07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 541, image: s551

PROGRAMMA In funere luctuosissimo VIRI Admodum Reverendi et Amplissimi DN. GEORGII WEINRICHH, SS. Theol. Doctoris Eius dem que Profess. Publici Celeberrimi, Ecclesiae Thomanae Pastoris et vicinarum Superintendentis gravissimi, meritissimi, Propositum a RECTORE ACADEMIAE LIPSIENSIS. Prid. Calend. Februarii Anno M. DC. XVII.


page 542, image: s552

NOn immerito Augustus Imperator sibi de exacto anno sexagesimo tertio, communi seniorum climactere, gavisus, a Caio nepote suo postulavit, ut natalem suum sollenni cum gratiarum actione celebraret. His namque terminus est omnium semper periculossisimus antiquis habitus, eo quod septenarii simul et novenarii invicem multiplicatam et exacte divisam summam contineat: quorum utrique aetati signum infortunii imprimit. Similem nos gratulationem concipiebamus animo, Reverendo et amplissimo Viro DN. D. GEORGIO WEINRICHIO, nuncupandam, et spe votisque praestiti et custodi fidorum Ecclesiae Ministrorum Deo, soteria destinabamus: Ut ab occidua huius scansilis anni lege eum sospitaret; sed enim misere occisa haec spes nos communiter omnes frustra habuit. Nam quae in vado salutis videbatur esse valetudo, mox depositae et conclamaatae salutis auguriis Medicorum obnuntiatur: cum vix ultima metae huiusmodi quadra emetienda esset. Quâ etiam morbi pertinacia magis magisque invalescente, tandem evictus decretorio hoc numero vitam in ista quoque parte Viris magnis assimilatus clausit. O dolorem! o iacturam! quam denuo fecit Ecclesia. Tres menses iam sunt ipsi, cum illustris Academia Wittebergensis Seniorem Collegii Theologici amisit, Doctorem Leonhardum Hutterum, Virum, cuius laus supra omnem invidiae aleam constituta cunctos pios in admirationem sui accendit. Nunc ambulatoriam hanc esse sortem experimur, et in nostra quoque Academiâ dolorem exulcerare, adempto nobis itidem Seniore Theologô omni memoriâ dignissimô. Nostrum ergo est, Civis Academici, exsertum hoc divinae vindictae flagellum deprecari, et in hac rerum onium tristissima facie mutationes istas serio deplorare. Non enim talium Ecclesiae columnarum ruinae aequo momento aestimandae sunt, acsi quis de plebe et terrae silius intereat. Omnia, inquam, sunt publicarum cladium, verendumque certe, ne ex tam ubere messe Doctorum Ecclesiae, quibus perpetuo iam saeculo nos beavit Deus, tenue spicilegium relinquatur. Sed quanto Viro exsequias hodie ituri simus, nunc longius explicabimus, telam aetatis omnem retexturi. Natus est o( makari/ths2 Hirschberga Silesiorum, ipso die Georgii anno 1554. Pater ei fuit Balthasar Weinrichius, civis apud suos honoratus. Mater autem Magdalena Frisia, femina virtutibus muliebribus ornatissima. Tyrocinia studiorum egit plenoque gradu ad omnia laudis exempla


