07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 234, image: s234

ANTONII THYSII ORATIO FUNEBRIS, IN OBITUM Viri Clarissimi et Pretstantissimi, DN. LAMBERTI BARLAEI, Graecarum Literarum Professoris longe dignissimi.

QUamquam, Auditores, ex luctuoso obitu Praestantissimi Viri Lamberti Barlaei, tam ingentem conceperim dolorem, ut nondum composita mente verba ipso initio deficiant, tamen iterum dicendi mihi incumbit necessitas, Utique pro tanti viri maximis meritis, quem, dum in vivis esset, summopere colui et suspexi, defuncto, ultimum pietatis officium recusare nec potui, nec debui. Neque vero vana in luctu hoc publico dicendi affectatio, verum et prolixa propinquorum petitio, auctoritas Amplissimi Senatus Academici, et familiaris, quae cum defuncto mihi intercessit, necessitudo, eo meimpulerunt, ut hanc Provinciam non difficulter susciperem. Quamquam vixdum mihi persuadere possum, illum mihi ereptum, cuius eruditionem, ingenium, candorem et sidem summopere semper admiratus sum: videor hie mihi praesentem tanti viri imaginem intueri, iucundissimos sermones conserere, denique omnia mihi turbata, confusa videntur; dum dextram porrigo, illius


page 235, image: s235

immota mea subito inhibetur, dum intueor, oculi fixi haerent, dum tacentem alloquor, prae nimio dolore obriguit mihi lingua, et parum esplanatis vocibus sermo praeruptus, ipsaque adeo mentis penetralia tremore quodam interclusi spiritus concutiuntur. Luctum hunc privatum auget et publicus. Patres Academiae summo cum maerore atrati funus prosecuti sunt, et damnum ingens in iactura tanti viri lugubribus questibus praedicarunt, ipsa demum haec cathedra luctum insolitum ostentat. Dum tantis malis mens mea fluctuat, Auditores, fluctuantem quoque neque bene compositam exspectate orationem. Sereno animo enitescit dictio: ubi tristitia dominatur, cogitationes impediuntur, denique non limpido spiritu sed tenebricoso supremum mentis obducitur domicilium. Tomultuario itaque genere loquendi succincte, Natales, vitam moresque desideratissimi Collegae proponam: vos autem, Auditores, ut exiguum audiendi spatium mihi aequis animis tribuatis, etiam atque etiam rogo. Natus est defunctus familia perantiqua et nobili, Patre Casparo de Baerle, Marte Anna Evervvynsia Anno M DC XCV. Bommelae Geldrorum, ubi in exiho turbulentis illis temporibus vitam honeste pater tolerabat. Nobilem esse Barlaeorum familiam publica monumenta satis superque evincunt, qui Antiquitus illustri Kesseliae familiae inserti ab arce Barlaea iuxta Ruremondam originem stirpis trahunt. Etsi autem non tam fumosae maiorum imagines, quam animus virtute praeditus nobilem faciat, maiorum tamen gloria posteris lumen est, qua ad virtutem capessendam accenduntur generosi spiritus. Verum in his praedicandis parcus ero, ut verba mea ipsius defuncti moribus et sublimi humilitati respondeant Nimirum qui genus laudat sunm, aliena laudat, virtuti incumbere soli, illa demum vera et stabilis est nobilitas. Qua illi ut plurimum destituuntur, qui immodici sunt in maiorum nobilitate praedicanda, vel ne quidem maiores nobiles habuerunt, verum cum in obscuro vitam transegerint, fortuna luxuriante in sublime evecti, ignobilem esse contumeliae et opprobrio ducunt. Plurimis nunc domina et regina rerum humanarum pecunia largitur genus et dignitatem, qui nonnumquam corruptis largitione indicibus aliena stemmata invadunt Longe alia fuit ratio defuncti nostri, qui cum vere nobilis esset, sublimi animo illa contemnebat, despiciebatque. Avus eius magno Erasmo non ignotus, et Pater


