07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 106, image: s152

VITAE VIRI CL. D. IOHANNIS DRUSII, S. Linguae Hebraeae in Academia Franekerana Professoris Celeberrimi, Delineatio Factaper ABELEM CURIANDRUM.

IOHANNES Clementis F. DRUSIUS natus fuit Aldenarde, in oppido Flandriae haud incelebri, Anno a nato Christo M. D. L. die autem Iunii XXVIII. quum paulo ante die videlicet Aprilis XXIX. celebre illud inter postrema edictum in Belgio pronuntiatur, quod haereticorum librorum usum et lectionem, sicut et Iconomachias, secretiores conventus, Profanorumque derebus sacris, Articulis fidei, disputationes, praelectiones et contiones maxima cum severitate interdicit, addito hoc praeter alia mandato, iudices ut severe agant absque ulla edicti mitigatione contra Haereticos etc. Patrem habuit virum raris virtutibus, amploque censu in urbe et agro conspicuum, CLEMENTEM efamilia DRIES. C. HIORUM: Unde huic nostro cognomentum Drieschius et Drusius, voce postmodum flexâ paululum ptopter pericula, quae tum erant


page 107, image: s153

in illis locis. Mater ei fuit ELISABETA, mulierpia, e DECKERIS oriunda, quae familia in ea urbe patritia est. Puer IANUSDRUSIUS annum agens decimum aut eo plus, a patre, qui ipsum ab incunabulis sacris studiis destinaverat, Gandavum ad Scholam trivialem ductus fuit, linguas Graecam et Latinamsub Petro Dichelo ut addisceret: Apud quem cum adtres quasi annos commoratur, post abductus fuit Lovanium, ut Philosophiae ibi operam daret in paedagogio quod castrum vocant. Sub initium anni LXVII. ad bonas literas linguarumque studium seconfert, et in urbem commigrat: In Latinis Cornelio Valerio, in Historia vero et Mathesi Ioh. Stadio Magistris. Accidit autem circa haec tempora, ut multis Christo fidelibus Martyribus, tum hic tum alibi, fortium Athletarum more pro Christo decertandum fuerit, quos inter cum et suo modo numerari non puduerit praedictum Drusii nostri patrem, Clementem Drieschium, qui aliquamdiu celebrisistius Ecclesiae Aldenardensis Seniorfuerat neque me pudebit, quid ipsi reformatae religionis ergo factum sit, posteritati restatum facere. Sed ne historiam contexere velle videri possim, uno verbo dicam: Clemens Drieschius, sic volentibus istorum temporum inquisitoribus, inclementerproscribitur, et bona ipsius insuper Fisco adiudicantur. Bonorum damnum illud aestimatum fuit adter mille libras Flandricas, quas maiores vocant, vel Angelicae monetae librarum circiter duo milia. Proscribitur autem et bonis privatur non aliam ob causam sane, quam quod ab Ecclesiae Romanae scitis bonâ conscientiâ declinaret; quodque in doctrina fidei, soli verbo Dei in scripturis sacris expresso, tribueret qutem, et si quid aliud istorum temporum martyres prositebantur. Proscriptus, et iam uxore (quae Romano-Catholicae religioni addicta erat) et liberis orbus, in Angliam cum multis Christo fidelibus exsulibus cogitat Londinumque habitationis suae sedem deligit, Interea vero temporis, dum pater in Angliam discessum parat, mater, verita ne maritus filium hunc suum natu maximum, et carissimum, secum in Angliam adduceret, filium Ianum ilico ad se Aldenardam revocat. Sed subito correpta morbo, quem ex amissionetum mariti carissimi, tum facultatum non vulgarium, contraxisse potuit, nihil facere, nisi miseram vitae conditionem flere, filiique auribus occinere, quod bonihil sibi relictum sit, unde studia. sua alere possit, et si quid tristius in mentem venire possit. Utque animum filii


