07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 139, image: s185

GERADI IOANNIS VOSSII ORATIO Inobitum Clarissimi ac Praestantissimi Viri, THOMAE ERPENII, Orientalium linguarum in Academia Leidensi Professoris. Habita starim ab exsequiis in auditorio Theologico, XIII. Nov. AN. M DC CXXIV.

SI antehac unquam, nunc protecto in hoc publico luctu, et privato meo, quae ornatissimo hoc consessu, et lectissimorum hominum frequentiâ, digna sint, nec eloqui satis possum. Tantus iam diu animum maerorinvasit; proriqueiterum atque iterum novus accedit dolor. Quam pauculi enim dies sunt, quod ademptus nobis fuit vir maximus, medicinae columen, Aelius Everarus Vorstius: Cuius de egregiis luadibus, quatenus orationisse penicillo sinerent depingi, praedclare hoc ipso ex loco dicentem audiistis doctissimum et disetissimum Iurisconsultorum, Petrum Cunaeum, Senatus Academici praesidem. Lugebam tum ego, partim triste damnum, quod interiores literae, ac imprimis medicina fecisset: partim etiam infelicitatem meanm. Desiderabam enim non modo amicissimum virum, et collegam coniunctissimum: sed eum praeterea, quo, post Deum immortalem, corpusculi huius, familiaequemeae, valetudo acsalus annos iam multosniteretur. Atque eo acerbior hic mihi casus fuit, quod eodem, ut meminitis tempore amisissem nobelem et constantissimae pieteatis viurm, Iohannem Casimirum Iunium, Francisci filium. Iam ille exquisitam tot linguarum notitiam adeqptus erat, non illarum modo, quas


page 140, image: s186

peregrinando et illiterati, addiscunt; sed etiam, quos docti sibi vindicant, Hebraeae imprimis: iamque absolverat disciplinarum orbem: iamdiu assiduus fuerat in cognoscendis religionis controversiis; nec pauciora in iis, quam mathesi, et remiltiari, literis sign1ârat: in bello autem, tum industria in negotio, tum foritudine in periculis, ita praeiverat, militi; ut non disciplinam modo, sed exemplum etiam a sepetiiuberet. Post tot, rantaque, dum iussu illustrissimi Arausionensium principis, Bredam, quam hostis obsideret, cum manu ea, quam duceret plenus animorum tendit; nec pestilenti si dere terretui, quo minu militem suum contagio adst atum solatio, et auxilio, coram iuvet: ipse in morbum ineidit, quo paucos intra dies (heu fallaces spes, atqueincertas!) Absumptus fuit. Ita ereptus misero mihi est affinis optimus, et quondam studiorum comes; coniugi meae frater carissimus; avunculus liberis meis dulcissimi. His obrutus malis, remedium non aliunde magis, quam a studiis poscebam: atque, ut corpus animo, ita animum sustatbam meliarum spe. Sed Deus, iratus peccatis nostris, accumulare mala malis non cessat. Itaque, qui gemino ante luctu tantopere premebar; novo nunc dolore percedllor, amisso collega clarissimo, incomparabili viro, Thoma Erpenio: Quem nudius tertius, heu miseri, amisimus, ac nunc terrae gremio mandavimus. Quod cum cogito, atque adeo effari apud vos cogor, tantus iterum, et animum maeror, et corp uslanguor occupta, ut membra ipsa vix. offi cium faciant. Nec patiar tamen, ab amplissimo Senatu nostro, qui hanc mihi provinciam imposuit, requiri ultimum ame honestae voluntatis offi cium erga eum, quem non modo plurimum semper dilexi; sed etiam observavi, et colui; ut eximia viri tanti virtus merebatur. Faciamque hoc eo lubentius, quod offi cium istud erga defunctos, non Deo solum gratissimum esse confidam; sed ipsi etiam utile dicenti: quandoquidem ita plurimum usu venit, ut doluisse sit solatium doloris. Neque fore ignoro, ut oratio haec mea, hominis in dicendo non admodum exercitati, ac nunc etiam maerore praepediti, ad excellentes eius viri laudes minime adsurgat. Sed consolatur me non mediocriter, tum prudentia vestra, qe in hac temporis ad praeparandum brevitate, non sinit, vos magna a me exspectare: tum illud etiam, quod non solum mei similis oratio, sed diserit etiam homins, inopiam nunc suam proderet in eximiis eius virturibus, meritisque praedicandis. Quoniam autem ex infinitis illis multa adeo animo etiam maerenti se offerunt, ut horae intra spatiim vix percurria me possiut


page 141, image: s187

universa: nolo exigui temporis decerpere quicquam commenorandis iis, quae ad institurum parum faciunt: sed, his praeteritis, in eo totus versabor, ut quia pulchrum est bonis nasci; prae stantius multo, honestevitam degere, beneque de saeculismonibus mereri: beatissimum autrem, pie samcteque terris excedere. eo omnes intelligatis, Erpenium nostrum, nec in primo infelicem: et in proximo felicitate cum praestantissimis saeculi viris certantem: et in praeclarissimo vere beatissimum, nullo certe inferiorem, fuisse.

Ut igitur ab incunabulis ipsis ordiamur, pater Thomae nostro Erpenio fuit vir ornatissimus, Gerardus Iohannis ab Erpe: mater, lectissima femina, Beatrix de Bye; honestâ uterque famimilia ex nobili Brabantiae oppido, cui Silva Ducis, nomen dedit. Ubi diu inter suos vixere, summis pariter atque infimis grati acceptique. Sed, cum sincertiori omnia religionipostropograti sponte solum vertentes, in Zelandiam concesserunt: indeque sedem in Batavia Gorcomi fixere. Atque hîc natus Erpenius nosterfuit, paullo ante primam nocturmam III. Eid. Septemb. anni illius, non Academiae modo, sed foederartae toti Belgiae funestissimi, millesimi quingentesimioctogesimi quati, quo illustrissimus Arausionensium, Princeps, Guiliemus Nassovius, pater patriae et Academiae huius conditor, nefariâ, Caedeinteremptus erat, bimestri dieque non amplius uno ante natalem laetissimum Erpenii nostri. In puero statim ex adspectu ipso praeclara indoles eluxit: satisque apparui, quantopere sciti corporis decorem, quo praeditus erat, pulchrior longe anima exsuperaret. Mores enim compositi erat, et Suaves, ut facile omnes in sui amorem pelliceret. Ingenim felix nonmodo ad aliquid capiendum; sed etiam reservandum. His impulsus parens, non ille literatus quidem; sed qui literastamen et literatos, magno in pretiohaberet, filiolum, cum iam annum ageret decimum, studiorum causâ Lugdunum Batavorum misit. Ubi ille prima tunc Musarum elementa imbibit. Sed anno proximo in Zelandiam cum parentibus Middelburgum migravit. Anno aetatis duodecimo repetiit Lugdunum, ut uberius ereconditis atque abditis literarum fontibus hauriet. Quod eâ in aetatula feliciter adeo praestitit, ut, quibus imbueretut a magistris, ea non primitus cognoscere; sed, ex Plato~is scito, reminisci portius videretur Itaque ex herbescenti illa Segete iam tum certissimam omnes coniecturam capiebant messis furturae.


page 142, image: s188

Annos natus duodeviginti, Kalendis Octobris, eorum in numerum relatus fuit, qui Academiae nomen dedissent. Iamque viros clarissimos de rebus gravissimis disserentes publice audiebat: privatim etiam versabat maximi nominis scriptores: cum, ecce, saeva quaedam, liceroccultior, oborta est procella. Nam cum plerosque adolescentes nimia ingenii fiducia moretur, quo minus ad summa pertingant: Erpenium nostrum ita vitium contratium penevadis illisit, ut parum abesset, quin studiorum frangetet ratem. Quippe, et naturâ ita factus, et ita a suis edoctus, ut de se ipso quam modestissime sentiet: nimia sui ignoratione usque adeo diffidere sibi caepit, ut neutiquam in animum inducere sustineret, eum se esse, qui ingeniis sui navigio felicitertransmittere posset vastum illum tot linguarum, et scientiarum, Oceanum. Ita affectus, non medio criter remittere incipiebat a pristino studiorum ardore: nec impensius quiquam desiderabat, quam ut in dustraim suam astudiis alio sibi traducere liceret. Sed mentem hanc suam explicare optimo parenti metuebat. Acutiori enim ingenii acie erat, quam ut non perspiceret, eum mirum in modum animo commotum iri: ut a quo sese, ex quo vitae limen attigisset, studiis sciret destinatum: et saepe audierat, hanc post pietatem Christianam pene votorum summam ei esse, ut filius, si non ad supremum doctrinae gradum perveniret (nec dum enim speraretantum audebat) at saltem longius paullo collocaretur extra vulgaresillas animas, quae inspissis inscita; tenebris misere iacerent. Dum adolescens ita dubius animi haeret: nec lubrcae cogitationis exitum porest invenire: inopinanti in manus Fortii Ringelbergri de Ratione studiorum liber. Cuius ut gustum cepit, sic ei movit salviam, ut nec ante deponendum putârit, quam rotum devorâsset, atque adeo in sanguinem suceumque vetrisset. Fide exsuperare videtur, quantoperetum ab tristi illa sententia recessert, quam deliteris concepetatpris. Nihil enim illi iam praeter doctrinarum studia placere: ea plane ex Sapientum consilio instituere: Semper aliquid meditari, vel, occasione oblatâ, ad ea, quae percepisset, aliis aperireviam. Quid multis opus? Etsi ingenium sibi non tribueret, quod habebat: tamen, industriâ post Deum consisus, rationis, disciphnam, qua in rerum cognitio~edirigitur mensnostra, perfectissime discebat: ab huius vestibulo adspientiae purdentiaeqae; sacraria perductus, sagacissime scrutabatur arca~a naturae: caeli mensuras colligebat morum scientiâ, civilique docutina, non leviter setingebat, sed penitus


