Nam si rem omnem ad Critolai, vel Scripturae potius, lancem expendamus: satis parebit, eam gloriam potius deberi populo Dei, ac terris illis, unde gentes omnes originem traxere. Quippe apud Israelitas sua viguit poesis, non modo ante bellum Troianum; sed etiam ante Cadmi in Boeotiam adventum; a quo Graeci literas suas acceperunt.


page 81, image: s089

6. §. Imo, ut fugerent nos, quae de Hebraeorum seu rhythmis, seu metris, adduximus: Musicae tamen antiquitas satis doceret, carminum originem Orientis populis deberi; neque ullum eius parentem ab aliis posse adferri. Nec enim dubium, quin cum imitandi studium, et harmoniae dulcedo, homini insint a natura: cantus prope cum mundi incunabulis caeperit. Atque hoc etiam eo confirmatur, quod Iubal a)ulhtikh=s2, kai\ kiqaristikh=s2 [Note: * artis canendi tibiâ, vel citharâ.], inventor, [Note: † Genes. 4. et Ioseph. in Antiq. Iud.] ipsius Adami trinepos fuerit.


page 82, image: s090

7. §. Antiquitus vero iidem erant Musici, ac poetae.

8. §. Quamquam vero iidem primo fuere poetae, et Musici: postea tamen haec munia fuere separata. Eoque poetae solum condebant carmen: hoc est, materiam excogitabant, et eam concludebant rhythmo, ac modis. Musici vero, cum hoec a poeta accepissent, modos tibiis adaptabant.


page 83, image: s091

CAP. XIV. DE ARTIS POETICAE DIVISIONE.

1. §. SUperest, ut videamus de distributione Poetices: in qua non ita multum nos iuvat Horatius libro de Arte ad Pisones.

2. §. Nec iudicium satis ex Aristotele facere possumus: quia pars tantum Aristoteleae Poetices ad nos pervênit.


page 85, image: s093

3. §. Utcumque autem imperfecta sit Poetice Aristotelis: ex reliquiis tamen operis, et aliarum disciplinarum o)ikonomi/a|, satis cognoscere est, optime duas Poetices partes statui; universalem unam, quae omnium poematum communia exponat: alteram particularem, quae speciatim de quoque poemate pertractet.


image: s095