page 108, image: s154

ab humanitatis studiis iam alienum reddere occipiat, commendat eum fratribus suis, quibus consultissimum videtar, adolescens ut Tornscum mittatur, ut ibi Gallicam addiscat. Sed DRUSIO alia erat mens, Sanctius propositum, altioresque cogitationes, utpote cui finxerat de meliore luto praecordia Titan. Pater in Anglia nihil gravius ferre quam istius Iani sui absentiam. Quid faciat? intentatum nihil relinquit, quo filium ad se ducendum curet in Angliam, tumblandis literis; tum propositis praeclaris praemiis rem peragendo. Tandem singulares literas dat ad Olivarium Drieschium, cognatum suum, qui tunc Alnardae erat, onixeque petit, ut adhibitâ operâ coloni sui Ansegemensis, viri ad persuadendum paratissimi, hoc omni arte affectum dare velit, filius ut in Angliam ad se veniat, promittitque fore filii ut studia liberaliter alantur, et similia. Olivarius et colonus commissum sibi negotium fideliter curare, nullisque verbis vel praemiis parcere. Utroque modo permovent adolescentem. Itaque tandem ad patrem cum horum altero se recipere assensus est. Clam igitur omnibus cum Colono paterno Ansegemum proficiscitur (pagus est inter Aldenardum et Cortracum) ubi pater villam habebat. Hîc pernoctatum fuit, nec postridie discessum. ante. tenebras, ne abitus ipsorum cuiquam ex vicinis innotesceret. Sub noctem ergo cum iam alter alterum dignoscere nequiret, relictâ villâ Ansegemensi abierunt. Ostendam versus quod iter pedibus confectum fuit per saltus et invia. Ubi Ostendam ventum in quiete visa est ei tota Anglia ardere: Quod insomnium licet non nihil terruisset ipsum, tamen invenita navi solvit, precatus Deum, ut inceptum iter. prosperaret. Interea avunculi nuntio accepto. de discessu. ipsius, miserunt qui ex fuga eum retraherent. Sed frustra. Nam prius quam illi, qui missi erant, venissent, ium tuncin Angliam solverat, vento usus utcumque secundo et leni. Colonus dux et comes domum reversus, procurantibusrem istam avunculis, Iohanne et Antonio Deckeris, coniectus fuit in carcerem, unde non sine magnis impensis postea evasit. Londinum vero venit hic noster adole cens, sub finem anni LXVII. paulo ante natalem DOMINI. Nec mora. Pater se promissoliberatum it, filio libros emendo, et ipsius studia, quantum quidem illud in exilio licebat, promovendo, conductis etiam viris doctis, qui eum domi privatim in omni genere artium instituerent. Ibi demum gustum qualemcumque coepit linguae. sanctae, docente ac monstrante Bulingio quodam, viro honesto pariter et erudito.


page 109, image: s155

Interea Londinum ex Gallia venit Ant. Rod. Cevallerius, Professor Cadomensis, vir in Ebraicis literis doctissimus, et supra modum laboriosus: Quem cum publicetum privatim Grammaticam docentem aliquamdiu audivisset hic noster, discedentem postea Cantabrigiam, quo missus erat ad obeumdam regiam Professionem, cum aliis multis Gallis eundem quoque comitatus est; tantaque in gratia fuisse apud praeceptorem certum est; ut in domum ipsius non solum pro tempore treceptus, sed tam diu quoque retentus f. erit; donec Gallicam linguam probe didicisset. In aedibus eius dum vivit, studiorum socium, aut potius e)r(godiw/kthn habuit Thomam Carthurigtum, Theologiae Professorem Anglum, virum egregie doctum, et omnibus iis, quae ad eam Professionem requiruntur instructissimum. Postea cum Cevallerius a suis in Galliam revocatus abitum pararet, impetravit a patre, ut ibi adhuc annum integrum commorari posser. Eumfere totum consumpsit in studio philosophiae partim, partim in discenda lingua Graeca, quam profitentem publice audiebat Dodingtonum, professorem Regium, privatim autem conferie consueverat cum aliquot aequalibus suis magnae spei adolescentibus in quibus et Ioh. Borelius erat, longiori vitâ dignus adolescens. Nam immaturâ morte patri praereptus erat. Cumeo legerat Homerum quinquies a capite ad calcem, quod aiunt, cum commentariis Didymi et Camerarii. Item Hesiodum, Phocilidem, et alios Poetas. Quin et prosa orationdscriptos plerosque auctores evolvebat, ut herodotum, Demosthenem, Isocratem, Thucididem et similes. Hoc eodem anno adolescens DRUSIUS Rabbinos legere privatim docuit duos adolescentes Anglos, e collegio Ttinitatis, quorum alter cognomine Livelaeus, postea adscitus fuit in Professorem linguae sanctae Regium. Itaque nullum tempus otio dedit, nullam voluptatibus: Sed magnorum in Anglia virorum exemplo non nulla etiam consuetudine provocatus, uterat ingenio. sollerte ac molli optimos magistros praeeuntes insequi assidue annititur. Et quarum laudum gloria natura rapiebatur, linguas omnes, quibus laudes eas parari posse intelligebat, Summa animi ac laboris contentione abunde consequi operam navat. Anno post discessum Cevallerii Ianus noster profectus est Londinum, hoc sine, ut in Galliam, Philosophiae studium prosequi ndi gratiâ denuo concederet. Cum vero omnimodo iam ad iter paratus esset, nuntius advenit de Laniena Parinensi, quam Bartholomae anam vocant, quae accidit an~. Christi M. D LXXII. unde iter illius in Gallias impeditum fuit. Sed evenit non