page 143, image: s189

imbuebat: eorum denique, quae Metaphysica appellantur, amore tanto flagrabat, ut non contentus summo sapiendimagistro Aristrotele, eiusque interpretibus, Aphorfrdiehsi, Philopono, Syriano, Averroie, Aquinate, Fonseca, aliis: etiam ingentes illos Suarezii commentarios a capite pellegeret ad calcem; imo, ubi opus, iteraret, terrtiaret; Vastumque illud volumen ita tandem animo inscriberet penitissimo, ut annis etiam multis post curriculum Philosophiae decursum, cum iam aliis studiis vehementius incumberet, veritus non sit dicere amicis (nihil autem minus, quam Suffenus aliquis, suique, suique iactatorerat) vix magni huius operis paginam esse ulla, cuius non ordine argumentam omne, et quicquid memorabile foret, exacte adhuc alleret, specimenque dare paratus semperforet. Itaque, si quis alius, hic profecto, maximo Senatus Academici consensu, iureque optimo, sum~â Phicsophiae laureâ ornatus fuit: quod anno contigit M DC CVIII. VIII. Eid. Iul. inaugurante eumin hoc honore, mathematico eximio Rudolpho Suellio.

Cum autem Philosophiae praecepta in ore duntaxat innataresoleant iuventuri: Erpenius noster in hoc omnis erat, ut illa etiam vitâ suâ exprimeret. Non herus quisquam in famulitium plus imperii sibi vindicabat, quam ille in corpus suum, nec aequior populi arbiter, quam ille adolescentiae suae censor erat.

Neque literarum et Philosophiae studio contentus fuit: sed, maiori quodam numinis adflatu, ad eam quoque scientiam, quae caelestes nobis thesauros recludit (Helicem illam, et Cynosuram, Theologiam, dico: illam omnium artium dominam) ammunappulit. Et, quanto divian humanis antistant, tanto ille ardentius hîc cogitatioes, et industriam suam, collocabat. Sed ardorem eum postea, ut sic dixerim sufflaminarunt infausta certamina, quae inter Theologiae doctores in hacipsa Academia oborta eran. Itaque, etsi tum etiam eo studio, quo non aliud nos arctius Deo devincit, Summopere caperetur: nihilominus, Iosephi Scaligeri, eruditorum principis, hortatu, Orientalibus simulilinguis operam navabat. Ita accidit temporum infelicitate, ut praeclarum illud ingenium ad haec studia feliciter seqpplicaret.

Quamquam autem minimeignoraret eximia Bataviae suae bona: tamen, quia non ita agitur cum rebus humanis, ut una tellus praeclara omnia ingenia includat: exteras etiam visere


page 144, image: s190

Academias statuit. Lugduno abeuntem huiusmodi elogio magnus Scaliger prosequebatur: quod ex ipsius herois manu nunc legimus vobis: Thomas Erpenius Hollandus, id meritis suis consecutus est, ut non solum ab omnibus doctis amari! sed etiam ab illis commendari dignus sit. Tantos enim progressus in humanioribus literis secit, ut nibilei desit praeter eos. qui eius virtutes aeque ac nos, per spectas habeant. Itaque nos, qui et illarum testes sumus, et omnibus notas esse volumus, rogamus omnes, qui hoc chyrographum nostrum viderint, ut eum talem credant, qualem hoc scripto designavimus: ut, cum eius virtutes noverint, eâdem operâ et fldem no stram no verint, Ita testamu. Datum Luduni Batavorum V. Eid. Quinctiles M DC CVIII.

Ac primum iter suscepit in Britanniam, quam quinquennio etiam ante adierat. Sed iudicio nunc, doctrinaque firmatior, non tam capiebatur vario illo, amoenoque adspectu, qui spontese oculis ingerit: quam in eo totus erat, ur disceret florentissimae gentis ingenia, instituta, ac mores: quae res prudentiam mirifice acuit atque ornat simul. ut scientiam augeret, Cantabrigiensem accessit, et Oxoniensem Academiam. Et, quod non minimâ in felicitatis suae parte ponere solet, amicitiam Londini iniit cum Gulielmo Bedvvello, viro longe doctissimo, atque Orientalium linguarum pcritissimo qui Erpenium ad easdem porro excolendas plurimum adhortabatur.

Hinc Lutetiam Parisiorum profectus fuit, ubi nihil ei prius vel antiquius erat, quam ne indignus videretur amicitiâ, viri numquam satis laudati, Isaaci Casauboni. Ei sine fuco, et more maiorum, exposui omnem studiorum suorum rationem; interque alia adiecit, ut decretum haberet, Constatinopolin ire, partim quo felicius Orientales addisceret linguas: partim ut facilius codices proposito suo utiles comparaet. Magnus Casaubonus, quo non alter earundem magis amore linguarum accensus erat, ut similis animi adolescentem cognovit, tantopere eum complectebatur, ut quicquid possideret ex librariis Arabum gazis (quod luculentum sane erat) hoc omne iuberet usibus inservire Erpenii nostri. Quod quidem beneficium hunc usque adeo laetitiâ perfudit, ut beatiorem ia se vivere putaret neminem. Mox etiam bella se occasio obtulit multa Arabum monumenta emendi de Medico regio. Quae postquam magno comparâsset, eupiditate tenebatut


page 145, image: s191

insatiabili fruendi hoc thesauro. Utraque hac occasione annum etiam integrum substitit Lutetiae. Interea vero temporis praeceptorem ibi nanciscitur Iosephum Barbatum Iacobitam, domo Aegyptium, virum, qui Latinas quidem literas a limine vix salutasset: sed cuius operam in addiscendâ Arabum linguâ minime in postremis haberet. Hoc magistro, et imprimis, studiis, privatis, tantum Erpenius assecutus fuit, ut Casaubonus, quem prius discipulum eum doctorem iam suum agnosceret. Atque ab eo tempore, necrogare Erpenium destitit, ut quia incomparabilis vir, Iosephus Scaliger, ex Arabum proverbiis partem iam bonam, et Latine transtulisset, et illustrasset notis: eo egregium illud opus perducereipse ad umbilicum vellet. Hic Erpepenius praedicare divinum Scaligen ingenium, doctrinamque humanâ pene maiorem; rudiorem etiam seprofiteri pictorem, quam ut Veneri ab Apelleinchoatae admovere manum ausus esset. Sed vehementius tum instare vit magnus: cenoque spondere, rem exitum eum habituram, quem uterque optaret. Tandem noster ille victas manus dedit: periculumque se facturum recepit. Hoc animoille Luretiam reliquit, dolorem tum suum et ore, et calamo, testante Casaubono. Nec paucula ex ipsa Casauboni manu recitare vobis pigebit: Doctissime kai\ e)us1ebe/state invitus, nec sine magna studior um meorum iactutâ, quae multum tibi debent, dimtio; Deum optimum maximum toto pectoris affectu orans, ac porro etiam oraturus, utte servet, et tuis studiis benedicat. *ge/noitoge/noito Lutetiae Parisiorum, anno Dom. XVII. Kal. Decembris. M DC CIX.

Inde VI. Kal. Decembris in Academiam venit Salmuriensem. Ea tum temporis auspiciis florebat illustris viri, Philippi Mornaei, Plessiaci Domini. Qui simul ac vidit adolescentem, tam tarâ linguarum peritiâ instructum, tot aliis animi dotibus ornatum; non amore eius solum, sed admiratione etiam captus fuit: facilemque ei, quando, et quoties luberet, aditum ad se dedit: quam potestatem is, qui tot et tanta negotia sustineter, vix uni et alteri permittebat.