page 236, image: s236

Principi urbium Antverpiae ab Actis publicis fuere, spectatissimae inter cives suos existimationis. Invenio et patruos Virtute et eruditione nobiles, Melchiorem Barlaeum, ingeniosum Poetam, qui plurimis editis libris nomen suum latissime diffudit; Iacobum, quiredituum Ecclesiasticorum Antverpiae Quaestorem egit; Balthazarem, qui splendida affinitate nobilissimam Virginem, filiam Illustr. Viri Ioannis Werckii Antverpiensis, sibi matrimonio iunxit, qui, urbe occupata, Ordinum postmodum Zelandiae Syndicus et Consiliarius, Illustrissimis Legationibus ad Angliae, Daniaeque Reges difficilibus temporibus Remp multum adiuvit. Defunctus itaque noster Bommelae quidem primum spiritum hausit, sed revera Antverpia, urbium ocellus, ingeniorum mater, horreum quondam divitiarum illi patria fuit. Namque occupata urbe teligionis causa in alia loca Parens secesserat. Enimvero. ut notum est ex Historiarum monumentis, iam antea anno M DC LXXXV. pertinax et infensus hostis ponte Scaldi rapidissimo flumini iniecto urbem nobilissimam clauserat, et cum nullos accessus, nullam vim vel impressionem in muros faceret, per inediam et famem attrivit, cum durum victoriae genus meditaretur, nolle pugnare Quamvis autem eius naturae amnem, qui rapidissimo motu concitatur, claudi posse supra fidem humanam esset, vis tandem maior superavit. Ita satali necessitate Parens defuncti Vir eruditissimus Lugdunum Batavorum secessit, ubi iam tum Musae splendidissimum suum domicilium arcemque omnis eruditionis erexerant. Ibi summo humanitatis officio aedibus Iani Hauteni, qui huic orbi tum temporis erat a secretis, cum tota familia receptus fuit. Triennio hic exacto Bommelam honestis conditionibus evocatus secessit, atque ibi defunctus noster bonis auspiciis in lucem editus. Ubi aetas studiorum capax fuit, Pater Vir cordatissimus perspecta eius indole, literis statim humanioribus eum mancipavit. Quas tanto studio partim sub patre, partim sub Viro celeberrimo Io. Ger. Vossio Dordraci arripuit, ut incredibili industria exspectationem Parentis superatet. Academiae spatia ingressus laboribus immodicus non tantum dies, sed et noctium partem in studiis sibi vindicabst, et non semel oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detinuit. Generosi nimirum spiritus nullam moram patiuntur, et pertinaci opera, atque intenta et diligenti cura aspera quaeque studiorum perrumpunt, expugnant.


