07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 392, image: s402

PROGRAMMA, In Exsequiis VIRI, Omni encomio maioris, IOHANNIS GERHARDI, Quedlinburgo-Saxonis, SS. Theol. Doct. et in Universitate Ienensi Prof. Publ. Cum immenso omnium bonorum luctu et Desiderio, pie in eadem defuncti, Anno M DC C XXXVII. die XVII. Augusti, Quae in Fastis patientiae dicata est. Propositum a RECTORE ACADEMIAE IENENSIS, IOH. HIMMELIO, Pomerano, SS. Theol. Doctore et Profess.


page 393, image: s403

APertissimas et maximas cum Q. Corn. Scipione Africano exercuerat Q. Metellus Macedonicus inimicitias, ab Aemulatione Virtutis profecta contentione. At cum interemptum Scipionem conclamari audisset, in publicum se proripuit, maestoque vultu et voce confusa, concurrite, concurrite, innquit, cives: Moenia urbis nostrae eversa sunt. Cumque funus instrueretur, filios luos, quos quatuor Clarissimos habuit, affatus est: Ite filii, et funebri Scipionis lecto humeros vestro subicite, eiusque exsequias celebrate. Numquam funus maioris Civis videbitis. Ita ille in funere inimici, sed de Rep.Romana optimemeriti. Quid vero iam nos in funere amici, Collegae Praeceptoris, cuius in totam Ecclesiam Christianam, Academiamque hanc nostram, merita lingua praedicare nullâ satis potest, Pl. Reverendi, Amplissimi, Excellentissimi Viri, DN. IOHANNIS GERHARDI, Theologi famigeratissimi? Concurrite, concurrite, Cives Academici! fundamina Academiae concussa sunt. Adeste! lugete! funebri Gerhardi capulo humeros vestros supponite! exsequias catervatim, certatim, honorate! funus maioris Theologi Iena non vidit, an visura? lugete, plangite omnes boni! honoratissima eius memoria tam diu vos habeat, quamdiu haec vita. Atque etsi aliâs copiosius de eo dicendi forte erit Iocus, tamen heic etiam strictim quaedam de vitae eius ortu honorato, progressu laudato, exitu beato attingere ac delibare omnino fas est. Produxit eum hanc in lucem urbs Saxoniae in ferioris et antiqua et sat celebris, Quedlinburgum, anno M DC XXCII. 17. Octobris Mensis die intra horas VI. et VII. vespertinas: quo ipso anno et Mense Gregorius XIII. P. R. Calendarii introduxit mutationem. Parentes, qui genuere, fuerunt Vir quondam prudentissimus et spectatissimus Dn. Bartholomaeus Gerhardus, Patricii ac Senatorii ibidem ordinis, viri Consultissimi Dn Andreae Gerhardi liberae Imperialis ac saecularis Abbatiae Quedlinburgensis Consiliarii, meritissimi, filius, a liberali erga Ecclesiarum et Scholarum ministros beneficentiâ et post fata commendatissimus, anno M DC XCIIX. propridie festi Ascensionis Dominicae, rebus humanis exemptus: et matrona, dum viveret, pientissima ac laudatissima Margareta Berndes, virorum olim prudentissimorum ac gravissimorum Dn. Iohannis Berndes, Rei publ. Halberstadiensis Scabini, et Dn. Casparis Breitsprachen, eiusdem Rei publ. Halberstadiensis Consulis, filia ac neptis, quae anno M DCC XXIV. die Ianuar, XXVII. esse in vivis desiit, voce publicâ matronalium


