07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 1, image: s047

PROGRAMMA In Funere CLARISSIMI VIRI M. MARTINI BRASCHII, Logices in academia Rostochiensi Professoris Publici et Ordinarii, Poetae, Oratoris et Philosophi summi, Propositum a RECTORE ACADEMIAE ROSTOCHIENSIS BARTHOLOMAEO CLINGIO, I. U. D. et Professore.

QUod de vicissitudinererum humanarum gravissime contionatur Herodotus Cleio: *ws2 ku/klos tw=n a)nqrwphi+/wn e)sti\ prhgma/twn. *perifero/menos de\ ou)k i)a=| tou\s2 a)utou\s2 e)utuxe/ein. Circulo quasi volvitur rerum humanarum status, qui circumlatus non permittit eosdem semper felices esse: Illud, proh dolor, academia haec nostra magno suo damno ac detrimento quottidie experitur. Quippe cuius circulus iam circumlatus, eandem extremâ iam fortunâ stantem, et immensis ruinis paullo post concutiendam de diu occupatâ felicitate deturbaturus videtur.

Nimirum quae intra tres anni quadrantes quatuor insignes et famigerabiles viros in caelestem meliorem Academiam ablegavit, qui vel soli in hâc vita Academiam aliquam divinis et humanis artibus abunde instructam, omniumque artium et disciplinarum genere magnâ cum laude exornatam absolvere et praestare haud dubie potuissent; DAVIDEM CHITRAEUM, Theologum, Philosophum, Oratorem,


page 2, image: s048

Historicum, in omnibus artibus et tribus linguis ad tantum fastigium cvectum, ut vel toti orbi innotuerit; et cuius laudes maiores sunt, quam ut earum vel primae lineae hâc exiguâ paginâ duci queant. HENRICUM CAMERARIUM Iurisconsultum, Collegam nostrum carissimum, tot Principum, urbium, nobilium, civium, viduarum, clientum Consiliarium, patronumque incomparabilem, magno huius Academiae fato, cum omnium bonorum gemitu denatum. MARCUM LUSCHOVIUM et ipsum Iurisconsultum Clarissimum, Collegii ICtorum in Academiâ hâc Seniorem, de hâc universitate et omnibus bonis plurimis annis praeclarissime meritum.

Et quo evidentius huius Academiae ruina et clades innotescat, non solum seniores hos aetate emeritos, studiis ac laboribus, cutis et aerumnis exhaustos et fractos, verum etiam viros iuvenes virium robore integros, corpore validos, vegeros et valentes. Cuiusrei nuper admodum documentum nobis oblatum M. HENRICUS POSSELIUS IOHANNIS Filius, iuvenis doctissimus, et iam M. MARTINUS BRASCHIUS, Logices in hâc Academiâ Professor, POETA, ORATOR, PHILOSOPHUS, citra controversiam, summus, etiam invidorum et malevolorum iudicio, quipraeclara maiorum suorum virtutis atque eruditionis vestigia non solum feliciteringressus est, sed multis in partibus etiam superavit. Natusautem est Grubenhagii huius ducatus oppido, ante annos triginta sex, patre reverendo et doctissimo viro, M. MARTINO BRASCHIO, Et SOPHIA sorore Reverendi et clarissimi viri, D. IOHANNIS FREDERI Ducatus huius Superintendentis dignissimi collegae atque compatris nostri colendi. Avus eius maternus IOHANNES FREDERUS Superintendens quondam Ecclesiae Wismariensis vigilantissimus, qui quam praeclare de Ecclesiâ Dei, et omnibus bonis meritus sit, Ecclesia Deimilitaus et triumphans, terra et caelum testantur, et de quo profecto stius est nihil quam parum dicere. Patereius, quem dixi, M. MARTINUS BRAS CHIUS non insacris solum, verum in artibus etiam et literis humanioribus plene imburus fuit, adeo ut in Academiam etiam Gryphiswaldensem ultro duobus professoribus delegatis ad professionem Theologicam vocatus sit, et quam procul dubio adeptusfuisset, nisi quorundam odium atquelivor obstitisset. Non iam attinet pluria dicera de Collegae nostri defuncti natura optimâ et ad omnia optima accommodatâ, ingenio praeclaro et


