07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 56, image: s060

ORATIO FUNBERIS, In obitum Amplissimi et Clarissimi Viri, DN. PETRI GUDELINI, ICti et in Academia Lovaniensi Antecessoris meritissimi, Habita Lovanii in exsequiis 22 Octob. 1619. a MAXIMILIANO WITTEBORT, I. U. Doctore.

LUgere mecum tacitus Academiae nostro iacturam, et insontis amici, Professorisque quondam mei, casum indigmari, iusto meo dolore constitueram; nisi mihi praesertim in hisce sacris feralibus, oratoris partes silentio suo ceteri, quod audire maluissem, reliquisse viderentur. Et fortasse non abs re prudentissimi viri linguarum alioqui dissertissimarum, indicta velut sibi taciturnitate, altum animi sui contestari dolorem satis esse putaverunt ut mutis quasi sacris parentarent. Imo si quid acutiore coniectura consequor, forsitan eadem quae me ab initio causa remorabatur, iisdem continentem perperuamque orationem non permisit, aut maturiori iudicio rem propius considerantes, munus hoc quemadmodum intactum reluiquerunt; ita prae ceteris mihi debitum unanimes censuerunt. Si quidem officii mei arbitrati sunt Clarissimi viri, ut Clarissimo viro Petro Gudelino fatis functo vicariam linguam, inter haec tristia atratae Ecclesiae pulpita, unus praecipue offerrem: cui viventi prope iam triennium, ob aetatis ingravescentis imbecillitatem, vocem stylumque publica in professione accommodaram. Potuit et patria aliis silentii causam praebuisse, mihi ad dicendum stimulo fuisse, qui sub eodem caelo natus, et in eodem Hannoniae solo susceptus et educatus, gentili et paene populari meo novissimum hoc


page 57, image: s061

Vocis animique obsequium sine manifesta ingratitudinis nota denegare nulla ratione potuissem. Quamobrem quaecumque in hoc publico Universitatis nostrae luctu allaturus sum, sic accipiatis velim, ut ab aliis longe copiosiori eleganti orique oratione explicari potuisse cogitetis: a me paulo ornatuius, si plusculum temporis orationi construendae relictum fuisset.

Verum ne latissimus hic immensae laudis campus, inter dicendum late fuseque orationem abducat, melliflua praecipue florilegae instar apis excerpam: iisque commemorandis praecipuum studium adhibebo, quae et admirationem digna sunt parere, et imitandi studium, qua ad doctrinam, qua ad virtutem excitare. Atque imprimis dubito, gratulerne tibi, Hannonia ditionum Belgicarum, vel ipsius Hispaniarum Regis elogio, nobilissima, quae tanto viro carissima patria exstitisti, an vero tui causâ, magis doleam, Athum, quod inter tot praeclara ingenia, nobilesque et honestas familias, quarum progenitrix et altrix fecundissima fuisti, etiam hunc virum Clarissimum Petrum Gudelinum in lucem faustissimo ortu edidisti.[Note: (1) Natus 8. Augusti 1550.] An etiam vos huc compellem, O Graiae Latiaeque Musae celeberrimi eodem in oppido Lycaei, quae illum infantiae annos egressum humanioribus literis imbuendum suscepistis: in quibus Antiphanis dicti memor.

*th=s2 e)pimelei/as2 dou=la pa/nta gi/gnetai, cum animi ardorem, eamque sedulitatem adhibuit ut in omnibus classibus primas semper tenuerit, pluribus retor se longo ordine relictis coriphaeus semper et antesignanus. Ab his sermonem utriusque linguae doctus, Lovanium locupletissimum quarumcumque scientiarum emporium dimissus est, ut philosophicis disciplinis celebri illo in falconensi Paedagogio erudiretur,[Note: (2) Lonanium studii causa primum venit anno 1564.] Sed ecce adolescentis ingenium atque indoles, quae perinde atque ver novum reliquae vitae proventum denuntiat, quomodo sese prodit! nihil praeter philosophica spirat, syllogismos et enthymemata profundit, condiscipulos et professores suos in admirationem trahit, eâque sedulitate pergit, ut post biennium circa decimum sextum aetatis suae annum. In quatuor paedagogiorum concursu sui Collegii primus, omnium tertius, princeps indubie futurus (absque invidia dico nisi diutinus moribus


