07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 122, image: s132

PEREGRINATIO et VITAE CURSUS Reverendi admodum et Clarissimi Viri, DN> IACOBI HAILBRONNERI, SS. Theol. Doctoris, Illustrissimi Ducis Wurttenbergici Consiharii, Superintendentis Generalis, et Abbatis Monasterii Bebenhusensis dignissimi, Ordinique Procerum Ducatus Wurttenberg. singularis addicti etc. Succinctâ Oratione enarratus a THEODORICO THUMMIO, SS. Theol. Doct. eiusdemque in Acad. Tubingensi Professore ordinario. XXVIII. Aprilis, Anno M. DC. XIX.


page 123, image: s133

DE Sanctis Patriarchis et Veteris Testamenti hominibus in sacris literis legimus, quod instar cochlearum domus suas secum portaverint, et sub tabernaculis vixerint, atque vel Deo aliorsum eos ablegante, vel loci difficultate ita suadente, vel incolarum iniuria urgente, locum mutare, suaque tentoria humeris imposita alio gestare fuerint soliti. Quo procul dubio Deus vitae humanae mutationes, peregrinationes; et cursus nostri instabilitatem adumbrare voluit. Peregrinamur enim in hac vita, et certâ mansione, habitandique loco caremus, licet commorandi aliquod indulgeat natura hospitium. Peregrinationis huius evidens exemplar nobis offertur in Reverendo et undecumque Clariss. Theologo, Dn. IACOBO HAILBRONNERO, Abbate quondam Bebenhusensi; cuius migrationes et hinc inde susceptas peregrinationes, dum strictâ et perpetuâ narratione percurro, Te Contionem Magnificam, Generosam et undiquaque splendidissimam officiose rogo, ut quanto amore dictum Dn. Hailbronnerum, dum in vivis esset, prosecuta fuisti, tantô studiô et aequanimitate me, vitae ipsius curriculum persequentem, audire velis.

Notum est, peregrinantes natale solum non horizontis sui circumscriptione, non familiari stellarum aspectu, nec iugerorum aliquot determinatione metiri, sed ibi patriam aestimaresuam, ubi benign e illis fit, ubi hospites inveniunt bonos, ubi amicos experiuntur benevolos; quin nec hoc semper attendunt, sed patriam in mundo, caelestia in desiderio possident, Socrates ille, celebratus apud Ethnicos Stoicus, patriam suam non a gleba illa, quam nascens tetigit, non aere, quem vivens hausit, sed a mundo descripsit et demonstravit, in quo et cui natus, in cuius quacumque parte licet versetur, patriam tamen suam non amittat. Equidem quocumque imus, quocumque fugimus, ibi sol, ibi luna, ibi sidera, ibi caelum, ibi terra, aqua, aer, ibi mundus, adeoque viro sapienti omnis tellus pervia, et bonae menti totus mundus patria est, dixit olim Democritus.

Patriam habuit peregrinator noster mundum, et in eo exiguam glebam et portiunculam, sub Ducatu Wurttenbergico. Vaihingensis praefecturae, pagum Ebertingen, die natali in annum Christi supra millesimum quingentesimum quadragesimum octavum, et ipsum tempus interemisticum forsan non sine omine incidente. Patre Hieronymo Hailbronero, Hallensi Suevo, Matre vero Barbarâ Dickhin, integerrimi et honestissimi civis Ober Riexingensis filia, quae, ipsô Iacobô adhuc


page 124, image: s134

puerô, in vivis esse desiit. Pater vero Enzvveihingam translatus, Ecclesiae ibidem Pastor ac Vahinganae Dioeceseos Superintendens specialis meritissimus, obiit eôdem locô diem suum annô quartô et sexagesimô supra millesimum quingentesimum. Post sacram Baptismi regenerationem, et piam sollicitamque infantiae morumque elegantium educationem, prima migratio eius erat in scholas Enzvveihinganam, ab hac Vabinganam, et inde Stutgardianam, in quibus elementa literarum, et linguarum fundamenta feliciter iecit, et paucis annis tantum profecit, ut annô Christi supra millesimum quingentesimum sexagesimô primo, aetatis vero decimo tertio, sub Illustrissimo, Religiosissimo et numquam satis laudato Principe, Christophoro, in numerum Alumnorum Alpirsbaccensium clementissime fuerit receptus: unde post biennium officio pii, diligentis, morigeri et grati discipuli probe functus, Maulbronnam fuit translatus, atque ibi sub directione Reverendi viri, et de Ecclesia Christi optime meriti, D. Valentini Vanni, qui inter alia Missae Pontificiae historiam publici iuris fecit, non tantum hoc egit, ut in studiis literarum, quâ fieri potuit diligentia alacriter proficeret, sed morum etiam elegantiam et pietatis exercitium ita adiungeret, nec vitia accrescendi, vel radices periculosas agendi ullo vel otii vel malitiae irrigarentur succo, sed potiores virtutum flores multo agmine succrescerent, adeoque arbor evaderet iustitiae: quo enim ipsum statutorum praescripta, praeceptorum monita, alios vero poenarum exempla aut formido trahunt, eo virtutis amore totus propendit, quod sane ingenui animi virtutisque amantis ingenii infallibile indicium, et spes certa optimae aliquando in literatura messis: alios aut parentum industria, quâ, tamquam dulci veneno, filiorum studia promovere student, extra officii orbitam in vitiorum avia abstrahit: aliis aut Iuxuria et numquam bene suadens voluptas studiorum cursum intervertit; alios amores et alia atque alia diverticula, a vero et sincero ingenii cultu, avocant, et cum ad Academias transcribuntur, putant se non ad candida pacis signa, sed Martis, Veneris aut Bellonae castra commigrasse. Interea illi, ut praestantissimo futuro Theologo, sive Deus, sive occasio praeludium sequentium luctarum et certaminum Maulbronnae obtulit, Coloquium videlicet de Caena et persona Christi, inter Fridericum palatinum Electorem, et Christophorum Wurtenbergieum, eorumque Theologos habitum, ubi Spiritus Calvinistici candorem,


