May 2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


image: s001

GERARDI IOANNIS VOSSII DE ARTIS POETICAE NATURA, AC CONSTITUTIONE LIBER.
[Gap desc: illustration]
AMSTELODAMI, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCXLVII.


image: s003

NOBILISSIMO, Amplissimo, ac Clarissimo Viro, IACOBO CATSIO, Equiti, Praepotentium Hollandiae, ac Westfrisiae Ordinum Syndico Supremo, Magni Sigilli Custodi, GERARDUS IOANNES VOSSIUS S. P. D.

OFFERO munusculum; vile, si vires considerem donantis; maius, si illud animo eius metiar, ac promptissimâ voluntate: penè maximum dixero, si attendam erga huiusmodi illius adfectum, cui mitto. Quid enim summo poetae, velgratius, velconvenientius, dare poteram, quàm de re Poetica? Non quasi nunc pandam Artem ipsam; quod alio in opere tribus à me libris factum est: attamen eò, quia scripsi de Arte. Propositum enim mihi fuit agere de Poeticae nomine,


image: s004

definitione, fine, inventione, et distributione. Quae Praecognita solent nuncupari: ac licet vix aliud, quàm gustum exhibeant disciplinae, nec nisi confusam artis notitiam praestent: doctrinae tamen ordine praeeunt; quia viam muniunt ad scientiam ipsam. Fortasse satis erat, hanc solam attulisse causam instituti mei. Sed enim praeterea compulsus sum iustissimâ admiratione nominis Tui. Si ingenium cogitem, Venus, et Charites, illud omnium elegantiarum rore imbuerunt. Si doctrinam, quas non artes, ac scientias, capacissimâ illâ mente complexus es: quò sic laudibus pariter abundares, tum excelsis illis hominis politikou=, quo in ordine tot iam annos praeclarum nomen sustines: tum clarissimi poetae, cuius est animum diffundere per omne disciplinarum genus. Iam si virtutem considerem, undique ea è Mentis sacrario


image: s005

ubi habitat, elucet. Si dignitatem, quàm illustris est locus, in quem Te Prudentiae, et Eloquentiae genius extulerunt; et ita extulerunt, ut non abducerent tamen à studiis nostris. Si humanitatem, posse hanc etiam eximiam esse, et tamen cum ingenio, doctrinâ, virtute, ac dignitate, concurrere, exemplo tuo comprobâsti. Denique si benefacta hominis politikou= aestimemus: quàm Tibi quottidie bene consulendo in Amplissimo Illustrium Hollandiae, et West-Frisiae Ordinum consessu, universam obstringis Rem publicam nostram. Sin merita eximii poetae cogitemus; cui non ordini prodes poetando de civili, ac morali vita! Quod est non unius ditionis; sed tot terrarum (rem arduam) mores emendare. Iam mitto, quòd privatim etiam omnibus, imprimis literatis, benefacere non cessas. In quibus etiam nomen profiteor


image: s006

meum. Itaque (quod praefiscini dixerim) immortale iam nomen obtines; quò magis fruaris, postquam vixeris. Scio, quae modestia est tua, hasce laudes potiùs dices tribuendas esse amori meo, quàm virtutibus tuis. Sed quaeso, patere, ut quae bonorum iam omnium sermone celebrantur, eadem meo quoque suffragio confirmem. Et si molestus is sermo noster fuit, cogita, mea quoque interfuisse, ut omnes cognoscerent, non degenerâsse me ab antiquis; quibus tantopere placuit pros1wpei=on thlauge\s2 prokei/menon to=u) lo/gou[Note: * personâ praefulgidâ sermonis vel libri initio constitutâ.], ut Dionysii Halicarnassensis [Note: † praeceptis de oratione panegyricâ.] verbis utar. Ac visum quoque idem fuit Aristidi Sophistae; qui aiebat, tou\s2 men\ new\s2 toi=s2 qeoi=s2 pros1h/kei kaqierou=n: tou\s2 de\ a)/ndras2 tou\s2 e)llo gi/mous2 th=| tw=n bibli/wn a)naqe/s1ei tima=|n[Note: * templa consecrare Diis; viros verò eximios decet librorum dedicatione honorare.]. Nimirum iudicabant, splendore pulcherrimi nominis alieni hoc se consequi, ut pulchrior labor suus videretur: haut secus


image: s007

ac ager videbitur melior, si sole splendente favonium spectemus. Similiter igitur et ipse volui; ut, quia laus non sufficeret ex illis, quae scripsi; accederet altera ex eo, cui inscripsi. Quo pacto erit, ut quantum haec nostra deprimuntur auctoris sui ingenio: tantum adsurgant splendidi tui nominis famâ.

Deus Opt. Max. Te, Nobilissime, ac Clarissime Vir, Rei publicae, familiae, ac amicis diutissimè salvum ac sospitem conservet. Amstelodami. M DC XL VII. Prid. Kal. Sextiles.