07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 381, image: s427

PROGRAMMA In funere Viri Clarissimi MARTINI TROSTII, Orientalium Linguarum in Academia VVittenbergensi Professoris publici, Propositum â RECTORE ACADEMIAE WITTEBERGENSIS,

NOn satis erat bellorum grandine ac tempestates tam contumaci saevitiâ pugnare in literas, et undiquaque turbare ac impedire sapientiae studia hactenus; restabat et illud scilicet, ut populariterruentes morbi incumberent, et eos non tantum aut perterrefacerent aut tollerent, qui in iis discendis ponerentoperam; verum et his quasi manum inicerent, qui tradere ac docere prae multis aliis possent. Nam quem Magistrum, quem Praeceptorem Iuventus nostra in Viro Clarissimo. MARTINO TROSTIO, quod decus et omamentum Academia, nudius tertius, cum obiret diem, amisit? Qui maximo animo, et indefesso studio Ebraeam et reliquas Orientis linguas ita ab ipsae adolescentiâ tractavit usque, ut eam cognitionem doctrinamque sibi paraverit, quae quam paucissimos aequales, vix quemquam autem superiorem habere videretur. Quo accedebat singularis sollertia dexteritasque, et quoddam quasi peculiare artificium docendi, quo tam multi et hîc, et alibi, non modo celeriter, sed et egregie, et cum admiratione multorum in eo genere sub eo profecerunt. Fuit haec Academiae


page 382, image: s428

nostrae peculiaris quasi felicitas, quod inter tantas ruinas et pereuntis patriae naufragia, ersi tenita confusaque nonnihil, inviolata tamen invictaque servatit decus, et omnes truculenti Martis insultus petitienesque singulati Dei ope ac providentia exierit, hactenus ac declinarit: Sed si hic turbograssari latius, atque in ipsa capita quasi saevire pergat, quid povo de Academia nostrâ, quid de studiis sapientiae et literis ad pristinam gloriam restituendis licebit sperare? Quamdiu duces prudentes acfortes non desiciunt, tamdiu de iumma rerum desperandum non est, urcunqueillae concussae atque afflictae fuerint: sed cum iam fusae aut dissipatae copiae sunt, et nemo praetereasuperest, qui dare exercitui caput, bellumque administrare vere queat, frustra omnis contatus est, et quicquid suscipitur deinceps, ad interitum vergit. Quam ob causam Epaminondas, virtute et rebus gestis maximus vir, cum accepto mortifero vulnere in Manunensi praelio Diophantum arcesseret; cui partes suas traderet, audiroque, hunc periisse, celeriter Iolaisdem evocari iuberet, atque intelligens, et eum ipsum occubuisse pugnantem, suis auctorfuit, ut ilico controversias belli componerent, et qualemcumque possent, facerent pacem. Ac Deus quidem omen prohibeat, sed utinam non et nobis cum ruditate ac barbarie, contra quos hostres pugnamus hactenus, paciscendum sit, si TROSTIIS, si aliis, qui eruditione atque ingenio cumprimis excellunt interceptis, ad eos resredeat, qui impares longe, et minus Instructi ab iis rebus, quae acquiruntur ad literarum gloriam et dignitatem adversus inscitiam et imperitiam afferendam. Quo magis fatigandus precibus Deus est, non modo ut cohibeat bellorum furorem, sed ut fluentis morbi impotentiae etiam frenum imponat, ne plane intercidant literae ac artes bonae, sine quibus neque servari Res publica, nec his tristissimis bellis finis potest imponi. Verissime enim a Prudentissimo Scriptore proditum est: in turbas atque discor dias pessimo cuique plurima vis: pax et quies bonis artibus indigent. Nuncquae de TROSTIO exponenda pro more sunt, exsequemur. Quam necessitatem utinam licuisset deprecari! Sed quoni am id fatum nostrum est, idque haud potest corrigi; non detrectare oportet, quod temporis huius rario nobis imponit. Natus itaque noster Huxariae, quod oppidum Wastphaliae ad Visurgin est, d. 11. Novembr. anni M DC LXXXIIX. Patre IOHANNE, Rectore primum Scholae moxeius Ecclesiae Pastore, viro gravi et erudito. Sub cuius auspiciis domi atque in Scholâ Patriâ cum diligenter esset imbutus