page 125, image: s135

fraternitatem, technas et fraudes iam bonam partem adoriri coepit. Hinc post primae laureae consecutionem, cum condiscipulis quibusdam, inter quos Stephanus Gerlachius, Aegidius Hunnius et Polucarpus Lyserus erant, in stipendium Ducale, nostramque Academiam fuit promotus, ubi studium Linguarum Philosophiae utriusque confirmavit robore, certus nec scientiam sine sapientia, nec sapientiam sine prudentia tutam satis et firmam esse; assumptô verô supremô in Philosophia honore, quem Magisterium vocant, totum se ad Theologiae accinxit tractationem et a)kro/as1in, quam in Academia hac ultra septimum usque annum studiosissime produxit, audiendo lectiones undecumque Clarissimorum Theologorum, Dn. D. Iacobi Andreae, Iacobi Heerbrandi et Dn. D. Schnepffii, ex abundanti etiam adiunxit lectiones Philsoophorum nostro saeculo Principis, schegkii et Praeclarissimi Planeri Philosophicas, qui omnes, ut et Dn. Magister domus Samuel Hailandus lacobum nostrum, ob ingenium moderatum, animum Virtutis amantem, vitaeque probitatem et modestiam, summo favore et amore fuere complexi, disputando etiam opponendo et contionando sese alacriter exercuit.

Peregrinationes hactenus aliquod percepimus Iacobi Hailbronnert, sed adhuc intra patriae agros et nutritii sui territorium mansit, peregrmatus tamen est, sed non secum, ut Socrates interroganti cuidam, quod nil peregrinationes sibi profuissent, respondit; Non immerito tibi hoc evenit, tecum enim peregrinabaris: Non hôc modô peregrinatus est noster, sed a se potius aberravit, hoc est, nativam mali pruriginem virtutis ex tinxit studio, et in quibus alii felicitatem suam ponunt, turpi otio, voluptatum illicio, aliisque viro magno indignis nugis et fluari/ais2 totum se opposuit et fortiter vicit. Iam extra patriam baculum figet peregrinatorium, et vires suas experietur in alia terra. Annô enim septuagesimo tertio, aetatis vero quinto et vigesimo, mense Martio, cum singularis et eximiae eruditionis viro, Dn. Polycarpo Lysero, ab Illustrissimo et piissimo Principe, Tubingensium et Stutgardianorum Theologorum suasu, in Austriam inferiorem, post ordinariam a Dn. D. Iacobo Andrea, Praeposito et Cancellario Tubingensio longe fidelissimo, factam inaugurationem, mittitur: Ulmae navem pro duobus Baronibus, Hoffmanno et Polhemio, conductam ingressus, Linzium in vigilia Paschatis venit, hic auditâ Sacrificuli cuiusdam contione, navem isthic offensam conscendens, Viennam petiit, atque


page 126, image: s136

ibidem adversô quidem ventô 27. Martii, tertia post Paschatis festum feria, magno a Dominis Proceribus aliisque desiderio exspectatus, appulit, ita ut eâdem vesperâ de contione habenda rogatus, eam in aula Illustris et Generosi Dn. Wilhelmi, Baronis Rogendorffii, inferioris Austriae Mareschalli, de Passione et laeta Salvatoris nostri resurrectione, ex Psalmo 110. ut et plures alias per mensis spatium Viennae habuit. Ibi cum Iesuitis, qui crebro in diversorium ipsius itabant, eumque de Religionis negotiis compellabant, agere coepit, quae conversatio, cum pro more videretur esse periculosa, et aliquid monstri alere, Iesuitis accessus et peregrinatio ad Iacobum, ab hospite Casparo Hirschio, illustrium Ordinum Secretario, fuit interclusa. Viennâ ad illustrem Comitem Sigismundum Hardeccium, cui ab Illustrissimo Lucovico missus erat, ad fines Moraviae ad arcem Riegersburg, ab oppido Znaim duobus, Vienna vero decem milliaribus distantem, proficiscendum erat, ibique sub aulici ministri titulo, et illustris Comitis victu, ocot septimanas degit, quibus elapsis, ad supradictum illustrem Mareschallum Provincialem cum Comite suo Sizendorffium profectus est: dumque ibi commorantur, Pastor illius loci Pontificius semi-Lutheranus, repentinâ morte in cathedra obiit. Comitem igitur rogabat Baro Rogendorffius, ut Iacobum aliquantisper ad Ecclesiae illius ministerium commodaret, quod ad tres septimanas impetravit. Mansit autem isthic, et Ecclesiae satis frequenti (multi enim ex Bavaria religionis causâ pulsi, illuc commigrârant) operam suam, per Dei gratiam, absque certo salario, a mense Iunio anni septuagesimi tertii usque ad finem Aprilis anni septuagesimi quinti feliciter praestitit, hactenusque spe grariae et debitae compensationis officium faciendo, cumspe eâdem, cui misericordia iuncta fuit, misericorditer fuit dimissus. Erhat, iuxta ipsius dicterium, auf Gnad gedienet, biß er mit Barmherßigkeit ist abgefertiget worden. Ea alioquin est hominum appetentia, ut studium et labores, nisi praemiis propositis, locare nemo velit, imo invenias, quos, nisi magna lucri spes affulgeat, vel Deo inserviisse paeniteat. Discant tales a nostro Hailbronnero, qui in tenui fortuna, gratis Ecclesiae suam contionandi operam praestitit. Penetraverant illo tempore in Austriam Flacciani, prodigiosum illud dogma, peccatum non accidens, sed ipsam hominis ou)s1i/an ac substantiam esse, asserentes, cuius erroris praecipui tum incrustatores erant D. Ioh. Fridericus Caelestinus, Iosua Opitius et