page 394, image: s404

virtutum exemplar audire merita. Magnorum fluminum navigabiles fontes sunt Generosioris arboris statim planta cum fructu est, vetus Poêta Fabio dixit auctore, Hoc de Gerhardi heu! nostri indole profecto poterat. Ingeniosus enim cum puer esset et animam sortitus bonam, praeterea patria in schola viros eruditione clarissimos et formandae iuventutis artifices insignes, Dn. M. Henricum Fabrum Rectorem, et Dn. M. Henricum Abstorffium Conrectoreum, Praeceptores nactus, tam felices studiorum in cursu progressus fecit, ut anno M DC XCIX. postquam mense Februario Halberstadiensem in scholam, cuius tum Rectorem, Vir Celebris Dn. M. Paulus Dolschius agebat, ablegatus semestre quasi ibi exegisset, circa B. Martini festum Wittebergensem in Academiam qui mitteretur, dignus fuerit habitus, annum aetatis XVIII. vix ingres. sus. Ibi vero statim et privatis Collegiis et praelectionibus publicis Philosophicis Clarissimorum Virorum nomen suum dedit et operam gnavam im pendit. Privatim audiit in Rhetoricis M. Martinum Helvvigium, in Logicis M. Iohannem Sommerum, in Ethicis D. VVolffgangum Franzium, in Mathematicis M. Erasmum Schmiaium, in Physicis M. Iohannem Mehlfurerum, in Anthropologicis D. Iacobum Cocum. Publice, in Historicis D. VVolffgangum Franzium, in Logicis et Ethicis M. Antonium Euonymum. Praeterea postquam in Collegiis disputatoriis Physico M. Ioh. Mehlfureri, et Anthropologico D. Iac. Coci sese exercuerat, in alio quoque Collegio Physico sub D. Tobiae Tandleri praesidio respondentis vices cum laude sustinuit. Sub finem anni M DCC publicarum quoque, Theologorum excellentissimorum, Dn. D. Salomonis Gesneri et Dn. D. Leonhardi Hutteri praelectionem auscultatorem assiduum se praestitit. Anno vero insequenti M DCC I. ex consilio et suasu Viri Magnifici Ampliss. et Consultissimi Dn. Andreae Rauchbari ICti, Hereditarii in Hemsendorff, Vice-Cancellarii Dresdensis, amitini sui et aliorum cognatorum, ad studium Medicum animo applicati, eiusdem Professoribus tum publicis celeberrimis Dn. D. Iohanne Iessenio a Iessen, Dn. D. Andreae Scationi, et Dn. D. Erneste Hettenbachio, praetereaque privatim Dn. D. Georgio Horstio, post Doctori et Professori Giesseni, et tandem Poliatro Ulmensi primario, Isagogen Medicinae proponenti, suam industriam probavit, ut et commilitibus quibusdam in Collegio Medico disputatorio ab ipsis privatos intra parietes insti. tuto. Anno M DCC II. ab ante laudato amitino suo Dn.


page 395, image: s405

Andrea Rauchbaro circa Paschatos festum Hempsendorssium in praedium eius avocatus, et liberorum institutioni praefectus'fuit, ubi simul facere Medicinam coepit. Anno post M DCC III. cum filio D. Rauchbari natu maiori Michaele ad nostram hanc academiam accessit, in Magnifici, Amplissimi et Consultissimi Viri Dn. Iohannis Stromeri Senioris, ICti. P. P. et Iuridicae Facult. Ordinarii, aedes et convictum receptus, Tum vero recordatus voti, quod anno M DC XCVII. adolescens quindecennis in gravissimis tentationibus et morbo, de studio sacro tractando, voverat et in ternâ conscientiae admonitione stimulatus, ad studium Theologicum a quo diverti paulo coeperat, regreditur, adeoque et Theologorum tum temporis nostratium Dn. D. Georgl Myll et Dn. Ambrosl Reudel Sacras, Dn. D. Petri Piscatoris vero Ebraeas scholas assidue invisit. Eodem anno M DCC III. lldâ Augusti die, Magisterii sive Doctoratus Philosophi gradu et honore, inter competitores XII. agmen ducens, insignitur. Inde Mense Novembri insequenti et Collegium disputatoruium Politicum, et lectorium Metaphysicum, novo in hac Academia exemplo, privatim, ut et Theologicum disputatorium sui exercendi gratiâ, instituit. Cum eodem discipulo suo Michaele Rauchbaro Anno M DCC IV. Marpurgum profectus, statim in convictum Theologi olim eminen tissimi Dn. D. Balthasaris Mentzeri receptus fuit, Ibi vero de pristinâ assiduitate indefessa nihil remittens, praeter privata in discipuli gratiam instituta Collegia Philosophica varia lectoria et disputatoria, Theologico ipse studio summo conatu incubuit. Publicas Dn. D. Iohannis Winchelmanni et Dn. D. Balthasaris Mentzeri Theologorum, et Dn. M. Iohannis Schollii Ebraeae linguae Professoris, praelectiones adit: privatisque in Collegiis aliquot sub Dn. D. Mentzero se exercet: qui idem Dn. D. Mentzerus anno M DCC V. Mense Martio comitem sibi eum itineris Francofurtum ad Moenum, Heidelbergam, Stutgardiam, Tubingam, Argentoratum, Spiram, VVormatiam versus facti iungit. Mense tandem septembri a discipulo informando liber et sui rursum iuris factus, Ienense hoc Lycaeum et una mensam Stromerianam Mense Octobri revisit, et collegio privato Theologico Dn. D. Petri Piscatoris nomen suum profitetur: quin et ipse collegia Theologica tam lectoria, quam disputatoria aperit. In Adiunctorum Facultatis Philosophicae amplissimae album adscriptus, proloco concesso disputationem de Vero publice XXXI, Xbris exhibuit


