07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 334, image: s344

PARENTATIO, In funus heu! immaturum Admondum Reverendi, Clarissimi et Excellentissimi Viri, DN. CASPARI FINCKII, Giessensis, Philosophi et Theologi celeberrimi, Superintendentis Generalis Saxo-Coburgici etc. habita ab ANDREA KESLERO, SS. Theol. Doct. et Superint. Eisfeldensi. Anno M. DC. XXXI.


page 335, image: s345

HUmanae quidem gentes semper aequum esse putarunt, Virorum bene meritorum memoriam ac honorem immortalitati, in praemium Virtutum, vitaeque anteactae testimonium numquam interiturum apud posteros consecrari, verum non iisdem ubique mediis ac modis hoc effectum dederunt: Sed ut quemque vel consuetudo patriae, vel animi impulit affectus, defunctis honorem tribuit. De Aegyptiis refertur, quod Virorum honoratiorum corpora aromatum, aerisque viscerum loco inserti beneficio diutissime a putredinis metu libera conservarint. Eundem mortuorum memoriam sacram retinendi morem Persae observasse leguntur. In Gymnasiis Atheniensium, imagines Philosophorum clariorum spectari solitas, Historici testantur. Romanis statuas ac templa in honorem defunctorum erigere sollenne fuit. Inprimis memoriâ proditum est nulli Quiritium maiorem in funere contigisse honorem, quam Cornelio Syllae, qui omnium Romanorum primus cives proscripsit suos, quod ipsi ex ture et aromate a mulieribus congesto, statua legitimae magnitudinis compacta fuerit, senaque lectorum milia in Defuncti honorem straverat Civitas, ut Sabellici utar verbis. De Artemisiâ Cariae Reginâ commemorat Valerius Maximus, quod in honorem Mausoli coniugis demortui non tantum magnificum, atque inter mundi septem miracula celebre monumentum erexerit; verum etiam semetipsum vivum ac spirans illius sepulcrum effecerit, quottidiana potionis sumptionis, cui ossa exstincti aspera essent. Et ut ab Ethnicis ad verae religionis alumnos provehamur, ipsis Patriarchis non fuit inusitatum, externis signis eorum, quos Deus immortalem exuere iussisset, benedictam custodire memoriam. Ita de Iacobo Patriarcha Moses Historicorum antiquissimus, idemque infallibilis reliquit, ipsum in perennem Rahelis uxoris, puer perii labore in teremptae memoriam, monumentum sepulcrale erexisse. In libris quoque Macchabaeorum legimus de Simone heroe, ac patriae, religionis ac regionis defensore strenuo, quod Patri, Matri ac Fratribus pie defunctis Modinae monumentum statuerit. Post Apostolorum saeculum in Ecclesiâ N. T. primitiva, non statuarum saltem ac lapidum sepulcralium usus; sed etiam sermonum funebrium, quibus Virtutes ac vita eorum, qui in Christo Redemptore nostro pie obdormissent, posteritati commendaretur nam de altaribus ac templis, quibus superstitio paulatim vires in Ecclesia Christ. acquirens, Ethnicos imitata est, nihil attinet dicere) invaluit. Et hanc officiosam erga bene de nobis meritos


page 336, image: s346

pietatem, uti hereditario quasi iure, a maioribus accepimus, ita in eius exercitio, non sine causa, libero affectu pergimus. Neque vero maius meliusve pietatis in nostros, quos DEUS e lacrimosa aerumnarum valle in aeviternum gloriae tabernaculum translocavit, officium praestari potest, quam si illorum nomen, eruditione, Doctrinâ, Virtute, meritis, partum, literarum operâ, aeternitati transscribatur.

Hoc Viro Reverendo admodum atque Excellentissimo Dn. D. Finckio, Superintendenti in Ducatu nostro Saxo-Coburgico generali, me debere, si diffiteri vellem, verendum esset, ne gratitudo dicam mihi scriberet. Parum enim abest, quin ab ipsis Studiorum meorum Theologicorum incunabulis, Parente ipso, ad usque beatissimum illius obitum dicam an abitum, usus et gavisus fuerim. Binis vicibus me ex Academia patria hospitem in arena Theologica praesidio dignatus est. Dignatus est mensa ac conversatione Theologica, usuque quottidiano, toto illo tempore, quô iuventutis in CASIMIRIANO patrio studiis, divinâ Providentiâ, praefui. Illô manus imponente, DEUS me in vineam suam ad laborandum exstrusit. et ad Spartam, in qua hactenus, per eiusdem gratiam, laboro, ornandam emisit. Ille me hactenus consiliis, monitis, colloquiis, ita sibi obstrinxit, ut fatendum mihi sit, me fidelissimum vitae Theologicae Ducem amisisse. Quae res tantum, nisi fallor, ponderis apud prudentes ac bonos actionum aestimatores obtinebit, ut non verendum sit, ne accusent affectum, verendum potius, ut quod ex affectu debito proficiscitur, exilitatis nomine, seu contemnatur, seu condemnetur. At enim, si liberi reprehensionis notam iure effugiunt, qui, cum Parentum memoriae aeneâ staturâ aut marmoreo sepulcro litare nequeant, vel ligneo crucis signo pietatis faciunt indicinam, neminem spero tam rigidum rerum iudicem fore, ut non ex animo potius officium, quam ex officio animum metiendum esse arbitretur. Quocirca cum non possim, quantum facere vellem, faciam, quantum possum, et hanc de Finckio nostro declamatiunculam in famae ac memoriae fano, tamquam perenne filialis observantiae pignus, bono cum DEO, suspendam. Cuius cursum quidem ita moderabor, ut non tam vitae pientissime Defuncti Dn. D. Finckii historia adumbretur, quam ipse, tamquam illustre quoddam gratiae divinae speculum, oculis animisque, qui superstites sunt, mortalium, in usus eorum salutares exponatur. Quemadmodum enim curatio funeris, conditio sepulturae, Pompae


page 337, image: s347

exsequiarum, scribente inter Patres augustissimo Augustino, omnia ista magis sunt vivorum solatia, quam subsidia mortuorum. Ita aequum est, ut quae in memoriam instituitur oratio, magis sit vivorum instructio, quam Defuncti solatium. Inde adeo animus est, non omnia, quae de nostro D. Finckio dici vel poterant vel debebant, persequi, sed id agere, ut appareat, quantum beneficiorum illi in ingressu, et in progressu, et in egressu huius vitae Sapientia Divina contulerit, et quomodo ipse demortuus nobis vivis Praedicator esse possit.

