Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
Oxon. a. d. IV. Id. April. CIC IC CXXIII.
Post tantum intervallum cosuetudo, aut ipsa potius ratio postulare videretur, ut ab excusatione silentii nunc demum responsurus inciperem. Quā tamen ipse mihi supersedere posse videor. Quod enim alius quispiam fortasse non immerito suspicaretur, negligentiā factum meā, ut tam sero responderem, id ejusmodi est, ut tu de me suspicari minime possis. Cum enim tu is sis, qui es; quemque universa Europa agnoscit; et ego is sim, cui, etiam si primus id tibi praestitissem, in quo tu mihi praeivisti; fuerat tamen audacia deprecanda: non tam profecto negligentia, quam stupor, et mera dicenda fuerit, si quid hīc a me hac meā cessatione peccatum fuerit. Etsi igitur facile mihi persuadeo, quidvis potius te in animum tuum inducturum, quam ut culpā meā, (tali ac tantā, si culpa) contigisse credas, quicquid hujus contigit; quo tamen plenius tibi satisfaciam, narrabo tibi quae tantae procrastinationis caussa fuerit. Cum id mihi in tuis literis gratissime accidisset, quod perhonorificam illustrissimi Domini mei mentionem in eis fecisses; tibi quoque scilicet non ingratum fore putabam, si quid ille vicissim de te sentiret, recenti aliquo (non potest enim, ut hactenus ignotum tibi fuerit) testimonio non tam indicarem quam confirmarem. Et de insigni quidem ejus erga te studio plura fortasse brevi scripturus sum: illud interim de judicio tibi confirmo,
MER. CASAUB. I s. FIL.
Londini, a. d. IV. Kalend. Septemb. stylo veteri, partae salutis anno, CIC IC CXXXII.
Inscriptio. Nobilissimo Viro, HUGONI GROTIO, Viro incomparabili.
Veri quam Severi nomen ab Antonino nostro (quem Catilium Severum a materno proavo nominatum, testis Jul. Capitol.) ad hunc Lucium Commodum, jam imperii consortem, transire potuerit. Imo vero ita rem habere liquido affirmare possumus, si Galeno sides, qui Serero, rescribit ipse Verum. Cui sane sententiae alter Galeni locus (a Baronio tamen hic praeteritus) Verum, non Severum scriptum praeserunt editi Codices. Sed quicquid hujus sit, cum non deesse viderem, quod objici possit, si quid in Antonino, non prius expensis utrinque rationibus, mutarem; expendendi autem locum fore tuum maxime opportunum, si quando Antoninus nostris Commentariis illustratus Graece prodiret in lucem; ideo in hac editione consulto praetermissa est omnis rei ejus mentio. Nam notulae illae, quae nunc
Tuum, quantus quantus est, MER. CASAUBON.
Cantabrigiae, postridie Id. Jul. CIC IC CXXXIV.
Mittequaeso, cum proxime scribes, ad Peysterum talem Apocham, qualem jam fere biennium est, cum misisti, eā nempe praescriptione, te ex Praebenda tua ab initio ad Octobris mensem 1634. quod tibi debebatur, recte ac plene accepisse. Sed mitte eā conditione, ut non nisi exacto Septemb. eam mihi tradat, cum praeter viginti quinque libras, quae jam tibi paratae sunt; alteras viginti quinque, quae tum debebuntur, acceperit. Plurimam, quaeso, tuae tuisque a me meaque et universo nostro Collegio dic salutem.
ne quid nimis. Ad literas igitur tuas redeo, etsi jam pertaesus prolixitatis, ne in tanta sermonis redundantia me tibi non respondisse queri possis. Grotium et Salmasium, incomparabiles Heroas, quod in tuis memoras, rem fecisse mihi gratissimam. Etsi enim vitae eam rationem inire, ut inter eruditos nomen profiteri meum possim, non datum est; in eo tamen non leve solatium, quo supra vulgus non parum assurgere mihi videor, quod viros vere doctos affectu (sed et judicio fortasse) non vulgari colo, eorumque incolumitatem in maxima parte felicitatis meae pono. Sed ō seculi insamiam, summum illum virum, desultoriae vitae incommodis tam diu jactari, et incertis sedibus errare! Dignum certe virum, de cujus virtutis possessione omnes Europae Reges et Regna, si saperent, haud paulo majori contentione inter se decertarent, quam olim urbes illae Graeciae de Homeri umbra. Sed nimirum tanti stant ei Libertas, et Veri amor, quae non pauciores ubique fere inimicos, quam eruditio et divinum ingenium admiratores illi peperere. Sed quando, ut ait ille, nondum omnium dierum soles occidere, non est quod desperemus res ejus aliquando tranquilliore loco fore. Filium tuum Joannem reducem, ut et Opus Grammaticum, quod promittis, (illum corporis, istud ingenii tui foetum in utroque te complexurus) libens videbo, et avidus expecto.
De re tua pecuniaria, serum me tibi
Tui tuorumque omnium merito tuo amantissimum,
MER. CASAUB.
Cantuarae, a. d. VIII. Kalend. Mart. CIC IC CXXXV. stylo. vet.
De Vita sua (ut vulgo vocant) in linguam Anglicam versio. Dubito an liber sit tibi unquam visus: non enim, opinor, alioquin inter Historicos tuos Graecos penitus omisisses. Quanquam revera inter illos, nisi per publicum errorem, nullus illi locus. Est enim liber non historicus, sed philosophicus purus putus, et plane divinus: neque de Vita sua verus illi titulus, sed Londini, a. d. v. Id. Januar. CIC CI CXXXVI.
Tuus, MER. CASAUB.
Vir amplissime,
Ad res meas quod attinet, nimis tui majorumque tuarum occupationum oblivisceris, si quid ad curas tuas pertinet, quid agam, quidve in posterum, propitio Deo, moliar. Si tamen ita stat tibi sententia, et tam bene tecum agitur, ut aliquando tibi vacare contingat a magis seriis, praesto tibi est Joannes tuus, idemque jam, si hoc non nimium est, meus; qui tibi abunde satisfaciat. Vale, Vir illustrissime, et amare perge
Tibi devotissimum, MER. CASAUB.
Cantabrigiae, a. d. v. Kalend. Octob. anni Juliani, CIC IC CXXXVI.
Inscriptio. Amplissimo Domino, Viro incomparabili, HUGONI GROTIO. LUT. PARIS.
Frontinus pro Fronto, quod a nobis animadversum fuerat, et in secunda editione correctum, a te autem notatum, et pluribus etiam verbis, ut te otio abundare intelligeremus, confutatum, Annotationum pag. 19. Malo credere, ignoratam tibi fuisse secundam illam editionem; aut si non ignotam, correctiones tamen illas (neque titulus enim, ut in re tam pusilla, promittebat) animadversas tibi non fuisse. Ad alia, quae majoris sunt momenti, propero. Tu Graecam nostram editionem cum Latina versione videras, Vir clarissime, cujus exemplar a me tibi missum fuerat; quam etiam laudatam in Prolegomenis tibi reperio. Ibi versio Xylandri a nobis, quod ritulus libri profitetur, emendata et interpolata; quā professioni et honori Xylandri consuluimus, ne illum debitā laude, ubi versio ejus recta, fraudaremus; et quod summum a nobis expectari poterat, ut talem versionem Antonini exhiberemus, quam praestare teneremus et auderemus, et cujus defensio ad nos deinceps pertineret, id praestitimus. At tu praeteritā illā Latinā versione, quae totis fere decem annis post Anglicanam in lucem prodiit, cum prioribus illis tantum, tum Xylandrina non correcta et interpolata, et mea Anglicana congrederis: ex illis omnia tibi prompta, in quibus a me vel Xylandro dissentis, et quibus confutandis tantum operae impendis; aut in quibus (quod fit interdum) assensum tuum profiteris.
Idem servas in Notis nostris (quod prodigio simile mihi videtur tam illiberale facinus, virum te tam gravem et grandem! me vivo, quid dicam?) ad editionem illam Graeco-Latinam additis; de quibus ne quidem verbum, quod hactenus mihi occurrerit, in totis tuis Annotationibus. Praecipue qui leviores illas, et tanto breviores, ad Anglicanam
Ecce ipse statim initio, ubi de sensu verborum titularium, Nec spernenda forsan Casauboni filii argutia, qui exponi postulat ex Apuleji dicto illo de Socratis Deo: invenies in rationibus multa profusa, et in semet nihil, in sui dico Daemonis cultum. Deus bone! quae haec iniquitas est, et de seipso ad seipsum; praeterito illo Apuleji loco, non alioquin intempestivo; sed quin tot alia suppetebant, in quibus pius esse momenti judicabam. Tu omnia illa, quae argutiam (ita tu loqueris, ego vix Latinum puto) vocas. At obiter (ut tuam tibi argutiam reponam) nioneo, miratum esse me in istis tuis, quae de hac inscriptione disseris, mirificam tuam de se quoque verti posse. Magis erat ad rem, quando nodum in scirpo quaerere erat tibi animus, ut inscriptiones et lemmata Graecorum Epigrammatum testes advocares; in quibus conitanter in vel de vertas, (nisi ubi in pro de non est locus)
in vel de saepe concipiuntur; quamquam lemmata ista ipsius esse Martialis non asseruerim, ac potius non esse credibile sit. Sed et Anacreontem, opinor, aliquando inspexisti; Scriptorem, fateor, non valde serium sobriumve; sed cui tamen piissimus et doctissimus alicubi Beza loci Evangelici sensum genuinum in sua haesitatione potissimum fert acceptum. Quoties apud illum de se, ut et Interpretis ipsius Latini, si non semper, at non uno (si bene memini) loco?
Annotationum tuarum pag. 123. in loco obscuro,
Quocunque oculos conjicio, talia se mihi offerunt; aut etiam, si potest, iniquiora. Annotationum tuarum pag. 147. lander, inquis, ista immutavit, et conjectturam suam in textum intulit; quem et Casaubonus est secutus. Sanus eras, cum ista de me scribebas, qui Notarum mearum pag. 146. disertis verbis Xylandri confidentiam reprehendo; usum vocis istius
Pag. 351.
Pag. 34. malim, inquis, etc. non probas versionem istorum verborum, quam nos in Notis nostris (pag. 20.) damnavimus; aliam affers, quam nos ibidem pluribus asseruimus, non nominas tamen: dic mihi, quid iniquum, si hoc non est?
Pag. 110. ad Antonini fugam significare. At observare, sed cavere vulgo significat. At in tanta significationum istarum affinitate, Xylandro, viro Graecae linguae peritissimo, qui primus ita vertit, non defuisse istius significationis exempla probabile est. Sed ut nulla proferri possint, (quamquam ne id quidem multum est, cum passim talia apud optimos quosque Scriptores, quae apud alios, qui nunc extant, frustra requiras) alia tamen ratio satis expedita verae sententiae consulendi, si nempe inter
Hoc interim satis caute provisum a te animadverto, ut insigniores aliquot notas, sive expositiones, sive conjecturas, omnino praeterires, nempe ut aliquis minus attentis et sagacibus suspicionis fundus hinc esset, te nostra minime legisse: non alioquin (vel in Lectoris tui gratiam) praetermissurum scil. qui praecipue tot insulsis et importunis undecunque corrasis conjecturis (inter quas et meis interdum locus) tum margines tuos, tum Annotationes farciveris.
Exemplo sit, extremo libro (tuae editionis pag. 31.) existere simpliciter, ut tu maluisti; sed quod nos expressimus, durare, diu vivere etc. Antoninus idem argumentum persequitur alibi: ut lib. 6. (nostrae
Ibid. proximo ab uno paragrapho: quae nostri sunt arbitrii, nihil ad nos pertinere; id est, quae nostri sunt arbitrii, (
Caeterum cum Notas nostras ad Graeco-Latinam editionem adornaremus, non deerat ne tum quidem materia nobis ad justum Commentarium, sed deerat otium; qui praeterea per nos alioquin ad longas id genus commentationes nunquam valde propensi fuerimus; quas potius ad fovendam studiosorum Lectorum ignaviam (de talibus intelligo, in quibus, aliis jam saepius observata, cum levi interpolatione, ut hodie fit a plerisque, reponuntur et congeruntur) quam promovenda studia pertinere judicabamus. Postea tamen et cum veniret in mentem, ad usum vitae referri debere omnia; expedire autem, ut qualescunque Lectores, quibuscunque fierer id irritamentis, ad libri tam
Hoc igitur postremum esto me, si ratio aliqua facti tui, quod mihi tam mirum et iniquum videtur, tibi in promptu, responsionem tuam expectaturum; vel ex silentio, animi male sibi conscii conjecturam facturum. Vale. Dedi in pago, (qui non procul a Cicestria) West-Ashling vulgo nuncupato, pridie Non. April. anno Domini, CIC IC CLIII.
Liceat hoc addere, priusquam te demitto, Vir clarissime: Titulus tuus promittit Antoninum locis haud paucis repurgatum, suppletum, restitutum.
De Enthusiasmo Diatribam, Anglice scriptam a me accipe. De qua quidem Diatriba plura alias: nam ego quoque nunc festino, et quidem in procinctu itineris, ad praediolum longe ab hac urbe semotum, ut res ibi componam, quo deinceps abesse et alibi degere sine damno liceat. Utut festinem tamen, et ad alia in tuis literis, in quibus omnia lectissima et gratissima, diem postulem; religio est, quae de clarissimo et laudatissimo Reynesio impertis, immemorata praeterire: nimis insicetus et importunus sim, si de viro tanto, supra aleam judiciorum dudum posito, quid ego sentiam, exponere tibi aggrediar Quanquam enim a libris et literis dudum divortium quodam modo fecerim, non tamen eo usque infelix fui, ut adversariorum ipsius expers omnino fuerim: quod aliter testari possint Adversaria mea MSS. in quae memini me non pauca lectione usurariā ex illis recondere. Ac illa caetera, tibi nominata, De Lingua Punica, et Deo Eudovellico, hactenus invisa plane: quod eo gravius mihi, quia spem videndi quodammodo adimis: sperabo tamen, si Bibliothecas amicorum Londinensium vacabit aliquando perscrutari. Pari studio et ardore quae parat expectabimus. Inter illa, Notae ad veteres Inscriptiones; quarum ideo memini, ut si forte tua aliquatenus referret, me quoque aliquas in Gruterianam collectionem, sive editionem Londini, a. d. XIV. Kalend. Decemb. CIC IC CLVI.
Kalend. April. CIC IC CLVII.
Londini, postridie Id. April. CIC IC CLIX.
Inscriptio. Clarissimo doctissimoque Viro, Dom. JOANNI FRIDERICO GRONOVIO. LUGD. BATAVOR.
te mutasse coloniam, non secutum notitiam loci melioris, sed indigentiam; qui modo ad invidiam florens claritate et copiā elegantium hominum, si quos retinebat sibi , neminem publico et discentibus. Et quia etc. Stuporem meum, an festinationem tuam (saepius enim relegi) damnem, nescio: noli tu mihi vitio vertere, si quicquam in literis tuis mihi perire (perit autem, quod non intelligo) aegre fero. Caetera planissima de Graevio, et querela tua de aversis a vera via ingeniis hodiernis. Quid si tu ibi viveres, ubi fanatici regnant, et quotidie de retinendis, vel proscribendis humanioribus literis et disciplinis. De Academiis ut pietatem et Christianismum nihil juvantibus, aguntur comitia, et dubio eventu; libris etiam in utramque partem editis, certatur. Sed et in ipsis Academiis factiones, aliorum Cartesiana dogmata et consilia, aliorum Hobbiana, aliorum alia, si qua sunt istis monstrosiora, amplectentium et tuentium: pauci, qui verā via insistant (qualem tu doces, optimus Magister, et exemplo tuo praeivisti) ad veram et solidam, Veterum lectione, virtutem et eruditionem. Caeterum, mi Gronovi, quid agemus, nisi quod tu agas, ut quantum in te, viriliter, contemptis fanaticorum judiciis et illecebris, obsistas; caetera Deo et fato permittas? Omnium rerum humanarum, inter alias eruditionis et barbariei, certis temporibus circuitus est et
Inscriptio. Viro clarissimo, joanni friderico Gronovio, Graecarum Literarum et Historiae Professori dignissimo, Lugd. Batavor.
unā fideliā duos parietes: quando ita contigit, ut eodem tempore utrique nuptiae gratulandae sint. Sed non una ratio tamen nuptiarum, quantum ex tuis intelligo. Ille, opinor, adhuc juvenis, quae juvenes in asseiscenda sibi consorte thori spectare solent, cogirabat scilicet. Illud autem non unum fortasse; sed unum tamen praecipuum, ut ego sentio, liberi et haeredes. Stulti haud scimus, quam frustra simus, quom quod cupienter dari petimus nobis, quasi quid in rem sit, poscimus noscere. Ut nunc res habet, et ipsi et mihi optabile, ut dudum vivere desiisset. Primus insecutae calamitatis quasi insultus, morbus diuturnus, non sine periculo viae, et inde necessaria indulgentia. Mea post absentia, cum longo locorum intervallo dissiti (ita ferente meo statu) viveremus. Hinc primo neglecta studia, et durante debilitate, aucta indulgentia; liberior vita, promiscua consortia; (ita suadentibus amicis, qui maxime nobis velle videbantur) quae tamen non periculosa videbantur. Sero deprehensum est, quantum ista nocuerint; et haud ita post, cepit morbus uxoris dilectissimae, qui plures annos duravit, et me totum fere sibi vindicavit. Quid multa? neque enim tibi haec legere magis jucundum credo, quam mihi scribere; si sigillatim res exponere aggrediar. Eo jam redacta res est, et ab aliquot annis fuit, ut ad extremam amentiam et Londini, a. d. XII. Kalend. Maj. CIC IC CLX.
De Anacreonte, quaeso, memor sis, quando erit opportunum; nam Junius noster silet, et quid illo post abitum factum sit, adhuc nescimus.
Inscriptio. Doctissimo celeberrimoque Viro, Dom. Joanni Friderico Gronovio, Graecarum Literarum et Historiae Professori dignissimo, Lugd. Batavor.
Doctor est Theologiae; fateor etiam in aliquo splendore fuisse, quamdiu Canonicatu Cantuariensi frui licuit; (licuit autem dum Rex et Ecclesia stetere) non tamen ut illustres tunc audiremus, aut audire sustincremus; quod proprie Magnatibus, aut insigniore aliquo Magistratu, seu legatione functis (ut nunc sunt mores; nam quid olim, non hīc quaero) tribui solet: ut etiam Scaligeris, Principibus viris ortis, et incomparabili tum virtute, tum eruditione maximā quaeque meritis, in privata fortuna invidiosum fuerit. Mihi sane ad gloriam satis est, et plusquam satis, tali patre natum esse; si tali tamen patre, quantum per iniquitatem temporum, et domesticas clades licuit, non indignus omnino censear. Hoc autem in eo praecipue situm intelligo, ut pietatem illius, et in pristina fide constantiara aemuler ac praestem; quod hactenus sane (et hoc quidem tu vere de nobis in tuis literis) quamvis opimis conditionibus, ab illis qui rerum potiebantur, sollicitati, praestitimus, (Deo sit laus) et porro praestituros, eodem auxilio nixos, magna fiducia est. Vides, Vir amicissime, quam mihi chara amicitia tua, qui etiam illa, in quibus nimio amore peccas, praeterire noluerim. Postremum hoc, quod votorum sane non ultimum, ut amore me pergas, si te a me amari confidis. Vale.
Reinesii, viri praestantissimi, Varias Lectiones dudum (nisi nova exinde editio) hīc vidi, et partem magna cum voluptate legi. Sed alia ejus Opera, aut opuscula, De Lingua Punica, etc. a te in superioribus literis memorata, neque vidi adhuc, neque hīc parabilia intelligo. Illa igitur potius, amabo, si quid missurus es. De Philostrato, cum proxime ad te scribam, pluribus agam. Hoc tantum nunc, in Vita Apollonii (in caetera patris Adversaria aliquid fortasse suppeditabunt) praecipue nos versatos esse, et in eo fere uno tibi expectandam opem nostram. Homericae Dissertationis plura, quando voles, exemplaria mittam libentissime. Iterum vale. Londini, a. d. XII. Kalend. Maj. CIC IC CLX.
Sir,
Your second Letter, dated Jan. 28. came to me Feb. 3. and I make the more hafl to answer it, because I know not whither it will be in my power afterwards,
my disease every day getting ground, soe that it is a very hard taske for me to fix my thoughts upon any thing else. According to my promise in my former Letter haveing got some respite from great extreamitie I make vse of it to see what I could doe with these two pages of my Fathers Adversaria, and with much adoe I have gotten them written out, but soe, as I cannot warreant that these be noe mistakes. Could I have dwelt upon it, and sought bookes, I might have been more certain. You will accept of what feasible, my condition being such as it is. Besides, I must desire you to looke upon these references as tumultuary congested by my Father without any method or long consideration as they did offer themselves. And I am confident, Sir, in case you make use of any of them, you will take care that neither my Father may suffer, nor I. But in case I should overcome this great fit, and God will yet prolong my life for some time, I will promise you to review what is here sent, at leisure, with some observations of mine own where there shall be need. The edition of Plutarch often referred unto, is that of Henr. Stephens in six Volumes, which I have, but not my Fathers, which I never saw. Sir, I thankyou for the sight of the enclosed paper, where I find great variety of choice matter, and should willingly have imparted my thoughts of divers things had it been possible in the condition I am, which doth not afford me to be longer though I would, haveing had the publick prayers of the Church twice or thrice already since your first Letter. But whilst I live pray, Sir, think of me as
Your very humble and much obliged Servant, MERIC CASAUBON. Februar. 1664. from Canterbury.
Inscriptio. To Mr. Evylin, at Deptford.
Non obtusa adeo gestamus pectora:
At hoc a moribus et animo utur absit longissime; fateor tamen cum esse nunc nostrum statum, qui tali suspicioni (nisi qui nos nōrint) valde alioquin opportunus sit. Postquam enim hīc versae publicae res, nos quoque tantae ruinae pars aliqua, raro in hoc celebri totius Regni Theatro et Emporio conspicimur: non oculos aut authoritatem cujusquam veriti; sed quia quod nos ibi detineat, nihil est; neque aliud jam fere, quam tranquillitati animi, et afflictae dudum valetudinis consulimus. Cum autem ita res nostrae ferant, ut secessus noster sit ab urbe submotior, et rara cum Bibliopolis commercia; inde fit, ut et literae, quae illis commissae, plures interdum menses in manibus eorum, absentibus et inscientibus nobis, haereant. Quis autem casus tuas in via moratus sit, nescio: Bibliopola certe, cum ante aliquot dies eas mihi, ab itinere adhuc recenti, traderet; non ultra quindecim dies (quae tamen, a. d. IV. Kalend. April. datae sunt) habuisse se affirmabat. Jam dico tibi serio, neque dissimulare meum est, aut unquam fuit, quicquid a Gronovio venit, ut ab amico, de nomine nostro bene merito; et alias, doctrinae minime vulgaris viro, pergratum venit. Ita olim de illo sentio; acre judicium; accurata quicquid aggreditur, diligentia; Monobiblon. Multa percurrens legi; omnia probavi; etiam quae in nos ipsos, sine felle aut. fastu, pro veritate, quam semper in omnibus scriptis, et in omni vita, ut vitae decus unicum, et laborum omnium maximum praemium mihi proposui. Aliter tamen fortasse de illo nonnulli judicaverint, quibus haec, quae verbis impensior impenditur opera, sordere solet; qui non intelligunt, ex minimis interdum verbis quantae res pendeant; et frustra legi gravissimos Authores, nisi de vera lectione, sed et sensu verborum inter legentes conveniat. Sed non hujus ista loci librum de Sestertio, sive vetere pecunia, dono missum, nondum legi; neque de illo, nisi perlecto, pronunciare facile. Digna certe materia tantā sagacitate et industriā, quantam in caeteris ejus scriptis observavi. Eo autem nunc differo ad ipsum scriptionem et gratias, quia
de Enthusiasmo vulgavimus. Qui quamvis vulgari, quo pluribus prodesset, linguā conscriptus est; ausim tamen dicere, non et more plane vulgari scriptum esse; ut qui ex intima Philosophia pleraque repetat; multos antiquissimorum optimae notae Scriptorum locos tractet, exponat; interdum et corrigat; Interpretum miras in vertendis Graecis hallucinationes detegat: quemque adeo multis profuisse, ex bene multorum testimoniis elogiisque spero gaudeoque. Certe perpaucis mensibus omnia primae editionis exemplaria distracta fuisse compertum habeo; quod eo magis mirum, quia si librum legeris, non ineptum fortasse credas ipse; sed publici saporis librum minime dixeris. Atqui altera tanto major esse potuit, immo debuit, si praesto fuisset qui exscriberet; ad quod munus cum nunquam apti fuerimus, nunc certe multo minus ob aeratem et multa corporis vitia. En cui tu rem literariam commendaveris! Ego vero, Vir amantissime, si tanti tibi senis prope effoeti, et omni fortunā, et bene de te merendi potestate destituti, preces; te juvenem, inquam; (ita quidem spero) ego senex, et in florente (speramus et hoc vovemusque) florentem Republica; per omnes Musas, et quicquid tibi maxime sacrum, serio convenio, et vehementer obtestor, ut huic oneri fortiter subeas; quamvis adversis temporibus, magno fretus animo tuearis, et quod a me requiris, ipse pro virili tua praestes, et aliis ad enitendum et praestandum, tuo exemplo praeeas. Ad Polybium quod attiner, per me non star quin procedat utilissimi Authoris, et Historicorum coryphei editio. Sed qui primus appellavit Hackius, (vir, ut audio, doctus et probus) verbis promptus,
Londini, pridie Non. August. stylo vetere, partae salutis ann. CIC IC CLXVI
Non est vivere, sed valere vita; nae, fuisse me recte dixeris, cujus quod vitae superest, inter morbos, naturā diversos, sed in meam perniciem foederatos, vel ut Medici loquuntur, complicatos, dividitur. Magnum tamen nobis solarium ex Lireris Sacris, aliisque; ut ausim dicere in summa corporis debilitate, et Experimenta ventum est; in quibus nunc omnis eruditio, omnis sapientia collocatur. Reales
Verbales, et Notionales, ad contemptim: et haec serio hīc aguntur ab illis, dormientibus interim, et praesentibus bonis acquiescentibus, quorum maxime intererat, tanto malo, (si mens non laeva) Cantabrigiae, a. d. XII. Kalend. August. CIC IC CLXVIII.
SIR,
YOu might have had a more speedy an answer to your kind Letter, but that soon after the receipt of it I fell into my ordinary distemper, which is the stone, but with more than ordinary extremitie which hath continued these three or foure days already, et what will be the end, God knows; to whom, for either life, or death, I heartily submit. Presently after the reading of yours I set my self to search my Fathers Adversaria et papers, and after a little search I found a proper head, or title de Baculis, as an addition to what he had written upon Theophrastus; and under that title, many particular references to all kind of ancient Authors: but soe confusedly, that I think noe man, but I, that had been used to his hand and way, can make any thing of it. There is two full sides in Quarto.
Sir, if God grant me life, or some respite from this present extremitie, it shall be one of the first things I shall doe, to send you what he hath written, copyed out in the same order as I find it.
Whilst I was searching my Fathers papers, I lighted on a note concerning plants and trees, which I thought fit to impart unto you, because you tell me, you have written of trees; you have it here enclosed. Besides this I remember I have, but know not where to find it at this time, Wormii Literatura Danica, where, if I be not much mistaken, he hath somwhat de Baculis; there, or in some other treatise I am pretty confident.
Sir, I desire you to believe that I am very willing to serve any Gentleman of your quality in so reasonable a request. But if you be the Gentleman, as I suppose, who hath set out the first booke of Lucretius in English, I must needs confesse my self much indebted to you, though I never had the opportunitie to profess it, for that honourable mention, which you were pleased to make of me in your Preface. Whatsoever I should think of your Work, or Translation, yet civility would engage me to say soe much. But truly, Sir, if you will believe me, who, I think, was never accounted a flatterer by them, that have known me; my judgment is, that you have acquitted your self of that knotty busines much better than I thought could be done by any man: 1669. though I think those excellent parts might deserve a more florid and proper subject: but I submit to your better judgment.
Sir, it hath been some task to me to find soe much free time to dictate soe much: if there be any thing impertinent, I desire, you will be pleased to consider my case. Soe I take my leave, and rest
Your very humble Servant, MER. CASAUB. Jan. 24. CIC IC CLXIX.
Inscriptio. For Mr. JOHN EVYLIN, Esquire, at Deptford near Greenwich.
EX quo postremum ad te scripsi, Vir clarissime, vitam egi valde desultoriam et vagam; aetati non adeo, nec voluntati, sed temporibus his nostris convenientem. Fui Londini aliquoties, ubi tuae mihi traditae; sed ad breve tempus, et semper in procinctu. Nolito mirari, hoc maxime tempore, cum publica sint in perpetuo salo, si vaga et incerta est privatorum hominum conditio. Haec causa festinationis meae, qui alias tempus optime collocatum putarem, quod tibi cumque impendtur; nec aliud libentius agerem, quam ut de communibus studiis (si tamen et nobis aliquis in istis locus adhuc relictus) prolixe tecum confabularer. Sed ista Deo relinquenda, quae optare quam sperare facilius. Ad tuas igitur ut veniam, de Graevio maximas ago gratias, quod omnia tam accurate me docuisti. Felix ille, cui tu talis Hierophantes et Mystagogus contigisti: et spero (si Deus illi vitam sufficiat) manere te curae tuae, et operae praemia, quae tu tibi proposuisti, amplissima. Praecipue, si perpetuus
Inscriptio. Eximiae eruditionis Viro, Dom. JOANNI FRIDERICO GRONOVIO, Graecarum Literarum et Historiae Professori celeberrimo. LUGD. BATAVOR.
(Praefixa Marci Antonini Imperatoris XII. Libris, Latine versis, et Londini editis anno 1643.)
amico (quo titulo insigniores quosdam temporum suorum Jurisconsultos maximos olim Imperatores dignatos esse non ignoras) asciscendo cogitavimus, qui tum imperitam multitudinem non vi aut imperio, sed solā sui nominis authoritate submoveret; tum vero doctos undique viros et intimā admissione dignos, ipse longe lateque celebris, alliceret. Quem vero potius quam te, SELDENE praeclarissime, qui praestantissimis ingenii tui monumentis parriam ruam magis ornaveris, an majus apud exteros decus
QUae Marcus Antoninus, Imperii et rerum gestarum magnitudine gloriosissimis Imperatoribus annumerandus; vitae vero sanctitate et solidā eruditione veterum Philosophorum vel laudatissimorum nulli inferior, De seipso, sibi scripsit, ea postquam semel typis exeusa prodierunt in lucem, dudum est cum certatim a doctissimis quibusque viris, qui Reipublicae literariae promovendae suam navarunt operam, laudantur et meritissimis elogiis celebrantur: at qui scriptum ut excellentissimum, ita et obscurissimum, seu Notis, seu Animadversionibus, seu Commentariis uberioribus illustrandum susciperet, quo tam reconditae sapientiae ad plures utilitas perveniret, ex omni doctorum numero nemo unus hactenus, quod sciam, repertus est. Interim vero qui mortalibus imperitis et incautis falso Antonini nomine illuderet, et vilissimos in comparatione, foetidissimosque pannos pro pretiosissima purpura sacrilegā fraude circumferret, pridem repertus est Antonius Guevara, Hispanus, bomo non contemnendi prorsus ingenii, nisi alios ipse, tantae imposturae fiduciā, adeo contempsisset; eruditionis autem, quae Aulicum potius, quam Episcopum; et circumforaneum aretalogum, quam genuinum Philosophum deceret. Sed nec ego talem ab omnibus pridem doctis explosum contemptumque tanti facerem, ut hīc ejus meminisse dignarer, nisi tanti putarem, quam sint homines, quae stulta, ficta, falsa, putida, prae iis quae solidas sinceraque sunt, amplecti proniores, et quae , iis quae vere sunt aurea praeponere, tam luculento et illustri exemplo demonstrare. Solis enim sacris Bibliis exceptis alium vix ullum librum extare puto, qui tot in linguas, Gallicam, Italicam, Anglicam, Germanicam, alias, opinor, omnes Europae linguas semel iterumque translatus; qui repetitis editionibus toties excusus sit. Cum vero per multos annos intra vulgares has linguas tantae se continuisset imposturae foeditas, et jam quodammodo suppressa videretur; ecce tibi triginta plus minus ab binc annis Joannes Wanckelius
in Persium Libri Commentarii dudum est, (amice Lector,) cum rara sunt in hoc Regno exemplaria, pertinax autem fama, et inde studia Lectorum nunquam flagrantiora. Quare ante aliquot menses ab homine Bibliopola, mihi noto, rogatus ecquid haberem quod ad novam, quam moliri se profitebatur editionem, conferrein; qui primae editionis codicem manu beatae memoriae parentis multis in locis auctum, aliquando etiam emendatum haberem, de patre et communibus literis bene merendi occasionem libenter amplexus, statim et codicem et operam meam obtuli; et ut hominem tanto magis obstringerem, Graecorum quoque, ubi opus esset, interpretationem ultro promisi. Laetus ille, propositum urgere, et me subinde appellare; nihil in se morae profiteri. Cum ad rem ventum est, quanquam eadem superaret ad praestandum alacritas, quae fuerat ad promittendum; non tamen tam expeditum opus experienti fuit, quam visum erat opinione praesumenti. Utcunque enim parens verba ipsa Authorum, quae addita cupiebat in capacibus oris libri, interdum adjecisset; in plerisque tamen ad paginas tantum remittebat, non capitibus, non libris, ut plurimum, indicatis; ne parte quidem loci, quem volebat, (ut saepe fit) appositā. Quid igitur facerem, nisi ipsas, quibus usus erat, editiones librorum consulerem? Ita haerenti in vado peropportuna occurrit viri clarissimi et doctissimi, de literis et literatis omnibus multis nominibus meritissimi, Patricii Junii humanitas. Ejus ope et diligentiā praecipui libri, quorum erat usus, ex Regia, cujus ille custos dignissimus, Bibliotheca praesto fuerunt: quibus inspectis nihil ultra laboris supererat, nisi ut verbis aliquot, iisque quam potui paucissimis, quod ad orationis cohaerentiam deerat, supplerem. Erant praeterea, fateor, interdum quaedam, quae legenti se offerrent, nec intempestiva alioquin, nec ingrata fortasse Lectori futura: sed religio fuit, quicquam Lectori obtrudere, quod non genuinum ejus esset, cujus nomen Commentarii praeferebant.
Ad Graecorum versionem quod attinet, quam id impense multi desiderarent in scriptis , non ignorabam: sed et ipsum ab eo consilio multorum persuasionibus inductum, non aversum fuisse, testis ejus ad Lectorem Admonitio,
Hactenus quae Lectoris intererant ab ipso non ignorari: nec ultra teneremus, nisi aliquid de Authore addi importuna quorundam maledicentia cogeret. Si vel modestia quenquam, qui ad aliquam nominis celebritatem scribendo pervenerit, ab invidia; vel moderatio, qui causae se religionis immiscuerit, ab odio liberare potuit; eum se in utroque praestitit Isaacus Casaubonus, ut neutrum vereri debuerit. Sed admodum et humanorum ingeniorum, et saeculi sui ignarus fuerit, qui tale quid vel sperare possit ipse, vel alii cuiquam promitere. Tum praecipue cum vivere desiit, exorti plures, qui velut agmine facto in famam ipsius et nomen irruerent. Nos quoque tum quod dictabat officium pro aetate illis opposuimus. Ab eo tempore, quamquam non adeo densi, non defuere tamen qui subinde genuinum infigerent; immo etiam qui amicos professi, foedissimā praevaricatione atrocissime impeterent. Quid nos hoc toto tempore continuerit, alias fortasse dicemus: quanquam hoc interim bonā fide profitemur, pleraque quae in hoc genere visa nobis sunt, talia judicasse, ut sine ulla Patris injuria, silentibus nobis esse liceret: nec aliud magis optaremus, quam ut Lector quae ipsi objiciebantur, cum ipsius verbis et scriptis contenderet. Ex multis unum nunc nominabo, Leonem Allatium, qui in nupero scripto (nescio an. et aliis) recens mihi viso tantā petulantiā pari iniquitate junctā hoc agit, ut post furorem Scioppianum, et stuporem Lansselianum vix quicquam simile in eo genere viderim. Ex uno crimine de caeteris judicet Lector.
Griphi olim et aenigmata in quanta apud Sapientes aestimatione fuerint, tum alia multa fidem faciant; tum Clearchi apud Athenaeum verba. Ab ea solertia celebris olim Cleobulus Philosophus; cujus vitam scripsit Diogenes Laertius; ubi et hunc ipsius de anno griphum memorat:
Unus, inquit, pater; filii duodecim: eorum cuique triginta filiae; quae geminā facie, (possis etiam vertere; quae diverfā facie.) Hae quidem aspectu sunt candido; illae vero nigro. Et cum sint immortales omnes, omnes tamen moriuntur.
In bis verbis, ipsa quidem verba si spectemus, dubium est, utrum id velit Cleobulus, filias has triginta gemino quasque vultu esse; quod suadere videtur; an id potius, triginta has unius patris filias, vultibus et formis inter se fuisse diversis;
(nempe si ita intelligas, ut quindecim nigrae noctibus; et quindecim albae diebus, quos vocant, civilibus, assignentur; quod verba suadere videntur) Logi: corruptus enim hic locus est, et legendum,
Ego quidem, si quis me roget, neutram lectionem veram suspicabar; sed scripsi Cleobulum non quod error mutatum sit in , et inde quod absurda vel sententia, vel oratio videretur, substitutum ab aliis, sed ingeniosissima viri praestantissimi, Joannis Seldeni,
Quae non eo dicuntur a nobis, quasi qui, quod ipse de se non semel professus est Pater, hominem eum fuisse ignoremus. In tam vario scribendi genere multiplex erroris ansa vel cautissimis. Aliud praeterea accessit, solita illi festinatio, quae multorum errorum mater esse solet. Acris vir ingenii, et indefessae industriae, cum multa moliretur, quorum minima pars edita est, quicquid haberet prae manibus, id ita curabat, ut ad alia semper properaret, et vota votis praeverteret. Non immemor ille quidem veteris moniti, Vitae summa brevis Spes vetat inchoare longas; sed ea erat studiorum rati; ea, quod jam diximus, ingenii vis. Nescio quid alii sensuri sint; ego sane prositeor, utcunque illum mihi fingam, qui nunquam quicquam perfecerit aut ediderit; nunquam me ingentem illum rerum et materiarum apparatum; omnis aetatis et professionis; Graecis, Latinis et Hebraicis, immo et Arabicis ex Scriptoribus, tot Excerpta, tam accuratā diligentiā, tanto judicio inspicere, quin aetatem ultra putem. Speramus nos aliquando daturos perfectum Catalogum eorum quae promiserat; quorum omnium materiam cum paratam haberet in Adversariis, de forma inducenda (adeo haec illi minima pars laboris) non ante plerumque cogitabat, quam cum Typographus inciperet. Hinc igitur vere pleraque illa , quae non unus in scriptis ejus observavit; quae non alio pleraque loco habenda, quam cum in Exercitationibus
In AEschyli loco, qui pag. 45. laudatur, ---- , etc, cum apud amicum copia facta esset AEschyli cum Latina interpretatione, libenter inspexi locum, et ibi reperiens, -- hae Nystides ambae Deae docendo praestantissimae, sensuum Medicae;
In Dionis Chrysostomi loco, qui pag. 60. quanquam vulgatam versionem exhibuimus, emendandam tamen non illam tantum, sed et Dionis textum certo credimus. Quid enim sibi volunt illa, ? Qui superiora factorum Herculis exempla a Dione allata recensebit et expendet, animadvertet id Dioni propositum fuisse, ut singula facta Herculis ex acuta aliqua ratione ab ipso subtiliter excogitata commendaret. Ut exempli causā cum de Busiride:
Spirat enim (inflar, proprie) non jam exilibus tibiolis, sed immanibus follibus, sine ligula.
In altero ejusdem Dionis loco, qui pag. 61. laudatur, , etc. ita vulgo accipiunt, quasi ad pertineret; et de insipientibus ac plebeis ingeniis hoc peculiariter assereret Dio; quod toti illi Dionis disputationi ex diametro contrarium est, qui id fuse disputat et contendit, neminem gratis et sine causa bonum esse et praeclara facinora aggredi: de quo nos alibi fuse in opere, quod tum maxime, cum haec excudebantur, urgebamus. Ita igitur distinxerim et verterim:
Pag. 159. laudatur ex Ptolemaei Tetrabiblo quarto locus, quem non
opinor alium, quam qui cap. occurrit: Basil. ed. pag. 193. extremā, his verbis: . Quod doctissimus Melancthon ita transtulit: Cum igitur Saturnus et Jupiter ita congruunt, ut alter ad alterius loca ita perveniat, faciunt amicitias, aut civilis consilii societate, aut propter agriculturam, aut haereditatem.
In Platonis loco, qui pag. 199. lineam unam aut alteram casu fugitivam, sine quibus neque sententia, neque syntaxis constat, (ne quis omissas studio putet, ut minus hīc necessarias) in locum suum reduximus. Serrani versionem addidimus: dedissemus emendatiorem, si Platonis exemplar, quo Parens usus est, videre nobis hactenus contigisset. Ibi enim expendisse se et explicasse notat in Adversariis suis.
In loco Simplicii, qui pag. 201. suspicor legendum, etc. non durius enim videtur, ut natura dicatur in : Sed locum nondum inveni in Simplicio, quanquam diligenter olim mihi lecto, ideoque . Inspiciantur loci Senecae, qui pag. 201.
In loco Dionysii Longini, qui pag. 206. nihil mutavi: sed ut Graeca respondeant Latinis aut Latina Graecis potius, Lectorem moneo, legendum esse non eaque est lectio recentiorum Longini editionum; Crispinianae certe, quae prodiit anno Domini 1569. At in Basileensi anni 1554. (quae prima, ni fallor; quā etiam usum Parentem conjicio) plane ut hīc, . Cur autem verius putem , quam ut scilicet de antro dicatur, quod extra spiret; non de foemina Phoebade, (quod tamen in re ipsa parvum discrimen esse, cum relata sint, agnoscimus) quae
Si quis haec cum vulgata Latina versione comparare cupiat, reperiet ibi Tornaesianae Lugdunensis editionis, anno Domini 1570. pag. 66. et 67. Postremum hoc de Longino: tres ejus extare versiones; unam Petri Pagani, Venetiis, anno Domini 1572. excusam; secundam Dominici Pizimentii, tertiam denique, Gabrielis de Petra, recentiorem et notiorem; qui priorum versionem nunquam, opinor, viderat.
De uno aut altero Marci Antonini Imperatoris loco, qui aliter in his Commentariis vel scribuntur, vel exponuntur, quam nobis probatur; alibi proprio loco egimus; quae non putavimus hīc repetenda. Atque de his hactenus.
CANDIDO LECTORI.