Hebraicas tum temporis literas publice ibidem docebat Philippus Bignoraeus, natione Aremoricus; quo praeceptore, linguae eius elementa se hausisse in vita sua profitetur clarissimus Theologus, beatae memoriae socer meus, Franciscus Iunius. Sed ubi Erpenii nomen ad aures studiosae venit iuventutis, institutionem Bignoraei, veterani doctoris, sed fortasse senio iam fatiscentis, privatae adolescentis operae longissime posthabuit. Ibidem promissi, quod Lutetiae dederat, memor, obscuriora


page 146, image: s192

Arabum proverbia vertere atque exponere, aggressus fuit: pattemque laboris sui ad Casaubonum transmisit. Diffi cile dictu est, quantum inde gaudium vir maximus perceperit. Itaque nec continere se potuit, quin in praefatione eâ, quam postumis Scaligeri opusculis adhibuit, publice testificaretur, quae Scaliger mortepraeventus praestare non potuisset, ea, hortatu suo, recepisse Thomam Erpenium, eum aliarum linguarum, et philosephiae cellentem iuvenem: tum Arabismi, et grammaticarum eius lingua ob servationum, mirifice curiosum et intelligentem. Literis etiam Salmurium datis, explanatius hunc animum suum expressit: ut6 quibus fateatur, ita se hoc specimine capi, ut reliqui operis desiderio (verba eius usurpando) prope iam contabesceret: et quia praefatione, cuius ante meminimus, et se, et ipsum, publico obnoxios fecisset, offi cii eius esse, quo fidem utriusque liberaret, translatio~e, atque observationibus suis, beare orbem literatum. His concitatus Erpenius, non cetera solum vertit; sed illa etiam correxit, ubi Scaliger, seu exemplaris vitio, seu nimium properando, humanitus aliquid passus foret. Casaubonus vero, qui incredibilem ex eo voluptatem capiebat, cessandum minime putavit, donec ad editionem eorum Erpenium perpulisset. Sed cum typorum penuriâ in regionibus exteris maximum instituto huic pulcherrimo obiceretur impedimentum: dilatum est negotium, donec, in patriam redux, Raphelengii ea typis divulgaret, operamque hancsuam ipsi dicaret Casaubono, paullo antequam maximus ille vit in Anglia decederet: qui quam gratum acceptumque id munus habuerit, non unis testatus est literis, quae iam lucem viderunt Mense undecimo, ex quo Salmurium venerat Lutetiam reversus est, V. Eid. Octobris anno M DC CX. O quam gratus ille eius reditus magno fuit Casaubono! quam Stephano Huberto, medico regis Cahrissimi, et linguae Arabicae professori in Academia Parisiensi! quam item aliis multis,! apud quos tanto maiori tunc in honore erat, quanto, ab adventu priori, celebratior iam erat doctrinae suae fama. Neque aliud posthac aeque obstabat studiorum ardori, quam dulces amici, et nonnulli assdui horum comites amicitiam eius quottidie praestantes: quorum utirique salutatione et alloquiis suis, bonas sibi horas, ut fieri solet, vindicabant. His igitur ut sesesubduceret, ad primum ab urbe lapidem; iuxta Matronae confluentem, mensium aliquot secessum quaesivit. Ibi ut totus repente factus estsuus, Lexicon Arabicum, quod anno praecedente insigni


page 147, image: s193

caeperar arrificio contexere, maximâ vocum accessione ditavit, Nec eo contentus, huius linguae artem, quae diffi cillima semper habita suit, prae ceptis quibusdam, hortante etiam Casaubono, felicissime conclusit.

Hinc praecipiti autumno an~i M DC CXI. iter institutit in illam terrarum quondam imperatricem, Italiam. Iuvit eum solum calcare, pressum olim inclitis viris, quorum vel libros, vel gesta legisset. Nec delecttatio ea intra studium constitit antiquitatis. Quam enim lubens conspexit multos praestantissimos viros! quantae etiam voluptati iisdem Erpenii nostri adspectus fuit! praeserim autem Orientalium linguarum gnaris quos facile rapuit in admirationem sui. Bibliothecas etiam illustriores ibidem vidit, et excussit: Mediolanensem imprimis ac Venetam. Quodque familiam ducit, Venetiis assidue contulit cum Iudaeis et Muhammetanis: ac, quo plura ab his disceret, tanto avidius cetera concupiscebat. Itaque his magistris (ô pulchram animam:) etiam Turcicae, Persicae, et Aethiopicae linguae, notitiam acquisivit.

Hinc in Helvetiam se contulit: ubi multos reperit, ut integros honestosque ita praestantis eruditionis viros: sed nullius ei iucundior amicitia fuit, quam Viri clarissimi, Iohannis Buxtorsii; quo Hebraicarum literarum intelligentiorem, magisque in Rabbinicis et Talmudicis exercitatum, Europa habet neminem.

Mox varias Germa~iae Academias, ac bibliothecas, lustravit; Heidelbergensem potissimum: eaque in urbe et amicitiam iunxit cum summo viro, Iano Grutero, iurisconsulto: cuius inter laudes eximias non minimum ea locum meretur, quod nullus hoc viro, nec diffitente invidiâ, praeclarius sit meritus de tot scriproribus Romanis.

Atque huiusmodi domiforisque vitae Erpenianae sementis fuit In qua non nobscme luculentae spem messis videmus. Deinceps, ne exspectationem de se conceptam eluderet; vel fructum eius diutius in videret suis: Rheno flumine in Bataviam rediit, IV. Nonas Iulii anno M DC CXII.

Nec nomen illud longe lateque resonans solâ in patriâ latere diu potuit. Itaque anno proximo IV. Eid. Febr. ab nobilissimis et amplissimis viris, quibus Academiae huius cura incumberet, Arabicae aliarumque linguarum Orientalium, unâ exceptâ


page 148, image: s194

Hebraea, quae publice iam doctorem suum agnoscebat, maximo omnium creatus professor fuit. Atque eo in munere praeclare adeo se gessit, ut, licet mediocre nihil de eo speraretur, opinionem tamen omnium longissime vinceret. Nimitum Suada quaedam insidebat virn illus labris; quae sic otationem temperabar, ut non solum, quae tetrica viderentur, perspicuetractret; sed auditorum etiam animos incredibili quamdam perfunderet voluptate.

Inter discipulos eos, quos et multos habuit, et praestantes, est nobilissimus Alexander a Capelle, incliti viri, Gerlacia Capelle, Cancellarii Geldriae, prles dignissima. Cuius singulare ingenium et incredibile industriam, aestimare ex eolicet, quod, qui historiae, civili prudentiae, et iuris studio, sedulo se dedistet, ea minime remittens, sane non intermittens, heris subsecivis, idque quatuor, vel circiter, mensibus, tantam Arabicarum literatum notitiam comparârit: ut non modo, citra vocalium quas vocant, opem, cun cta lectitaret: sed quae cumque communi gentis eius linguâ prodita essent, optime intelligeret, belleque interpretaretur. Etiam inter egregias animas, quae ex Erpeniano gymnasio, velut ex quo Troiano, prodierunt, est vir praestantissimus, Constantinus L'Empereur, qui illustri in Hardevvicensium gymnasio magnâ cum laude, et S. Theologiam, et Hebrae am profitetur linguam. Est etiam rarae eruditionis vir, Sixtinus ab Amama, qui Franekerana in Academia luculente eandem tradit linguam scriptisque pereruditis praeclare meretur de literis sacris. Est summi parentis laudatissimus filius, Adolphus Vorstius, vir variâ eruditione egregie instructus, et medicinae in Academia hac professor. Estis, quem virtutis magis, quam affi nitatis ergo, amo et aestimo, Iohannes Brunaeus, Iurisconsultus; nec sacrarum minusliterarum, quam iutis sui gnarus; qui cum Musâ Belgicâ, tum imprimisiis, quae de sacro Hebraeorum fonte optimâ ficetranstulit, magis et magis inclarescit. Est Iacobus Golius, matheseos 20 totius philosophiae, et medicae simul arris peritissimus: qui itinere, cum illustrium DD. Ordinum lecato, in Mauritaniam suscepto, partim colloquendo cum eruditissimisregni Marocensis vins; partim versando eius gentis codices terris nostris ignotos; quam hîc linguae Arabicae scientiam nactus erat, immane quantum adauxit: quo de viro quam praeclare doctor ipse Erpenius iudicâtit, non alius melius, quam egregius, et diffusissimae lectienis Theologus, Antonius Tysius, testabitut. Quid commemorem Guilielmum Merulam, clarissimi Academiae huius


page 149, image: s195

quondam luminis, Paulli Merulae, filium? qui cum magnos iam hîc in Hebraeis, et Arabicis progressus fecisset, Copnstatinopolim addit, ac quadriennio, Persicam, Medicam et Turcicam linguam, excte didicit: Avicennae libros quatuor ex Arabicis, quaedam ex Persicis, alia ex aliâ Orientis linguâ vertit: Alcoranum praeterea cum varris codicibus contulit, qui ab optima matre adservatur: magnumque orbi Christiano virum, et perutilem patriae civem daturus erat, nisi eum iam reducem in flore iuventutis medliores in sedes fata transtulissent. Quid item referam Samuelem Bocchartum, et Samuelem Evervvinum, doctissimos viros, illum Codomensis, hunc Ecclesiae Goudanae Pastorem? quid eruditissimum Iacobum Beecmannum, moderatorem gymnasii ea in urbe, quae ingentem Erasmum orbi terrarum dedit? Quid Iacobum Verburchum I. C. Ioannem Brosterhusium, Lugd. Batavos, et Bartholom aeum Cornelii Wouvvium Hagensem, iuvenes multiiugâ doctrinâ omatissimos? Quid acutissimum, Guilielmum Nieuportium, liberalium artium ac philosophiae doctorem? Quid Hadtianum Iunium Ultraiectinum, magnae eruditionis, longeque ma ioris exspectationis iuvenem? Quid Thomam Perierum Parisiensem, qui quantos in Arbica lingua progresse fecerit, locuples eius inguae Lexicon, quod scripsti, argumento est, Qui utomnia se Erpenio debere profitetur, ita ei potissimum operam locabat corrigendo, quae Arabice excuderentur: subinde alios etiam ea in lingua instruebat. Quid tot alios narrem, qui in hac Belgica, Gallia, Germania, terris aliis, vel praecellentis doctrinae viros, vel summae spei adolescentes? quorum licet non pauci animo obversenturmea: prudens tamen praeterire malo: ne, si omnes eximii nominis anxie consecter, contemnere videar ceteros; quorum nec vos me, in hac temporis angustia, inire numerum velitis, si possim; nec in tanta copia possim, ut vos maxime velletis.