page 383, image: s429

literis, et prout erat ingenio acri ac discendi perquam cupido, egregios profectus in iis fecisset artibus, quibus ad sapientiae studia paramur, in nostram Academiam venit, eo a parentibus optimis amandatus. Ubi cum paulo post notitiam Viri Clarissimi LAURENTII FABRICII SS. et Oriental. Linguarum Professoris P. sibi comparasset, et alii quoque essent, qui eius industriam ardoremque accen derent exemplo, primo amareid literarum genus, deinde vero paulo impensius ac diligentius, quam ab aliis vulgo solet, excolere cepit. Praecipue cum et propriâ destinatione animi, et patris optimi voluntate iam olim SS. Theologiae studio se addixisset. Quam profecto non satis feliciter tractari existimabat sine peritiâ illarum linguarum, quibus ipsa Dei et Propherarum sancta oracula concepta sunt, unde omnis vis atque auctoritas eius unice pendet. Hoc nomine cum multis et non exigui nominis viris industriam ac eruditionem suam probasset, magnamque dese excitasset spem, factum est, ut inter Benesici arios Serenissimi Electoris, quos et Stipendiarios vocant, asscriberetur. Postea vero cum Cothenis ab Illustrissimis Celsissimisque et Saxoniae et Anhaltinorum Principibus tractaretur de novâ et commodiore ratione docendi tradendique literas instituenda, eo vocatus Serenissimi Electoris veniâ concessit, Ebreasque literas docerecepit, eo successu, ut multum laudis non modo abstulerit, sed et ipsos Celsissimos Principes sibi mirum in modum adiunxerit ac conciliarit. Ea occasione factum est, ut uxorem duceret, ANNAM SOPHIAM, Am plissimi et consultissimi Viri CONRADI LEMNER Saltzensis Rei pub. Syndici filiam. Quam eo ipso die superioribus annis amisit, qui ad omnem aetatem victoriâ Lipsiensis proelii memorabilis est. Dimissus clementer a Principibus, quibus operam suam addixerat, tandem helmestadium profectus est, ut public ce ibi Orientales literas profiteretur. Postea vero cum a cruento Marte praefligatae inde atque exactae bonae Musae essent; primo Brunsvvigae ad tempus aliquod commoratus est, quo et plures alii Professorum confugerant: deinde in Daniam transportavit familiam, atque in Regiâ Soraviensi Academiâ publica auctoritate eas ipsas partes in se suscepit, quas Helmstadii in Academiâ Iuliâ administraverat. Sed co fato natus erat, quod nusquam ipsum quiescere, et stabiles sedes figere, concederet. Itaque cum co usque processisset bellorum rabies, ut ipsum septentrionalem Oceanum transnavigatura videretur, et tacitos stimulos amor patriae subinde sub pectore verteret, imperatâ vocatione munoris,


