07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 480, image: s484

PROGRAMMA Ad Exsequias Viri Consultissimi atque Amplissimi, DN. ENOCH GLAESERI, ICti et in Academia Iulia Institut. Imperial. et Crimin. Prof. P. Ordinarii, Nec non p. t. Vice-Rectoris Magnifici, P. P. d. XXVII. Septembr. M DCC LXIIX. a PROVICERECTORE ET SENATU ACADEMIAE IULIAE.

HOc igitur post tot funera nostrorum ad maiorem Academiae clamitatem reliquum erat, ut Pro Rectori quoque nostro exsequias pararemus. Tertius hic est ex Professorum ordine sextum intra mensem, cui ultimum officium maesti praestare cogimur. O infelicem huic IULIAE annum! cuius omnia transacta tempora nobis fatalia fuerunt, cuius et ver, et adulta aestas, et autumnus denique nova semper clade ferax fuit. Equidem dum calamitas calamitatem trahit, et ruina ruinam involvit, adsuevisse quodammodo malis nostris videri possemus, et dolorem lacrimasque consuetudo ipsa intercipere. Verum quodlibet funus eorum, quos extulimus, peculiarem dolendi materiam suppeditavit. Nunc in uno non tantum desideratissimum collegam, bene meritum Professorem, virum virtutis et eruditionis nomine ubique celeberrimum, sed Academiae huius Iuliae, quae ab ipsis suis natalibus altera tantum vice hanc calamitatem experitur, Pro Rectorem, Serenissimo. rum Principum apud nos vicarium, amisimus.


page 481, image: s485

- - - Mollissima corda
Humano generi dare se natura fatetur,
Dum lacrimas dedit, haec nostri pars optima sensus.

Indulgeamus paullulum iustis lacrimis, Cives Academici, et coetus nostri caput ereptum nobis doleamus. Qui concordibus omnium in Senatu nostro suffragiis electus, qui a Serenissimo Principe ac Domino, DN. RUDOLPHO AUGUSTO Duce Brunsv. et Lynaeburgensi, Rectore hodie magnificentissimo, Domino nostro clementissimo, confirmatus fuerat, ut sceptra huius scholae per integrum semestre teneret, vix dum binis mensibus elapsis, oculis nostris subducitur. Fuit tempus, cum inire magistratum magna alacritate vidimus, quem cum morte deposuit: cum collegae omnes fausta ipsi apprecati, cum vos, egregii iuvenes, doctis carminibus gratulati estis, cui nunc leslum scribitis. Vidimus pro incolumitate huius Iuliae sollicitum, pro salute omnium vigilantem. Non imbecillitas corporis dimovere a proposito: non fatalis languor optimam erga Academiam mentem lassare potuit. Corpore suo ad hos labores, etiam contra eius conditionem, utebatur. Et haec quidem neminem fere latent. Quae minus cognita sunt, quae de natalibus eius accepimus, de vita bene acta exituque beato novimus, hoc in loco imprimis merentur exponi. In Imperiali Silesiae urbe Landshuto anno saeculi huius vigesimo actavo VI. Non. Martii primum lucem vidit. Parentes habuit honestos probosque: Patrem CASPARUM GLAESERUM mercatorem ex primariis illius urbis: matrem ROSINAM KEILINAM. piam et omnibus virtutibus ornatam matronam. Illa quidem non ita diu supervixit. Parens vero, cum ante biennium demum rebus humanis exemptus sit, fructum aliquem curae silio educando impensae ex crescente gloria illius haurire potuit, laetisque eius successibus ultima aetatis solari. Multa certe his suis parentibus debuit noster. Primo paucis ab ortu diebus per sacrum baptisma regenerato nomen ENOCHI imposuerunt: dein vero, ut in vera quoque pietate educaretur, sedulam operam dederunt. Erant tum illa infelicia tempora, quibus superiorum auctoritate non parum affligebantur, qui Augustanae Confessioni addicti erant: variisque modis et artibus utebantur, qui hac violentia promovere religionis suae pomaeria volebant. Solliciti idcirco pro filiolo suo parentes, innocentisque aetatis