QUadriennium jam, aut eo amplius est, amice Lector, cum Londini inter libros agens, et privatas amicorum Bibliothecas, varia mecum, quo animum a praesentibus miseriis fortius avocarem, quasi in lucem postea producturus, agitabam. Inter ea erat de Ortu sermonis tractatus, satis accuratus; cui comitem de Verborum usu, ob argumenti affinitatem, Diatribam adjungere statueram. Fam eo rem perduxeram, ut utrique solā transcriptione, ut Typographo traderentur, opus esset. Ita vero contigit, ut absolutā Diatribae (quae minor longe) transcriptione, dum in priore illo tractatu occupatur amanuensis, uterque aliud agere, et quod in manibus erat, opus omittere coacti simus. Actum erat de utroque ortasse, (neque enim is ego sum, qui semel omissa libenter in manus resumam) nisi
Bibliopola, cui spes facta erat majoris operis et lucri, saltem quod erat transcriptum, nec ab altero sic pendebat, ut seorsim prodire non posset, ut id sibi traderetur institisset. Annuente me, prodiit in lucem De Verborum Usu Diatriba; in cujus primo aditu promissa de Quatuor Linguis, Hebraica, Graeca, Latina, et Saxonica, cujus pridem animo conceperam, Commentatio. , non aliter tum credidisse me, quin paucis, si semel aggrederer, septimanis expedire, totamque ultimā manu impositā publici juris facere facile possem. Erat tum vita in publica rerum valde desultoria; ut non mirum sit, si animus quoque tale quid interdum passus est. Deerant tum libri, et chart ae deerant, quarum ad istud pensum pertexendum usus erat: ad aliud me coutuli, ad quod et animus tum propensior, de Cultu Dei falso et vero. Fam priorem partem absolveram, quam etiam viri quidam ab eruditione summi hīc viderunt et legerunt; cum ecce novus terror, et omnia in Urbe tumultūs plena. Meae tum res sic tulerunt, ut relicto quicquid erat librariae supellectilis, cum familia rus ad quinquagesimum usque ab Urbe lapidem migrandum esset; atque ibi tandem in loco (mihi quidem) solo, et domo vacuā sedes qualiscunque fixa est. Longe tum curae Musicae; et ita facile mihi persuadebam, quae me in has latebras providentia detrusisset, eandem ab alio quovis munere et opere, praeterquam curā valetudinis et familiae, vacationem, si non et plenam missionem, dedisse. Abiit sic annus unus et alter; ingenio, nescio quam; corpori certe peropportuni, cum valetudini ante hunc secessum valde concussae et afflictae nunquam melius, quod gratus agnosco, fuerit. Accedit interim ut frequentes ad me perferrentur, notorum, non unius; sed et ignotorum quorundam slagitationes super promissa de Quatuor Linguis Commentatione. De lingua praesertim Saxonica quid illud esset, quod allaturus haberem, non unus, ut narrabant, mirari; causamque cum nobilioribus istis conjungendi, sciscitari. Sed et longae jam inertiae taedium invaserat; et jam libros aliquos, quod nunquam in isto loco fore speraveram, partemque chartularum nactus eram. Quia tamen obstinaveram, quod ultimum in manibus habueram, id primum resumere, et donec absolvissem, aliis omnibus antevertere; in eo animo morigeratus meo, et eā curā defunctus, ad promissam illam Commentationem me converti, ab Hebraica, ut par erat, exorsus lingua. In hoc dum versor, ab aliis curis, sed praecipue charissimi et conjunctissimi capitis diuturnā invaletudine et periculo saepius interpellatus, nihil propius factum, quam ut omnia ista procul a me facessere juberem. Et fecissem, puto, nisi de Saxonica linguares haesisset animo, in eoque existimationis non parum interesse credidissem, ne verba Lectori dedisse, et futilibus eum (quod abominor) promissis, quibus nullus esset fundus, lactare voluisse videremur. Absolutā igitur primā quadripartiti pensi parte, statim ad ultimam, linguam Saxonicam, quasi trajeci; magnā deinceps constantiā cum aliis molestissimis curis ac negotiis colluctatus, donec ad umbilicum perduxissem. Haec igitur ratio istius, quam non ratio, sed casus obtulit. Quanquam si quod plerique docti volunt, ex Hebraica tota fere vetus lingua Graeca fluxit; ex Graeca autem tota fere, quod hīc docemus, Anglica vetus; non plane contra rationem fuerit haec conjunctio. Et si quis id agat, haud pauca in Anglica lingua reperiet, quae ab ipsis immediate Hebraeis, an Graecis accepta sint, dubium sit. Sed haec utcunque dici possint, quia tamen non id a nobis hīc spectatum agnoscimus, non eo confugiemus. Fateor ad plures ex praeteritis de lingua Graeca et Latina partibus fructum redire potuisse, in quibus tum. alia, tum jactatissima de novis methodis controversia tota pertractatur.
CANDIDO LECTORI.
QUod maximi Quintilianus olim vir judicii, de Cicerone, Ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit; id tanto magis nos ad Terentium transferamus, quanto tum ex ipsius testimonio Ciceronis, tum vero magis ex ejus scriptis cuivis constare queat, ex omni Scriptorum in quocunque genere numero, quem magis diligeret, quam fecit Terentium, et ad imitandum sibi proponeret Cicero, nullum fuisse. Sed non hoc nobis hīc propositum est, ut Terentium laudemus. Huic autem tam classico, et ut A. Gellii verbo utar, tam assiduo Scriptori, an hactenus adeo prospectum sit, ut quam vulgo legitur ac teritur, tam bene intelligi possit, non sine caussa dubitemus. De quo fortasse alias plura. Optimo certe, ut mihi quidem videtur, consilio Thomas Farnabius, vir doctus, et in hac palaestra diu cum laude versatus, perpetuis eum Scholiis illustrandum susceperat. Atque in eo tum maxime versabatur, jamque ex sex Comoediis quatuor (exceptis duabus postremis Adelphorum scenis) absolverat, cum filum scriptionis simul et vitae suprema dies interrupit. Sollicitatus ego non semel a Bibliopola, ad quem Farnabiani laboris fructus praecipue spectabat, ut reliqua pertexerem, quanquam primo in re tam parva alieno labori quasi succenturiatum succedere vehementer animus refugeret; postea tamen identidem mecum reputans, quando quā viā maxime vellem, non liceret; quacunque potius, quam nullā, publico prodesse praestara; a me ipso tandem impetravi, ut hoc illi non negarem. Farnabianis Notis ultimum manum et limam accessisse, ut meum non est praestare, (neque enim fecerat ille me consilii sui participem) ita ex ipso genere scripturae cuivis in promptu colligere, non multum eum vel additurum, vel mutaturum fuisse; neque aliud eum exemplar praelo destinasse, quam hoc ipsum, quod reliquit. Si quod tamen ejusmodi in ejus Notis reperiatur, quod aliter melius, aut plenius esse debuerit, meminerit Lector posthumum hoc opus esse, quod ab omni censurae severitate securum esse, lex humanitatis jubet. Ad me quod attinet, qui meminissem iis potissimum hanc operam navari, qui sine cortice natare necdum possunt, sedulo dedi operam, ut nihil, in quo vel minima obsscuritatis esset suspicio, (qualia non pauca aliis intacta reperi) praetermitterem. Vetere Interprete Donato, vel alio, quicunque sit, qui cum Donato permixtus est, quoties suppetebat et satisfaciebat, libenter usus sum; apposito
etiam (quod in rem Lectoris futurum credidi) Donati ad singula laca nomine, vel certe nominis initialibus aliquot literis, ubicunque verba ipsius exhibentur. Caeterum, casu factum est, ut numeri Notarum sive Scholiorum, quos solet Farnabius verbis in textu praeponere, in nostris Notis postponerentur. Res ipsa per se non tanti, fateor, sive praeponas, sive postponas; sed ideo tanti fuit monere, ne consulto consilio factum putares, quod casu contigit. Haec erant, Lector, quae te monendum credidi. Vale.
CANDIDO LECTORI.
in Aurea, ut vulgo vocantur, Pythagorae Carmina Commentationem nemo certius aut uberius laudaverit, quam qui ad lectionem non integri modo operis; sed cujusvis fere, quae se primacunque temere volventibus offeret, paginae lectionem provocet, adeo ubique, quae ad veram vitam, id est, constantem et inoffensam animi tranquillitatem et eximie faciant, sese ingerunt; contingat modo Lector, cui sanioris vel mica judicii, cuique veteris illius ac melioris gustus aliquis Philosophiae. Ut dogmata omittamus, quae ad Christianae doctrinae puritatem et sanctitatem, quantum ab homine non Christiano sperare fas est, proxime accedunt. Vir sane summus incomparabilis, Hugo Grotius,
CANDIDO LECTORI.
DE hac Enchiridii Paraphrasi, quae dicamus hīc in genere, pauca supersunt, praeter ea, quae jam dicta sunt. Antiquam eam esse, et aevi melioris, superioribus in Notis observata non pauca, quae fidem faciant. Quibus addas certas voces et loquendi genera, , etc. proprio quodam Veterum usu, ad res Christianorum, Monachorum praecipue, traducta; ut non uni pridem observatum, et nulli in eorum scriptis cum cura versato, non satis notum. Dictio ubique pro argumento, simplex et pura; tali aevo conveniens. Verbum unum aut alterum fortasse, quod sequioris, aut certe inclinantis aevi videri possit: . Sed quae tamen Fustiniani aevo, id est, ante mille annos, jam nota, et in usu communi; fortasse etiam non uno ante illum saeculo. De utroque aliquid in accuratissimo doctissimus Meursius Glossario. Plura olim nobis notata melioris aevi in hac Paraphrasi
SIve Epictetus (ut olim credidit Aulus Gellius) sive alius est Auctor, plane divina sententia est, quae ex intima tum Veteris, tum Novi Testamenti Philosophia prompta videri possit; adeo certe supra vulgarem sensum et sporem, ut pauci sint Christiani, quorum fides ad istam sublimitatem pervenerit. Formula erat antiquis Ethnicis usitatissima, si quis fortunā in tribuendis, quae avide inhiant homines, indulgentiore frueretur; sed praeipue si cui in dubiae aleae conatibus et inceptis, sive per se laudabilibus, sive secus, res pro voto cederet; ut eum , id est, Diis charum et dilectum
Huic igitur vesanae hominum opinioni, quae verae pietati nihil perniciosius, ut contrairet Epictetus, et suo exemplo ad saniora de nobis ipsis aliisve judicia praeiret; generosam hanc de sua fide professionem edidit; Servum se natum; (quae vilissima in terris conditio) corpore quoque (cujus charitas omnibus maxima innata est) mutilatum fuisse; sed et egenum (ne quid malis deesset) ad mendicitatem usque: in hac tamen tam miserabili, tam vili
(si hominum judicia spectentur) conditione, tantum abesse ut a Diis negle ctum se crederet, aut de amore ipsorum et charitate non dubitaret. O virum! ō sententiam dignam quae cordibus omnium, qui ad veram beatitudinem et aeternas sedes adspirant, inscribatur; et memoriae praesens semper obversetur. Jam dixi, sensum verborum ex intima Sacri Voluminis Philosophia promptum videri posse. Sed et verba non uno loco non dissimilia: qualia Davidis ista: Psalm. 40. vers. ulr.
Observavi non paucos in Distichi hujus scopo longius aberrare. Flor. Christianus (vir alias in istis incomparabilis) non adeo feliciter hīc:
Melius, sive is Politianus, sive alius, qui servato verborum ordine, qui magnum hīc habet momentum, vertit:
Longissime illi a sensu abeunt, qui nescio quam jactationem in verbis ariolantur, modestiae Philosophi minus convenientem. Sed haec bactenus.
LECTORI SALUTEM.
QUae tibi hīc in Diogenem Laertium a nobis offeruntur, amice Lector, tertius hic annus agitur, cum scripta et descripta pleraque omnia, urgente tum Typographo, quasi mox extrudenda. Mutato dein, ut res ipsa docuit, consilio; primo Aldobrandini, publicatae dudum, sed a multis, ob raritatem exemplariorum desideratae, Annotationes; et post illas, Menagii, viri clarissimi et doctissimi, prolixae, et laboriosae, bone Deus! Observationes praelo subjectae. Nova interim hīc rerum facies; et qui vi et armis de propriis sedibus exturbati, ad sua postliminio, tanto intervallo, redeuntibus undique, novae curae subiere. Mihi certe vix alias longius ab his studiis dissidium; quae tamen ipsa aetas et diuturna valetudo prope jam excusserat. Sed ecce tibi, dum propriae Spartae ornandae vires aegre sufficiunt, vellit aurem Typographus, aut Bibliopola potius, et opus ad umbilicum tendere, semel iterumque monet; fidem meam testatur, ne quid detrimenti meā vel cunctatione, vel frustratione patiatur. Ego contra; quae meae nunc partes essent, nisi visis prius doctissimi viri Observationibus,
ignorare me, Lectoris interesse; sed et a me cautum semper quam potui diligentissime, ne actum agerem; praeterea ad existimationem meam pertinere, ne sublestae fidei suspicionem (si cui mores nostri ignoti) subiremus, si quid in nostris deprehenderetur, quod alii, quos adhibuisse nos in consilium, quando hīc liber excudebatur, omnes credituri essent, occupassent. Facile homini intelligenti persuasi. Hoc igitur ingenue prositeor, ante quam tanto ante scripta recognoscere aggrederer, visas mihi doctissimi viri ad decimum usque librum, qui Epicuri vitam complectitur, (neque enim nos ultra pergimus) Observationes, visis illis, pauca quaedam, quae prius scripseramus, induxisse; sed multo plura (quae tamen omnia mole paucula) addidisse, occasione sumptā, vel ex silentio viri doctissimi ubi res ipsa aliter exigere, in tanta praecipue diligentia, videbatur: vel quia de quibusdam aliter ipse sentiebam, quam vel ille, vel quos ille passim laudat et exhibet, viri doctissimi. Penitus insedit dudum animo meo illud Ciceronis: Quid enim laboro, nisi ut veritas in omni quaestione explicetur? Qui ita sunt affecti, non est quod metuamus, ne susceptae pro veritate dissensiones, eā lege, ut si fallimur ipsi, magnas gratias certiora docentibus habituri simus; illos, aut illorum quenquam sint offensurae. Sed est praeterea quod te volo, Lector. Quod beatae memoriae parens Isaacus Casaubonus in Epistola ad Lectorem Notarum suarum ad Diogenem, instituti et prope jam affecti Commentarii meminit; ut serio ab illo tum dictum, nullus dubito: ita frustra fuerit qui inde concludat, aliquid ipsum scripto complexum esse, quod Commentarii speciem, vel specimen exhiberet. Ita enim illi solemne, ut quae semel animo meditata, et quasi delineata habebat; quorum indicia, notulas sibi plerumque proprias, aut , ad oras librorum apposuerat; quia minimo, si res ita ferret, negotio depromere et stylo contexere poterat; de iis, ut paratis et affectis, (vere ille et sincere, multo usu confirmatus) loqueretur: Mihi certe nihil hujus generis unquam visum, praeter ea, quae Codici Editionis Stephanicae cum cura legens, adscripserat: quae pleraque postea in Notas,
DIogenem Laertium de Vitis, etc. et suo nomine (magis tamen ab argumento, quam Scriptoris diligentia) et paternis in illum lucubrationibus nobis commendatissimum, juvenes olim satis accurate legeramus, et inter legendum non pauca ad difficiliores aliquot locos, Interpreti non intellectos, pro more ad proprios usus notaveramus; aliis quoque, si quando ferret occasio (qui non ultimus studiorum nostrorum finis) impertienda. Eorum specimen nostrae in Antoninum De se ipso Notae dudum exhibuerunt.
Romana editio, Thomā Aldobrandino Interprete, ne fando quidem nobis tum audita. Multis post annis, cum res hīc jam versae, et nos (dum pejus naufragium metuimus) facti sumus; tum demum, dubito an in Anglia ante visam, in Bibliopoliis semel et iterum oculis usurpare contigit; quo tempore de propria et pristina supellectile libri si qui supererant, cum nullis esset nobis illorum usus; de novis comparandis non erat quod cogitaremus. Nuper adeo qui nostram quoque ad novam Diogenis Laertii
Lib. I. Sect. 36. Thales consultus ab adultero, an in judicio crimen abjurare sibi liceret, ut poenam perjurio evaderet; graviter et acute simul respondit, : Non pejus esse perjurium adulterio:
Lib. I. sect. 109. ait Laertius de Epimenide: . Verba Graeca clarissima, de longiore coma. Mirabar unde illud in Aldobrandini versione, habitatione vici;
In AEschine (lib. II. sect. 62.) . Ita plane et Romana editio haec representat: Sequitur autem, , etc. quae sunt alterius periodi, et sententiae. Ambrosius non male: Ajunt illi dixisse Socratem cum premeretur inopiā, ut a seipso usuras exigeret, (
Lib. II. sect. 91. vel, Omnem amicitiam (quod multis refellunt Peripatetici, aliique) ad utilitatem referendam. Nam et membrum corporis, quamdiu totius corporis usibus aptum est, charum esse: ubi cesset utlitas (puta, si sideratum, vel alio quo casu emortuum) exscindi; aut sane reliquo corpori grave esse. Aut si mavis, semel amputatum, et jam inutile, abjici Artstippi sententia, ut in ejus Vita legimus. Posterius hoc membrum ex priore ita supplendum, nemo non videt. Ambrosius hīc quoque non male: Amicum necessitatis caussā amplectendum. Nam et corporis partes, quamdiu adsunt, adamari. Aldobrandinus autem:Amicum utilitatis caussā adjungi; nam et pars totum corpus, quamdiu incolume fuerit, amplexatur.
Decantatissimum illud in Philosophorum scholis, sapientem neminem odisse: neminem enim alii inimicum, nisi qui errore mentis deceptus, ita sibi credat expedire; vel qui aliquā injuriā se provocatum censcat. Officium igitur boni viri esse, eum non odisse, qui invitus erret: (errare enim et decipi, nisi invitum neminem) sed meliora ipsum pro virili sua docere. Antonius Imperator, unus ante alios, et saepius repetit, et pluribus exequitur: doctissime ille certe, ut omnia, et sapientissime. Ita l. 9. inter alia: , etc. Aristippus apud Diogenem paucis: . Ambrosius non male: Sapientem non odio quenquam habiturum, sed potius eruditurum.
Plerique isterum temporum Philosophi (ut in Laertio legimus) si, affectā jam aetate, diuturniore aliquo morbo premerentur; ne qui contemptum mortis aliis commendaverant, ipsi vitam in tali vita nimis diligere viderentur, mortem solebant occupare: si non ut mala lucri facerent; saltem ut existimationi suae consulerent: qui enim ita discedebant, vulgo fortes habebantur. Sed Carneades, senio pariter et morbo diuturno confectus, cum tamen aversiore a morte esset animo, solebat hoc dicto se tutari: Quod iisdem quidem verbis, sed aliā mente (quamvis enim mortem, sive voluntariam, sive aliam; naturae opus et beneficium, autumabant illi) Antoninus: Idem tamen Carneades, cum quodam tempore de generosa, (ut tum credebant) id est, voluntaria (epoto veneno) Antipatri morte ipsi relatum esset; ipse quoque hoc exemplo animatus, et subito quodam quasi instinctu Numinis abreptus: Date et mihi,
(si aliorum Philosophorum exemplo, generosā morte defunctus esset, scilicet: ita tum multi, sed repugnantibus tamen melioris notae Philosophis non paucis) multa mala lucrifaciens ad Orcum descendere. Sed et Ambrosius in hanc fere sententiam. Aldobrandinus autem postrema ita reddit: Inerat autem plurima mala consilia habentem, proficisci ad Orcum.
Non vacat nec lubet omnia persequi, quae sunt hujus generis. Si quis ita credat, potuisse ista, et similia ab Aldobrandino proficisi; per me credat licet. Quid tamen faciemus istis locis, ubi unius voculae ignoratio tantas sententiae contrarietates et absurditates peperit, vix ut majores exeogitari possint? De veritatis, quod illud tandem sit, res una omnium scitu dignissima, et ad veram vitam maxime necessaria: de quo inter, Philosophos magna opinionum varietas, et pro varietate opinionum gravissimae contentiones. Epicurus (si tamen et illi inter veros Philosophos locus, de quo postea suo loco pluribus) veritatis statuebat, , in Philosophia Peripatetica, perturbationes animi (
De versione hactenus. Romanae editionis textus Graecus, ut plurimum melior, et minus corruptus. Est tamen ubi vulgatarum editionum lectio, longe praeferenda: est, ubi Romanus textus, vel deficiens, vel corruptus, Interpreti fraudi fuit; ubi ex vulgatis editionibus vel suppleri, vel corrigi debeat. Copiam exemplorum suppeditabunt variae lectiones. Nos uno aut altero hīc erimus contenti. In Epitaphio Pittaci longe abit a vulgatis Romana editio:
Sed haud dubium, quin quod exhibent priores editiones, (Stephan, anno Dom. 1570. Graeco-Lat. anno Dom. 1616. quae mea editio) (in Graeco-Latina edit. errore typothetarum male ista coaluerunt) etc. verum sit.
In secundo autem versu (ut hoc obiter dicam) quicquam mutare velle, vereor ne sit Multa enim in veteribus Inscriptionibus, quae idiotimum, et ignorantiam sapiunt; quales saepe Auctores, homines idiotae et illiterati.
Ubi tamen Boissardus in Inscriptionibus, Digne doctiloqueis, pro, Dignis digna loca, exhibet: nec dubito quin ita repererit in vetere lapide; sed minoris tamen, quam prima Inscriptio, vetussatis. Ibi quoque alia ejusdem farinae et aevi: et memini judicium Arriani quodam loco, quod de multis aeque verum; quae sola antiquitas, magna intelligentibus
In Menedemo, (lib. II. sect. 126.) , nulo seusu, et metro reclamante. Priores editiones rectissime: . Eodem versu, Sambuci edition, quod et versus requirit.
In Platone, (lib. III. sect. 14.) . in scriptura leve peccatum, nec dignum alioquin quod animadverteretur; sed ex levi scripturae vitio, maxima versionis hallucinatio: Quisquis decem sciverit,
In Zenone, (lib. VII. sect. 113.) de Amore: . ita exhibet Romana editio, quod et Aldobrandinus in versione sequitur. Priores editiones, . quod ratio suadet, et Ciceronis evincit interpretatio, quam profert in Notis
Haec de Romana editione, et Aldobrandiniana versione, quae Lectorem non ignorare, non parum ipsius interesse credidi, praefati: ad Notas nunc progrediemur eā ratione et consilio, ut nos brevitati studuisse, et delectum habuisse, Lector intelligens facile percepturus sit.
QUum mutla et varia sint illa, quae beatae memoriae Pater, ISAACUS CASAUBONUS, a prima juventute, constanti porro labore, et vigente ingenio per multorum annorum, ad supremum usque vitae diem, curriculum in literis humanioribus praestitit ac publica fecit; sed nec illa multo pauciora, si non et plura, quae magno labore, ex omni scriptorum genere congesta in Adversariis suis, non magno labore (ut mos erat ipsius) contexere, et digerere, ut perfecta exirent, potuit, si vitam otiumque suffecisset: nihil tamen est in hoc politioris literaturae genere, quod majore unquam molimine et susceperit, quam Polybius novā post minus felices aliorum conatus versione promulgandus, et amplis illustrandus Commentariis: ut pleraque, quae antea publicaverat et nomen illi non inglorium pepererant, prae isto (perfecisset modo, quod instituerat et inchoaverat) opera, ipsius censeri merito potuerint. Et de Versione quidem quia ea pridem publicata est, et multorum elogiis celebrata, non est quod multis hīc agamus. Quo quis erit Graecae linguae peritior; (quales superior aetas tulit non sane multos, sid ista multo pauciores) et in obscussimis istius linguae Scriptoribus, sive Poetis, sive aliis, noctesque diesque laborando periculum suarum virium saepius fecerit: qui longo usu et assiduā lectione, quid in quoque rarum et reconditum; quid praeter aliorum communemque adeo consuetudinem seu verbis singulis, seu compositione, cuique proprium et peculiare, (qualia in uno Polybio tam multa, quam multa vix in pluribus, ne dicam omnibus aliis simul sumptis) statim ut ad aures accidit, non fallente judicio dijudicare potest: quo quis, inquam, magis talis est; tanto ille facilus de hac versione pro merito ipsius judicet. Qui non ad istum gradum eruditionis istius pervene runt, eo tamen pervenerunt, ut sint istius linguae, a qua fere pendet solidior omnis eruditio, in primis studiosi; Illis ego dabo consilium, cujus ausim fructum ipsis non mediocrem, naviter expertis ac defunctis, polliceri. Graecum Polybii textum lecturi, adhibeant utramque et Parentis et Perotti versionem. Jam illud cum certum sit, Perottum Latinae linguae peritiā, sed et elegantiā et puritate sermonis inter paucos excelluisse, ut ejus versio non hujus aetatis foetus, sed pristini temporis et Latinitatis opus ob excellentiam sermonis a multis judicata sit: hoc igitur, ut ab eo incipiamus, quantae, quaeso, (cultioris sermonis. planź non experti et incurioso) voluptatis, tam nobile par, tantis in isto genere dotibus praeditos quasi commisisse, et agonothetae munus sibi imponentem, per singulas ire periodos, et prout utervis mereri videbitur, huic interdum, interdum illi purissimi et elegantissimi sermonis palmam suo judicio tribuere? interdum vero, quod in arena contingebat interdum, (unde illud Poetae:
ancipiti judicii lance, pahnam utrique decernere; aut de palma, prout ipse maluerit, quod et olim factitatum, hieram facere: siu ut Polybius ipse loquitur, invicto utroque pugile, ?
Sed hoc etsi non parvum, et quod ad profectum Latini sermonis momentum habere queat vel maximum, nihil tamen ad Graecam linguam, et Polybiani contextūs obscuritates et salebras, de quibus nobis hīc praecipue sermo. Ad illas autem deprehendendas (tyrones alloquimur) et intelligendas, nulla paratior et expeditior via, quam versionum priorum (sive Perottus fuerit, sive alius) cum versione diligens collatio. Ita enim plerumque usu veniet attentius ista contendenti et comparanti, ut ubicunque major aliqua difficultas in verbis, et dignus vindice nodus, ibi mirum quatum versiones non in verbis tantum, sed in re et sententia discrepent; aut certe, (quod Perotto solemne est) deficiant priores versiones, et mero silentio, quasi deserto vadimonio, defungantur. Mihi certe ita contigit (neque enim me paucis illis accenseri postulem, qui per se possunt ista dijudicare) ut quamvis de hac Parentis opera jam ante non unā ratione adductus, sentirem magnifice; multo tamen admir arer magis, postquam ad aliorum quoque versiones exigere nescio quae sive curiositas impulit, sive diligentia.
Sed jam ad Commentarios veniamus. Mirabitur fortasse Lector Polybii studiosus, et indignabitur: promam tamen ego libere recurrentis identidem animi mei cogitationes. Partim enim intuentem me non semel, sed et animo meo partim complectentem cum admiratione susiepti a Parente in Commentariis istis operis et , et infinitam illam undique congestorum, quam reliquit in Adversariis suis, apparatuum molem; non semel optare contigit, ut versione contentus, nunquam illi commentandi Polybii venisset in mentem; non eā saltem ratione commentandi, quam ipse sibi proposuerat. Nam si hoc solum spectasset , ut quicquid apud Polybium vel in verbis, vel sententiis obscurius erat, (cujus generis satis ampla apud illum seges) id ita plene in Commentariis suis explicaret, ut vel a tyronibus cum facilitate legi posset: si quicquid in militia vel Graeca, vel Romana, (cui peculiarem librum dicavit Polybius) sive terrestri, sive navali, adhuc involutum, indictum, inexplicabile remanebat, id et verbis et figuris ob oculos ita poueret, ut omnia vel tardissmis et caligantibus essent planissima: si praeliorum, quae describit Polybius; (omnium qui fuerunt, opinor, Historicorum in istis accuratissimi, ut qui non Scriptor tantum et Philosophus inlignis; sed miles etiam ipse strenuus, et nobilissimorum, quos aetas illa, fortasse aut alia quaevis vidit, Ducum et Imperatorum comes diu fuerit) si praeliorum, inquam, Polybio narratorum et descriptorum perfectissimas edidisse, et Lectores in rem praesentem, ut instructas acies, et pugnas, et fugas, et strages oculis etiam suis cernerent, deduxisse: si hoc denique, ut artem quasi quandam (ut ipse in Epistola Dedicatoria loquitur) rerum gerendarum studtosis, qui ad negotia sese parant, traderet; quo praeipue spectasse videntur ex praestantissimis Historiographis collectae Observationes militares et politicae, quas in Adversariis suis ad 500. jam et amplius capita perduxerat: si hoc, inquam, solum spectasset, et id sibi pensi datum credidisset , dudum poterant isti Commentarii tam multorum votis expetiti, in lucem prodiisse, et Lectoris, opinor, exspectationi satisfecisse. Sed aliud erat, quod Pater animo suo agitabat et conceperat. Nam praeter militiae veteris Graecae et Romanae, sed et aliarum gentium explicationem;
Tribus admodum aut quatuor ab obitu Parentis annis prodiit in lucem ad Polybii librum primum Isaaci Casauboni Commentarius: ita quidem titulus libri, ad librum primum; sed cun editionis istius paginae, quae librum primum conficiunt, non pauciores sint novem supra 80. non ultra paginam vigesimam procedit iste Commentarius;. in quo etiam non paucos hiatus observare legens memini. Sed et Praefationes et Prolgomena, (quae an perfecta et ad editionem descripta fuerint, non possum dicere; suspicor tamen ita fuisse) ad quae remittit Lectorem suum non uno loco in isto quicquid est editi Commentarii Parens, quo casu aut consilio praeterita fuerint, nescio; ibi certe desiderantur. Circa idem tempus, aut paullo post accidit, ut ego, qui vix dum pubertatis annos egressus, Oxonii agebam, iter in Galliam, invitante beatae memoriae Matre, suseiperem. Ibi autem remanserat pars maxima paternae Bibliothecae, in custodia (dum viveret ipse) viri amplissimi, qui singulari semper amore studioque Patrem complexus fuerat, Jacobi Augusti Thuani, Historicorum nostri temporis facile Principis; sed quae tamen, nescio quo casu ante meum adventum, tota fere surrepta et direpta fuerat. Ibi et Adversariorum Patris, multis voluminibus constantium, pars etiam non poenitenda; quae ad me (quod in magna felicitatis parte semper pono) illibata pervenit. Int er illa autem, quae ad susceptos illos, de quibus egimus, in Polybium Commentarios apparaverat, aut omnia, aut certe pleraque: quod et ego paucis post annis publice agnovi; ut et alia quaecunque tum temporis, (nam longe major pars Adversariorum ejus in viri maximi et incomparabilis, de me et Parente meritissimi, Lancelotti Andreae, Wintoniensis Episcopi dignissimi, Bibliotheca ad ejus obitum delituit) pervenerant.
Praeter alia, quae ad Polybium pertinebant, quae pleraque scripta manu satis spisso quidem illo; sed uno tamen pleraque volumine continentur, reperta mihi tum Lutetiae, Polybii exemplar, editionis cujus margines satis amplae multiplicibus nec unius temporis (quod ex scriptura liquebat) notis adeo refertae erant, ut confusio notatorum; sed et antiquitas scripturae, jam multo etiam usu non parum attritis marginibus, lectionem impeditissmam redderent. Sed erant praeterea duo alia novae illius, quae versionem Patris habet, editionis exemplaria, quorum alterum eleganter compactum erat; sed et chartā praestantiore, ut ipsā specie externā meam cupiditatem non parum accenderet: alterum autem non exteriore ullo tergo contectum, sed consutum tantum et conglutinatum, ut commode legi possit: caeterum multa habebat ad margines manu Parentis scripta, quae ille dum novam illam editionem festinans percurreret, observaverat. Quia autem bina tam grandia libri ejusdem volumina Oxonium redituro nimis onerosa ad tam longam vecturam sarcina videbatur, et elegantiore illo volumine, praesertim quod Patris nomen praeferret, multum caperer; id consilii captum est, ut quae in vulgatiore exemplari scripta manu Patris erant, in alterum istud meā manu transcriberem, atque ita in uno utrunque, saltem quod utrumque mihi commendabat, haberem: non optimo fortasse (ut postea judicavi) consilio; sed quod tunc, neque tunc omnia praevidere poteram, maximae se mihi probavit. Mirabitur fortasse Lector, quo spectet haec tamlonga de duobus istis exemplaribus narratio; sed mox intelliget, et in ca nostrum non improbabit, opinor, consilium. Eo enim nunc properamus, quod
Cum omnibus inceptis paternis et naturali pro eo ac par est affectu, sed et genii quādam propensitate semper ita faverimus, ut in magna parte felicitatis semper posituri fuerimus, si studiorum et vitae ratio ita tulisset, ut quicquam, quod ab illo inchoatum et susceptum erat, perficere nobis et in vulgus edere contigisset; nullum tamen est illius inceptum, quod a nostris studiis et consiliis omnibus alienius judicaverimus, quam sunt quae in Polybium susceperat. Ita enim judicabamus, qui ad opus illud cum judico aliquo et pudore accederet, Graecae linguae exquisite peritum esse debere; militaris artis tum pristinae, tum praesentis omnis peritissimum; tum vero ab aliis multis praesidiis instructum, quae mihi deesse satis intelligebam. Saepe optavi offerri mihi aliquem, qui Polybio dignus, et par, (aut proximo saltem par intervallo) tantis inceptis, istā me suspicione liberaret, quasi ego cimelii istis paternis libens incubarem solus, aut quicquam ipsius, quod publice prodesse posset, (quo nihil a me dici possit alienius) aliis inviderem. Sed interim dum nemo se offert, quantā fide, curā, sollicitudine, bis praecipue, quae plures annos durarunt, turbulentissimis Reipublicae temporibus, custodierim, ut integra illibataque tandem aliquando ad alios pervenirent, testis conscientia.
Ineunte (si bene memini) hoc anno 1651. cum per literas viri docti rescivissem, celebrem hujus temporis Typographum, novam Polybii editionem agitare; et iisdem literis, si quid haberem , quo auctior et ornatior illa fieret ejus ut copiam illi facerem, vebementius urgerer; is autem tum status esset, ob afflictissimam charissimae conjugis valetudinem, ut mei juris non essem; sed nec illae mei tum juris, ob locorum intercapedinem, super quibus appellabar chartae; id tamen a me, quod unum potui, tum praestitum sedulo, ut paratissimam meam voluntatem testarer. Quare ut primum ex gravissimo vulnere, quod paulo post ex obitu tam chari capitis accepi, aliquatenus recolligere datum est, statim ad curas Polybianas meas omnes cogitationes transtuli. Et primo quidem consulta Patris Adversaria Polybiana; in quibus post diligentem scrutationem cum nihil invenirem quod publice, sine magna ipsius injuria, proponi possit; quod unum tum superesse visum est, de persiciendo Indice Graeco, quem Pater inchoaverat, consilium cepi, qui omnia Polybii, seu verba, seu phrases, in quibus aliquid novi, et obscuri, diligenter complecteretur; sed et eorundem partim ex versione, partim ex variis, quae sparsae per Adversaria notulis, accuratam explicationem: ubi autem praesidia ista deficerent, aut non usex quequaque satisfacerent, aliunde pro virili suppleturus, Postea vero dum textum Polybii cum cura recenseo, ac pro re nata Codices illos Gallia mecum allatos, et quae ibi notata consulo, praeter expectationem deprehendi Latinam versionem a Graeco Polybii textu, quem raepraesentat ista editio, non raro dissidere: correctiones autem suas et conjecturas, ad quas illa concinnata, ad oras Basiliensis editionis apposuisse: alias etiam conjecturas et correctiones non paucas easdem oras; sed et oras novae, seu Graeco-Latinae editionis aliquas suppeditare, quae sint istā versione recentiores, partim quae textui Polybiano veram lectionem
Diligentia in eo non mediocris adhibenda fuit, ne tantā farragine notularum, quantam non raro capaces orae Basiliensis exemplaris capere poterant; notularum, inquam, quarum aliae aliis superimpositae, suppositae, trajectae: aliae, scripturā, vetusate et multo usu, jam fugiente: aliae, recentiores quidem illae, non unius tamen temporis omnes, aut scripturae: aliae ad res pertinent, et ipsam verborum sententiam; aliae ad verba et phrases; tum Criticae; tum Grammaticae: ne in hac, inquam, tanta notarum farragine et scripturae caligine, aliquid meos vel quaerentis, vel legentis oculos falleret. Sed jam meminerit Lector, quae modo de duobus novae editionis exemplaribus in Gallia repertis dicebamus. Nam quae ex istius editionis oris adduximus, non ea jam (ut ea, quae ex Basiliensibus oris) ex Patris autographo transcribimus, sed ut olim transcripta a nobis sunt; cum isthuc aetatis essemus: ut si quid omissum a nobis fuerit, dum forte festinamus; aut aliter lectum, quam Pater scripserat, ejus rei culpam nosnunc sustinere ne cogamur. Istud exemplar, quod scripturam Patris habet, quin Lutetiae, si quis id agat, reperiri possit, vix dubito. Lector monitus, si se offerat occasio, eā uti poterit; et sicubi nos errasse deprehenderit, id ex autographo corrigendo, de publico simul et de nobis bene mereri.
Sed hoc etsi monendum credidi, non tanti tamen est momenti, quanti istud est, quod dicturus sum. Editio Polybii Basiliensis, (quod nōrunt qui usi sunt) quinque priores libros, qui de XL. soli ad nos integri pervenerunt, et duodecim sequentium Eclogas complectens, prodiit anno partae salutis 1549. non ut Ursinus, Vir doctissimus, festinatā Opsopaei Epistolae, quae non ad banc, sed priorem editionem pertinet, lectione deceptus, anno Domini 1529. Non plura tum Polybii, quae publice nota. Anno demum 1582. prodiit in lucem Excerptarum Legationum volumen Fulvio Ursino procurante, cum ejusdem Notis et Observationibus. Haec igitur siparatis voluminibus cum haberet , quae nunc, unico volumine comprehensa, recentior ipsius editio exhibet; exemplar ejus, quod Excerpta Legationum
Caeterum cum Graeco tantum textu in his nostris Notis, et variantibus seu dissidentibus lectionibus res nobis est: nisi si quid inter legendum obiter observatum, in quo suspicamur festinationem suam, et frequentes interpellationes fraudi fuisse: in quo de paternis manibus simul, et de veritate (quā nihil illi in tota vita charius) bene mereri studuimus. Verborum obscuriorum, et quae Polybio propria, explicatio (ut jam antea dicebamus) ad Indicem Graecum rejecta, nisi forte aliquid alicubi de verbis anticipandum fuit, ut vera et genuina lectio assereretur. Ejusmodi certe ab aequis et idoneis censoribus repertum iri has Notas, utcunque breves, speramus, ut eis carere Polybium minime potuisse vel debuisse agnituri sint. Erit aequitatis Lectorum, non omnia a nobis in his exigere, quae a Parente si Commentarios ipse suos edidisset, expectassent: aut omnium rationes nimis severe requirere, quo modo non contra rationem facta esse palam comperientur. Illud certe, an ex certa ratione et consilio fuerit, quod quibusdam locis correctiones sive ex libris manu scriptis, sive ex ingenio sunt in textum receptae (ut toto fere libro v. passim) quae alibi, quamvis certissimae, ad Notas et Commentarios reservatae: quod interdum, ubi locus manifeste corruptus; vel ubi dissidet ab edita lectione versio, praepositus est asteriscus: interdum vero (et id saepius) omissus, non possum dicere. Haec certe talia esse, quae Lectori vel intelligentissimo molestiam facessere erant idonea, nemo negaverit: quae omnia, nisi quid imprudentes nos fefellit, hac nostrā qualicunque operā praevenire ac tollere cura nobis fuit.
De erratis prioris editionis, etsi prope putidum et sordidum, quo tamen nostram Lectori fidem et diligentiam per omnia, quo ad ejus potest, approbemus; sed et importunitati sciolorum in posterum eamus obviam; (quale quid in Perotti versione, ab importuno nescio quo correctore in quibusdam editionibus contaminatā, contigisse accepimus) de illis igitur pauca quae dicamus, antequam Lectorem dimittimus. Praeter ea, quae notata et collecta Parenti, tum in Graecis, tum Latinis, et post Praefationes exhibita, sed et alia ab eodem Patre meo postea deprehensa, et ad oras illas suae editionis exemplaris propriā manu notata: cum praeter ista passim multa tum in Graecis, tum Latinis occurrerent, quae ejusdem generis esse minime dubitabam, de iis cur ultra deliberarem, quin deprehensa statim corrigerentur caussa, opinor, non erat. Quia tamen hoc dum ago primo, pro rei natura, negligentius; propius nihil factum, quam ut in hunc Erratorum censum referrentur aliqua, quae postea nihil minus quam errata esse deprehendi. Ut
1670. meo exemplo caverent alii, ne dum corrigere se putant, corrumpant; aut certe vim faciant, et in alieno opere jus exerceant minime legitimum; non poenitebit unum aut alterum tale incogitantiae, aut si quis ita malit, ignorantiae exemplum hīc posuisse. Ita igitur exempli caussā pag. 98. d. (137.) pro eo, quod in Graecis est , cum Latina legerem, quum suus ventus vela impleret, et
Haec erant, Lector Polybii studiose, et famae Casaubonianae non inique, quae praemoneri te non abs re tua credidi. Vale, et conatibus nostris, dum tibi quācunque ratione prodesse volumus, candorem tuum impertire.
Miratura non est Majestas Tua, Rex serenissime, hominem spectatae tibi innocentiae defensione opus habuisse, quae non ignorat quam sit maledicentiae his temporibus obnoxium, sectari bonas partes, et propugnare veritatem; immo vero proprio periculo didicit; cujus nec fortunae sublimitas, quam omnes sani verentur, nec omnium virtutum concentus incomparabilis, quem agnoscunt simul et venerantur omnes boni, deterrere quosdam potuit a dirissima sacratissimi nominis insectatione. Incredibile id possit videri, nisi jam olim monuisset Scriptor sapientissimus de calumniatoribus loquens, Nihil esse tam sacrum, quod sacrilegum non inveniat; et eos esse constaret obtrectatores, tuos, qui cum fidei, virtuti, religioni jam palam renuntiarint, quot in Te convitiis invecti sunt, totidem parati sint Divinam Majestatem blasphemiis insectari, si majoris inde lucri spes affulserit. Et tu quidem, Rex serenissime, haec hominum propudia merito contemnis, cujus in tam sublimi fastigio facta, dictaque omnia tot habent testes, ut metus non sit, ne quid fame tuae calumnia, utut artificiosa, nocere possit. At privati hominis alia ratio; cujus quanto vita obscurior, et nota paucioribus, tanto magis injuriae fabularum patet, magisque publicae defensionis indiget. Quae igitur Patrem, dum viveret, rationes impulerunt, ut malevolorum in se, et fuum Patrem convitiis, quae absque iis fuisset, tanti non erat facturus, respondendum sibi putaret, Pietas, studiumque Veritatis; easdem ipse suscipiendi hujus operis, et edendi Authores habeo. Quod ego caussis non levibus adductus, Tuae, Rex serenissime, Majestati meo Patrisque nomine dedico, consecroque. Ille sub tuis militans vexillis, tuis auspiciis pugnans haec odia retulit, hanc hominum malevolentiam sibi conciliavit. Tu illum multo ante quam vidisses, et maximis locorum intervallis separatum amasti jam tum, et habuisti in tuis, atque mutuarum literarum honore non es dedignatus. Tu illum praesentem omni favore, gratiā, et charitate complexus es, summisque in aeternum Regiae liberalitatis exemplum cumulasti beneficiis; eodemque porro affectu, eādem liberalitate ad mortem usque prosecutus es. Summa erat haec benignitas: minorem fecit Tua Majestas, quae tantum postea illi addidit. Parum tibi fuit ista illi praestitisse dum viveret; superstitem esse voluisti defuncto tuam beneficentiam, et ad posteros tanquam jus haereditarium transire. Oculis tuis morte subtractus est Casaubonus, non animo, non amori; cujus fructum eundem percipit defuncti familia, quem vivo exhibueras. Vel illud, quale est? quod adeuntem Te nuper ex occasione matremfamilias tantā verborum et vultūs humanitate excepisti, ut ejus temporis faciem videre illa sibi videretur, quum Te primum adstante marito salutavit. Voluisti scilicet omnes intelligerent, hominis tibi dilecti non minus apud Te posse memoriam, quam potuit praesentia; nec minus
Tuae Majestatis Cultor et Servus humillimus, MERICUS CASAUBONUS, IS. F.