At quanta ad hos accessio fieret, si eos etiam accensere animus sit, quos Hebraeis instituit literis! Quod privatim ab eo primum fiebat uti et postea, in Graecis. Nec propterea eius rei gloria se continebat intra parietes istos, quibus vox personuerat: sed quos ab ore suo suspensos tenuerat domi, eos foris habuit (etsi id minimespectâsset) exquisitissime doctrinae, suumaeque industriae, praecones ac testes Itaque anno CIO ICOXIX. cum nobilissimi Academiae Curatores consilium caperent de novo Hebraicae linguae, eoque publico doctore; non alius aeque idoneus visus fuit, quam Erpenius noster Geminam


page 150, image: s196

ab eo tempore provinciam sustinens, matutinis quidem horis Arabice, ut ante: pomeridianis autem, quibus Theologiae Candidati minus destinentur, Hebraice docebat: idque tanto concursu, quasi Palladium aliquod caelitus decidisset. Nec contentus tot annis fuit, quam nactus erat Spartam, vivâ secum coornare. Vis enim prositei linguas coeperat, cum ita secum cogiraret, vocem, ad paucos dimanare; libros longelateque diffundi. Itaque in animum induxit, ea im lucem dare, quae suo sibi ingenio ac labore peperisset: nec ea tantum, sed veterum etiam ,onumenta, quae inedita hactenus conquisisset ingenti pretio. Sed egregium hoc eius consilium morabatur, quod Clarissimae etiam offi cinae destituetenturtypis, quibus excudi ea oporteret. Quin Romae iam frigebat praelum Medicaeum: nec ultra satisfaciebat magnificae exspectationi, quam concitâsset. Aliunde autem vix aliquid ullius momenti in Arabicis; in Persicis vero, ac Turcicis, nihil omnino prodibat. Quare diu, quid ageret, in certus, tandem pro suumo erga orbem Christianum, amore, sumptuum magnitudine minume territus, typographiam (ut in re nova novo nomine vocamus) instituit, idque linguâ non unâ: sed Arabicâ, Hebraicâ, Syriacâ. Chaldaicâ, Aethoipicâ, Persicâ et Turciâ Atque ad heroicum hoc facinus stimulos sibi additos ess fatebatur ab nobilissimo et clarissimo viro, Francisco Savario de Breves, regi Christiamssimo a Consiliis, eiusque primus Constantinopoli, postea Romae oratore: qui et ipsetypographiam Arabicam Lutetiae Parisiorum maximis adornare impensis dicebatur. Cuius tantum est ingenii flumen, tantaque dicendi vis, ut praedicare satis possit, quae ab eo tempore in lucem Erpenius edidit. alia quidem ex sedeprompta; alia vero ab antiquis relicta? Nam, ut de orationibus eius, eruditis iuxta ac disertis, nihil dicum: quid prudentius seriptum, vel evenustius exeusum, Arabicis I ocumani Sapientis fabulis, viti Muham~ edi etiam mermorati in Corano suo? Quas Erpenius, una cum translatione suâ, primus per otbem diffudit. Quid item elegantius duabus Arabicorum proverbiorum centuriis? quid versione corum accuratius? quid notis eruditius? quam telam, ut ante diximus, exorsus Scaliger fuit: sed Erpenius pertexuit. Quid etiam brevius nervosiusque canonibus de literis Eliph. Wau, Ie (Latine eas vocabulo EVI complecti possimus:) de avibus libellum suum dicatum ivit clarissimo doctissimoque collegae suo, Gulielmo Coddaeo, Hebrae as et Chaldaeastum literas profitenti in Academia hac nostra. Quid item illustrius Giarumiâ, ut appellant? nempe Arabicae linguae methodo, opere auro conntra non caro, perque Asiam et Africam


page 151, image: s197

universam celeberrimo: quod Medicaea ex offi cina scitissimis prodierat typis; sed adeo mendose, ut Erpenius necessum habuerit illud conferre cum codicibus quatuor ma~vexaratis, quos felicissime nactus erat. Eorum ope atque auxilio emedatissime illud reculdit, una cum fida translatio~e, et doctissimis notis. Quid utilius etia mauductio~e illâ Arabicam in lingua, quam ipse conscripserat? Vel quid omibus, qui in Hebraeorum sacraria deduci volunt, exoptatius fuit linguae eius methodo, quam ad Amicitiae, ac Fidei aram suspendit clarissimae et eruditio~is, et virtutisquatuor viris, Ioanni, Polyandro, Andreae Riverto, Antoniis Wallaeo Thysioque Sacrae Theologiae in Academia hac Professoribus Quid dica de editâ Patriarchae Iosephi Historia, ex Alcora~o decerpta? in qua tam multa sunt de puro scripturarum fonte hausta; ta multa detrurbido Muham~edis averno derivata; ut vel inde liqueat, quam inquinatis falsus ille prophetes ma~ibus sacras tractare literas soleat. Quid desideratius quod; translatioe Arabica librorum Mosis? quae et hominis est Christia~i, et interpretis non nuperi, et melius cum fonte conve~it Hebraeo, quam illa Saadiae Gao~is, magni nominis Iudaei, quae Constrantinopoli prodiit, addita, praeter linguam, qua Moses scripserat, Chaldaica Onkelosii, et Persica, Tavvosii versio~e. Atque eam Arbicam tra~lationem a se editam cum non nisi intelligentissimo Orientalium linguarum dicare vellet: potissimum elegit Amplissimum vitum, Guilielmum Borelium, illustribus, Zelandiae Ordinibus a secretis: quo in viro, praeter alia multa, hoc quoque eximium est, quond earum imprimis linguarum amore, nec sumptus maximos, nec periculaingentia reformidans, itiera ipse in Asiam, et Africam, suscepit: ac ne nunc quidem, licet publicis negotiis districtissimus, vel pecu~iae, vel operae parcit suae in Orientalibus libris, ab ultimis etia mundi plagis, sibi coparadis. sivi vero? imo potius orbi Christiano: qua doquidem bibliothecam mancipio quidem suam esse arbitratur: usu autem omnium eorum, qui has literas intelligunt. quid etiam nobilius Syriaca Psalmorum Davidis interpreataione? qua ex optimo suo et antiquissimo codice ma~u exarato, addita et versio~e sua accuratissima, elegantibus typis erpressit. Denique quid a~gustius veteri illa Arabica translatio~e Novi Testamenti, sive eius Nesiulam, filus Azalcefati, sive alius auctor est? Qua magno Ecclesiae boo integram primus edidit Erpe~ius: idque ex codice ate a~nos prope trecentos de scripto Thebaidos: et cuius bonam parte, Acta nimirum et Epistolas, cum altero codice sedulo contulisset summus vir, praecla. reque de studiis, et praecipue Oriem talibus linguis, pro~eri tus, frta~eiscus Raphele~gius. Atque huiumodi thesautum nactus Erpe~nius erat ex bibliothe ca hac Lugdunenti; cui, inter alios Orientaies libros eu quoque legârat vir incomparabilis, Iosephus Scaliger. Adicia. mus illud etiam, quod iam praelum fervebat historia Saracenicâ, nobilissimo opere: in quo pauca adeo restare videntur, ut propediem lucem