page 110, image: s156

multo post ut vocaretur Cantabrigiama Carturigto, et Oxonium a Laurentio Humfredo Vice-Cancellario. Posteriorem vocationem suscipiens, eo profectus est anno aetatis suae XXII. ibique IV. annos continuos, Ebraea, Chaldaea et Syriaca docuit, non sine laude. Sed omnia ista commemorare non est opus. Inderedit in patriam, et Lovanium profectus, iuris studio, ut per hoc parentibus amicisque eo melius opem ferre possit, operam dare affectat. Belgii vero statu commutato, belloque contra Hispanos denuntiato, Londinum revertitur ad patrem, quem in octavum usque annum onerosa ista patriae commutatio adhuc detinebat. Factâ interim pacificatione, quam Gandavensem vocant, redit in Flandriam una cum legato Belgico, Francisco Halvino Zwegegemi Domino, patre Clemente (quem VIII. annos continuos Londinum Ecclesiae Seniorem agnoverat, et coluerat, quique iam omnem paene quam e Belgio fugiens extulerat, pecuniam in commune libertatis recuperandae bonum, assumpserat) mox subsequente. In Patriam (ô dulce post longum exilium solum) cum patre reversus, non diu quid sibi agendum sit cunctatur, parentibus utrum in longos dies, menses aut annos, oneri esse velit aut honori: sed quam citissime, sibi ut in Zelandiam traiciendi venia oncedatur, obnixerogat. Parentesre intellectâ annuunt, DRUSIUS amplisicandae fortunae (ut dici solet) spe ductus in Zelandiam venit, ibique literas commendatitias ad illustrissimos Hollandiae Ordines accepit; Hollandilectis istis (pro innato sibi erga Doctos amore) statim, videlicet vigesimo Iunii A. M. D. LXXVII. iuvenem in numerum Professorum asciscunt, ipsique Linguarum, Ebraeae, Chaldaeae et Syrae Professionem demai dant. Muneris huius suscipiendi ei, ut alios silentio praeteream, auctor fuit Petrus Villerius, qui tunc magnus esse incipiebat apud Principem illum Principem Auraicum. Leidae dum degit Drusius, uxorem ducit non minus piam quam nobilem, omnibusque Virtutibus ornatissimam, Virginem Gandavensem, Mariam van der Varent dictam, Anno videlicet M. D. LXXX. Octob. XVIII. Haec cum in Flandria virgo, gustum melioris. puriorisque doctrinae percepisset, coniux in Hollandia ita in illa confirmata est, ut citius bonis luculentissimis privari, deque civitate et patria, quam desententia sua dimoveri potuerit. Praeter alia, hoc deilla referunt, quod inexhaustae in pauperes fuerit benignitatis, qui unanimi et consonâ voce Franekerae clamitent, cum eius mentio incidit. Erat illa parens et mater unica egestatis, omnisque