Non, opinor, aegre feres, amice Lector, si brevi te Praefatione moror, ut ea scias, quae mea interest te non ignorare. Haud ita post venerandi Parentis obitum, ego annorum tunc quatuordecim, missus sum ad celeberrimam hanc Oxoniensem Academiam ad studia philosophica. Sciebam Patris , et ejusdem defendendae studium multos ipsi malevolos, atque inimicos conciliasse, qui famam ejus varie traducere, atque obruere calumniis essent omni ratione conaturi. Sed ideo me minus haec cura angebat, aut ab aliis curis avocabat, quia id quoque noveram, Patrem abundasse amicis, viris optimis et doctissimis, quos putabam tam veritatis, quam ipsius caussā patrocinium ejus contra inimicos suscepturos, atque omnem ab eo injuriam studiose propulsaturos. Verum aliter accidit; utrum quia rari fuerunt omni tempore, qui defunctorum amicos agerent, an quia potius indignos putarunt adversarios, et eorum calumnias quibus omnino responderetur, mitto nunc quaerere. Insultat certe Heribertus Rosweydus in sua quadam Praefatione meo Patri, ut qui desertus et derelictus fuerit ab omnibus spatio integri quadriennii, post quod tempus prodiit vir clarissimus, Jacobus Capellus, Vindicias pro Casaubono postulans; sed qui, ut ipse profitetur, non tam personae, quam caussae patrocinium susceperat. Vir enim doctissmus, et probissimus, cum nihil probe omittat, quod ad rem ipsam pertineat, convitia et calumnias adversariorum in Patrem aut prorsus transit, aut leviter, ac molli, quod ajunt, brachio repellit; in hac caussa, si fas est dicere, nimis mitis et modestus. Ego interim indefensum, atque inultum jacere Patrem, pro eo ac debebam, ferebam graviter et acerbe; quia tamen statueram accurate aliquando vitae ipsius historiam scribere, putabam fore commodam tunc occasionem mihi illum vindicandi, atque eam expectare decreveram. Postea illa, proh dolor! acciderunt, quae me sententiam mutare coegerunt, ut crediderim mihi primo quoque tempore aliquid contra varias adversariorum calumnias pro Patre respondendum. Videbam etiam Capellum et Rosweydum de quibusdam etiamnum magnā contentione altercari, hunc studio calumniandi, illum veritatis, quorum ego videbar lites finire posse, paratus ab iis praesidiis ad caussam necessariis, quibus Capellus carebat. Cum igitur majus illud opus de Vita Patris non possem nunc expedire, cui de multis quaerendum prius, et ab aliis inquirendum, quae adhuc ignoro; visum est haec pauca, omni morae longioris caussā procul habitā, scribere. Optassem autem mihi ut contigisset uti doctorum virorum operā, qui propter usum, et consuetudinem cum Patre diuturnam, aut aliunde quoque res ejus cognitas habuerunt; sed ego ab illis procul hīc , auxilio illorum nullo sum adjutus. Supplerunt tamen hunc defectum ipsius Epistolae, quas habebam, et multorum annorum Ephemeris, e quibus pleraque hausi, et didici, quae ad hoc opus erant mihi necessaria. Profiteor autem me hoc quicquid est operae ad refutanda tantum mendacia, et calumnias, hoc est, ad defensionem personae suscepisse. A re ipsa autem, et caussa abstinui, cujus partes jam egisse Capellum diximus, ut recte possint quae ille scripsit sussicere. Quaecunque tamen ille praeteriit, aut negligentius est persecutus, ea volumus a nobis a expectari, si Deus nostris studiis et conatibus adspirarit. Nunc, ne expectes, Lector, exquisitam aliquam audaciae deprecationem, quod ego ingenio mediocri, eruditione nullā, ab omnibus denique iis imparatus, quae solent laudari, in publicum prodire audeam. Quorsum enim? Non hoc opus doctrinae, sed pietatis; non ad famam mihi parandam, sed paternam tuendam. Quid refert quomodo scripserim, quam eleganter, et ornate; modo vera scripserim? Ferunt Croesi Regis filium, cum prius mutus, et elinguis fuisset, ad servandum Patrem magno nisu naturae vim fecisse, et abruptis linguae vinculis sermonem recepisse: ego, qui quoquomodo me possum exprimere, ubi fama, et existimatio mei Patris agitur, silerem? Apage verecundiam, quae piaculo propior. Haec te volui, Lector, nescius ne esses. Vale.
Sic Librum hunc approbavit THOMAS GOADUS, S. Theologiae Professor.
R. T.
MAgna fuit, Lector, et optanda felicitas illorum temporum, quibus ea erat ingeniorum simplicitas, ut doctis inter se liceret salvā concordiā, sine felle atque acerbitate dissentire, ac Veritatem quaerere. Hodie nullum crimen est capitalius libertare judicii, nihil convitiis et calumniis opportunius, quam contra aliorum opinionem, quid in quaque re sentias, exponere. Pauci admodum aliquid omnino scripserunt, qui pro seipsis postea scribere non sint coacti; adeo multi, aut Veritatem ipsam odio habent, aut sibi putant injuriam fieri, nisi in ipsorum verba juraveris. Ex omni porro ambigua et controversa materia, nulla est quae acrius et majori contentione soleat agitari, quam quae est de Fide ac Religione dispurario. Illa vero quanto sanctius argumentum, tanto magis animi eorum, qui propugnatores ejus audire cupiunt, ab omni mala malitia, et obtrectandi vitio puri deberent ac immunes esse. Rem tamen secus habere docet nos experientia: nam qui pias fraudes ad excitandum zelum, id est, figmenta et fabulas ineptissimas jam pridem laudarunt, hodieque iis utuntur, ut per omnia sibi constarent, pia quoque convitia, piasque calumnias excogitarunt, quibus adversarios oppugnarent: quod quidem ita faciunt strenue, ut in iis ponere videantur unicum caussae suae praesidium. Sed miseram potius atque desperatam tali patrocinio! Quae conscia est enim suae sibi bonitatis, nunquam tam abjectae spei esset, ut turpe adeo auxilium sustineret implorare. Nam quae alioquin major insania, quam ut Veritatem tuearis, uti vanitate? Egregie olim dicebat in re non dissimili Scriptor elegantissimus, Doli non doli. Hoc adeo inde videtur esse, quod quidam sunt homines naturā maligni, mendaces, Isaaci Casauboni, venerandae memoriae Parentis, in quem sui artisicii, malitiae, et fraudis omne genus exemplum omnibus numeris absolutissimum plures ex illis ediderunt. Visum est autem pauca quaedam de eo praemittere, qui erit totius orationis argumentum.
Anno aetatis decimo nono Genevam sum missus studiorum caussā ... Hīc ego quantum poteram dies noctesque vires contendens, sitim meam conatus sum explere. Itaque Dei bonitas vigiliis nostris ita benedixit, ut anno aetatis vigesimo quarto Francisco Porto Cretensi, Graecorum omnium nostri temporis longe doctissimo, viro admirandae probitatis, et pietatis singularis, in professione literarum Graecarum successerim. Vixi annos quatuordecim Genevae Professor, primo Graecarum literarum, deinde etiam Latinarum, aliquando etiam Hebraicarum. Haec ille ad amicum. Adhuc adolescens editione Notarum in Diogenem Laertium primis sui nominis auspiciis praelusit, et optimo parenti Hoc tempore allatus mihi tristissmus de obitu, hei mihi! optimi optimeque de me meriti parentis mei nuntius ita me perculit, affecit, ut prorsus ab his mansuetioribus Musis abhorrens animus, alias literas requirat, in quibus acquiescat, ac tanti vulneris medicinam reperiat, quae profecto non aliae sunt, quam eae, in quibus annos ferme triginta idem ille Pater meus se non sine fructu (Deo gloria sit et laus) exercuit; quasque voluit ille semper suis liberis versari ante oculos. Annum aetatis agentem quasi vigesimum octavum gravis eum languor invasit, quo admonitus suae mortalitatis, omnibus aliis studiis renuntiavit (totus autem fuerat jam aliquot annos in studiis philosophicis et Jurisprudentiae) seque totum ad sacra contulit. Quae etiam postquam ex tabe illa convaluisset, et pristinam valetudinem recuperasset, nunquam penitus omisit, tantum semper temporis illis libentissime tribuens, quantum poterat per alias occupationes pro instituta ratione vitae necessarias. Sub idem tempus Henricus Stephanus, vir clarissimus et optimus, Florentiam Stephanam, egregiae tum spei filiam, illi juveni despondit, ac mox collocavit. Anno Domini CIC IC XCVI. aetatis trigesimo octavo cum honestissimā conditione a S. P. Q Monspeliensi invitaretur humanissime ad publicam humaniorum literarum professionem in
Primum opus, quod edidit in Anglia, fuisse diximus Epistolam ad Frontonem Ducaeum: agit illa praecipue de Papae Monarchia temporali, de Juribus Regum, et Juramento, quod vocant, Fidelitatis, aliisque id genus, de quibus notum est, eandem non esse omnium Pontificiorum sententiam: caetera pertinent ad fidem historicam, de horrenda illa Proditione Pulveraria; de authoribus, non de causa ipsa, et rebus fidei controversis. Tamen quia, ut ante dicebamus, quae minime ad fidem pertinent, ea pro fundamentis Religionis plurimi nunc habent, magnam illi invidiam haec Epistola peperit, multorum odia atque inimicitias conciliavit: unde statim contumeliosissimi in ipsum, et virulentissimi libri prodierunt. Epistolae ad Cardinalem Perroium non tam Pater author erat, quam Rex ipse serenissimus: quare igitur in illum propter eam inveherentur, causa non erat: nec, quod ego quidem sciam, hactenus factum. Exercitationes in Baronium non multo ante Authoris obitum sunt editae. Quae igitur postea in illum sunt scripta, jam rebus humanis exempto prodierunt omnia. Nos, quod ad illa attinet, quae Patre adhuc superstite exierunt, sequemur ejus judicium, contenti partim ipsius responsionibus, partim silentio, et generoso contemptu. Iis respondere, quibus ipse fato occupatus non potuit, putamus esse pietatis nostrae; tum etiam, ne si sileamus, non tam putent adversarii indignas fuisse suas calumnias, quibus responderetur, quam defuisse, qui vellet et possec illam subire provinciam. Primum videamus ipsos Authores qui sint, qui ab illo, quo dixi, tempore aliquid in eum scripserunt, tam eorum, qui scripta simul et famam ejus, quam qui hanc solam famosis libellis appetiverunt.
Princeps fuit in hoc agmine Heribertus Rosweydus, Jesuita, qui decerptis hinc et inde locis ex Patris Exercitationibus atque improbe vellicatis, capita XII. composuit, quae hoc titulo publicavit anno CIC IC CXIV. Lex Talionis duodecim Tabularum, etc. Nihil ego de viri illius cruditione detractum velim, sed dicam quod res ipsa clamat, in illis quae scripsit in Patrem, solidioris alicujus eruditionis rara vestigia, fellis autem et maledicentiae insignes ubique notae. Quum autem sit fabularum amantissimus, quod scripta ejus testantur, (videat qui ridere volet illa de apibus et araneis, quae sunt in Anti-Capello) minus mirum, eum ita studiose et accurate collegisse plerosque sermones, atque rumusculos,
explodere conatus est, edito libro anno CIC IC CXIX. quo etiam priores in Patrem calumnias repetit. Contra hunc librum eodem anno scripsit Capellus Assertionem Bonae Fidei, usus priore suo instituto, ut praecipuis immoraretur, leviora praeteriret. Sed Rosweydus, ut est famae suae diligens, et alioquin non ignavus miles, alium rursus hoc ipso anno CIC IC CXXI. emisit librum bene magnum, quem nominat, Syllabum malae fidei Capellianae, quo vetera sua reponit, nova affert; sed pauca ad Patrem spectantia, cum jam haec lis sit facta Capelli propria.
Heribertum secutus est Author Elixir Calvinistici, quisquis ille fuerit; ipse Andraeas sane et Scioppius nomina sunt illustria e familia calumniatorum; sed Andraeas Scioppius monstrum est hactenus mihi incognitum et inauditum. Quum primum igitur vidi illam Satyram, desiderio hominis cognoscendi, quia se profitetur Gasparis fratrem, vitam Gasparis percurri; sed ibi quum de sorore sint non pauca, de fratre ne Andraeas Scioppius: nisi forte quia Gasparis Andraeas Scioppius Gasparis frater? Sed quicquid hujus sit, certum est tale illud esse scriptum, ut ipse Gaspar Scioppius illius Author esse potuerit; adeo mendaciis et calumniis refertum est, adeo plenum maledictis et conviciis, quorum
Andraeae fratri (ita enim lubet credere) comes exiit anno CIC IC CXV. Gaspar Scioppius, quamvis personatus assumpto Holofernis Krigsoederi, vero, an ficto ad arbitrium, nomine Habeo vero, inquit ille mihi, sed miro adeptum casu. Inviseram illustrissimum Bathoniensem Episcopum, qui tunc illum librum habebat in manibus, jamque aliquot paginas delibaverat, quum longioris lectionis impatiens, infelicem librum in objectum focum projecit indignabundus. Tunc ego citissime arripiens, At ego, inquam, jam bene sum exercitatus in ejusmodi scriptis; lubenter in hoc experiar, quantum mea valeat patientia. Sic illum praesenti periculo eripui, et adhuc habeo. Haec ille mihi. Nec erant sane tam dignae miserae chartae, quam Author ipse dignus qui flammis ultricibus traderetur. Ig est quidem Scioppius, a quo nihil non horrendum et execrabile debuit expectari: videtur tamen hoc in libro omnes ingenii nervos contendisse, quo fieret Turpe esse laudari a turpibus, est profecto vituperari ab isto quam laudari multo magis optabile et expetendum. Neque id verendum puto, ne forte liber ille veniat in alicujus manus, cui ignotum Authoris nomen, et mores incogniti, possint imponere: nam quis fere est eorum, qui in literis versantur, cui notus et auditus non sit Scioppius? Verba sunt Taciti Utque alios industria, ita hunt ignavia ad famam protulerat: hic quidem vere possit gloriari plus se suis vitiis nominis ac famae sibi peperisse, quam multi ab omni aevo excellenti atque heroicā virtute viri. In circulis et sermonibus, ubicunque est, ut alia taceam de impudentia, maledicentia, atque audacia, mirum nisi scioppii quoque fiat mentio, nisi ille fabulae maxima pars. Non possum quin insigne ejus mendacium et fraudem detegam, atque obiter convincam; non quia privati alicujus fama laeditur; sed quia res publice gesta debet ab impudentissimis nebulonis mendaciis, ac sycophantiis vindicari. Ante sex septem annos acta est Cantabrigiae Comoedia coram Rege et quibusdam primariae Nobilitatis viris. Cum esset pro re nata introducendus notissimus aliquis et decantatissimus nequam, isque pro loci ratione, e turba sciolorum; quem, quaeso, praeponerent clarissimo et celeberrimo Scioppio? Erat autem personatus ille Scioppius reus sistendus, reusque peragendus. Scimus poeticam licentiam, quā veris, cum fert occasio, licet addere, et res quovis modo accommodare proposito, modo Gasparis Scioppii Haereticus Elenchomenos, ubi etiam videbit nihil huic excetrae sacrum, quae Unctum Dei veneno suo conatur aspergere. Jure miretur aliquis quid adeo illum offenderit? An dolet vitia sua et scelera audita in scena? Non potest; nisi viri magni vani fuerunt, qui scripserunt proprium esse perditi ac profligati hominis,a. d. VIII. Id. Apparet Scioppium quadam qua erant in illo MS. exemplari, postea induxisse: nam in editis de Matre verbum nullum. Mart. Hodie Rex optimus mihi ostendit librum Scioppii, in quo et ipsius Maejestatem et patrem meum, uxorem et me horrendis convitiis prosequitur. Miseram Religionem Romanam, quae aliter nisi per diabolica mendacia defendi non potest! Tu scis, Jesu Christe, veritatem aut falsitatem illarum criminationum, tu judex esto: ego interim glorior, propter nomen tuum has me et meos pati contumelias; tibi honor et gloria. Amen.
Julius Caesar Bulengerus scripsit suas Diatribas ad Exercitationes Patris, anno, ut videtur ex ejus Epistola, CIC IC CXV. quanquam Lugdunensis editio (nec scio an sit alia praeter illam) anno tantum CIC IC CXVII. prodierit. Bulengerus, notum famā et scriptis nomen, quibus de literis et literarum studiosis optime meritus est. Liber eā magnitudine, quae magnam Authoris diligentiam, curam ac laborem promittit. Quid quantumque re ipsā praeititerit, suum cuique esto judicium. Mihi quod de eo dicam, non gravate accessurum puto, qui librum legerit. Nimium videtur laborasse, ne mole sui libri, Patris Exercitationes non aequaret. Nam, quaeso, quorsum tam multa verbatim transcribit ex Exercitationibus, tam quae non probat, quam quae non improbat et laudat, ut fatetur ipse saepe? An quia putabat ea non posse tam commode peti ex ipsis fontibus? aut quia de Lectoris diligentia diffidebat? Ut taceam crebras Rabbinicas, ut vocant per contumeliam, Exercitationes accedere, ausum nimis temerarium. De animo Bulengeri candido an contra, ferre sententiam dissicillimum est; tanta in ejus scriptis animi et ingenii varietas, aut potius levitas atque inconstantia. Quoties Casaubonum agnoscit Eruditissimum, Doctissimum, , et aliis ornat invidendis laudibus? Qui legerit haec,
Hos secutus est Andraeas Eudaemono-Joannes, nomine terrori, an risui, composito. Hoc Andraeā nihil post homines natos ab omni visum pudore et modestia profligatius, plerique mihi concesserint; qui vitia, quae habet a natura, vanitatem et maledicentiam, cum quodam artificio ingenii, et orationis gratia condire longo jam usu studioque sit peritus, (in quo ejus eruditio, quanta quanta est, tota consistit) bonos allatrandi, eorumque famam novis quotidie scriptis appetendi, nullum sibi finem aut modum statuit. Ante annos octo evomuerat pus suum atque venenum in Epistolam Patris ad Frontonem Ducaeum. Pariter nunc excepit Exercitationes, libro quo majori, eo pleniori calumniarum. Ne tamen nihil tam magno libro dixisse videatur, carpit et vellicat aliquot loca, Patres frequentes advocat, affingit multa per fraudem, atque ut rem in pauca conferam, toto libro aut cavillatur, aut, pari utrumque vesaniā, maledicit. Qui legerit unum ejus librum, omnes legerit. Omnia ejus similia, paria, gemina. Non quenquam sua dignitas aut eruditio, non probitas et innocentia tutantur ab hac Furia, aut mitiorem saltem ac mansuetiorem faciunt. Non abstinuit suum virus ab illustrissimo Archiepiscopo Spalarensi, neque aliter cum eo egit impudentiae retrimentum, quam cum aliquo sui simillimo, postremae vilitatis homuncione. De libro loquor, aut libello potius, quem contra venerabilem illum virum titulo Admonitionis, etc. paucis his annis edidit. Non possum facere, quin ex illo locum proferam insignem praeter caeteros, et Lectoris animadversione dignum; non quidem propter rei novitatem, quod ibi mentiatur; (solens enim suo more facit) sed quia e mendaciorum insinito numero dignum est hoc, cui primae sine controversia deferantur. Sic igitur ille Admonitionis suae Cap. XVIII. pag. 129. Certe cum in Adversariorum libris mendaciorum myriadas detexerimus, in nostris illi voluminibus hactenus mendacia deprehendere non potuerunt. Si aliquem colorem quaereret aut latebram suis mendaciis Eudaemon, quamvis illa sint ejusmodi, ut nullo excusari queant artificio, nullo fuco obscurari, fortasse tamen crederemus aliquid pudoris in eo reliqui, qui illa in claram lucem proferri nollet, et occultare conaretur. Haec autem simplex et plana negatio (cum de contrario sciat omnibus constare) cumulus est audaciae, vanitatis, impudentiae. Ut alios omittam,
Quod autem de defensione diximus, quā utitur Eudaemon-Joannes, an jure dixerimus, tu, Lector, judica. Conatur ille calumniae tam manifestae invidiam ad alios transferre, seque illius Authorem negat; Clarum enim Bonarscium multo ante Parenti meo paternae mortis infamiam objecisse in Honoris Amphitheatro; quod neque ipsum ignorasse, probare ex eo contendit, quod sit aliquando questus Pater, Clarum Bonarscium magnā petulantiā in seesse invectum. His ego de verbis, eane Patris an non, et quā sint occasione scripta, curiosius inquirendum mihi putarem, si quicquam ipsa ad rem facerent. Ego vero ultro concedo adversario, verisimile esse ea Patrem non latuisse, si quae scripta ejus generis a Bonarscio in ipsum prius evicerit. Quod ego fidenter nego cum multis aliis, qui totum illud Amphitheatrum studiose perlustrarunt, et tale nihil in eo deprehendere
TUas accepi, clarissime Casaubone et in Brittannia haerere velle legi invitus. Mallent docti omnes ac Polybium, illum Graecorum Historicorum , edolare, ut coeperas, pergeres, et promissa pridem dares; potes enim, ac debes, potius quam te in certamen non necessarium demittas, extraque chorum saltes, sine fructu, immo damno tuorum scriptorum. Scis quam Josephi fama detensa, dum senex tangit acerbius, a quibus ne verbo quidem laesus esset, Socios nostros, viros omni doctrinae genere praestantes, Toletos, Bellarminos, Possevinos, Pererios, caeteros. Certe nollem in nuperis tuis illud de libro adjecisses ejus, cujus me potestati semel commisi, dictoque andiens, domi una versor. Qui in cavit studiose, ne Thuanum, Praesidem amplissimum, teque etsi nominaret, volens laederet. Optaret potius in Ecclesiate Romana, desertis illis Calvini castris complecti in Domino. Quid enim prodest homini,
Quod addit Andraeas, eandem fabulam Galli cujusdam, itemque Scoti nescio cujus sermone, et nonnullorum literis fuisse sibi confirmatam, id cujusmodi sit, Lector, ut spero, satis intelligit. Ea demum est tutissima mentiendi ratio, quum metus non est, etiamsi nemo tibi credar, ne falsi possis argui. At saltem nomina suis testibus alicunde quaesivisset: quo notat Theophrastus uti usque adeo puduisse Casaubonum ejus infortunii, ut in iis libris, quos recente etiam tum facti memoriā emisit, pro Casaubono se Hortī-bonum appellaret. Nam sane libri, quos Pater emisit post avi mortem, CASAUBONI nomen praescriptum omnes habent, quum illi, quos junior edidit, HORTI-BONI nomine sint inscripti; ut si quid erat ex hac re concludendum, aliud nihil effici potuerit, quam etiam crevisse illi desiderium post sui parentis obitum, ut omnes eum scirent ARNALDI CASAUBONI silium.
Non est consilium, Lector, omnia vanissimi nebulonis de Patre meo mendacia persequi, quum satis de ejus mendacitate jam constet: nolo meo otio tuāque simul abuti patientiā; unum tamen ex tanta copia liceat addere, quod perditam ejus audaciam cum caeteris arguet, et velut Henrico Magno superstite ejurandae Calvinianae haeresi diem dixerat: eo mortuo accitus in Angliam, e Genevensi Puritano Protestans Parlamentarius factus, sacerdotalem togam, quadratum pileum superpelliceum induit, visibile in terris Ecclesiae caput in Jacobo Rege coluit, nihilominus culturus in foemina, si ea coemisset, etc. Deum immortalem! adeon' esse quenquam suae famae prodigum, adeon' ab omni, non modo pudore, sed simulatione pudoris relictum, ut contra innumeros testes, contra lucem omni luce clariorem, animum queat ad mendacium obdurare? Ut frivola illa et inepta transeamus de visibili Ecclesiae capite, et illa de die dicta ejurandae haeresi suo loco reservemus, ubi accuratissime refellemus, quis unquam vidit in Anglia Casaubonum sacerdotali togā indutum, aut omnino quicquam, quod proprium Sacerdotis esset, usurpantem? De pileo quadrato, et superpelliceo, quamvis habeant hīc illa Academici communia cum Clericis, est tamen aeque
Hi sunt omnes, qui aliquid in Patrem post ipsius obitum scripserunt; hi, inquam, omnes, quos hactenus videre mihi contigit. Multi sine dubio, qui obiter, et velut in transcursu eum aggressi in suis libris, multis calumniis et convitiis incesserunt; e quibus nescio quis tenebrio Sandaeus, qui in libro de Fide Remonstrant. Hollandorum aliquot paginis in ipsum impotentissime,
POstquam semel sedetadversariis causam suam fraudibus et mendaciis, si res ita ferat, contra viros doctos tueri potius quam herbam, quod ajunt, porrigere, aut tacere; proximum est, ut quam cautissime fieri possit, dolos suos struant ad rei successum. Nam, ut ait Lucianus, ad praescriptum famae et opinionis conflata sit, ut Apulejus loquitur? Noti solā famā viri vita potest traduci, et cujus in obscuro nomen, quantavis eruditio calumniis opportuna est. Alicujus innocentiam fabulis ac figmentis attentare apud eos, quorum versatur in oculis, aut de spectatissima eruditione velle rumoribus detrahere, eorum est, quorum pessimae voluntati non par respondet artificium. Qui igitur verentur ne magnorum virorum authoritas, ac popularis existimatio vim ac pondus habeant apud multos ad persuadendum, et ad exemplum suum trahendum, callide repererunt, qui eā uti in contrarium, adversarios scilicet suis ipsorum armisoppugnare, seque iis munire possent. Cum igitur uniuscujusque sensa, atque intimi animi recessus non vulgo pateant, sitque dissimulatio res hodie usitatissima, hinc illis visum est petere calumniarum suarum ac fabularum occasionem et materiam. Est igitur e nostris aliquis magni vir nominis, et cujus judicio multum plerique tributuri videantur. Hujus authoritatem si nequeant elevare, id agunt, ut quicquid ille prae se tulerit, eum tamen secum sensisse vulgo persuadeant. Hinc tot commentitii ac fabulosi obitus, tot repentinae mentium atque opinionum mutationes confictae, tot viri graves ac pii simulationis atque inconstantiae postulati. In re nota non teram tempus exemplorum copiā; unicum adducam, quod loco tam opportuno non possum salvā pietate praeterire. Adolphus Meetkerkus, vir nobilissimus et doctissimus, cum fatis ita volentibus Belgium mutasset Angliā, obiit Londini anno CIC IC XCI. constantissimā Fidei ante agnitae professione, et pietatis laudabili exemplo. Vir doctistimus, qui composuit Elogia Belgica, non veritus est scribere, Eum morientem scriptis esse testatum, veram Religionem non esse extra Catholicam Ecclesiam Romanam; quod amici, qui decumbenti frequentes adfuerunt, et ipse filiam pestilentem insulam reliquisse, quae in eam nunquam pedem intulerit. Laudat quidem suum Autorem vir clarissimus; fortasse potuit et ille suum; originem tamen habuit fabula ab ea, quam dixi, caussa. Casaubonus igitur, qui magis erat notus in patria quam ut famam ejus et existimationem laedere quisquam posset, aut imminuere; quod facilius esse judicabant, qui erat professione Ecclesiae Reformatae, factus est ab adversariis animo Pontificius. Mirabar, cum essem in Gallia abhinc triennium, creberrimos hominum sermones, Casaubonum fuisse Catholicum; Casaubonum Romanae Ecclesiae dogmata amplexantem diem suum obiisse; multos me saepe hortari a Patris fide ne discederem. Monstro simile est, quod audivi ipse a nonnullis, morte eum violentā sublatum, ne posset suam fidem publice hīc in Anglia profiteri. Certe quendam his fabulis eo tempore ex ambone populum pavisse, ipsi mihi Pontificii, qui adfuerant, pro certo retulerunt. Immo vero ausus est nuperus quidam Scriptor Historiae sacrum pudorem vanissimo commento prostituere, Il est tresasseure que Beze fit toutce qu'il peut pour mourir Catholique. Il est tres-asseure que Casaubon en Angleterre eut fait ce qi'il avoit promis cent et cent fois a ce grand Cardinal, si on l'eut laisse faire. Id est: Compertissimum est Bezam Genevae omnem movisse lapidem, ut Catholicus posset mori. Compertissimum Casaubonum in Anglia facturum fuisse si licuisset, quod toties magno illi Cardinali receperat. Fieri potest ut miraturi sint aliqui, tantum contra veritatem mendacia rumoresque valuisse; sed periti rerum, atque hodierni moris scientes non mirabuntur. Quid vero mirum potuisse rumores post ipsius obitum, quos ipse vivens verbis, scriptis, comprimere tot annorum spatio non potuit? Non enim primum post mortem ipsius, aut transitum in Angliam coeperunt illi spargi; tunc reverā coeperunt, cum inter tot diversarum partium homines versari, cum de Religione disputare coepit cum amicis, ipsis cogentibus, illo frustra reluctante; hoc est, statim post adventum Lutetiam. Utinam haberem omnes literas, quas toto tempore suae commorationis in illa urbe dedit ad amicos! possem hoc per singulos annos probare, simul et causas caeteraque eo pertinentia Lectori ob oculos ponere. Sed ex illis, quas hahabeo, utcumque potero eruere veritatem. Anno Domini CIC IC C. habita est nobilis illa tum personarum claritate, tum causae magnitudine Dissertatio inter Mornaeum, Plessaei Dominum, et Episcopum Ebroicensem. Non multo post Canaius a Fraxinis, Vir quondam magnae dignitatis et existimationis in Ecclesia Reformatae Religionis in Gallia, quicum arctissima amicitiae conjunctio Patri intercedebar, On tenoit aussi que Casaubon, l'un des Commissaires, suivroit le mesme Tom. 2. lib. 3. pag. 561. chemin comme on dit, que la Perche suit le Negroel. Il ne laissa pas long temps le monde en ceste opinion, ayant escrit au Synode des Ministres assemblez a Gergeau, qu'il n'estoit pas si malheureusement instruict en piete, qu'a faulte de cognoistre la verite il se laissāt emporter a chacun vent de doctrine Comme le Synode s'esjouit de la constance de Casaubon, aussi il se mist en cholere contre la metamorphose de Canaye, et respondit a la lettre du premier, etc. Id est:
QUantum mihi voluptatis tuae literae attulerint, amicissime Laurenti, non aggrediar verbis tibi significare; neque enim si vel maxime vellem, possem tamen. Dicam vero, quod res est. Cum enim aerumnas prope intolerabiles veteris amici tam insignis nobis attulerit; par prope gaudium ex eo percepimus, quod data esset facultas declarandi animi mei, et constantiae in purioris Religionis professione. Etenim cum tantopere viderem laborantes , ut falsos de nobis rumores totā Europā (vide hominum stultitiam, et vanitatem vide) disseminarent; non erat committendum, ut plus illis fuisse animi in tuitione falsarum opinionum, quam nobis in confessione verissmae Veritatis, posset cuiquam videri. Miram sane hominum (si homines sunt appellandi monstra ex. mendaciis conflata) impudentiam! Quid enim fuit, unde hoc sibi de nobis persuaderent? Proferant dictum, aut factum meum, et culpae illos absolvam.
Canajus autem, postquam priorem ipse fidem abjuraverat, nihil intactum reliquit, quo intimum suum ad se traheret; et cum absens ea de re saepe cum eo per literas ageret, cuidam ejus Epistolae sic Pater respondit.
Accipe igitur, amplissime Domine non responsionem ad illam tuam accuratissime scriptam Epistolam; neque enim patitur sed fidum planeque certum observantiae pignus ab eo profectum, qui cum in omni officii genere candorem, simplicitatemque suam ac constantiam tibi cupit esse probatam; tum in eo maxime negotio, quo de tantā accuratione a te nuper est actum. Noli vero, per immortalem Deumte obtestor, hanc moribus meis notam inurere, ut alterplicum hominum more aliud me corde sentire, aliud fronte promptum gerere existimes: non facio, non feci unquam, neque unquam sum facturus. Servet modo Deus Opt. Max. quam indidit nascentis animo cujus ego vel praecipuum testem fueram te laudaturus, si fors tulisset, ut alieno testimonio haberem probandum. Putavi ego stultus, persuasissimum tibi esse ex veteris amicitiae, quā me dignatus es, longo usu, tuum Casaubonum caeteras quidem laudes, quas fortasse quorundam comitas illi adscribat, ut alienas aspernari, et facere non tanti: caeterum id unum summopere semper contendisse, ut vivus, necvivus, veteris Poetae dictum tolleret: . At tu, magne Vir, illis me adnumeras, quos Pater ingeniorum bonis ait exosos. Scribis enim, satis te acceptum habere, nos in re omnium gravissma, . Mene? , non scire me unde ista tibi de nobis nata sit opinio. Convenio memoriam meam; ab illa omnes sermones exigo et garritus nostros; nihil invenio, nisi forte justissmas querelas in tuum sinum liberius olim effusas de certorum hominum sinisteritate, et in bona caussa animo, ut videbatur, non bono. Si alia sit mens nobis, cur dissimulem? cum prasertim quod me hīc teneat, nihil quicquam eorum inveniam, quae in rebus expetendis solent spectari, praeter caussae justitiam. Quid? tu me adeo insanum judicas, ut contra mea commoda et meorum, qui vitā meā mihi chariores sunt, animum in dissimulatione obdurem? O me vacui capitis, et judicii, si ita est, plane nullius! Sed et odio dignissimus sim tot Procerum et summorum virorum, qui pro sua in nos benevolentia et in literas amore tantopere tam saepe idem, quod tu, a nobis exegerunt. Omitto illius divini capitis
Quid aliud ageret, quam aliam viam iniret, qui has suspiciones ferret aegerrime? Sed ne sic quidem multum profecit: quod ipsum cum mirum in modum angeret, omni ratione mendacio obviam ire constanter perstitit. Hunc in finem varias ad amicos scripsit, e quibus una, quam forte animo commotior scripserat, cum in manus Canaji pervenisset, multum ei molestiae, aut etiam periculi creatura videbatur, absque Regis fuisset bonitate ac mansuetudine. Anno Domini CIC IC CIV. quum nescio quid colloquii, et disputationis illi fuisset ex occasione cum Cardinale Perronio, multo magis disseminari
Epist. 417.LIbros remitto tibi, illustrissime Cardinalis, quos nudiustertius commodasti; eoque nomine gratias ago gratissimas. Optarem eo cimelio diutius frui posse; neque dubitarem, , fore non inutilem Reipublicae literariae, quam ibi ponerem, operam. Nunc pauculis horis, idque raptim inter negotiorum strepitus, ex Arabica Epistolarum D. Pauli interpretatione quaedam descripsi; nonnulla item cum editis Romae Arabicis Evangeliis contuli. AEgyptiacae vero linguae miram observamus rationem; sic enim e Graeca et verere AEgyptiorum est constata, ut puris putis vocabulis Graecis multa sint mixta, quae neque sapiunt, neque ullam omnino earum linguarum, quae sunt ab Hebraea derivatae. Omnes Graecorum characteres in ea deprehendimus, et alios insuper quam plurimos: ut necesse sit illius linguae esse oppido multa. Equidem aedes Crassi aut Licinii campos non meream, ut tantum Thesaurum non tractarem, quamvis modico tempore. Sed tuum istud beneficium, illustrissime Cardinalis, prope nobis reddunt invisum rumusculi a tuis, ut audio, et aliis nonnullis dissipati. Viderint illi, qui tale nihil cogitantem, et studia longe diversissima omni contentione animi urgentem, interpellarunt, quam sit professioni ipsorum ea jactatio, et conveniens. Ego, qui vigilias omnes meas amori veritatis in quocunque genere literarum semper impendi, non comparatis, re jam experior, quod apud gravissimum virum, Gregorium Nazianzenum, saepe legeram: vix ac ne vix quidem hujusmodi ullum unquam extitisse fructum. Mihi persuasissimum est, eam demum esse pietatem Christianam, quae insuper habens, doctrinae adhaeret Divinā Scripturā contentae. Haec una est, quae doctrinae regulam figit, ut alicubi ait Augustinus; et illa Ecclesia vera, quae non est egressa de finibus suis, id est, de Scripturis Sanctis, ut ait diserte Hieronymus. Porro autem Spiritūs Sancti efficacia, docente Paulo, Deus est ipse. Quae enim adversus hanc disputari audivi, nuce cassā viliora judico, quoties vel ad divina promissa, vel ad fidem antiquam oculos mentis refero. Hanc nostram si quis est qui labefactare cupiat, age, quod saepe nuper dixi, rationes suas scripto complectatur; nos, freti virtute. Dei, parati sumus ostendere, frustra Antiquitatem ab illis jactari, qui Sacrae Seripturae miris modis, ut quidem videtur nobis, detrahentes, vetustatis authoritatem pro ratione obtendunt. Nuper, non sponte quidem meā, quod tute scis; neque enim eā fine veneram, sed impulsu tuo quaedam proposui , quae viderentur esse . Idem nunc quoque affirmo; et doctrinam de sacra Eucharistia vestram cum aurea Veterum simplicitate pugnare, non disputandi gratiā, quod semper sum aversatus, sed quia sic credo, confirmo. Beati Augustini, et Theodoreti loca, quae mihi nuper in mentem forte venerant, et de quibus singulari subtilitate multa sunt a te disputata, ut amplius de iis cogitandum pro meorum morum candore dicerem, non temere, neque contra Auctorum mentem a nostris laudari, eorum rationibus aequā lance expensis parebit. Jam de imaginibus, et hodierno earum cultu, quid in me nuper receperim, quantumvis obstrepentibus cunctis, scio, meministi: non recusare me, quin ex Historia Ecclesiae luce meridianā probarem clarius, prodigio videri posse simile, quod quidam patrocinio veterum Orthodoxorum illas tueri sustinent. Dei hominumque fidem! hoccine est veritatem propugnare, an quod Philosophi ajunt, nam quae in eam rem nuper afferebantur, solerter esse exeogitata non negamus; cum Dei Verbo, et quod toties assertum est, cum antiquae Ecclesiae usu convenire, hoc vero praecise negamus: quod non eapropter dicimus, ut tuum a nobis animum alienemus; magni enim facimus, pro eo ac debemus, amorem tuum; sed ut verissimum esse cognoscas, quod saepe , unicam esse flectendi nos atque alio traducendi rationem, si Ecclesiae, cui sum innutritus, doctrina Dei Verbo et primaevae Ecclesiae consensui, ad capita fidei quod attinet, probetur esse contraria. De quo cum nullum unquam dubium animum mihi incesserit; cumque ad alia omnia praeclusas anreis nos habere cunctis, qui me non ignorant, confidam esse notissimum; quid est, quod in eam spem quenquam mortalium adduxerit, quasi abduci ab accepta fide possemus? Illud equidem assiduis a Deo Opt. Max. precibus postulo, flagitoque, ut mentis meae tenebras velit non luce illustrari, sed verā; hoc
Plura possent hujus generis hīc proferri, nisi multa adhuc mihi deessent, quae ad gerendam hanc cum industriae laude, quam suscepi, provinciam, magno mihi essent usui, et adjumento. Potest tamen ex his, quae adduximus, judicare Lector intelligens, quantae sit prudentiae, famae ac rumoribus sidem statim non adhibere; sed assensum ad accuratum et fidele examen sustinere. Si enim is, qui nihil non molitus est, ut hos de se rumores, et sermones extingueret, extinguere tamen non potuit; quid fiet bonis quibusdam hominibus qui freti suā conscientiā, quid populus dicat, parum, aut nihil omnino putant ad se pertinere? Si talia de vivis, et praesentibus finguntur, quid, quaeso, non audebunt de mortuis? Anno Domini CIC IC CVII. scripto libro
GAvisus sum non displicuisse tibi Polybium
Verum tam crebra ac pene quotidiana de Religione colloquia, quos sermones peperint, quae monstra fabularum, non difficilis est conjectura. Quin Pater tunc quoque se illis pro virili sua parte opposuerit, haud est dubitandum. Utinam tamen haberem illas, quas toto illo tempore scripsit Epistolas! Facile paterer meam hīc a nonnullis reprehendi
EPistolae tuae plurium paginarum, quae tua est facundia ac , praestantissime Tilene, paucis verbis respondebo. Scito igitur eos, qui tibi narrarunt me vel metu famis, sic enim ais, vel ex indignatione adversus N. N. Protestantes. animum in causa Religionis mutasse, rem falsissimam et a moribus meis alienissimam, tibi retulisse. Verum quidem est, id sedulo egisse N. N. Protestantes. ut ego et omnes mei quantum in ipsis foret, omnibus nostris fortunis eversi experiremur; nihil enim boni illi viri fecerunt reliqui, quo mihi meisque modis omnibus nocerent; mihi, qui parentis loco semper illos colueram. Sed propterea coepisse me de Religione, quam N. N. Protestantes. prositentur, deterius sentire, aut loqui, hoc vero falsum est, commentitium est, diabolicum est. Quod si libertatem dicti pateris, te miror, clarissime Tilene, potuisse adduci, ut ejusmodi aliquid sineres tibi persuaderi. Non enim video, quo illa pertineant, quae in eam rem scripsisti mihi, nisi ut nutantem ex illa causa confirmares. Laudo quod rumusculos illos non plane contempseris; et quod amici ossicio sis functus, habeo et ago gratiam. sed potuitne fieri, ut ipse crederes id genus argumenta vel tantillum apud me habere ponderis? Egone alicujus inopiae metu commovear, qui didici a puero ? qui opes, honores, et quicquid vulgus miratur, tanti nunquam feci, ut eorum caussā vel manum vertere dignarer? qui fortunam auream toties in meos lares irrumpere conantem, et tantum non fores effringentem, fortiter et irretortis oculis (uni Deo sit laus et gloria) semper expulerim? Sciunt hoc amici mei omnes, quibus utor familiarius; scit in primis Deus.
His ita declaratis, unde ortum habuerint qualescunque calumniae de Patris fide, sive illae priores ejus obitu, sive posteriores, cuiquam obscurum esse non potest; ut mirari jam, neque moveri illis nemo debeat. Unus omnium illas diligentissime collegit Heribertus Rosweydus, primusque pro veris certisque ausus est obtrudere: quapropter singula illius excutiemus. Rosweydus: Praefat. Leg. Talion. praef. An excidit tibi, Casaubone, quam saepe de fidei rebus controversis cum illustrissimo Cardinale Perronio egeris, ut gravissimis ejus convictus disputationibus, fidem dederis fore, ut proximis feriis Pentecostes, anno M DC X.
Epist. 912.MAgno cum gaudio tuas accepi, quae mihi fuerunt heri redditae. Quaesiveram saepe de te, et communes amicos interrogaveram; sed certi nihil ad hanc diem discere potueram: tantum narraverat mihi reverendissimus Eliensis, ad Aquas Spadanas te esse profectum, et ibi, aut in itinere morbo correptum haesisse. Ago gratias Deo immortali, quod de te ex tuis non solum certiora, sed etiam meliora cognovi. Opto celerem tibi reditum, et faustum. Legi accurate scriptum, quod misisti, quodque ut Regi ostendam a me petis. Ego vero, Vir doctissime, voluntati tuae hac in parte morem non geram. Constat enim mihi liquido et certo, eam scriptionem magno tuo damno cessuram, si in Regis manus illa perveniret. Optat quidem Rex serenissimus pacem Ecclesiae, et concordiam inter dissidentes partes magno redimeret: sed nullis unquam conditionibus ejus Majestas adducetur, ut societatem cum ea Ecclesia ineat, quae tot horrendis depravationibus deformata sibi plaudit, et dicit, Formosa sum, neque est in me ruga. Cogita vero, Vir praestantissime, quid hodie Romae agatur, nisi ut per omne fraudum, scelerum, parricidiorumque genus, illa infanda Omnipotentia Papalis astruatur. Quo spectant libri ad defensionem Garneti Romae scripti, et editi? Quo illi, quos Parisiensis Senatus cremavit manu carnificis? Quot impietates scelestus ille Bellarminus defendit contra Regem, et in suis aliis scriptis omnibus? Haec tibi nota sint necesse est. Gravissime tu quidem disputas de erroribus eorum, quos Puritanos vocant: sed non videtur ea esse ratio adducendi Papam ad aequas conditiones, cum nostra crudelissimo Tyranno mala aperimus. Ridet Phalaris, ridet, et omnia nostra brevi ruitura sibi pollicetur. Ego ex iis, quae legi in illorum scriptis, quae animadverti in eorum factis, persuasissimum haboe, toto coelo aberrare eos, qui aliud a Papis expectant, quam superstitionem, perfidiam, caedes, et rapinas. Moneo autem te, pro mea in te fide, atque observantia, ut diligentissime etiam atque etiam caveas, ne tuum illud scriptum in manus veniat . Nam quia videris id moliri, ut Papae authoritas in hoc Regno restituatur, sine dubio in magnum fortunae tuae periculum adducerentur. Atque, ut ingenue tibi animi mei sensum exponam, ineundae concordiae via alia ineunda est, si Deo, et hominibus operam nostram probare volumus. Quis nescit sanctissimam Paparum authoritatem dudum versam esse in horribilem Tyrannidem? Jam elapsa sunt multa saecula, cum omnes boni hoc vident, et gemunt. Unus Matthaeus Paris probationi ejus rei satis superque fuerit. Nunquam ullus Tyrannus crudelius saeviit in viscera subditorum, ac saevitum est in miseros Anglos, quamdiu illos Papae in sua potestate habuerunt. Denique Regnum istud Papae est, et illud Papis vindicant Bellarminus, et id genus detestanda Paparum mancipia. Sed de Regno parum est, prae veritate Religionis; quam hodie retineri a Papistis, dici non potest. Londini, a. d. x. Kalend. Septemb. CIC IC CXIII.