page 58, image: s062

palmam eam illi invidisset.[Note: (3) Creatur Licentiatus artium anno 1567. et paulo post in eadem facultate Doctor.] Dolendum sane, et fortunae forsitan ipsi irascendum, nisi prout humana se habent omnia, raro admodum inoffenso pede a carceribus ad metam decurrere contingeret. Colligere multi diversis in studiis pulverem solent, sed a paucissimis fervore rotarum evitari meta potest, et ne columnam inter utramque plenis, quod aiunt, velis ingrediamur, saepe mal gnitate casus, pleraque intervenere. Illinc in altiora Iurisprudentiae subsellia conscendit, nobilissimam illam atque maxime necessariam humanae vitae scientiam arbitratus, eoque ardore Iustiniani, aliorumque Imperatorum constitutiones, sanctissimorumque Pontificum decreta, et rescripta complexus est, ut summa cum laude. I. U. Prolyta renuntiaretur, et Clarissimi tum temporis Professores, quibus singularem venerationem cultumque deferebat, et a quibus praescriptam studendi methodum acceperat, sero datam licentiae laurum quaererentur.[Note: factus Licontiatus 7. Maii 1572.] At ille nequaquam inanitate tituli contentus, praematuram illam palmam decerpere haud properabat; quod plerique hodie faciunt, partim suo partim parentum vitio, qui, ut Petronius ait, cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum impellunt. Aliud arbitrabatur esse Iurisconsulti nomen, aliud Iurisconsulti munus et partes, illud paucis posse comparari, ac longâ iugique meditatione opus esse, ut legum Interpres Themidisque Mystagoga perfectus habeatur. Ea de causa in ipso Iurisprudentiae tyrocinio, privatis fuit studiis, quae haud dubie nocturna diuturnaque fuere publicum illud, quod Academiarum proprium est, semper coniunxit. Proinde et celeberrimorum tunc temporis Professorum cathedris gradatim indefatigatus subsedit, et in eo semper vel maximam discentium felicitatem collocavit, quod horulae plerumque spatio, quae noctis unius dieique labore Professores commentati essent, plenius perfectiusque eadem haurire possent. Hic animus, hic studiorum tenor in eo semper fuit, quamdiu Iurisprudentiae fines non erat egressus; sed tantus ardor discendi non poterat unius scientiae haustu restringui. Ad alias disciplinas transvolare gestit animus. Mathematicis disciplinis, Astrologicisque contemplationibus et Geometricis commentationibus, sese


page 59, image: s063

initiandum tradit, neque vulgari contentus studio, noctes diesque pari qua antea sedulitate coniungit. Ita studebat nihil parvum sapere, et cum sublimia curaret, indagabat, summorum Philosophorum more et amore.

Quae mare compeseant causae, quid temperet annum:
Stellae sponte sua iussa ne vagentur et errent;
Quid premat obscurum Lunae, quid proferat orbem:
Quid velit et possit rerum concordia discors.

Itaque cum praecipuam sibi laudem in Iurisprudentiae studio statuisset, relicta tantisper Academia, et Romani iuris exercitatione, Mechliniam praxis causâ se contulit.[Note: (5) Ante Licentiam in praxi Mechlinia octo mensibus fuit, et statim ab ea 4 annis tbidem caviarum Patronum egit.] Eam urbem Astraeae Belgicae perpetum veluti domicilium sanctiorisque sapientiae sedem et aedem summi Principes delegerunt. Id vero sapientissimo consilio factum nemo bonus abnuerit, ut post percepta in Academiis Iurisprudentiae elementa, iuris studiosi quasi ab umbratili scholarum ventilatione sub solem et arenam vocati, tyrocinium deponerent, agendisque ultro citroque causis, non minus ingenii sui molimina tentarentur, quam disciplinae et artium, quas ab alieno ore cepissent, proprio ibi marte specimina et experimenta praestarent. Bone Deus sub quibus magistris: selectissimis undequaque, et usu longo prudentiaque exercitatissimis Iurisconsultis, quales vel in Areopago, vel Druidum Collegio, vel Romanae Curiae consessu contenderis fuisse. Tanto fortunatior Gudeline, quod ibi omnia, quae ad rem iudiciariam psectant, per diligenter excerpsisti, ut statim iurdicundo par esses, deque iure controverso et difficillimis legum aenigmatibus certam indubitamque sententiam aperires. Ecce statim increbescit ingenii tui fama, sub galli cantum Consultores ostia pulsant, legum oracula rei actoresque sciscitantur, nullusque secum bene vel cum rebus suis actum putat, nisi te patrono iura sua experiatur. Admirata et gloriata Mechlinia est quasi proprio fetu; sed patriae debebaris. In quam ut dulcissimum profugii locum, bello civili suborto te recipere, finemque saevitiae hostilis exspectare cogeris: et ita instructissimum hoc ingenium velut postlimi nii iure recuperas Athum, quoque diutius fruaris,