page 237, image: s237

Vigilando, agendo ad summa rerum fastigia pervenitur, atque adeo ipse animus nutritur, accenditur, et igneum fervorem concipit: contra ubi quis se socordiae atque ignaviae dederit, animus marcescit, spiritumque obtundit torpida quaedam remissio. Sicuti enim exercitatione corpus roboratur, nimia quies noxia, viscera obstruit, venas putrido sanguine implet, ita ingenii quoque exercitatio animum alit, cogitationes fovet: nimia quies rubigine laedit, imo nihil agendo male agere docet. Defuncto itaque nostro in literato negotio summa semper fuit voluptas, et numquam otio ita se dedit, ut non ad negotium respiceret. Continua itaque industria, atque ingenio admodum capaci, facile omnes aequales in linguae Latinae et Graecae cognitione superavit, atque adeo in hoc sanctissimo Palladis sacrario summis prae stantissimisque Viris, quorum hic semper ingens copia fuit, non tantum innotuit, verum admodum carus acoeptusque fuit. Praecipue Viri Incomparabiles Io. Polyander, Daniel Heinsius et Ioannes Gerardus Vossius, eruditionem in illa aetate, morum modestiam et candorem summo in pretio habuerunt. Nimirum praeclara ingenia diu latere nequeunt. Sicut ignis, qui circumseptus fumo est, subito erumpit, aureumque illud iubat extollit; ita quibus virtutis eruditionisque aestus in praecordiis concaluit, etiam invidia spcctante, ad celebritatem nominis magis currunt, quam properant. Noverat autem cordatissimus adolescens sine Graecae Latinaeque linguae intima cognitione artes omnes et scientias in obscuro latere. Nimirum cum in terris ante aliquot saecula omnia barbaries occupasset, literarum peritia sapientiae imo et religionis iterum viam aperuit, et subito omnes artes et scientiae admirabile cepere incrementum. Nullum magnum ingenium excelluit, quod in literarum praesidiis fundamentum suae eruditionis non posuit. Nunc. proh tempora et mores! rerum bonarum fastidio plerique torpent, et in praecipitia studiorum aguntur, unde postmodum pedem referre nequeunt. Fatuum est Argonautarum velle navem gubernare, qui ne quidem cymbam possis. Praecipue autem noster in Graecis ita animum exercuit, utintima quaeque penctraret. Plurimi sententiam unam aut alteram graece lectitare norunt, verum genium linguae penetrare, de stylo uniuscuiusque auctoris iudicare posse, paucorum hominum est, et qui in


page 238, image: s238

legendis Graecis auctoribus aetatem triverunt. Itaque cum iugi et continua diligentia omnes Graecos Poetas sapientiae primos magistros, probatissimosque auctores lectitasset exactum quoque de iis iudicium ferre potuit. Imprimis tamen Principe omnium Poetatum Homero capiebatur, cuius admirabile ingenium, eruditionem, facundiam qui se percipere putat, nae ille in telligendo nohil intelligit. Afflatu quodam caelesti imbutum hunc Poetam, omnium scientiarum Patrem, et iuxta Platonem vitae magistrum fuisse nemo eruditorum dubitat. Hunc adeo familiarem Defunctus noster habuit, ut nbique circumtulisse propinqui et familiares testentur. Et hic estille Poeta, de cuius Patria septem inter se Asiae civitates certrunt, quem Alexander eriam pulvinaribus subiecit, et cum aliquando accurrentem cerneret tabellarium, qui res laetas afferre videbatur, Ecquid, inquit, nuntias mihi Homerum revixisse? Neque vero in Graecis Latinisque literis tantum se exercuit, sed ita quoque Philosophiae se addixit, ut teneret ex sapientia modum. A Scholast???cis tricis et aenigmatibus, quae neipse quidem solvere posset Oedipus, mirum in modum abhotruit. Sicuti aegrorum sunt turbulenta somnis, confusae imagines, ita aestuantis cerebri haec sunt deliria. Noster autem masculam illam, vegetam, floridam secutus est Philosophiam, quae ex divini ingenii viris Platone, Aristotele, atque eorundem antiquis interpretibus hauritur. Non fuit illi in studiis festinatio praeceps et inconsulta, cum omnia non properantibus rectius procedant. Postmodum ad Hebraicam linguam, in qua non contemnendum progressum fecit, et Theologiam animum appulit: quae uti omnium scientiarum Princeps est, et limpidissimifontis instar nihil terrenum atque turbulentum habet, ita mentis sanctimoniam requirit, Religiosus autem sanctissimusque animus, qui optimus et pulcherrimus Dei cultus, Defuncto semper adfuit, Neque enim hoc tantum Theologi esse credebat, arcana Dei immortalis mysteria perscrutati, verum pura, integra, incorrupta mente et voce supremum illud et purissimum numen venerari, virtutem sine fuco sectari, vitiis sempiternum odium indicere, denique virum bonum esse, quod nomen multis offidiis magnisque laudibus continetur. Neque enim angustis finibus circumscripta est innocentia. Ita Theologicis imbutus praeceptis, animo probo, religioso, ministerio tandem se addixit sacro, Anno huius saeculi XVIII.