Sequitur in Praefatione Rosweydi: Nonne antequam in Angliam discederes, negotium dederas Georgio Strachano, nobili Scoto, qui filium primogenitum, Joannem Casaubonum, mathematicis artibus instruebat, ut occasione arreptā in quotidianis lectionibus sensim ad Religionem Catholicam amplectendam illum incitaret. Quam non sit iis facile credendum, quae de aliis referuntur, potui quidem aliunde discere, eximie tamen ex hoc experimento. Caetera enim, quae
a. d. XIX. Kalend. Septemb. CIC IC CX. O vitam aerumnosam! O Satanae insidias! Qui non potuere me impellere, ut imagines adoraerem, ut doctrinam diabolorum amplecterer, ii filium natu maximum mihi corripuerunt, et corruperunt. , quid vos movit, ut hanc fraudem adversus me excogitaretis? Adolescentem imperitum rerum, imperitum disputationum Theologicarum in retia vestra compulistis, me inscio, me invito. Dominus Jesus illius misereatur, et mei per illam infinitam suam misericordiam: idem respiciat hanc domum; servet uxorem charissimam, et liberos in timore sui nominis confirmet. Amen.
Postea cupidissime conatus est seductum Pater ab errore revocare, eā quidem ratione, quae illi visa est unica; verbis scilicet, et argumentis; non vi, aut imperio. Cum Frater esset in Anglia eo tempore, quo primum Rosweydi Tabulae prodierunt in lucem, Vir illustrissimus, Lancelotus Andraeas, tunc Eliensis, nunc Wintoniensis Episcopus, diligenter eum super his rebus interrogavit, qui respondit in haec verba: Quod ad meum factum in negotio Religionis attinet, conscientia me mea cogit Patrem meum purgare coram Deo, atque hominibus, ut qui, quae fecerim, meis ipse consiliis, inscio Patre fecerim.
Haec ipsa verba excepi paucos ante dies, quam haec scribebam, ex ore viri venerandi, cujus testatissima fides atque integritas apud aequos judices facile veritatem vindicabit a contrariis aliorum asseverationibus. Sed progrediamur. Rosweydus: Ille igitur, cum appeteret Pentecostes festum, neque certi quicquam de te statueres, quod timeret, ne transmarinis artibus seduceretur, ante tuum e Gallia discessum publice Catholicam fidem professus est. Utrum Frater una erat cum Patre iturus in Angliam, necne, compertum non habeo. Sed non video, quare tunc ituro obstitisset Religionis diversa professio, quae postea non obstitit, quo minus semel, iterumque veniret: Pater autem solus tunc abiit e familia Hoc patet ex Epistolis 690. 691.Cum appeteret, inquis, Pentecostes festum, neque certi quicquam de te statueres. Atqui illud Festum celebrarum est a. d. III. Kalend. Jun. Frater autem mutatis partibus transfugium fecit circa XIX. Kalend. Septemb. Viden', Rosweyde, in quos te laqueos indueris nimiā temeritate, et calumniandi studio? ex quibus nullae te strophae, nulla poterit verborum subtilitas expedire Pergis; Nonne cum filii operā utereris in perquirendis locis Patrum, recte a Bellarmino, perperam a Plessaeo ea citata centies offendisti? Credat Judaeus apella, non ego, non quisquam alius, qui doctus sit vero distinguere falsum. De Bellarmino autem, ut quid Pater senserit eo ipso tempore, intelligas, locum proferam ex Ephemeride, a. d. VII. Kalend. Februar. (anno CIC IC CX.) In nostris et adversariorum scriptis de Purgatorio hodie fui; et vesaniam, stuporem, vafritiem, et quid non in Bellarmino deprehendi. O Doctorem mendacii! Te oro, Domine Jesu, serva me ab illa mendaciorum doctrina purum et mundum: da te noscere, et in tua unius voluntate acquiescere. Amen. Rosweydus: Nonne Ministri Molinaei librum adversus Missam, adscriptis margini notis censoriis refertum calumniis et imposturis, damnasti? Solitum esse Patrem omnibus, quae attente legeret, censorias notas apponere; doctorum crimina, vel errores, quos deprehenderet, liberius incessere, (si tamen libertas est dicenda, quae cogitaveris, ea soli tibi scribere) sciunt omnes, qui libros ab ipso lectos inspexerunt. Quod si quispiam bonam agendo caussam nonnulla propriā culpā vitioque peccaverit, nihil est, opinor, quo minus ille possit sine caussae ipsius injuria, aut detrimento reprehendi. Sed damnatum ab eo Molinaei librum,
Meministin quoties tibi uxor objecerit nimis te tergiversari; se si posset tam perite libros doctorum legere, aut intelligere, nequaquam tamdiu deliberaturam, etc. Sunt haec et illa etiam, quae sequuntur, ex eo genere, quae quam facile dicuntur, tam negantur facile. Quaecunque autem fuerit occasio hujus sermonis, authorem illam fuisse, aut impulsorem Patri, ut veram fidem desereret, audacissimum est et impudentissimum mendacium; in qua quam firma semper suerit et stabilis, satis arguit dolor ille Omnia, quae in Praefatione Legis Talionis seripsisti, et ipsi Eliensi Episcopo testificatus est Foannes Casaubonus in Anglia, ea penitus ita evenisse, ut tibi narrata sunt. Porro, si opus est, idem scripto testabitur, etiam jurejurando interposito. Sed cum ne sic quidem posset adduci Capellus, ut illa falsi suspicione absolveret, Rosweydus in ultimo contra Capellum libro Cui titulus est: Syllabus Malae Fidei Capellianae excerptus ex Jacob. Capelli mendaci Assertione BONAE FIDEI, etc. edit. 1621.
ANimum meum, Vir clarissime, non sine aliqua trislitiae mixtura literae tuae delectarunt. Nam quemadmodum mendacem illam circa, te famam, de qua scripseram, esse firmasti, et Pontisiciorum pollicitationibus adversus pietatem tuam nihil licuisse, nihil in posterum licere posse testaris; ita scrupulos quosdam, et spinas ob Veterum nonnullorum scripta non dissiteris, quibus sanctissimum tuum pectus exerceri video moestus, et dolens. Sed mihi crede, etc. Genevae Allobrogum, XXII. Aug. CIC IC CX. Hos scrupulos qui vocaverit mentis inconstantiam, et instabilitatem, nae ego judicium illius nihil moror. AEquus judex perpendat quantae constantiae fuerit, tot annos durasse immotum et inconcussum contra assiduas tentationes, tam eorum qui praemiis et promissis ejus integritatem corrumpere, quam qui disputando et argumentis adducere eum, et expugnare conabantur. Cogitabit etiam cum quibus res illi fuerit; non cum quibusdam de trivio semidoctis, et Eucharistiam esse sacrificium propitiatorium, sacrificium Fussus a serenissimo Rege libro Lutetiae eaito a vestris Societatis hominibus, breviter respondere, paucas in eam rem Chartas exaravi, etc. Quanquam ego sancte juro, eo animo scripsisse me, ut manu meā descriptam Epistolam mitterem Vide Epistolam 746. Aliter placitum serenissimo et optima Principi, Magnae Britanniae Regi, cujus voluntas mihi pro regula est, atque esse debet. O gravem plagam! An quia Regis jussu et scripta, et edira est illae Epistola, ideo non potuit Casaubonus ex sententia scripsisse? An potius illa opponitis,
Video incidisse in manus tuas Epistolam ad Frontonem, et genus hoc totum scriptionis tibi displicere: nec miror; nam et ipse ad tractationem ejusmodi argumenti animum appuli. Quis coegit? inquies. Dicam tibi, mi Schotte, quod res est. Illa atra et nefasta dies, quae Henricum Magnum terris eripuit, eadem totam meorum studiorum rationem conturbavit. Tantus enim me sceleris immanis horror invasit, tantum vitae hujusce taedium, ut ex illo tempore, prioribus curis relictis,
QUamvis res sunt inter se diversissimae, Fides et Mores, pravo tamen saeculi more factum est, uc nemini fere sit de fide sua respondendum, cui non etiam sit necessaria pro vita ac moribus Apologia. Ita enim multi credunt, se maxime illam fidem, et religionem convincere, cum illorum vitam moresque, qui illi adhaerent, in vulgus infamarint, probris ac convitiis omne genus traduxerint. Res notior quam ut exemplis egeat. Nos quidem hanc partem responsionis recte poteramus, ac sine fraude praeterire, qui sciamus notiorem plerisque Isaaci Casauboni innocentiam, et integritatem vitae, quam ut possit per ullas sycophantias, et calumnias in dubium vocari. Debet hoc illi patria, neque unquam negabit ut spero; debent omnes loci, in quibuscunque vixit; debent omnes homines, cum quibuscunque conversatus est, ut suo testimonio atque patrocinio ejus innocentiam contra falsa crimina tueantur. Et sane vix puto quenquam in tota Gallia, modo qui sit ab affectibus liber, et privato odio non agatur, qui non illi boni et: probi (de fide jam non quaero (laudem libenter tribuat. Ego quidem, qui multorum adversariorum de eo sermonibus etiam ignotus interfui, nunquam aliter de eo loquentes audii. Ubicunque fuit, optimi cujusque studium ac benevolentiam meruit, non eruditionis duntaxat, sed multo magis probitatis opinione; quo nomine Rex Galliae eum se diligere, ipsi illi testatus est. Possem magni cujusdam viri, et omnibus Romanorum Pontisicum placitis ultra commune Gallorum ingenium addictissimi, de eo verba proferre, quae procul dubio multi mirarentur. Possem multorum literas in medium afferre, quae vel solae sufficerent ad os maledicis et malignis occludendum. Sed in re non necessaria nolo Lectoris patientiā abuti. Unus mihi erit instar omnium Vir illustrissimus, et propter summam eruditionem merito suo omnibus venerabilis, Marcus Velserus; tum quia nullam puto fieri illi injuriam, si quod ultro detulic vivo testimonium (ut testatur in literis) mortuo nunc meā operā dicat; tum etiam quia ipsum video tanti fieri ab adversariis maledicentissimis, Eudaemone et Scioppio, (quorum hujus Symmachus est illi nuncupatus, illius autem Thoma Brightmanni Castigatio) ut ejus authoritatem elevare, aut repudiare nullā ratione queant. Is igitur hunc in modum ad Patrem scripsit.
Salve, Vir clarissime,
MAle sit, sive tabellariorum tarditati, sive eorum qui literas per tabellarios curant negligentiae, horum enim potius culpā fieri suspicor, quod literis, quas tu Kalend. Augusl. Non exstat. in villa ad flumen Eliam dedisti, nunc demum respondeam, cum me tibi quamprimum quam diligentissime purgari permultum interesset, etsi hoc ne nunc quidem curis et occupationibus prorsus obrutus, ut vellem praestare possum. Egone ut quicquam ad Savilium scripserim, quo Casaubonus, qui quo loco apud me sit, non tam ego ipse mihi testis sum, quam omnes praeterea nōrunt, aequi iniqui; neque enim ad amicos tantum provocare libet, quod eorum suspectum plerunque testimonium merito offendi debeat? Ego ut eum parum sinceris coloribus pinxerim? Ita me Deus bene amet, ut nullā hujus criminis conscientiā tangor, nec omnino in memoriam eorum, quae scripsi, redire, nec etiam conjectando possum assequi. Nisi quid joco forte, quod inter amicos tum solet, tum licet, liberius aspersi. Memini Senecam scribere, quasdam interpretando fieri injurias:
Tuus, MARCUS VELSERUS.
Non potui testem, aut laudatorem locupletiorem producere. Qui autem talis ipse fuerit, quam curam domūs habuisse par sit, ut sibi non dedecori, sed quam similis esset, potest suo Lector animo reputare. Hoc sane praestitit, ut bonae illam famae, nec ullis fabulis obnoxiae semper habuerit. Nulla, ut opinor, erit invidia, si illum, quem alicubi citat contra Casaubonum Rosweydus, eundem hic pro Patre antester. Cum igitur haec Pater scripsisset ad Joannem Wouwerium Quod superest, diuturni silentii mei caussam sic accipe. Cum in hanc urbem secundum veni ante annos quatuor, relatum mihi ab amicis familiaribus aliquando tuis, te quamdiu hīc versatus es, solitum de me, de uxore, de liberis jocosos sermones cum nequissimo Theodoro Marcilio, cui cum Petri Colvii, tum suas in Sidonium Apollinarem dedicat Notas, anno 1598. bipedum, qui Sidonio tuo tantum debet, habere; non sum veritus virtute Dei, ne honestati domūs meae talibus sermonibus posset noceri. Ipse virtutis et literarum amorem professus semper, cur riderer, materiam, quod sciam, nemini mortalium dedi. Uxor pietate, probitate et aliis virtutibus muliebribus conspicua; pudicitiā autem adeo insignis, ut ne, fabulae quidem occasio vel minima sit ab illa data. Liberos vel aetas tum adhuc tenera ab eorum urbanis dictis, qui Patrem parum amabant, tutos praestare debuit. Atque haec eo nunc tibi aperio, non quod novum aut admodum mihi videatur extitisse, qui me rideret, aut mea; sed ut caussam agnosceres, cur ad varias Epistolas tuas, quas ex Italia et Germania ad me misisti, respondere hactenus supersederim. Vale. Lutetiae Parisiorum, a. d. IX. Kalend. Januar. CIC IC CIII.
WOUWERIUS hunc in modum paulo post respondit:
Sed praevertere oportet ad horribile illud et ferale carmen, quo literas tuas claudis, tanquam si jocosos sermones de te domoque tua sparsissem. In quo duo mihi gravissima acciderunt; quod accusari me neglecti foederis et humanitatis intelligam; tum quod te offensum videam. Quae tristem et confusum ita exercuerunt, ut ab eo die nusquam me laetum aspexerim. Jubeo te redire in praeterita; complectere, quaeso, imaginem rerum mearum, quamdiu domi tua vixi; revoca in memoriam adfectum, quo inflammatus insuperhabitis omnibus commodis ad te festinavi. Nec retinuerunt ampla itinerum spatia, nec locus ipse exceptus humaniori commercio, quod in peregrinatione inprimis a nobis spectari solet, impediit, quo minus utiles annos ignobili situ perdere sustinuerim. Haud dicere potes, percontando, et indagando doctirinae omne genus te molestum sensisse. Intento scilicet ad aliud vitae genus, sufficere poterat adspectu tuo frui, et arctiori familiaritate consuescere, ut sedaretur adfectus, quem admiratio tuarum virtutum in me incenderat. Cujus nunc dignissimum hoc praemium fero, ut mihi irasci et fortasse amantissmum tui odisse potes. O fatum! nunquamne detumescet implacabilis ista ira, cujus vires toties sentio? Jam enim in consuetudinem nobis vertit, ut ii, quos amicissimos expertus sum, subtractum ex oculis odisse incipiant, ita miseri calumniis opportuni sumus; quae gravius nocere non poterant, quam ut te a nobis alienum redderent. Et tamen non video cur ad eas credulas aures deflectere debueris: quin potitus iis acquiescendum fuit, quae coram vidisti et probasti. Quanquam non descendam tecum in hanc litem, quam si meam serio facerem, vel tuo ipsius judicio absolverer. Ego vero de te contemptim loquerer, quem inter omnes mortales per admirabiles ingenii dotes solum suspiciendum elegi? Provoco ad publicum Polymathiae, pag. 103. testimonium, quod cum olim debebam, nunc opportune exhibui. Uxorem vero tuam ubique gentium verum pudicitiae, et probitatis exemplar commendavi. De liberis sequiora proferre, par insania erit agere vel credere posse, quorum
His igitur fretus possem sine damno caussae hanc partem praeterire, nec nostrā refutatione digna putare, quae vel redempta propudia, aut irati, seu zelotae adversarii in ipsius mores ac vitam, pari vesaniā et impudentiā confixerunt. Solum nomen illius ac fama opposita, quantāvis nostrā diligentiā criminationes eorum melius refellent. Praeterea, nolo occasionem dare sceleratis hominibus similis in posterum licentiae, si putidissimorum suorum figmentorum aliquam a nobis haberi rationem videant. Nunquam enim desinent homines ad hoc unum facti, nova monstra fingere, dum putabunt esse, qui illa debellare, operae pretium sint existimaturi. Quam facilis res est, nefandis sceleribus optimi cujusque nomen inscribere, tam detestandi et execrandi sunt illi, qui adeo immanis se facinoris obligant. Quia tamen sunt quaedam ex hoc genere, quae conjuncta sunt cum priori illa calumnia de fide ejus, ne quid desit ad justam responsionem, non visum est illa praeterire. Non erat vensimile, hominem bonum, qui veritatis cognitionem haberet, non modo non illi manus dare noluisse, sed ultro etiam et gratis cornua obvertisse. Cudendus igitur fuit illis homo, in quem talis suspicio caderet; qui nempe ambitione malā laboraret, qui opum cupiditate flagraret, qui ingenio vafer et callidus esset: tales enim plerunque studio rerum mundi acti in transversum, et suis cupiditatibus occaecati, id sequi in Religione solent, quod putant ad suas rationes accommodatissimum. Haec autem quam vere possent de Patre affirmari, ut ipsi probare parum pensi habuerunt, ita nobis, ut illum istis criminibus purgemus, non erit multum laborandum. Si roges adversarios, unde sciant Casaubonum, qui veritatem Romanae Religionis agnoverit, aliam rerum mundanarum amore et studio esse amplexum, nihil habent respondere, quam quod fuerit ambitiosus, quod cui saepe boni indulgent, teste Tacito Peto. Si animus ejus fuisset in auro et divitiis, toties oblatis opibus, tot ingentibus promissis pietatem tam constanter non praetulisset. Bone Deus! quibus illum praemiis, quibus illecebris
Epist. 876. Mutandus, ut video, nobis stylus erit. Non enim veritatem prodemus; et multa, quae habemus comperta, proferemus, quae silere fuit animus. Tum autem innocentiam nostram ita, volente Deo, defendemus, ut tu quoque mutaturus sis sententiam; qui persuasus a Graeculo Cretensi, scripsisti nuper in scheda, quam vidi, Auri sacra fames non tantum quantum conscientia valeat. Agnoscis tua verba: ; Ego ut aliquid contra conscientiam? ego ut pietati aurum anteponam? aut omnino ut aurum sitiam? Non ita est; non ita est: et hoc qui mihi objicit, parricidarum defensor plus quam Cretice mentitur, et de suis moribus meos sceleratus aestimat. Ego si aurum pluris quam pietatem fecissem, in Anglia hodie non essem. Scit hoc magnus Galliarum Cancellarius; scit illustrissimus Cardinalis Perronius; scit reverendissimus Episcopus Parisiensis; sciunt Lutetiae quicunque me nōrunt, et quibuscum familiariter sum versatus, vestrae professionis viri amplissimi, et omni majores exceptione. Possem et Magnum Henricum meae integritatis, quam ipse notam, et certissimis argumentis compertam habuit, testem excitare; nisi illum dirus Alastor doctrinā parricidali imbutus terris eripuisset. Itaque, Vir clarissime, si qua veritatis tibi est cura, si qua innocentiae, recanta opprobrium, et homini Graeculo, Cretensi, parricidarum defensori posthac cave ne fidem habeas. Ego, volente Deo, cum erit opportunum, faxo ut mendacia perditissimi nebulonis, et omnium, qui cum illo faciunt, in claram lucem proferantur. Interim opus magnum, etc. Londini, a. d. III. Id. Mart. CIC IC CXIII.
Hinc patet quam impudens sit illorum calumnia, qui dicunt eum sui compendii caussā aliter in Anglia scripsisse quam sentiret. Illa sane ratio contra ejus constantiam si valuisset, nunquam ille venisset in Angliam. Quid enim sperare potuit aut optare, quod ipsi in Gallia, si flexibilem se illis praebuisset, qui tantā contentione atque instantiā ad se trahere nitebantur, in mundo non erat? In Anglia, etiamsi admirabilis semper fuerit optimi Regis erga ipsum, et tanto Principe digna liberalitas, magis illa tamen apparuit post ejus obitum, quam vivo ipso; ita, credo, providente Deo, ne ullus assentationis suspicioni locus esset. Si enim opes eas reliquisset Pater, quas honesta et numerosa familia requirebat, nullum quidem fuisset crimen illum suis prospexisse; inde tamen magis probabiliter calumniandi materiam maligni potuissent arripere. Nunc, quum praeterquam famā et gloriā sui nominis nullā admodum haereditate suos juverit, quis ferat importunos homines, avaritiam, lucri studium, et ejus generis alia toties illi exprobrare? Quodnam vero, per Deum immortalem, illud lucrum? ubinam illae divitiae? An quia ei fuit, unde honeste viveret? quasi fame fuisset periturus nisi avaritiā sibi consuluisset. Pudet taedetque his ineptiis tamdiu inhaerere: sed multo magis puderet eos, qui hanc calumniam tertio quoque verbo ingerunt, nisi illi jam plane depuduissent. At fuit assentator, inquiunt illi: vere fuit, si eum laudare, qui mereatur, id sit assentari. Sed respondeat Pater ipse, qui adhuc vivus insimulatus hujus criminis, haec scripsit ad amicum: Objicit mihi Alastor vitium foedum adulationis. Fateor laudasse me Regem; sed judicio et affectu syncero: sic mei Deus misereatur. Scelerati homines, si unum e suis, non dicam Regibus, non dicam Principibus, aut etiam Nobilibus, haberent, in quo sic pietas emineret cum doctrina conjuncta, ut eminet in maximo hoc Rege; quomodo illum jactarent? Adulari vitium est Parasitorum Papalium, qui illi persuadent, nec Deum ipsum nec hominem, sed Vice-deum, Omnipotentiae Pontificiae Vindicem, et ejusmodi multa, non simpliciter sed detestandae blasphemiae plena. Et quid aliud sunt Baronii Annales, aut farrago Bellarminiana, nisi perpetua mendacia ad extollendum
Quae vir doctus sic Latine vertit et edidit:
Eant jam quo digni sunt cum suis calumniis adversarii, et videant quam famam, dum alienam tanto furore appetunt, ipsi meruerint. Sunt alia quaedam crimma: quod mendax, quod calumniator, quod iracundus fuerit, quae quatenus ex scriptis ipsis ejus ducta et prompta sunt, accuratius diluemus, cum loca ipsa examinabimus. Ad mendacium quod attinet, nae ille meruit in omni vita elogium illud Attici, Mendacium nec dicere solitum, nec pati potuisse. Calumniandi neque artem unquam didicerat, et ab animo atque voluntate semper abhorruit. Ab omni irae affectu non fuisse eum immunem fatemur; sed ab illa fatemur, quam cadere in virum bonum prudentes consentiunt; quam Graeci Bonorum animi sunt irritabiles. Asperiorem autem in quosdam fecerunt, partim rei, de qua agebat indignitas; ut ubi disputat de Papae Omnipotentia, de licitis Regum parricidiis, etc. partim ipsi, qui contumeliis audacissimis capitaliter ipsum primi lacessiverunt. Notum est illud Publii, ut opinor:
ejus praesertim, qui insuetus contumeliae, insolens infamiae, semperque in laude versatus sit. Mitissimo alioquin, et candidissimo fuisse ingenio, non vita modo, sed scripta quoque, quae ejus extant omnia, manifesto fidem faciunt.
BEne cessit sua quibusdam Ducibus et Imperatoribus calliditas, qui rem sibi cum scirent esse cum fortissimis hostibus, et futuris famā suae virtutis terrori, pro ignavis et imbellibus eos traduxerunt, quo suis animum adderent, et alacritatem. Habent et suum Rhetores et Sophistae Indices illos, quos vocant, Expurgatorios, et luculentiora exempla non desiderabis. Invenies ibi nullam minimam maximam laudem tributam nostris, quae ab his egregiis Censoribus non deleatur, et expungatur. Dixerat alicubi Thuanus, Lipsius, Wouwerius, alii, Vir magnus, Josephus Scaliger; I. S. Vir illustrissimus; Henricus Stephanus, Vir eruditissimus, aut optimus; Franciscus Junius, Vir clarissimus, Vir doctissimus, etc. Dele, inquiunt illi, Vir magnus, Vir illustrissimus. Vir eruditissimus, optimus, clarissimus, doctissimus. Haec est perpetua, ac constans ratio erga omnes alios. Sed multo est intolerabilius, adeoque ultima ipsa zeli dicam, an malignitatis linea, quod non tantum homines ipsos optime notat ad hunc locum, bene interpretatur, accurate etc. hic nempe, vel ille e castris Protestantium, induci volunt illa verba, optime, bene, accurate, etc. adeo qualescunque nostrae laudes sunt illis Quod Religio, quae fide et certā de bonitate Dei fiduciā, necnon caritate olim nitebatur, et majora indies incrementa capiebat, hodie factione, et humanae prudentiae carnisque consiliis et coitionibus valere et sustentari credatur. Quando igitur inter istos et pars pietatis habetur de adversariis detrahere, et facinus est expiandum merita ipsorum agnoscere, cur quisquam nostrūm speret, aut optet propriam fortunam, aut communem dolenter ferat? Simul igitur coepit Casaubonus in iis nomen profiteri suum, qui pro Veritate contra Pontificios pugnant, statim adversarii certatim de ipso detrahere; hic illum repentinum Theologum dicere; ille, Philosophiae rudem prorsus et ignarum; alius humaniores ejus literas varie sugillare; alius aliud denique, quod eo tenderet, invenire. Horum omnium Eudaemon Joannes, quantum ad malum exemplum proprii furoris, atque impudentiae attulit, tantum reliquos in hoc pietatis (si superis placet) officio superavit. Hic admodum laborat, ut homnibus persuadeat, Casaubonum nullam Historiae, et Antiquitatis laude dignam cognitionem habuisse, neque Graece aut Latine doctum fuisse vel mediocriter, (unde quoties Graeci aliquid habet in suis scriptis Pater, Lexica illi exprobrat, quasi ex illis solis saperet) atque in summa, omnium literarum fuisse expertem. Quia tamen negare non potest, eum docti et eruditi famam nomenque antea semper habuisse, hunc nodum sic solvit, ut id dicat hominum errore contigisse: quo nomine de levitate judiciorum non uno loco vehementer conqueritur. Haud dubie rabies quaedam agebat hominem, cum haec scriberet; qui praesertim se tunc graviter aegrotasse fateatur: eorum autem aliquam habere rationem, quae miser eo statu animi dixerit, id vero esset non homini, sed morbo irasci. Hunc igitur aegrum Medicis relinquamus, et quid dicant alii videamus. Communis omnium calumnia est, Casaubonum studiis aetatem Philologicis, et Criticis impendisse; Theologiae autem et Philosophiae hujus eum plane rudem fuisse; illius quicquid in eo fuerit, in Anglia demum didicisse. Cum Cicero post bella civilia, qui ad id temporis in foro tantum spectatus fuerat, philosophica multa brevi tempore scripsisset, multi mirabantur, unde hoc philosophandi studium subito illi extitisset. His respondet Cicero, Se non
subito cepisse philosophari, sed tum maxime philosophatum, cum minime videbatur. Crediderim ego similiter non paucos, qui tot Patris opera philologica legerant, alia non minora ab ipso promissa expectabant, et ante credidisse huic uni studio eum vacasse, et postea miratos esse, unde id illi Sacrarum Literarum studium subito extitisset, postquam se totum ad illas contulerat. His nos quoque possimus ita respondere, illum tunc maxime Philosophiae, Sacrarumque Literarum studiis incubuisse, cum minime putaretur. Equidem quamdiu intellexit Pater hanc a Deo datam sibi provinciam, ut excoleret, et pro virili promoveret humaniores literas, id unice dedit operam, ut studium suum et industriam in ornanda sua Sparta bonis omnibus approbaret. Haec illius cura fuit, haec ambitio: gloriolam, plausumque popularem, quod multi faciunt, ostentatione variae doctrinae non quaesivit; neque ex illis unquam fuit, quibus scire suum nihil est, nisi hoc illos scire sciant alii. Non adeo tamen obscura fuere ejus studia, ut quibus in rebus operam posuisset, amici familiares ignorarent, aut ex iis percipi non potuerit, quae variis temporibus ab eo sunt edita. Non puto faciendum ut hīc omittam Gasparis Scioppii elogium de Patre; non quod is unquam fuerit Scioppius, ut magni faciendum sit ipsius judicium; sed quia non tam ejus quam aliorum, famaeque adeo ipsius testimonium continet, tum etiam ut appareat quā conscientiā jam alia omnia de eo loquantur Multi alii etsi nulli alii certae professioni sese applicuissent, more tamen et modo apicularum nunc hinc, nunc illinc, quae sibi et aliis plurimis usui esse possent delibarunt; quorum nunc merito primum landem Isaacum Casaubonum, hominem Gallum, qui cum in Philosophicis et Theologicis fere sine pari excellere a doctissimis existimetur, ipse interim quamvis modestissimus, re, et opere omnium qui vivunt gloriam obscuraturus, vel omnino extincturus videtur, etc. Ecce quae jam tum fuerint (editus est ille Scioppii liber anno Domini CIC IC IIIC.) doctorum de Casaubono judicia, eum fere sine pari excelluisse in Philosophicis, et Theologicis. Nimium jam velim videre os illud impudens, quod pro excellenti Philosopho, et Theologo purum putum Grammaticum nobis substituit, et qui nihil ultra Diomedem et Priscianum sapiat. Sed operae est haec aliquanto persequi fusius et accuratius; utique de studiis in Theologia, quo certius hanc quasi calumniarum segetem, aut communem locum malignis adversariis in posterum eripiamus. Si Theologia sit illa scientia nomnianda, quae Sacrorum Bibliorum assiduo usu, piorum et antiquorum Patrum diligenti lectione et Historiae Ecclesiasticae studio solet acquiri, Patrem fuisse a primo aetatis tempore Theologiae studiosissimum et deditissimum asseveranter affirmamus. Anno Domini CIC IC LXXXIII. aetatis vigesimo quarto cum Arnaldo Casaubono, Patri suo, Notas in Diogenem Laertium offerret
Ego parente orbatus, dejectus spe redeundi in Galliam, in languorem inciai; quo ut me liberarem, Juris studia penitus reliqui, et repentino quodam impetu omnes libros Jurisconsultorum Barbarorum, quibus multum insudaveram, mutavi libris Theologicis. Factum hoc ante annos viginti et octo, quo ex tempore nulla mihi syncera voluptas, nisi in lectione Scripturarum, aut piorum Patrum, quos venerari didici usu ipso, et assiduā tractatione; quantum quidem alia studia mihi permittebant. Edidit admodum juvenis Notas Institueram diebus hisce librum unum Observationum Epist. 433. nostrarum in Sacros et Ecclesiasticos Scriptores ac Patres edere: postea continui me; et, opinor, sat cito, si sat bene. Anno Domini CIC IC XCVII. ad Pastores Ecclesiarum
Epist. 136. SI voluntati meae valetudo respondisset, Patres observandi, non mihi nunc literis vobiscum agendum foret. Constitueram enim venire isthuc, et vestrum Consessum praesens affari, ac salutare. Nam postea quam ita Deo Opt. Max. visum, ut Genevam, patriam dulcissimam, et Genevenses Pastores ac Professores, Collegas mei amantissimos, aeternum mihi colendos, relinquerem, et in hanc Provinciam venirem; in votis hoc mihi semper unice fuit, ut vestram omnium amicitiam omni ope et operā mihi conciliarem. Videbar autem commode id facturus, si hoc tempore isthuc me transferrem. Nunc igitur quando per valetudinem optati adeo voti compos fieri non possum; officii mei esse duxi, has ad vos scribere, meae adversus universum Ordinem vestrum, et privatim erga unumquemque summae observantiae et benevolentiae testes. Cujus animi cum mihi conscius ipse sim, facile venio in eam spem, fore neminem e vobis, qui in suam amicitiam me non recipiat, aut parum illā dignum judicet. Atque ut sciatis ex animo loqui me, neque ut ait Poeta, , en me totum in vestra potestate. Videte, quaeso, et vobiscum considerate, ecqua in re opera mea publice Ecclesiae Dei, cujus administratio vobis commissa est, utilis esse poterit; ego me spondeo, sancteque recipio vestris consiliis obtemperaturum, et pro virili effecturum, ut voluntati vestrae per me satissiat. Equidem ita sum a natura comparatus, ita ab optimo Parente olim institutus, ut studiorum et vigiliarum mearum nullum unquam alium finem mihi proposuerim, nullam aliam mercedem aut speraverim aut optaverim, quam ut illarum fructus ad Matrem Ecclesiam rediret. Novit Deus, hac re nihil mihi jucundius, nihil gratius, dum adhuc terras colam, posse contingere. Sed et D. Bernardinus, quicum mihi summa familiaritas intercedit, animum meum penitus notum perspectumque habet. Is, si operae est, plura de nobis et egregia nostra voluntate erga Sacrae Theologiae studiosos commemorabit. Verum de nobis nimium multa. Simul vereri subit, ne si longiore Epistolā vos tenuero, in publica commoda peccare videri possim. Unicum est, quod si adjecero, finem faciam. Nam cum Genevā nuper discederem, mandatum mihi est a venerandis Pastoribus, et Professoribus, si qua se offerret occasio, vos omnes ipsorum verbis quam officiosissime et amantissime salutarem. Rogabant iidem obnixe, ut in assiduis vestris ad Dominum precibus, Genevensem Ecclesiam, omni nunc cum maxime ope humunā nudatam, juvaretis. Accepi etiam postea non unas a magno et venerando Sene, Theodoro Bezā literas, quibus omnibus hoc ipsum a cunctis vobis, et suo, et Ecclesiae, nomine petit, et summo contendit opere. Valete, Viri plurimum colendi, et res Ecclesiae, , feliciter gerite. Scripsi Mompelii,
Hoc tempore cum Monspelio crebro ad Bezam scriberet, qui Gneevae erat, non aliae fere erant literae, quam de Rebus Sacris et Theologicis. Nam aut Notas suas in aliquot Sacrae Scripturae locos illi communicabat, aut super aliis eum consulebat, aut denique ad quaesita Viri venerandi respondebat. Anno CIC IC CVII. hunc in modum scripsit
NOus sommes en un tems, auquel Satan faict ses efforts plus violens pour estanaeonner son regne de tenebres, et use de ses plus subtils artifices pour empescher le cours de la verite en toutes sortes. Autrefois il a eu beau jeu durant l'obscurite et ignorance des siecles precedens. A ceste heure qu'il voit une lumiere plus grande, il tasche de l'obscurcir par les fumees d'une pretendue science, laquelle se vendiquent plusieurs de ses suppōts sans aucune conscience, n'espargnans leurs labeurs et leurs peines pour brouiller, s'ils pouvoient, nōtre droit, et persuader au monde que nous sommes mal fondez pour le fait. Plusieurs doctes personnages se sont diligemment employez a convaincre nos contredisans en l'un et en l'autre point. Nous nous persuadons que Dieu vous ayant comble de rares graces, lesquelles ont desja paru par tout le monde es oeuvres que vous avez publiees, vous n'aurez pas oublie d'employer ces grands dons plus particulierement a la gloire de celui, duquel vous les avez receues, et tenons pour certain, que vous ne pouvez avoir vu tant de faulsetez parsemees es Annales fabuleuses du Cardinal Baronius, sans avoir trace bon nombre des moyens de faulx, pour secourir ceux qui n'ont le loisir, le moyen, ou la capacite de se desveloper d'un tel labyrinthe, et reprimer l'insolence et impudence de
ceux, qui ont loue leurs langues et leurs plumes, et se sont vendus pour faire ce qui est desplaisant a l'Eternel, et desient les armees d'Israel avec une audace plus grande, que celle de Goliath. Or combien que nous nous persuadions fort de vostre zele, que nous attendions tout des promesses que vous fistes a une telle Assemblee que celle ci au Synode de Gergeau; toutefois nous avons crū que vous prendrez plaisir d'estre aiguillonne a ce bon oeuvre par cette Compagnie, et que le jugement qu'elle fait de vous a bon droit, vous accroistra encore le courage et le vouloir, de produire en peu de temps ce qui est attendu de si long temps; ce que vous devez a Dieu qui vous a donne le pouvoir, ce que ne pouvez desnier a l'Eglise, en laquelle vous estes ne, a laquelle vous estes consacre; ce que tous les membres d'icelle desirent de vous; ce que nous, qu'il a pleu a Dieu appeller pour en estre conducteurs, en esperons. Prians l'Auteur de toute bonne donatione qu'il vous accroisse ses graces pour cet effet, et vous doint de faire abondament profiter a son honneur le talent qu'il vous a commis, pour luy en rendre bon compte au jour, auquel il en exigera l'usure. Nous ne doubtons point, que desirant l'approbation de ce Maistre sur toutes choses, vous ne soyes aussi esmeu par l'exhortation qui vous est faitte par nous, et l'obligation que vous acquerez sur toutes les Eglises, et nommement sur
ANDRE' RIVET, SECRETAIRE.
ERumpunt in haec nostra tempora maximi Satanae conatus ad stabiliendum regnum suum tenebrarum, et nunc cum maxime callidissimas suas artes adhibet ad vim veritatis inhibendam. Quondam perfacile id illi fuit propter temporum tenebras et ignorantiam. Nunc cum videat majorem lucem, conatur illi tenebras quod malum esset in conspectu Domini, et jam copias Israelis majori quam olim Goliath, audaciā, ad certamen provocant. Caeterum quamvis omnia nobis de tuo zelo promittamus, omnia nobis de tuis promissis in tali Consessu apud Gergeavenses editis spondeamus, te tamen ad opus tam laudabile stimulari gratum tibi fore sumus arbitrati, judiciumque hujus de te Conventus meritis tuis debitum tibi animum alacritatemque additurum, ut id brevi praestes, quod jam pridem a te expectatur. Id Deo, qui tibi vires dedit, debes, neque Ecclesiae, in qua natus, et cui consecratus, negare potes; quod expetunt singula ejus membra, nosque inprimis, quibus a Deo commissa est illius administratio, speramus. Deum, omnis bonae donationis authorem, comprecamur, ut ad hunc finem sua in te dona multiplicet, derque talentum, quod tibi commisit, ita multiplicare, ut repetenti usurae rationem queas reddere. Non dubitamus quin tu ante omnia cupidus tali Domino approbari, magni quoque sis facturus nostrā adhortatione te impelli, et omnes tibi Ecclesias tuo beneficio demereri, nominatim vero
Humillimos et tibi devotissimos Fratres, Pastores, et Presbyteros Ecclesiarum Reformatarum in Gallia, in Synodo Nationali congregatos Rupellae.
Clarum est ex his literis, jam diu ante quam scriptae sunt, receptam a Patre Annalium Cardinalis Baronii confutationem. Per eum autem non stetit, quin fidem mature liberaret. Sed cum id ut sibi liceret, a Rege non posset impetrare, coactus est a proposito desistere. Haec sunt ipsius verba ex Epistola ad Virum clarissimum, Joannem Prideaux, data 1613. Sunt anni
decem cum ego veniam petii ab Henrico Magno, meo indulgentissimo Mecaenate, ut liceret mihi modeste Baronii mendacia refellere. Responsum tuli ab ore sacro illo, Nondum tempus advenisse. Anno 1606. (nisi sit illa prima editio, quae prodiit Hanoviae 1607.) primus publicavit, et Latine vertit, notisque illustravit satis uberibus prolixam Gregorii Nysseni Epistolam ad Eustathiam, Ambrosiam et Basilissam. Hac opellā sic defunctus est, nihil ut in illa queat desiderari, quod ab eo potuit, qui fuerit in Patribus et aliis Ecclesiasticis Scriptoribus versatissimus, expectari. Scripsit et Notas in Gregorii Thaumaturgi Orationem de Origine Anno 1604. Epistol. 385. et 482., quas adhuc nancisci mihi non contigit. Eodem fere tempore
Quid hīc, quaeso, (inquit Rosweydus) observas, Casaubone, quod non ante Lipsius docte et copiose executus sit? Omitto de voce lib. I. de Cruce cap. IV. Tantum hīc dabo Lipsii verba de supplicio Antigoni, ut non verbo tantum Plagii dicaris accusatus, sed re ipsā Plagiarium te esse totus orbis agnoscat. Ita igitur Lipsius, etc. An ergo huc referas Dionis illud lib. XLIX. de Antonii saevitia in Fudaeae Regem Antigonum? Antigonum flagellavit, cruci sive furcae alligans, etc. Verba ita praeferre videntur: nec abhorreat ab Antonii impotentia, ut serviliter saeviret in Regem. Tamen verius puto, ut capias vertasque (Palum) ut palo, inquam, alligatus fuerit solenni Romanis more, et tum securi pereussus. Quod ipsum huic Antigono factum, etsi Dio non expressit, notavit Strabo citante Fosepho (nam hodie non exstat) lib. XVI. Antiquitatum cap. I. Idem Plutarchus in Antonio. Comparetur jam haec Lipsiana notatio cum citata Casauboni
En Achilleum argumentum! Quia notat casaubonus non laudato Lipsio vertendum Dionis Palum, non Crucem, quod olim Lipsius observarat, ideo Casaubonus est Plagiarius! Sed per Deum immortalem, quis liber erit ab hoc crimine, si sic susticiat accusasse? Sexcenta talia proserrem exempla, si auderem tantum mihi de Lectoris patientia promittere. Non verebor dicere, vix ullum mihi posse dari librum, cujus Authorem hac ratione non convincam plagii. Rem vero miram, et prodigiosam! si duo viri docti in cadem veritate casu aliquando consentiant. Annon meritus est Casaubonus, ut unam voculam Graecam credatur poruisse sine ope alterius explicare? Sed jam ut te totus orbis agnoscat, Rosweyde, hominem ad quamvis calumniam impudentiā projectissmā, adscribam verba Petri Fabri, Viri clarissimi, ex Semestrium lib. x. cap. 10. quae cum multis annis ante illa Lipsii scripserit eādem plane mente, et sententiā; necesse est, aut tuum quoque Lipsium plagii postules, aut te sycophantam merum, et Legi Remniae obnoxium fatearis. Haec igitur Faber eo, quem dixi, loco, qui est editionis Lugdunensis anni CIC IC XCII. pag. 107.