Et ut ab exordio vitae exordium dicendi capiam, in lucem hanc editus est Finckius noster, annô salutis restaur at ae supra millesimum quingente simum septuagesimo octavô, eiusque die Octobr. decimo nono, in urbe GIESSA, de cuius nomme, qui nihil audiit, de Academiarum in Germania celebrium notitiâ parum aut nihil loqui possit. Parentibus. Balthasare Finckio, cive et lanifico, Praefecto item fisci Ecclesiastici, et Anna, illis quidem tenuioris fortunae et status humilioris, sed piis ac nominis inculpati. Quod si quis istud gloriae Finckianae nubeculam vel qualem qua lem aspergere iudicaverit, quid fecerit aliud, quam quod iudicii sui imbecillitatem, ut mitissime dicam, prodiderit. Laudi est apud Sapientes non tenui, a tenuibus Parentibus natum, virtutis merito in sublimem honorum statum extolli. Hanc nobilitatem qui habet, vere habet, quod habet, cum habeat suum, non alienum. Quis est generosus? Ad virtutem bene a natura compositus. Hoc unum est intuendum: Non facit nobilem, atrium plenum fumosis imaginibus. Nemo in nostram gloriam vixit, nec quod inter nos fuit, nostrum est. Animus facit nobilem, cui ex quacumque conditione, supra fortunam licet surgere, uti calamo hac in parte a Christiano animo non alieno, Ethnicorum Sapientum lumen, Seneca, conscriptum reliquit. Huic iudicio assurrexit Princeps optimus, Alphonsus, Arragon. Rex, Virtutis nomine celebratissimus. Cum enim eam ob causam a quodam plurimum extolleretur, quod ex antiquissima et nobilissima Regum familia originem duceret, hac responsi dedisse fertur; nihil esse, quod in vita mineris ipse duceret, quam, quod illetanti facere videretur. Laudem illam non suam, sed maiorum suorum esse, quippe, qui iustitiâ, moderatione atque animi excellentiâ sibi regnum comparassent, successoribus quidem oneri regna cedere, et ita demum,


page 338, image: s348

honorari, si Virtute potius, quam testamento illa suscipiant. O sapientissimum sapientissimi Regis responsum! Eccur enim quicquam de coruscante perpetim gloria decedat, vel Tullio Hostilio, vel Tarquinio Prisco, vel Tullio Servio, Romani Imperii Rectoribus, immortalitatem nominum suorum virtute promeritis, quod illius incunabula agreste tugurium coeperit, quod iste mercatore exule natus sit, quod hunc vernam patria ediderit. Num vero de eminentia Socratis vel hilum decedat, quod matre obstetrice, et Sophronisco patre marmorario, lucis huius usuram acceperit, qui non solum hominum consensu, verum etiam Apollinis oraculo Sapientissimus iudicatus, ad clarissimum gloriae lumen accessit. Quam Matrem Euripides, aut quem Patrem Demosthenes habuerit, ipsorum quoque saeculo notum fuit, alterius autem Matrem olera, alterius Patrem cultellos venditasse, omnium pene Doctorum literae loquuntur. Sed quid aut illius tragicâ aut huius Oratoria vi clarius? Ut Valerii Maximi potius verbis utar, quam meis, quem qui volet consulere, plura huius modi exempla accipiet. Verum quid opus illa externa persequi? Divina Maiestas, ut faceret Prophetam et Regem, vocavit Davidem ex agro, ab ovibus, e caula, ut accenderet prima Ecclesiae N. T. lumina, tuguriolorum piscatoriorum non sprevit obscuritatem, et a lacu, retibus, et naviculis non dubitavit homunciones vocare, ad augustissimum illud Apostolorum collegium constituendum. Eundem hodieque antiquum suum, ut ita loqui liceat, obtinere, res ipsa loquitur, quando opificum aliorumque vilioris conditionis hominum domunculas, prodigâ quadam fertilitate, celeberrimos Theologos, peritissimos ICtos, experientissimos Medicos, acutissimos Philosophos, Viros alios, sapientissimos, fortissimos, honoratissimos, Templis, scholis, Aulis, Curiae, Patriae foras dare, quottidie cernimus. Qui hoc etiam gloriae monumentum habent aere perennius, quod non ipsi nominis splendorem familiae suae, sed haec ipsis debeat. Hanc animo medicinam adhibete Vos, qui humili loco nati, etiam cum Parentum paupere fortuna conflictamini, nolite animis frangi per illud Horatianum, de difficultate emergendi in iis, quibus curta est domi supellex, pensi potius habete morem Dei altissimi et opulentissimi, qui pauperem de pulvere erigit. Sexcentas ille vias novit, quibus humili paupertate et paupere humilitate laborantes, ad honorum fastigia perducat. Assumendae saltem duae studiorum alae, pietas et diligentia, quarum haec facit, ut homo laboret, illa, ut bene laboret. Labor omnia vincit, sed pie viventibus omnia in bonum


page 339, image: s349

cooperantur. Has alas Finckius quoque noster assumpsit, et divina adiutus gratia, omnes vicit difficultates, et in altissimum virtutum honorumque verticem feliciter conscendit. Etenim, cum opera Parentum et Praeceptorum in patria per aliquot annos salutari capitum pietatis lacte nutritus, et rudimentis literarum informatus fuisset, anno aetatis suae decimo Marpurgum in inclutam Academiam Hassorum (Giessenae enim Athenae nondum fuerant apertae) venit, et aliquandiu in celeberrimi illius ICti, Hermanni Kirchneri aedibus Paedagogicam praestitit operam, nec sine pietate, nec sine diligentia, adeoque optato cum fructu. Quippe tam felicem studiis successum Deus clementissimus largitus est, ut ibidem anno nonagesimo octavo Baccalaureatus, quem vocant gradum, et anno proxime sequenti, supremos in facultate Philosoph. honores, Magisteriates nimirum, cum applausu publico adeptus sit. Ab eo tempore per integrorum quindecim annorum decursum, in arena partim Philosophica, partim Theologiea, discendo, docendo, disputando, et se et sibi commissos, maximo cum fructu, maxima cum laude exercuit, Athleta pius et diligens, Deo media sensim efferente, rem bene gerendi in Academicae vitae studio. Nam primum a Senatus Giessensi stipendio minori, ut vocatur, adiutus, deinde principali gratiâ ac clementiâ Illustriss. ac Celsiss. Principis ac Domini, Dn. Ludovici, Senioris, Hassiae Landgravii, etc. Sanctae memoriae, in numerum Stipendiariorum maiorum receptus, post A. 1602. Correctionis ac Paedagogiae officio a Typographo Academico de re literaria optime merito Dn. Paulo Egenolpho p. m. praepositus est, quem ita, benedicente Deo, ornavit, ut eum ille generum sibi eligere non dubitaret, promissa in fidem coniugalem filia, Virgine honestissima, nunc Vidua maestissima. Cum qua postquam nuptias auspicatissimas, an. 1604. die Lunae, post festum Ascensionis Christi sollenniter celebrasset, veritatem divinae promissionis Ps. 127. luculenter expertus est, quando matrimonium illud ad us que vigesimum octavum annum produxit, pater e coniuge lectissima effectus decurrentibus annis 7. filiorum et unius filiae, e quibus filiam et quinque filios, ut partim Marpurgi, partim Giessae in caelum praemitteret, divina, cui resistere nefas Providentia voluit.