page 239, image: s239

Illustri Nobilissimoque Domino de Langeracq, Foederatorum Procerum ad Christianissimum Galliarum Regem Legato a sacris contionibus fuit. Qui tanto ardore illum non dilexit tantum verum etiam amavit. ut intima saepe illi aperuerit pectoris secreta, nohilque fere in causa domestica maiotis momenti sine illo arbitro ageret. Quippe erat Defunctus noster probatissimae sidei, et qui silentio et tacturnitate cuncta sine ullo strepitu peragebat, et intetioti recessu occultabat. Nimirum altissima quaeque flumina minimo labuntur sono, et praestat mimimum cum aliis, multum secum loqui: cum taciturhitas rerum administrandarum optimum vinculum sit. Anno demum XXIX. huius saeculi domum reversus ad functionem sacram in ditione Bredana vocatus, cum honestis conditionibus illum flagitarent Amstelodamenses, illorum voto cessit. In hac civitate, quod nunc totius Europae augustissimum est Emporium, in quo totus hodie veluti mundus emitur venditurque, per plures annos ita victitavit, ut Nobilissimo Magistratui, honestissimisque civibus amorem sui ingentem expresserit. Demum cum anno huius saeculi XLI. CI. Vir Ieremias Hoezlinus, Graecae linguae Professor, mortalitatis leges implevisset, a Nobilissimis Curatoribus, Consulibusque huius urbis illa provincia illi ultro oblata fuit, quorum uti semper incortuptum fuit iudicium. ita non nisi merentibus talia virtutis et eruditionis praemia tribuere solent. Cuius Professionis dignitatem, utilitatem, necessitatemque qui contemnunt, vel fastidiunt, nullo bonarum artium studio agitantur, sed loco fontium paludibus interpretum delectantur. Et ut videant homines profani ac fastidiosi nihil maius esse eo quod contemnunt, Chrysoloram post Illustrissimam Legationem ad omnes Christianos Principes, non puduit prblicam Legationem cum Professione Graecarum literatum commutare: Lascares quoque Impertoria familia oriundus, post Legationes ad Baiazetem Turcarum Imperatorem, atque alteram ad Ludovicum Galliae Regem, Romae literas Graecas profiteri non erubuit. In quo quidem munere ita excelluit, ut clatum fuerit huius Academiae ornamentum et decus, summa industria, accerrimis studiis, doctrina optima iuventutem instruxerit literatam. Homerum enim Poetatum Principem, cuius lectione satiari nequibat, Hesiodum, quem doctissimis lucubrationibus auxit, Euripidem,


page 240, image: s240

Aristophanem, Theophtafti Characteres, Lucianum, cuius Timonem eruditissimis notis illustravit, pluresque alios ita interpretatus est, ut non in verbis tantum haereret, sed nihil ex tota antiquitate praetermitterer. In Graeca autem lingua ita exercitatus erat, ut nemini cederet, paucos admodum aequales haberet. Si ulla mihi illius linguae sit peritia, a qua nullum aetatis meae tempus abhorruisse non dissiteor, si ullum in Graecis pangendis versibus mihi sit iudicium, quod sentio quam sit exiguum, hoc tamen dicere non erubesco, Auditores, me nonnullos versus tanta voluptate legisse, ut proxime ad veterum genium mihi accedere viderentur. Quoties eundem nulla haesitatione sua lingua cum Graecis, inprimis Archiepiscopo Ephesi, loquentem audivimus, ita ut ipsi illi in stuporem abriperentur? Quos omnibus quoque officiis humanitatis ita obruit, ut simulcum nobilissimo Viro C. L'Empereur, maximam pro iis apud Foederatos Proceres inierit gratiam. Eidemque seno in id incubuerunt, cum praestantissimo Viro Iac. Revio, ut iussu publico homines Graeci Confessionem Nostratium in linguam vulgarem suam verterent, quo religio nostra per totam Graeciam diffunderetur. Quod summa quoque et laudabili liberalitate a Proceribus indultum fuit. Praeter Graecos in Latinis antiquis Auctoribus diffusae quoque fuit lectionis, ingenii iudiciique exacti, Poetico quoque spiritu nonnumquam concitatus, etsi in eo Fratri suo Casparl Barlaeo, in Heroicis hoc saeculo omnium facile Poetarum Principi, cuius carmina nulla non aetas admirabitur, lubens cesserit. Literas, quas plures ad amicos et Magnates scripsit, in quibus character mentis clucet, tam elegantes, nitidas, politas exaravit, ut nulli in illo scribendi genere cederet. Volvere verba, neque dicendi rudem esse plurimorum hominum est, sed terse, polite, verba literis committere, atque in iis maximam laudem consequi, paucorum est. De omni antiquitate, ritibus gentium, collatione Graecorum Latinorumque auctorum cordate multoties summa cum voluptate disserentem audivimus. Numquam illius temporis mihi elabetur iucundissima memoria, cum quae ex Theocrito in Bucolicis, ex Hesiodo in Georgicis, ex Homero in aeneide sibi assumpsisset divinus Poeta Virgilius, docte ac luculenter proponeret, de plurimis aliis antiquis Auctoribus sententiam suam promeret. Cui