page 543, image: s553

contendit in Schola patria, ex qua anno aetatis 18. mittitur Vratisla viam, ut pars fieret celebris, quod ibi est, Gymnasii. Illic multis a nomine et dignitate conspicuis innotuit Viris, qui suo eum amore honestarunt, sed uni instar omnium maxime carusfuit Viro devotissimo, Lucae Pollioni, cuius morte non patroni sed patris iacturam fecit. Favore quoque huius ita commendatus est, ut a nobili viro, Georgio Furst in Kupfferberg, benevolentissime in familiam et clientelam arrogaretur, ac fidei suae tres silios ipsius commissos haberet. Postea in Bohemiam cum Discipulis profectus, Zateci per triennium substitit, tum linguae Bohemicae addiscendae, tum studiorum etiam continuandorum gratia, sub Rectoratu M. Iacobi Strabonis Clatovini. Anno Christi 1578. Vratislaviam reversus, Amplissimi Senatus voluntate, cum nobili adolescente, Valent ino Ottomanno, Patricio Uratislaviensi, in hanc Academiam venit, quô postea domum avocato, Patricios Pragenses Cropazios a Krimlova nactus est erudiendos. Initio autem solidioris Philosophiae studiis assiduam navavit operam, dum lauream utramque adipisceretur. Dehinc Theologiae studiis operatus, et minima, medioxuma, maxima persecutus tum disputando, tum perorando perquam crebra specimina, non sine favore auditorii, edidit. Unde facile etiam ad nominis aliquam famam profluxit atque ad officia publica promoveri coepit. Nam anno 1584. ad honoratam Praeceptoris in ilustri Muldana functionem vocatus est, in qua Collegam habuit venerandae canitiei Senem, M. Adamum Siberum. Eodem adhuc anno, a Senatu Saltzensi, ad Ministerium Ecclesiae ad D. Bonifacii accersitus, Deum vocantem lubens sequitur, cumque iam in flagranti gratia apud auditores esset, anno 1586. novam vocationem ad Lipsiensem Diaconatum in templo D. Thomae accepit, ubi non tantum doctrinam Catecheticam, sed et altius evectus Epistolas Dominicales dexterrime et cum applausu omnium explicavit, ut ita subinde clarior fieret etiam cum latere se existimaret. Hinc propter eruditionem et praestitam in officio fidem anno 1591 Amplissimus Senatus huius urbisei hanc gratiam et suffragationem impartiri dignatus est, ut Pastor Ecclesiae ad D. Thomae constitueretur. Quam etiam electionem Serenissimus et Potentissimus Pro-Elector ac Dominus Dn. Fridericus Wilhelmus. etc. cum prius contioni eius interfuisset, manus propriâ subscriptione approbavit et confirmavit. In hac functione biennium constituto,


page 544, image: s554

tandem, absque ullo ambitu Superintendentis provincia anno 1594. d. 7. Ianuar. demandatur, eodem die Assessoris in Consistorio Electorali dignitasconfertur. In tota autem ministerii sui perpetuorum 32. annorum periodo diligentissime cavit, ne defecti officii labem exciperet: vitamque sibi acerbam putavit cum invaletudine praepeditus nihil in commune praeter vota conferre posset. Cathedram vero Ecclesiasticam tum rerum pondere, tum orationis venere singulari, ceu Syren Germanica et alter quidam Isocrates, artificiosissime animavit. Nec minus et impositas sibi partes in visitationibus qliquot Dioecesium et Conventibus item Theologorum in rebus gravissimis aliquoties coactis egregie et cum laude sustinuit. Felicitatem porro hanc Academici quoque honores sunt comitati. Nam praeter Theologicae Professionis munus, quod 22. annos magna cum utilitate iuventutis obiit, anno 1599. sub auspiciis Reverendorum et Amplissimorum Virorum, D. Schilteri et D. Harbarti titulum Doctoris est consecutus, decursô prius inferiorum graduum spatio. Eodem anno, consentientibus omnium animis, adlectus est in ordinem Collegarum Collegii beatae Virginis, in quo postea per septem continuos annos Praepositi functionem sustinuit, Postero anno Academia ipsi fasces Rectoris cupidissime deutlit, quos ex re simul et dignitate ita tenuit publica, ut vere Magistratus virum ostenderet. Decanatum, qui per Theologos in orbem ire solet, gessit sexies; neque laboribus, quibus ille distringitur, fractum, sed semper indefessum se praebuit. Anno 1604. loco celeberrimi Viri, Dn. D. Zach. Schilteri, Canonicus Misniensis a quatuor Academiae nationibus renuntiatus, postea Wurcenae sollenniterinauguratur. Singularem insuper Illustrissimorum et Generosissimorum Principum Saxoniae, de linea Altenburgensi, et Megapolensium, dum in hac Academia versabantur, dignationem et clementiam expertus est, e quibus natu-maiores Rectoratum suscipientes decenti oratione commendavit. Ita sibi evenire Vir optimus comperit, quod de se olim Augustinus protulit: Elegeram abiectus esse in Dei mei domo. Non enim in convivio Domini mei elegeram superiorem locum, sed potius inferiorem, et abiectum, sed placuit illi dicere: Amice adscende superius. Ceterum quod fidem illius et vitam attinet, scimus omnes, illum orthodoxae religionis fuisse retinentissimum, et qua voce qua stylo acerrimum assertorem: in qua etiam confessione ad ultimum vitae spiritum se perseveraturum paulo ante