Dio, lib. 48. Antigonum, Judaeae Regem, cui successor Hercdes datus est; ab Antonio ita punitum refert, ut palo alligatus flagris caederetur, atque obtruncaretur: palum, quam (quod Interpres facit) crucem exponere: ut obtruncare potius quām jugulare: quoniam Antigonum securi percussum fuisse, Plutarchus in Antigono tradit his verbis, quae cum illis omnino congruunt:
Comparetur jam haec Fabri notatio cum Lipsiana, starimque apparebit in Patrem nihil ab adversario dictum, quod in Lipsium nequeat pari jure retorqueri. Quod autem dicis, Rosweyde, de Lipsiana querela, si tibi nolim credere, mihi, ut spero vitio non vertetur, qui malam tuam fidem jam saepe deprehenderim. Testes tuos praeter unum nullos audio; ille, quem nominas, is est, opinor, cujus exstat de Polymathia tractatio. Audi quid de ea dicat e vestris castris vir eruditissimus: Opus esset peculiari tractatione, quam forte cum diis faventibus volentibusque, si res nostrae nobis otium fecerint, et Deus vitam dederit, aliquado instituturi sumus, quando vir ille inter eruditos praecipuus, qui eam nobis pollicitus erat, morte praeventus perficere non potuit. De Isaaco Casaubono loquor, in cujus messem falcem injecit Foannes a Wouweren; vir certe ingenii non vulgaris, sed qui opus imperfectum reliquit, quamvis omne quod edidit, a Casaubono habuit, dum una agebat Monspelii. Si legisses, Rosweyde, pulcherrimam Lipsii cum magno, et amico viro (sic ipse lo. quitur) velitationem, a quo suerat hujus ipsius criminis insimulatus, abstinuisses, ni fallor, ab hac inepta et absurda calumnia. Omnino male meritus es de tuo amico, et ipse sine dubio hanc tecum, si jam posset, injuriam expostularet, qui id illum velis admisisse, cujus alium reum adeo graviter increpavit. Vide, pruritus et libido calumniandi quid saciat! Pari ratione, quid praesatus est Cardinalis Perronii libro Gallico de Eucharistia, Patri exprobrat, multa illum, quae a Cardinali primum didicerat, suis Exercitationibus inseruisse. Bene est, saltem quaedam adversariorum confessione in illis Exercitationibus esse, Cardinali Perronio non indigna. Sed ad rem ipsam quod attinet, cui non statim paulo intelligentiori de vanitate, ac commento suboleat? quod si semper habenda sides accusatoribus, ipse Cardinalis Plagiarius fuerit, aut etiam nescio quid pejus. Quid enim sibi volunt illa Bulengeri Annalium, lib. x. pag. 326. Altero post anno in villa Fontis Bellaei, mandato, ne falsa pro veris obtruderentur, celeberrimo doctorum hominum Conventu, lectissimis totius Galliae viris arbitris, inter Perronium, Episcopum Ebroicensem, et Mornaeum solemnis disputatio apud Regem instituta est, ubi verba Patrum, quae edito libro superiori anno falsi notaveram, libris in conspectu positis et diligenter expensis, falsi convicta sunt. Mox, Quae victoria ut fidei Catholicae in Gallia munimento fuit, ita Perronio tum Episcopo Romae ad purpuram evaluit; mei, a quo ante alios corruptae indicatae erant, quia inter literas abditus latebam, nulla ratio habita est, quod lauream Authori debitam, alii, quibus major ambitus fuit, praeripuissent. Oportuit me semel his Annalibus justum dolorem exonerasse, etc.
Res esset certe iniquissima, si ab unius alicujus side bonorum existimatio penderer. Sed non pendet; (Deo laus et gratia) bonos et doctos sua fama, et alia scripta a tali suspicione tutantur. Alii autem vix possunt sua surta tam bene dissimulare, ut ipsi sese non prodant: aliter enim catuli longe olent, aliter sues.
Secundum crimen, seu vitium potius, quod Parri Rosweydus objicit, est inepta quaedam ostentatio doctrinae, quo qui est praeditus, dum quaerit omnes occasiones effundendi quicquid noverit, et vel obtorto collo trahit ad propositum, in magnas scilicet nugas et ineptias solet delabi, et magis abuti suā qualicunque eruditione, quam fructus eā dignos edere. Rosweydus igitur, ut Patris eruditionem quoquo modo traduceret, et vocaret in invidiam, hoc illum vitio laborasse criminatur, et affert exempla quaedam, quae nunc paucis examinabimus. Pontificii ad asserendam Papae Monarchiam hoc porissimum utuntur Sacrae Scripturae loco: Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, uti ostenditur, Exercitationum cap. XV. Pater ad demonstrandum contrarium, haec nempe verba, potentiam illam non statuere aut stabilire, duplicem init viam. Primum probar cap. XII. illa verba a veteribus Patribus varie accepta fuisse, neque ullam priscis temporibus extitisse necessiratem de Petro illa exponendi, potius quam de Christo, aut de Confessione fidei, aut etiam de unoquoque fidelium. Secundo, etiamsi haec verba de Petro accipiantur, tamen ad Pontisicii hodiernam Monarchiam nihil facere: quod probat, primum authoritate illorum Patrum, qui de Petro sunt interpretati cap. XIV. secundo, ex usu ipso, et perpetua acceptione ipsarum vocum, e quibus ille sensus, quem volunt, non potest elici, cap. XIII. Cum igitur constet verbum (Petra) esse hīc metaphoricum, docturum se spondet initio capitis: Quoties metaphorice usurpatur vel in Scripturis, vel apud Patres, aut alios etiam Authores, referri semper ad aliquam Petrae inhaerentem proprietatem, nunquam autem dominationem, aut imperium denotare. Quis hīc non expectet ut omnes Petra) proprie signisicare lapidicinam, unde oriuntur venae lapidum; Deum autem vocari Nam etiamsi, inquit Pater, verum sit Deum rerum omnium creatarum Dominum esse, et absolutissimum Monarcham; haec tamen Metaphora non adhibetur ad exprimendam dominationem, sed ad indicandam originem rerum, et caussam existentiae; veluti sane aliud est Deum dicere antrum in rupe excavatum signisicare, atque ex hac vocabuli notione notat ex Procopio, Christum esse dictum Petram, ad denotandum
Alio loco loquens de principatu Petri, ait posse colligi ex his Sacrae Scripturae locis, Et persecutus est eum Simon, et qui cum eo erant;. Dixit Petrus, et qui cum illo erant; , Dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos, fuisse aliquam inter Apostolos honoris diversitatem, quia scilicet ille loquendi modus sit index alicujus
Jam quaeso te, Lector, apud te cogitans exquire et dispice, quid in his a Parre sit peccatum. Si nihil invenis, audi Rosweydum.
Quid, quaeso, Casaubono Hebraicae linguae cognitio ad illustrandas Sacras Literas, ad Historiam Euangelicam reformandam contulit? Nempe ut intelligeremus, cur Deus in Scripturis vocetur Petra. Ita enim ait: Deus in Scripturis Tsur, hoc est, rupes, vel petra dicitur, authore Mose ben Maimon in More Nebukim, admirandae doctrinae scripto, quia ipse est principium et caussa, per quam facta sunt omnia praeter ipsum. Infert Casaubonus: Non igitur quia dominetur rebus omnibus creatis. O insulsum hominem! qui ut Hebraicae lectionis aliquam notitiam ostentaret, Judaeorum quoque testimonio voluit Ecclesiam oppugnare, quod nihil est aliud quam lupi suffragio, ut est in fabulis, agno vitam eripere, seque
Non impari felicitate Graecas quoque literas ad Sacrarum Literarum explicationem adducit. Quis enim haec loca intellexisset, Marci I: 36. Et prosecutus est eum Simon, et qui cum eo erant; Lucae VIII. etc. nisi Casaubonus monuisset apud Aristophanem esse, Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, nisi unus Eustathius, Homeri Scholiastes opem tulisset ex Iliados
Posset hīc a nobis de malignitate et iniquitate Rosweydi longa oratio institui singula haec illius accurate excutientibus. Sed et nos brevitati studemus, et est illa in his adeo conspicua, ut perspicaci Lectori sit haec simplex recitatio futura loco refutationis amplissimae. Quod aeque dici potest de omnibus fere, quae hic, et alii Patris adversarii, praecipue Eudaemon, contra ejus scripta afferunt; quae si attentius legeris et examinaris contendendo ea cum ipsis verbis Patris, malignitatem, fraudem, et artisicium quoddam omnia bona, recta male narrando depravandi deprehendes, praeterea plerunque nihil.
Unum adhuc superest exemplum petitum e libro Patris de Satyrica Poesi, cujus pag. 151. haec scribit: Nomen hoc dubio procul cum nascente Graecia natum. Est enim purum putum Hebraicum; non, ut placet Grammaticis, Graecum primā, origine.
Sic maluit, cum posset uno verbo, (neque comessatum)
Quos hīc clamores tollit Rosweydus! quos strepitus excitat! Ubi tu, Varro? ubi tu, Feste? ubi tu, Eustathi? Expectabam ut extremum illud adderet, Viderent ne quid Respublica literaria detrimenti caperet. Sed videamus an res hāc trepidatione fuerit, et his tantis digna clamoribus adversarii. Primum indignatur verbum, quod Graeci quidam et Latini Grammatici aliunde ducunt, Patrem asserere primā origine esse Hebraicum. Hīc, Rosweyde, aut pudendam inscitiam, aut insignem malignitatem prodis. An vero nescis doctiores jam fere consentire, pleraque antiquiora verba Graeca et simplicia, primā origine esse Hebraica? Nondumne vidisti tot praestantissimorum virorum egregios libros, quibus sexcentas et amplius Graecas et Latinas quoque voces ab Hebraica lingua deducunt, et tanquam matrici suae reddunt? An eorum labores explodendos dices, et irridendos, quia Grammatici Graeci et Latini earum vocum origines non petunt ab eadem lingua, cujus illi nullam unquam notitiam habuerunt? An etiam id dices, verbum hoc Sabbathum Graecum esse, non Hebraicum, quia id Plutarchus (at qui vir!) non uno loco affirmar, et deducit Quis Casaubonum docuit, inquis, proprie esse Imo Veteribus comessatio. ipsum potius epulum, ipsa coena lautissima, et petulantissima. Ut de Tertulliani loco nihil dicam, et alia, quae ibi afferr Pater, omittam si verum est, justam, et proprie sic dictam comessationem, et post coenam. et comessatio
comessatio ut scias, unus, puto, tibi restis erit instar omnium, Andraeas Baccius, qui cum civis Romanus, et Pontificis Medicus familiaris fuerit, putabis scilicet, pro tua pietate, nefas, de ejus de Vinis et Conviviis Antiquorum, pag. 131. Sicut jentaculum ante grandium, et merenda ante caenam, sic nocturna erat post caenam comessatio. Comessatio per simplicem consonantem scribitur, quod post coenam, et intempestā nocte vagantes, vel etiam stantes, nequaquam accumbentes comessarentur. Tu autem quā fronte dicas comessationem ipsam coenam fuisse contra tot viros doctos, ipse vide. Illorum sane si scrinia compilare vellem, esset abunde quod tibi responderem; sed ipse te postmodum proprio gladio jugulas.
Haec tria admodum exempla in magno editorum a Patre librorum numero curiosa Rosweydi malignitas invenit, quae traducendae Patris eruditioni sugillaret: sed quibus, aut ego vehementer fallor, prae nimio carpendi studio se probavit ineptissimum.
Jam sigillarim respondimus ad omnia, ut opinor, quae quoquo modo contra Patris doctrinam adversarii afferebant. Nunc, quia eos video tanto conatu id agere, ut viri eruditi nomen illi demant, ego vicissim aliqua ipsis opponam, quibus efficiam, ut illos insani consilii poeniteat, aut si pergunt insanire, et plura hujus generis afferre, mihi respondendi illis nulla in posterum sit futura necessitas. Primum igitur quaero de vobis, Adversarii, quid de eo judicandum putetis, quem Rex Christianissimus ad ornandam toto orbe celeberrimam suam Academiam literis honorificentissimis dignatus sit evocare? quem tanto bonorum doctorumque gaudio et gratulatione evocavit, ut hoc inter alias ejus laudes non omittendum putarit Vir illustrissimus et immortali laude dignissimus, Jacobus Augustus Thuanus, cujus haec verba ex Praefatione ipsius ad Regem: Sed est quod ante omnia tibi gratulemur ob Musas sedibus suis, unde Martis rabies eas pepulerat, restitutas, et instauratam tuis auspiciis Parisiensem Academiam, cui et insigne ornamentum addidisti, evocato Isaaco Casaubono, altero hujus saeculi lumine, eique commissā Bibliothecae vere regiae custodiā. Apponam ipsarum literarum, quas ad Patrem Rex scripsit, exemplum.
Arant dedibere de remettre sus l'Universite de Paris, et d'y attirer pour cest effet le plus de scavans personnages qu'il me sera possible. Scachant le bruit que vous avez d'estre anjourd'huy des premiers de ce nombre. Fe me suis resolu de me servir de vous pour la profession des Bonnes Lettres en laditte Universite, et vous ay a ceste sin ordonne tel appointement, que je m'asseure que vous vous en contenterez. Partant vous ne faudrez incontinent la presente receue, de vous preparer a vous acheminer par deaea, pour vous y rendre le plustost que le pourrez commodeme faire. Et afin que l'obligation que vous avez d'enseigner en ma ville de Montpellier, ne vous puisse retenir ou retarder, j'escris presentement aux Consuls d'icelle, qu'ils ayent a vous en tenir quitte et descharge, et a vous assister de ce qu'ils pourront en vostre voyage, pour les fraix duquel j'ay donne l'ordre que vous entendrez par les Lettres du Sr. de Calignon, Conseiller en mon Conseil d'Estat; sur lequel me remettant, je ne vous en diray icy d'avantage. Sur ce, je prie Dieu, Monsr. de Casaubon, qu'il vous ait en sa saincte garde. Escrit a Paris, ce III. jour de Janvier, 1599.
HENRY.
Forget.
CUm Parisiensem Academiam instaurare instituam, et in eum finem doctissimos quosque, quantum in me erit, evocare; quia tu inter primos ex illo numero putaris esse, uti tuā operā ad professionem meliorum literarum in iila Academia constitui, eā quidem conditione, quam facile mihi persuadeo tibi non displicituram. Vide igitur, ut statim atque has acceperis, ad iter te accingas, ut quamprimum poteris, te hīc sistas. Ne autem officii illius ratio, quā teneris docere in urbe mea Monspeliensi, consilio huic obstet, aut tibi moras afferat, scripsi ad Consules illius urbis, ut tibi ejus gratiam faciant, teque rebus, quibuscumque poterunt, juvent ad hoc iter. De viatico quī tibi prospexerim, docebunt te literae Domini Calignonis, in sacro meo Consistorio Consiliarii; ad quas etiam te rejicio,
Lutetiae Parisiorum, a. d. III. Non. Fanuar. CIC IC IC.
HENRICUS. FORGET.
Illene Grammaticus, ut in contemptum vocatis, et sciolus, aut etiam ut quibusdam placet, nullarum literarum homo, qui in celeberrimo illo et nobilissimo maximorum totius Galliae ingeniorum congressu, cum quinque aliis sedit Arbiter? de quibus omnibus testatur eos fuisse Bulengerus, lectissimos tetius Galliae viros. Ipse Cardinalis Perronius in Actis ejus Colloquii ab ipso editis, et postea a Jacobo Couthono in linguam Latinam conversis, doctrinā singulari et inculpatae vitae integritate praestantissimos: et speciatim Boterejus insigniter et ad nostri saeculi miraculum eruditos. Dicite porro quae caussa fuerit, cur illum plures Principes et Respublicae habere sibi cupiverint, et propositis honestissimis conditionibus invitaverint? Cur ipse Pontifex Maximus tanti fecerit, ut eum Romae sibi expeteret? Narrabat hoc Pater ipse ex occasione amico per literas, his verbis: Maximi in Gallia Proceres sciunt, a Clemente VIII. vocatum me esse Romam, propcsito aureorum octingentorum stipendio, ita ut nihilominus fruerer Regis mei liberalitate et stipendio. Servo omnis conditionis hominum ad ipsum literas; Regum, Ducum, Cardinalium, Archiepiscoporum, Episcoporum, et aliorum in illustri fastigio virorum; tum doctissimorum quorumque ex Italia, Hispania, Polonia, Ungaria, Moschovia, etc. Ex his omnibus selectas aliquot centurias possem edere, si Patris existimationem periclitari putarem, quae essent integritatis ejus et eruditionis luculentissima testimonia; et fortasse aliquibus illarum, merito suo luce dignissimis, aliquando, Deo favente, publicam lucem non invidebimus. Nunc quia de ejus eruditione agimus, non possum facere, quin addam partem Epistolae Viri amplissimi, Jacobi Augusti Thuani, quae nuper publici juris est facta. Ille igitur post multas Petri Pithoei laudes, magnoque affectu tristissime deploratam ejus mortem, haec addit: Te vero, Casaubone, Vir doctissime, ille summopere inter omnes semper delexit, et unum saeculo hoc esse dicebat, qui literarum per bella civilia exulantium accisam spem excitaret, neque nos de iis plane desperare sineret; ac memini sane, cum de literis inter nos sermo esset, et ostenderem ei Scaligeri nostri literas, quibus te hodie prinicipem inter literatos locum, vel fatente invidiā, obtinere scribebat, tanti viri de te praeconio illum magnopere gaudere solitum, ac laetari, quod te Deus adversus imminentem Barbariem, sic enim loquebatur, opposuisset. Itaque mihi author fuerat, ut te ad profectionem ad nos adornandam invitarem, quod et ipse crebris ad te datis literis, ut puto, fecit, etc. Anno Salutis CIC IC XCVI.
Quia autem voluit, aut non noluit saltem Andreas Schottus privatas Patris ad se literas, quibus eum laudabat, ab Heriberto Rosweydo publicari, nos etiam quasdam Schotti literas ad Patrem proferemus, ex quibus quid de eo senserit apparebit, rogato prius ipso Schotto, si forte nollet editas, Pythagoraeae legis ut meminisse velit,
QUam mihi gratae tuae sint, dici vix potest, Vir magne; unum vereor, ne fallat nimius erga me amor, qui caecos reddit, quod ea mihi ad Ciceronem illustrandum adhortans tribuas, quae in me agnoscere nisi sim, nec possum, nec debeo. Quaestiones Tullianae, etc. Mox:
TUae me literae, doctissime Casaubone, mirifice recreant, animumque addunt, ut quam possim plura coner. Tullianas Quaestiones ad te mitti Antverpiā curaram. Utinam nugas illas, quas tu esse aliquid putas, legas, ut nos doceas
de erratis! Praeter enim bene merendi, rectaque suadendi in honesta caussa, nihil fortasse admodum adferimus. Laudabitur conatus, quo aliis lampada tradere videbor iis, qui ea volent calamistris inurere, ac Tullium exulantem revocare. Certe in Tullianis lectionibus nostris quam vellem notasses, in quibus dissentires re adhuc integrā: eo enim consilio miseram potissimum, ut quod vel ignotis praestas amice officium, Schotto tuo non negares. Si ibi non vacabit, praesta in Quaestionibus, ut non displicuisse omnia, quia quaedam notaris, existimem. Sic bene tibi, bene mihi, etc. Tornaci, Eid. Sextil. CIC IC CX.
Vir clarissime,
TUas libenter accipio, doctissime Casaubone, non tam quod conatus probes meos, in hac ingenii tenuitate, quam quod candorem patefaciant, amoremque erga me tuum prope singularem. Certe siquis mortalium te tuaque observat, unum me quoque esse velim existimes. Romane dico ac vere. Per ego te hanc dexteram rogo quaesoque, ut cum Bibliothecā careas tuā, et quidem, ut scribis, invitus, nec juvare, nec augere Spartam hanc nostram, ut maxime velles, nunc queas; recensere saltem haec folia ne graveris horis subcisivis, quae Savilio nostro, Viro clarissimo, usui utriusque misi, dum opere ad exitum adducto integrum cuique submittam. Notes adhaec, doceasque cum tum si quae addi jubeas e tua excellenti memoria et doctrina, quae inter omissa cum amica praedicatione referam. Conati sumus, fatebor, tenues grandia; sed viam utcumque munire, doctoresque excitare placuit. Tu, tu unus hanc ornabis Spartam, si videbitur; potes enim; nos, ut ille de Tiresia ait, velut umbrae per inane volitamus. Certe fuisse in tanta doctorum raritate videbimur; lampada melioribus tradam, ut in sacris legendis Proverbiis ex uberrimo illo aurei oris campo, qui nunc in Britannia quoque aperitur. Te id meditari, nuper admodum Petrus Plantinus noster ad me perscripsit. Quod si ita est, sustinebo equidem me in remigio; teque iterum precor, obtestorque ut in his editis docere nos amice ne detrectes, aut tergiverseris diutius. Ut enim nec e vomentium es numero, ita nec maledicendi vitium probas; qua in re libenter nomen adscribo meum. Si quid vicissim a me officium vel tenue a tenui postulabis, faxo ne apud immemorem positum ipse aliquando sentias. Vale, Vir magne, nosque cum Savilio re consilioque in Graecis utcumque ornandis juva. Antverpiae, Id. Septemb. CIC IC CXI.
Possem plures ejusdem dare; sed hae sufficiunt, quibus spero me Rosweydo gratiam non male retulisse. Quid nunc respondebitis, obtrectatores adversarii, primario Jesuitae? quid aliis, de quibus jam diximus, omnibus? An errorem hominum cum Cretensi caussabimini, et tot principes viros, quantumque fere eruditorum fuit hoc saeculo, temeritatis et
Philippus Jacobus Maussacus, ingenio vir et doctrinā inter paucos admirandus, multa se legisse monet alicubi in Patris Exercitationibus, quae miram properantiam arguant: ibidem emendat aliquot ejus, ut ipse appellat, Velim autem scias, Lector benevole, me nullo vanae laudis aures mortalium titillantis desiderio haec in magnum illum virum pro Cardinali Baronio et Lipsio observasse, sed amore veritatis, etc. Mox: Ingenium, mores, et doctrinam illius viri semper magni feci; religionem nunquam gustavi absit in ejus charissimos manes insultandi mihi fuerit animus; quinimo ut eum vivum tanquam colui, ita amare pergo.
Non alienum a loco aut proposito, si antequam huic opellae finem imponamus, et Indicem dermus librorum, quos edidit, et de iis, quae reliquit
I. NOtae in Diogenem Laertium. Hae saepius recusae sunt multo auctiores et emendatiores.
II. Theocriticae Lectiones. Has etiam secundā editione multo fecit uberiores, 1596.
III. Notae in Evangelia et Acta.
IV. Strabo emendatus e MSS. cum Commentariis, 1587. et 1620.
V. Animadversiones in Dionysium Halicarnasseum, 1587.
VI. Polyaenus, Graece editus cum Notis, 1588.
VII. Theophrasti Characteres cum Commentariis, 1592. Quibus secundae et tertiae curae accesserunt.
VIII. Apologia Apuleji cum Notis, 1594.
IX. Suetonii editio cum Animadversionibus, 1595. Has secundā et tertiā editione admodum auxit.
X. Notae in Plinii Epistolas.
XI. Athenaeus Graece editus, emendatus e MSS. et sexcentis locis suppletus, 1600.
XII. Animadversionum in Athenaeum, lib. XV. 1600.
XIII. Historiae Augustae Scriptores: Spartianus, etc. cum Animadversionibus, 1603.
XIV. In Dionem Chrysostomum Notae, 1604.
XV. Gregorii Nysseni Epistola cum Versione et Notis, 1606.
XVI. Persius cum Commentariis, 1608.
XVII. De Satyrica Graecorum Poesi, et Romanorum Satyra, libri duo, 1605.
XVIII. In Gregorii Thaumaturgi Orationem de Origine Notae.
XIX. De Libertate Ecclesiastica, liber singularis, 1607. Hujus pars tantum edita est, ob caussas ante memoratas, pag. 101. et 102.
XX. Polybius, cum nova Versione editus, 1609.
XXI. AEneas, vetus Scriptor, editus et versus cum Notis.
XXII. Epistola ad Frontonem Ducaeum, 1611.
XXIII. Epistola ad Cardinalem Perronium.
XXIV. Exercitationes XVI. ad primam partem Annalium Baronii, 1614.
XXV. Praefationem in Martialem Scaligeri: item aliam in Scaligeri Posthuma; Notas in veterem Inscriptionem, et si quae alia minuta, non referimus in hunc censum.
Solebat Pater dicere, haec a se edita non esse multesimam partem ingentium suarum vigiliarum. Merito certe; tam multa, tam varia erant, quae meditatus erat, et brevi tempore potuisset absolvere. Nullum fere librum legebat, saltem accuratius, in quem multa non notaret; Veteres autem plerosque perpetuis Notis illustravit. Adversariorum plures confecerat Tomos, e quibus Miscellaneorum, Variorum, et similis argumenti libros nullo negotio depromere poterat, si fuisset animus. Nunc certa quaedam nominabimus, quae promiserat, et si Deus vitam suffecisset, erat editurus: non omnia autem nunc nobis occurrunt.
De Venatione Amphitheatrali et Ludis Circensibus ampli Commentarii.
Liber de Magistratibus Romanis. Hujus quantum perfecerat, penes me est.
Commentarii in Ciceronis Epistolas ad Atticum. Hos didici ab aliis eum ad praelum paratos habuisse: ego aliquam partem habeo. Epistol. 237.
Liber accuratissimus de Critica: in quo etiam Hebraeorum Criticam fuse explicabat.
Ingens Commentarius de Re Vestiaria, cujus pars erat Liber de Coloribus. Item alius de Lectis et Veste stragula. Utriusque rudem indigestamque molem habeo.
Commentariorum, sive, Observationum ad Polybium lib. XVII item Notae ad Legationum Excerpta, et Dissertationes Polybianae, quibus scientiae militaris usus explicatur. De his sic ipse in Praefatione ad Regem: Praeterea cum
in ejus libris, Polybii, et multae et magnae aissicultates reperirentur, quae Lectorem in Graecis literis, rebusque antiquis, praesertim bellicis, minus exercitatum remorari, et lectionis fructum omnem potetant impedire, nos studio et diligentiae contentione effecimus, (efficere certe conati sumus) ut omnes sive reram, sive et verborum obscuritates tollerentur, omnes remorae amoveremtur, omnia denique plana et facilia redderentur. Hoc praestabant Commentarii et Notae: Quin etiam memores eum Authorem interpretari nos, qui tot locis prositetur, sicut ostendimus, id agere, ut in Histioria scribenda artem quasi quandam rerum gerendarum studiosis traderet; ipsi quoque ad istud incoeptum hoc proposito atque hoc animo nos accinximus, ut eorum potissimum adolescentium studiis inserviremus, qui ad negotia sese parant. Itaque in horum spem gratiae parum adhuc usitatum istiusmodi Scriptoribus explicationis genus (absit verbo invidia) aggressi, rationem iis indicavimus, ac veluti praeire viam studuimus, quam si ingredi voluerint, certe ex historicis monumentis fructum, et ad rationes vitae nequaquam poenitendas utilitates poterunt referre. Hae erant Dissertationes. Erat hoc sine dubio omnium, quae unquam susceperat, si forte illud excipias, cui immortuus est, opus multo maximum et laboriosissimum. Omne genus militiae recentioris et antiquae, Graecae, Romanae, aut aliis gentibus usitatae, ex Hebraicis, Graecis, Latinis, Gallis, Italisque Scriptoribus ad illustrationem v. libri diligenter erat explicaturus. In Dissertationibus autem, praecepta et observationes militares ex optimis omnium temporum Scriptoribus erat traditurus, tum nobilissima quaeque bella ac praelia expensurus, cum rationibus et caussis variorum et improvisorum eventuum, nihil denique toto illo opere omissurus, quod ad usum aut scientiam rei militaris ullo modo pertineret. Additurus erat, atque una editurus, librum singularem de Vita Polybii, et Diatribam de optimo genere interpretandi ex una in alteram linguam; quā praererea de omnibus Antiquorum ac praecipuis Neotericorum versionibus agebat accurate, et judicium suum exponebat. Horum omnium nihil reliquit: nihil ego quidem habeo, praeter indigestarum Notarum, et Excerptorum ad id propositum ex omni fere librorum genere immensam sylvam; ex qua tamen parem eum fuisse tantis incoeptis facile, nec sine admiratione cognoscas. Pauca quaedam sunt nuper edita e primo Commentariorum libro; quibus tamen nondum ultimam manum imposuerat. Nonnulla etiam sunt hīc et illīc omissa, ut reperi diligenter illa conferendo cum autographo.
Tractatus de Doctrinia Hildebrandina.
Confessio Fidei, ex Chrysostomo collecta.
Disputationes duae: prima de Transubstantiatione; secunda, de Sacrificio, Christianae Ecclesiae.
De Vita et Obitu Arnaldi Casauboni brevis narratio, opposita mendaciis nebulonis Fesuitae, Andraeae Eudaemon Foannis, Graeculi Cretensis, Parricidarum patroni.
Vestigia Linguae Hebraicae in Graeca, sive accuratissimam Graecarum vocum ab Hebraica lingua derivatarum collectionem et examinationem, an aliquando promiserit, incertum mihi: fuisse tamen editurus ex eo videtur, quod reliquit ejus operis.
Haec omnia et alia quoque, mors ejus immatura, et acerba utcumque in aetate provecta nobis invidit. Utinam saltem eorum, quae reliquit, pars magna non omnino perierit, et in illorum manus venerit, qui aut prement maligne, aut in proprios usus abutentur, atque depravabunt. Ego omnia quae habeo, curae diligentiaeque optimae et venerandae Matris accepta fero, quae semper cavit sedulo, ne de iis parum sollicita videretur, quae ad mariti memoriam famamque pertinerent. Mariti, cum quo concordiae, mutuaeque charitaris raro exemplo tamdiu vixit, quem mortuum nondum pia uxor eluxit, et, quantum Christiana pietas patitur, nunquam desiderare desinet. Habeo quoque, ne quid omittam, multas Patris Epistolas, inter illas Graecas quasdam et Hebraicas; quas omnes ut ille non scripsit edendi animo, ita nulla me religio prohibet eas edere, quotiescunque res tulerit, aut occasio aliqua postulaverit. De Ephemeridibus etiam, quia earum non semel ante mentionem fecimus, sunt pauca dicenda. Quod illae genus scripti, nomen ipsum indicio est. Quod egerat, quod legerat toto die, paucis verbis in illas plerunque referebat, et acti temporis rationem a seipso exigebat: quaedam quoque prolixiora ex variis occasionibus, quae meminisse juvaret, inserebat. Ego nihil ex iis protuli, quae non cuivis sim paratus ostendere, ut alia quoque multa ad illud propositum facientia, quae studio brevitatis omisi. Coepit eas scribere anno aetatis trigesimo nono. Caecerum ea in illis pietas, is veri zeli fervor elucet, quem ego non
Jamque habes, amice Lector, quibus ego parentare memoriae
Dehinc ut quiescant porro, moneo, et desinant
Maledicere:
aut si maledicta continere nequeant, saltem ut iis vivos et responsuros petant, cum larvis luctari desinant, suam defunctis pacem, requiemque, divinis et humanis omnibus legibus sancitam, non invideant.
ACceptum fero Majestati Tuae, Rex serenissme, hoc, quicquid est, quod in defensionem Patris paucis diebus expedivi. Nam postquam Majestatem Tuam Casauboni injuriā graviter commotam, et in Impostores authoritate Tuā animadversum esse intellexi, puduit me filium ad Vindictam Patris nihil conferre et officio tam pio, quantum in me facultatis erat, non impendere. Sed non tam hominis, quam Veritatis ipsius hīc res agitur; quam ab inconsiderati zeli Scriptore, quamvis in bona caussa, pessime acceptam valde indignatus es. AEquiores erunt Tibi posthac Adversarii, si eorum mendacia detesteris, quibus ad partes suas tuendas uti solent, quum mendaciis ipsos oppugnari nolueris ab iis, qui bonarum partium defensionem suscepisse videbantur. Fruantur illi suo sensu, quibus omnia placent, quae patrocinium promittunt ejus Religionis, quam ipsi profitentur: at dignum erat eo Principe, in quo cum purioris Religionis zelo summa certat eruditio, specioso titulo tectas falsitates deprehendere, et deprehensas abominari. Felicem caussam nostram, Te Vindice! Quis enim dubitet, eam esse veram doctrinam, pro qua pugnare non licet, nisi Veritatis armis? Offero igiturTibi, Rex sere nissime, haec a me scripta pro Veritate, non ideo tantum, quia jam Tua fuerunt, priusquam publici juris essent facta; sed ideo potissimum, ut authoritatem tum acerrimi judicii Tui, tum supremae potestatis Impostoribus opponam, qui ausi sunt librum pseudepigraphum illustrissmi, et pientissimi Principis patrocinio commendare. Deus Te, Rex maxime, Regnis hisce Tuis, et Ecclesiae suae, omni felicitatis genere florentem longum servet incolumem.
Serenissimae Tuae Majestatis
Servus, et Subditus humillimus
MERICUS CASAUBONUS.
QUantis, et quam variis injuriis sint obnoxia defunctorum non obscura nomina, utinam aliunde potius discere me contigisset, quam ex exemplo domestico! Probe mihi videbar officio defunctus, qui variis eorum calumniis responderam, qui, militantes sub adversis vexillis, famam Patris hostiliter appetiverant. Sed hi, quia inimicos professi, quia in caussa ipsa palam contrarii, minus periculosi, minusque timendi videbantur. Nunc mihi cum iis hominibus res est, qui nihil minus quam malevolentiam praeferentes, aut odium, ad contumeliam Patris, ipso. Patris nomine sunt abusi. Verum, quo minor est injuriae suspicio, tanto gravior injuria, (si sit aliqua) tantoque capitalior existimanda est.
Editus est liber paucis abhinc septimanis sub Isaaci Casauboni nomine. Argumentum si spectes, non alienum dicas a caeteris ejus tum scriptis editis, tum susceptis operibus, ut postea videbimus. Si locum, quis expectet, ut Londino quicquam prodeat in opprobrium Casauboni, ubi quamdiu fuit, Regi maximo, et praecipuis Regni vixit charus, et jam desuncti memoria (liceat mihi dicere) apud bonos omnes pretiosa est? Qui vero libri editionem procuravit, sic in laudes Casauboni totus effunditur, ut non parum ad ejus gloriam suo praeconio conferre voluisse videri possit. Verum, si librum legas, ejusmodi facile deprehendas esse, qui sine summa ejus infamia, atque dedecore, Casauboni credi non possit; ut qui crassissimae ignorantiae, malignitatis, et insolentissimae in Religionis negotio Anglicanae non minus infensus, quam nomini Patris injurius.
Sed quo minus mireris, Lector, non nova res est, non sanae doctrinae libros ab errore liberis, et recte sentientibus adscribi. Jampridem usus est hac asturiā de colluvie Haereticorum pessimus quisque, ad insinuanda rudiorum animis pernitiosa dogmara, et simpliciores a recta via, magni nominis authoritate, seducendos. Inde est, quod tot libri pestiferam doctrinam complectentes, sanctis et orthodoxis Patribus jam olim attributi, hodieque sub eorum nomine non pauci circumferantur; multi, genuini illi quidem, primam si spectes originem; verum ita postea corrupti, et ab adulteris manibus inquinati, ut ipsis parentibus inficiandi sint merito. Cujus rei fidem fecerit vel unus Origenes, qui cum maximis Haeresiarchis jampridem accensitus sit, a non paucis tamen, recentioribus pariter et antiquis, pro orthodoxo acriter est defensus, multa, confirmantibus illis, ab Haereticis ipsi falso esse adscripta, librosque ejus, sinceros alioquin, et ab haeresi puros, passim incrustaros esse; ut de veteribus ejus Apologistis, Hieronymus, Vincentius Lirinensis, et alii memoriae prodiderunt.
Sed ne longum faciam, sive e prioribus saeculis, sive e praesenti tempore petantur hujus generis imporsturae exempla, ausim dicere, nunquam majori fraude, vel insigniori audaciā esse suppositum
Casaubono. Quo consilio id factum sit ab iis, qui authores tantae fraudis fuerunt, quidve eos praecipue ad tam indignum facinus impulerit, plura cogitannbus occurrunt. Intentatum hoc Ecclesiae telum a clandestino aliquo, et subdolo hoste, non immerito suspicetur aliquis. Fortasse aliquis privatum exercens odium, Patris existimationem laedere sic conatus est. Aut potius, nactus aliquis literarum rudis,
Quis interim conditionem horum temporum non deploret, cum homines, non tantum Casaubonus plane vel e vita, vel e scriptis non ignotus fuerit, qui lecto libro fraudem statim non agnoscat, et falsariorum scelus non execretur. Poteram igitur hoc labore supersedere, si liber in eorum tantum manus pervenisset, qui de rebus hisce judicare, verisque falsa dignoscere didicerunt. Verum quia liber linguā vernaculā editus, ab imperita turba cupide arreptus est, jamque teritur in vulgi manibus non sine laude, multorumque temeraria approbatione; ut et ignaros ab errore liberem, Patremque ab iniqua suspicione vindicem, paucis examinandum librum suscepi, ut sub veris eum coloribus, absterso fuco, omnibus spectandum proponam.
Ac de ipso quidem vero libri parente, quis ille sit, ater an albus; vivat, an secus; Gallus, an Anglus; plane nihil mihi constare, ac ne levissimā quidem rumoris aurā subaudisse me, serio profiteor: ne forte privatae alicujus simultatis, aut malevolentiae suspicioni sit locus, si dum Patrem justis armis defendo, in ignotum Scriptorem quibusdam videar inclementior. Ad religionem ejus quod attiner, non dubito multis facturum satis, si dicatur, eum non fuisse Pontificium; contra vero, illis partibus infensissimum: illis, inquam, hoc satisfacturum, fortasse et laudes Authoris expressurum, facile crediderim, qui eum continuo putant Orthodoxum, qui se Papistis profiteatur adversarium, et ex odio cujusque in dissentientes, integritatem fidei solent aestimare. Adeoque nunc vereri subit, ne quia librum contra Missae sacrificium, ut promittit titulus, neque ipse probo, neque Patris agnosco foetum, et Pater, et filius tanquam Quicunque, medii inter extrema, pacem sectantur, utrinque incommodantur, dum vel habentur contemptui, vel oppugnantur. E quorum numero cum nos simus, etc.
De Pontificiis jam non est dicendi locus. Cum eo hominum genere mihi res est, qui cum hoc unum studeant, ab adversariis quam longissime recedere, veri quoque limites imprudenti fugā praetergressi sunt. Hi sunt, qui fastu atque arrogantiā incredibili omnem Antiquitatemn contemnunt; qui veteres sanctosque Patres grandi supercilio despiciunt; omnia veteris Ecclesiae instituta abrogare, atque antiquare, diligenti operā studioque satagunt. Ipsi novas leges condendi, ritus prioribus saeculis inauditos instituendi, atque invehendi pro libitu, quasi Reipublicae Christianae constituendae perpetui Dictatores essent creati, jus sibi vindicant. Cumque nihil omnino velint Ecclesiae paci atque concordiae concedere, nullam publicae tranquillitatis habeant rationem; zelum tamen jactantes, et suae libidini praetexentes, aestimationi suae consulere conantur. Ex hoc numero illum fuisse, quisquis est Author hujus libri, quem Isaaco Casaubono Impostores adscripserunt, eumque non e gregariis infimum militem, sed primi ordinis antesignanum, nemo, puto, dubitaverit, qui librum percurrerit, atque ex infinitis locis rei fidem manifestam facientibus, ad nonnullos aliquanto sagacius adverterit. Adeo vix aliud hujus generis exstare scriptum putem, quod Authoris sui insolentiam, proterviam, pari temeritate junctam, clarius et evidentius arguat. Dicas eum toti Antiquitati bellum indicere, atque immani furore novitatis actum, omnia majorum instituta, priscasque consuetudines abolere voluisse. Et est quidem contra Pontificios liber inscriptus; sed rebus ipsis Ecclesiae Primitivae non minus adversus, et infensus, quam Pontisiciae. Cumque Ecclesia Anglicana, rescissis iis, quae malo exemplo sequioribus saeculis irrepserant, ritus multos veteris Ecclesiae, et instituta sanctissima retinuerit, hīc ilia quoque scilicet per Pontificiorum latus, tan quam per cuniculos, invaditur; tanto periculosius, quanto dolosius et occultius. Sit igitur hoc primum, quodque familiam ducat, argumentum, ad ostendendum Casaubonum libri istius Authorem non esse, nec esse potuisse. Quis enim unquam majori reverentiā canos Antiquitatis prosecutus est? Quis antiquos Patres, sine divini et
Si nulla superessent ejus monumenta, e quibus hic ejus animus colligi, atque demonstrari certo posset; at supersunt viri graves, et pii quam plurimi, quorum fidem testarer, quoties illum in hanc mentem atque sententiam loquentem, fuseque disserentem audiverint. Sed non opus est eo confugere, cum libri sint in promptu, qui confirmandae veritati sufficiant. Quamvis enim nulla illi obtigerit occasio, cur hoc argumentum Qui Ecclesiam habeas in tuis Regnis partim jam olim ita institutam, partim magnis tuis laboribus ita instauratam, ut ad florentis quondam Ecclesiae formam nulla hodie propius accedat, quam tua, inter vel excessu, vel defectu peccantes mediam viam secuta. Quā moderatione hoc primum assecuta est Ecclesia Anglicana, ut illi ipsi, qui suam ei felicitatem invident, saepe tamen ex aliarum comparatione illam cogantur laudare: deinde, etc. Quibus et ilia concinunt, quae scripsit ad Cardinalem Perronium, Regis quidem serenissimi nomine, ut caetera. Illius Epistolae,
Ephemeridi suae, unde quid de caeteris senserit ejusdem generis, facilis conjectura.
Diem sacrum non male posui, Dei beneficio. Sum enim invitatus hodie, ut interessem sacris, quae facta sunt ad consecrandos Episcopos duos Scotos, et Archiepiscopum Scotiae. Vidi illos ritus, et impositionem manuum, et preces in eam rem. O Deus, quanta fuit mea voluptas! Tu, Domine Jesu, serva hanc Ecclesiam, et Catharis, qui ista rident, da bonam mentem.
Pridie Non. Januar. (anno CIC IC CXI.) Gratias tibi, Domine, quod hodie ad Sacram Mensam sum admissus, et corporis Christi, sanguinisque factus sum particeps in Ecclesia Anglicana, cujus formulam heri diligenter meditatus admodum probavi, et ordinem agendi mire laudavi prae recepta apud alios consuetudine.
Sed non ex illis tantum, quae sunt Ecclesiae Anglicanae contraria, ad tuendum Casaubonum argumentum sumi potest, verum ex iis quoque, quae solos tangunt adversarios, et totius scriptionis genio, imposturam poterit quivis facili negotio deprehendere. Cui enim ignota est Casauboni inter agendum de rebus in Religione controversis summa moderatio, et aequanimitas? ut hanc illi quidam, quos praeposteri zeli
Ecquis erit igitur Casaubono tam iniquus, aut ab omni judicio tam derelictus, ut ab eo profecta putet, quae furiosi Sycophantae et impudentissimi calumniatoris ingenium sapiant? Casaubono, cujus aequitarem in Religionis negotio et
Etsi verecundiae meae non sir de Patris eruditione contendere, licebit tamen, opinor, salvo pudore dicere, eum non plane stipitem fuisse, et omnis literaturae melioris expertem. Quod si mihi concedatur, non est quod verear, ne caussam meam difficulter obtineam
Sed puto jam Lectorem expectare, ut earum rerum, quas Authori hujus libri hactenus objecimus, exempla aliquot ex ipso libro ad majorem fidem proferamus. Superest igitur, ut librum breviter percurramus, et loca, non refutandi animo, sed indicandi caussā proponamus.
Primā libri parte Veteri Testamento vel contigerunt, vel instituta sunt a Deo, mysticam aliquam, typicamve significationem habentia, ea pleraque recenset omnia, et enumerat, ut arbores vitae, et mortis; scientiae boni et mali; arcum in nubibus; panes azymos; nubem, quae Israelitis luce praeibat; flammam, quae nocte; Maris Rubri divisionem; coelestem Mannam; aquam ex rupe; Oblationum diversa genera; Templum Hierosolymitanum; Sacerdotum vestes; aquam lustralem, etc. atque haec omnia, vera et propria Veteris Testamenti Sacramenta fuisse, non minus atque Circumcisionem, et Pascha, non uno locodocet: quorum ad instar sint instituta duo illa Novi Testamenti Sacramenta, Baptismus, et Eucharistia. Quam lata sit Sacramenti acceptio, non ignoro. Sed neque haec omnia promiscue sunt a Veteribus unquam (quod sciam) in Sacramentorum numerum relata: et dum hujus Authoris verba et orationem diligentius expendo, hunc illius scopum fuisse certissimā illatione deprehendo, ut dum quaevis signa sacra, vera fuisse Sacramenta disserit, vera Novi Testamenti Sacramenta, mera tantum esse signa persuadeat. Neque sane aliud colligas ex iis, quae passim de sancto Eucharistiae Sacramento dicit.