page 60, image: s064

postulandi, scribendi, de iure respondendi varias ei occasiones subministras: imo in amplissimum senatorii ordinis magistratum, eum, praeter morem, non coniugatum conscribis: nec satis, anno altero in iisdem honoribus continuas, et tua curia tam gavisa Gudelino est, quam vel Athenae Solone, vel Sprata Lycurgo. Sed ut rerum, quas ut plurimum amamus, ita plurimi aestimamus, nulla fere diuturna possessio est, tantum Iurisconsultum inter tam angustos natalis oppidi limites latere publica ratio non patiebatur. Invidebat Atho illustrissimum illud doctrinae decus Lovanium; exspectabant illum Iurisprudentiae pulpita, et a doctissimis tunc temporis legum canonumque Interpretibus quam avidissime desiderabatur. Quis nescit numquam tacendam Wamesii, Caversonii, et Zuerii memoriam? illa, illa Universitatis, non tantum iuridicae facultatis lumina pro tanto viro (si pace Manium, sanctissimarumque umbrarum liceat) testes appello. Te Wamesi, de Caversoni, te Zueri, qui quibuscumque rationibus et modis reluctan tem Gudelinum induxistis, ut Academiae Lovaniensi sese iterum ostenderet, parenti optimae gratificaretur, fructum studiorum aliquem persolveret, et beneficium acceptum non ingratus alios erudiendo compensaret. Intelligebant sane sapientissimi illi huius Academiae Rectores, qui et quales viri ad Academicam cathedram promoveri deberent: neque enim Leguleium aliquem, aut trium, ut ita dicam, legum Consultum: sed solidae iam doctrinae, et publicis privatisque exercitationibus probatissimum, conquirebant, evocabant. Atque licet etiam tunc temporis praeclarissimorum virorum ingeniis Lovanium abundaret, tamen illud lumen ab hoc Academico caelo abesse impatienter ferebant, eiusque doctrinae claritatisque quasi praescii, hic quantus qualisque aliquando, futurus esset, quam utrique Reip. utilis, ex certis auguriis certissima auspicia ducebant. Itaque efficacibus tam gravium virorum precibus consilioque revocatus, dum lectionem exspectat, honorarium munus obit, iusque sine stipendio aliquamdiu profitetur, sed non sine honore, qui eo, qui in hac Academia solet esse amplissimus exornatur, remque publicam literariam tanta prudentia regit, ut paulo post Rectoratum alterum caperet. Fidem faciunt Fasti nostri, et publica fama, quae lasu temporum, integra fide, ad nostram usque aetatem pervolavit, pluresque etiamnum testes oculati deponant, sub