page 127, image: s137

Laurentius Becherer, qui duo a Proceribus seu Ordinariis, ut vocant, nonnullis recepit, in provinciali Palatio docebant, cum iis tacobus noster Viennae et Sizendorpi non semel collocutus fuerat, tandem vero propter eundem Flaccianismum, Hornae, auctoritate Baronis Iohannis Alberti a Pucheim conventus Ecclesiasticus, ad quem et ille, ut collocutoris partes sustineret, vocatus fuit, instituebatur; Serpere enim huius erroris gangraena magis magisque coepit, et inter alios Baronem Rogendorpium, cui hactenus Hailbronnerus noster a contionibus erat, etiam infecit, qui protinus meditari et causas quaerere, quibus Opitium Flaccianum (cuius praesentia non Proceribus tantum multis; sed ipsi etiam Caesari Maximiliano II. exosa fuit) Ratisbonâ ob dictum errorem eiectum, tueri, ac Sizendorpium transferre posset. Dum vero in dubio et suspenso haeret noster Hailbronnerus, num propter Flaccianos errabundos Sizendorpi certam fixamque sedem sit habiturus nec ne, praeter omnem spem et exspectationem, singulari Dei directione, ab Illustrissimo Principe ac Domino Iohanne, Comite Platino Rheni, per fratrem Philippum Hailbronnerum, annô supra millesimum, quingentesimum septuagesimô quintô, mense Augustô, Bipontum, ad munus Contionateris Aulici, evocatur. Potestate igitur a Dn. Sigismundo, Comite Hardeccio, qui ad maiora illum natum esse, aiebat, impetratâ, a Barone Rogendorpio (scilicetut Flaccianum suum Opitium Parochiae Sizendorpianae, et aliquot vicinarum inspectioni admovere tutius posset) benigne et clementer, honorificô etiam vitae doctrinaeque testimoniô, magnô vero auditorum suorum gemitu et lacrumis fuit dimissus. Ita enim fieri solet, ut cum religionis et conscientiae negotia Magnates praetoriâ et dictatoriâ quâdam auctoritate sibi mancipent, et pro suo cerebro et captu metiri et examinare incipiant, Subditorum et piorum auditorum animi et conscientiae mirifice crucientur, vexentur, et pro Pastoribus fidelibus et sinceris tales habere cogantur, qui animas eorum venales habent, nec e puris Israelis fontibus, sed lacunis malarum traditionum potum pastumque offerant: id cum sensissent hi, merito non sine lacrumis Hailbronnerum nostrum dimittunt. Iter ergo et peregrinationem circa finem Aprilis dicti anni, comite D. Plycarpo Leysero, aliisque amicis, ingressus, per Austriam, Bavariam, Wurttenbergiam, tractumque Rhenanum vigesimo quinto Maii Bipontum venit, ac a Principe Palatino, oblatis Ducis sui


page 128, image: s138

Wurttenbergici literis, clementissime et singulari quâdam laetitiâ exceptus, Aulaeque Ecclesiastes ordinatus, atque in Contionibus auditus fuit. In transitu Tubingâ, suasu Theologorum et amicorum, de vitae socia cogitare coepit, animumque ad pudicissimam integerrimaeque famae virginem, Catharinam, Reverendi et Clarissimi Dn. D. henrici Weickhers Reutteri, Abbatis quondam Hirsaugiensis, filiam adiecit, cum quâ, die Iohanni Baptistae sacro, sponsalia, nuptias vero 12. Iulii anni septuagesimi quinti celebravit, praeter D. Petrum Agricolam, Principis Bipontini Legatum, tota Academicorum frequentiâ celebres. Nondum verô certa sedes aut quies parta nostro Iacobo, sed post nuptias in Comitatum Sponhaimensem, inter Rhenum et Mosellam situm, visitatum ablegatus fuit, quô labore superatô, Biponti in functione aulica Ecclesiastica, creberrimis peregrinationibus longinquis et periculosis, non sine asperrimis molestiis et gravissimis certaminibus, ad anni Octogesimi Novembr. permansit, inde enim Benshemium, electoris Palatini oppidum, in via montana ad silvam Ottonicam cum familia, sumptibus Electoris, commigravit. Interea vero anno septuagesimo septimo, a Iacobo Heerbrando, Petro Agricola, aliisque monitus, mense Maio, Tubingae, praemissâ Contione et Disputatione publicâ, lectionibus cursoriis, et superatô examine, cum fratre suo Philippo, professore tum Theologo, in illustri Lavingano Gymnasio, et Iohanne Vesenbeccio, Pastore et Superintendente olim Ulmensium dignissimo, gradumin Theologia summum est consecutus. In quam graves vero difficultates Biponti inciderit, quantasque velitationes cum Pantaleone Candido nomine, sed pectore nigro, partim partim occultis sacramentariis, subierit, inprimis cum Princeps Iohannes Palatinus, a vicinis quibusdam Principibus, nec non Consiliariis parum orthodoxis, seductus, ad Calvini castra paulatim deflectere, divinam Christi hominis Maiestatem, eiusque orthodoxos assertores, quos antea in honore et pretio habebat, odisse et aversari coepisset, prolixe testatur historia deformationis Bipontinae, sub nomine Apologiae Confessionis Illustrissimi Principis, Domini Wolfgangi Palatini, sanctissimae recordationis, iussu Domini Philippi Ludovici, Palatinorum fratrum, edita, ab Hailbrunnero vero nostro fideliter bonaque fide conscripta. Haec scilicet Sectariorum consuetudo est, ut in animos magnatum sensim influere, eosque occupare soleant non aliter, quam aspidis morsus, qui cum minime laesisse et dulcis esse putatur,