page 111, image: s157

adversitatis solamen. Ex hac Drusius noster XXII. Martii Anni M. D. LXXXII. filiam suscepit, nomine Agnetam, quae Anno M. D. CIV. matrimonio iuncta est Abelo Curiandro harum rerum collectori, delineatori. Circa hoctempus cum Drusium hunc nostrum negotiorum causa Aldenardae in patria esse oportuit (uterque enim parens iam diem suum obierat) Princeps ecce. Parmensis urbem coronâ cingit; obsidio durat XII. Septimanas. plus minus. Traditur urbs per conditiones. Drusius evadit non sine miraculo. Nam non cum civibus, sed cum militibus, primo die egreditur, non sine singulari favore et diplomate, a Praeside Richardoto impetrato. Cum Aldenarda Leidam revertitur, tum ob stipendii exiguitatem, tum ob acceptum in patria damnum centum florenis donatur ab Academiae Curatoribus, qui publico insuper scripto. pollicentur, annuum ipsius in singulosannos C. florenis adauctum iri. Leidae vixit annos VII. plusminus. Quoniam vero familiam ex tam parvo stipendio quod annuatim numerabatur, alere nequit hic noster, alio cogitareincipit, suique fruendi, si legitime vocetur, spem facere. Hoc cum illustr. ille Auraniae Princeps animadvertit, protinus ad Magistratum Leidensem literasdat, utque Drusium sibi retinere operam dent, omnibus modis suadet, ut patet ex literarum copia nobis reservata. Interim hic ex Frisia, illinc ex Anglia vocatoriae ad D. DRUSIUM mittuntur. Lectis illis libido hunc invasit mutandae sedis, vocationisque Frisicae capiundae. Hinc operam suam Frisiae Patribus addicit, et circa finem Aprilis in Frisiam cum familia traicit. In illa cum est, decimo iunii die eiusdem anni diplomate, vel commissione (ut vocant) in amplissima debitaque forma, donatur. Quam gnaviter autem quamque feliciter demandatae sibi professioni satisfecerit Drusius noster, ab anno videlicet LXXXV. ad duodecimum usque diem Februarii Anni M. D. C. XVI. quia meum hoc multis depraedicare non est, testari possunt omnes illi viri docti, qui e Gallia, Anglia, Scotia, Dania, Germania, Helvetia et Belgio ipsum audiendi gratiâ Franekeram unquam venere, quibusque ipsius institutione uti inque Orientalibus linguis proficere curae et cordi fuit. Vere deillo mihi dici posse videtur, quod

Mille fero dedir iuvenes, bis mille ministrûm
Adiecit numero, purpureaeque togae.

Quod ad genuinam vitae ipsius pietatem, tum domi, tum foris, gratamque gravitatem, et erga exteros humanitatem, comitatem et


page 112, image: s158

benevolentiam attinet, quis illa complecti oratione poslet etiansi vellet? Me, si possem ut non insuperno~ deceret. Hinc etiam de ipsius insigni doctrina, inque variis linguis peritia, deque consucta apud familiares festivitate, et frontis bilaritate, denique de pectoris ipsius candore et aequanimitate nihil dicam; sed de his omnibus abunde testari possent (si opus esset) partim collegae ipsius, Clarissimi. Viri, qui supersunt, partim litterae illorum, sicut et aliorum doctissimorum virorum, quae in memoriam istarum et aliarum rerum, ab heredibus asservantur. Inventae autem sunt (ut hoc obiter addere liceat) et a me iuxta nomina scribentium in ordinem quendam redactae, epistolae latine scriptae 2300. praeter illas, quae Ebraice, Graece, Gallice, Anglice, Belgiceque scriptae erant. Quibus quantisque vero beneficiis et honoribus Reverendissimus carissimusque meus socer, dum in Frisia vixit, tum ab illustrissimis Provinciarum Ordinibus Generalibus, tum Particularibus, affectus sit, licet haec innumerabilia sint rudique Minerva a me describi vix possint, malo tamen ut quis stili impolitiem, quam pietatis officium in merequirat. Anno ergo M. D. LXXXVII. Ianuarii XXIII. Nobilissimus et Amplissimus Vir Kempo a Donia, tum temporis Academiae Curator, et iam praeter illam curatelam Senatoria insuper dignitate praefulgens D. DRUSIUM, obrerum suarum varietatem, de meliore nota Illust. Ordd. Frisiae Deputatis commendat, qua lecta, praedicti patres stipendio D. Drusii (quod erat 500. flore~orum) an~vatimcentum fl. adici iubent. Ao, M. D. LXXXX. Dni. Deputati Diploma D. Drusii renovant, amplificantque, additô insuper vitae industriaeque ipsius encomiô. Anno M. D. XCV. ipsi Frisiae Ordines Domino DRUSIO in posterum septingentos florenos in singulos annos numerari stipendii loco iubent. Anno sequente D. DRUSIO, ab eorundem Deputatis Bibliorum in linguam Belgicam, cum D. Philippo Marnixio S. Aldegondio et aliis, vertendorum provincia demandatur, procurante non minimûm rem istam viro Nobili Doctoque M. Idzaerda Ordd. Fris. Dep. Hîc sireferre liberet, quânto studio Doctissimi quiq, D. DRUSIUM ad hoc translationis opus patriae proceribus commendaverint, fertilis sane mihi dicendi materia foret. Verum ego hoc potiusrelinquam aliis. Anno M. D. C. Illust. Unitarum Provinciarum Status Generales D. Drusio iniungunt, ut commentarium sive Notas scribat ad loca difficiliora Veteris Testamenti rite examinatis et expensis super illa, interpretibus Chaldaeis, Graecis et Latinis, idque