page 482, image: s486

maximam habendam rationem rati, quomodo fidei fundumenta recte addisceret, ad eamque constanter profiteendam mature se confirmaret, deliberarunt. Quid vero conferre maius liberis Parentes possunt, quam si in vera fide informare eos faciant? Cum praesertim notissimum sit, quam difficulter dein falsa doctrina relinquatur, ubi quis in prima aetate ad eam, tamquam ad scopulum aliquem delatus, adhaeserit. Placuit tum, ceu tutissimum locum, eligere praestantissimam urbium Silesiae Vratislaviam, cum praeterea illa celebri Gymnasio esset instructa, adeoque filii studiis aptissima. Est hodie illa regio non litteris minus illustris, quam armis: ad cultum vero animorum non parum contulit Vratislaviense illud seminarium. Hic vero GLAESERUS noster, cum et ingenio polleret, et ardore ad studia singulari ferretur, occasione tam ampla egregie usus est. Profectus in Graecis Latinisque litteris faciebat admirandos, eratque eo nomine praesens omnibus docentibus carus, discedensque non sine singulari ingenii et industriae testimonio dimit tebatur. Annus erat quadragesimus sextus saeculi, aetatis decimus octavus, cum praeceptorum suasu Wittebergam iret, ut ibi studia feliciter succrescentia ad maturitatem deduceret. Vix eam intraverat, cum modestia sua et diligentia optimos quosque sibi obnoxios reddidit, scriptisque carminibus quibusdam, ingenii et doctrinae suae testibus, et famam invenit, et benevolentiam summorum virorum promeruit. Erat enim pangendi carminis egregius artifex, naturali quadam propensione eo inclinans. Sine illa enim, aut repugnante natura, quicumque etiam labor adhibeatur et industria, exsucca nimis et famelica carmina fiunt, febres merae. Ingenium, inventio, vis, facilitas arte non traduntur.

Ingenium cui sit, cui mens divinior, at que os
Magna sonaturum, do nominis huius honorem,

Versari tamen dein futurus Poeta semper in optimarum artium studiis: optimos quosque ad imitandum sibi proponere et secum ipse quottidie certare deber. Sic ubi se naturae ars iungir et exercitatio, illud, quod in Poeta requiritur, divinum exurgit. Equidem si de ullo, certe de Poeseos studio verum est, illud pro indole cuiusque ac sensu pretium invenire aut contemptum. Apud plurimos tamen male audit, culpa partim ineptorum, partim male utentium. Invenias enim sub Poetarum nomine, quibus praeter


page 483, image: s487

vanitatem et scribendi pruritum superest nihil. Fatua atque insulsa eorum carmina sunt, sine ulla vi, sine acumine, sine pondere sententiarum, et tamen carmina vocantur, quia metiri ea digitis possunt. Alii succiplenos qui, dem et legegantes faciunt versus, sed venales, quasi in macello aut foro, proponunt. Rectius autem facerent inepti illi, si a Musis omnino manus abstinerent, cum nihilominus inter doctos haberi possint. Reliquis vero optaremus, ut et odisse Poesin inciperent, quam ita prostituunt. Frustra certe filiam pulcherrimam habuit, qui eam male elocavit. Longe vero aliter, ac isti, se gessit GLAESERUS noster. Talia enim componebat carmina, in quibus nec eruditionem desiderares, nec suavitatem, omnia autem plena illius gratiae, quae, quantum virtutis habeat, alii vel hoc ipso cognoscunt, quod imitari in suis et assequi nequeant. Obtrudebat autem ea nemini invito, sed occasionibus utens vel aeternae Principum Procerumque memoriae, vel amicorum consecrabat necessitudini. Et hic vero et illic sperato praemio non excidebat, favorem utrobique mercatus et gratiam. Scribebat autem carmina. non Latina tantum, sed vernacula quoque lingua, cum praesertim a Martini Opitii Incomparabilis Poe. tae temporibus Germanica Poesis non exculta tantum magis esset, sed plures quoque amatores cum alibi, tum in Silesia, inveniret. Quantum in ea profecerit, notissimum est, nec a nobis hoc loco memorari debet, cum plurium illustrium Poetarum, ut Schottelii, Harsdorfleri, Ristii, Philippi Zesii, aliorumque exstent ei scripta elogia, quorum quidem ut intelligentium iudicio hac in re utique standum fuerit. Imprimis autem iam dictis nominibus carus fuit grandi illi Wittebergensis Academiae ornamento AUGUSTO BUCHNERO. Censor erat ingeniorum maximus, politiorisque litteraturae laude per totam Europam celeberrimus cumque in nostro peculiare ingenium cum insigni doctrina deprchenderet, amabat plurimum et se familiarem illi exhibebat, ut etiam a nonnullis praeclaris Viris gratulantibus ne, an invidentibus? Amicus Buchnerianus nominaretur. Non stitit aut tem hic GLAESERUS noster, sed praeter has exercitationes, quibus et stylus perficitur, et eruditio impletur, aliturque et enitescit, velut pabulo laetiore, ingenium alia meditabatur. Non ille votorum suorum spem solis