page 152, image: s198

videre possit. Quid autem si post si post ista nec considerare ea sit grave, quorum nobis desi derium Erpenius reliquit? Mitto enim dissertationem, quomdoe maximo cum fructu peregrinari in Galliis possimus: quam misit ad doctissimum Iuris consultum, Iohannem Nieuportium. Mitto et praecepta linguae Graecae, longe accuratis consignata, quam fieri vulgo solet: quem laborem publico non invidebit Vit clarissimus, et amicissimus mihi, Hieronymus Backerius I. C. Mitto grammaticam Aethiopicam, quae utinam aliquando postlimino eo redeat, quo optamus. Mitto et Grammatice Syriacam, quam ex amicissimi auctoris dono habet equestris dignitatis vir, ac doctrinâ facundiâque pariter eximius, Daniel Heinsius noster: qui pro suo erga Orientales non minus, quam ceteras literas, amore, publicieam iuris se facturum, sponte nobis recepit At nefas saltem sit omittere Lexicon Arabicum: quod cuius modi daturus esset, coniecturam capere licet, partim ex obervationibus eruditis Arabico Raphelengii Lexico iam ante decennium adiectis: partim ex specimine futuri opers, paucis nempe pagellis iam excusis: ex quibus satis liquet, ita Gheharium, harium, ac Camusii auctorem, aliosque sequi voluisse, ut interea, et superflua demeret, et praeterita adiceret, et falsa castigaret. Parabat quoque bibliothecam orientalem, de omnium in Oriente linguarum origine, variaque naturâ, et libris earum qua; linguarum perscriptis. Ad haec statuerat quam primum, una cum versione suâ edere geographiam principis Abulfedae: quam ante decennium exscripserat ex codice bibliothecae Palatinae. Receperat etiam se primâ occasione divulgaturum Alcoranu. sive Muhammedanorum legem, et Arbice, et Latine appositis quoque nominibus Suratae, vel Assorae: Variis item lectionibs, notisque ad melius Muhammedis mentem intelligendam: addita item confutatione eiusdem, ex doctissimis quibusque, tum Christianis tum Iudaeis adnexis denique Indicibus, tum eorum, quae Alcorano exponerentur: tum Suratarum Alcorani: tum illorum, quae continerentur notis. Itidem moliebatur apparatum in Alcora~um: in quo triplex foret dissertatio: u~a dicta ALFURCAN, de Alcora~iauctore et auctoritate; argumento adhaec, distributione, stylo, et interpret atio~e. Altera, cui nome PROPHETES, de Muhammedis vita; item religione, et variis eius sectis. Tertia, quae vocatur IMPERATOR, de Chaliphis, qui Muhammedi successere; deque bellicis eorum victoriis, quibus toto florentissimas gentes imperio Sarace~ico addiderunt. Huic quoque apparatui adiecoisset triplicem Muham~eda~orum consessio~em: u~am ex Africa, Arab. et Latin.


page 153, image: s199

alteram ex Europ. Turc. et Latin, tertiam ex Asia, Malaccice, et Lat Apposuisset quod; epistolas ab rege Marcocesi, ad illustrem Arausionensem principem scriptas: item ridiculum Muhammedis iter: utraque cum solidâ doctissimorum virorum confutatione. Postremum illud obtineat locum, quod facile principem meretur; nempeingentis animi consilium, de quo saepemecum, et cum tot aliis amicorum, locutus fuit; cum exteris etiam ut symbolum conferrent, per literas egit: quamque ad rem se in synodo obtulit Dordrechtanâ. Parabat enim, heroico ausu, editionem Novi Testamenti, partim constructa ex semone eo, quo Aost, et Eva~gel scripserunt, additis et variis lectionibus, ac super iis iudicio et delectu: partim ex Latina translatione vulgatâ, cum emendationibus doctorum virorum, ac notis: partim ex versionibus, Syriacâ, Arabicâ, Aethiopicâ, et Armenticâ, cum interpretatione singularum, ac colatione earum interse. Huic ille operi nomen dare decrêrat, TABERNACULUM CHRISTI. Tam multa ille, tam varia, tam praeclara, partim confecta habebat, partim affecta, partim etiam animo agitabat.

Nunc, quae ad reliquam etiam vitam; atque imprimis, quae ad honores illi habitos petinent, videamus. Paullo postquam ex Italiâ Germaniaque, ad lares suos rediisset: honestissimi in his litteris muneris spes ei apud Auglos offerebatur: eaque certissima, ac sine exceptione aliâ. quam ut ne ipse sui Britannis sepem invideret. Atque huiusce rei indicium accepit a viro doctissimo, magnique etiam nominis in Britanniâ sua. Sed iucundior Erpenio patriae, ac parentum, et tot amicorum, conspectus erat; quam ut, vix domum reversus, divelli se asuis tam cito pateretur. Nec eo refrixit in Angliâ praestatium virorum amor; quem ille longe maximum persensit, non dico longo post intervalo; sed anno etiam sequenti, quo profectus in Britanniam fuit, sed occasione longe aliâ, quam necgravabaor referre. Habebat Londini sororem, Mariam Erpeniam, probissimam feminam, quae nupta erat ornatissimo viro, Danieli ab Hasevelt. Hic socerum per literas certiorem fecerat de gravissimo coniugis suae morbo. Quod ut noster cognovit, qui paucis ante mensibus docendi munus in Academia hac inierat, itiheri se quam primum in Angliam dedit, ingentia Deo interim vota faciens, sororem si sospitem reperisset. Sed, simul ac mare trasmisserat, intellexit iam cam decessisse. Hoc tamen fecit quod et affni carissimo, et liberis a sorore relictis, folatio non mediocri erat: et coram melius pervidit, quanti fieret a summis Angliae vitis. At nullis


page 154, image: s200

corum exoptatior Erpenii adventus fuit, quam Casaubono, et Bedvvello: quorum et operâ tunc arctissimo amicitiae vinculo coniungi coepit cum Reverendissimo in Christo Patre, Theologo undiquaque maximo, Lanceloto. Androsio, id tempori, Eliensi, nunc Wintoniensi Episcopo, et serenissimo magnae Britanniae Regi a sacris et secretis consiliis.

Bis etiam postea, negotiis quidem magni ponderis urgentibus; sed nec minus admiratione praestantium Angliae virorum pellectus, in florentissimum hoc regnum iter suscepit: semel quidem, cum socium se viae dedisset amicissimo collegae suo, Andreae Riveto, sponso, qui domum ex Anglia ducebat lectissimam feminam, Mariam Molinaeam, egregii Theologi, Ioachimi Molinaei, Aurelianensis Ecclesiastae, filiam, sororemque eximii nominis Theologi, Petri Molinaei, praeceptoris quondam mei in Philosophia peripaterica; a quo et linum me summâ liberalium artium laureâ in hac Academia decoratum fuisse, non sine grati animi memoriâ recordor.

Alterum vero Erpenii iter in Britannium biennio antecessit, quo comitem habuit uxorem suam, Iacobam Buyesiam, filiam amplissimi Hollandicae curiae Senatoris, Ioannis Buyesii, viri eruditione doctrinâque praecellentis; sed integritate animi longe commendatioris apud omnes probos. Cuius ille siliam uxorem duxit anno M DC CXVI. Prid. Non. Octorbr. ac senos ex ea liberos suscepit: quatuor fuerunt: duos superstites videmus: sed numerum eorum postuma augebit proles, simul ac propitio numini visum erit.

Saepissime autem mirari subiit animum meum, tammagna variaque, non tentare modo ausum Erpenium, sed praestare etiam potuisse: praesertim, qui valetudine esset adeo infirmâ, ac nunc affligeretur periculis uxoris, toties puerperae: nunc angeretur liberûm suorum mortibus: nunc, pro tenero amore suo, institutioni carissimorum pignorum ipse vacaret: nunc ab iis, quae ad tuenda, vel relicta vel parta, pertinerent, totus requireretur: nunc implicaretur amicorum rebus: nunc negotiis publicis abstraheretur ab iis, quorum auctoritatem defugere non liceret. Quaeso, Auditores, quid aliud in causa esse putemus, cur unus tam multis sufficere potuerit, quam (ut mihi quidem semper persuasi) quod eodem in homine (sum~ a cum industria certarent, ingenium velox ac subactum, iudicium peracre ac sincerum, memoria tenacissima? Nempe haec illa dona sunt caelestia, quibus rem arduam praestitit, ut, licet tantopere abduceretur a studiis nihilominus hoc consequeretur, ut non admiratini solum in patria foret, quod perpauci tamen consequi


page 155, image: s201

potuerunt: sed, quemadmodum ipse cuncta metiretur orbis Christiani bono, ita vicissim eum praecipuo quodam honore coleret orbis atque observaret; inque orientalium linguarum peritia ei fasces suos submitteret lubens.