page 384, image: s430

Rostochium, ac inde tandem in nostram Academiam concessit: primoque Ebraeas lireras extra ordinem Professorum receptus docere acprofiteri publice magno non solum applausu, sed fructu corum, qui ipsium sectarentur, cepit. Ita quidem, ut simul et domi suae, ac privatim multos assidue informaret ac institueret, eâ fide ac diligentiâ, ut non pauci admirarentur, quomodo auttam fcliciter proficere tam brevi tempori ii, qui seseipsi tradidissent, aut ipse magistertor laboribus molestiisque, quae inter has partes ipsi obeundae erant, par esse durareque illas posset. Sed nihil molestum ei ac durum omnino est, qui se totum utilitati publicae dedit. Nec est, quod non ignea mens, qualis in nostro fuit, ac indefessum studium vincat ac superet. Quâ ratione quantum subduxit annis vitae tantum ad aeternitatem ac immbrtalitatem nominis sibi adiunxit. Quaeilla vita est, quam maximae quaeque mentes potissimum appetunt, atque in eâ se spirars praecipue putant. Cum silium natu maximum, quem propter ingenii bonitatem et summam illam spem, quam praebuerat dese, impense et plus, quam dici potest, amabat, amisisset non ita pridem, id maeroris et desiderii ipsum cepit, quantum solet illorum esse, qui quam maxime sanguinem suum lugent. Quae res uti mirisice turbare animum atque conficere; ita et corporis robur non leviter sane affligere consuevit atque attenuare. Quod plerumque se ita habet, prout comparatus animus noster est. Ita igitur factum est, ut facilius cesserit morbo, qui nunc grassatur maxime, vitamque finierit nudius tertius sub XII. metidianam, proquâ servandâ excellentissimorum Medicorum ingenia ac opes tantopere hactenus laboraverant. Liberos omnino quinque genuit: sed tres reliquit orphanos: filiolum sibicognominem, quatuor annos natum, et duas filias: quarum altera pucritiae fines nondum egressa satis est, altera adolescentiam vix cepit attingere, Itaque vix satis sentiunt orbitatem suam, ac eam ob causam commiseratione bonorum magis digni sunt. Ceteros casus Viri, ac fata, et quibuscumque rebus aut habendus felix, aut calamito sus statuendus est, commemorari breviter non possunt, quod hoc in loco praecipue studendum. Sed pietas in matrem decrepitam, et periniquitatem temporum eiectam fortunis omnibus, quas pater reliquerat, dissimulanda non est. Cuius inopiam ac fessam aetatem (quam ob causam et huc deportari non potui) factis quot annis non paucis sumptibus, sustentavit. Quod licet in nonnullas


page 385, image: s431

angustias eius coniceret res (ut est nostrorum temporum ratio, cum eadem pene omnium sors est) tamen potius existimabat, si ipse cum difficultate aliquâ conflictaretur, quam necessariis vitae praesidiis destitueretur, cui ipse deberet vitam. Vos nunc monemus, ut Viri Clarissimi exsequias ita celebretis quemadmodum postulat existimatio et virtus hominis, illaque immensa merita, quibus, quamdiu cum viveret, et plurimos vestrûm, et omne Orientalium literarum nomen sibi obstringere et devincire arctissime semper laboravit. Qui efferetur ad H. I. postea ex Collegio D. AUGUSTI, et contione funebri habitâ in coemiterio suburbano sepelietur, cum interim memoria eius et nomen nobiscum semper versabitur, atque in literarum aeternitate perpetuo durabit. PP. DOMINICA PALMARUM anno recuperatae gratiae M DCC XXXVI.

SCRIPTA.

Concordantiae Chaldaicae, ex Danielis et Esaiae capitibus Chaldaico idiomate conscriptis collectae: Witteberg. 1617. in 4.

Lexicon Syriacum Novi Testamenti: Cothenis 1623. in 4.

Novum Test. Syriacum: ib. 1621. 1627. in 4.

Grammatica Ebraea, eademque universalis recognita et locupletata: Witteberg. 1632. 1637. in 4. cum Appendice Andreae Sennerti, sub titulo: Hypotyposis Harmonica linguarum Orientalium, Chaldaeae, Syrae, Arabicaeque, cum matre Ebraea: ib. 1643. 1653. in 4.

Tabulae in Grammaticam Hebraeam: ib. 1637. in 4.

Epistola D. Iohannis Apostoli Syriaco-Latina: Coîhen, 1632. in 4.

Disp. de Mutatione punctorum Ebraeorum generali etc.

FINIS.


page 386, image: s432