Hic vero videat iuventus, quomodo ad astra, Deo studiis benedictionem impertiente, eatur; seu, quâ ratione studia a primis statim incunabulis instituenda sint, in spem tangendae metae. Finckio nostro pietas suggessit Dei timorem, ut in eius nomine ageret, quod ageret; serias preces, ut pro benedictione Patrem caelestem quottidie oraret; humilitatem, ut in iuventute de se modeste sentiret, ac aliis devote se subiceret, inprimis vero magnis viris operas suas humiliter deferret. Optime factum! Qui


page 340, image: s350

rete suum in Christi verbo laxat, ille copiosam piscium multitudinem, quin per DEI gratiam sit conclusurus, dubitandi causam habet nullam. Oratio vero fidelis et seria quid non impetrat? Vincit, quae vox est sanctorum patrum, Invincibilem, et ligat Omnipotentem. Porro modestia et humilitas animi cum foenore compensat, quod humilitas status negavit, et quâ similitudine Plutarchum usum esse constat, sicut hiemi necessariaper serenitatem parari convenit, ita et boni mores, et optimum ad senectutem viaticum, mode stia in ipsa iuventute reponatur. Quid vero, si adolescentes ac iuvenes, qui castris Musarum se consecrarunt, habenas impietati laxant, si abusu verbi divini peierationibus ac exsecrationibus Maiestati Creatoris insultent, si fractis modestiae repagulis, nec DEUM nec hominem vereantur, stolidamque superbiam et superbam stoliditatem, loquela, gestu, vestitu, aliis indicinis, deridendam propinent? Fugent et fugiant, quotquot sapiunt, iuvenes, ista pestifera monstra, seque adversus illorum vim isto ex armamentario Spiritus S. clypeo fortiter defendant: Timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas Prov. 15. 33. Atque utinam multi mature saperent, ne mature desiperent, tandemque cum Phrygibus nimis sero sapere inciperent! Finckio nostro diligentia suasit, ac fortiter persuasit, ut apiculae instar per variorum auctorum, Grammaticorum, Philologorum, Historicorum, Oratorum, Poêtarum, aliorum libros, velut per fragrantes quosdam hortes quottidie volitaret, suavissimumque literatae humanitatis nectar indefesso studio colligeret, insuper in campis Logicorum, Metaphysicorum, Physicorum, Mathematicorum, Ethicorum, Politicorum etc. sine intermissione versaretur, et amoenissimos quosque flores, nobilissimas quas que herbas, ingenii calatho reconderet. Inde adeo factum est, ut pretiosissimum cognitionis Linguarum, Latinae, Graecae, Hebraicae, eruditionis Philologicae, politioris literaturae, variae lectionis, Philosophicae denique scientiae thesaurum progressu temporis haberet repositum, quô naturalia illa, quae divinitus nobilissima acceperat dona, ingenium puta facile et sollers, memoriam, ultra quam credi possit, tenacem acfirmam, iudicium accuratum, perficeret, ad usum in studio Theologico, quod mature cum isto illo coniungendum sibi censuit, auro contra non emendum, Quid ergo mirum, si sub initio Gymnasii Giessensis, huic nostro Philologo ac Philosopho, Logices, Physices, Metaphysices et Rhetorices Professio, officium insuper Praesidis in


page 341, image: s351

omnibus disputationibus Philosophicis, oblatum commendatumque fuit. Quid mirum, si postea, cum im petratis S. Caesareae Maiestatis privilegiis, Academpta Giessensis constituta esset, ipse Logices et Metaphysices Professor, ac Philosophicarum Disputationum Praeses publicus, summô omnium consensu, constitutus fuit? Et quid opus est verbis, ubi rerum testimonia adsunt? Sunt in manibus populi eruditi egregia Finckii opera, in quibus qui non Philologum sollertem, Oratorem disertum, Poêtam felicem, Philosophum acutum cernit, talpâ fuerit caecior. Noverat nimirum Finckius vel in ipsa adolescentia, quantum subsidii afferant ad facultates superiores bini illi apparatus, alter linguarum, alter Philosophiae ac disciplinarum, imo vero, quam necessarii sint illi, qui aliquando altiora Theologorum, ICtorum, Medicorum etc. subsellia cupit premere, idque suo merito, ac cum iustitiae sua cuique praemia distribuentis consensu, sane si quisquam errorem errat gravissimum, errat, quisquis sine linguae Graecae ac Hebraicae subsidio, in foro Theologico solidae eruditionis, et quae illius soboles est, verae gloriae spem sibi concipit, cum linguarum illarum ignarus, nec in explicando sacro codice, utpote Hebraice ac Graece primitus conscripto, suis oculis uti queat, nec in disputationum arena facile ubi figat pedem, inveniat, nec ulla alia in parte Theologici muneris, punctum ferre possit. Quod quidem in proclivi esset late ostendere, nisi ab aliis tum factum esse iam pridem, tum quottidie fieri constaret. Ad Ludovici Vivis praefationem in libros Augustini, Erasmi Roterodami praefationem in notas N. T. supputationem item adversus Natalem Bedam, ut et Paraphrases N. T. Ioachimi Camerarii praefationes duas Notationum et figurarum N. T. ut recentiorum mentionem omittam, iuventutem remitto. Itaque cum viris rerum intelligentibus miror, et indignor, et deploro animitus, linguas illas sacras, quibus sancto Spiritui placuit loqui (nam de Latina, quae erudito saeculo materna est, non attinet dicere) et Grammaticam et Philologiam, fundamenta inquam illa solidae eruditionis, a perquam multis adolescentibus susque deque haberi, quippe qui malint sese ratiuncularum (quibus innumeros libros maioris molis, quam artis farciri videmus) gyris istis disputatoriis oblectare, quam memoriae, dum vegetior est ac capacior, linguarum necessariarum exercitamentis consulere; nisi forte falsum sit sapientum assertum, quod linguae memoriam,