page 545, image: s555

abitionem suam in caelestem patriam magno zelo asseruit. Vitam autem ad lineas Ministris Ecclesiae a D. Paulo fixas direxit, ab omni crapula, sordibus et avaritia, fuco et fraudi bus, contentionibus et rixis alienissimus; obviaeerga omnes humanitatis, erga pauperes beneficentiae. Inprimis autem conceptis ad Deum, pro incremento Ecclesiae, precibus ardentissime institit atque iis fundendis horas certas singulis diebus destinavit. Domesticum eius statum, si requiritis, affinitatem Peilickiorum et Mosteliorum, duarum in hac urbe praecipuarum familiarum, sibi conciliavit, ductâ in matrimonium Virgine tum pudicissimâ, Cecilia, Dn. VVolffgangi Peilickii, quondam in illustri ad Muldam ludo Oeconomi fidelissimi, filiâ, cumque ea pacatissime annos triginta duos vixit, et liberos septem divinâ benedictione genuit. Ex his maximam natu filiam carissimam, Barbaram, iam ante annos tredecim nuptui collocavit clarissimo I Cto, Dn. D. Valent. Krappio, Supremae Curiae provincialis Assessori, et in Scabinatu Electorali Seniori honoratissimo. Superstites insuper sunt: Godefridus et Sabina, ambo et illi parentam hactenus singulare solatium et gaudium. Reliquis autem praeter opinionem orbatus fuit Georgio, Charitate, et Christiano, omnibus intra triduum anno 1597. pestilentiâ exstinctis, denique Elisabetha, quae annis quatuor post in vivis esse desiit. Et haec vitae, quam vixit Weinrichius, summa est, usque dum ad fatalem metam duxit coniuratus quasi morborum et symptomatum manipulus, melancholia sypochondriaca, asthma a destillatoribus salsis et putridis ortum; vertigo et lipothymiae frequentes, a)noreci/a perpetua, atque ex defectu humidi benigni, impedita deglutitio; ob continuam concussionem vasis magni in pulmonibus ruptura, cum isthinc oriunda sanguinis exsecratione; catharri suffocativi, cor misere angustantis et robur omne prosternentis acerbitas. Ita factum, ut, naturâ succumbente, Virlaudatissimus obiret, factus scilicet voti sui compos, septennio scilicet ante âse ipso concepti:

Vixi, et quem dederas cursum mihi, Christe, peregi,
Pertaesus vitae suaviter opto mori.

Idmagnum est, atque haud scio annon maximum, quod tot doloribus excruciato, ratio tamen semper constiterit. Quâ mentisintegritate factum, ut paulo ante obitum Deo, almae Academiae, Amplissimo Senatûs ordini, et Reverendo Ministerio gratias officiosissime ageret; illis quidem,


page 546, image: s556

pro beneficiis in se exstantibus, his autem, pro succenturiata opera et fraterna coniunctione. Cumque iam hora mortis instaret, Spiritus Sancti operationem se experiri testatus est, cuius etiam documenta vellet dare insignia, nisi corporis imbecillitas impedimento esset. Illud unum est, quod in agone verba Praeceptoris sui. Lucae Pollionis usurparit: Iam eo in vitam aeternam. Exstinctus autem est placide, ut qui supremis Eius adfuere non sine admiratione hoc intuiti, petierint ab eo exemplum moriendi, a quo iam pridem multa didicerant recte vivendi. Funerabitur hodie, horâ 1. in Templo Thomano, quo tempore, Cives Academici convenient, et Viri meritissimi exsequias nobiscum, ut par est, decenter comitabuntur. PP. prid. Calend. Febr Anno 1617.