page 129, image: s139

enecat: ita coeperunt, ita creverunt, ita, inquam, occidêrunt multos excellentes et generosos animos, et eos maxime, qui, postpositâ subditorum conscientiâ et salute, ex Politica aliqua hypocrisi, aut nescio cuius iuris Episcopalis praetextu, negotia dirigunt. In hac cum Calvinistis lucta, et sedium inconstantia ad plures functiones Ecclesiasticas vocatus et rogatus fuit, non tantum a Dn. Ludovico Electore, nec non Philippo Ludovico Palatinis, qui de eo exorando literas ad Ducem Wurttenbergicum Ludovicum scipserant, sed etiam nomine Comitis Hanoviensis per M. Ulstetterum, tum temporis Ecclesiae Hagenoensis reformatae Pastorem, itemque a Senatu Ulmensi, per Dn. D. Ioh. Marpuchium. Providentiae Divinae hoc singulariter sollenne est, ut rebus omnibus desperatis, auxilio praesentissimo succurrat, et ubi consistendi nullus locus superesse apparet, mox amplissimum aperiat, et tantum non inter multos eligendi optionem concedat. Consultissimum autem Duci Wurttenbergico videbatur, ut Electori Palatino operam et pietatem Hailbronneri addiceret, siquidem apud illum iam ante Theologorum Orthodoxorum inopia et sterilitas erat. Elector religiosissimus, pro insigni in Iacobum nostrum benevolentia, primum Professionem Theologicam, quam D. Huldericus Edo obtinebat, cum Praedicatura Aulae ei destinaverat, eam cum submisse et modeste renuisset, Parochia Benshaimensis, in amoeno ac fertili vini generosi ac frugum feracissimo loco sita, cum Ecclesiarum Superintendentia Starckenburgensis praefecturae, Dei gubernatione et Electoris mandato, contigit, ubi tamen ultra decem mense commorari ac respirare non licuit. Postquam enim aulico consilio Heidelber gensi, in ipsius Electoris praesentia. Consiliariorum et praecipuorum Theologorum unanimi suffragio decretum eslet, Martinum Schallingium, superioris illius Palatinatus Elector alis Superintendentem Generalem, officio esse abdicandum, non modo quod subscriptionem Formulae Concordiae pertinaciter recusasset, sed alios etiam contra datam fidem abstraxisset, Elector illustrissimus, nullô monente, Iacobum nostrum Schallingii successorem nominavit, cui voto ceteri omnes, qui aderant, sollenniter subscripserunt: sine mora ergo citatus, et ad Ambergensis Ecclesiae Generalem Inspectionem designatus, ille, ob muneris difficultatem, cui se imparem sentiat, loci distantiam, aerisque et victus rationem, corpusculo illius multis peregrinationibus fracto, minus commodam praetendendo, diu frustra se excusavit,


page 130, image: s140

victus tandem optimi et Illustrissimi Electoris auctoritate celsâ et sollemni, et Consiliariorum voluntate tam benignâ, vocationi consensit. Acceptâ ergo Instructionis formulâ, iuramentoque in Electoris praesentia praestitô, qui prolixâ oratione piâ ei gratulabatur, eodem omnia ad migrationem necessaria clementissime subministrante, 22. Septembr. anni octoagesimi primi Ambergam venit. Quia vero dictus Schallingius in domo Parochiali aresto tenebatur, in illiam 13. Mart. Demum annioctoagesimi tertii immigravit, ibidemque Spartam, quam accepit, pro dono et talento divinitus commisso, ad Electoris religiosissimi obitum, splendide exornavit. Ab obitu vero sanctissimi Electoris, qui in 12. Octob. anni octoagesimi tertii incidit, non confestim ab officio remotus fuit; sed ad Novembrem usque anni octoagesimi quarti perstitit, donec a Legatis Ioh. Casimiri Administratoris Hartmanno et Raubero, praemissâ prolixa eaque fucatâ fidelitatis ac usurpatae modestiae commendatione, quodque nihil prorsus in eo, nisi Calvinismus desideretur, ex officiosissima Calvinianorum fraternitate, officio motus et peregrinari rursus iussus est. Quâ re compertâ, Illustrissimus Dux Palatinus Neoburgicus, Philippus Ludovicus, clementiam suam et conditiones, impetratô prius a Ludovico, Principe Wurttenbergico, consensu, obtulit. Bonus tamen Iacobus a Senatu, Ordinibus et Provincialibus, ne Calvinismus irrepat ac irrumpat, detineri se passus est usque ad Septembrem anni octoagesimi quinti, interea negotium ad Rudolphum II. Romanorum Imperatorem fuit delatum, et diploma inhibitorium impetratum, ut Casimirus, pendente lite, ab omni innovatione vel deformatione abstineret, quô tamen neglectô, decretorum sulminibus detonabat Princeps, et per Consiliarios strenue urgebat, ut Iacobus noster Georgio Lupichio, sacramentario, loco domoque cederet, quae tamen, Ordinum iussu, interdiu noctuque per semestre armatâ civium manus septa et custodita fuit, et quoties rumor increbuerat, vice. Dominum sub nomine et titulo Casimiri, Domum Parochialem vi occupare, et Lupichium introducere velle, toties tumor et tumultus populi Civiumque turmatim congruere, vim a se depellere, Pastorem suum Iacobum manu tenere et tueri, donec Ordinibus vanis rationibus, et dapsilibus promissis, (tutum nimirum non esse, tato Principis potentis conatui etfervori obsistere) persuasum


page 131, image: s141

fuit, ut in Hailbronneri, emigrationem consentirent nolentes volentes. Quocirca peregrinationibusiam assuetus Iacobus noster, cum coniuge et familia, Ambergensibus non sine dolore et relictis et relinquentibus, Neoburgum intrat, ipsis Calendis Octobris anni octoagesimi quinti, atque a servantissimo fidei et religionis principe, clementissime, a Consiliariis vero et Civibus honorificentissime exceptus, et Contionibus in aula habendis adsignatus fuit. Videtis, mei Auditores, et auditis, quot functionum mutationes, quot peregrinationes subierit omnis fortunae tolerantissimus Iacobus noster: Ea quippe fortuna omnes maner, et manebit veraefidei assertores, ut qui semel contra Satanae rechnas et sycophantias nomen dederunt, et professi sunt, venenatis eius spiculis ubique obiciantur, ubique attententur, quae nisi fidei et plhrofori/as2 scuto eliderentur et magnanimiter atque animose eluderentur, etiam magnos et praeclaros Virs pessundare possent.