page 342, image: s352

artes iudicium sibi postulent. Quamquam, si verum fateri volumus (et quidni vel boni publici causâ fatemur?) culpa multis in locis non tam est discipulorum, quam Praeceptorum, et eorum, quibus Scholarum cura demandata est. Lippus pervideat oculis inunctis, qui non cernat, cetera, puta Professiones, Theologicam, Iuridicam, Medicam, Philosophicam, saepe optimum in modum institutas Scholas; sed, in quibus sacrae illae linguae, vel plane non, vel raro admodum et frigide ac somnolente tractentur. (quasi non tum earum linguarum notitiae maximae sit necessitatis; tum adolescentia addiscendis illis aetas sit omnium aptissima) irreparabili cum damno Reip. Christianae, cuius intererat plurimum in scholis iuventutem quottidie, quottidie inquam, rebus Grammaticis, Philologicis, auctorum Hebraeorum et Graecorum explicatione exerceri. Quid hinc? Iuvenes aliis occupati ingeniorum deliciis, nescio quam sibi eruditionem imaginantur, donec tandem e suavi vanae persuasionis somno expergefacti, et imprudentiam suae iuventutis stomachabundi incusare, et aetatem maturiorem, quae aliis debebatur, ad Grammaticas exercitationes inviti revocare, et institutionis Scholasticae, et sero et serio queruli lugere, et denique huius quidem rei causa, Praeceptoribus ac praepositis Scholarum, pro gratiis querelas subtristes referre cogantur. Atqui parum fortassis esset hoc iis, quorum fidei Scholae sunt commissae, sed cum non dubium sit, gravissimam de hoc multarum Scholarum vitio, in detrimentum iuventutis publicum, quod verbis exprimi nequit, redundante, rationem Deo deberi causam, opinor, habemus satis gravem, hâc etiam in parte prospiciendi, ne literarum decus, olim quoque sub Papatu in iacturam Christianae religionis inter mortuum, iterum animam agere sinamus, cum illud vivum ac floridum facilime conservare hoc in primis liceat tempore, quô artificum sollertiorum opera viae et breves et planae monstratae sunt?, ut fundamenta illa hteraria (quae ut ludit eleganter CL. Dannhavverus in Idea Interpret. hodie pedibus tractantur, quia sunt fundamenta) sine nausea, sine cruce, quasi per lusum liberalem iuventus, modo quottidiana exercitatio per fideles Doctores non negligatur, doceri possit, quae quidem paulo fusius exponere, boni publici amor, ut ille novit, qui novit omnia, coêgit.

Iam sine Philosophicarum rerum cognitione tantum abest, ut quis in superioribus facultatibus nomen et gloriam mereri possit, ut non Theologus, non ICtus, non Medicus, sed sceleton Theologi, ICti, Medici, ille videri debeat, qui non sit


page 343, image: s353

Philosophus. Cumque multae sint Philosophicae, quas vocamus, Scientiae, sane Medicus maiori sibi vinculo necessitatis Physicam et Mathesin, maiori sibi ICtus Philosophiam Practicam et Oratoriam connexam fatetur. Verum hôc locô de Theologo mihi sermo est. Usum Philosophiae in officina Theologica varium eumque necessarium, si multis ostendere vellem, cancellos orationis egredi cogerer. Sed in tueamur saltem uno a latere eos, qui in iuventute Logicae tamquam generali instrumento, Metaphysicae, Physicae, tum aliis Scientiis horas et operam impenderunt, eas que postea ad usum in studio Theologico retulerunt: ex altero, qui vel per supinam negligentiam studia Philosophica intacta reliquerunt, vel per audaculam superbiam contemptui habuerunt. Illi praestant se Viros S. Scripturam explicando nervosos, contionando efficaces, disputando acutos, materias Theologicas docendo accuratos. His aqua haeret ubivis, quos audias miserum in modum sacrosanctam Scripturam pro contionibus pariter ac disputationibus tractare, dum sententias ex illa magno saepe numero gloriabundi allegant, verum, quis illorum verus sensus, quae conclusione s, quâ ratione ex illis legitime deducantur, prorsus ignorant, labemque divinae scientiae sine illius merito aspergunt, materiam suppeditantes, Doctiorum partim commiserationi, partim indignationi. Sic illi solidâ Philosophiae cognitione felices triumphant: hi crassâ eiusdem ignorantia miseri pudefiunt. Omnino quid momenti linguarum peritia, et vera Philosophia Theologo afferant, docebunt vos, iuvenes, ne magnos nostrorum temporum Theologos dum nomino, filiali amori servire videar, docebunt, inquam, Vos duo ex Patribus Ecclesiae antiquioris lumina, quae doctissimi quique omnibus aliis praeferre non dubitant, Hieronymus et Augustinus, bone Deus, qui et quanti Theologi? At vero illum in hoc gloriae culmen evexit linquarum studium, quippe qui, ut cum Ludovico Vivo loquar, ut Graeci atque Hebraei sermonis peritiâ, ita et cognitione sacrarum Scripturarum omnes nostrae religionis Scriptores longê antecellit. Huic nomen vere augustum in Ecclesia peperit admiranda illa vis ingenii, iudicii, eloquentiae, Philosophicis studiis comparata, et in explicandis Theologicis controversiis adversus haereticarum turbarum promachos adhibita. De quo Andr. Hyperius lib. 4. de ratione studii Theologici. Quod ad tractationem, inquit, locorum communium attinet, sive plures simul, sive aliquos separatim discussos, et sive simpliciter traditam, asseveratamque veritatem, sive pro eadem disputationes contra adversarios susceptas, spectemus: D August. eam sibi methodum praestituit, et per sequitur, qua~nemo alius: et haud scio,


page 344, image: s354

an aequari ei quisquam mereatur. Equidem confirmare non vereor, in disputationibus Augustinum sine controversia unum esse, cuius utilitatem, modestiam, candorem in ore, acumen in argumentationibus, gravitatem et pondus in rebus omnibus optimo iure sibi proponant imitandum. Sed quo dilabor? Finckius noster, uti in linguarum et Philosophiae studio strenue desudavit, ita fructus sui facti amplissimos per DEI gratiam accepit. Tantum enim effecit, dum famulatu illo apud reginam scientiarum Theologiam uteretur, ut in eius regno ossicium sublime, iuxta ac supremum honoris gradum promeruerit. Suffectus est namque anno 1609. in locum Theologi clarissimi D. Ieremiae Vietoris p. m. Professoris et Ecclesiastae, cum a compluribus Ecclesiis prius ad officia Ecclesiastica invitatus esset, famâ scilicet donorum tanto Viro Divinitus concessorum excitatis: anno vero 1612. ita iubente, et munificentiae immortalis specimen clementissime edente, Illustrissimo ac Celsissimo Principi ac Domino, Dn. LUDOVICO Iuniore, Landgra vio Hassiae bearissimae memoriae, ut ne obulo quidem totus honoris actus ipsi constiterit (ô factum Principe dignum! dignum memoriae ac praedicationis aeternitate!) SS. Theologiae Doctor Giessae, cum omnium apolausu ac gratulatione, in publico Sollennitatis Academiae actu renuntiatus est. Quin et Divinâ Providentiâ (nam DEUS Theologos suos dat non Ecclesiae huic vel illi, cui necesse sit perpetuo servire; sed Ecclesiae toti, in qua eos ducit, perducit, reducit, huc, illuc, istuc, uti ipsius Sapientiae placet) factum est, ut Anno M DCC XVI. Clementissimâ Illustrissimi ac Celsissimi Principis ac Domini, Dn. IOHANNIS CASIMIRI, Ducis Saxoniae, Iuliae, Montium et Cliviae, principis ac Domini nostri Clementissimi, curâ, Coburgi, Pastor, Superintendens Generalis, Assessor Consistorii, Scholarcha ac Professor Gymnasii, constitueretur, cui arduo non minus quam honorifico officio, ad annum usque praesentem, curas et operas indefessas impendit. Quid hîc dicam aliud, quam a DEO sapientissimo Finckium nostrum, tamquam luminare quoddam, in altissima illa honorum Ecclesiasticorum cacumina collocatum fuisse, ut undique ad illud respici, radiique Theologicorum donorum, eo facilius sese ac felicius in omnes orbis Christiani partes diffundere possent, siquidem omnia dona magno