page 61, image: s065

eius imperio non florentissimum tantum Universitatis statum fuisse, sed etiam tunc maxime, si unquam alias, vera propriaque sua maiestate constitisse. Omnes itaque honi eum publico docendi officio praefici instabant: sed dum studia in contraria Concilium distrahitur (O fortem virtuti semper invidam) abit indonatus, miseratur et indignatur repulsam ipsemet Senatus, ille virtute sua sese involvit imperterritus, nec enim ipsius virtus repulsam pati poterat, quae sibi merces pulcherrima, nulla publica commendatione indigebat. Meminerat etiam non dubito vir Polyhistor, Campi Martii repraesentata sibi penes oculos conditione, parum prosperos Comitiorum eventus meritissimis de Rep: Principibus plerumque contigisse. Igitur propositis Sapientissimorum Clarissimorumque virorum repulsis, in constantiam animum iam a multis annis indura. verat, sciens pleraque cum patientia exspectari debere, quae gratia et emendicato studio impetrari non possent. Obversabatur illius animo Scipio Nasica non minus aedilitatis curulis repulsafortiter tolerata gloriosus, quam eadem postmodum obtenta senatorioque munere memorandus. Occurrebat L. Aemilius Paulus aliquoties Consulatus petitione frustratus, post aliquod tempus communibus populi Romani suffragiis eodem exornatus. Prae omnibus illi praesertim affulgebat constantiae virtutisque melioris facile princeps Cato vel hoc solo elogio apud suos totamque posteritatem commendatissimus, quod honores et dignitates Catoni numquam, honoribus vero dignitatibusque saepe Cato negatus esset. His aliisque id genus exemplis clarissimorum virorum, quibus familiarissime utebatur, ita animum obfirmaverat, ut quoties honorem peteret, eodem se frustrari posse non ignoraret. At vero ne iusto dolore ab hac Academia discessum cogitaret, destinatur a magistratu nobilis et generosus dominus van Schore, nunc temporis civitaris Princeps, et Pensionarius Wylemps, qui certissima spe primum vacaturae lectionis erigerent, confirmarent, retinerent. Et hac spe non mediocriter recreatus, lectionem Regiam, qua continuo functus fuerat, quietiori quidem animo, sed non minori quam antea laude exercet.[Note: (6) In Professorem Regium assumitur an. 1582.] Imo vacat paulo post urbana lectio, fidem non fallit optimus sapientissimusque Senatus, sed Consulis, Tribuniplebis, Senatorumque et Decurionum suffragiis ei defertur.


page 62, image: s066

[Note: (7) I. V. Doctor creatur anno 1583. 23. Septembr.] Cumque pluribuys annis, inter incerta vitae totius con. stituendae vota dubius fluctuasset (quae sors summa fere ingenia sub ineuntis virilis aetatis ingressum versare solet,) tandem in hoc pulcherrimo Brabantiae meditullio domicilium destinat figitque. Musarumque otia prae clamoribus fori Curiarumqueve iurgiis amplectitur, solidam veramque quietem in una sapientia collocaturus.[Note: (8) Lectio ordinaria ei confertur 27. Iul. 1590.] Verum enim vero subit, ut assolet, illi ob animum nepotum posteritatisque cura, quae desideria plerumque nostra in longa dissitaque transmittit. Itaque de uxore cogitare coepit, quae rei domesticae curam gereret, et in otii negotiique perinde atque in thalami partem veniret. Destinantur illi complures et grandi dote ultro citroque invitatur. Verum hic nec ullam prudentiae suae partem neglexit. Bene natam scire moratam abunde nummatam, sed quae virtute prae ceteris fortunae bonis, praeemineret puerisque beata creandis esset, maturo sibi iudicio sociavit.[Note: (9) Liberos 7. genuit, quos moriens superstites reliquit, filios 3. filias 4.] Celeberrima est iam ab hinc multis annis van der Steghen familia, sed recentissima adduci hodie Nicolai nobilissimi amplissimique viri toto hoc Belgio memoria vivit. Hic praeter innata generi suo stemmata et maiorum imagines iuris legumque studio suis temporibus ita claruit, ut Consiliarius ordinarius Regis Hispaniarum, in antiquissimum amplissimumque Brabantiae consilium a Domina Parmensi tunc Belgicarum ditionum Gubernatrice, conscriberetur: illo, illo parente ortus est (quem hic praesentem et maerentem conspicio) generosus dominus Ioannes van der Stegen, ratiociniorum Archiducalium Praefectura in urbe Bruxellensi ordinarie fungens. Illo, illo et sata est magni nostro Gudelini uxor, paternae virtutis, non minus quam bonorum heres, quae et liberos non tantum illi procreavit, sed ut sui similes essent studio vere materno educavit, efformavit. In hoc praesertim optimam illa matrem suam aemulata Margareta Sterk filiam D. Henrici, ordinis aurei velleris Thesaurarii, aerariique Imperatoris Caroli Quinti Quaestoris generalis. At neque generis claritatem in Petro Gudelino desideres: nam praeterquam quod genus suum doctorali laurea, virtutumque omnium, quibus claruit splendore et