page 484, image: s488

carminibus includebat: non flores pluris faciebat, quam fructus. Erat ipsi in animo, Iurisprudentiae sese dare, quam iam illotis manibus se non aggredi putabat. Ulterius tamen et Historiae veteris et Philosophiae Practicae cognitionem, futuro ICto maxime necessariam, sibi comparare allaborabat. Commodum illi occurrebat Academia Iulia, intelligentibus rerum valde eo nomine probata, quod, ceu alias disciplinas et artes, ita etiam Iurisprudentiam ex veris et solidis suis fundamentis traderet. Venit in eam triennio post, quam Witebergensem Academiam intraverat, propositique sui tenax ad praestantis Philosophi et Oratoris HENRICI IULII SCHEURLII, Moralium in hac Academia Profess. Publ. amicitiam viam sibi paravit, domo et convictu illius usus. Placuit vero huic admodum ob commodos mores, modestiam, eruditionemque. Neque vero maiorem aliis, primariisque in hac Academia viris sese commendandi difficultatem invenit. Non defuerunt enim ab ipso usque ortu huic Academiae Viri egregii, qui ad invidiam usque elegantiores litteras coluerunt, similesque discipulos reliquerunt. Durat etiam adhuc apud nos illud studium, et quasvis Europae regias scholas bonarum litterarum amore provocamus: quod nec ipsa calumnia, quae omnia nobis detrahit, ausit negare. Nec defuerunt etiam unquam nobis, qui et suo pretio docta carmina haberent, et elegantia et suavitate singulari Graeca pariter et Latina componerent. Tanto igitur facilius fuit Glaesero hîc sibi amicos parare. Mox enim amorem meruit celeberrimorum Virorum, CALIXTI, HORNEII, HAHNII, BRENECCII, aliorumque. Quin etiam non diu post ita emanavit illa promptitudo pangendi carminis. in defuncto nostro eximia plane, ut etiam incomparabilis ille Vir, Georgius Frantzkius, Gothanae aulae Cancellarius et Sacri Palatii Comes, Insignia Poetae Coronati Caesarei ultro offerret. Erat enim Vir ille maximus studiorum optimorum sine exemplo promotor. utque huius studia isthoc honore animaret, lauream obtulit. Nec vero recusavit hanc defunctus, vel sola offerentis motus dignitate. Non incognitum quidem est, quam eviluerit hic honor, postquam Baviis quoque et Maeviis collatus est. Absit tamen, ut optimis quibusque per eos detrahatur quicquam: cum nullorum aliorum studiorum honori satiscautum ellet, si per talia carcmomata et vomicas violaretur. Interim


page 485, image: s489

contentus noster fama iuvenilibus annis per haec studia parata, iam sese severioribus dedere coepit, et nobilium huius loci ICtorum HAHNII, MEHLBOMII, beate iam tum defunctorum, et adhuc superstitis WERNERI lectiones publicas privatasque audivit, non neglectis exetcitiis disputatoriis, quibus excitari ingenia, inquiri veritatem, acquiri promptitudinem non ignorabat. Continuavit hoc modo apud nos sua studia per integros quatuor annos. Et vero cum a bonis litteris tam praeclare instructus esset, cum ex ipsis fontibus rectius hauriri mature didicisset, brevi tempore tantum profecit, tantumque spaclum emensus est, quantum optare quidem, sed assequi non videmus, qui citra illas ansas iurisprudentiam attingunt. Abiit dein Altorphium, Tubingamque Clarissimis Viris, LANSIO, LUDWELLO, RITTERSHUSIO, FELWINGERO, DURRIO, locorum istorum ornamentis, gratus acceptusque. Elapso tempore non modico, cum Ratisbonae Comitia Imperii celebrarentur, commodam sibi natam occasionem putavit, qua et Germanici status notitiam sibi comparare, Amplissimisque Viris ibi praesentibus sese commendare posset. Nec defuit bono consilio eventus. Cum enim aliis, tum maximo quondam his in regionibus studiorum Patrono Cancellario SCHWARTZKOPFIO ingenium suum eruditionemque probavit. Instituit dein multis incommodis, nec sine parvis sumptibus, peregrinationem per Germaniae partem maximam, solatium laboris exspectans ab insigni fructu, quem maiorem sibi ab hac, quam ab aliis quibusque ad exteros et remotos populos institutis promittebat. Basileae et Spirae aliquandiu commoratus est, cum inveniret illic praestantissimos ICtos, quorum familiaritate non sine insigni suo fructu usus est. Non deposuit interea Iuliae suae amorem, ubi didicerat, quae alibi ornamento fuerant. Repetiit igitur eam ante hos duodecim annos, invenitque adhuc ibi Praeceptores suos, quorum consiliis ipse privatim docere iuventutem coepit. Idque ut liceret, omnibusque profectus suos ostenderet, praeside celebri ICto IOHANNE EICHELIO summa iuris capita examini publico submisit, meruitque tantum iuventutis applausum, ut dein illo uti Praeceptore tam in Philosophia Practica, quam Iure certatim ambirent. Npotuit latere Serenissimos Principes, Academiae suae commodis continuo invigilantes, haec industria, quemque