page 345, image: s355

Theologo digna in hunc unum collata, et quidem cum pondere, ut ita dicam, quae multis aliis sparsim, hoc illi, hoc istidiversis gradibus contingere solent. Quid Theologus Doctor sine Theologicarum rerum scientia? In Finckio cognitionem Sacro Sanctae Scripturae, articulorum fidei, historiae Ecclesiasticae, Patrum ac Doctorum Ecclesiae, non supersiciariam, sed accuratam plane ac solidam, omnia ipsius scrista, quae in publicum plurima edidit, luculentissime testantur, utpote Latina numerô 15. inter quae: Sylloges quaestionum illustrium Theologicarum sectiones tres, quem fetum ne morbi quidem gravitas impedire potuit. Ita cum Casaubono, in dedicatione Exercitationum ad Baronium, nullam credidit sine literis vitalem vitam. Et Germanica: Haec qui percurrit, et Finckium librorum sacrorum ac profanorum helluonem ac Theologum variae lectionis, non agnoscit, supra modum caecus sit, qui agnoscit, nec debitis laudum encomiis celebrat, supra modum invidus. Quod si in Doctore Theologo scribendi labor seu requiritur seu commendatar, habent hic alii, non in quo vel tantillum negligentiam accusent, sed in quo incredibilem diligentiam mirentur et imitentur, quantum quidem per Dei gratiam possunt, siquidem non cuivis contingit adire Corinthum. Equidem illud scribendi cacoethes, quo nonnulli velut insanabili morbo secundum Iuvenalem Satyr 7. laborant, merito improbatur! nec quisquam aequiorum Iudicum illis succensebit, qui, cum scribendi Spartam, in publicum Ecclesiae Christianae bonum, summâ cum nominis gloria ornaturi essent, officii tamen negotiis nimiâ mole assurgentibus, ab ista immortalitatis via vel inviti prohibentur; nihilo tamen minus, si qui hoc etiam in genere talentum a Deo acceptum laboris duntaxat metu abscondunt, honorifico Doctorum Ecclesiae nomine vix ac ne vix quidem gaudere possunt.

Viri eruditi duo inprimis habent, quibus efficere possunt, ut iam mortui in hisce etiam terris superstites vivant, liberos, ac libros. Et magnum quidem divinae bonitatis munus est, in liberis vivere posse. Sed alterum illud immortalitatis medium, quod Eruditorum proprium est (nam prius illud cuilibet e plebe contingere queat) qui sponte negligit, non tam in se ipsum peccat, quam in Ecclesiam ac Rem publicam, cui post mortem per libros erat serviturus.

Porro praecipuum Doctoris Theologi munus est, veritatem religionis Christianae, ex genuino Theologiae


page 346, image: s356

principio, sacrâ videlicet Scriptur â, et dextre docere, et solide confirmare, et contra haereticorum strophas firmiter defendere, ad quod singularis vis interpretandi, docendi, disputandique requiritur, quâ de augustus Eccelsiae Doctor, Augustinus, nervose docet in libris de doctrina Christiana. Hac Facultate Finckium nostrum feliciter usum, atque adeo probe instructum fuisse, et scripta ipsius luculenter testantur, et qui ipsum publice disputantem Giessae aut Coburgi audierunt, fatebuntur, et Academica atque Gymnastica scamna, parietes, cathedrae, si loqui possent, edicerent. Atqui si templis ac suggestis fandi inesset potentia, Finckium, per cuius vocem animari quasi solebant, praedicarent ad miraculum usque disertum Contionatorem, cuius in dicendo gravitatem, et cum gravitate suavitatem, et cum suavitate penetrantem in animos efficaciam, ab interitu memoriae auditores, quos habuit, literati et illiterati, vindicabunt. Plurimum posse Praedicatoris eloquentiam ad auditorum mentes, quo velis, flectendas, extra dubii aleam positum arbitror. Sed non invenire est illud docendi dicendique munus, apud omnes etiam eos, qui terum dicendarum scientia alios multis parasangis post se relinquunt. Nimirum non ab arte sola illud proficiscitur, qum potius primas naturae debet, ut omnino causam habeant, et illi, quibus Deus ter Maximus tam nobilem dotem concessit, et illi, quorum in aures atque animos praedicatoris eloquentia sese insinuat, ut non tantum sibi impense gratulentur, verum etiam immortali donorum largitori immortales agant gratias, idque sine illorum contemptu, qui cum Mose difficiliorem linguae usum fateri necesse habent.

Maiorem etiam in modum Theologi Doctoris auctoritatem auget, si ad eum, tamquam ad Oraculum quoddam alii con. fugere possint, et accipere, quibus conscientiae vel suae vel aliorum satis faciant, ubi diffic iliorum casuum nodis implicati tenentur. Tam perplexa enim, in foro quoque Theologico, seu pragmata seu quaesita quottidianus offert usus, ut saepe numero etiam doctissimi ignorent, hae sitentque, quid agendum sit, quid iudicandum, ut errorum praecipitia evitentur. Nec vero in ista individuorum, quae ut norunt Philosophi. a)o)rista sunt, varietate, libri, qui de conscientiae casibus et quaestionibus practicis editi habentur, tamquam muti Praeceptores, semper fussicere possunt. Atqui fuit revera Finckius noster, Ministris Ecclesiae aliis que lumen illustre, de quo faculas suas ad dispellendas obscuritatum tenebras, in ambiguis


page 347, image: s357

casibus, accenderent, fuit magnum quoddam sidus, quod minores Ecclesiae stellas luce suâ communicaret, fuit anchora quaedam sacra, ad quam confugerent, qui intellectum suum circa intricatissimas fori Theologici materias informari vellent. Neque enim vel consilium rogatus ex invidia negabat, vel ex desidia differebat, sed ex instructissimo memoriae, ingegenii ac iudicii promptuario, consilia dexter rima petentibus, libens lubensque proferebat. Videas multos eius esse ingenii, ut citius e pumice aquam exprimere, quam ab illis consilium, in dubiis rebus, extorquere possis, ita vel invidiâ laborant vel desidiâ. At Finckius utramque hanc pestem perosus contra istam antidoti loco usurpavit illud, omne bonum est communicativum: contra hanc illud Ausonii:

Gratia, quae tarda est, ingrata est, gratia namque
Cum fieri properat, gratia grata magis.