Quamvis enim nonnunquam longe aliter sentire videatur, verbis his utens, vere ac realiter, non tamen aliter ea tribuit Eucharistiae Symbolis, quam omnibus illis Veteris Testamenti sacris signis sive Sacramentis; neque realiter exhibendi, sed significandi tantum, ut pag. 36. vel realiter significandi, ut pag. 81. vim in illis agnoscit. Quā nitens ratione, scilicet nihil ampluis esse in Eucharistia, quam fuerit in illis signis, Transubstantiationis commentum, stolidissimum alioquin et insulsissimum, nervose putat se refellere, quia nullam fuisse probat Augustini verbis, et vere respondere: Prima Sacramenta cum suo adventu Christus implevisset, ablata sunt, et alia sunt instituta; virtute majora, utilitate meliora; actu faciliora, numero pauciora. Ut igitur paucis absolvam: Haec ejus doctrinae summa videtur esse, Realiter nos, credendo, Corporis et Sanguinis Christi fieri participes, atque cum ipso conjungi: hujus autem nostrae cum Christo conjunctionis, et Communionis signa seu Symbola esse in Eucharistia; quae nos non tantum signa, sed instrumenta ipsa, mediaque, per quae Christo conjungimur, esse credimus. Haec doctrina veteris Ecclesiae; haec Ecclesiae Anglicanae doctrina; haec Casauboni denique fides fuit: quem vide in Exercitationibus
Capite tertio Hacanis peccatum; filiorum Eliae impietatem; Uzzae temeritatem, et alia id genus, quibus et Jephtae votum, et Gideonis amiculum pro Sacramentorum corruptelis annumerantur. Huc etiam refertur ab eo Reg. 17: 17. Israelitas filios et filias per ignem transmsisse, quem hic noster, purgatorium ignem vocat, atque hinc hodiernam Alcoranistarum, et Mahumedanorum de Purgatorio opinionem derivatam esse pronunciat. Per Alcoranistas autem, Pontificios intelligit. Nam sic eos alibi Durandi, Titelmanni, etc. Alcoranos appellare solet. Capite septimo Casauboni certe nulli extant, nulli unquam extiterunt Ecclesiastici, Commentarii. Sed valde vereor ne gemini sint isti Commentarii alteris illis Elasopolitani Commentariis, unde profitetur Author hujus libri in Praefatione ad Lectorem, omnia se habuisse, e quibus hoc quicquid est operis concinnavit nobis, et adornavit; quos, puto, nemo unquam vidit, aut visurus est. Ita saltem ignoti, atque inauditi sunt, ut Elasopolitani nomen omnium doctorum auribus, quos percunctari mihi licuit, peregrinum ac plane monstrosum acciderit.
Eodem capite inter superstitiosos Baptismi ritus jam olim admissos, abominabiles, ut erant in usu Primitivae Ecclesiae tempore, insectari. Nunquam sane sancti Patres, Cyrillus, Basilius, Ambrosius, Augustinus, et alii, non paullo meliores, ni fallor, pietatis magistri, quam nuperi zelotae, eos admisissent, aut jam receptos approbassent, si ad adulterandum verum Baptismi usum, primamque institutionem, quod hīc Author asserit, primum fuissent excogitati. Casaubonus autem nunquam sic de ritibus hisce pronuntiasset contra Veterum consuetudinem, qui quantum Patribus deferret, majoris in momenti rebus ostendit. Sed hīc praetereundum non est stuporis hujus male feriati Scriptoris, simul et malignitatis exemplum cum primis infigne: Quare, (inquit) ō Missalistae, olea vestra in sacrum Baptismi Sacramentum intrusistis, Marci et Marcosii haeresin imitati, qui baptizandos prius ungi praeceperunt: in margine nos adire jubet ad Epiphanium. Epiphanius. Marcus quidam, a quo Marcosii dicti sunt. Jam quis prodigiosam hanc hominis hallucinationem non admiretur, qui ex denominativo proprium nomen fecit, haud secus, ac si quis diceret, Arrium et Arrianum fuise infames Haereticos. Quid autem Marcosiorum deliria ad Orthodoxorum Veterum consuetudinem? cum Marcosii oleum, non ut indifferentem Baptismi caeremoniam adhiberent; sed ita in ipsa unctione Sacramenti vim ponerent, ut essent ex iis, qui sacris suis initiandos, oleo more suo delibutos, non omnino baptizarent. Epiphanius: Ad aquam ducere quidam eorum dicunt esse supervacaneum. Paucis interjectis, petulanter invehitur Tertullianus de Veland. Virgin. Non permittitur mulieri in Ecclesia loqui; sed nec docere, nec tingere, etc. In extremae necessitatis casu Laicis id licuisse, idem Tertullianus author est. Unde Ecclesia Anglicana, Laicorum et mulierum Baptismum, etsi non probat, irritum tamen esse, et nullo loco habendum, cum urget necessitas, non credit. Impius autem et scelestus est hic P seudo-Casaubonus, qui audet objectā societate ac imitatione Montanistarum, Marcionistarum, Cataphrygianorum, et similis vaesaniae Haereticorum, qui mulierculis, iisque scortis suis omnia licere voluerunt, integritatem veteris Ecclesiae Catholicae maculare.
Octavo demum capite, quasi pertaesus nimiae verecundiae, Nam quum, inquit, jam Apostolorum temporibus errores invaluerint, nemo deinceps miretur Apostolorum successores usum ritusque Sacramentorum corrupisse. Quasi eadem res esset infinitas etiam corruptiones ab ipsis Ecclesiae primordiis irrepsisse, non gravate concedimus: at non illae sunt (quod ipse vult) ab Ecclesia Catholica receptae, non a sanis ejus membris, sanctisque Praesulibus approbatae. Profitetur Ecclesia Anglicana, se primorum quatuor saeculorum doctrinae assentiri, ae firmiter adhaerere: quod Patres illorum temporum de communi consensu tradiderunt, et docuerunt, probat atque amplectitur: quod illi non docuerunt, populo proponi vetat, ut credi necessarium: quod patet ex aureo illo Canone (ut Casaubonus appellare solitus) anni 1571. cui omnes Regni Episcopi
Nihil unquam docere pro concione, quod a populo religiose teneri et credi velint, nisi quod consentaneum sit doctrinae Veteris et Novi Testamenti; quodque ex illa ipsa doctrina Catholici Patres, et veteres Episcopi collegerint.
Verum, quaeso, quae sunt hae tantae veteris Ecclesiae corruptelae, propter quas hoc Antiquitatis flagellum tantos tumultus excitavit? Statim, inquit, post Apostolorum tempora, de certo tempore, quo celebrandum esset Eucharistiae Sacramentum, coeperunt inter se contendere: tunc festos dies instituere, et solemnia jejunia indicere. Constituta celebrandae Eucharistiae tempora a Primitiva Ecclesia, aut ex ea re contentiones inter Episcopos exortas esse, nullo idoneo teste probari posse, sed vani hominis esse commentum reor. Nam in tanta primae illius aetatis innocentia non modo quemvis diem, sed omnem quoque diem sacrae huic functioni fuisse proprium, et quotidianam, ut plurimum, fuisse Eucharistiae perceptionem, testes sunt antiqui Patres, et alii Scriptores. Longo post tempore, defervescente pietate, contemptui tantae gratiae legibus occurrere necessarium fuit. Tunc designata tempora, quae vel maxime aversos obligarent. Sed hic asinus, inter eos agens fortasse, quibus semel in anno communicasse satis est, quod de Paschali solennitate legerat, de cujus tempore diu variatum est, quasi proprius ille, et unicus Eucharistiae celebrandae dies fuisset, ad Sacramenti percipiendi tempus ineptissime transtulit. Atqui (pergit ille) de statis jejuniis, aut diebus festis nihil nobis Apostoli scripto reliquerunt. At non ita Casaubonus in re, quae de fide non esset, argumentaturus erat; qui S. Augustini regulam saepe laudavit: Quod universa tenet Ecclesia, nec Conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi Apostolicā authoritate traditum rectissime creditur. Et de magnae Hebdomadis ante Pascha observatione non veritus est scribere in Exercitationibus Ego sanctissimam illam consuetudinem jam inde ab Apostolorum temporibus initia habuisse, aut non multo post, facile crediderim.
Eodem capite Alexandrum, primum ejus nominis Papam, a Petro quintum (ut testatur Eusebius Historiae Ecclesiasticae lib. 4. cap. 1.) et martyrio coronatum, ut alii scribunt; eum, inquam, Alexandrum dicit, ut Christi leges refigeret, primum in Eucharistia vinum aquā miscuisse. Ad hanc consuetudinem quod attinet, quae praxis veteris Ecclesiae fuerit, quid ea de re Cyprianus et Augustinus dicant, gnaris Antiquitatis ignotum non est. Porro autem scribit ex hac consuetudine abusum etiam (sic enim vocat) illorum manasse, qui imbutum in tenerorum infantium sanguine panem comedentes, Eucharistiae sacra peragebant. O detestandam hominis impietatem, qui universae tunc Ecclesiae consuetudini nefariorum hominum, nomine quidem apud imperitum vulgus, sed re ipsā nihil minus quam Christianorum, horrendum scelus adjungat, et sceleris caussam innoxiis adscribat! Sic olim Gentiles, quicquid flagitii pessimi mortalium, sed vulgo Christiani crediti admittebant, veris Christianis imputabant; ut toties questi sunt aevi illius Scriptores. Adeo autem verum est, hoc impiorum hominum infanticidium ab ista Ecclesiae consuetudine fluxisse, ut ejus originem a Simone Mago non pauci repetant, qui Alexandro, quem primum aquam vino addidisse Scriptor hic memorat, toto saeculo prior fuit. Ejusdem quoque Alexandri, Judaicas caeremonias in Ecclesiam quasi poistiminio revocantis, inventum esse asserit, usum panis azymi in Eucharistia: ut mirum sit, hominem Genevense tribunal non reformidasse, apud quos obtinet adhuc vetus illa consuetudo.
Capite nono, ut aditum sibi ad sequentia faciat Blondo, Alexandro, et similibus hausit; quos ille Authores de rebus antiquis, tanquam testes omni exceptione majores passim citat; in hoc uno laudandus, quod per quos profecerit, ingenue profitetur. At Casaubono haec agendi ratio quam bene conveniat, a nuperis, inquam, Scriptoribus totum pendźre, neglectā meliorum lectione, dicant harum rerum judices idonei.
Omnino autem requirebat ipsius institutum, ut Romanorum ritus sacros, et caeremonias exponeret, e quibus quaecunque fiunt in Missa, deducere, atque Paganismi convincere suscipit. Quod propositum quam sit laudandum, viros probos, ac moderatos fero judices. Nam alioquin hunc non primum, aut saltem non unicum hoc attentasse, non me latet; qui sciam repertos
Casaubonum vero ab hoc animo vehementer abhorruisse mihi constat, qui nec tam fuit ineptus, ut hoc ipse crederet; nec tam malignus, ut credi vellet ab aliis. Quae non eo dicuntur a me, quasi multas ac detestandas Papismi superstitiones excusare vellem; minime vero. Sed aliud est, errores et corruptelas ad suam originem bonā fide revocare, quod multi praestantissimi viri feliciter aggressi sunt; aliud ad invidiam conflandam omnia putidissime detorquere, et amarulenter exaggerare; quod omnium, qui in hoc opere desudārunt, Scriptor hujus libri facit impudentissime. Cum autem non pauca Ecclesia Anglicana in sua Liturgia ex Missa retinuerit, non potest illa tota Paganismi insimulari, sine summa hujus Ecclesiae injuria. Sed in plurimis hoc scriptum Ecclesiae Anglicanae adversari jam monuimus, et res ipsa clamat. Quaedam breviter indicabimus.
Capite octavo, Observatio Quadragesimae inter instituta Christi praecepto contraria numeratur. Pater, Reverende Pater, etc. ut e Gentilium consuetudine derivatae traducuntur. superpelliceum vocant) in obeundis sacris, derivat ab Idololatris Egyptiis; et Numae Pompilii (quem magnum solet appellare) agitatos fuisse pronunciat. Numā Mago primum affirmat introductum.
Has et ejusmodi alias portentosas falsitates audet non tantum affirmare, sed dum rationibus quoque confirmare studet, tantam prodit ignorantiam, ut quid in eo primum mireris, audaciam, an ignorantiam, incertus haereas. Ut exempli caussa, illud ultimum de dispensationibus In haec, inquit, beneficia jus sibi Pontifex Maximus arrogaverat dispensandi quibus vellet de pluribus simul obtinendis; sicut a Livio narratur de Fabio Maximo, qui per dispensationem duo beneficia retinendi jus adeptus est, cum Pontifex Maximus est creatus; ducentis amplius annis ante natum Christum. Haec more saeculi nostri ab homine pagano dicta quis non miretur? At in Livio nihil horum est. Nam de dispensatione ne verbum quidem. Fabius ille Maximus, de quo Livius hoc in loco, Pontifex nunquam fuit, sed juvenis obiit. Duo sacerdotia toto genere discrepantia Fabius Maximus Pater dicitur habuisse; non ejusdem sacerdotii duas Provincias, sive Praefecturas. Augur idem fuit, scilicet, et Pontifex. Ut omittam quod Plutarchus scribit, Auguris titulum non Magistratūs, vel dignitatis; sed artis et scientiae appellationem fuisse. Verba Livii sunt: Eodem anno Quin. Fabius moritur, etc. Augur in ejus locum inauguratus est Quin. Fabius Max. filius; in ejusdem locum Pontifex (nam duo sacerdotia habuit) Sergius Sulpitius Galba. Sed hoc leve est prae iis, quae peccat in caeteris; quorum ut gustum aliquem demus, quomodo Missam a Numa Pompilio derivet, audiamus.
Ad ipsum Missae nomen quod attinet, non probat Danielis maozim. Multo probabilius derivari posse putat ex Hebraeo Messa; quae vox reperitur, inquit, 4. Regum, cap. II. et conculcationem significat. Reperitur sane XI. cap. vers. 6. vox massah, quam LXXII. Interpretes pro proprio nomine acceperunt, et interpretati sunt Mese, notatā tamen in margine diversā vastationis vel irruptionis interpretatione; unde hic asinus desumsit. At si in irruptionis significatione, vel conculcationis, ut iste loquitur, vox est accipienda, radix erit non masah, sed nasah; neque irruptionem, sed ab irruptione, praepositione, Hebraeorum
Massah significabit. Pari insaniā Missel a Misseol derivat, quod non infernum, sed ex inferno significat. Has autem Missae etymologias, probandas alioquin, non admittendas tamen ideo dicit, quia Numa Pompilius author Missae, linguae Hebraicae imperitus fuerit: Latinum igitur esse vocabulum, et a Numa confictum, qui nimirum primus instituit, ut post peracta sacra populo clamaretur Ite, Missa est. Non putas, Lector, frontem homini, immo conscientiam periisse, qui talia scribere sustinuerit? Saltem unum aliquem Scriptorem e veteribus Paganis produxisset, qui Missae vocabulum pro substantivo nomine, et in sacris usitato usurpasset. Non minus eum depuduisse dicas, dum, ut Turcas Missam magnae venerationi habere probet, voces Arabicas, Mecca, nomen oppidi; Mesulmanos, id est, pacificos, vel fideles et orthodoxos; Mesgid, quasi dicas, adorationis locum, id est, templum; corruptas in Messa, Messelman, Messites, omnes a Missae vocabulo deductas esse tradit. Ejusdem notae est, quod appellationem Papae dicit Veteres ab Idololatris esse mutuatos, qui Jovem Papam nuncupare consueverant. Mirum nisi et Sanctos, Cyprianum et Augustinum, pro idolis habuerit; quos, hunc ab Hieronymo, illum a Clero Romano Papas esse nuncupatos reperimus. Sequenti paginā Curiones a tonsura, appellatos esse nos docet, quos hactenus a Curiis, quae singulae singulos Curiones habebant, dictos esse sumus arbitrati. Ibidem quoque Sacerdotibus Dionysius Halicarnassaeus, flamines interpretatur, et a pileorum forma, vel coronis ipsis, quas gestabant, ita vocatos esse testatur. Vestem candidam, quā Romani in sacris utebantur, Albam Alexandro ab Alexandro audet adscribere, cujus in libro tale nihil extat. De eadem quoque Alba Philonem Judaeum. Nam post productas Titelmanni, et Gabrielis Biel de Alba mysticas interpretationes, ait, Philonem in libro de Somniis subtiliter comminisci, Albam significare firmitatem splendidissimi Numinis, quod vocat Ens Philo super illa verba, Gen. 31: 12. Leva oculos, et vide hircos, arietesque salientes super oves et capras, albos, varios, interspersos cinericii coloris maculis, (quemadmodum verterunt LXXII. Seniores) more suo vario, et cinericii coloris, jam egit, Jam tertiam perfectissimamque, quae Alba nominatur, explanabimus. Quam de veste linea, e bysso purissima confecta, a summo Sacerdote indui solita, allegorice interpretatur.
Haec quoniam Albae Pontificiae non male convenire videbantur, priora illa verba Interpretis, quae Alba nominatur, tanquam de veste dicta a Philone, homo vaecors accepit. Sed ne mireris Philonem de veste Pontificia locutum esse, eidem Missalistas quoque notos fuisse mox audies. Postquam. His, inquit, addit Philo Judaeus Mytram ad indicandum Missalistarum regium diadema. In loco citato Philo agit de Mytra summi Sacerdotis apud Judaeos. Huic igitur homini, Sacerdotes Judaeorum, et Missalistae, iidem sunt; at alibi semper cum Missalistas cum Paganorum Sacerdotibus confundat, et utrosque ab eadem deducat origine, sequetur necessario ex ejus sententia, inter Paganorum et Judaeorum Sacerdotes a Deo institutos nullum fuisse discrimen.
Labarum Antenore Trojano repetit.
Pudet me ineptiarum, quarum ipsum Authorem non puduit; qui etsi fuerit indoctissimus, quod Sole meridiano clarius est, nunquam tamen eo insolentissimae insaniae devenisset, nisi ita animatus ad scribendum accessisset, ut veritatem non sibi quaerendam putaret; sed adversarios undique, veris an falsis criminationibus, opprimendos. Nam cujus unquam venisset in mentem dicere, Missam esse a Numa Pompilio septingentos annos ante Christum natum celebratam? quod hic Author singulis fere paginis ingerit. Unde ubi
Numa constitutis loquitur, vocat eos Presbyteros Missae, et capite decimotertio Blondi de ritu Paganorum in sacris proferens, quod Blondus de Gentilibus dicit, Diis Superis sacra facturi; hic vertit, qui Missam erant celebraturi. Capite xv. Numa Pompilio didicisse peccata sua ante Missae solemnia confiteri: nam et idololatris in more positum fuisse, ut rem divinam facturi, se reos inprimis agnoscerent, vultumque submitterent. In hac consuetudine, quam alioquin nemo sanus improbaverit, si quid admittatur a Pontificiis reprehensione dignum, non is ego, qui excusare velim. Sed si id solum crimen est, quod Ethnici non dissimile quid usurpārint, quid erit vel in purissima et incorruptissima religione tutum a reprehensione? Nam praeterea, solitos quoque Sacerdotes sub veteri Lege, primas pro suis peccatis victimas offerre, non ignoramus: quod puto nemo dicturus est, ab idololatris Israelitas accepisse. Quod si huic Authori negaveris, esse continuo rejicienda, quaecunque nobis sunt cum Gentibus in religione communia, corruit illico tota moles hujus libri, et in terram praeceps datur. Hoc enim est unicum fundamentum, quo tot insulsae disputationes, tot ineptae, et iniquae criminationes innituntur. Patrum super hac re quae fuerit sententia, multis eorum testimoniis ostendi posset: Quoniam idola colebamus, nunc Deum colere non debemus, ne simili eum videamur cum Idolis honore venerari, exclamat Hieronymus contra Vigilantium. Augustinus etiam contra Faustum Man. Sicut, inquit, non ideo contemnenda vel detestanda virginitas Sanctimonalium, quia et Vestales Virgines fuerunt, etc. In eandem sententiam Tertullianus de Praescriptionibus adversus Haereticos prolixe demonstrat, Gentiles habuisse quaedam ritibus nostris in praecipuis Religionis nostrae mysteriis affinia. Tantum vero abest, ut omnia Paganorum instituta veteres Christiani repudiaverint, ut etiam sese ad illorum consuetudines, quantum per pietatem licebat, prudenti
Nam qui alias semper tanta cum acerbitate condemnat quaecunque apud Pontificios cum Paganorum ritibus ullo modoconventre videntur, non aliam ob caussam, nisi quod cum illis conveniant; scribit tamen Novi Testamenti Sacramenta, Symbola delegisse, quae tam Judaeis, quam Gentibus in sacris erant usitata, ut eo facilius ritus jam prope sibi familiares nationes omnes admitterent. De Gentibus, an ad eorum caeremonias Christus respexerit, non temere pronuntiaverim. Eum certe ad Judaeos ita sese accommodasse, ut nihil, non jam vulgare apud ipsos, et uisitatum, quantum ad ritus ipsos attinet, institueret, viri docti certissimis e Thalmude testimoniis, et aliis Hebraeorum scriptis adstruxerunt. An igitur qui Christi exemplum in rebus adiaphoris, et illaesa pietate secuti sunt, impii, prophani judicandi sunt? annon illi potius impii, prophanique, qui ut adversarios liberius irrideant, sacro Dei Verbo non parcunt, ab horrendis blasphemiis non abstinent? Quod quam egregie fecerit hic Alastor, unico exemplo indicasse sufficiet.
David his verbis exultat, Introibo ad altare Dei, ad Deum, qui laetificat juventutem meam. De his verbis sic ludit Magus in ejusmodi agitationibus, conversionibus, et inclinationibus sacrificuli multum sanctitatis inesse credidit: unde factum videtur, ut haec faceta cantiuncula in Introductione Missae poneretur: Introibo (inquit ille) ad altare Domini, qui laetificat juventutem meam. Non merito laetetur, cum positam mensam videt, et stratam; cum paratas epulas, Organorum et aliorum musicorum Instrumentorum concentum, suffitus, et odores, calicem vino plenum, collectam paratam, et pecuniarias oblationes jamjam crumenam ipsius impleturas? Nonne haec omnia Sacerdotis exhilarare juventutem sunt idonea, cum scandit altare ad saltandum et convertendum se secundum praescriptam a Numa Mago formulam? De quadam urbe queribundus olim dicebat pius Pater Quae studet in divinis rebus ludere, ut in qualibet alia re; citiusque aliquid honestum irrideat, quam quod ridiculum sine risu praetereat. Hoc est hodie multorum
Hīc eram desiturus, nisi religio esset injuriam atrocissimam sacris Imperatoribus, et antiquis Episcopis Romanis factam, silentio praeterire. Ait enim furiosus iste Romanos Episcopos, qui se dici Christianos, et haberi volebant, per annos a nato Christo trecentos aut quadringentos aliud nihil egisse, aut laborasse, quam ut usum Sacramentorum depravarent; Judaeorum caeremonias, et infandas Paganorum Idololatrias revocarent. Et de Gregorio nominatim scribit eum Magiae Pythagoricae callentissimum, et in Numae successoris, Hostilii legibus versatissimum, novis et magicis additamentis Missam locupletasse. Quo vultu credibile est, quibus oculis beatas animas, Casaubono vero quanta fiat injuria, cui hominis fanatici detestanda deliria tribuantur, etsi paucos ignorare sperem, tamen abs re non erit, in imperitorum gratiam, ipsius verbis exponere. Sic igitur ille in Exercitationibus: Nemo peritus rerum Ecclesiae ignorat operā Romanorum Pontificum per multa saecula Deum esse usum in conservanda sarta tecta rectae fidei doctrina, etc. Ibidem, Ventum est ad Leonem Magnum, de quo Pontifice quam honorifice sentiamus, ipsi jam ostendimus. Non enim ignoramus, quantus hic fuerit syncerae fidei defensor, et pro recta fide quantos labores sustinuerit, quam Ecclesiae Dei utiles, etc. Et in alio loco Gregorio: Fuit Gregorius non solum cognomine, sed rebus ipsis Magnus et Sanctus, ac vere sui saeculi, prope jam ferrei, Phoenix. Nos quidem ita censemus, et cur ita censeamus, caussas parati sumus reddere, etc. Multo plura, sine dubio, possent afferri in eandem sententiam, si quis libros ejus diligenter evolveret. Sed haec, quae nunc occurrebant, Lectori satisfactura non dubito.
Jam de Romanis Imperatoribus superest ut agamus, quos omnes Christianae Religioni semper infestissimos, et avitae superstitionis tenacissimos fuisse confidenter asserit. Nam cap. 10. diserte, ac totidem verbis affirmat, per spatium quadringentorum annorum Romanos Imperatores, et Senatores Legi Christi semper adversos et inimicos fuisse. Paginā vero sequenti, Spatio septingentorumt aut circiter annorum post Incarnationem Domini, nullum Romae fuisse Imperatorem, Regem vel Principem, qui Legem Christi vellet amplecti. Erunt (inquit fortasse, qui Philippum quendam nobis objicient, quem jactant nonnulli ad fidem Baptismi conversum fuisse, cujus adeo flagitiosa fuit vita, ut illum praecipuae authoritatis Historici, Christiani nomine indignum judicaverint. Addent et Constantinum Magnum, qui Nicaenam Synodum convocavit: sed ejus sedes in Graecia fuit, ubi Orientis Imperium; neque is ad Baptismum unquam potuit adduci, ut Christi sanguine regeneraretur, priusquam annum vitae quintum et septuagesimum, jam morti proximus, ageret; quo tempore ab Eusebio, Arriano Episcopo Nicomediae, baptizatus est. Quare non est, quod Sylvester Episcopus de conversione hujus Imperatoris ad fidem glorietur.
Deus bone! quaenam haec est mentiendi prodigiosa licentia! qui fontes, quae maria dirissimum hoc impurissimi Calumniatoris virus eluant? Non ergo Constantinus, non Jovinianus, non Valentiniani, Gratianus, non ille tot rebus gestis, tot Christianorum praecomis Magnus Theodosius, non ille Christianus? Nam quod Constantinum Christianum fuisse negat, quia Baptismum distulerit, satis constat id pientissimum Imperatorem fecisse more tum recepto. Plures enim illius aevi, qui Christo bonā fide nomen dederant, Baptismi tempus diu protraxisse reperimus. Cum enim omnes prioris vitae maculas sacro hoc Lavacro expiari crederent, tunc maxime opportunum ejus tempus censebant, (ut Eusebius author est de Vita Constantini, lib. 4. cap. 61.) cum vita ad extremum vergeret, ut hoc pacto quam purgatissima conscientia vicinae morti traderetur. Cui tamen consuetudini, ut periculosi nimis eventūs et aleae, Graeci et Latini Patres, qui per ea tempora floruerunt, strenue sese opposuerunt. Sed Constantino peculiaris quoque ratio fuit; quod in Jordane (sicut ipse apud Eusebium profitetur) si Deus vitam illi prorogasset, baptizari decrevisset.
Quod si ideo a Christiana fide abhorruisse credendus est, quia sero baptizatus; quid de Valentiniano dicemus, quem longius Baptismum differentem improvisa mors occupavit? Quem tamen Beatus Ambrosius post mortem coelo receptum indubitanter credidit; ne
Ambrosius de Obitu Valentiniani: Sed audio vos dolere, quod non acceperit Sacramentum Baptismatis. Dicite mihi, quid aliud in nobis est, nisi voluntas? nisi petitio? Atqui etiam dudum hoc voti habuit, ut cum in Italiam venisset, initiaretur, et proxime baptizari se a me velle significavit; et ideo prae caeteris caussis me accersendum putavit. Non habet ergo gratiam, quam desideravit? Non habet, quam poposcit? Certe quia poposcit, accepit. Et mox: Qui habuit spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam? Aut si quia solemniter non sunt celebrata mysteria, hoc movet; ergo neque Martyres, si Catechumeni fuerint, coronentur. Non enim coronatur, si non initiatur. Quod si suo abluuntur sanguine, et hunc sua pietas abluit et voluntas.
Constantinum autem ab Arriano Episcopo baptizatum, quamvis habeat haec sententia Hieronymum suffragantem, habet tamen et contraria suos assertores. Theodosii Magni tempora, qui proxime secuti sunt Imperatores, sive Romani, sive Barbari, etsi plerique Arrianā haeresi fuerunt infecti, Christiani tamen fuerunt illi; et, quod huc maxime facit, a Paganismi suspicione procul omnes abfuerunt.
Ad Symmachi Relationem quod attinet (quam infrunitus hic zelota Responsionem falso vocat, ne supplicasse pro sua religione fateatur, quos authoritate et numero primas habuisse contendit) diligentius animadvertenda res est, cum in ea causae suae praesidium ponat, ut evincat Romanum Senatum, et Senatores, sic enim loquitur, ad fidem Christianam nullos unquam adduci potuisse. Sic autem se res habet. Symmachum legarunt Ethnici ad Valentinianum pro ara Victoriae restituenda, etc. nec impetrarunt. Ergo saltem Imperator Christianus. Sed qui hoc petierunt? Absit, inquit Ambrosius in libello primo contra Symmachi Relationem, ut hoc Senatus petiisse dicatur: pauci Gentiles communi utuntur nomine. Nam et ante biennium ferme, cum hoc petere tentarent, misit ad me S. Damasus, Romanae Ecclesiae Sacerdos, judicio Dei electus, libellum; quem Christiani Senatores dederunt, et quidem innumeri, expostulantes nihil se tale mandasse, non congruere Gentilium hujusmodi petitionibus vos praebere consensum. Questi etiam publice, privatimque se non conventuros ad Curiam, si tale aliquid decerneretur. Dignum est temporibus vestris, hoc est, Christianis temporibus, ut dignitas Christianis Senatoribus abrogetur, quo Gentilibus Senatoribus prophanae deferatur voluntatis effectus? Hunc libellum ego fratri Clementiae vestrae direxi. Unde constitit, non Senatum aliquid de superstitionis impensis mandasse Legatis, etc. Videat jam Lector cui potius fides habenda sit, sanctissimo Praesuli, rerum sui temporis oculato testi; an perfrictae frontis nebuloni, omnis Ecclesiasticae Antiquitatis imperitissimo.
Supremum nunc hoc restat, ut, quod initio promisimus, de suscepto a Patre similis argumenti libro paucis agamus: quod verbis ipsius expediemus. Casaubonus ad Lectorem in Exercitation. ad Baronium: Quaedam breviter attigi; quaedam paullo uberius tractavi, ut doctrinam de sacrosancta Eucharistia, de qua, dum vestigia Baronii premo, tres scripsi disputationes: unam de variis hujus Sacramenti apud Veteres appellationibus; alteram de Transubstantiatione; tertiam de genere sacrificii Christianorum: conatus primorum saeculorum doctrinam, non minus candide et , quam accurate exponere. Primam disputationem habes in Exercitationibus editis. De reliquis sic ipse in iisdem Exercitationibus
QUanquam nolim ego te, mi Joannes, cum aevi et judicii maturior eris, libros ullos vel ex mole, (quae multorum fatuitas est) vel ex modulo aestimare; fateor tamen ex hoc libelli hujus modulo, in quem Typographi pro suo arbitrio illum concinnarunt, in cam primum cogitationem venisse me, ut tuum nomen hīc inscriberem. Parvum parva decent, ait alicubi tuus Horatius. Tibi autem parva adhuc aetas; ut qui vix dum primam annorum aetatis decadem egressus sis; et pro aetate corpus non magnum. Ac memini valde adhuc infantem te nullis adeo muneribus oblectari solitum, quam vel libris, aut quae librorum speciem praeferrent: quod parentibus tuis jam tum futurae tuae indolis laetum fuit augurium. Hactenus certe, quanquam crebra valetudinis infirmitas alacritati tuae, ac bonitati ingenii non parum obstiterit; de te tamen ipso queri non possumus. Caeterum, quemadmodum Amilcar olim, pater Annibalis, Annibalem filium, (illustria in Historia Romana nomina) adhuc impuberem, per altarium religionem et solemnia sacra ad odium populi Romani quasi ad paternas artes obstrinxit; ita mihi visum publicā hac et solemni compellatione ad bonarum artium ac literarum amorem porro te obtestari. Et hoc quidem tibi opto maxime ob ipsas literas, quae praemium veris et genuinis cultoribus amplissimum. Tibi tamen peculiaria quaedam incitamenta et vincula: non Avi tantum tui memoria, et exemplum, quod plurimum apud te valere debet; (sed etiam quae suis propria reliquit industriae suae, singularis et indefessae, monumenta; Adversariorum, ut vulgo vocant, multiplex supellex: quam certe, cum judicium et eruditio tibi suppetent, ut suo pretio aestimare valeas, omni aliā haereditate (qualem ex me sperare non magnam potes) longe tibi potiorem visum iri non dubito. Ad eruditionem vero non nisi per linguas aditus tibi patebit. Quatuor autem linguarum studium praecipue tibi commendo: Hebraicae, Graecae, Latinae, et Saxonicae; quarum singularum usum et dignitatem quo melius intelligeres, tractatum tibi de Quatuor istis Linguis adornavi; quem, quia aliis quoque utilis esse potest, publicum propediem, Deo volente, faciam. Interim, si ad avitas laudes, imo si ad veram felicitatem aspiras, fac ut in pueritia tua Creatoris tui sis memor, et a primis, quod ajunt, unguiculis his cogitationibus assuescas, vanum et ineptum esse omnem laborem conatumque, qui non ad Dei Opt. Max. gloriam, et melioris vitae consequendae spem refertur. Vale.
RErum cura, et cura verborum, a multis commissa et opposita; quam recte. Pag. 133
Senecae, Gellii, Galeni contra verborum curam sententia et anctoritas, quae, et quanti facienda. 134
Item Platonis. ibid.
S. Augustini De Magistro liber, quo argumento, et quem in finem ab illo scritptus. ibid. et 135
Nostra de verborum cura scientiaque sententia. 135
Cujus ratio primo generalis a libris subdititiis, corruptis et interpolatis, et eorum certissimā dignoscendi ratione proponitur. ibid. et 136
Verborum usus in particularibus scientiis. 136 et 137
In THEOLOGIA. 137
in S. Pauli verbis ad Philipp. cap. II. vers. 6. quid significet. ibid. etc.
Hugonis Grotii Annotationum in Novum Testamentum, Tomus secundus. 141
Ejus, verborum S. Pauli, etc. ad Philipp. cap. II. vers. 6. 7. 8. expositio expenditur. ibid. etc.
Ejusdem pia mors. 145 et 146
Verba Christi, Matth. XII. v. 26. etc. Dico vobis quod omne verbum otiosum, etc. non ut vulgo, exponuntur. 146
Nicephori Gregorae, de Sacrae Scripturae verbis et stylo, locus insignis. 148
In JURISPRUDENTIA. ibid. et 149
Formularum, Ex jure manu consertum vocare: In rem praesentem venire, etc. ex Isaaci Casauboni Adversariis MSS. interpretatio. 149
In MEDICINA. ibid.
In PHILOSOPHIA,
Dialectica. 150 ect 151
Morali. 151
Naturali. ibid.
De verbis Aristotelicis, Isaaci Casauboni Adversariis MSS. Ibid. et 152
In POLITICIS. 154
Joannis Croii, Observationum Pars Prior; et nostrum de illis judicium. ibid. etc.
HAud paucos reperire est, qui cum de Vocibus et Verbis incidit quaestio, eo statim, tanquam ad Praetoris interdictum aut legitimam obnunciationem confugiant, ut non verba se, sed res curare, ac de illis modo sollicitos esse contendant. Nec is
Honesta sane (si commoda adhibearur interpretatio) oratio, et ingeniis digna liberalibus. Sancto enim, si quis alius, Augustino libenter assentior, Bonorum ingeniorum insignem esse indolem, in verbis verum (res ipsas utique) amare, non verba. Nec minus arrident veteris cujusdam apud Aulum Gellium Grammatici verba: Nulla prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum vos, Philosophorum illustrissimi, nihil jam aliud quam verba authoritatesque verborum cordi habeatis. Quanquam autem alicubi Cicero quenquam literis mandare cogitationes suas, qui eas nec disponere, nec illustrare verbis possit, hominis intemperanter abutentis otio et literis esse pronuntiet; et alibi, qui quemadmodum dicant ipsi non laborant, cur legendi sint nisi ipsi inter se, qui idem sentiunt, caussam non videre profitetur: quae videtur et Dionysii Halicarnassei mens fuisse, ubi
Atque hoc primum de illis, qui res, quasi toti in illarum contemplatione defixi, semper habent in ore, libenter requirerem, ecquid unquam in mentem suspicio illa inciderit, ne forte quod Ixioni, ut nubem pro Junone imprudens amplecteretur, idem et illis accidat? Nos enim sane Philosophos et ingenio et authoritate praeeipuos ita sancire comperimus. Quae se cunque oculis nostris objiciunt, ea nos, res utique ipsas, cernere vulgo dieimus et credimus; cum tamen haud ipsas res, sed externas tantum species (Nullum colorem purum spectamus, qualis plane est; sed omnes permistos, atque aliis confusos. Ita Philosophus in lectissimo De Coloribus libello; et rationem suae sententiae pluribus ibi prosequitur. Omnem porro cognitionem mentis a corporis sensibus oriri, (quae Philosophorum non ignobilium sententia fuit) si non universim verum, in plerisque tamen locum habere, et ea certissima esse symbola rerum; aliis, imagines et simulachra;
Caeterum (ut inde initium faciamus) Senecae, Gellio, Galeno, et si qui sunt alii, qui de verbis idem, quod illi sensissi videantur, promptum esset Platonis, Aristotelis, aliorumque tum aetate, tum authoritate longe istos antecedentium judicia, qui de verborum necesaria ad rerum cognitionem intelligentia plena tulere suffragia, illis opponere. Sed illa quia vulgo nota, ut quae ab omnibus, qui de verbis aliquid, laudari solita, non gravate praetermittinmus. Hoc potius observabimus nos, hos ipsos, qui de verborum cura quasi probrose videntur interdum loqui, verborum curiosissimos interpretes et rimatores extitisse. Certe si quis ex Aulo Gellio, quae de verbis in illo sunt, eximat, pauca admodum illi relinquat. Sed et in Galeno quam multa passim de verborum orru, usu, abusu, proprietate, genere, et idgenus aliis? Ut Glossaria ejus omittam, et Hippocraticarum dictionum, quae supersunt adhuc, interpretationes; quaeque solis nunc superant nominibus et titulis; De Verbis Atticis; De Verbis Eupolidis; De Verbis Aristophanis; De Verbis Cratini; De Comicorum Propriis; ingentia volumina. In Seneca quoque non pauca super verbis. In uno De Beneficiis opere, ad verba verborumque distinctiones confugere non semel cogitur. Sed et ipsa, quam profiretur, Philosophia Stoica, in iis maxime, quibus illi Sapiens non miseretur, quia est sine miseria. Et eodem libro, Parcit sapiens consulit et corrigit. Optime! Quid porro? At idem non ignoscit. Idem tamen facit, ac si ignosceret: quoniam qui ignoscit, fatetur aliquid se quod fieri debuit, omisisse. Quid hoc, quaeso, nisi verba? Non ignoravit hoc Seneca; et vere alicubi ipse sibi objicit: Haec sunt, quae authoritatem praeceptis vestris detrahunt: Magna promittitis, etc. Ita sublato alte supercilio, in eadem, qua caeteri descenditis, mutatis rerum nominibus. Objecta conatur diluere; sed qui accuratius expenderit, eum conari tantum (in multis saltem) intelliget. Sed verior illa responsio, quae Seneca de verbis objicit, ea pleraque non ad hanc, de qua quaerimus hīc, verborum curam pertinere; sed ad Dialectorum
Clementem Alexandrinum fortasse, aut Platonem potius apud Clementem, Stom. lib. 1. objiciat aliquis. Ibi enim CX non uno Platonis Dialogo gravissima haec de verborum cura dicta monitaque: Et si caveris, (inquit Pythagoreus in Platonis Politico) ne sis de nominibus nimium sollicitus, prudentiā locupletior apparebis in senetctute. Et rursus invenies in Theateto: Nominum autem et verborum facilitas, et non nimis accurata examinatio, ut plurimum non est sordida et illiberalis, sed ejus potius contrarium; est autem nonnunquam etiam necessaria.
Haec igitur Piatonis siquis hīc objecerit, frustra fuerit: non enim ad hanc, (ne haec quidem) de qua nos agimus hīc, verborum aceuratam cognitionem, quae ad rerum cognitionem ducit, ista pertinent; sed ad eloquentis et elegantis orationis, quam
Platonis autem famigeratissimum illum Cratylum, de quo mirum quam sibi placeant et plaudant quicunque fere verborum patrocinium susceperunt, nos hīc consulto consilio praeterimus; consilii nostri rationem loco magis opportuno alias reddituri.
Sancti Augustini de verbis integer extat, qui De Magistro liber inscribitur; sed torus de natura sermonis et verborum usu et abusu constat. Quo vero sanctus ille vir consilio id opus aggressus sit, non erit abs re quaerere; vel eo certe nomine, quod in toto Augustino vix aliud extare putem, cujus tanta sit obscuritas et occulta propositi ratio. Ipse quidem in Retractationibus Augustinus eum sibi fuisse scriptionis istius scopum profitetur, (ut et extremo libro colligit) ut doceat, Magistrum non esse, qui docet hominem scientiam, nisi Deum. Sed neque hoc ipsum quo tendat, quod palam profitetur, satis manifestum; et per quas verborum subtilissimarumque quaestionum ambages et labyrinthos eo perveniatur, legentibus apparebit. Immo vero perplexae et involutae scriptionis
Sed haec omittamus, ne calumtinam verbis de audiendi negligentia, vel etiam de surditate hominum videamur commovere; tum vero Cap. XIV. apertius; ubi suscepti operis invidiam deprecatur his verbis: Sed de tota utilitate verborum, quae si bene consideratur, non parva est, alias, si Deus siverit, requiremus. Nunc autem ne plus eis quam oportet tribueremus, etc. quae quorsum, quaeso, nisi contra verba hoc quicquid operis ab illo susceptum esset? Cum autem inter praecipua, quibus hominem benignus Conditor ornavit et instruxit, non postremum locum (ut et Ethnici plures agnoverunt) sibi sermo vindicet; nihil minus Augustinum, virum sanctum et pium, quam obtrectare Dei dona voluisse, certissimum est; sed an tam cauto consilio, quam pio animo sit ea scriptio instituta, non aeque facile dixerim. Certe, eo maxime tempore, ut et superioribus aliquot saeculis, hominum genus late per orbem pervasisse, qui inani verborum scientiā tumentes, alios quoscunque despicerent, et nudae veritatis simplicitati protervius illuderent; ex multis, qui per ea tempora scripsere, licet colligere: de quibus Aulum Gellium, Latinum; et Sextum Empiricum, Graecum Scriptorem, nominasse sufficiat. Et apud illum quidem, crebrae ac festivae de Grammaticis narrationes, ut in nullo argumento festivior aut acrior Gellius: ex quo praeterea et illud discamus, familiarem Magistri compellationem, aut in familiari potius compellatione solennem Magistri titulum, si non Grammaticis unis proprium, iisdem tamen praecipuā quādam ratione competiisse, et ab iis admissum libentissime. Sexti autem Empirici verba, quia non adeo notus Author, (quanquam dignus qui nocturnā diurnāque manu ab antiquae literaturae studiosis versetur) et ad rem, quam volumus, appositissima, hīc apponemus. Ait igitur ille: Propter multa quidem alia est diligenter examinandum Cirammaticae artificium; maxime autem, quod de eo sibi placeant et so magnifice jactent Grammatici; eos autem semper insectantur, qui sunt aliis ornati disciphnis, etc. Quod igitur antea Platoni in Cratylo (de quo Dialogo quam longe alia censeamus, quam vulgo solent plerique, alibi dicturi sumus) propositum, id et Augustino, ni fallor, hīc, ut isti hominum generi occurreret, et insultandi gloriandique materiara detraheret.
Hunc Augustini librum lecturo multum proderit Epilogum sive Quanto tandem circuitu res tantilla peracta sit etc. ubi paucis verbis summam scopumque libri complectitur, incipere. Nobis sufficiat tantum hīc de eo dixisse. Si quid enim minus cautum, aut censoriā virgulā dignum; id tanti viri sanctitati pioque proposito condonari aequum est. Erit etiam in altera, De Ortu et natura Sermonis, Diatriba, huic argumento, qui tractatur illic ab Augustino, locus opportunior.