page 241, image: s241

cum ego omnes ferme Virgilii Eclogas me verfibus Theocriti expressisse ostenderem, mirum in modum laetitia quadam mentem laxavit. Atque abillo tempore multo arctior quoque intercessit necessitudo, sicuti inter consortes eorundem studiorum animi facillime conglutinari solent. Mores privatos quod attinet, erat homo candidissimus et nullius fuci, fluctuationes et diverticula mentis oderat quam maxime, religionem vere et ex animo in pectore clausam sustentabat, fucata quorundam pietas, qui religionis velo sua tegunt facinora, maxime illi invisa fuit. Cum omnibus, quantum in se erat, amicitiam coluit, si qui illi inimici essent, quos nullos vel paucissimos habuit, non illos, sed vitia illorum oderat. Iniurias sponte ignoscebat, neque ad animum trahebat. In adversis, in secundis soli se committebat Deo immortali. Ambitionem omnem et vana rerum despiciebat, neque tamen in humilitate superbus erat. Nullum tumultum affectuum in praecordiis suis nutriit fovitque, sed victor semper fuit victoria gloriosissima. Praestita beneficia facile, accepta numquam obliviscebatur. Non immiscuit se multis negotiis, sed fugiebatilla, quae ad se nihil pertinent, inquirere. Tamquam mortalis vivebat, ranquam mortalis laborabat. Erat interioris recessus, paucorum verborum, et mentis bene sanae. Nimirum ars tacendi et loquendi summa sapientia est. Non erat tetiicus, sed facilis et comis ingenii, inter familiares quoque multi ioci et leporis. Denique liceat cum Comico dicere: Sic vita erat, facile omnes perferre ac pati, cum quibus erat cumque una his sese dedere, eorum obsequi studiis, adversus nemini, numquam praeponens se illis, ita ut facillime sine invidia laudem invenias et amicos pares. Porro omnes amicos, paucos admodum familiares habuit. Cum Ampliss. Viro Io. Wevelichovio, qui honestissimae matronae Barbarae Aegidiae, quam Noster uxorem postea duxerat, testamentarius tutor fuerat, huius Urbis Syndico, quique in hac civitate magnum religionis, iustitiae, prudentiae fulcrum est, atque eiusdem Filio Ioachimo, qui paternam iam virtutem exprimit, totaque familia propter necessitudinem sanguinis intimam familiaritatem coluit, quos aeque hodie luctus premit, atque si domesticum funus esset. Ut nihil dicam de Viris praestantissimis, qui iam mortalium numero exenipti sunt. Iohanne Polyandro, qui prolixo