page 63, image: s067

aeternis doctrinae suae relictis monumentis illustrius fecerit, patrem maioresque suos non raro in amplissimo Athensis oppidi senatu septemviros habuit, qui honos ibidem maximus. Parente vero optima Anna Buysset celeberrimi ibidem nominis et familiae absque invidia gloriari potest. Testis est Mechlinia, quae et huius nominis splendorem adspexit in Iacobo Buysset, famoso Iurisconsulto, qui ibidem supremi senatus Belgici Secretarius et Actuarius Gudelinum cognatum felicibus auspiciis, ea potissimum quae ad praxin, et exercitationes forenses pertinebant, erudivit. Sed haec generis aviti stemmata longaque suorum prosapia deriva. tum propagitumque sanguinem semper prae una virtute minimi aestimavit, nullumque una virtute locupletius angustiusque patrocinium a parentibus liberis posse relinqui vere sapienterque iudicavit. Itaque ab illa externa pompa ad ea, quae virtuti propria sunt orationem demitto. Omittam tamen, ne longior sim, subtilissimas eius instituta elucidationes, Praeteribo acutissimas vereque Papinianaeas ad digesta responsiones, notas et scholia ad decretales. Nihil dicam de syntagmate regularum iuris, praeclaro certe et locupleti iuris utriusque thelauro, in quem quicquid fere in universa Iurisprudentia rarum est, prudentissime congessit. Qui dporro dicam de divinis illis ad feuda commentariis? Quid de iure novissimo, quod non tantum ipsius antiquitatis interpretatione elucidavit: sed variarum etiam consuetudinum, quarum peritissimus erat, disputatione praxisque, et hodiernis iudiciorum formulis miro labore, sed non minus obstupescenda ingenii sui subtilitate illustravit? Annon quod de Triaquello suo satis ambitiose iactat Gallia, pari iure de suo Gudelino posset Belgica, magnum nempe dubitationis certamen esse, pluriumne liberorum an librorum parens exsistat? Unde magna sane, Gudeline, fama tua posthuma erit, et quia tam stabili virtutis probitatisque fundamento sustentatur, nulla invidiae vi, nulla temporum iniuria collabetur. Annabit illa perennabitque doctissimorum tuorum librorum programmate quasi perpetuum duraturo marmore caelata. At illi per diversos terrarum tractus aeterna Iurisconsultorum voce animabuntur, erit illis famosissimum in scholis pulpitisque nomen, pondus et avihoritas in subselliis iudicum et curiis. Illos

Non imber edax, non aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, et suga temporum.


page 64, image: s068

Itaque quod Melpomenae suae gratulabundus accinit Horatius, id tu Astraeae tuae grato memorique versu applaudas.

Non omnis moriar, multaque pars mihi
Vitabit Libitinam, usque ego postera
Crescam laude recens.

Erunt, erunt perennia ingenii tui monimentam, Pyramidum situ altiora, fortunae imperio maiora. Vivent, inquam, libri tui, sed et vivent liberi tui probi illi et morati et docti, et vestigia paterna, qua virtute, qua probitate duce prosequentur, tu in eorum vives imagine, qui tuam repraesentant, Vivent et libri tui, et in illis quasi in pictura loquente numquam contices. Et ecce, veluti fetus vivente re animati, cerebroque tuo velut altera Minerva producti, obstetricante, ut sic dicam, liberorum tuorum Philippi et Petri Pauli Iurisconsultorum manu propitiam Lucinam videbitur, lucem, inquam, et doctissimorum virorum manibus contrectabuntur, avide curioseque demulcebuntur. Sed quo me abstulit affectus? paene obsitus eram, quod supra admirationem inter nos esse solet, prout sese nmunc res humanae habent. Cum almae Universitatis conservatori e consiliis assideret, eandemque fortissime defenderet, sapientissime, conservaret, itaque ius diceret, ut numquam vel admodum raro eius sententiae retractarentur, cum, inquam, eius doctrina ubivis terrarum adeo nota esset, tantoque in pretio, ut in Universitatibus celebrioribus, consiliisque eius auctoritas allata plurimum valeret, ad supremum curiae Mechliniensis senatum nominatione iterata ultro postulatur.[Note: (10) Fit Assessor anno 1594.] Quid putatis? quod candidatus aut huic aut illi, ut more receptum est, manum adierit? huic et illi oscula iecerit, Abunde virtuti factum putabat, quod postularetur, memor erat Comici:

Virtute ambire oportet non favitoribus,
Sat fautorum habet, semper qui recte facit.