His quae nobis obstare praecipue, aut ab aliis objici posse videbantur, ita delibatis ac depulsis; nostra de verbis haec est sententia: Accuratam verborum cognitionem non Philologis solum et humaniores literas professis esse necessariam; sed in omnibus et singulis scientiis artibusque percipiendis adeo locum habere, ut in singulis ex illorum ignorantia gravissimi interdum et perniciosissimi oriantur errores: in vita vero (quod praecipuum) communi rebusque civilibus et politicis tanti esse momenti, ut maximarum in utramque partem momenta rerum ex illorum pravo rectove pendeant usu et intelctu.
Priusquam autem ad particulares scientias accedimus, aliquid prius, quod ad omnes aeque scientias pertineat, praemittemus.
Quis ex omnibus ubivis gentium Ethnicis proprii foetus ingenii, qui alteri saeculo prodessent, chartae, quasi terrae, literas Assyrias semper fuisse, non vanis adductus conjecturis etiam Plinius in Naturali sua Historia author est; quod Josephus in libris contra Appionem pluribus adstruit et prosequitur. Sed quicunque primus (non enim id nunc agimus) statuatur; quod ab antiquis non Philosophis tantum, sed et Historicis aliisque passim inculcatur, unicuique humanorum bonorum fraudem ac fallaciam in propinquo esse positam; adeo universim verum, ut hīc quoque locum habuerit. Non enim prius extitere, qui de posteris bene mereri scribendo conati sunt, quam statim exorti sunt, tum qui ab aliis scripta incrustare et pro suo arbitrio interpolare auderent; tum vero qui a se conficta, captatā vel Antiquitatis, vel magni alicujus nominis authoritate, aliis inscriberent: quā fingendi et refingendi licentiā quantum labis in humanum genus redundant, vix quisquam cogitando, nisi qui sit in hoc eruditionis genere bene versatus, assequatur. Queritur vir gravissimus, idemque Philosophus inter paucos sapientissimus, in sua Republica Plato, fuisse suo tempore genus hominum, (Agyrtas, infami nullo non saeculo nomine, vocat ipse) qui non privatas opulentorum domos tantum, sed et urbes, hominum frequentiā celebres, errando obirent, librorum fasces alicubi Gellius interpretatur) circumferentes, qui celeberrima Musaei et Orphei (essentia, reatus, munerarius, et id genus haud pauca, qui primi usurparint, notatum Quintiliano aliisque. Multā quidem cautione contra impostorum in imitando solertiam, multā circumspectione opus esse non diffiteor; nec facile illis Veteribus assentior, qui ex uno aliquo (ut olim nescio quis apud Aulum Gellium de Plautinis fabulis; et Galenus alcubi de libro Hippocrati adscripto) verbo, de integro libro pronuntiari certo posse censent. Non eruditione tantum, quod modo dicebamus; sed et judicio plane singulari opus est. His instructus qui ad judicandum accesserit, vix dici potest quantum in verbis ad verum tuendum praesidii inventurus sit. Hac praecipuā ratione, et his potissimum praesidiis instructus beatae memoriae Parens, Isaacus Casaubonus, spurium illum Mercurium Trismegistum, qui per tot saecula orbi illusit, et multorum ingenia futilissimis speculationibus occupavit, nonnullorum etiam depravavit; larvam detraxit, et impostorem certissimis indiciis deprehensum, omnibus, quibus ad claram lucem oculos claudere fixum non est, videndum exposuit.
Haec de verbis in genere. Ad praecipuas, aut quarum saltem praecipuus nunc est usus, scientias accedamus; summa rerum, quae nostrā cum primis
A THEOLOGIA (quam Galenus De Diis Syris Opere; vetera pleraque Gentilium Numina (quorum tamen in cultu, bone Deus! quam seria, quam fervida generis humani pars multo maxima!) mera fuisse nomina; ex nominibus, inquam, et verbis, errore aut supestitione colentium, facta Numina. Quo etiam pertinet, quod Dio Chrysostomus, aut apud eum Diogenes, de Daemonibus et Geniis per rhetoricam Doctore perplexorum, ex illis verbis Davidis, Coeli enarrant gloriam Dei, etc. Non est sermo, neque verba ipsis, etc. Aristotelis de coelis animatis opinionem confirmare nititur.
Sed his omissis, nostrae Theologiae pars jam olim hodieque non poenitenda, (non minima, volui dicere) rixae et contentiones. Harum autem, si quis positis affectibus res ipsas attente consideret, pars haud exigua quid aliud quam Primum depositā contentione depositoque odio, quod implacabile diversa sequentibus indiximus, videamus an haec omnia ad idem sub alio titulo perveniant. Quod igitur olim Plato: Verba, res levis; sed ex levi initio non leves inimicitiae; (
Scholastica quae vocatur Theologia, Grammaticis, ut in verbis oecupatis plerumque infestissima, si quis eam propius inspiciat, quam tota saepe sit in verbis, nisi qui longā consuerudine penitus occalluit, agnoscet. Extant in eam rem non nostrorum tantum, sed et illorum, qui in causa Religioms alia sentiunt, querelae satis liberae, et notae; ut verbo rem tetigisse sufficiat.
Ad ipsos sincerae omnis Theologiae fontes nunc veniamus,
Jam si quis Haereticis contra ire voluerit, quam necessaria sit accurata verborum cognitio, vel unus Socinus exemplo sit; adeo subtilis verborum rimator, ut frustra sit futurus quisquis ex ejus laqueis expedire se, aut alios irretitos liberare voluerit, nisi pari subtilitate instructus in arenam descenderit. Agnoscent hoc qui scripta ab illo vel per transennam inspexerunt. De verbis natura, subsantia, subitentia, et similibus, quam turbatum olim in Ecclesia, quantoque populorum motu, (gravissima quidem in
Sed praestiterit fortasse uno aliquo de multis insigniori exemplo, quam necessaria sit accurata verborum cognitio ad Sacrae Scripturae explicationem, confirmare.
Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus. Recentiores autem aliquanto clarius, sed in eandem sententiam: Itaque is sit affectus in vobis, qui fuit in Christo Jesu: Qui cum esset in forma Dei, non duxit rapinam parem esse cum Deo: Sed ipse se exinanivit, formā servi assumptā, similis hominibus factus.
Ex obscurissimis Sacrae Scripturae locis hic merito locus censeatur; quod qui ex ipso verborum contextu (linguae fortasse Graecae ignari) minus, certe ex diversis Interpretum commentationibus facile intelligant. Vix alius in disceptationibus cum Photinianis, imo et Lutheranis, nobilior, aut magis decantatus locus. Longum esset omnia colligere; et cuivis in promptu libri. Becmannus nuper, vir doctus, in Theologicis Exercitationibus haud pauca congessit. Receptissima vulgo est illorum sententia, qui verba ista, in quibus maxima difficultas, Christus, cum esset in aeterna illa (Bezae sunt verba) Deitatis gloria constitutus, non ignoravit se in ea re (id est, quod Deo Patri coaequalis esset) nullam injuriam cuiquam facere; sed suo jure uti: nihilo minus tamen quasi suo jure cessit, cum ipse se velut in nihilum redigeret, formā servi acceptā, etc. Optima certe, si per se spectetur, sententia, et veritati tam consona, quam quae maxime: sed quae syntaxi verborum parum congruat, ne dicam, plane repugnet; ut alia omittam contra hanc interpretationem, quae apud Erasmum, magni judicii virum, legant, quibus animus et otium. Nec sane Veteres, Graeci praecipue, eo redacti fuissent, ut tam mira comminiscerentur in hunc locum, si verba ipsa, verborumque contextus hanc interpretationem ferrent. Qualis haec Chrysostomi interpretatio:
Alii igitur ut contextui melius consulerent, hanc interpretationem commenti sunt: Non rapuit aequalitatem Dei, id est, non est usus suā potentiā contra vocationem; non exercuit suas vires; sed semet ipsum humiliavit, et exinanivit, formam servi accipiens, etc. Ut rapere, qui quod suum est sibi sumit, in dubium si quis revocet, quid responderi possit, ego non video. Non nova est haec interpretatio, jam olim notata a Chrysostomo, et ab. ipso explosa. Dices de Christo, ut Deo, non ista voluisse Paulum. Hoc equidem velint Arriani, et magno mercentur quicunque ab illis, ut sibi concederetur. Agnoscit Erasmus his verbis Apostoli, ut praecipuā quādam clavā, Veteres contra Arrianos pugnasse. Quam tamen ipse repudiat, ne vim Sacrae Scripturae, quanquam in bona caussa, inferre cogatur.
Quid igitur nos? Hoc utique: duarum istarum vocularum praeda aut spoliis, quae partā victoriā aut expugnatā urbe victoribus cedunt. Vel unicus Polybii locus id abunde doceat. Polybius igitur Historiae suae libro x. ubi de direpta Carthagine, et eā occasione de more tractat (in quo exponendo multus est) in dividendis spoliis a Romanis observari solito, tribus diversis ad unam eandemque rem, praedam scilicet, exprimendam verbis utitur. Verba illa,
Isaiae cap. IX. vers 3. Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe; sicut exultant (victores scilicet) quando dividunt spolia.
Ejusdem, cap. LIII. vers. 12. Idcirco partem dabo ei pro multis, (vel ut alii melius, dabo ei partem eximiam) ut cum robustis partiatur praedam, (quod alii, ubi inter praeliatores spolia dividentur) pro eo quod profundit in mortem seipsum, etc.
Psalmo CXIX. vers. 162. Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Prov. cap. XVI. vers. 19. Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
Huc etiam faciunt haud dubie et ista, etsi longe aliter a multis exposita, Psalm. 76. vers. 4. Illustris tu, magnisicus, prae montibus praedae. Quod optime Vulgata nostra Anglicana: Thou art more glorious and excellent than the mountains of prey.
Eodem quoque Jerem. cap. XLV. vers 5. et multis aliis locis Dabo tibi animam. tuam pro spolio in omnibus locis, quo abiturus es. Quorum verborum summa est elegantia, et emphasis mira. Intercedente enim apud Deum pro Barachia suo Prophetā Jeremiā, (quid autem sibi de tam gratioso apud omnipotentem Dominum parario non promitteret ille?) respondet Deus, quanquam temporis universim (ex irrevocabili jam sententia) tristissimi ratio non ferat, ut alia Barachiae concedat; se tamen vitam illi propriam largiturum, quae in tantis periculis, in tanta perdentium ac pereuntium undique multitudine, in non minorem cessura sit ipsi laetitiam et exultationem, quam si de victis hostibus spolia ampla reportasset. Graeci Interpretes elegantissime,
Ad vocem autem ostentationem putare; ut cum dicit: Quotus enim quisque Philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vitā constitutus, ut ratio postulat; qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet; qui obtemperet ipse sibi, et decretis suis pareat? Verbi autem Alii, qui quaestus gratiā geri bella judicabant, seque magnis privari commodis extstimabant, humanis dolis et invidiae imputabant totum negotium, etc. Simplicius erat cum Cicerone dicere: Qui vero bellum quaestum putabant, et se magnis commodis (privari reputabant.
Idem schema loquendi, quamvis non idem verbum, 1. Tim. cap. 1. vers 6. Qui doctrinae suae professionem pro quae stu habuit.
Porro quod Cicero, ut modo videbamus, enunciavit, qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet, etc. id Cornelius Nepos in Vita Attici sic expressit: Nam et principum Philosophorum ita percepta habuerat praecepta, ut his ad vitam agendam, non ad ostentationem uteretur.
Hoc igitur dicit Apostolus: Christum hominem verum, cum verus esset idem Deus, non eum tamen affectibus humanis indulsisse, ut Divinitatem, vel Deitatem suam spolium, (id est, ostentationis et exultationis materiam) putaret; vel, ut cum Cornelio Nepote loquamur; Christum hominem, cum in terris ageret, non duxisse sibi faciendum, ut Numine suo ad ostentationem uteretur; sed contra, exinanitionis statum praetulisse, etc. Maluit autem fortasse Apostolus
Non puto cuiquam scrupulum jam superesse ullum de vero et germano sensu horum verborum; cum praeterea liceat observare, ipsum verborum contextum et tenorem tantum per se potuisse, ut hanc interpretationem quibusdam vel invitis, ut ita dicam; nullis alioqui certe, quibus eam tuerentur aut Lectori probarent argumentis suffultis, extorqueret. Cornelius a Lapide, Vir doctissimus et diligentissimus, post commemoratas. priores interpretationes, quas tres ille (ego duas tantum, quae aliquid differunt, animadverto) numero constituit; haec addit:
Nota. Rapina haec, est arrogantia, vel arrogantiae effectus. Rapere enim alterius gloriam, est eam sibi arrogare. Ita Augustinus ubi supra. Secundo, ut Chrysostomus et Vatablus, per metalepsin rapere significat rem aliquam perinde ac si rapta esset, studiose et contentiose retinere: quasi diceret, Christus non rapuit, non ambivit; ut Lucifer, Isaiae cap. XIV. Vers. 13. aequalitatem Dei; nec ut raptores solent, raptum (dum male sibi conscii metuunt ne illud amittant) studiose servavit, et ambitiose defendit, sed potius sponte, quasi legitimus dominus deposuit, id est, celavit, seque exinanivit, etc. Hoc enim exigit particula adversativa, sed, quae sequitur cum ait, sed semetipsum exinanivit. Alioquin non tam adversativa erit, quam explicativa, capieturque improprie, sed, pro, veruntamen. Hactenus ille.
Joannes Camero
Vers. 6. Il ne fit point de triumphe (ou, trophee) de ce qu'il etoit egal a Dieu; hoc est, non jactavit, non visus est gloriari et insolescere. Hortatur nempe fideles Apostolus ad humilitatem, argumento ab exemplo Christi ducto, qui cum Deus esset, non ut Deum sese gessit, non id palam patefecit, ab ostentatione et gloria alienus; sed servi formam assumpsit.
Non igitur nova est haec interpretatio, nec eam mihi vindico; quanquam qui idoneis aut ullis omnino argumentis eam fulciret et adstrueret, hactenus, quod sciam, nemo fuerit.
Ad Syriacam horum verborum versionem quod attinet, ut plane non ausim praestare verba Apostoli, ut a nobis exposita sunt, ab illo Interprete accepta esse; ita nihil video, cur ita rem habere verilimile non sit. Verba enim Non fuit rapinam aestimans illud, quod esset aequalis Deo; sed animam suam exinanivit, etc.
DUDUM est, cum haec scripta, et Typographo tradita. Interim dum ego domo absum, et ille reditum meum, quo emendatiora prodirent, quae tradita fuerunt, expectat; quod alicubi Poeta,
id hīc usu mihi (Lectori quoque non incommode fortasse) venisse spero. Ita enim certe contigit, ut interim Viri summi, Hugonis Grotii, Annotationum in Novum Testamentum Tomus II. insperato se mihi conspiciendum potiendumque praeberet. Quanquam erant alia passim, ut in Opere tam eximio, quae oculos meos volventis allicerent, ad hunc tamen Apostoli ad Philippenses locum, qui, ut insignis praeter alios et maximi momenti locus, menti meae praecipue tum obversabatur, quam potui, properavi. Quod ipso vivente prae me tuli semper, id jam de vita functo profiteri palam non pigebit, eum esse me, qui scripta Grotii peculiari quādam,. ob admirationem judicii et ingenii, (quae summa in illo, si quid ego jndico; praeter inaffectatam purissimi styli simplicitatem, fuerunt) veneratione prosecutus sum. Nutationes ejus et fluctuationes in Religionis negotio non excuso: quanquam illum alioquin de re et Veritate Christiana adeo bene meritum censeam, ut si quid iili secus acciderit aut exciderit, id commodā potius, quoad ejus fieri possit, interpretatione leniri debeat ab iis, quibus pietas cordi est, quam summi rigore juris exaggerari. Caeterum, nullius unquam (qui non afflatus coelitus) mortalis hominis authoritas apud me tanti; nullius admiratio tantum potuit, ut ab illo dissentire,
Non jam de sensu verborum illorum, Exinanitione tractat Apostolus.
Primo igitur, quo Lectori sit facilius judicium; sed eo praecipue, ne forte aliquam summo Viro in sententia ejus exponenda vel imprudentes injuriam faciamus, integra ipsius verba hīc apponemus; postea vero, quae nos illis opponenda judicavimus.
non assuman rapinam. Solent qui aliquid virtute bellicā peperere, id omnibus ostentare, ut Romani in triumpho facere solebant. Non multo aliter Plutarchus in Timoleonte,
Nam inopes dicuntur viri inopes. Itaque libenter duxit vitam inopem: Matth. VIII. vers. 20.
comem se facere.
Scio ego crucem fore mihi sepulchrum.
Hactenus ille. Priusquam ad singulas voces accedimus, hoc in genere de illo, qui maxime controvertitur verborum sensu praefari libet, et authoritate Veterum, quorum notatus aliis hac in re consensus, (ut recentiores omittam) et ex ipso verborum tenore persuasissimum nobis esse, tam divinam quam humanam Christi naturam his verbis ab Apostolo adstrui: divinam quidem illis, Protestantibus inter se plane conveniat, nos quoque judicii nostri libertare, quae praecipuae sententiae minime incommodatura est, utemur scilicet. Ita igitur sentimus; Apostolum stupendam illam Christi Dei formā servi acceptā, cum smilis hommibus factus esset) videtur esse quoddam
in nostiris libris, non signisicat internum et occultum aliquid, etc. Recte, modo nihil obstet, quo minus usitata verbi significatio retineatur. Tum enim certe usitatam significationem minus usitatae praeferre rectum est. Nam alioquin nullum non scriptorum genus earum vocum exempla suppeditat, quae vel raro, vel fortasse apud eundem Scriptorem non omnino nisi semel tali notione, quam contextūs ibi ratio manifesto requirit, occurrant. Imo non pauca, quae longe diverso, vel etiam contrario sensu unā eādemque paginā, ne dicam, sententiā: quale quod apud Thucydidem, arma sumere, et deponere, intra unius ambitum sententiae, a doctis notatum. Ita fert communis loquentium usus. Ecce, ne longe abeamus, in his Apostoli verbis ista duo, forma, quae gestis admirandis et eximiae potestati non raro apud probatissimos Scriptores opponitur. Miranda erant, si non miracula, Alexandri Magni gesta, quae qui videbant, audiebantve, tanquam Numen aliquod suspiciebant. An igitur quisquam ita locutus, ut haec Alexandri gesta, hanc virtutem et fortunam, Interrito vultu Regem
Thalestris intuebatur, habitum ejus haudquaquam rerum famae parem oculis perlustrans. Quippe hominibus Barbaris in corporum majestate veneratio est, magnorumque operum non alios capaces putant, quam quos eximiā specie donare natura dignata est. En, ut eximia species, (eximiae potestati opponatur. Atque ita in omnibus illis locis, quos indicavit Vir magnus, Deus Pharaonis dicto, adfert, quanquam non desunt viri doctissimi, qui aliam nuncupationis ejus rationem reddant; non tamen juvat ipsius caussam, quod sciam, si concedatur illi, qui divina operentur, Deos olim apud multos esse nuncupatos, aut habitos; cum non de voce Dei, sed de voce Dii nuncupari ab attonito vulgo meruere; qui tamen vulgus non
rapinam assumere, vel, per rapinam sumere, pro, alienum jus, vel contra jus aliquid usurpare, sit Syrorum proprium. Verborum Apostoli longe alia ratio. Ex iis, quae in priore disputatione attulimus, liquere possit, Noni multo aliter, ait Vir magnus, Plutarchus in Timoleonte, Non multo aliter Plutarchus in Timoleonte. , sensus est, etc. et loco alieno vel ab Exscriptore, vel a Typotheta distinctiones esse positas. Aliud huic plane geminum
inanitionis in genere significatio, ad vilitatem et Tantummodo vanitas sunt (utor versione Junii) nati plebeio homine; mendacium sunt nati praestante viro; lancibus illi simul imposti, ascensuri essent supra vanitatem. Quod autem notat Vir magnus, eundem esse verborum istorum sensum, qui et illorum 2. Cor. VIII. vers. 9. terra et plenitudo ejus: Psalm. XXIV. vers 1. alibique.
nihil proprium possdeant, ut censet Vir magnus. Huc pertinent verba Ciceronis: Meminerimus autem et adversus infimos justitiam esse servandam. Est autem infima conditio et fortuna servorum. Pergit Vir magnus: Hīc ponenda, ait, aliua. Imo, hīc incipit novum commentum, cujus alium quem vis potius authorem (si tamen ille author) fuisse optarem, quam tanti ingenii virum.
effigies apud Latinos, ut et imago, rem ipsam significant. Quanquam non displicet, quod ex Graecis Scholiis a nonnullis hīc affertur: Divinitati ipsius oppansam, ut Grotii ipsius verbis utar, Adamum a Paulo innui sciscit, id, ut libere dicam quod sentio, sive rem spectes, sive verba, nullā mihi veri similitudine niti videtur. Nam nullibi, quod sciam, de primis illis hominibus, aut Adamo separatim tam divina et magnifica praedicantur, ut Christus, cui modo Natural. Histor. lib. VIII. cap. 4. ut alios omittam. Adami inter priscos Heroas, quorum laudes prosequitur, non meminit Author Ecclesiastici. Aliquid Author Sapientiae, sed parce. Noster autem Apostolus I. Cor. XV. Christum cum Adamo ita contendit, ut discrimen inter illos immane quantum statuat. Quis vero credat, si de Adamo aut primis adeo parentibus cogitasset hic Apostolus, eum, Adam addiderit? Tuam fidem libenter, si liceret, Vir magne, convenirem, serione in animum tuum inducere potueris ita intellecta a primis illis, ad quos scribebat, Christianis Apostoli verba; vel Apostolum in re tanta ita consulto consilio locutum, ut a nemine intelligeretur? Certe si uspiam in Novo Testamento isti
Concordantiis illis, quarum fide passim nituntur et eruditissimi) occurrit, et rem foedam designat, cujus in publico conspectus et expositio, abjectissimae in Sacris Libris et deploratissimae conditionis indicium esse solet. Nempe, quod Esaiae cap. III. Vers. 17. in Hebraeo,
Haec erant, quae Viri magni commentationi, solo veritatis studio, opponenda credidimus. Quoniam autem memoriam ejus bonis omnibus et doctis pro maximis ejus in Rempublicam lite rariam meritis opramus esse charam, quae de tanti viri Amstelodami sunt edita, copiam ut facerem, et, hīc insererem, facile a me impetravi.
Hugonis Grotii, piae memoriae, ultima; quibus Joanni Quistorpio, S. S. Theologiae D. Professori, Facultatis ejusdem Seniori, et Primarii Templi Rostochiensium Pastori, suum ob peccata dolorem, et spem salutis confessus est.
COntendis a me, N. N. ut perscribam, quem, mundo huic valedicturus, Literatorum Phoenix Hugo Grotius se gesserit. En, paucis id habe. Conscenderat ille Stockholmiae navim quā Lubecam ferretur, vehementibus per triduum in mari jactatus procellis, naufragium patitur, et ager ad Cassubiae litora appellit. Inde perquam incommodo curru, pluviā tempestate, per sexaginta et plura milliaria, tandem Rostochium nostrum devehitur. Divertit ad Balemanniam. D. Stocmannum Medicum advocari curat, qui aetate, naufragio, incommodis itineris fractas vires advertens, vitae terminum imminere praesagit. Secundo ab ingressu in hanc urbem die (qui Styl. Veter. erat XVIII. Augusti) me horā nonā vespertinā ad se vocat. Accessi; propemodum in agone Virum constitutum offendi: compellavi, et me nihil maluisse affirmavi, quam ut mihi cum ipso incolumi sermones sociare licuisset. Regerit ille: Ita Deo visum fuit. Pergo: ut ad beatam emigrationem se componat; peccatorem agnoscat; super commissa doleat, moneo; quumque inter loquendum Publicani peccatorem se fatentis, et ut Deus sui misereretur precantis, meminissem; respondet: Ego ille sum Publicanus. Progredior; ad Christum, extra quem nulla est salus, ipsum remitto. Subjicit ille: In solo Christo omnis spes mea est reposita. Ego clarā voce precationem illam Germanicam Germanice recitabam: Herr Jesu, wahrer Mensch und Gott, etc, Ille complicatis manibus, submissā voce me insequebatur. Quum finivissem, quaesivi an me intellexisset? Respondit: Probe intellexi. Pergo illa recitare ex Verbo Dei,, quae jamjam morituris in memoriam revocari solent. Quaero, an me intellig at? respondet:
Quum haec dixisset, plane conticuit, et brevi post, spiritum exhalavit, in puncto duodecimae nocturnae. Habes Catastrophen vitae, ab Grotio, summo Viro, actae. Cadaver Medicis post commissum est. Intestina lebeti aheneo imposita, ut in Tempil apud nos primarii, Mariae Virgini sacri, locum honoratissimum reponerentur, a Tempil Praefectis facile impetravi. Molliter cineres cubent. Vale. Dabam Rostochii, propridie Michaelis, anno CIC IC CXLV.
Tuus, J. QUISTORPIUS.
Amsterodami, anno. CIC IC CXLV.
Longior fui in his Apostoli verbis qua explicandis, qua vindicandis, quam fore me initio credideram, aut certe praevidere poteram. Sed cum quanti res momenti agatur cogito, et quali quantoque cum viro res mihi fuerit, impensae operae minime poenitet.
Poterat hoc exemplum sufficere. Sed quia de Verbis haec opella nobis suscepta est, locum de verbis in Evangelio, non satis, ut nos quidem putamus, hactenus explicatum, et super eo loco sententiam nostram superpondii quasi loco adjicere visum est.
Domini nostri,
otiosis verbis, quatenus feriis opponuntur, accipiunt uno consensu Interpretes. Sunt, qui ad falsos sermones extendunt; sed extendunt tantum. Eo enim et ipsi relabuntur, ut de minimis per aggravationem peccatis ad maxima, Christi procedat argumentum. Aggravationis autem in his verbis statuendae haec illis causa, ut sit aliqua cum praecedentibus verbis cohaerentia. Quae tamen per hanc interpretationem cum praecedentibus, meo judicio, obscura; cum sequentibus vero, si quis animum diligenter advertat, omnino nulla. Nisi quis id Christum praecise voluisse, (quod alibi non semel ab ipso negatur) crediderit, non tam ex factis unumquemque, quam ex sermone suo serio vel otioso a Deo judicandum. Doctissimus Chemnitius ad hunc locum: Videtur enim longa illci oratio Christi perturbata esse, in qua argumenta non satis cohaereant; sed planissima erit, si observetur eam referri ad singulorum judicia, etc. Haud absimilia et alii nonnulli Interpretes: quā quidem connectendi ratione vel Sibyllae folia cohaerere possint. Adde quod otioso, ut vulgo capimus, sermone apud veteres Scriptores Graecos non adeo vulgare.
Quid igitur, inquis, sine opere: non ex intimis animi sensibus promptus, sed in ore natus; fictus et simulatus: vel, ut vulgo loquuntur, hypocriticus. Ita enim vulgo contingit, ut veros sermones ex corde promptos opera sequantur illis consona; et inde
Hierocles igitur in Carmina, quae vulgo perhibentur, Aurea Pythagorae, quodam loco ita commentatur: Neque enim, quae honesta sunt ita solum debemus suscipere, tanquam ea ipsi per nos nullā Dei ope possimus gerere: neque rursum ita nudā Precum ratione contenti esse, ut nihil ad ea paranda, quae petuntur, adjiciamus. Ita enim aut virtutem, quae Dei sit expers, (si fas id dicere) amplectemur; aut preces inefficaces, quorum quidem alterum eo ipso, quod Deo careat, virtutis naturam praefocat: alterum autem, quia iners, precum resovit efficaciam. Decepit Interpretem falsa lectio. Legendum enim, non Alterum autem, animae resolvit vigorem, vel si mavis, efficaciam, Sed et illud preces inefficaces, ambiguum est et obscurum. Verte potius, preces ignavas et inertes; ut ignavam et inertem rationem.
Idem ibidem alio loco: Peccamus enim duplici ratione: vel cum facimus, quod non decet; quod transgressionis verbo significatur: vel cum non facimus, quod decet; sicuti verbis exprimitur. Aliud enim est, ab eo cessare quod honestum est; et aliud, id facere quod turpe.
In his
Quid multa? Quod Demostheni Omnis sermo, quem res ipsae non consequuntur, vanum quid et inane deprehenditur. Idem in oratione ad Philippi Epistolam, Omnis sermo, factorum expers, vanus et inanis est. Quae Demosthenis elegans Scriptor Philo Judaeus in Vita Mosis lib. III. ita pluribus expressit:
Hāc expositione, verborum cohaerentiae quam bene consulatur videamus. Christus igitur postquam quam grave sit contra conscientiam in rebus maximis, id est, in rebus fidei, quae ad Deum proxime referuntur, aliquid aut agere aut loqui, docuit; eandem porro materiam de cordis et oris in vita communi dissidio latius prosequitur. Progenies, inquit ille, viperarum, quomodo potestis (id est, sustinetis; insignes illos hypocritas fuisse satis notum est) bene loqui, cum vestra vos opera et vita malos esse convincant?
Conferantur haec Christi cum iis, quae S. Jacobus cap. III. a vers. 7. ad 14. Non parum lucis inde foenerari licet, si quis singula accurate componat. Non igitur de minimis, et ut Tertullianus alicubi, quotidianae incursionis peccatis loquitur Christus; sed, ut ego sentio, de gravissimo eodemque communissimo; hypocrisi nimirum, fucatāque ad decipiendum oratione.
Porro id genus homines apud omnes cordatos et probos quam male semper audierint, liqueat vel ex celebratissimo illo Poetarum principis disticho:
Homerum imitatus est, qui vulgo Phocylides:
Linguā mentem proferto; occultum autem in animo sermonem vitato. Verbi
Mirifice huc facit veteris Poetae Pacuvii gnome, quam Macedo Philosophus, vir bonus, (ut de eo testatur Aulus Gellius) scribi debere censebat pro foribus omnium templorum: Ego odi homines ignavā operā, et philosophiā sententiā. Nihil enim fieri posse indignius, (ut ibidem Gellius) neque intolerantius dicebat, quam quod homines ignavi ac desides, operti barbā et pallio, mores ac emolumenta Philosophiae in lunguae verborumque artes converterent, et vitia facundissime accusarent, intercutibus ipsi vitiis madentes. His verbis, pulcherrime et uberrime vis vocis factis procul, verbis tenus, solebat appellare, ut pluribus docet idem Gellius, lib. XVII. cap. 19.
Haec nostra super hoc loco sententia; quam quidem non eo animo proponimus, ut pro ratis et fixis habeat quisquam, quae nobis verisimilia videntur; sed ut accuratius expendendi et amplius de iis cogitandi materia aliis suggeratur; et refellere (quod ait ille) sine pertinacia, et refessi sine iracundia semper parati.
Claudam hoc de Sacra Scriptura et Theologia caput, Nicephori Gregorae de Sacrae Scripturae stylo verbis, et observatione ab hoc loco non aliena; qui Nicephorus in aliorum librorum penuria haec ipsa scribenti forte erat ad manum. Ita igitur ille.
Quae ibidem Latine ita redduntur: Saepe in Sacrae Scripturae verbis nonnula involvuntur, uti consentaneum est. Ut enim Regum thalami, aliaque, quae sancta et magno inpretio habentur, aliis atque aliis velis occultantur, ne a rudi vulgo profanentur, aut quia omnibus absque labore pateant, contemnantur; sic etiam plurimi Sacrae Scripturae loci, ii praesertim, in quibus arcana quaepiam doctrina continetur, tanquam velis quibusdam, ita verbis talibus absconduntur, quae multam caliginem secum trabunt, et tenebras Lectorum oculis offundunt.
A THEOLOGIA ad JURISPRUDENTIAM transeamus: quam, si quis in ejus qualis ubique fere obtinet usum inquirat, fontesque adeo ipsos penitus introspiciat, in verbis eam plerunque vel ambiguis distinguendis, vel obscuris elucidandis versari intelliget. Ipsas quidem leges, quae verae tales, id est, rationi consentaneae sunt, ab alio longe fonte, naturali aeternoque, repetendas, divinis illis suis Cicero, quos De Legibus post Platonem conscripsit, libris accurate probavit. Nos vero cum Jurisprudentiam dicimus, eam intelligimus artem sive peritiam, quae legum non conditrix, sed interpres est. Cum vero in tanta verborum paucitate, rerum (ut non unusqueritur Aristoteles) infinitati minime respondentium, mutatis praesertim moribus, facile subrepat ambiguitas; atque ipsā vetustate tanquam sipario quodam veterum legum sermo obductus a paucis intelligatur, latus hinc consulcorum Juris industriae pateat campus necesse est.
In pactis etiam, foederibusque, quorum vel privatis inter se, vel integris populis et regnis ad tuenda commercia quotidianus usus est, concipiendis et interpretandis, magnae interdum oriuntur super verbis controversiae, in quibus ad Jurisconsultos recurrendum est. Quale quod alicubi notatum Ciceroni de vera verbi comiter significatione, quod in foedere quodam Romanorum pro communiter esse positum nescio quis, in causa ipsi adversus, contendebat. Nuperque adeo de verbi Conventus usu vero legitimoque diu multumque in Synodo Tridentina, pendentibus interim maximi momenti rebus suspensisque ob hanc unam voculam potentissimorum Principum literis et negotiationibus, litigatum est.
Sunt praeterea a Jurisconsultis exeogitatae partim ad pompam, partim ad quaestum formulae, in quibus non tam rem ipsam, quam solennia verba spectari, ut a quibus vel in minimo apice discedere sit nefas, res ipsa loquitur. Non immerito igitur Labeo Antistes, Jurisconsultus antiquus celeberrimus, ab hac verborum peritia ab Aulo Gellio praecipue celebratur: In Grammaticam, inquit, sese atque Dialecticam literasque antiquiores altioresque penetraverat, Latinarumque vocum originies rationesque percalluerat, eāque praecipue scientiā ad enodandos plerosque Juris laqueos utebatur.
Hinc etiam quod non modo De Verborum significatione peculiaris extat et accuratus in Pandectis tractatus; sed in reliquis etiam Jurias istius libris, ut et Principum Constitutionibus de verbis tam multa passim reperiuntur. In Justiniani certe, ut alia omittam, Novellis
Caeterum locus hic De Verborum minutiis et apicibus ad Juris controversias decidendas, quia a Cicerone in
Oratione pro Caecina in utramque partem accuratissime pertractatus est; ista autem Oratio quia ob verborum quorundam rituumque veterum ignorantiam multā caligine obsepta est, nec adhuc a quoquam, quod sciam, satis illustrata; nonnulta, quae ad ejus intelligentiam beatae memoriae Parens sibi commentatus in Adversaria sua retulit, hīc in usum Lectoris depromere non pigebit.
Veteris Juris Romani cum alia sunt, quae per fictionem quandam gerebantur; tum inprimis quae ad bonorum possessionis controversias pertinent. Moris enim fuit quoties de agro quopiam instituebatur controversia, ut litigatores de amicorum sententia diem inter se sumerent, quā die in rem praesentem, hoc est, in agrum illum una venirent, et in eo agro vim alter alteri faceret, et de fundo deduceret: sic enim ait Cicero 2. 228. de Caecina, eum voluisse, De fundo moribus deduci vel detrudi, quod fuit olim verbum legitimum. 2. p. 233. Atque hoc vocabant, Ex jure manu consertum vocare: vide Gellium lib 20. cap. 10. qui vim hanc non veram et solidam, sed fictam et simulatam, vim civilem et festucariam vocat. Notandum vero, quod ille ait, olim Praetorem cum reis in rem praesentem venire solitos; postea institutum, ut vis festucaria sine eo fieret, et ut inde aliquid, puta glebam, in urbem ad Praetorem deferrent, et in ea gleba tanquam in toto agro vindicarent. Deinde qui detrusus erat a Praetore, ex edicto ipsius postulabat, ut unde vi dejectus esset, cum possideret, eo restitueretur. Praetor decernebat, ut in causa Caecinae factum: Caecina vero, qui jussus erat restitui, cum ab AEbutio peteret, ut se restitueret; respondebat adversarius, se restituisse: Caecina vero se restitutum negante, sponsio facta est de more. Porro mens AEbutii se restituisse dicentis fuit, se edicto Praetoris paruisse, qui non aliter scilicet restitui juberet, nisi fuisset ejectus: atque ejectum fuisse, aut omnino potuisse ejici ex eo fundo Caecinam, negabat AEbutius: cum quidem, inquiebat, fundum illum Caecina nunquam possederit. Post sponsionem factam Recuperatores sumebantur, apud quos quaerebatur restitutusne esset annon, qui fuerat jusses restitui. Hoc autem judicio ita adumbrato revera nihil aliud quaerebatur, quam uter possideret. Nam si dejector adversarium, dejectum non possedisse probare poterat, vincebat, et edicto Praetoris paruisse judicabatur: quippe qui non aliter restituere jussisset, nisi possessor verus fuisset dejectus. Obsecro vero, quantae hīc ambages et circumductiones, ut tandem ad suum jus. passet quis pervenire.
Saepe autem factum, ut pro ficta vi vera fieret, et adhiberentur armati, quod ab AEbutio fuit factum: tum erat locus Praetoris interdicto, DE VI HOMINIBUS armatis. Ciceron. 2. 229. At ex ejus pag. 232. apparet solitum fieri cum ad vim faciendam moribus veniretur, si quos armatos quamvis procul conspexissent, ut statim testificati discederent, optimeque sponsionem facere possent NI ADVERSUS Praetoris edictum vis facta esset. Multa ad hanc rem videbis Ciceron. 2. pag. 341. Ubi sane venssime mihi videtur Cicero istiusmodi Juris figmenta, etc. Haec ille.
A JURISPRUDENTIA ad M EDICINAM transitum faciemus, illustri elogio in Jure Romano nobilitatam; Hieronymo, severo alioquin censori, scientiam mortalibus vel utilissimam. Ut autem nulla omnino est scientia, nulla ars, sive liberalis
Sed difficultatem non parum auget, quod verba antiqua cum remaneant, usus tamen in multis immutatus est, ut idem verbum, (herbae puta, aut radicis alicujus, vel etiam morbi fortasse)
Observationum suarum lib. 1. cap. 2. Quam periculosus autem error in istis sit, in quibus vitae ac necis res agitur, quis non intelligit? ut si vel herba aliqua, cum in multis magna sit literarum affinitas, quarum tamen est natura diversissima; vel etiam morbus, in tanta caterva nominum, alius pro alio sumatur.
Imperitiam sui temporis Medicorum notat alicubi Galenus, qui cum Comperi vulgo, ait Plinius Historiae Naturalis Conditor, pro Cinnaberi Indica in medicamenta minium addi, inscitiā nominis, quod esse venenum docebimus inter pigmenta.
Hoc Plinii in mentem mihi reducit quod nuper in Gallico libro, de auripigmento legebam. Solent multi, quibusdam non de plebe Medicis ita jubentibus, ad amoliendum pestis contagium, arsenici sive auripigmenti (quod orpin vel orpiment, ex auripigmento corrupto contractoque vocabulo vulgo vocant) sacculos de collo suspendere. Hunc autem morem celebris libri, qui Medicus Pius inscribitur, Author vehementer abominatur, idque plane contra non paucis cessisse, qui hoc amuletum gestantes, vim ejus non salutarem, sed exitiosam sint experti, ex aliorum fide comprobat. Quia autem nullā plane ratione niti hunc usum contendit, quis tam fatuo mori invehendo causam error praebuerit, inquirit; et hanc suam (ingeniosam certe, an et veram, aliorum esto, qui profitentur ista, judicium) conjecturam proponit. Cassiam aromaticam, ait ille, vocant Arabes Darseni; nos, auripigmentum, vulgo (quod nemo nescit) arsenicum. An igitur aliquis cum pulverem Darseni, sive Cassiae aromaticae ad hunc usum ab Arabe aliquo commendatum legisset; ad notum sibi arsenicum (vel ut Galli scribunt, Darsenic) in verbo hallucinatus imprudens transtulit? Id autem postea subtilior aliquis Physiologus (ut in pluribus aliis, quae ab errore nominum profecta sunt (rationibus adstruere conatus est; quem alii postea, authoritate ipsius inducti, secuti sint? Caetera apud ipsum legantur. Meum autem non est de istis pronuntiare; nec eo animo refero, ut ipsius litem meam faciam. Sed cum multa talia, sexcenta ausim dicere, in mediana aliisque artibus, ex errore nominum verborumque nata, contigisse certum sit; et ex recenti lectione docti viri conjectura memoriae haereret, et se ultro offerret, non indigna visa est quam Lectori impertirem.
Quod autem asserit vir doctus, Cas siam ab Arabibus Darseni nuncupari; Cinnamonum certe Darsini ab illis dici, docet vir doctissimus, et de linguis Orientalibus meritissimus, Thomas Erpenius, quasi dicas, Domum Chinensem: an eo respexerit, incertum mihi. Sed quod a viro docto omissum miror, ut quod ad ejus conjecturae confirmationem non parum facere mihi videtur, arsenicum vocant Arabes iidem (an ex Graeco Zarnich, quod magnam cum arsenico habet affinitatem, ut alterum pro altero ab oscitante Lectore sumi facile potuerit.
Ad PHILOSOPHIAM transeamus.
Atque hīc ipso statim vestibulo Dialectica occurrit; cujus in verbis aut circa verba praecipuus labor: utinam non et irritus in perquam multis, inanisque! Non id quidem ex ipsius adeo natura, quae aliud profitetur, quam ex colentium pravitate: unde Senecae aliorumque graviorum quorumque Philosophorum crebrae querelae et justa indignatio. Sed hīc quoque locum habet illud, longam constantemque consuetudinem in naturam vertere. Certe si quis illam, quae Veteribus in usu maxime, quaeque Stoicos Philosophos auctores et propugnatores praecipuos habuit, Dialecticam, cum recentiore, quae sequioribus saeculis ex Aristorele emersit, et hodie viget, ut plurimum, conferat; discrimen agnoscet mirum quantum, vix eadem res ut videri possit; id tamen utrique fatale comperiet, ut non tam scientiarum instrumenta, quam verbalium, si fas ita loqui, praestigiarum et Steta muliere, si Diis placet, Homerica, quae genus, unde loco, et id genus alia prolixe quaereret et commentaretur; cum nec ulla talis mulier, sed nec ullum tale nomen vel commune, vel proprium, Poetae, quod quidem sciamus, vel per somnium in mentem venerit. Nominalium praeterea nota secta est, quibus, quae pro rebus alii seriis et gravibus sectantur et amplectuntur, voces et verba mera sunt. Sed haec ab aliis observata.
Quid quod in hoc ipso Dialecticae, sive Logica nuncupatur insignita est; sed ipsa scientiarum scientia Metaphysica, aut si quid supra Metaphysicam, quod scientem ac prudentem Universi, quam late patet, (
De morali Stoicorum Philosophia, quae olim florentibus ingeniis et studiis maximarum dissensionum et contentionum materia fuit, jam aliquid antea, cum de Seneca loqueremur, attigimus. Sed liber Ciceronis, qui De Finibus inscribitur quartus, totus ejus argumenti est, ut probet Stoicos solā verborum pompā et subtilitate, non rebus ipsis, a reliquis Philosophis dissentiisse. Nempe quod alii bona, illi producta, vel praeposita; quae mala, illi rejectanea malebant appellare: quae expetere se fatebantur alii; ipsi, non rebus, sed verbis indicto odio, legere se profitebantur: quod aliis erat optare, ipsis sumere; quod fugere, illis secernere. Haec quidem argutiae, quis neget? et praestigiae verborum. Sint sane: sed ex his verborum praestigiis et regna nata sunt vobis, et imperia, et divitiae, dicebat ille olim; et dicebat ille quidem, ad decantatissima illa disciplinae istius paradoxa, sive mirabilia, praecipue respiciens. Sed serio et extra jocum ita saepe contigisse, ut per has aut similes verborum praestigias ad magnas opes et imperia sive dignitates via pateret, testes illorum temporum Historiae.