page 396, image: s406

Hic studiorum ipsius cursus sane perquam laudatus, in quo dum alacriter sudat decurrendo, quasi cum contentione Theologi et viri magni de Sparta quadam cum academica Professoria, tum Ecclesiastica honorata ipsi offerenda, consilia ineundo laborant. Nempe bonorum laborum fructus est gloriosus. Anno ergo sequenti M DCC VI. quo ipso L. Meditationes sacras toties recusas conscripsit et edendas primo omnium curavit, ab Illustriss. ac Celssiss. Principe ac Domino, Dn. Ioh. Casimiro Duci Saxoniae, Iuliacae, Cliviae et Montium etc. p. m. Mense Iunio )*epis1koph\n Heltburgensem in Franconia et una Professionem Theologicam in Gymnasio Coburgensi Casimiriano legitime vocatur: quam functionem utramque in Clementissimi Principis voluntate acquiescens acceptat: Inde huc missus, eiusdem Principis munificentiâ sumptus erogante, gradu Doctorali XIII. Novembr. mactatur. Spartam iam aditam utramque eâ fideli. tate et sedulitate ornavit, ut famâ eius hinc inde late divagatâ certatimad functiones splendidissimas, Professorias in Academiis, )*epis1kopa\s2 generales totarum provinciarum, pastoratus in urbibus celeberrimis, a Principibus, Comitibus, provinciarum statibus, Rebus publ. expeteretur. Sed Illustrissimus Dux Iohannes Casimirus, cum quo anno M DCC IX. Dresdam, an. M DCC X. Coloniam cis Rhenum, anno M DC XII. Francofurtum ad Moenum ad Elestionem et coronationem D. Matthiae Imperat. anno M DCC XIII: iterum Dresdam prosicisci iussus fuit, suum esse voluit, nec a se dimittere: qui et anno M DCC XV. generalem Coburg. Ducatus Super attendentem eum constituit: tandem tamen clementissime anno M DCC XVI. in vocationem ad Prosessionem Theologicam hac in Academia consensit, Ecclesiastici autem Consiliarii munere, salario annuo amplo constituto, ipsi oblato. Professorium ergo apud nos officium nactus, quanto studio ei praefuerit, testantur tot dispp. tot in lucem edita scripta alia, de quibus iam non licet, ut nec de operis aliis, cumprimis laboriosissima Operis Biblici Germanici adfecti quidem, at nondum perfecti, revisione. Vit autem heîc concaluerat, ecce vero rursus singulis annis alibi locorum de eo ad se vocando consultant, animum eius explorant, imo vocationes mittunt. Borussi suum esse cupiunt Pomezaniensi Episcopatui praeficiendum. Praga, Lipsia, Witteberga, Argentoratum, Rostochium, Helmaestadium, quin et Academia nova Sorana in Seelandia, Upsalia, item in Suecia,