page 113, image: s159

sub conditione CCCC. florenorum in aliquot annos pro stipendio numerandorum. Quod opus a D. DRUSIO auspicatum ut in eo feliciter progredi possit, ecce Illustr. praedicti Ordines ad Amplissimos Frisiae Ordd. Deputatos 18. Maii M. D. CI. literas dant in quibus hu~a~issime petunt, DRUSIUS ut omnibus istis o~erib. et incom odis eximatur, quae opus illud, Rei pub. Christianae maxime profuturum, ullo modo impedire possent. His lectis, Literarum Mecaenates et praesidia Frisiae Deputati non solum DRUSIUM ab oneribus et curis Academicis eximunt, sed ad hoc quoque concedunt, ut ipselectionibus ordinariis quendam studiosum praeficiat, amanuensisque opera ipsorum sumptibus utatur. Anno M. D. C. II. quar to Septemb. D. DRUSIO donum ducentorum florenorum datur ab ampliss. Ordd. Frisiae Deputatis, idque pro bonis officiss Academiae Franekeranae ab ipso praestitis. Anno M. DC. III. D. DRUSIUS a deputatis Patriae honestam sui dimissionem petit. Isti vero vigesimo quinto Martii petitionem istam ad ipsos Provinciae Ordines, deferunt, addentes praeter alia haec quoque, quod ob celebritatem DRUSII multi exteri bonarum literarum studiosi Franekeram ad Academiam patriam se conferant, quodque propterea ipsi dimissionem concedere non potuerint. Plura huiuscemodi generis addere, ne Codro ilia rumpantur, non libet, nec quoque ne in immensum excrescat opus licet. Dicam vero nunc paucis, qui liberi D. DRUSIO nati sint in Frisia, et qualiter vixerint; post, quî et quam excellenter spartam ipse suam orna verit usque ad mortem suis lucubrationibus, narraturus. Anno M. D. LXXXVII. primo Aprilis nascitur ipsi filia Iohanna Dicta, quae XXIX. Maii M. DC. VIII. Abrahamo Valko nubit; urbis Domburgensis Praetori dignissimo ornatissimo. Haec cum in Novembri M. DC. XII. cum marito et reliqua familia, suarum terum ergo, in Flandriam proficiscitur, Gandavique aliquandiu moratur diem suum placidissime in Christo obit duodecimo Novembris eiusdem anni. Fit autem paulo ante mortem, ut loci istius Sacerdos accurrat, sibique ab aegra peccata ad aurem enumerari postulet. Huic resistit religionis suae confessione animose pergratiam Dei morbsda, sed verbis fere et verberibus maritus. Ob hocfacinus, et quod oleum istius Monachi admittere nolebat, cadaver mortuae Drusianae non dignum iudicatur, quod in ordinario loco terrae mandetur, sed pro illo loco cloaca, colluviarium, et si quis extra urbem est ignominiosior locus, assignatur. Effertur ergo cadaver, vehiturque Gandavo