Negotia, periculum, verba hactenus fuerunt nostro Iacobo cum Flaccianis, cum Calvinianis, eleganti profecto Sectariorum pari, cum quibus fraterrima fraternitas merito ineunda et colenda esset. Utinam vero fratres isti tantillum fraternitatis Christianae exhibuissent officium, sed boni illi viri, ex mera fraternitate, agro, urbe, domô excedere iusserunt Iacobum nostrum, nihil in eo desiderantes, prater Calvinianorum dogmatum approbationem. Sed patientiam etiam supra humanam attendite quoque, et animis Vestri advertite nostri Hailbronneri, qui in tanta tot peregrinationum, tot mutationum varietate, domesticarumque rerum iactura, nec animum nec vultum mutavit, hoc unicum dolens, sectariorum potentiam et clandestinas molitiones tot animas in diversum trahere, cursumque purissimi Dei verbi impedire:

Virtus nam vidua est, quam non patientia firmat.

Ferrum etiam quo saepius canduit, et ignis vehementiam expertum est, durius est; nec radices altas seges agere putatur, nisi quam nix alta oppressit; ita, secundum Nazianzenum, multa tulisse, magisterium est fortiter ferendi: Scilicet non despumat vitis copiosum et generosum sucum, nisi ferro secetur, nec segetes agricolarum spebus respondere solent, nisi luxuriem segetum tenerâ depascat in herba: Ita profecto Deus calamitatibus adversis a primis statim pueritiae annis nos exercet, ut patientiam discamus.


page 132, image: s142

et duriora fortius pati ac tolerare assuescamus, atque in hoc qui feliciter profecit, is demum gnh/s1ios Dei filius et aeternâ mansione dignus: Sed nullus adhuc dum, licet statio quaedam firmior et mansio contigerit sperabilis, tribulationum et turbarum finis sperandus fuit Iacobo. Officio enim Aulae Neoburgo-Palatinae Ecclesiastico, magno Zelo et fidelitate, annos triginta integros praefuit, ut ibi non minus Austriacis, de Religionis libertate periclitantibus, quasi Consiliarium et paracletum aliquem se praestiterit, sed et Bipontines et Ambergenses suos mutuis literis et solatiis mirifice iuverit, et in constantia fidei firmaverit. Principe illo piissimo quottidie etiam de rebus gravissimis illum consulente, unde ceu Atlanti cuiam plurima religionis et Ecclesiae negotia imponebantur, consilia in rebus dubiis flagitabantur. Nihilominus laboriosissimus Hailbronnerus cui quiescere et otiari instar veneni erat, interea plurimis scriptis, quorum quaedam, non sine singulari Ecclesiae commodo, publiciiuris fecit, tam Calvinistarum quam Pontificiorum absurditates refutavit; Cum Bavaris vero ultra sesquiannum de Colloquio ineundo, scriptis ultro citroque missis, certabat, donec illud Ratisbonae, annô primô supra millesimum sexcenresimum, mense Novembri, non sine ingenti doctrinae nostrae Orthodoxae confirmatione, maxime vero insigni Adversariorum confusione fuit celebratum: In quo quid Iacobus noster, qui eius pars magna fuit, praestiterit, loquitur adhuc Protocollum, et testatur publica eius editio manifestissime; qui secundus conflictus erat, ad quem auspiciô religiosissimi sui Principis fuerat evocatus, antea enim annô octogesimô octavô cum Clero Ratisbonensi, in aula Episcopali, praesente Dn. D. Iacobo Andreae, Praecposito et cancellario Tubingensi, in arenam descenderat, quando illic ultra dimidii anni spatiu, partim Legati, partim Pastoris agebat vices. Per triginta illos annos non tantum a Principe nostro Wurttenbergico, Ludovico, cum primis annô nonagesimô primô, ad Professionem Theologicam Academiae Tubingensis avocatus fuit, sed etiam Episcopatus in Borussia cum primaria Professione in Academia Regiomontana ipsi fuit oblata, quô eodem tempore a proceribus Styriae Graecium, a Senatu vero Ratisbonensi ad Ecclesiae Inspectionem compellatus fuit. Magna scilicet ubique eruditionis laus, apud plerosque etiam admiratio fuit, cuius radii non animant tantum, sed etiam illustrant, trahuntque in sui amorem omnes, quibus cum literis et virtute aliquod est commercium:


page 133, image: s143

non aliter ac elegantis formae et pudicae famae Virgo non ab uno saltem proco, sed pluribus simul amatur et in connubium exoptatur. Eruditionem vero intelligo, non quae in superficie nater, et lubricis inaedificetur fundamentis et exsanguis sit, sed quae sucum et sanguinem alat, res non verba quaerat, et iis radicibus figatur, in Theologia praesertim, quae nullis machinis aut ligonibus everti possint. Licet vero a distinctis Ecclesiis Hailbronnerus noster fuerit expetitus, illum tamen illustrissimus Princeps Neoburgicus dimittere non voluit, quod cum Princeps noster Ludovicus acriter urgeret, suum esse Iacobum Hailbronnerum, tamen idem Palatinus tandem retinendi potestatem ab Illustrissimo nostro vix impetravit. Princeps certe et regius Palatini in Iacobum nostrum affectus et clementia, qui et verbum Dei eiusque Praecones et propugnatores non amare tantum, sed et amplecti tenerrime et beneficiis afficere assuevit. Perspexit ille, quibus donis Iacobus noster a Deo Opt. Maximo exornatus, et quanti tantus vir habendus esset et aestimandus, profecto non ab obviâ quâvis arbore decutiuntur Orthodoxi et constantes Theologi, nec e publico suppetit, unde emere eos possumus.d Dissimilem longe se praestitit filius Wolfgangus Wilhelmus, Princeps alioqum bonus et literatissimus, qui sciens vidensque avitam Orthodoxam et vere catholicam religionem, in quâ natus, educatus, roboratus, et exacte confirmatus fuerat, Disseldorppii abnegavit, et ad Idoloatricos Romani Idoli cultus descivit, atque quottidianis Iesuitarum ingeminatiobisu illectus, Iacobum nostrum Ducatu excedere permisit. Et hic est Princeps ille, spes altera religiosissimi Patris, qui Colloquium illud Ratisbonense non promovit, sed movit et incepit, is qui sedulus auditor erat, is qui ipse privatim cum adversa parte conversando, de gravissimis fidei quaestionibus discurrendo, colloquebatur; is, qui de victoria suorum tunc Theologorum, et Hailbronneri nostri, non gaudebat saltem, sed mirifice sibi gratulabatur. At ô quam lubrica spes tanti Principis, quam mutabiles interdum voluntates hominum? Bonus et pius Princeps, talem enim fuisse novimus, ab invida et infida illa hominum gente circumventus, pro luce tenebras, pro Veritate absurditates, pro scientia errores et opiniones sequitur: Respice, ô Deus Principem istum, aperi Tu oculos et mentem, et ex tenebris caecutientem in veram lucem iterum siste, subditorumque animas misellas ex Iesuitarum illorum conatibus (in faucibus enim per Tui gratiam


page 134, image: s144

omnes nondum haerent) eripe. Omnia vero quae Princeps contra Hailbronnerum nostrum tentavit, fuerunt Iesuiticae Sycophantiae et subdolae artes, et illis exoptatissima ulciscendi Hailbronneri occasio. Dudum enim hoc egerant, ut acerbitatis suae virus non tantum ob Colloquium Ratisbonense, quod altâ mente reponebant, sed eruditissimum contra ipsos editum librum: das Uncatholisch Pabstthum, in Iacobum evomerent. Notum enim est, quam insidiose et malitiose circa deformationem Paiatinatus cum Iacobo nostro aliisque Theologis laudatissimis egerint, quamque virulentis et aculeatis scriptis ipsum impetierint. Non remisit tamen Hailbronneri vel patientia vellabor, qui scuto verbo Dei et gladio Spiritus Sancti omnes eorum conatus ita fortissime repressit, ut merito Athanasii encomium ipsi tribuamus; Hic fidelis Domini operarius, Vir Dei, Conciliator omnium, tuba Veritatis, Ecclesiae columna, purus athleta Dei, et firmus secundum fidem, quae est in Christum adversus venenatas haereses, defensor accommodatissimus, qui etsi pacificus erat moderatusque in rebus omnibus, id tamen numquam animo aequo pertulit, ut propter pacem proderetur Deus, sed bellator fuit in hac causa vehemens et heros invictissimus; hos laudans, illos moderate verberans, horum frigus excitans, illorum compescens ar dorem; his, ne ruerent, prospiciens, illi, ut erigerentur, prostrati, curans: Simplex moribus, multiplex administratione, sapiens sermone, sapientior mente, sic vixit aliosque instituit, ut cum vita moresque illius quasi terminos ponant iustae administrationi, tum ipsius dogmata quasi leges orthodoxae fidei habeantur. Haec nos de Theologo nostro, ut olim Theologus de Athanasio. Cum vero videret in revocando Principe Wolfgango Wilhelmo fructra laborari, et Iesuitarum corumque adhaerentium satellitium, quô noctu diuque circumdabatur, nihil relinquere intentatum, quo limpidos et purissimos orthodoxias fontes in Palatinatu obstruerent, Wurttenbergiam se contulit, et ab illustrissimo ac Celsissimo nostro Principe, annô decimô quintô supra millesimum et sexcentesimum, receptionem et splendidam conditionem impetravit. In itinere hoc, ut nulla calamitas sola esset, tristrnuntio de obitu carissimae Coniugis (quam cum familia Lavingae in aedibus Generi Doct. Zeaemanni reliquerat) certior factus, non animi tantum, sed corporis etiam corripitur doloribus; atque ut illi hos facile superant, ita etiam plus advexerunt nostro Iacobo aegritudinis. Cum uxore enim hac