page 397, image: s407

Marpurgum, Hamburgum, Halberstadium, et pleraeqvenon una, sed plure vice eiusdem operam praesentem expetiverunt. Praeterea et de )*episkoph=| Vinariensi generali cum eo altera, quin tertia, actum. Felicem vero Te, ô Salana Academia, cui retinere eum DEI munere et Principum voluntate et cura, licuit: at iam obitu eius infelicem! Nam quae non eius in te merita? quot non labores subivit et itinera, ut Baronatum Rhemdensem et praedium nobile apoldense Illustrillimi Saxoniae Duces, utriusque lineae, concederent? quot non molestias devoravit in impetrando ab Illustrissimo saxo-Coburgense Duce Iohanne Casimiro legato ad tui dotationem: quantum laboravit, ut Reverendissima et Illustrissima Saxoniae Ducissa, Dorothea Sophia, Abbatissa Quedlinburgensis legatum pariter promitteret. Sed properamus ad alia. Praeter Decanatus et Promotoris sua in facultate honores saepius cum dignitae gestos, Rectorales Academiae fasces quartâ vice non sine sui gloria administravit. Ab Illustrissimis Principibus nostris saepius, quin et a Serenissimo Saxoniae Electore non semel, gravissimas ad deliberationes fuit evocatus: Quin et ad Serenissimum Saxoniae Electorem ab istis et ad conventus Theologorum ardua ob negotia ablegatus. Atque talis et tantus qua publica, Gehardus noster fuit, de privata vita nunc paucis. In coniugio vixit gemino: priori anno M DCC IX. XIX. Septembris cum virgine tum lectissima Barbara, Dn. Iohannis Georgl Neumeieri, ex matrona laudatissima Elisabetha Schröteriana, quae iam in plur. Reverendi atque Excellentissimi Viri Dn. Iohannis Maioris SS. theol. D. et P. P. Pastoris ac Superattendentis nostratis, Dn. Collegae nostri honorandi, vivit matrimonio, relicta filia, Vinariae inito; in quo filiolum quidem Iohannem Georgium XXIV. Xbris. anno M DCC X. suscepit, qui tamen subsequenti anno, Mensis Ianuarii die decimo rursus denatus: quo eodem anno Mensis Maii die XXX. filiolum mater secuta maritum viduum reliquit: posteriori, cum virgine tum-pudicissima, vidua iam maestissima, Maria, Viri Experientissimi quodondam, Amplissimi et Prudentissimi Dn. Iohannis Mattenbergiri Medic. D. et Rei publ. Gothanae Consulis filia, anno M DCC XIV. contracto et Calendis Martii in arce Heltburgensi nuptiarum sollennitate celebrata: quae prolis eumdenae parentem fecit: Georgl Sigis mundi et Margaretae denatorum rursus, Elisabethae, Iohannis Ernesti,


page 398, image: s408

Iohannis, Mariae, Polycarpi defuncti, Iohannis Friderici, Iohannis Andreae, tandemque Annae Christinae iterum denatae. Utroque in coniugio non nisi amor et tranquillitas inter coniuges mutua amoenissime floruit: liberi superstites in timore Dei cducati, nec neglectum quicquam, huc quod faceret. Summam praeterea erga non Collegas tantum, sed quosvis, humanitatem, benevolentiam, officiorum et beneficiorum promptitudinem, in pauperes cumprimis atque egenos liberalitatem uberem, exercuisse eum, nemo non novit: neque enim aliter poterat, in quo pietas sincera omnes cordis fibras occupârat. Beatus hac ex vita egressus nos vocat. Die abhinc IX. quae duodecima erat mensis huius Augusti, incessit ipsum febris ardens adeo vehemens, ut vires statim nimis prosterneret, instaurari ut nullis quamvis pretiosissimis pharmacis potuerint. Postquam ergo actutum DEI se arbitrio aegrotus submisisset, die quoque XV. Sacrae Synaxeos viatico instruendum curâsset, et cum Collegis suis Theologis de multis disseruisset, cumprimis ad concordiam. quae inter Iohanniticam istam trigam Theologorum, firmissimis fixa radicibus. culta sincere fuisset, post obitum, quem praesagiret, suum sancte servandam eos admonuisset, domui suae plusculos iam menses ante disposuisset et precibus devotis instret, die XVII. Mens. huius inter preces ardentissimas, praesentibus plur. Rev. Dn. Super attendente, me D. Himmelio, Ecclesiae Archidiacono, Dn. M. Adriano Beiero, convictoribus plerisque, ipsâ hor â tertiâ pemerid. verbis istis: Veni, veni, Domine, veni, Amen, vitam hanc claudens, beatos ad caelites emigravit Hodie dimid. Ildâ corporis reliquiae terrae matri mandabuntur. Vestri quid sit, Cives Academici, officii. Iam supra indiximus. Illud iam subicimus. Una nobiscum DEUM serio sollicitate, ut, quia hactenus videre nos fecit dura, et propinavit nobis vinum soporiferum, ad nos revertatur, Academiae fracturas sanet, quia nutat, lacunam, quam fecit, resarciat: Ecclesiae et Rei literariae, Academiaeque nostrae antistites et columnas diu incolumes et firmas servet, protegat, tueatur. Viduam quoque beati nostri Gerhardi cum orphanis relictis, curae sibi esse sinat, sit ipsorum pater, tutor, consolator: quos ille curat, tuetur, solatur, ab omni malo sistuntur immunes P. P. XX. Augusti Anno M DCC XXXVII.