page 3, image: s049

admirando, iudicii dexteritate, memoriâ firmâ et solidâ, Elegantia et suavitate in fundendo carmine pleno atque numeroso, de eloquentiâ atquefacundiâ promptâ, vehementi verborum et sententiarum ubertate plenâ et exundanti. Quae profecto non solum nos in hâc Academiâ vel ex editis immortalitate dignis ingenii monumentis et carminibus doctissimis, vel suavissimis Orationibus quas ultra viginti duas numero ab ipso summo cum auditorum adplausu habitas ipsi ex parte legimus et audivimus: verum etiam plurimi in vicinis Germaniae et Belgii variis Academiis viri doctissimi et nostro saeculo doctorum principes suspiciunt et demirantur, SCALIGER, MELISSUS, POSTHIUS, MONAVIUS, UTENHOVIUS, GRUTERUS, MEIBOMIUS, TAUBMANNUS, et alii sexcenti. Quos fere omnes defunctus collega noster a memorabili itinere totâ ferme Germaniâ peragratâ, omnibusque illustriotibus Academiis perlustratis ante quinquennium salutavit, et familiaribus eruditissimisque colloquiis sibi reddidit amicissimos, atque intimos, illamque familiaritatem interea temporis doctissimis literis et suavissimis carminibus datis atque receptis auxit, et confirmavit, summainterea cum laude laureâ magnorum Poetarum insigni exornatus. Quo nomineetiam MELCHIORI a RHEDERN Augustiss. Imperatoris Romani consiliario Bellico viro fortissimo, cuiusfortitudinem in defendendo Waradino immortalitate digno carmine divinitus descripsit: Illustri et generoso Dn. TYCHONI BRAHE, et aliis in Aullâ Imperatoris innotuit, Illustribus quibusdam operibus absolvendis mox adhibendus, nisi morte praeventus fuisset. Nimirum egregia et praeclara illa plurima, quae exiguo illo tempore, quo in hac Academiâ insigni illo suo munere functus ac defunctus est, praestitit, documento sunt qualia praestiturus fuisset, si longiorvita Dei clementiâ ipsi indulta fuisset. Sed placeat homini qui equid Deo placuit, et talibus exemplis senes iuvenes discamus MEMINISSE MORI, et illud quod non acrae solum, verum profanae etiam literae inculcant, quae Philosophiam nihil aliud esse quam mortis meditationem prudentissime dixerunt.

Quo autem huius Academiae tot iam in partibus concussae et labefactatae facies miserabilior, et ruina ac clades praesentior est, quae novâ veterem, et hodiernâ hesternam accumulat, eo nos ardentioribus ad DEUM precibus hisce ruinis


page 4, image: s050

declinandis aut avertendis instructos esse oportet, et vita ac moribus integerrimis, modestiâ ac sobrietate, accuratis optimarum artium et divinarum humanarumque literarum studiis ingruenti desolationi, impietati, et barbariei resistere, eamque pro virili Dei virtute averruncare, et illi, qui cunctis morientibus solus vivit, cun ctistranseuntibus solus manet, qui fuit, est, et erit, nostra studia, nostram vitam et mortem commendare, qui solus vitae atque mortis dominusest. Fiet autem defunctae beatae animulae exuviis funus hodiernâ die hora prima, ad cuius deductionem, Cl. Dominos Professores, Doctores, magistros, studiosos et omnesadeo nostrae Academiae subiectos serio ac sedulo invito et exhortor. P. P. sub sigillo Academiae, 4. Kal. Maii, Anni 1601.

SCRIPTA.

Carmina in itinere Germanico et ex eo npuer nata: Lispsiae 1595. in 8.

Classicum ad Germanos contra Turcas: Francof. ad Moen. 1597. in 4.

De Vita et Morte Theodorici Moltzanii Oratio: Rostoch. 1600. in 4.

Varadini Oppugnatio: ibid. 1600. in 4.

De Vita et Morte Sigismundi Augusti, Ducis Megalopon. ibid. 1600. in 4.

Oratio in memoriam Henrici Camerarii habita: ibid. 1601. in 4.


page 5, image: s051