page 135, image: s145

piissima, quae eiusdem semper fortunae et peregrinationum consors ac socia erat constantissima, vixerat annos 40. pacifice, nullae rixae, nulla morositas, nullae aliae infelicis matrimonii difficiultates continuum illius et numquam intermissum studiorum cursum, aut publica concredita munera interceperunt. Parens moritur quinque liberorum in vivis adhuc existentium (quinque enim ante Matrem fatis concesserunt) duorum filiorum, Georgii, Pastoris et sperintendentis Sultzbacensis dignissimi, et Ludovici, ante Neoburgi, nunc ab exilio in Wurttenbergico agro recepti et ordinati Pastoris Zellensis fidelissimi, paris Virorum tam literarum et virtutum, quam pietatis et modestiae nomine commendatissimi, trium etiam filiarum, Matronarum certe honestissimarum, Viris undecumque Clarissimis et Praestantissimis elocatarum, inter quos inprimis reverendus et undecumque Clarissimus Theologus, Georgius Zeaeman, SS. Theologiae Doctor eximius, Ecclesiaeque Campidonensis Pastor primarius, Vir profecto non Virtutis tantum et innocentiae, sed summae eruditionis nomine valde commendandus, et in vestigia soceri natus factusque: Neque enim dubitanmus, qui nomen, famam et existimationem Soceri sui Hailbronneri, contra adversariorum sutelas, mascule sit vindicaturus. Vestris autem animis relinquo, quantô luctu et tristitiâ domum suâ Matrefamilias orbatam ingressus fuerit, et quam lacrimosum funus et dolendas exsequias dederit tam insperatus obitus. Lugere tamen didicit, non desperare, dolere, non muliebriter plorare, atque in summis cholicae passionis doloribus, qui eum post reditum ad suos tantum non oppresserant, patientiae emplastrum admovere studuit. Non enim lugere inhumanum, nimium vero lugere muliebre: illud rigidi est pectoris, hoc mollis et abiecti.

Non obliviscitur autem Illustrissimus Princeps noster sui Hailbronneri, sed eum ad Praelaturam Monasterii Anhusensis ex Palatinatu avocat, promptus et paratus, si locus fuisset vacans, superiori illum exhilarare conditione, ubi, etsi Monachis, Missas suas magnô boatu inclamantibus, caruit, non caruit tamen Iesuitis, eorumque dogmatum absurditatibus, quas scriptis nervosis et solidis fundamentis refutavit. Non diu autem et hîc morari poterat;


page 136, image: s146

Sed, ex Clementissimâ Principis affectione, peregrinari iussus est ad supremam Ducatus Wurttenbergici Abbatiam, et Generalem Ecclesiarum Superintendentiam Bebenhusium, ubi etiam ad secundas nuptias accessit, et honestissimam ac laudatissimam matronam, Cordulam, Domini Petri Stamleri, Civis Tubingensis honestissimi, relictam viduam, fide coniugali sibi coniunxit, ac cum ea etiam pacifice et concorditer ad finem vitae usque vixit. Ibidem non minus quam hactenus scriptis suis et meditationibus gloriam Dei et religionis Orthodoxae veritatem ore et calamo ivit promotum, siquidem paucis ante obitum diebus, in haec verba alacriter erupit: Virum fortem oportet stantem mori, seque paratum esse ad finem vitae usque nullum laboris vacuum concedere tempus, quod et factum est. Ultima enim Dominica, quae erat 22. matutinam Evangelii explicationem ex Matth. 18. ipse dedit, sed et lectionessuas Theologicas de fide diligentissime etiam sequentibus diebus secundo et tertio studiosis auditoribus dedit, quinto vero Novembr. die Iovis, qui Litaniae et commumbus precibus ibi destinatus est, rursus se ad habendam contionem accinxit, et iam signum dare iusserat, paratus Evangelium in Feriam omnium Sanctorum ordinatum (sicuti contionis dispositio, manu eius scriptâ, testatur) explicare et eius occasione de statu animarum post mortem perorare, quo piorum et Sanctorum, et quo impiorum ac incredulorum animae avolent, admixtis multis solatus, quibus pii et creduli se fulcire et erigere possint, spe scilicet vitae aeternae, et sempiternae beatitudinis fruitione. In his ipsis tam piis, tam seriis, tam divinis meditationibus et precationibus occupatum, Deus ad se ducere, et exutam corporis mole animam, in statum omnium Sanctorum transscribere cogitat. Sellae enim insessurus, capiteque apertô, preces suas pro more Deo suo nuncupaturus, Apoplectico percellitur affectu, sed leviter; brevi enim bene se habere dixit, nisi quod caput paulum doleat; sed affectus recurrit et sinistrum latus tam fortiter implicat, ut post aliquot horas, sine ullo [Note: Anno aetatis suae 70.] doloris et mortis sensu, 6. nimirum Novembr. inter preces astantium, quae toto decubitus tempore fuerunt continuae, ex hac incerta et malefida mundi statione, ad aeternam sedem migravit, et ultimum peregrinationis nostrae scopum, ac terminum ad quem, assecutus est. O beatum! ô felicem transitum! ô exoptandam mutationem! quam dulce, quam pium,. sub divinis his et immortalibus cogitationibus,


page 137, image: s147

quibus anima ad Christum Salvatorem suum anhelabat, meditabundum mori? Quis obsecro hîc non exclamet sanctissime atque exoptet mecum: moriar et ego morte iustorum, et sit finis meus sicut illius. Mortem enim non vidit, sed caelum certa fide sibi apertum, Christum, Principem et Consummatorem, sedentem ad dextram Maiestatis in caelis, gloriam incomparabilem sibi constitutam, chorumque caelestis Ecclesiae sibi gratulantem, vidit, videt et in aeternum videbit, quae peregrinatio omnes priores, asperae licet et tristes illae fuerint, leves et nullius momenti fait; iam fixam sedem tenet, nullis inferorum portis subruendam; iam coronâ iustitiae, ceu strenuus Christi miles, gloriose triumphat, quamque nos spiramus et aspiramus Trinitatis fruitionem, plenarie possidet.