page 399, image: s409

LESSUS ACADEMIAE IENENSIS super obitum IOHANNIS GERHARDI, QUEDLINBURGO-SAXONIS, DOCTORIS THEOLOGI INCOMPARABILIS, In qua Sacras Litteras annos XXI. magno cum discentium fructu, et maximo totius Christianae Ecclesiae incremento docuerat.

ET cupio, et vere Tibi debeo, MAGNE GERHARDE,
flebile supremi carminis officium.
Hoc Virtutis honos, hoc admiranda meretur
Doctrina, hoc Pietas poscit, et urget Amor.
Hoc Benefacta iubent, quibus indefessa iacentem
Dextra tua ornabat, Dextra miserta mei.
Cur igitur cessant Epicedia tristia? maesti
versus? cur tumulo Nenia nostra silet?
Mens animae infando stupet exsternata dolore:
sensibus attonitis ex cidit ipsa sibi.
Hinc metuo meritis, veniam ne laudibus impar,
naufragaque Eulogii mergar in amnetui.
O Tu, Qui numero et cumulo laudum omnia vincis,
SALVE, Amice, atque omnimaior honore, VALE.


page 400, image: s410

Si cui forte lubet, integras etiam illas, a disertissimis hinc inde Viris, Iusto Fewrbornio, Salomone Glassio, Ioh. Michaele Dilherro, Michaele Schneidero consignatas, et Gerhardinae Memoriae dicatas legat orationes, in calce Patrologiae B. Gerhardi recusas, addatque magnum Oratorem, Augustum Buchnerum, Dissertationum Academicarum Part. 1. p. 483. 487. Concio ipsi insuper habita fuit lugubris ex II. Corinth. XII. 9. a Iohanne Maiore, SS. Theol. Doct. Profess. Publ. Past. ac Superintendente Ienensi.

In Effigiem Theologi Summi, D. IOHANNIS GERHARDI.

OS placidum, mitesque oculos, frontemque GERHARDI
Tranquillam, effigies exhibet una tibi.
Ipse autem tam multa stylo qui lecta regessit,
Scilicet esse unus bibliotheca potest.

fec. AUGUSTUS BUCHNERUS.

De scriptis Gerhardinis ac de Confessione Catholica.

TOt cum iudicio legere et disponere, quot Tu
Libro uno exponis, Magne Gerharde, libros,
Humani non est animi labor ille, sed ille
Divini labor est maximus ingenii.
Quod si, nonfuit; aut simile haud opus esse futurum,
Dixero, dum stetit, aut stabit hoc orbus opus:
Dixero, quod res est, et dixero Tetamen unum Auctorem tanti, magne Gerharde, libri.

scripsit CASPAR FACIUS, Consiliarius Saxonicus.

QUotquot Doctorum manus unquam scripta revolvit,
Queis ruit Ausoniae gensque caputque domûs;


page 401, image: s411

Cunctorum super as conatus atque labores,
Cum tumidum propriô destruis ense Papam.
Laus sua, pro meritis, est quemque secuta; sed horum
Cunctorum laudes solus et unus habes.
Posteritas (quaecumque sit) admir anda videbit.
Scripta Gerhardiadae, dicet et: ille Vir est.
Post aliquot tandem redit orbi saecula Phoenix:
Talis at aeternum non rediturus erit.

IOH. MICHAEL DILHERRUS.

SCRIPTA.