Postremo omnium optime de Doctore Theologo et Ecclesiaste agitur, ubi doctrina ac vita concordant. Quo de non abs re fuerit illud Horatianum usurpare: Alterius sic, altera poscit opem res et conspirat amice. Neque enim tam dissonant a se invicem chordae ab imperito pulsae, quam bona doctrina et mala vita, quin, si Augustino lib. 4. de doctr. Christiana credimus, Habet, ut oboedienter audiatur, quant âcumque granditate dictionis maius pondus vita dicentis. Unde recte Gregorius M. lib. 3. Pastor. c. 41. Praedicator, inquit, quis que plus actibus, quam vocibus insonet, et bene vivendo vestigia sequentibus imprimat, ut potius agendo, quam loquendo, quo gradiatur, ostendat. Sed non possum non simile etiam, quo idem Gregorius utitur, addere: Quia, inquit, et gallus iste, quem pro exprimendâ boni Praedicatoris specie, in locutione sua Dominus assumpsit, cum iam edere cantus parat, prius alas excutit, et semetipsum feriens, vigilantiores reddit, quia nimirum necesse est, ut hi, qui verba sanctae praedicationis movent, prius studio sanctae actionis invigilent, ac in semetipsis torpentes operae excitent voce. Et optandum sane esset, ut quotquot sanctis Ecclesiae sanctae officiis praesunt, sanctitate vitae etiam coruscarent, sive impuritatis mixtura. Sed et illi homines sunt, quibus necessarium est, quottidie, pro remissione peccatorum, Deum clementissimum orare. Purum sanctitatis aurum, sine peccati scoriâ, in caelum demum inveniemus, in quod nihil coin quinatum intrat. Utinam vero omnes, qui spirituales dicuntur, saltem


page 348, image: s358

serio in id incumbant, ut aliis spirituali vita praeeant. Nam esse in Ecclesiis nostris orthodoxis, qui fructuo sissimam illam eruditionis et pietatis conspirationem non meditentur solum; sed et publice exhibent conspiciendam, experientia, rumpantur ut ilia Momo (sit Deo gratia) testatur. De Finckio nostro ii, qui illum noverunt, et quidem, per diuturniorem vitae usum, intus noverunt, nisi veritati reluctari velint, hoc dicent, ipsum et infirmitates suas ingenue agnovisse, et vitae vere Christianae fuisse quam studio sissimum. Ego sane, quem quottidianô convictu atque conversatione dignatus est, me saepius admiratum memini, qui Vir tantus, in officio tali, h. e. laborum, curarum, molestiarum, tentationum, afflictionum, plenissimo, animum ad facilitatem, seu componere, seu recolligere posset, si quando inquietudinum turbines fuissent exorti. Extra periculum feroces, et extra bellum fortes sunt, qui in vita Theologorum, quibus tantae occupationum moles incumbunt, omnia ad vivum resecare volunt immemores, iniquiorem esse aestimationem, qui pulchrum corpus, ob unum vel alterum naevum, culpare audent. Boni isti non intelligunt, quo sublimiores sunt Ecclesiastae, eo esse miseriores. Sed nolo hîc in Virtutum Finckianarum laudibus multus esse, cum in publico sint devotae meditationes, precationes, obsecrationes, confessiones, gratiarum actiones, quae non nisi a pientissimo pectore potuerunt proficisci.

Cum igitur Finckius noster esset non tantum Vir variae lectionis, solidaeque rerum cognitionis, verum etiam Theologus, in scribendo laboriosus et indefessus, in docendo disputandoque accuratus et acutus, in contionando gravis et nervosus, in consulendo prudens et felix, in omnibus, ingenii expediti: Viator tamen fuit, qui in veram Patriam, iure mortalitatis, esset emigraturus. Id docueruntipsum iam ante edoctum ante ambulones mortis febres, cum quibus multum diuque non raro fuit colluctandum. Sed huius, quod iam in decursu est, initium anni, ad finem vitae viam stravit, dum febri pleuritide, febri hecticâ et chronicâ vires exercente suas, sensim ita consumptus est, ut sceleto similis redderetur, tandemque sensit, se a Deo immortali ex hâc aerumnosa mortalitatis valle ad beatam immortalitatis patriam evocari. Proinde ad hoc commune piorum iter, sub mediâ mortis tortura, diligentissime sese praeparavit, et dimissionem ex hoc laborum dolorumque carcere devotissimis suspiriis ab auctore vitae petiit, quam etiam feliciter impetravit.


page 349, image: s359

Ego cum inaudirem Finckii nostri obitum Ecclesiae immaturiorem, ita flens mecum: Quando laboriferos longum perduximus annos,

Hoc unum restat denique Nos fuimus.

Hoc unum restat denique Nunc morimur.

O miseros nos! Quando nascimur, ad mortem nascimur, et quod diutius vivimus, eo celerius ad mortem properamus, seu, ut ex Augustino B. Finckius loqui solebat: Vita quanto magis crescit, tanto magis decrescit, quanto magis procedit, tanto magis ad mortem accedit. Nimis verum illud: Homo vitae commmodatus, non donatus est. In hoc, vere inquit Seneca c. 28. de consolatione, tamprocelloso et in omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est. At eheu! quam ingratus! ô miseros nos! At vero, ubi per amicum qui Finckio nostro morituro morientique cum aliis adstiterat, certior factus essem, quam Christianam, quam piam, quam placidam e mundo migrationem instituisset, quod primo confessionem fidei, voce expedita ac gravi, edidisset, post Illustr. Principi ac Principissae, pro beneficiorum collatorum magnitudine ac multitudine gratias egisset, Dominis Collegis, Uxori, Filiis, non sine adiunctis admonitionibus salutaribus, de zelo in religione orthodoxa servando, de pace colenda, de aliis, valedixisset, inde Christianis, meditationibus ac iaculatoriis, qualibus sanum etiam delectum fuisse novimus, precatiunculis (nam sacram Eucharistiam, fidelium viaticum, iam ante acceperat) se ad viam instruxisset, tandemque deficiente loquela ac sensibus externis, vim suam non amplius exserentibus, tam placide in Domino occubuisset, ut non mori, sed indormiscere videretur, ubi, inquam, de hoc certior factus essem, per a)uto/pthn amicum, me corrigens, Tu, aiebam, quid dixisti, hoc unum restaet denique-nos fuimus, nunc morimur, Imo pii ut moriuntur, sunt et erunt, vereque esse incipiunt, quae aeternitatis esse auspicantur. Pii cum moriuntur, non moriuntur, sed vere vivere incipiunt, quia ad immortalem vitam moriendo transeunt. Ita ergo cane:


page 350, image: s360

Quando laboriferos longum perduximus annos,
Carpimus in caelum dulce quietis iter.
Non nos paeniteat multum sudâsse. Iehovah
Praemia pro parvo magna labore parat.
Laetâ mente DEO vivam, dum vivere possum,
Si moriar, laetâ mente DEO moriar.