Praeclaro huic Seni et Doctori emeriro habita fuit concio ex Num. 20. 23. seqq. a Vincentio Schmuckio SS. Theol. D. et P. P. ut et Parentatio a losua Stegmanne, quae typis exscriptae prostant.

GEORGIUS WEINRICHIUS *metagrammatizo/menos, VIR UNIS OVES HUIC GREGI.

QUid mirum, si tot rapiantur faucibus orci,
Errare hinc illinc cum videamus oves?
Haec per Calvini, Babylonis at illa per arva
Pascitur et stygio praeda fit inde lupo.
Laus tua Weinrichi, quod OVES hinc inde vagantes
HVIC UNIS magnâ dexteritate GREGI,
Inde VIR es: quod oves ex faucibus eripis orci,
Christique errantes rursus ad arva vocas.

GEORGIUS WEINRICHIUS Per Anagramma, HUIC VINI RIVOS SUGGERE.

LIpsia Weinrichii meritis et honoribus aucta
Ecquid retribues pro petate viro?
Entibi Sionidum de rivis plena propinat
Rore salutifero pocula, digna polo,
Ecquid retribues? vel VINI HUIC SUGGERE RIVOS,
Illius meritis par tamen esse nequis.

M. IOS. STEGMAN.


page 547, image: s557

In Tumulum B. WEINRICHII.

WEINRICHIUS, qui scita Dei veneranda colebat,
Ore, fide, scriptis, moribus, unus erat.
Huius nunc tumulum cernis: satis, esto, Viator,
WEINRICHII laudum non capit orbis opes.

M. IOH. FEILER. Eccles. Peiav. Superint.

Aliud.

MAgnus eras vivus WEINRICHI, magnus et ipse
Mortuus, in caelo magnus es inque solo.
In terris flores scriptis, sed in aethere regnas,
Sic magnos sequitur gloria magna Viros.

M. ULRICUS MAYER.

SCRIPTA.

Problema Theologicum de Sacramento initiationis contra Calvinianos: Lipsiae 1597. in 4.

Problema Theologicum de Sacramento Baptismi, continens explicationem status Controversiae inter Lutheranos et Cinglianos: ibid. 1600. in 4.

Exodus Gnomologica Graeco-Lat. Erfurti 1621. in 8.

Thronus Christi: Lipsiae 1620. in 4.

Comment. super auream Epistolam D. Pauli ad Romanos: ibid. 1608. in 4.

Expositio brevis Epistolae D. Pauli ad Galat. ibid. 1610. in 4.

Explicatio prioris et posterioris Epistolae D. Pauli ad Corinthios ibid. 1600. et 1609. in 4.

Explicatio Epistolae D. Pauli ad Ephes. ibid. 1613. in 4.

Expositio brevis Epistol. D. Pauli ad Colossenses et Philipp. ibid. 1615. in 4.

Explicatio prioris et posterioris Epistolae. D. Pauliad Thessalon. ibid. 1615. in 4.

Commentar. in Epistolam D. Pauli ad Timotheum: ibid. 1618. in 4.

Commentar. in omnes Epistolas Pauli ibid. 1670. in 4.

Visio Ezechielis, das Gesicht deß Propheten Ezechielis im 37 Capitel in VII. Predigten erkläret, darinnen von der Aufferstehung der Todten gehandelt wird: Leipzig 1593. in 8. et 1603. in 4.

Von viererley Spectris oder Schreckbildern, wie man


page 548, image: s558

dieselbigen, so die sierbenden Menschen anfechten, mit Gottes Wort überwinden solle: ibid. 1594. in 4.