Quinquaginta Meditationes sacrae, ad veram pietatem excitandam, et interioris hominis profectum promovendum accommodatae: Ienae 1607. Giessae, Lipsiae, Francofurti, Amstelodami, et saepius alibi in 12. et 16. qui libellus, testante Dilherrô, in Linguam Germanicum, Gallicam, Anglicam et Italicam est conversus.

Quaestionum Politicarum centuria, cum adiuncta coronide: An diversae religiones in bene constituta Republica tolerandae? Francof et Ienae 1608. et 1620. in 4.

De legitima sacrae Scripturae Interpretatione: Ienae 1610. in 4.

Loci Communes Theologici, cum pro adstruenda Veritate, tum pro destruenda quorumvis contradicentium falsitate, solide et copiose explicati, inque novem Tomos et Exegesin divisi. ibid. 1610. 1622. in 4. Francof. 1657. et Genevae 1637. in Fol. Epitome locorum horum per Cnapium adornatum Erfurti 1664. in Fol. Isagogen vero illorum concinnavit Eius Filius, Iohannes Ernestus erhardus, SS. Theol. D. et P. Ienae 1658. in 4.

Enchiridion Consolatorium morti ac tentationibus in agone opponendum: Hamburgi 1611. Ienae 1618. in 8. et 1622. in 12.

Aphorismi succincti et selecti, in XXIII. capitibus totius Theologiae nucleum continentes: Hamb. 1611. Ienae 1618. in 8. et 1663. in 4.

Exercitium Pietatis quottidianum quadripartitum: Ienae 1613. 1629. Amstelodami 1735. in 16.


page 402, image: s412

Aphorismi sacri praecipua Theologiae Practicae complectentes, ex Scriptoribus Ecclesiasticis collecti: Ienae 1616. 1659. in 8.

Commentar. in Harmoniam Historiae Evangelicae de Passione, Crucifixione, morte et sepultura Christi: ibid. 1617. in 4.

Schola Consolatoria, primo Colloquium DEI miserantis et animae credentis; deinde consolationes multifarias in omnis generis ffflictionibus, qua res corporales, qua spirituales ex divinis literis depromptas continens: Giessae 1617. in 12.

Explicationes Evangeliorum Dominicalium: Ienae et Hamburgi 1619. 1663. in 4.

Methodus studii Theologici: Ienae et Lipsiae 1620. 1654. in 8.

Hexadecas disputationum Theologicarum: lenae 1622. in 4.

Harmoniae quatuor Evangeslistarum a Mart. Chemnitio inchoatae, Pol. Lysero continuatae, atque Ioh. Gerhardo absolutae Tomus Secundus: Ienae 1625. in 4. Francof. et Hamburgi 1652. in Fol.

Disputationes Theologicae. in quibus dogmata Papalia, iuxta seriem Bellarmini e)pitomikw=s2 expenduntur: Ienae 1629. et 1655. in 4.

Aphorismi Theologici, quibus controversiae tum Textuales tum doctrinales in Genesi Mosaica occurrentes, summatim continentur: ibid. 1629. in 8.

De Compositione Pacis Dillingensis: ibid. 1631. in 4.

Bellarminus Orthodoxiae testis: ibid. 1631. 1658. in 4.

Consideratio quarundam quaestionum Theologicarum: ib. 1631. in 4.

Disputationes Isagogicae: ibid. 1634. 1637. 1663. in 4.

Confessio Catholica, in qua Doctrina Catholica et Evangelica, quam Ecclesiae Augustanae Confessioni ad dictae profitentur, ex Romano Catholicorum Scriptorum suflragiis confirmatur: ibid. 1634. 1661 eadem in Epitomen redacta et publicae disquisitioni subiecta est a Ioh. Ernesto Gerhardo: ibid. 1661. Lipsiae 1668. in 4.

Sacrae Homiliae in Pericopas Evangeliorum Dominicalium et praecipuorum totius anni festerum. ibid. 1634. 1647. et Hamburgi 1656. in 4.

Annotationes in Proph. Amos et Ionam: ibid. 1634. 1663. in 4.


page 403, image: s413

Commentarius super Genesin: ibid. 1637. 1653. in 4.

Annotationes in Epistolam Iudae. ibid. 1641. 1660. in 4.

Annotat. in Epist. ad Hebraeos: ibid. et Hamb. 1641. 1661. in 4.

Comment. super priorem et posteriorem Epist. Petri: ibid. 1641. 1660. in 4.