Te, ô Iesu Redemptor, per vulner a tua, per mortem tuam, per sanguinem tuum, pro me in cruce effusum, devotissime invoco, da mihi per te pie vivere, ac in te pie mori, sic non moriar, sed moriendo mortem vincam. O pie Iesu, concede mihi, secundum optimam tuam voluntatem, ut quô mortis genere Finckius, Praeceptor desider atissimus, mundo immundo valedixit, et in caelestem Patriam abiit, eôdem et ego miser tuus servus valedicam et abeam, Amen, Domine Iesu, Amen. Sed enim, si telam cogitationum mearum pertexere, chartaeque aptare vellem, vix unquam exitum sermo in venturus esset, ad quem tamen ille properat. Finem faciam, ubi paucula addidero. Gratulandum quidem est beatissimo nostro Finckio, quod, completo sui muneris in hac vita, cursu immarcessibilem vitae aeternae coronam a Christo accepit, sed cogitandum insuper de vitae nostrae brevitate ac incertitudine. Nihil, ut Senecae verbis utar, de hodiernâ die promittitur. Nimis magnam adorationom dedi. Nihil de hac hora festinandum est, instas a tergo mors. Nihil tam fallax est, quam vita humana, nihil tam insidiosum. Quid ergo est, quod nos dum vivimus nescii, quam diu, ita nos invicem invidiâ, odiis, inimicitiis, irâ, contentionibus, calumniis, iniuriis mordemus et maceramus? Fugite, fugite, Vos fuci, Vos vespae huiusmodi a sanctis Christianorum apiariis. Vivamus in pace, dum vivimus, ut in pace moriamur, cum non amplius vivere possumus, et in aeternae pacis re. gnum transferamur. Vix morietur in pace, qui in pace vivere noluit. Cogitandum porro, pios a Deo vel ante diem eripi, ne habeat invidia, quos mordeat; et in requiem reponi. ne amplius invidorum morsibus crucientur. Quin sit, ut valeat illud Horatianum:

Virtutem incolumen odimus,
Sublatam ex oculis quaerimus invidi.


page 351, image: s361

Ac plerumque tum demum magnos agnoscere viros discimus, quando eos amisimus, nec repetere possumus. Dignum ingratitudinis supplicium! Cogitandum denique, non sine malo omine, Deum potentissimum magna Ecclesiae lumina, coram oculis nostris exstinguere, aut verius nobis ex oculis eripere. Brevi temporis spatio abierunt Meisnerus, Balduinus, Frantzius, Schmuckius, Finckius, magni Theologi, vel ex una Saxonia nostra, ut silentio praeteream, qui in Suevia, Hassia, Pomerania, alibi, officia Ecclesiastica obitu suo vacua fecerunt. Male agitur cum exercitu, cuius praecipui Duces intereunt. Peius longe cum Ecclesiis ac Scholis, quae praeclaros Doctores amittunt, mprimis cum dubitandum sit; quin, qui in loca evocatorum sufficiuntur, uti munerum dignitate, ita donorum ubertate succedant. Cum Elias Propheta curru et equis igneis in caelum eveheretur, successlorem Elisam duplici spiritu donatum Ecclesiae relinquebat. Verum hoc exemplum fere est sine similibus. Quin potius, ut in templo Hierosolymitano primum aurea vasa resplendebant, postea vero in eorum locum aenea succedebant: lta plerumque eruditionis, Virtutis et auctoritatis vires, per temporum hominumque feriem, decrescere animadvertimus. Prima mundi aetas homines ferebat spientia animi, corporis constitutione, vitae longitudine praestantes: Sed vis illa, saeculis labentibus, diminuta fuit. In primitiva Ecclesia principio maxima Theologiae lumina erant sancti Apostoli, quibus, quo propiores essent alii, qui sequebantur, Doctores eo plus lucis Theologicae ab illis acceptum habebant; quo remotiores, eo minus. Huiusmodi virium decsementa, sensim maiora, Ecclesia etiam, a tempore reformationis per Theandrum Lutherum feliciter institutae, sensit. Nos proh dolor! nostro etiam tempore videmus, quantam in Ecclesiis ac Scholis praeclarorum Theologorum ruptionem annorum decursus fecerit: eandem vero undiquaque restitui, id non videmus. Ergo igitur, quod superest, DEUM Clementissimum seriis precibus rogamus, ut Ecclesiae suae hisce temporibus longe afflictissimae, eruditos iuxta ac pios Doctores concedere dignetur, qui, si non eôdem, quo antecessores, spiritu rem possint gerere, illorum tamen vestigia quam possunt diligentissime premant, et indies maiora donorum incrementa capiant.


page 352, image: s362

ELOGIUM D. FINCKII, Zuaestionibus Illustribus Theologicis praefixum. Theologo Celeberrimo, Philosopho Acutissimo, Practico piissimo et summo, DN. CASPARO FINCKIO, SS. Theol. Doctori, Superint. Gen. Pastori, Assessori, Scholarchae et Prof. Saxo-Coburgioc, Dn. et Amico honoratissimo.

FINCKI, Philosophi decus senatûs,
FINCKI, Theiologae corona turbae,
FINCKI, Pansophiae corusca lampas,
Et Minervigenae pater Catervae!
An et febricitans tuos Libellos
Sacros, Christe bone! et laboriosos
Non cessas typicis novare praelis,
Ethis Christicolam erudire Mystam?
Sic est: querquera et hinc febris fugatur,
Aeternumque Tibi atque gloriosum,
Ringente invidia, atque Momô iniquô,
Nomen, non sine fructibus paratur.
Euge! Perge Vir optime et Verende,
Ac edas reliquos tuos Libellos
Caelestem Ambrosiam, atque dulce nectar
Spirantes: Tibi gratia inde magna
A summo dabitur Deo bonisque,
FINCKI Theiologae corona turbae,
Et Minervigenae pater catervae,
Nec non Pansophiae corusca lampas.

Observantiae, Pietatis et amicitia ergo scribebat IOH. HARPPRECHTUS, ICtus Acad. Tubing. Antecess. Ord. et Primarius.


page 353, image: s363

SCRIPTA.

Schediasmata sive Controversiae Theologicae et Philosophicae oppositae Goclenii, Piscatoris, Angelocratoris et multorum aliorum erroneis opinionibus: Giessae 1607. in 8.

Disputationes Anti-Goclenianae, de Analogia Sacramentali Cingliana, et fractione panis Calvinistica: ibid. 1607. in 8.

Orationes Panegyricaeduae: ibid. 1608. in 8.