page 114, image: s160

In Zelandiam. Incredibile autem memoratu est, quantis sumptibus, periculis et molestiis. Anno insequente videlicet LXXXVIII. XXVI. Iunii nascitur DRUSIO nostro filius primus et ultimus, Iohannes postea dictus. De huius Drusii iunioris indole, ingenio, pietate in Deum, et erga quosliber homines humanitate, denique de ipsius in bonis literis profectu, eruditione egregiâ, linguarumque Orientalisi Graecae Latinaeque peritiasumma, si quis latius cognoscere gestiar, legat, quae de filio non degenere memoriae prodidit Drusius senior in praefatione sua, libro Annotationum suarum in Nov. Test. praefixa, et alibi. Ego hoctempote de virtutibus istius iuvenis, qui aetatis anno vigesimo primo ex calculo in Anglia mortuus est, nihil quam parum dicere malo. Si vero familiarius mihi cum Musis politioribus in gratiam redite a multis aliis cutris concedetur, suo tempore forte aliquanto latius haec dicere aggressurussum. (De DRUSII scriptis prolixius hîc agit Curiander, quorum nos infra catalogum damus.) Restant mihi duo, candide Lector, quae ubi absolvero meo more, id est, ruditer, missum tefaciem, tibique pro patientia tua, quâ haeclegendo usus es, gratias agam quas possum maximas, tuamque humanitatem qua possum animi dimissione rogabo obtestaborque haec omnia qualiacumque funt, ut in optimam partem interpretati velis. Horum unum est, ut qui et qualiter de D. DRUSIO senserint viri docti, tibi digito monstrem. Alterum, ut quomodo et quando D. DRUSIUS Hincin caelum migraverit, tequoque edoceam. Ad primum quod attinet, hic secucomiorum DUSII aperit maximus amplissimusque campus, quem si ingredi animus effet, naelhaec delineatio in magnae molis excresceret librum. Etenim, quis libelius omnesistas epistolas capere posset, quae a praedictis viris doctis ad DRUSIUM datae sunt, ut de aliis, quorum nomina adhuc conticui, taceam? Sed ut ego semel manum de hac tabula; consultissimum videtur, te ad editos Doctorum libios remittere, qui nostro tempore in politiore literatura excelluere; si unius tantum Theologi, sed qui cirra controverfiam praestantissimus habetur, testimonium de D. DRUSIO tibu communicavero. Sic ergo Theodorus Beza de D. drusio in Annotationibus suis maioribus ad N. Test. scribit. In Praefatione ad Lectorem: Admonuit me etiam de non paucis IOH. DRUSIUS; vir certe magnam diligentiae et eruditionis laudem plur imis editis tractatibus merito consecutus. Matth. 5, 22. in Rom. Quod Ioh. Drusio, diligentiverum in his libris multarum observatori, acceptum fero Matth. 19, 24. in Camclus. Sed de Elephanto,


page 115, image: s161

cuius loco Christus camelum ut animal Syriae notius substituit, coniecit vir diligentissimus DRUSRUS. Matth. 22, 16. in Herodiani. Quam sententiam videtur confirmare quod I. Drusius, homo in his perscrutandis eruditus, et summe diligens, citat ex Lexico etc. Ioh. 11, 54. in Ephrem. et vir recondita doctrinae loh. Drusius annotat saepe solitos scribere veteresq proac etc. Plura non addam Doctorum virorum de DRUSIO testimonia, ne invidosistos et ad maledicendum natos crabrones excitare velle videri possim; licet mihi in prompru sint Ios. Scaligeri, et Casauboni, nec non Petri Fabri IC. Clar. Praesidis Tholosani, literarum quondam Principum, sicut et Ioh. Piscatoris, Theologorum hodiemorum, et commentatorum in sacros libros primarii, praeceptoris mei carissimi, sicut et aliorum: Et quid iuvet? Sed hic incidit illud: Annon dicendus fuerit B. Drusius, dum viveret, omnium felicissimus, qui tam gratum amplumque laborum suorum fructum, tum a publicis tuma privatis personis persentisceret, et experitetur? Ad hoc quaeso audi ipsum Drusium, ad amicos duos in hunc modum scribentem. Turbones nostri nunc qutescunt, aut pudet eos praeteritorum, aut exspectant occasionem novam. Mihi quidem multis de causis quies non solum optatissima est, sed etiam necessaria. Sed si hanc per sonam Deus humana fabulae choragus mihi imposuit, partes delegatas oportet agam. In hac arena mihi video mortendum esse etc. Prid. Cal. Ianuar. A. 1599. Sparserunt de me rumorem vanissimum, summa est me alienum esse ab hac religione. quid dicam? Post natam calumniam non fuit unquam maior calumnia. Egone alienusa religione, cuius caeusa pater meus p. m. amisit anno 67. octodecim milia florenorum? etc. VI. Febr. 1600. Quid ad haec, mi Lector? Estnehoc viris doctis calcaria addere? ô quanto sanctius Beza, Piscator, Scaliger, Casaubonus, Aldegondius, Buxtorfius, aliique ex magna Britannia et Dania Theologi cum Drusio egere! sed haec mitto, sciens in hoc mundo ab omni parte beatum nihil esse. Nunc ventum est Mi Lector ad morbum et mortem D. DRUSII, de quibus multa dici possent, sicut et de lis, quae ipsi praeter propter mortem obtigere, si scriptu iucunda essent, sed quantum ad me, ego haec omnia non attingere, quam paucis, et cum lachtymis et cum periculo (prout haec tempora sunt) delibare nolo. Morbus ipsi fuit neque longus, et absque ullo dolore. Ad extremum usque vitae. momentum non solum mentis composerat, verum etiam visu et auditu, pet singularem Dei gratiam, fruebatur. Nihil omnium facultatum ipsi deesse videbatur, prae terlinguae usum. Nam circa ultimum vitae