Atque haec verissime a nobis dici, non grata solum posteritas sed nunc etiam omnes agnoscunt: nisi fortasse aliquos urat nimius Erpenii splendor. Unde enim, nisi a consentientibus omnium animis profectum dicamus, quod sollicite adeo eum ambirent multi Europae principes? Unde, quod adhuc adolescenti in Italia offerrentur ducati annui quingenti, conditione ea, suam ut operam addicere vellet in Arabicis transferendis? Unde, quod iam adultior ab ultimis sollicitaretur Hispaniis, ad explicanda quaedam ex antiquis cryptis eruta, quae totus capere nequîsset terrarum orbis? Quod ne fidem superare videatur, ex praesulis Hispalensis ad Erpenium literis, potissima, sed bona fide, complectar. Significabat is, se ex libris ab Erpenio editis exquisitam eius scientiam in universis. Arabum literis satis cognoscere: ac propterea magno se desiderio teneri, ut per eum consequi possit translationem quorundam, quae, se Granatensem, moderante Ecclesiam, effossa essent e monte Illipulitano, mense Aprili, anni CDC DC XCV. Esse ea exarata in laminis plumbeis, idque literis plane exilibus: inscriptionem testari, literas esse Salomonis: doctrinae laminis contentae auctorem statui Iacobum Zebedaei, Apostolum: scriptores autem discipulos eius, Caecilium ac Ctesiphontem, martyres. De quibus, ut arbitror, iudicium meum hoc loco non reqiritis. Praeterea aiebat, librum esse alium summae vetustatis, sed incognitis literis. in quo interpretando hactenus nihil cuiusquam potuerit, vel peritia, vel industria. Quapropter se Erpenium obsecrare, ut ipse in Hispaniam veniat: venerandae adeo antiquitatis monumenta videat coram: eaque vertendo, cum studiis privatis, tum imprimis Ecclesiae, eat consultum. Magni se beneficii loco istud habiturum. Ac ne longiorsim, tandem de mercede praemioque aliqua locutus, his verbis epistolam claudit: Super haec etsi tibi, pro tua dignitate, vix retribuere possumu: ut peterimus in, cum mercede et foenore remunerabimus. Ut tibi placitum fuerit, satis facismus. Veni, vide, vince. ???u\n *qew=| fortasse tuis fortissimis Belgis per te felix faustumque erit. Vale, atque iterum vale. Hispalimensis Iunii IV An. Dom. M DC CXIX. subscriptum erat, Petrus a Castro. Archiepiscopies Hispalensis. Idem Praesul schedas etiam transmisit exscriptas ex eo, quod diximus, opere plumbeo quod de doctrina erat Christiana. Erpenius earum quidem interpretationem dedit: de itineris vero Hispaniensis conditionibus praefinito magis loquendum putavit.


page 156, image: s202

Cum autem spissius hoc negotium procedeter, quam poscerent Praesulis vota postulato eius potentissimus Hispaniarum rex ad Serenissimam Infantem, Brabantiae Archiduc. literas misit, quibus hoc de Erpenio negotium serio commendaret. Exarata ea regis epistola erat Madriti Kal. April. anni M DC CXXIII. Nec minus eopse anno XVIII. Decemb. literis suis apud Erpenium institit Christophorus Aybarus, qui praesuli Hispalensi a secretis erat. Quo minus vero eâ in re mos Regi gereretur: partim fiebat longinquitate loci, ac temporum calamitate: partim quod tanti ea monumenta faceret Praesul, ut minime pateretur, illa Lutetiam, vel Antverpiam, deferri; quo minori se periculo, ac molestiâ, Erpenius contulisset: partim quod nihil Erpenius poslet, aut vellet, absque auctoritate ac veniâ potentissimorum foederatae Belgicae ordinum, ac illustrissimi Arausionensis principis: partim etiam aliis de causis, quas familiarissimi non ignorant; atque ex iis, quae diximus, aliquâ ex parte perspicere ipse potestis.

Quod si etiam extra terras Christianas animis mecum ire lubet: sane regi Marocensi, eidemque magno Africae imperatori, usque adeo (cuius rei testis esse idoneus, doctissimus Golius potest) placuere Erpenii nostri literae, cum ob alia, tum ob puritatem dictionis Arabicae, ut optimatibus, atque eruditissimis regni sui viris, saepius eas miraculi loco ostenderit. Imo quantam de eruditione eius spem concepisset; argumento illud erit, quod cum Erpenius ab eo postulâsset codices quosdam Arabicos, qui non alibi exstarent, quam in sacrorum, archivis, describi illos in eius gratiam iusserit, primaque occasione se receperit missurum. Quale nihil ab rege Muhamedico, impetrare homo Christianus potuisset, nisi qui eruditione eximiâ istis etiam terris maximam concitasset admirationem sui. Accedit illud, quod eiusdem potentissimi regis orator eo curas ac cogitationes suas referebat, ut in negotiis regiis Erpenio consiliorum socio, atque adiutore, uteretur. Sed remotus adeo a gloriae cupiditate animus Erpenii erat, ut hoc honoris modeste recusaret. Nec propterea legatus eum humanissimis orare literis destitit, ut paucis saltem diebus Hagae sibi frui illo liceret. Nihil enim animo suo dulcius fore aiebat, quam ut per eum ad Regem suum doctrina rediret auctior. Quin tanti se facere illum, ut cuncta Belgicae ornamenta minoris duceret. Atque ut potestas coram compellandi data fuit, feliciorem sibi negavit his in oris diem illuxisse.

Sed ab exteris regibus, eorumque legatis, domum


page 157, image: s203

revertamur: ac quanti eius eruditionem et prudentiam Belgicae nostrae proceres fecerint, videamus. Ineunte vere anni CDC DC CXX. ex decreto illustrium foederatae Belgicae Ordinum, et incliti Arausionensium principis, ab Nobiliss. et Ampliss. Academiae Curatoribus in Galliam missus fuit. Negotii autem hoc ei datum erat, ut, quia magni nominis Theologi augere hanc Academiam decretum haberent, eo animum, et Petri Molinaei, et Andreae Riveri, tentaret. At qua ille tum prudentiâ! quâ fide! quâ industri^ase gessit! Attamen licet cumulatissime satisfaceret proceribus nostris: nihil aliud tamen effecit, quam ut Ecclesiis Gallicis iucundam relinqueret memoriam sui. Illustres vero Belgicae nostrae Ordines, qui exploratissimum haberent, praeclare Erpenium munere suo perfunctum esse; eundem imprimis idoneum putarunt, qui anno proximo, tum Riveri animum, amore et Bataviae, et Theologicae professionis, vehementius incenderet: tum eos flecteret, qui magna animi contentione hoc egissent, ut ne permitteretur Galliam suam his terris permutare eum vitum, quem omnium iudicio constaret, et religionis controversias optime intelligere, et in doctoribus antiquis longe esse versatissimum, et plurimum ob summam prudentiam habere auctoritatis, nec minus eloquentia valere. Ne quid auribus cuiusquam dare videar, sane negotii huius difficultatem aestimare vel ex colicet, quod Erpenius propterea semestri integro in Galliis fuerit commoratus. Quanta autem cum prudentia tum itetum se gessit! Qua morum sua vitate conciliavit sibi omnium animos! qua Suada, cumin Senatu ecclesiastico, tum in Synodo Pictaviensi, oravit saepius! Itaque, quod fieri posse nemo putabat, cunctorum tandem animos flexit, ac vicit: satisque apparuit, virum esse, qui sapientia sua summis se parirer, atque infimis, gratum redderet acceptumque. Quid testimoniis pluribus opus? Illustrissima mater Trimuliana, filiusque eius, potentissimus Thuarii dux, cum tantum viri usum ac prudentiam perspicerent; elogio eum hoc decorarunt: in eo se comperisse locum non habere, quod vulgo dici solet; homines linguarum studiis additos parum videri rerum intelligentes, vel agendi peritos.

Quod si in exponendis iis, quae ad iter hoc publico nomine susceptum, pertinent, miscere etiam liceat privata praeteriri non debet, ut Lutetiae, superiori quidem aestate amicitiam inierit? altera vero hac profectione, initam firmarit, cum duobus e Libano Maronitis, Gabriele Sionita, et Ioanne


page 158, image: s204

Hestonita; doctoribus Theologiae, et regiis Arabicae linguae Professoribus in Academia Parsiensi: quibus et, vere novo in Galliam iterum tendens, elementa linguae Arabicae consecrarat. Lutetia vero cum clarissimo Rivero Sedanum concessit. Ubi ab illustrissimo duce Bulonio, ea vultus serenitate, ea comitate, exceptus fuit, ut non obscuris appareret indicis, quanti virtutem, atque eruditionem Erpenii, aestimaret, aestimaret princeps, si quis alius, prudentissimus. Postquam a Galliis rediit, potentissimi foederatae Belgicae proceres eo interprete uti solent in illis, quevae Asiae, atque Africae principes, literis suis commisissent. Qua in re operam his antea dare solet magnus Scaiger: ut omnes sciunt, qui familiariter tanto viro utebantur: atque eundem ad me perscribere memim ante hos viginti annos, et quod excurrit. Quam autem praeclara eo in negotio fuerit industria Erpenii nostri: non aliunde melius cognoscitur, quam quo dillustres Ordines, quincto abhinc die, cum Hagam evocatus in concilio eorum graviter disseruisset, decrevere literas, actaque omnia, quae ad negotia Muslimonorum pertinerent, fidei eius committere, ac posthac, quoties dementecorum disceptaretur, semonem cum eo iungere in concilio suo, ut eo certius dispicerent, quid Mussiminicae gentiresponderi oporteret. Quo sane quid honestius, ac gloriosius, Erpenio nostro contingere potuisset?

Sed fatis aliter erat visum, quam ut optimus vir felicitate ea in terris frueretur. Hei misero mihi! dicere sine lacrimis vix possum. Sed quoniam, pro instituto nostro, satis mihi egisse videor de ceteris si quorum forte ad aures nondum extremus ille vitae actus pervenit, non patiar eos rem tantam ignorare.