Quid postea? eidem ab Illustrissimo Duce Arschotano non semel ad curiam Montensem ianua aperta est, non semel, inquam, (id permitte mihi ex ore tuo dicere, clarissime vir Fiene facile Belgii nostri Architriatre, et Universitatis nostrae ingens decus et lumen) qui fide ab excellentissimo illo aRschotano accepta, iteratis vicibus Gudelinum in supremum illum Hannoniae senatum incitasti. In


page 65, image: s069

Iurisprudentia philosophari maluit, quam libertatem et otium literarum vendere, et auream, ut aiunt, servitutem servire. [Note: (11) Publicus Iuris Professor exstitit annis 37. Assessor conservatoris annis 25. Obiit anno Domini 1619. 18. Octobr. aetatis suae 70.] Ratum hoc exemplum, Auditores, dum pessimis ea in re moribus hodierno die passim peccatur.

Hinc, hinc intellige, O Academia, qualem virum amiseirs, illustrissimum nimirum doctrinae sidus, integerrimum virtutis probitatisque ornamentum, religionis avitae acerrimum propugnatorem, fidei omnisque constantiae verum Achillem, cuius in animo non levibus notis virtutes impressae, sed insculptae omnino et solidae, in pectore praeter multarum scientiarum thesauros, leges iuraque prorsus omnia conclusa; in toto denique corpore vere virilis gravitas, morumque aureorum gratia longe lateque dispersa eminebant. Non igitur immerito hodiernarum scholarum iustitiam, lugubres cantus, sepulcrales istas faces, atrati parietes atque arae omnibus oculorum aciem obturbant. Non unius familiae iactura haec est, Auditores, optimo parente orbata Universitas est, subtilissimo Doctore Iustinianaea pulpita. Interprete acutissimo studiosa iuventus, ego vero Professore et Patrono.

EPIGRAMMA In Celeberrimi ICti. PETRI GUDELINI Nomen.

Te, GUDELINE, BONUM dici LINUM esse videmus,
Ex scriptis, MAGNUS LINUS ut esse queas.

In Eiusdem Effigiem.

Plena animo sacies: animus Sophiaque Themique:
In picto vivus corpore sermo viget.
Scripta Viri Sophiamque stilo, Themidemque loquuntur:
In scriptis dicas Numen utrumque loqui.

E. PUTEANUS.


page 66, image: s070

EPITAPHIUM.

D. O. M. PETRUS GUDELINUS H. S. E. INSIGNI APUD ATHENSES LOCO NATUS INGENIO, DOCTRINA, MODESTIA, INTER IURISCONSULTOS AEVI, SUI EXCELLENS, OMNES HAUSIT ARTES, UT UNAM, SCIRET, QUAM ANNOS XXXVII, PUBLICE DOCUIT, ET RESPONDENDO CONTINUO ASSERUIT; IUSTE VIVERE, ALTERUM NON LAEDERE, SUUM CUIQUE TRIBUERE. FECIT QUAE DOCUIT, QUAE ASSERUIT: ET SIC ANN. XXV. CONSERVATORIS PRIVILEG. ASSESSOR FUIT. VOTO TRANQUILLUS, FAMILIA FELIX, VIVENDO CONSECUTUS EST, NE INVITUS MORERETUR, OBIIT XV. KAL. NOVEMB. M DC XIX. VIXIT ANN. LXIX. MENS. IX. DIES X. MARIA VANDER STEGHEN, UXOR, ET SEPTEM LIBERI, ILLA MARITO, HI PARENTI OPTIMO MOESTISSIMI P. P.

SCRIPTA.

Commentarius de iure Feudorum in IV. partes distributus: Lovaniae 1624 1641. in 4. Coloniae 1663. in 8.

Responsiones ad digesta: ibid. in 4.

Comment. de iure Pacis: Eovaniae 1640. in 4. Coloniae 1663. in 8. Lugd. Batav. 1648. in 12.

Syntagma Regularum iuris utriusque: Antverpiae 1646. in fol.

Notae et Scholia ad Decretales: ibid.

Commentarius de iure novissimo:P Arnhemii 1638. 1643. 1661, in 4. Antverp. 1644. in fol. Francof. 1668. in 8.

De Testamentis Commentarius: Lovaniae 1653. in 8.

Elucidationes ad Instituta etc.


page 67, image: s071