Theoremata et Problemata Metaphysica: ibid. 1608. in 8.

Poetica Latina: ibid. in 8.

Apologia Schediasmatum adversus Hend. Gutberlethum: ibid. 1609. in 8.

Prodromus modestae Responsionis ad theses Apologeticas Rudolphi Goclenii: ibid. 1606. in 4.

Thesaurus Logices, h. e. doctrina Syllogismorum cum confutatione systematis Logici Barth. Keckermanni: ibid. 1609. 1621. in 8. et 12.

Grammatica Latina: ibid. 1610. 1615. 1654. 1669. in 8.

Oratio Theologica Inauguralis, de gravissima quaestione: An B. Lutherus unquam ad partes Cinglii et asseclarum accesserit? Giessae 1611. in 4.

De diebus festis et feriatis, qui in Ecclesiis Augustanae Confessionis celebrantur: ibid. 1612. in 8.

Canonum Theologicorum, Regularumitem, Axiomatum ac Observationum, proprietatem et naturam Scripturae sacrae enucleantium, Centuriae duae: ibid. 1612. 1630. et 1653 in 12. et Tom. V. Giessensium disp. I. II. et III. in 8.

Hyperaspistes pro abstergendis calumniis Neo-Marpurgensium: ibidem in 4.

Cycnea cantio Simeonis ex Luc. II, 29. 30. locis communibus breviter illustrata: ibid. 1613. in 4. et Tom. IV. Giessens. dilp. XX. in 8.

Tractatus Theologicus et Scholasticus, de Monachis eorumque consiliis contra Bellarminum: Ienae 1617. in 8.

Clavis sacrae Scripturae: ibid. 1618. 1658. in 4.

Methodica tractatio doctrinae Sphaericae: Coburgi et Giesse 1618. 1622. in 12.

Decalogus, id est. Decem Praeceptanervose explicata et acute contra adversarios defensa: Giessae 1618. in 4.


page 354, image: s364

Synopsis sanae et orthodoxae doctrinae de Caena Domini Francofurti 1618. in 12.

Iubilus Propheticus et Poeticus: Ienae 1618. in 4.

Decalogus Romanus in Iubilaeo Lutherano Saxo-Coburgico propositus: ibid. 1618. in 4. et Coburgi 1623. in 12.

Schediasmatum contra Calvinistam Herbornensem responsio Apologetica: Giessae 1619. in 8.

Synopsis sanae et orthodoxae doctrinae de Baptismo: ibid. 1619. in 4. et Tom. V. Giessens. disp XIII. in 8.

Synopsis Locorum Theologicorum: Lipsiae et Ienae 1620. in 8.

Meditationes Theologicae, in quibus XX. Psalmi Davidici, per textus resolutionem et explicationem, dubiorum solutionem, et locorum Communium annotationem dilucidantur: Giessae 1623. in 12.

Meditationes Theologicae, in Passionem, Resurrectionem et Ascensionem Christi, Spiritus S. missionem, et Angelorum Festum: Coburgi 1623. in 12.

Quaestionum illustrium Theologicarum Sylloge: ibid. 1631 in 12.

Canonum Theologicorum, Regularum, Axiomatum et Observationum Centuria Tertia et Quarta: Ienae 1630. in 12.

Postilla Ecclesiastica et Academica: Franckfart 1609. 1616. 1622. in 4.

Endecas Contionum selectarum, von allerhand Glaubens-Artickuln: Giessen 1611 in 4.

Agon Filii Dei et Iacobi, der schwere Angstkampff deß Patriarchen Jacobs, auß dem I. B. Masis 32. ibid. 1611. in 4.

Aller frommen Christen guldenes Kleinod, IX. Predigten vom Gebett daß Herrn: ibid. 1612. in 4.

Mysterium Unionis Personalis in Christo, Eine Predigt auß dem Ioh I, 14. ibid. 1612. in 4.

Regulaevitae Christianae; oder, Regeln eines Christlichen Lebens und Wandels, auß dem 50. Cap. Sirachs: ibid. 1612. in 4.

Bericht vom Jüngsten Tag, Jüngstem Gericht, ewigem Leben und Höllen: ibid. 1612. in 4.

Leid und Freud der glaubigen Christen, auß dem Propheten Mich. VII, 7--10. ibid. 1613. in 4.

Giessische außerlesene Leichpredigten, bey wesender Schulen und Universität, von den Theologis zu Giessen zu unterschiedlichen mahlen gehalten: ibid. 1613. et Marpurg 1625. in 4.


page 355, image: s365

Vier Predigten von der H. Tauffe: Giessen 1613. 1620. in 4.

Legendorum Papisticorum Centuria. oder hundert Papistischer alter unhofflicher Unwarheiten, auß ihren eigenen unlaugbaren Büchern zusammen gezogen und widerleget: ibid. 1614. in 8.

Lutherus redivivus, das ist, Widerlegung aller Argumenten, so die Calvinisten zu Bemäntelung ihres Irrthumbs, auß Hr. Luthero, von dem H. Abendmahl einführen: Franckf. 1614. in 12.

Hendecasfelectarum Contionum de caena Dominica, oder, XI. Predigten vom H. Abenzmahl: Giessen 1615. 1621. in 4.

Loci Communes Theologici, Evangelische Spruch-Postill: Franckf. 1624. 1669. in 4.

Rützliche Ubung der Gottseeligkeit: Giessen 1615. in 8.

Vale Giessenum, Christliche hertz- und lehrhaffte Valet- und Letzungs-Predigt: ibidem 1617. in 4.

Drcy Christliche hertzhaffte Anzugs- und Anfangs-Predigten, über die Worte Lucae IX 57. Coburg 1617. in 4.

Vade mecum, Geistliches Hand- und Reißbüchlein: Giessen 1618. Jena 1624 Wittenb. 1643. und Coburg 1666. in 12

Ars artium et scientia scientiarum, nempe de arte bene vivendi, moriendi, consolandi et orandi: Franckf. 1619. in 4.

Arsbene orandi, wolgegründeter und nöthiger Bericht von der Kunst wol- und recht zu beten: Giessen 1619 in 4.

Itinerarium et Oratorium Christianorum, frommer Christen Bethuchlein: Franckfurt 1621. in 12.

Praeter tot in tractatibus enumeratis habuit et sequentes Disputationes: De omnibus Articulis Augustanae Confessionis in Tom. V. Gieffensium Dispp. XIX. Prolegomena responsionis ad Euclideas Demonstrationes Georgii Schotleri: De Syncretismo Calvino--Papistico: De Nomine Iesu: De natura Ecclesiae: De coniugio Ministrorum Ecclesiae: De Monachis: De Caelo et Zelo etc.

Contiones ab ipso habitae funebres conservantur, non exiguô numerô, in Tomis homileticis Doctorum Ecclesiae Giessensis.


page 356, image: s366