Zwo Predigten von dem geistlichen Kauffmann und Pertensucher, auß Matth. 13. 45. 46 ibid. 1598. in 4

Geistlicher Bisemknopff, auß bewährten Speciebus der himmelischen Apotheck zugerichtet, und in gefährlichen Sterbensläufften nützlich zu gebrauchen: ibid. 1598. in 8. et 1607. in 4.

Funebria oder Christliche Leichpredigten in V. Theil: ibid. 1598. 1613. 1616. 1646. in 4.

XX. Leichpredigten über das Sterbgebett D. Eberi: HEri Jesu Christ war Mensch und Gott: ibid. 1599. in 4.

Zwo Predigeten von den Engeln: ibid. 1599. in 4.

Erklärung der Weissagung Gen. 49. 10. von dem zuk ünfftigen Messia: ibid. 1600. in 4.

Predigt deß neuen Tauffsteins zu Leipzig: ibid. in 4.

Christlicher Bericht von der Unsterblichkeit und Zustand der Seelen fragweiß zusammen getragen: ibid. 1590. et 1600. in 8.

Die schöne und trostreiche Historia von der herrlichen und MajestätischenVerklärung unsers lieben Heylandes Jesu Chrisii auff dem Berge Thabor, in X. Leichpredigten erkläret: ibid. 1600. in 4.

Martyrologii Sanctorum ex Hebr. 11. 32. seqq. Pars prima, öber 1. Theil historischer Geschicht der rechtmässigen Glaubenskämpffer im alten Testament, in XXIV. Leichpredigten begriffen: ibid. 1603. in 4.

Bethanisch Wund erwerck, oder Historia von dem seeligen Absterben und fröhlichen Aufferstehung deß Landjunckern Lazari, auß Joh. 11. in XXVIII. Predigten erkläret. ibid. 1601. 1607. in 4.

Speculum humanae mortalitatis, Spiegel menschlicher Sterblichkeit, in VI. unterschiedlichen Leichpredigten erkläret: ibid. 1604. 1607. in 4.

Epitaphium Sarae, auß Gen. 23. über den tödtlichen Abgang der Hertzogin zu Sachsen Sibyllen-Elisabeth: ibid. 1606. in 4.

Drey Abend-und Morgen-Segens Predigten: ib. 1605. in 4.

Historia von dem erweckten Sohn der Wittib von Sarepta, auß dem ersten Buch der Königen 17. in III. Leichpred. gehandelt: ibid. 1605. in 4.

Predigt vom grossen Abendmahl, auß Luc. 14. ibid. 1606. in 4.


page 549, image: s559

Martyrologii Sanctorum Pars secunda, in XXIV. Leichpredigten begrissen: ibid. 1609. in 4.

Zwo Christliche Jubel-Predigten: ibid. 1610. in 4.

Leichpredigt auff den Churfürsten zu Sachsen, Hr. Christian II. gehalten auß den Klagliedern Jerm. 5. ib. 1611. in 4.

Das schöue und geistreiche Gesicht in der Offenbahrung Joh. im 7. Cap. in VI. Leich-Begängnüssen außgelegt: ibid. 1614. 1621. in 4.

Postilla, das ist, Christliche Erklärung und Außlegung der Sontäglichen und vornehmsten Fest-Evangelien über das gantze Jahr: ibid. 1621. 1622. in Fol.

Erklärung deß kleinern Kinder-Catechismi: ibid. 1622. 1630. 1658. in 4.

Erklärung aller Sontags-und Fest-Episteln durchs ganße Jahr: ibid 16 67. in 4.

Disputationes quoque habuit quam plurimas, ex quibus sunt: De sacrae Scripturae Origine et Auctore: De Viribus liberi arbitrii in homine: De peccato Originis: De Iustificatione hominis peccatoris coram Deo, ad methodum libri Concordiae concinnata: De Ministerio Ecclesiastico: De Spiritu Sancto, contra Socinianos etc.