Commentarius in utramque Epistolam ad Timotheum: ibid. 1643. 1666. in 4.

Annotationes posthumae in Epist. ad Romanos: ibid. 1666. in 4.

Disputationum Theologicarum partes tres: ibid. 1655. in 4.

Comment. super Deuteronomium: ibid. 1657 in 4.

Chiliasmi fundamenta destructa: ibid. 1667. in 4.

Comment in Apocalypsin D. Ioh. ibid. 1643. 1665. in 4.

Annotat. in Psalmos quinque priores: ibid. 1663. in 4.

Annotat. in Evangelium Matthaei: ibidem 1663. in 4.

Annotat. in Acta Apostolorum: ibid. 1669. in 4.

Patrologia, sive de primitivae Ecclesiae Christianae Doctorum vita ac lucubrationibus. ibid. 1653. 1663. et Lipsiae 1668. in 8.

De vita Iesu Christi homiliis viginti quinque illustrata Meditationes sacrae, das ist, Erklärung etzlicher schöner Sprüche und Historien von dem Leben Christi: Franckf. 1609. in 4.

Schrisstmässige Erklärung der beyden Articuln vom Sacrament der H. Tauffe und Abendmahl: Zena und Stutgard 1610. 1662. in 4.

Tractätlein von heilsamer Außlegung der heiligen schrifft: Franckf. 1612. in 8.

Tägliche Ubung der Gottseeligkeit: Zena 1613. Coburg und Leipzig in 8. et 12.

Handbüchlein, zu Trost der Sterbenden: Zena 1611. 1626. in 8. et. 12.

Fünffzig Gottseelige Gedancken, dadurch man sich zur Gottesfurcht erwecken und am innerlichen Menschen seeliglich zunehmen kan: Xrfurt 1614. 1622. in 8. et 12.

Zwey Tractätlein, deren eines in sich begreifft geistliche Gespräch Gottes deß Herrn und einer glaubigen Seelen; Das ander Göttlicher Trost, in son der heit auss zwölfferley Roth gerichtet: Zena 1620. in 8.


page 404, image: s414

Postilla, das ist, Außlegung der Sontäglichen und vornehm, sten Fest-Evangelien über das gantze Jahr: ibid. 1612. 1622. 1663. in Fol.

Schola Pietatis, das ist, Christliche und heylsame Unterweisung, was für Ursachen einen jeden wahren Christen zur Gottseeligkeit bewegen sollen, auch welcher Gestalt er sich an derselben üben soll: Zena 1623. 1639. in 12. 1653. ibid. Nürnberg 1648. 1663. in 4.

Postilla Salomonaea, das ist, Erklärung etzlicher Sprüche auß dem hohen Lied Salomonis, auff die Sontägliche und vornehmste Fest-Evangelia gerichtet: Zena 1633. Lübeck 1644. Leipzig 1652. 1666. in 4.

Fntwort auff das Päpstische Büchlein, dessen Titul: Morgenstern: Zena 1629. in 8.

Betrachtung der geistlichen Aufferstehung und Himmelfahrt der wahren Christen: Leipzig in 4.

Gezeuchnüß von höchster Nothwendigkeit eines Christlichen Lebens: Zena 1647. in 4.

Formmer Hertzen geistliches Kleinod: Lüneburg 1634. 1648. 1659. 1670. in 12.

Geistliche Seelen-Artzeney: Zena 1652. in 12. 1660. in 8.

Hohe Fest-Hündlein, oder Weinacht-Oster-und Pfingst-Predigten: Franckf. 1658. in 4.

Disputationes a D. Ieh. Gerhardo habitae sunt quam plurimae, quarum quaedam coniunctim editae supra a nobis recensitae, inter reliquas et istae numerantur: Vindicatio Eckhardina: Quaestiones Philologico-Theologicae: Dissertatio in Genes. 49. De Divinitate Christi: De Christo biuno: Dissett. in cap. 4. ad Romanos: Responsum ad octo quaestiones Papisticas, quibus Iesuitae Colonienses simpliciorum animas illaqueare, et a veritate Evangelii abstrahere annituntur: Angelologia sacra: De Praedestinatione: De Morte et mortuorum Resurre. ctione, et si quae sunt aliae.