page 486, image: s490

meruerat, applausus: ideoque biennio elapso Iuris Professionem Publicam Extraordinariam, utque Novellas interpretaretur, ipsi demandarunt. Anno sequenti pro obtinendis privilegiis Doctoralibus de praeventione Iurisdictionis, Praeside Dn. Henrico Hahnio p. m. disiputavit, summis mox in utroque Iure honoribus ornatus. Eopse anno, ut res suas magis ordinaret, coniugium iniit cum lectissima tum virgine, nunc maestissima vidua, ANNA SUSANNA, ABLTHASARIS RINCKII celebris ICti et in hac Academia Pandectarum Prof. Publ. filia, post a celebri item ICto et Professore HENRICO BINNIO adoptata. Biennio post ordinarium inter Professores Iuris locum ambivit et impetravit, nec diu post socero suo D. Binnio in Professione successit. Ornavit autem Spartam, quam nactus erat, pro virili, et publice et privatim, illoque decennio plus quam ducentis vicius publicas disputationes praeses habuit, discipulorum diligentiam sua ammans et accendens. Aliquando quidem remoram iniecit morbus et languor, quos praecavere cum in propria non esset potestate, ut resarciret iacturam industria subsequente, quae in sua manu, semper dedit operam. In docendo alacris erat, idque unice dabat operam, ut quam evidentissime omnia proponeret ante oculos, de obscuris clare, de perplexis ordinatim dissereret, verbis ubique usus perspicuis, aptis, et quod facile erat tam erudite docto, elegantibus. In responsis dandis et gravissimis rebus decidendis tam providum se et cautum, omnibus circumstantiis accurate expensis, exhibuit, ut collegis suis plane satisfaceret. Quamdiu etiam ultimis vitae suae diebus Magistratum Academicum gessit, nihil in se desiderari passus est eorum, quae ad Academiae dignitatem contra quoscumque etiam malevolos tuendam, commodaque amplificanda et conservanda facere viderentur. In reliqua vita omni Deum imprimis coluti, precibus publicis diligenter interfuit, sacra libentissime domi quoque suae meditatus. Cumque, ut diximus, eleganter, idque non sine divino beneficio, carmimina scriberet, subcisivis quoque horis in pietatis exercitium Musas advocavit, plenosque spiritu hymnos sacros composuit. O dignum vate Christiano institutum!

Diis pietas tua,
Et Musa cordi est.