page 242, image: s242

illum prosecutus est favore, Iacobo Triglandio, Daniele Heinsio, Cl. Salmasio, Petro Cunaeo quem et sanguine attingebat, Gerardo Ioanne Vossio, inter superstites Virum celeberrimum Iacobum Revium magni fecit. Iam ante plures annos nephriticos dolores, eosque acres admodum et acutos sensit, quibus praesens aliquando illi vitae periculum fuit. Dies iam decimus sextus est, ex quo dirus ille carnifex illum iterum opprimeret, verum ita ut ipso initio non magnum vidererur esse vitae discrimen. Namque vivido admodum et Poetico spiritu honori Nobilissimi Iuvenis Cornelii de Beveren, qui paternas iam virtutes feliciter imitatur, et omnia magna promittit, elegantissimum carmen conscripsit, cum idem iuvenis luculente sub moderamine Consultissimi Clarissimique Viri Adriani a Thienen respondisset. Verum ab illo tempore, cum febrilis accessisset ardor, subito callabascere vires corporis, ita ut nonnumquam deliquium animi pateretur, coeperunt. Namque cum aetas eius iam in flexu esset, et multum de pristino vigore remisisset, cruciatibus calculi, et simul febtili violentiae resistere languidum corpus nequibat. Ita tandem decimo et sexto huius mensis Iunii die, plenus in Deum immortalem fiducia, fatali necessitati occubuit. Ex cuius viri morte quam grave vulnus acceperit Academia, doctorum omnium luctus et squalor, quem in vultu omnium conspicio, abunde testatur. Non tam defuncto quam Graecis literis, quarum peritia iam ferme opprobrio ducitur, exsequiae factae videntur. Praeter publicum luctum privatim catissima fidei coniugalis plgnora, quae ex honoratissima Matrona Barbara Aegidia suscepit, denso lacrimarum imbre orbitatem suam deplorant, quibus optimo parente destitutis vulnus hoc altius pectori infligitur, quam ut verbis efferri possit. Etsi autem haec calamitas et publica et privata longe acerbissima est, nullum tamen aliud patientiae remedium reliquum esse video, Auditores, quam ut divinae voluntati nos submittamus. Triumphat semper in Providentiae curru aeternus ille rector, et nutu suo cuncta dirigit, temperatque. Mortalium numero Deus Opt. Max. eum etipuit, ut immortalium et caelestium choro insereret, ubi nunc exsors omnis doloris in praesentia divini numinis incredibilem capit voloptatem; ubi nunc caelestis ille animus, carcere sui corporis exutus, tandem sui suris et


page 243, image: s243

arbitrii, cunctas res humanas ex summo rerum fastigio ridet, despicitque. Ibi nunc nulli temporum iniuriae obnoxius non annos vel menses numerat, sed perpetua et stabili aeternitate fruitur. Numerare omnia saecula. Auditores, quid cum aeternitate comparari potest, cuius nullum initium, nullus quoque finis inveniri potest? Non deploranda itaque illi sua fortuna est, sed misera mortalium sors, qui inm hac vita imbecillitatis imaginem prae se ferunt, qui et corporis et animi morbis quottidie concitantur. Immaculata est illa vita caelestis, omnium morborum et affectuum expers, nullis calamitatibus obnoxia, qua nunc Defunctus noster summo cum gaudio fruitur. Hanc felicitatem, hoc aeternum gaudium, ubi decretorius nobis aderit dies, omnibus et singulis voveo atque auguror. DIXI.

SCRIPTA.

Luciani Timon, sive de Divitiis et Paupertate Dialogus festivissimus, Scholiis Plutique Aristophanici collatione illustratus. Lugdun. Batav. 1652. in 8.

Obsidio Silvae Ducis. ibid. in fol.

Commentar. in Hesiodi Theogoniam Graece et Latine. Amsterod. 1658. in 8.

Oratio funebris in Excessum Clarissimi Viri, Marci Zuerii Boxhornii, Lugd. Batav. 1653. in 4.


page 244, image: s244