Quatriduum est, ut iam orsus eram dicere, quod in illustri illo consessu de maximi momenti rebus loqueretur: interque alia gravissimas adducebat causas, cur expediret Reip. nostrae, ut a Marocensi rege vir exposceretur Arabice doctissimus: ac, ne videretur isto sibi solum consultum ire velle, eum se de suo aliturum recepit: nec enim sumptus se extimescere ullos, quos sustinere posset; dummodo inde utilitas non levis redundaret in Rem publicam. Huiusmodi dum ille in hoc Patrum concilio, maiori animi contentione verba facit, quam vires ferrent: nec antea admodum firmus, maiorem etiam persentiscere languorem coepit, usque adeo ut considendi veniam postularet.

Ut vero in hospitium venit (quod veteri praeceptori suo Iacobus Golius non alibi, quam apud optimum, et humanissimum parentem suum, Theodorum Golium, Feudorum comitatus Hollandici actuarium, esse passus erat) magis etiam manifesta mor


page 159, image: s205

indicia se ostenderunt. Eodemque die Hagam venit praeclarum coniugum par, Adrianus Datselarius, et Ioanna Erpenia, nostri soror: qui frustra Lugduni pridie Erpenium quaesi verant. Ut tam caras animas Erpenius conspexit, recreari paullum primum est visus; Deoque gratias egit, quod opportune adeo utrumque ad se misisset. Atque hi reliquo diei, et nocte poxima, assidui apud Erpenium fuere cunctaque ei praestitere officia quae tam arcta necessitudo, amorque tantus, requirebat. Interim in horas morbus aggravescere. Quare postero die, auctore etiam Screvelio, medico clarissimo, Leidam se deferri iubet. Sed de uxore sollicitus, partui tam propingua, quae ad subitum aegri adeo mariti conspectum animo nimium turbatum iri videbatur: Datselarium suum ad affinem alterum Backerium praemittit: ut huius prudentiâ animus ad fortiter eum casum ferendum paullatim praeparetur. In cymbam postea defertur. In eandem descendunt soror, et Golius, tristes admodum, sed, quantum poterant, summum premebant dolorem. Noster interea magno animo, perpetuoque in Deum desixo, vim morbi saevientem ferebat.In urbem ut ventum, cum iam praeter Academiam veheretur, paullo altius iussit imum attolli velum: oculisque acrius cum in locum intentis, in verba haec, quae Sorori, Golioque cor pene findebant, in tria, inquam, verba ista erupit; Vale Academia, in quâ voluptate eâ hactenus vixi: amplius te non videbo.

Ut vero eum domi lectulus suus recepit, continuis se precibus commendabat Deo: delictorumveniam supplicibus poscebat votis: magna animi demissione familiam se ducere aiebat inter miseros peccatores: quique pro vitae huius modulo inculpate vitam transegerat, de integritate sua verbum audire nullum sustinebat. Neque ibat insicias, si ita Deo fuisset visum, libenterin hoc terreno se tabenaculo commoraturum aliquantisper fuisse; sed non tam vitae suae amore, quam adflictissimae uxoris causa, et dulcium liberûm: satis enim iam diu sibi vixisse: imo pertaesum esse humanae vanitatis, et saeculi inquinatissimi. Haec ille effatus, prasente praestantissimo Hieron. Backerio; qui licet ex medicis bonis fidisque (ii, Ioannes Werchorstius, et Henricus Florentius, erant) pestilentia confractum esse Erpenium, satis sciret: nullo tamen vel suo, vel suorem periculo dimoveri potuit, quo minus officiis omnibus affinis cari perfungeretur. Coram quoque aderat doctissimus Iacob. Golius, qui contagionis metu amoro, ex ore dilecti praeceptoris, quid de imperfectis operibus suis sieri vellet, excepit, neque officii quicquâ omisit, quod parenti suo praestare quisquam potuisset. Nec Fraudand aude sua Thom. Perier. in Gallica~o utroque itinere ab Erp. quondam adscitus, et octe~nio integro eius institut. maiorique ex parte


page 160, image: s206

tecto etiam usus; qui tam bene meritum virum in extremis sibi deferendum minime putavit: sed diu noctuque ad extremum usque vitae habitum adfuit, fidelique opera iuvit. Et quo satis ego digner elogio clarissimum, doctrinaque praecellentem virum, et, quod caput est, fidum in domo Dei servum, Ludovicum de Dieu? qui cum nec adfinis, nec discipuli nomine, obstringeretur: non tamen in hac lue eximiam Christiani gregis ovem pii sanctique alloquii expertem esse sivit. Eo interrogante de valetudine, responsum Erpenius dedit, fortise animo esse, ac paratissimum commigrare ad Patrem suum caelestem. Confessionem etiam edidit fidei suae, brevem illam sed pondere rerum subnixam. Postea in haec se effudit verba, Nolo. Deus, operibus meis comparere coram tribunali tuo. Tradidisti filium tuum in mortem, qui sanguine suo me abluit ab omnibus peccatis. Huic uni innitar. Ille bonum opus persiciet, quod capit. Et iam per tabulatum hoc obiectum, per elementa omnia, atque adspectabile hoc caelum, montis oculu transcendens, gaudium video in caelis mihi praeparatum: fide quidem debili, attamen vera fide! quam tu, ô Domine, neutisquam vepudiabis. Unum peto, ne cunctare, Domine. Gaudium, quod mihi apud te paratum, ne differ. Domine. Post preces eas praesentibus valedixit, et salutari voluit amicos omnes. Paullo post pia et sancta illa anima exspiravit.

O mortem illi quidem prosperam ac felicem: sedomnibus nobis tristem atque acerbam! Quid nunc animi esse putemus optimae viduae, Iacobae Buyesiae? qua cum ille octennium sine querela iucundissime vixit: ex qua totliberos tulit: quam etiam reliquit partui adeo vicinam, ut magis vix possit. Quid item animi nunc verendo seni, Gerardo Erpenio; qui unicum, quem habuit, filium, ornamentum suum, et senectutis columen, amisit? Quid praesenti hîc eius affini Hieronymo Backerio, peregrinationis Anglicae ac Gallicae in adolescentia comiti, exinde amicorum principi, tandem affini coniunctissimo, qui eum fratris loco colebat, nec quicquam corde clausum habebat, quin ei aperiret.

Sed non est hoc domesticum duntaxat vulnus. Lugent eum eruditi omnes, quorum cumque aures tristis ille nuntius hactenus perculit. Ante alios Serenissimi Suecorum regis Foederatam ad Belgicam Orator, Ianus Rutgersius: vir nobilisimus, et clarus tot legationibus ad reges, principes, res publicas? sed, ut ego quidem censeo, longe illustrior doctrinarum


page 161, image: s207

studiis, semperque victuris ingenii monumentis. Quam autem ille consternabatur nuntio de obitu amici summi, ac popularis sui, Erpenii! quantopere deplorabat infelicitatem communis patriae, quae tam cito amitteret solem, in cocidente quidem nostro orientem; sed qui orientis linguis omnes nihilominus orbis plagas illustraret. Alios etiam non paucos possim referre; eosque et eruditione et dignitate illustres. Sed post eum virum, qui multorum instar est, venire malo ad principes Bataviae nostrae coetus. Maeret enim Erpenium senatorius utriusque curiae ordo: cui rei testis idoneus esse potest amplissimus et clarissimus Vir, Nicolaus Cromhontius, sacri Senatus praeses: qui et ipse Erpenium suum, non, ut amicum modo, luget, sed etiam, ut amicissimi quondam collegae sui Buyesii generum dignissimum. Maerent quoque interpretem suum requirunt, praepotentes Ordines, non Hollandiae modo; sed totius foederatae Belgicae: ac cum iis princeps Arausionensis, pater patriae, domusque Nassovia universa. Lugebunt quoque reges, ac principes exteri; qui, quanti eum fecerint, satis antea perspeximus. Lugebunt Academiae Christianae, et quicquid uspiam Musas colit: unoque ore fatebuntur, obiisse virum in literarum studiis, ac potissimum iis, quas saepe diximus, linguis, nulli secundam; cuique lubens hanc eruditionis palmam Europa tribuat universa.

Quod si eius viri mortem orbis maerebit Christianus: quanto aequius luget Belgica foederata? Et propter quem in luctu Belgica haec versatur; quanto fas magis Bataviam eum dolere! Ac ob cuius obitum in maerore est Batavia; quantam inde aegritudinem percipere credamus Academiam hanc, cuius ille fulgentissimum iubar erat? Quantopere igitur dolere nunc putemus nobilissimos et amplissimos Academiae huius Curatores, et praestantissimos Urbis Consules! Quantopere etiam Senatum Academiae huius, et quisquis eam, vel docendo, vel docendo, vel scribendo, illustrat! Quantopere denique omnes illos, qui ex nobili hac et florentissima uventute, Orientis linguas ab eius ore hauriebant! Nempe non amicum modo optimum, sed praeterea, alii collegam coniunctissimum, aliidocotorem eximium desideramus: quorum singula de meprofiteor. Nostri igitur, quotquot Academiam hanc incolimus, ista imprimis iactura est. Nos, nos, inquam, propius iste dolor tangit. Nobis enim coram licebar


page 162, image: s208

frui excellenti eius doctrinâ, et prudentiâ singulari. Nobis etiam interiores eius virtutes familiarius perspicere datum fuit: qui eum virum cognovimus, pietate praestantem; omnibus aequum; nulli invidentem; quoties invidia lacessere inciperet, semper benefaciendo facile exsuperantem; a fastu alienum; moribus non gravem minus, quam suavem; denique amicos in omnes officiosissimum, ita ut totum se iis consecraret.