page 487, image: s491

Officiis et beneficentia omnibus occurrebat, in eo sibi quam maxime placens, si erga egenos liberalem se praebere posset. A simulationibus toto pectore tam erat alienus, quam qui alienissimus, antiqua virtute et fide. Luxuriam superbiamque oderat maxime, nec unquam ultra suam sortem se efferebat, non alterius cupidus contentus sua. Cum collegis ita vixit, ut pluribus amicissimus, gratus omnibus, gravis esset nemini. Felix imprimis coniugium fuit. Ab accensa enim nuptiali face usque ad feralem illam numquam interrupto tenore, perpetua concordia viguit. Quo enim impenlius ille suam uxorem amabat, eo magis mutuo amore et sedula cura rei familiaris illius amorem provocabat. Sed solet laetis rebus raro adesse diuturnitas. Vixit tamen cum ea, quod in aliqua adhuc felicitatis parte deputandum est, in decimum usque annum, exque ea suscepit tres filias, adhuc dum omnes superstites, exsequias carissimo Parenti ituras. Quam parum vero hoc ternporis videtur maestissimae viduae, quae amoris sui magnitudine numerasse annos vellet. Ideoque immatura vidua vix nunc compos sui est, funusque sibi ipsa facere, seque in optimo marito sepelire, dum spes suas omnes sepelit, videtur. Liberi tenelli infortunii sui magnitudinem non intelligunt, tanto proinde magis omnium misericordiae obnoxii. Diu quidem illam valetudinis in deterius mutationem senserat beatus vir, non uno incommodo afflictus. Ante biennium tamen ob gravem febrem per quinque hebdomadas lecto affixus numquam non inde male habuit, nunc de capite, nunc de ventriculo conquestus, imminuto appetitu, aucta infirmitate. Praeterea continuus calor et siccitas oris, cardialgiaeque et cordis angustia molestabant, succedentibus ex intervallo colicis doloribus, alvique suppressionibus. Adhibita quidem semper sunt debita remedia, quibus malum subinde inducias dedit, ut et officio suo fungi interea potuerit, nuper etiam Magistratus munus mense Iulio susceperit. Ultimo tamen tempore gravissima symptomata, et pulmonum debilitas, et tumor corporis, chachexia denique supervenere. Nec iam amplius appetitus ullus aderat, viresque omnes ita collapsae, ut et praestanussima remedia sine ullo fructu adhiberentur. Unde et ipse vitae suae finem imminere sentiens proximo ante obitum die magna devotione sacra synaxi usus, duodecimo


page 488, image: s492

Septembris inter primam et secundam pomeridianam, prae. sentibus uxore, socro et amicis placidissima morte obiit, cum vixisset annos quadraginta, et aliquot menses. O mortem suavem! O optandum piis omnibus! Integra mente, integris sensibus, conciliatum Deo exire e mundo, haec est illa felicitas, qua mortali nulla maior contingere potest. Tangunt nos tamen relictarum miseriae: tangit nos illa primo aetatis suae flore facta vidua. Tangunt nos tres impuberes puellulae nondum merita agnoscentes patris, iamque amissum querentes. Socrus nobis ante oculos est, quae post mariti fata omnem in Genero suo spem ponebat, nimis illo cito orbata. Inexplicabilia fata sunt, miramur tamen merito, ita turbari mortalitatis ordinem. Senibus iuvenes, praeceptotibus discipulos ire exsequias, naturae ordo est. At sunt hic inter nos Seniores, sunt quos Praeceptores ha buit, qui illius immaturum funus comitantur. Luget plurimum Academia et in his exsequiis aliorum quoque nuper amissorum Collegarum recordatur, quantamque in omnibus fecerit iacturam, commemorat. Sed illa quidem, ut brevi resarciatur, Serenissimi Principes, quo sunt erga Academiam et studia clementissimo animo, videbunt. Nos, quod hic locus postulat. agimus. vosque omnes, Cives Academici, ut tanto funeri hodierno die exsequias eatis, rogamus. Non dubitamus equidem, quin vestris officiis nostram exspectationem superaturi sitis, admonendi tamen fuistis, quibus exemplo etiam praeibimus. Certe, cum nos nihil irttermittere videbitis, quod facere possit ad ultimum honorem illius, quem Vicarium suum, nostrumque Pro-Rectorem voluit esse Serenissimus Princeps, eum quoque om,nem, qui a vobis exspectari poterit, ultro exhibebitis. Hoc aequitas ipsa a vobis postulat, hoc defuncti erga vos merita, quibus, ceu cumulus aliquis, nostra intercessio accedet. V. P. P. in Academia Iulia Anno M DCC LXIIX.

SCRIPTA.

Elmen Schäfferey: Wolffenbüttel 1650. in 8. oblongâ.

Disp. De iure naturae: De Mutuo: De via publica: De homicidio:De tutela et cura: De Praeventione iurisdictionis: De vocatione in ius sive citatione: De iure statutario: De simulatione: De sortitione: De usucapionibus et praescriptionibus: De homicidio necessario: De iudiciis: De Vectigalibus: De


page 489, image: s493

iudice eiusque officio in genere: De gratia delinquentibus facienda et variis poenae remittendae vel mitigandae causis: De foro privilegiato: De fama eiusque imminutione: de iure in re etc.