page 116, image: s162

finem vox deficere incipit. Quaptopter cum ego cumuxore, per multa pericula, propter varium turbidumque hiemale caelum, circa quartam horam vespertinam duodecimi diei Februarii Leov ardiâ Franekeram ad socerum venio, nihil ille vir pius nobis facere, nisi porrectâ manu dextrâ adventum gratulari, quomodo et quibus mediis ad se venite potuerimus, interrogare, lacrimulam ex oculorum altero emittere, et tandem diffi cili voce dicere, prout egome admotâ aure intelligere putabam: sequete consilium Domini de Vernon Designare volebat bonus iste vir Magnificum, Maiorum gloriâ suaque virtute Nobilissimum virum D. Fredericum de Veruou hoc tempore Ordinum Generalium Consiliarium, qui ascensum paranti Drusio, cum aliquor Professoribus, Pastoribus et Studiosis ad extremum usque halitum aderat, et cui una cum Artopaeo, pridie discestsus sui, Testamenti sui exsecutionem reverenter commiserat. Plura nobis ob serum adventum nostrum, ex carissimo patre et socero intelligere verba non licuit, et de pluribus intertogare prae lacrimis nequimus. Ubi vir bonus se aegre audiri et intelligi videndo animadvertit, incredibile creditu, sed tamen vero verius est, caput ipse suum reclinat in manum dextram, seseque iam ad meditationes altiores composuisse videbatur. Oculi aperti sunt et lumina clara. Et eccefallita astantes. Nam videbatur adesse, et aliquandiu mansurus, cum iam anima deseruisset corpus, et locum istum beatorum petivisset. Benedictum sit nomen Domini, quitam placide, ertam non animadvertentibus circumstantibus, socerum, quid dico, patrem meum ex hac lachymarum, invidiae et ca umniarum valle ad se traduxit. Benedictus sit Deus in omnia saecula. D. DRUSIUS Huic aerumnarum caeno valedicit, horâ post meridiem quartâ, cumque omnibus sanctis gaudiis istis caelestibus fruitur. Octavo post die honorificentissime cadaver sepelitur, ad funus concomitantibus non solum quarumlibet facultatum Professoribus et Studiosis, verum etiam Magistratu, Senatu Ecclesiastico, et pene civibus omnibus, quot urbs Franekera in ambitu suo continebat. Commisso terrae gremio D. DRUSII corpore, in templo maiore, pompa ad templum Academicum ducitur, ubi ex decreto Senatus Academici, Nobilissimus pariter et Doctissimus Vir, D. Ioh. Maccovius S. Theol. Doctor et Professor ordinarius, cathedram ascendit, inque laudem DRUSII; qui ultra XXXX. annos, tum in Anglia, tum in Hollandia, sed maximam partem in Frisia, linguas Ebraeam, Chaldaeam et Syram


page 117, image: s163

publice docuerat, admodum eleganter perorat. Faxit. Deus, ut illam aliquando in lucem emissam videre et legere liceat. Huic Deo, Patri, Filio, et Spiritui Sanct. sit gloria in saeculorum saecula Amen.

DIS MANIBUS VIRI CLARISSIMI Et dum viveret, Eruditissimi ac Celeberrimi, D. IOHAN. DRUSII, Linguae Sacrae Professoris.

Qui priscos ritus, qui mores gentis Iudae
Norat, et haud ulli cesserat ingenio.
Qui doctus Latiâ, graiaque et quotquot ab Ortu
Linguaunquam notae DRUSIUS unus erat.
Ast idem, haud alius quo Vatum oracula nuper
Tersius explicuit, conditur hoc tumulo.

PAULUS BUSIUS IC. et PROF.

Maximus exiguo tegitur sub marmore DRUSUS,
Si tamen Heroes marmoru urna tegit,
DRUSIUS Hebraae vindex et glroia linguae,
Per quem obscura minus pagina sacra cluit.
Pignore quo tantum Franekera culta superbit,
Quantum Scaligero Leida Diserta suo,
Qui vitae satur et famae qua circuit orbem,
Dum studium et pietas crescere posse negant,
Crescere quo posset caelum restabat avitum,
Caelum adit, et patrio stella recepta polo est.
Filia cum genero tanti cognominis hares
Hîc cineres posuit: caerera fama tenet.

S. SICCAMA.

SCRIPTA.

Veterum Graecorum Interpretum fragmenta in Psalmos Davidis: Antverp. 1581. Arnhem. 1622. in 4.