Quamquam vero ferrei pectoris sit, istis non plurimum moveri: ne tamen nimium indulgeamus dolori nostro: nec committamus, ut nihil esse discriminis videatur internos, qui de populo Dei sumus, et caecas nationes. Quid enim? Eiulemus? Hoc gentilium est: imo praeficarum. Christiana est hostia, quam extulimus. Desteamus saltem? At ne in Homero quidem laudavero, quod Archivorum lacrimis arenam terramque inigatam dicat. Sed poeticam ille secutus est voluptatem. Nos autem convenit divinae acquiescere voluntati. Praesertim cum sciamus, eum lacrimis esse superiorem: ut qui traslatus sit in excelsa caelorum templa: ubi non dolor, aut timor; sed perpetua lux, perpetua est Serenitas. Fulget enim semper claritas Dei, et lux eius, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. An lugeamus nobis ereptum? Atqui non magis ereptus est nobis, quam orbis periculis. Quot enim vitiis mundus hic obsitus est! quot vinculis tentationum constrictus! In quo, quanto diutius sumus, tanto maiore peccatorum sarcinâ oneramur. At ille bonum certamen certavit, consummavit cursum, fidem servavit. Doleamus relinqui lectissimam coniugem, cum parvulis liberis; parentem eius, optimum senem; almam etiam matrem Academiam? Reliquit ille quidem uxorem, et suo Christo; qui cum sollicite adeo viduas, et pupillos, commendet nobis in verbo suo, ipse eos gratiâ suâ non deseret. Reliquit grandae vum patrem. Sed praeivit ei ad aptrem suum caelestem: quo et praeclarus senex viam adfectat. Reliquit matrem Academiam: sed debito suo fraudare non potuit terram, communem nostri omnium matrem. Imo nec minus fortasse Academiae gaudendum, quod hactenus eximium illud ornamentum habuerit; quam dolendum, quod amiserit. Sed enim breve fuit spatium illud, quod licuit eo frui. Breve, fareor, quidem; sed quicquid eius divinitus concessum fuit: Deo ille omne hoc, et publico impendit. Poetae laudantur, qui, satiatis necdum


page 163, image: s209

auditoribus, fabulam absolvunt. Et infelicem putabimus, qui sic vitae hoc curriculum decurrit, ut senibus iuxta ac iuvenibus, desideratus discedat? Et quantillum hoc, si longiore vitâ dignatus sit in caelis! Quid enim haec vita est, tot molesstiarum plena? Quare simus, ut servi sapientes in domo Dei. Quia servi sumus, necesse ducamusremanere, donec Dominus vocet. Quia sapientes esse debemus, exoptemus, quod lucro est. Lucro autem sanctis est mori. Nam simul ac corpus resolvitur, animus absolvitur: nec aliter coniungi possumus cum Christo. Hoc nunc consecutus ille est, quem tantopere lugemus. Nos igiter ne sortem illius doleamus; sed potius nostram. Si aegrê est nobis, quod pro tantis virtutibus, ac meritis, non melius ei fuit in terris: affectu hoc nostro suppleamus. Imago eius semper oculis obversetur. Pietas semper, et merita, in animis vivant: perseverent in lingua. Hac nos accinamus ei, hac posteritas omnis, quod Harmodio, in scoliis solet, NEQUAQUAM MORTUUS EST. Ante omnia autem viri excelsans virtutem imitemur: ad hanc nos per omnem vitam componamus: ut simul ac Deo visum erit, nos quoque evocare ex misera hac vita, exemplo eius hostiae, cuius nos corpus extulimus hodie, cuius animam Christus acceptavit, et obtulit Patri nosmet quoque gratam Christo hostiam offeramus.

DIXI.

IN OBITUM. Viri Clarissimi THOMAE ERPENII, Orientalium literarum in Academia Lugdunensi Instauratoris incomparabilis.

Omnia dum Leidae Phoebus concedit, habebat
Quas habuit Graius, quasque Latinus, opes,
Intulit Erpenius Musas oriente petitas,
Haec deerac Batavis gloria sola meis.


page 164, image: s210

Sublato Deomino patrias rediere sub oras,
Et fugit Batavos gloria tanta meos.
O Lugdunensis data cui tutela Minervae est,
Et vatum vates diceris esse pater,
Hesperias saltem, Phoebe, ô defende Camenas,
Iam victi spolium mors Orientis habet.

IOANNES RUTGERSTUS.

Qui primum e tenebris orientem adducere solem
Coepisti in Batavos, ô decus Omne tuis,
Tene etiam suprema dies fatalibus umbris
Addidit? et mores nil potuere tui?
Nil niveus candor, nil sancta modestia, nil meus,
Qui caeli in terris incola semper eras?
Tot iam annos mensesque tuo pendemus ab ore,
Seu totum hoc ratio, seu fuit acer amor:
Acer et insolitus, qui me tibi iunxerat uni,
Saepe etiam passus vix meminisse mei est.
Tu graiorum adytis immensum et inertibus umbris
Iussistia ad portus flectere vela tuos.
Et nunc in medio luctantem gurgite pinum
Deseris. heu fati lex imimica mei!
At saltem pressissem oculos in morte natantes,
Hausissemque animâ deficiente tuam!
Tot saltem excelsas fixissem pectore voces,
Quot frustra effudis iam moriturus olor!
Quin etiam nomenque meum morientis in ore
Praestitit, et totus tum quoque noster eras.
Vita aliis erepta sua est. nos odimus omnem:
Et pulchrum est Phoebo non oriente mori.

DANIEL HEINSIUS.

TUMULUS.

Cui mixtâ casiâque balsamoque,
Arsurâ struitur rogus papyro?
Erpeni, tibi, namque tu solebas
Has messes Arabum, piamque myrrham,
Sacris colligere et reponere urnis;
Magno iudicio, labore multo.
Hac fini, nisi sallor; ut locatus
Porrectis pedibus, forasque versis


page 165, image: s211

His odoribus hinc abire posses.
Raris exsequiis et apparatu
Certe dignus eras: fuitque sanctae
Vitae odor bonus usque et usque; cur non
Odores quoque fata consequantur!

PETRUS SCRIVERIUS

SCRIPTA.

Annotationes in Lexicon Arabicum Franc. Raphelengii: Lugd. Batav. 1613. in 4.

Grammatica Arabica: ibid. 1613. Amsterod. 1636. 1656. in 4.

Proverbia Arabica cum interpretatione et scholiis: ibid. 1614. in 4. 1623. in 8.

Locmanni Sapientis fabulae et selecta quaedam Arabum Adagia, cum interpretatione Latina et notis: Lugd. Bat. 1615. et Amsterod. 1636. 1656. in 4.

Grammatica Giarumia, et libellus de centum vocibus regentibus, cum versione Latina et com~entariis: ibid 1617. 1636. in 4.

Novum Domini nostri Iesu Christi Testamentum Arabicum: ibid. 1615. in 4.

Historia Iosephi Patriarchae ex Alcorano Arabice, cum triplici versione et notis: ibid. 1617. in 4.

Canones de literatura EVI apud Arabes natura et permutatione: ibid 1618. in 4.

Rudimenta linguae Arabicae; item Praxis Grammatica et consilium de studio Arabico feliciter instituendo: ibid. 1620, 1628. in 8. Paris. 1638. in 8.

Versio et Notae ad Arabicam Paraphrasin in Evangelium Iohannis: Rostoch. 1629.

Grammatica Ebraea generalis: Amsterod 1621. Genevae 1627. Lugd. Batav. 1659. in 8.

Orationestres, de linguarum Ebraeae atque Arabicae dignitate: Lugd Bat. 1621. in 4. et 12.

Pentateuchus Mosis Arabice: ibid. 1622. in 4.


page 166, image: s212

Histoira Saracenica, inde a Mahomete Pseudopropheta, ad initium usque Imperii Turcici, quâ res gestae 58. Imperatorum Machometicorum per 700. fere annos breviter narrantur, Arabice, cum versione Latina, notis, tabulis Geographicis et Genealogicis: ibid. 1622. 1625. in fol. Eadem historia Latina tantum cum notis, et rursus Arabice tantum ibid. 1625. in 4.

Psalmi Davidis Syriace: ibid. 1625.

Arcanum punctationis revelatum, sive de punctorum Hebraicorum Antiquitate libri duo: ibid. 1624. in 4.

Grammatica Chaldaea et Syra: Amsterod. 1628. Lugd. Bat. 1659. in 8.

De Peregrinatione Gallica utiliter instituenda Tractatus: Lugd. Barav 1631. in 12.

Praecepta delingua Graecorum communi: ibid. 1662. in 8.


page 167, image: s213