Amisimus ergo, an praemisimus Hailbronnerum nostrum, Virum si Theologiae spectemus cognitionem, in omnibus tam felicis, tam exacti, tam exquisiti iudicii et dexteritatis, ut nihil supra: Sive enim, ex ipso sacrarum literarum codice, quaestio mota fuerit, ita solide sedem et indolem verae et genuinae sententiae animadvertere potuit, ut vix secundum habuerit: sive ex Patrum scriptis defiuniendum aut decidendum aliquis fuerit, rursus talem se raestitit, ut illum nobis admirandi, adversariis vero indignandi materiam praebuerit. Si vitam vero examinamus, virum, qui in simplicitate prudentiam, in adversitate patientiam, in veritate constantiam, in parsimonia temperantiam et frugalitatem exercuit; in rebus gravissimis deliberandis matura et bene cocta dedit consilia, in agendis et expediendis eâ promptitudine et dexteritate, ut integritati animi auctoritatem etiam Comitatem adiunxerit. O Virum immortali vitâ dignissimum! O Theologum profundissimum! O Praesulem praestantissimum! Sed et hic mortuus et caelo suo adscriptus, suisque amicis, et in Orthodoxia propaganda Collegis suavissimis, Dn. Gerlachio, Osiandro, Sigvvardo adiunctus; sic scilicet vivimus, ut moriamur, sic laboramus et currimus, ut ad hanc mortis metam veniamus omnibus communem, licet serius, alii, alii ocius.

Rogamus vero Te, benignissime Pater, conserva Doctores Ecclesiae tuae, et qui intra paucos annos praestantissimos nobis subtraxisti Theologos, parce tandem, et confirma nos in verbo tuo, verbum tuum est veritas, DIXI.


page 138, image: s148

B. D. Hailbronnero habita est concio funebris a Matth. Hafenreffero, SS. h. Doct. Prof. et Cancell. Academiae Tubingensis, ex I. Tim. VI, 12.

EPITAPHIUM.

Hîc Hailbronneri Doctoris membra Iacobi
Et variô et multô fessa labore cubant.
Magnus erat genio, maior sermone, styloque
Maximus, hinc scriptis claruit eximiis.
Claret adhuc, mage sed clarebit, quando resurget
Clarus, ut aeternum clareat ante Deum.

SCRIPTA.

Schvvenckfeldio-Calvinismus, sive Demonstratio Calvinianos in principalioribus fidei articulis cum Schvvenckfeldianis et Anabaptistis cconsentire: Laugingae 1597. in 8.

Daemonomania Pistoriana Magica, cablistica morborum curandorum ratio, Christianis propinata, cum antidoto prophylactico: Augustae et Laugingae 1601. in 8.

Antidotum in Daemonomaniam Pistorianam: ibid.

Anti-Tannerus, Scriptum Apologeticum contra mendacia Adami Tanneri, in quibus colloquium Ratisbonense in aliam quasi speciem, per elationem compendiariam transmutare non erubuit: Francof. 1602. in 8.

Carnificina esavitica de flagellatione contra Iacobum Gretserum: Witteb. 1613. in 8.

Apologia Confessionis Illustrissimi Principis Wolfgangi, Palatini Rheni: Laugingae.

Sendbrieff an D. samuel Hubern, darinnen angezeiget wird, was, auff Anordnung etzlicher Fürsten, mit ihm gehandelt worden auf dem Reichstag zu Regenspurg: Wittenb. 1579. in 4.

Duplica et in eventum Conclusion-Schrift von den Conciliis, catholischen Glauben un Anruffung der Jungfrauen Maria, aussführliche Verantwortung derselben, wider D. Ioh. Bapt. Ficklers vermeynte Rettung der päbstlichen Concilien: Laugingen 1591. in 4.

Synopsis doctrinae Calvinianae: Summarischer Begriss und gegründete Widerlegung der Zwinglischen und


page 139, image: s149

Calvinischen Lehr von etzlichen Articuln unser Christlichen Religion: Ibid. 1592. in 8.

Gründliche und außführliche Widerlegung deß vermeynten gründlichen Berichts vom H. Abendmahl, im Namen der Theologen zu Heidelberg, vom D. Zacharia Ursino gestellt: ibid. 1593. in 8.

Nohtwendiger Unterzicht von den 5. Haupt-und 20. Fragstücken, welche durch die Calvinische Visitatores den Christlichen Gemeinden in der Churfürstlichen Pfaltz aufgedrungen worden. ibid. 1598. in 4.

Endliche Entschuldigung wider D. Samuel Hubers Sendbrieff vom Regenspurgischen mit ihm gehaltenem Coloquio: ibid. 1599. in 4.

Gegründeter Bericht auf alle Fragen und disputationes von der heiligen Schrifft und Kirche, damit D. Ioh. Pistorius, Apostata, guthertzige Christen irre zu machen sich unterwunden: ibid. 1600.

Bericht von dem jetztwährenden jubelfest, in IV. Predigten verfasset: ibid. 1600. in 4.

Flagellatio Iesuitica: Jesuitische Lehr vom freywilligen Creutz der Disciplinen oder Geissel, auch von desselben Frucht und Verdienst: Ibid. 1607. in 4.

Verantwortung auf Ioh. Pistorii außgesprengete zornige, spöttische, ehr enrührische Schrifft, so wol das Regenspurgische Colloquium, als auch Daemonomaniam Pistorianam, betreffend: Augsp. 1608. in 4.

Uncatholisch Pabstthum, Erweisung auss Gottes Wort, alten Patribus, Conciliis, Kirchen-Historiis, und Iure Canonico, daß die Päbstische Lehr mit nichten, hingegen aber die Augspurgische Confession gut Cathotisch Apostolisch sey: Ibid. 1607. et 1614. in Fol.

Aussführlicher Bericht von dem Gespräch zwischen D. Jacob Heilbronnern, und Jacob Kellern, Jesuiten, gehalten zu Neuburg, Ulm 1615. in 4.

Zwo Leichpredigten, bey der Leiche Herrn Philipps Ludwigs, Pfaltzgrafen beym Rhein etc. Augsp. 1615. in 4.

Ableinung der Kellerischen Oelgötzerey, oder letzten Oelung: Franckf. 1617.

Fernere gründliche Offenbahrung deß Uncatholischen Pabstthums, wider Jacob Kellers Catholisch Pabsithum: ibid. 1617. et 1621. in fol.


page 140, image: s150