Ad voces Ebraicas Novi Testam. Commentarius: ib. 1582. Franek. 1616. in 4.

Quaestionum et Responsionum Ebraicarum libri tres: ibid. 1583. Franek. 1599. in 8.


page 118, image: s164

Observationum sacratum libri XII. Antverp. 1584. in 8. Libri XVI. Franek. 1594. in 8.

Animadversionum libri duo: Lugd. Bat. 1585. in 8. Arnh. 1622. in 4. Amsterd 1634. in 4.

Annotationes in Estheram: ibid 1586. in 8.

Historia Ruth ex Ebraeo latine conversa, et commentatio explicata: Franek. 1586. in 8. Amsterd. 1632. in 4.

Miscellanea sacratum locutionum: ibid. 1586. in 8.

Alphabetum Ebraicum vetus, C. sententiae veterum sapientum Ebraice, Graece et Latine cum notis: Antverp. 1587. Franek. 1609. in 4.

Patallela sacra locorum V. et N. Test. Franek. 1588. in 4.

Notae in Grammaticam ebraicam Nicolai Clenardi: Lugd. Bat. 1589. in 8.

Proverbiorum classesduae, in quibus explicantur Proverbia sacra, et ex sacrisorta Franek. 1590. in 4.

Apopthegmata Hebraeorum et Arabum cum scholiis: ibid. 1591. 1612. in 4.

Lectiones in Hoseam, Amos, Nahum, Habacuc etc. ibid. 1591. 1595. 1599. in 8.

In Tobiam: ibid. 1591. in 8.

Quaesita per Epistolam: ibid. 1595. in 8.

Castigationes et notae in Iesum Sirach sive Ecclesiasticum: ibid. 1591. in 4.

Proverbia Ben-Sirae latine reddita ac notis illustrata: ibid. 1587. 1612. in 4.

Liber Hasmoneorum sive prior Maccabaeorum Graece cum notis: ibid. 1600. in 4.

Tabulae in Grammaticam Chaldaicam: ibid. 1602 in 8.

De Nomine Dei Flohim: ibid. 1603. in 8.

De Hasidaeis, quorum mentio fit in libris Maccabaeorum: ibid. 1603. in 8.

De nomine Dei proprio, quod Tetragrammaton vocant: ibid. 1604. in 8. Arnh. 1622. Amsterd 1634. in 4.

De tribus sectis Iudaeorum, Responsio ad Nicolaum Serrarium Iesuitam: ibid. 1605. in 8. Arnh. 1640. in 4.

Minerval ad Nic. Serrarii responsum: ibid. 1605. in 8.

Sulpicii severi historia sacra, cum commentario: ibid. 1607. in 8.

Opuscula quaedam ad Grammaticam spectantia, de rectalectione linguae sanctae, Accentibus etc. ibid. 1609. in 4.


page 119, image: s165

De Particulis Chaldaicis, Syriacis, Thalmudicis et Rabbinicis: De literis Mosche Vechaleb libri duo: Veterum sapientum Gnomae: ibid. 1609. in 4.

Grammatica linguae sauctae nova: Franek. et Leovardiae 1612 in 4.

Annotationum in N. Test. sive Praereritorum libri X. ibid. 1612. in 4.

Nomenclator Eliae Levitae Ebraice, Graece, latine et Germanice cum notis: ibid. 1613. 1652. in 8.

De Patriarcha Enoch, eiusque raptu et libro, e quo Iudas Apostolus testimonium profert: ibid. 1615. in 4.

Epistola ad Fratres Belgas, in qua calumnia diluitur de Logo cieato: Leoward. 1615. in 4.

Commentar. ad loca difficilliora Pentateuchi: Franek. 1617. in 4.

Comment. ad loca difficilliora Iosuae, Iudicum, Samuelis: ibid. 1618. Amsterd 1630. in 4.

Fragmenta Interpretum Graecotum in V. T. collecta, versa, et notis illustrata. Arnh. 1622. Franek. 1629. in 4.

Commentar. in XII. Prophetas Mincres: Amsterd, 1627. in 4.

Annotationum in Nov. T. Pars altera: ibid. 1632. in 4.

Coniectanea in Graecam editionem LXX. ibid. 1627. in 4.

Annotationes in Coheleth: ibid. 1635. in 4.

Nova versio et scholia in Iobum: ibid. 1636. in 8.

Plurima quoque scripta I. Drusii exstant in pretiosissimo illo opere Anglicano Critico, quo Lectorem remittimus.


page 120, image: s166