In naturali Philosophia quam multa, peccata sint; quam multa tradita a Veteribus; a posteris autem ex imperitia verborum non intellecta, contra naturae leges in censum naturae vulgo recepta sint, qui de rebus naturae cum judicio et diligentia scripsere, passim observant. Unum nominare sufficiat nunquam satis laudatum, Julium Scaligerum, qui eo nomine verborum incuriosis non uno loco graviter succenset. Sed quid multa? Quam rerum maxime sublimium et reconditarum studium a verborum cura separari non possit, haud aliunde melius discamus quam ex incomparabili naturae Mysta, Aristotele, qui in divino Metaphysicorum opere integrum librum terminorum eplicationi dicavit.
Caeterum quia ex omnibus Physicorum sive Metaphysicorura terminis obscuris nulli sunt, in quibus explicandis vel doctissimis aqua magis haereat; nulli vero, si res ipsa spectetur, explicatu digniores, quam sunt isti duo, Adversariis in candidi Lectoris, antiquae Philosophiae et Aristotelis amantis, gratiam non pigebit hīc adscribere: sed hac tamen (ut et alia, si quae postea ex illis pariter publicabimus) conditione, ut si quid vel in verbis, vel in rebus ipsis, ipso et caeteris ejus scriptis minus dignum occurrat, ad me culpa pertineat, qui inconsulto aliis gratificandi studio publicaverim; non ad illum, qui non eo animo, nec eā vel rerum, vel verborum meditatione scripsit, ut publicarentur.
Sic solet Philosophus appellare Esse circuli, et esse hominis. Ergo id, quod alicui inest, et facit ut sit aliquid; nemqe forma, quae inest materiae: ut sit aliquid, puta, homo. Nam foma facit ut res sit quod est. Veruntamen si propius attendas, illud formam significat, hoc Anima vere:
Amicus noster Peroldus exponebat servatā propriā significatione erat; et rei formam ita appellari dicebat, quia potentia per formam educitur in actum.
quid sit esse alicui rei; id est, quid illud sit, quod ejus
Aub. somnium.
Legebam Praefationem viri magni, Philippi Canaji a Fraxinis, in libros De Anima, a se versos Gallice: ibi inveni hanc observationem: Aristotelem et Doctrinam de anima, et vocem
Caeterum non explicat Canajus, neque unde derivaret aretalogus ille hanc vocem, neque quam significationem illi daret; sed non dubito, quia per d voluit scribi, derivasse a accendit.
HACTENUS de praecipuis scientiis aliquid; quae quidem quia praeceptis scriptisque doctorum tam priscorum quam recentiorum, ut plurimum, continentur, minus mirum fortasse videri cuipiam possit, si verborum cognitionem non perfunctoriam requirunt. Superest igitur, ut ad ea nos convertamus, in quibus sive gerendis, sive percipiendis naturalis quaedam ingenii solertia, et experientia, rerum magistra, sola regnare creduntur: a verbis autem, utpote quae umbram et otium potius quam aliquem vitae negotiosae usum redoleant, remotissima vulgo perhibentur. Nos contra sentimus, verborum recte riteque perceptorum utilitatem ad omnes scientias et artes longe lateque pertinere: in politicis autem et vita communi plurimum illa posse; ut si alicubi praecipue statuendum sit quoddam quasi regnum verborum, non alibi collocandum censeam. Huic rei argumenta quae mihi sint, paucis ostendam.
Hominem a brutis animantibus rationis usu praecipue differre, nemo rationis ipse compos, dubitaverit. Caeterum qualis et quanta sit humani intellectūs depravatio, aut id unde contigerit, non est hujus loci quaerere: obviae sunt Philosophorum super eo tum querelae graves, tum peracutae commentationes. Neque hīc de prudentioribus et sagacioribus agimus, quos vel acrius ingenium, aut multo labore comparata doctrina supra sortem
Nec fortasse mysterio vacat, quod in omnibus fere Linguis, in praecipuis certe, moris hujus inter homines receptissimi certa quaedam quasi vestigia, sive indicia sunt impressa. Unde enim factum dicemus, quod in principe
ratio et oratio adeo sint et literis et pronuntiatione affinia; sed ipsum res (ut doctis notatum) a verbo Graeco, quod verbum, vel dictionem significat, oriundum sit?
Hoc igitur Viri politici, quibus cum populo res, cum pro sua prudentia rite observassent, quam id suis rebus perite accommodaverint, omnium populorum et aetatum testatur experientia. Quod alicubi Plato de Musica, leges musicas mutari sine mutatione legum publicarum non posse pronunciat; nos contra de verbis, magnas in Rebuspublicis commutationes fieri sine verborum mutatione non posse, potiori fortasse jure contendamus. Neque id omiserunt Historici quicunque de meliori nota.
Thucydides, gravissimus ille et sapientissimus Historicorum, lib. 3. de Corcyreorum seditione loquens:
Salustius De Bello Catilinae, in Catonis Oratione: Hīc mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? Jam pridem equidem nos vera rerum vocabula amisimus: quia bona aliena largiri, liberalitas; malarum rerum audacia, fortitudo vocatur; eo Respublica in extremo sita est. Idem alibi: Namque uti paucis verum absolvam, per illa tempora quicunque Rempublicam agitavere, honestis nominibus, alii, sicuti jura populi defenderent; pars, quo Senatūs authoritas maxima foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant.
Cornelius Tacitus in Cercalis Oratione: Sed quia apud vos verba plurimum valent, bonaque ac mala non suā naturā, sed vocibus seditiosorum aestimantur, etc. Et ibidem paulo post: Caeterum libertas et speciosa nomina praetexuntur, nec quisquam alienum servitium et dominationem sibi concupivit, ut non eadem ista vocabula usurparet. Idem alibi lib. 1. Quae usquam provincia, quae castra sunt nisi cruenta et maculata? aut ut ipse pradicat, emendata et correcta? Nam quae alii scelera, hic remedia vocat; dum falsis nominibus severitatem pro saevitia, parsimoniam pro avaritia, supplicia et contumelias vestras, disciplinam appellat. Idem de Tiberio, callidissimo Principe: Proprium id Tiberio fuit, scelera nuper reperta priscis verbis obtegere.
In eandem sententiam plura apud illum prudentissimum Historicum; nec illum tantum, quae nos hīc omittimus.
Consona sunt his, quae passim veteres Patres, aliique de ortu haereseum ex verborum immutatione (Quemadmodum venatores praeripere foveis quibusdam ferarum accessum [potius, Quemadmodum venatores foveis quibusdam praetereuntes feras excipere, vel, intercipere] dicuntur, insidias autem putridis quibusdam operculis et soliditatem non habentibus orificia fovearum cooperientes occultare, ut planum adjacenti profundum videatur; [potius, ut quod profundum est, eo quod adjicitur, vel opponitur, planum videatur] tale quiddam adversus homines haeresis machinatur, foveam impietatis per haec fausta et pia nomina veluti quodam superficiario tecto contegens: ita ut qui minus rationis judicio valent, idem cum vera fide horum praeconium per verborum confessionem existiment; ad exile nomen, etc.
Ibidem: Do nec enim dictionum familiaris significantia praevaluerit, et nulla inveniatur ratio, quae verborum in contrarium transmutet notas significationes, non fieri potest, etc.
Ibidem: Et nisi rerum confusionem quandam per nominum immutationem inducere velimus, omnino oportet cuique relatorum suam et propriam servare significationem. Cum sit itaque harum dictionum notitia manifesta, etc.
Idem lib. XII. Hi vero istas voces ab ea, quae est secundum naturam, genuinā, significatione dimoventes sive detorquentes, aliam ipsis accommodare intelligentiam ad pitetatis eversionem perverse contendunt. Cum enim, etc.
Nec aliter in privata consuetudine misceri et inverti vocabula, atque ex ista verborum inversione criminosos haud raro attolli, immerentes infamari, officia perverti, jura confundi, vitia denique virtutum, virtutes vitiorum elogiis inscribi, proscribi, vulgo videre est. Notatum id multis. Apud Verborum etiam moderatione detrahi solet. si qua est rei invidia, si asperum dicas, nimium severum; injustum, persuasione labi; pertinacem, ultra modum tenacem esse propositi, etc.
Plane quod in figuris quibusdam poeticis usu venisse notat idem Quintilianus, quibus, quia plerunque servire metro Poetae coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa aliis in carmine appellationibus nominentur, (metaplasmos enim et schematismos et schemata vocamus, et laudem virtutis, ait ille, necessitati damus) id ad mores et vitam quotidianam, sed tanto pejore exemplo, quanto minus hīc necessitati locus, traductum est. Vitia virtutesque prout studia et partes abripiunt, vario verborum colore depingimus: aliis atque aliis nominibus eadem pro variis affectibus aut temporibus appellamus. Ut non immerito vitae olim futurae melioris et beatioris hoc inter alia indicio et charactere usus sit Propheta Neque flagitioso amplius indetur nomen ingenui, et tenax non dicetur liberalis.
Non igitur audiendus, hīc quidem certe, Gregorius Nyssenus, qui canem pro homine, vel hominem pro cane palam substituat, quibus ibi Nyssenus exemplis utitur, vix effugiat, quin pro cerrito et circumferendo vulgi sermone differatur: qui vero de sobriis intemperantes, aut intemperantibus sobrios, (quae itidem exempla ab illo adhibentur) faciant, aut certe facere possunt, tantum abest ut pro insanis vulgo habeantur, ut nullis prudentiae ac sapientiae palmam vulgus hominum libentius deferat.
Ad POLITICA (nisi quis malit ad Jurisprudentiam, de qua prius egimus) referri potest, quod interdum ex unius ambiguae aut obscurioris voculae varia interpretatione multorum hominum millium salus pendeat. Cujus rei cum non pauca, si quis oraculorum ancipitia responsa, veteresque diligenter explicer memorias, exempla suppetant; nullum tamen insignius, quam quod ex lib. 1. Samuelis, cap. VIII. vers. 9. et II. peti potest. Ibi in re tanta, quanta maxima potest in vita communi cogitari, et cujus variis temporibus in diversis locis agitatio strages magnas populorum edidit, verbi unius
Quibus in verbis illud consuetudinem regiam in eadem re dixit: in Oratione pro Rabirio Posthumo: Nemo nostrūm ignorat, etiamsi experti non sumus, consuetudinem regiam. Regum autem sunt haec imperia; Animadverte, et dictio pare, etc. Sed non id nunc agimus, ut quae in utramque partem a diversis afferuntur, aut afferri certe possunt, excutiamus.
Ut autem ambigua verbi Graeci Lex miras peperit doctorum quorundam hallucinationes, de quibus nos aliquid jam olim in Notis ad Optatum Milevitanum; nec ea nunc repetemus.
ATQUE haec hactenus, quae de verborum cura et accuratae eorum cognitionis usu multiplici, pro hac otii nostri ratione, praesentique conditione non intempestiva visa sunt. Viros praestantissimos, qui in hoc erudito se pulvere cum Reipublicae literariae fructu post renatas literas exercuerunt, nihil attinet hīc nominare, cum et multi sint, et satis noti. Quia tamen ita res tulit, ut cum in his essem, Joannis Croii, Sacrarum Observationum Pars prior ad
Verum enimvero quam difficile sit hoc studium, vel inde liqueat, quod in tanta diligentia non tamen scopum semper assequitur vir doctissimus. Ut exempli causā, cum non procul ab initio, Mysticam et spiritualem significationem; vel potius ea, quae probanda et demonstranda sunt, interpretatur. Cicero, inquit, vertit praecepta; appello, quae dicuntur Graece Etenim si est divinatio, quibusnam a praeceptis artis proficiscitur? praecepta appello, quae dicuntur Graece praecepta, simpliciter, praecepta artis; nec id leve discrimen est. Praeterea, praecepta, an percepta sit ibi vera lectio, dubicant docti. Doctissimus Turnebus ex veterum Codicum fide, sed et verbi ipsius proprietate adductus, hoc posterius magis probat. Immo percepta, longe probabiliorem esse lectionem ausimus ipsi praestare. Pyrrhonicarum Quaestionum lib. III. cap. 29. cujus lemma est, perceptionem Cicero disertis verbis non uno loco reddit; et quae Sexto Empirico aliisque passim, percepta artis. Hinc, catholica regulae generales; Simeoni autem Bosio, viro doctissimo, perceptum artis, quod in omnes conveniat; vel, regula generalis. Galenus in Soliloquiis; (illa intelligimus, quae vere sunt Augustini) spectamina; spectamina disciplinarum, id est, Lineam in duas lineas per longum scindi non posse; at transversim infinite secari posse; sphaeram pares circulos habere non posse, etc. Stoicorum decantatissima aenigmata folet, ut et alii passim Patres, appellare. Multa certe in hanc ille, (de obscurioribus per clariora scilicet explicandis) sententiam passim. Ecce statim initio libri se cundi: Ut cum fidei, quae ab universi Domino tradita est formula, recte congruant: non ut Interpres ibi Latinus, qui theorematibus vel regulis generalibus (id est, fundamentalibus articulis fidei) alia, quae minus
perspicua sunt, aptare, ut nutta sit dissonantia. Haec mihi veniebant in mentem ex ipsorum, prout illa profert ex Nysseno vir doctissimus, verborum lectione: non enim, fateor, inventa mihi cum in his essem, in ipso Nysseno verba illa, quae profert. Et crediderim primam, non tertiam Orationem illum voluisse, nisi in Gretseri nomine deceptus est. Non enim, nisi fallor, alias ex XII. illis contra Eunomium Orationibus Latinas fecit Gretserus, praeter primam.
Sed hoc leve est. Illud aliquanto majoris est momenti, quod nimio carpendi et contradicendi studio vir doctissimus extra veri limites non raro abripitur. Quale illud est, quod Ciceroni addendo deducendoque, quae reliqui summa cognosci dixerit. Non video, inquit, quomodo aliqua reliqui summa addendo fieri possit. Deducendo quidem, etc. Et hinc concludit, Ciceronem non solum bonum non fuisse ratiocinatorem, sed et in verbis, (ex Aristotelis definitione) commisisse. Ridebunt, puto, qui putandis rationibus assueverunt. An igitur potest, ut acceptorum et expensorum quisquam rationein secum ineat, aut alteri reddat, ut non in computando addat deducatque? Aut quae ex additis deductisque summa conficitur, aliud quam reliquum (de quo, ut et reliquari verbo multa Jurisconsulti) dici debeat? Quod si aliqua in verbis praecise sumptis puteum fodere, chlamydem texere, domum aedificare; quid in ore omnium frequentius? Quid tamen de his loquendi generibus acutiores Philosophi, non ignotum est. Quid quod Gregorius Nyssenus integro Petrum, Paulutn et Barnabam, quatenus homines sunt, non plures esse, sed unicum addendi deducendique verba ad solos calculos (quorum jam olim in putandis rationibus usum fuisse qui nunc obtinet vulgo, certum est; et illustris in eam rem Polybii locus) pertineant? Sed non opus est, ut eo confugiamus. Sunt enim addere et deducere hīc quasi computare scilicet. Geminā plane phrasi dixit Apostolus (non dicam quod Nullam mihi Ecclesiam communicasse in ratione dati et accepti (ut tum veteres, tum recentiores vertunt Interpretes) nisi vos solos. Ubi recte doctissimus Camerarius: est sumptus, qui in tabulas referri solet. Tabulae autem sunt expensi et accepti. Ut hoc dicat, solos Philippenses tum sibi aliquid contulisse. Quod ipsi nimirum expensum tilerunt Apostolo, Paulus eis retulit acceptum. Tremellius autem in Notis ad Syriacam versionem: [ Id est, in rebus pecuniariis, in quibus habetur dati et accepti ratio. Quae phrasis etiam apud Rabbinos est frequens, exprimiturque vocibus quae significant acceptionem et expositionem, sive exhibitionem.]
Sunt etiam non pauca, quae notat ut nova Vir doctus, et hactenus observata nemini; quae tamen alibi reperire est. Ut quae de verborum transire, et versibus, et quae de charta; quae totidem fere verbis partim ex Lipsio, partim ex summi viri in Solinum Prolegomenis transcripta videri possint. Quae non eo dicuntur a me, ut candori ejus aliqua labes (facile enim potest contingere, ut viri docti in eadem interdum imprudentes incurrant) aspergatur; sed ut ipse aliis mitiorem se praebeat. Miratus sum aliquamdiu quā tandem ratione factum sit, ut Observationes suas Sacras et Historicas, potius quam Grammaticas, aut certe Criticas, in quibus de verbis tam multa passim; quae vero ad Historiam pertinent, nulla, quod sciam, inscriberet; sed desii mirari cum quodam loco Grammatici et Critici titulum viris de literis melioribus optime meritis,
Haec de viro docto pro meo erga illa studia amore, paulo liberius; quae quidem studia, ut per se sunt ingenua et liberalia, ita si ab eorum Mystis et Professoribus tractarentur, nae haud paulo melius et ipsorum studiorum honori, et tractantium existimationi consuleretur.
De lingua vero Hellenistica, de qua multa Crojus in his Observationibus, aliquid et nos, Deo juvante, in Diatriba De Quatuor Linguis, Hebraea, Graeca, Latina, et Saxonica.
QUanquam haec inter nos, (ut Comici verbis utar) nupera admodum notitia est, Vir clarissime, et te publicam hanc meam compellationem miraturum non absimile veri sit; me tamen non una causa impulit, ut ita facerem. Nam primo, Diatribam illam, de duabus alteram, quae hīc publici fiunt juris; tu, cum periisse eam putabam, restituendam mihi curasti: quae si digna fuit, quae non periret; tu dignus, cui vitam et incolumitatem suam acceptam, salvā illā publice profiteretur; et qui jam prodeuntis in vulgus patrocinium susciperes. Sed et altera quoque causa accessit. Anni puto, plus minus duo, cum tuis primum humanissime provocatus, coepit hoc inter nos mutuarum literarum commercium: quod per aliquot menses utrinque ita excultum est, ut nihil minus quam quod accidit, verendum videretur. Accidit autem, ut cum tu libros aliquos, qui gratissimi mihi fuerunt, muneri misisses; et ego vicissim aliquos, quos tibi non ingratos futuros sperabam, mittendos crederem; (quos etiam literae comitatae sunt; quibus et alteras, aliā viā missas, ne tibi cunctatio mea, siquid prioribus meis accideret, suspecta esset, paulo post addidi) accidit, inquam, (quod miratus saepe sum, nec adhuc cum venit in mentem, mirari desino) ut ab illo tempore, cum jam plus anno praeterierit; quid libris aut literis factum sit, rescire nullus potuerim. Cum igitur aliae viae non succederent, hac occasione usus sum, ut si adbuc (quod opto et spero) vivis, et vales; et meam fortasse cessationem non minus miraris, aut etiam indignaris; hac publicā meā compellatione, in nulla culpa esse me intelligeres. Plura libenter scriberem, de Philostrato
Domino Gronovio, rarae, his praesertim temporibus, eruditionis et diligentiae viro, plurimam a me, quaeso, ut amicissimo, cum videbis, aut scribes, salutem.
TRiennium, et eo amplius est, cum Homericae, quae tum Lugduni Batavorum, cum Graeco Scholiaste, accurabatur, editionis specimen, a Francisco Hackio, multorum librorum editione nobili Typographo, dum de nova Polybii editione inter nos agimus, ad me missum est; in quo cum spectabilis esset elegantia characterum, et alia superarent, quae ad exteriorem librorum commendationem pertinent ornamenta; factum est, ut non parvam ex eo voluptatem caperem. Nam is ego sum, qui Homero tantum tribuo, quantum hominem verecundum, et literarum amantem, ei qui tot aetatum praescriptione princeps ingeniorum; bonarum omnium artium et doctrinarum seminarium; humanae denique sapientiae apex audiat, tribuere fas est: et ea videbam tempora, quibus nulla bonis ingeniis et literis infestiora, ullam vidisse aetatem, pridem est cum sentio doleoque. Quid enim mollius dicam, aut censeam, cum hinc fanaticorum, qui methodos, et compendia nescio quae sua nobis venditant, et breviorem (si Diis placet) ad eruditionem viam promittunt, tanto a vera eruditione, quos suis jactationibus irretierunt, abducunt; quantus qui in ipsorum nugis et ineptiis percipiendis impenditur labor. Haec cum certa sint, et omnibus publice, nisi iis, qui volgivagā hac dementiā correpti sunt, nota; in aliquo pretio bonos adhuc libros esse; adhuc superesse, qui veteres probatos Scriptores tanti faciant, ornent, et ornatos gaudeant; sed inprimis, suum adhuc Homero (qui vel unus quandiu legetur, amabitur, publicis expetetur votis, non metus est, ne meliores penitus exulent expirentve literae) constare honorem, et dignitatem; quis literarum amans non impense gaudeat?
Delectatus igitur hoc specimine, dum animo meo tantisper hac occasione obversatur Homerus, venit interim in mentem locus Homericus, de quo, quia praeter alios insignis semper visus est, aliquid olim commentatus eram. Hanc igitur coramentationem meam cum ad Hackium eā lege transmisissem, ut si ad ea, quae parabat in Homerum, opportunam judicaret, uteretur; sin minus, remitteret: quid ille judicaverit, nescio; nisi quod id certum, Bibliopolam Londinensem, cujus operā uterque usi eramus in mittendis literis, tanquam sibi (neque de fide ejus dubitandi causa erat) ab ipso responsum renuntiasse, libenter illum, quae missa erant, accepisse; et quando per me liberum esset, id maluisse, ut edenda retineret, quam remitteret. Post bene longum tempus, cum nova illa Homeri editio prodiisset in lucem sine ulla Dissertationis istius mentione; sed nec ad nos ne tunc quidem, postquam Homerus ille aliquot jam menses vaenalis prostiterat, vel ipsa remissa esset, vel verbo saltem, quo mutati consilii ratio nobis aliqua constaret, factum satis esset; apud amicum isthīc tunc agentem, pro re nata, mutuoque literarum officio, recens inito, questus hanc injuriam; aut si hoc in re tam parva nimis est, negligentiam; quod ex pacto diu ante fieri debuerat, tandem ipsius operā praestitum est, ut ad
Cum post obitum charissimae conjugis, sex admodum annis inde jam lapsis, quod id unicum fere vitae solatium relictum erat, diuturno ejus desiderio in languorem, postea et morbum incidissem; qui annum unum et alterum ut de vita saepe desperarem, gravissime me exercuit; tandem, ita volente Deo, hactenus eluctatus sum, ut si porro valere vellem, labori et gravioribus studiis renuntiandum, et illud praecipue curandum esset. Eo redactus igitur, ut et vita laboriosa, sed et domestica solitudo pari studio vitanda essent; amicorum indicio et procuratione, a viro nobilissimo, et ingenii dotibus, multiplici doctrinā excultis, ornatissimo, Joanne Cottono, Thomae filio, Roberti (celeberrimae illius, quae Cottoniana. vulgo audit, Bibliothecae fundatore) nepote, invitatus sum, ut in studiis ipsi philologicis comes essem, et adjutor. Acceptā libenter, quantum valetudo pateretur, conditione, quā nulla temere potuit alia optabilior aut opportunior contingere; cum alia erant, a quibus auspicari visum; tum inter alia occurrebar Homerus, cui acri vir ingenio, tantum suā sponte deferebat, ut unicum illum columen eruditionis saepe me non dissentiente, praedicaret. Caeterum, quia Iliadem diligenti lectione triverat, ut bona pars memoriae haereret; Odyssea delecta est, quam junctis operis legeremus. Ego Homeri textum, cum Eustathii Commentariis; ille nuperam illam Graeco-Latinam editionem Lugdunensem cum Didymi Scholiis, ante oculos habebat. Praesto erant et aliae Homeri editiones, ut Giphaniana utraque; Amstelodamensis, anni partae Salutis 1650. aliae, quae Homerum purum putum, sine versione scilicet aut Notis ullis, exhiberent. Cum autem oculos interdum, ut fit, in adversam versionem Latinam, quam Lugdunensis ista editio Hackiana exhibet, conjiceremus, quanquam talis illa plerumque reperta, quā carere sine damno possemus potius quam quae laudari mereretur; primo tamen, non adeo mirari, aut indignari, ut qui dudum experti essemus, quantum vulgatis istis versionibus tribuendum sir. Postea tamen cum in non pauca tam portentosa incidissemus, ut exemplo res carere (si forte librum unum, aut alterum excipias) videretur; et vis oculi, praecipue qui caeterum editionis istius apparatum cogitaremus, fidem facerent; seria res animadversione digna tandem visa est. Cum enim aliorum in quocunque genere Scriptorum Graecorum versiones extent haud paucae, quas merito laudamus; etiam illorum, in quibus labor longe major, et difficultas ingenia non vulgaria deterrere poterat; quis non miretur fati Homerici iniquitatem, cui cum palmam dent omnes ingenii, et in omni laude, longissimo intervallo praecellentem agnoscant; nondum tamen repertum esse, qui tot insulsissimi Interpretis hallucinatonibus et barbarismis horrentem et squallidum, et quidvis potius appellandum quam Homerum; meliore cultu ornatum et politum, Latinis auribus proponeret? Nec adeo tamen Homeri ipsius injuriā commovebar, quem nemo, qui sapit, ex versionibus vel accuratissimis, nedum vulgaribus, aestimabit; sed tyronum praecipue intuitu, quorum teneros animos, cum amore et admiratione Poetae incomparabilis imbui, Reipublicae literariae et posteritatis adeo intersit; mirum ni tot impactae cruces, et tenebrae offusae, ubi Graeca plerunque liquidissima sunt et elegantissima; vel de proprio cogant ingenio desperare, vel alieno (Homerum intelligimus) immerito obtrectare. Cum igitur hanc meam indignationem apud multos, ut ferebat occasio, liberius expromsissem, ut aliquem, si posset, qui tanto malo mederetur, excitarem; rem tandem longe aliter habere quam putabam intellexi. Aliquot enim post mensibus cum virum nobilem, quo mihi jam notiorem, eo magis amabilem et charum, ad paterna praedia non uno loco sita, pro re nata, et anni tempore se conferentem, comitatus essem; opima illa quidem, et iis rebus, quae ad splendorem faciunt, abunde instructa; sed eo tamen mihi gratiora et jucundiora, quod ubique libris referta, (ut Romanas Antiquitates, quae ad rem Britannicam faciunt, undique conquisitas et huc translatas taceam) reperirem; inopino mihi incidit in manus versio Homerica, quae cum sine dubio vulgatissima sit, et omnibus (sed et mihi olim fortasse) satis nota; tum certe mira, et pene incredibilis accdit. Portenta enim illa (ad 600. ausim dicere; nec pauciora, quamvis properantes, observasse crediderim) verborum, aut omnia, aut pleraque
Francisci scilicet, et AEmilii Porti, Cretensium, reperi. Sed et Sebastiani Castalionis editio postea oblata est, quae si non tam pura et defaecara est, quam AEmiliana; at longe tamen purior et defaecatior illa jam tum, anno Domini scilicet 1567. quam sunt istae posteriores, quarum antea meminimus, et quorum copiam nobis fuisse, Odysseam aggredientibus, diximus. Giphanianae, omnium quas hactenus vidimus, impurissimae. Amstelodamensis autem, quamvis multa correcta exhibeat, quae peccat enormiter Hackiana; at illa vicissim plura, aut certe non pauciora admittit, quae piationis non minus egeant, quae in Hackiana recte habent: ut de duabus, cum neutra tolerabilis sit, cum utraque tanto tempore posteriores sint istis melioribus, quam tamen pejorem statuas, haereas. Unde autem factum, quod haec Lugdunensis editio, quae tantam prae se fert elegantiam, tot versionis ulceribus, foeda et deformis in lucem exiret, meum non est conjicere; nisi dicemus, illis fortasse commissum negotium, qui cum harum literarum adeo rudes et
His ita indicatis, quae non taceri publicae utilitatis intererat; ad alia libenter pergeremus. Sed ne quis tamen nos (ut sunt ingenia) praeter verum et rei meritum
Odyss. ipsum, id est, in propria persona) [semel] pati, lex fati fuit: mihi vero ex recordatione ipsius, et eorum, quae pro nobis passus est, dolor, qui quotidie recurrit, et quem nulla dies (ea enim vis hoc loco istorum verborum,
Portus optime, verbum verbo reddens:
Huic enim futurum erat
Ipsi, dolores ut essent; mihi vero moeror semper gravissimus, quem nulla oblivio deleret,
Illius causā.
Versio vero Lugdunensis (si versio dicenda est) pag. 68.
Huic futuri sunt
Ipsi dolores fieri; mihi vero tristitia semper incessabilis,
Ob illum.
In verbis, primum, quis unquam tam barbarus ita locurus est; aut quis ita loquentem tantus Oedipus ut intelligat, futuri sunt fieri? Sed in re tamen majus peccatum, cum quae praeterita narrat Poeta, (quod et res exigit ipsa, et ratio futuri erant; non, sunt: nam caetera, nihilo melius. Sed ista deinceps omittemus, et Lectori relinquemus; versiones ipsas proposuisse contenti.
Eodem libro, Lugdun. edit. pag. 91. Ulyssis, Regis Ithacae, innocentia, sive clemens gubernatio his verbis a Poeta proponitur:
Castalio:
Portus, ut vim verborum Graecorum plenius exprimeret, aliquanto laciniosius:
Lugdun. edit. pag. 91.
Homer, lib.
Vertit Portus:
Neque unquam ipsis Aut damni quid patiendi subest periculum, aut pereundi.
Neque enim ipsis
Neque detrimentum patiendi est metus, neque pereundi.
Lugdun. autem:
Neque unquam ipsis
Neque aliquā parte offendere accidit timore, vel perire.
Lib.
Poterat aliquis haerere fortasse, nisi Scholiastes Graecus (ut Eustathium omittamus)
Quae aurum dilecto viro habuit charius.
Hunc sensum et Euripidis in Medea verba confirmant:
Lugdun. autem:
Quae aurum dilecti viri accepit pretiosum.
Eodem libro, Lugdun. edit. pag. 248. verba Poetae elegantissima, in commendatione operis exquisitae et inimitabilis artis:
Portus:
Nec tale ante fecerat, nec aliud facere posset,
Qui illud lorum suā aptaverat arte.
Castalio:
Nec aliud fabricatus est, nec aliud fabricabitur,
Qui illud lorum suā elaboravit arte.
Lugdun. autem:
Ut qui illud efficit, aliud quidem efficiat,
Qui illud lorum opposuerit arte.
Lib.
Portus:
O amici, nequaquam porro descendemus, quamvis tristes simus,
In Plutonis aedes, antequam fatalis dies advenerit.
Ita et Castalio, iisdem fere verbis. Quantum autem in his verbis momenti sit ad compescendum immoderatum luctum, et erigendos vel afflictissimos; quantum venustatis etiam, si cum debita emphasi et energia pronuntientur, Lectori judicandum relinquo.
Lugdun. edit.
O amici, nondum enim descendimus tametsi tristes,
In Plutonis aedes antequam fatalis dies adveniret,
Haud adeo magnum discrimen in verbis apparet; sed magnum tamen est sententiae, mutatis verborum temporibus.
Lib.
Portus:
Laetabatur autem Ulysses,
Quod opum suarum curam gereret, licet longe abesset.
Castalio in eandem sententiam:
Quod ei facutltates curabat absentis.
Lugdun. autem:
Quod suae vitae curam gereret:
ex quo potius colligamus, eum genio suo indulsisse absente Domino (qualis, in Evangelio, servus malus alicubi proponitur) quam quod dicit Poeta. Et quamvis
Eodem libro, Lugdun. edit. pag. 289. tria scita prudentissima sapientissimus Poeta complectitur: Frustra esse hominum labores, nisi Deus adsit et adspiret: Non alios, aut illos potissimum Deum juvare, qui quod in ipsis est, sedulo praestant: Quibus Deus faveat, et eorum opera prosperet; eosdem et hominibus gratiosos evadere, et ab illis aestimari. Quae singula per se eximia, longe tamen insigniora merito censeantur, si cum Sacrae Scripturae locis, quibus idem docemur, componantur. In quibus id quoque notari dignum, Sanctum Paulum eodem quoque verbo, quo hīc Homerus, usum esse, I. Cor. III. vers 6, 7.
Portus, ut in re tam gravi debuit, plenissime et expressissime, ut vel incautus Lector adverteretur:
Qui me valde diligebat, et possessionem dedisset,
Quantam suo familiari Rex benignus dederit,
Domumque, bonaque, optatissimamque uxorem;
[Ei, inquam, servo] qui operam suam
Domino diligenter navaverit, cujusque labori Deus dederit incrementum:
Ut et mihi hoc negotium augetur, in quo occupor.
Lugdunenses autem:
Qui me accurate diligebat, et possessionem praebuit,
Tanquamque suo familiari Rex benignus dedit,
Domumque, portionemque, optatissimamque uxorem,
Qui sibi multa laboraverit, Deus autem negotium auxerit:
Sic et mihi hoc negotium augetur, quo detineor.
Quis tam felicis ingenii, ut ex his se expediat, et sensum aliquem commodum, nisi Graeca consulantur, eruat?
Non tantum sententiae damnum, fateor, sed major in verbis singularibus hallucinatio in loco huic propinquo, ubi procorum iniquitatem Eumaeus subulcus exaggerans, ait eos esse pejores piratis hostibus, qui factā in terram aliquam impressione, contenti naves suas spoliis implevisse, quasi divinam ultionem aliquatenus reveriti, alio se conserunt, nec terris, quas semel spoliaverunt, incubant, et incumbunt: quod contra fiebat a procis, quotidianis hostibus et spoliatoribus domūs Ulyssis:
Portus:
Et quidem hostes et iniqui, qui terram
Alienam invaserint, et quibus Fupiter praedam dederit;
Impletis vero navibus redierunt domum quisque:
Verum his ultionis divinae timor in animos cadit.
Lugdunenses autem:
Et quidem hostes et iniqui, qui in terra
Aliena vescantur, et ipsis Fupiter praedam dederit;
Impletis vero navibus redierunt domum quisque:
Et quidem his curae potens timor in animos cadit.
Quam foeda et ridicula in duobus illis praegnantissimis (hīc quidem certe) verbis (
Lib.
Portus:
Instrumentum navis hinc inde remis impulsae
Byblinum, [id est, funis nauticus] quo ligavit fores.
Optime et ex byblo AEgyptia consecta fuisse De Histor. Plantarum, lib. 4. Aldin. edit. pag 54.
Lugdunensis autem editio:
Lignum navis circumagitabilis
Byblinum, quo ligavit januas.
Scirpea vincula, aut viminea, aut ex teneris arborum ramis, lignea forrasse dici possint; sed ex ligno navis facta vincula, quis patienter audiat?
Libro remum scilicet nunquam vidissent, ant fortasse vel fando audivissent; mirarentur, et ventilabri id genus esse crederent, et eo nomine nuncuparent. Tum vero quibusdam, quae praecipiuntur, ibi rite peractis, domum, reducem longā pace et tranquillitate, ad seram usque mortem fruiturum. Ecce ipso statim initio, acceptā fabrefactā nave an non consulto consilio factum quis merito suspicetur, ut Lectoribus illuderent? Quisenim alioquin navem (ut ventilabrum hīc appellatur, inducitur. Fateor quidem etiam in Porti editione, quam habeo, ita reperiri: se; non, te; quod sensus requirit. Sed cum reliqua non hīc tantum, sed, ut plurimum, correctissima sint, probabile est, et aequitatis ratio postulat, ut ita judicemus, te, illum; non se voluisse; et quod aliter exhibent libri, id vitio Typographi contigisse. Nisi fortasse idem etiam lib. dixerit; ibi putidissime, apparuerit, redditur. Et quis egregios illos Correctores, quibus harum rerum cura commissa est, non bene provinciā suā functos dicat, qui haec tam contraria, tam stulta (saltem si Latina intellexissent) non adverterunt? aut, qui fuit eorum stupor, advertere non potuerunt? Caeterum non Lugdunensibus tantum, sed aliis quoque merito condonemus, si in praedicenda ratione mortis Ulyssis, maris expers, (ut notant doctissimi viri) ambiguum est, et contrarias significationes admittit: quod hīc etiam non male, si quis id agat, accoramodari possit, sed et aliud fortasse reperiri, quod magis etiam conveniat. Nos enim hoc obiter tantum, ut scribenti se, non quaesitum, obtulit. De eventu autem hujus partis vaticinii, sive ratione mortis Ulyssis, et quam vere non in mari, (sive, naviganti) id est, ex mari tamen; id est, Vita Apollonii.
Sed iterum in viam: quanquam putidi laboris nimium quantum jam taedet, ut discant tamen harum rerum minus intelligentes, aliquid in libris praeter chartam, et typos aestimare, pergamus. Consulto illa omittimus, in quibus aliqua difficultatis species, aut vero dubitandi causa. Sola notamus pauca de multis, quae a pueris et tyronibus, his operatis, animadverti, et corrigi poterant. Qualia pag. 69. et 88. immixta erant: pro, perfecta erant. Pag. 77. immensam injuriam habentes: pro, insolentissimi, vel inusitatā insolentiā praediti. Pag. 104. quoniam adhuc placuerat nymphae: pro, quoniam nondum placuerat nymphae; [eum admittere scilicet] vel si quoniam non amplius delectabatur nympha. Si quis hoc ad errata typographica malit referre, de quibus infra dicturi sumus, per me licet. Sed hoc causam Lugdunensis editionis nihil juvat, ut mox apparebit. Pag. 219. Masculum alligavit arietem (an sunt et arietes foeminae in Belgio? sed tum quoque non foemellamque n. pro, Arietem alligavit, ovemque foemellam n. Pag. 173 justissime: (quasi a inclyte, vel illustrissime. Pag. 294. ut a generatione pereat: pro, ut genus pereat. Pag. 316. et persolvit opus indecorum: pro, et ultus est facinus indignum. Pag. 446. Projecta autem mensa, Decidit torquens se: pro aspersus autem [sanguine scilicet; sed et alias interpretationes habet Didymus verbi ad mensam reserat, quod insanum] circa mensam Decidit circumactus. Et mox, aquas: pro, fercula, cibos. Paulo post, varius impetus: pro, exagitator oestrus, vel asilus. Pag. 340. rectitudinem: pro, consilium, mentem: saevae: pro, innocentes. Et eodem libro, pag. 345. in stabulo. Plane ut pag. 182. cum duplex lectio in Codicibus Homeri reperiatur, mansimus; cum tamen illam alteram lectionem nullibi exhibeant. Possemus id genus alia plurima (ut pag. 418. proprie: pro, sudavi. Pag. 429. utimini: pro, infesti ingruitis, etc.) cumulare; sed quis finis? praecipue, qui actum jam quodammodo agamus: quod a nobis semper quantā maximā curā potuit, vitatum. Sed quid ab illis speremus, aut quid in illis mirum, et portentosum videatur, qui ne errores quidem typographicos priorum editionum, qui suā monstrositate satis se prodebant, si quis oculis usus esset; et quivis, qui Graeca vel a limine delibasset, statim deprehendere, parique facilitate corrigere poterat; in hac tam pulchra editione, tanquam tot ignorantiae suae, et asininae considentiae monumenta, reliquerunt? Talia, veteranus, pro veterator: pag. 105. Dispicio, pro despicio: pag. 157. Capros, pro captos: pag. 290. Ferebat, pro serebat: pag. 291. Ovibus, pro bovibus: pag. 199. Annuit, pro abnuit: pag. 431. alibique. Abstulisti, pro abstulit: pag. 401. et id genus alia. Porro, Correctoribus id Lugdunensibus debeamus; an ab aliis admissum, et pro bona merce receptum, nobis obtruserint nescio: dignum sane istis hominibus, in quibus ignorantia, an audacia magis superet, incertum est. Nam lib. et muros longos sublimes, vallis munitos: quod, nescio quo casu, in posterioribus aliquot editionibus factum; murum longum, sublimes valles munitas: (quod in Giphaniana utraque) homines acuti, qui non satis concoquerent illud, sublimes valles; Graeca autem quid ferrent, non magis ad se pertinere scirent, quam colorum judicium ad coecos; dignum se facinus ausi, quod proximum erat, moenia longa, sublimia, vallibus munita, arripuerunt; et Homeri Lectoribus exhibuerunt. Ita valli, murorum munimenta, in valles mutati sunt. Ejusdem plane acuminis, et judicii, quod libro 5. extremo, ubi Graeca: (quae sane sunt pulcherrima) Ut cum quispiam torrem cinere abscondit nigro: postea, (incuriā Typographorum) cinere excidisset, et excusum esset, (ut in Giphaniana) cum quispiam torrem abscondit nigro: posteriores Correctores, Lugdunenses, an alii, hactenus eruditi, ut nigro deesse substantivum intelligerent, nec aliud commodius occurreret; nigro in nigrum mutato, torrem illi substituerunt. Ita plane persuasum habebant, non facile repertum iri se doctiores, qui Graeca consulturi, aut omnino lecturi essent. Sed iidem tamen, quasi totum suum acumen in egregia illa emendatione consumpsissent, et jam re tam bene gestā securi esse possent; cum incedit, (immani Typographorum priorum oscitantiā) pro incendit, in proximis versibus reperissent; quod repererunt, retinuerunt; et eo quoque nos contentos fore speraverunt. Quod autem (ut hoc obiter moneam) Agro in extremo: fortasse praestaret, In domo, in agro extremo, sive longo remoto sita. Assentientur fortasse, qui quae docti viri (quibus omnia nos secundum Deum debemus) in Lectionibus Theocritieis, de voce
Hactenus de Lugdunensi illa editione, quae speramus Hackium, si vere studia literarum libris edendis promovere satagit, aequi bonique consulturum, et in deligendis Correctoribus seu Curatoribus (ut de quibusdam Latinis ab illo editis nunc taceam) posthac cautiorem futurum. Objiciat aliquis fortasse, haec qualiacunque, etiam in Henrici Stephani editione reperiri; quod illi melius dixerint, quibus illa visa. Sed utcunque res habeat, cum tanta Stephanus praestiterit in his literis, quantum ab uno aliquo, qui non divini plane ingenii, et plusquam Herculeae industriae fuerit, expectare dementia sit; quis, tam iniquus, hoc ab illo exegerit, ut omnes, quas typis suis excudit, cum meliores non suppeterent, versiones praestaret? Ignorantia autem linguae Graecae, talia a Stephano praeterita esse, ejus sit dicere, qui athletam leonum et pantherarum victorem, a mure aliquo, seu passerculo, ex virium imbecillitate, prostratum fuisse, credere possit. Ar virum maximum, cum ad alia properaret, multa correxisse, in quae fortefortunā oculos conjecerat, non parva gratia. AEmilii Porti, quam laudamus, editionem non potuit ille vidisse, qui jam anno Domini 1598. fato concesserat.
Caeterum, cum ista AEmilii Porti, Francisci filii, versionem, in qua paternos Commentarios accurate se sequi profitetur, laudamus; ut revera laudem non parvam meretur: ne tamen eam tanquam consummatissimam a nobis proponi tyrones (quos hīc potissimum juvare nobis propositum est) sibi persuadeant, eo nunc nos convertemus,
quae facturi erant; quam, ut in aliis editionibus, quae perfici debebant; vel in Castalionis editione, quae perficienda erant, assequi non possum. Videtur enim hoc sensus requirere. Lib. 3. rem denuo a poculis aggressi: quod alii, initium sumentes a poculis. Sed et in Martini Crusii, viri Graece doctissimi, editione Iliad. a poculis iterum exorsi. Cum tamen Hesych. Laticum libavit honorem: maluissem libantes poculis, saltem auspicati a poculis. Paulo post: incessens verbis. Sed cur non potius Eustathium sequamur, et Scholiasten, qui demulcens potius dicendum erat) exponunt? Eodem libro, uxor domina; vel, uxor regina, ut lib. phocae natantes pedibus; vel, ut alii, carentes pedibus; quamvis ista authoritate Veterum niti quoque non negemus; cum tamen agnoscat in vitulis marinis pedes (ut mirer eo nomine ab antiquis Grammaticis, Hesychio et Suida, quasi negasset, eum reprehensum, asseri a Brodaeo) Aristoteles non uno loco; et ista alia interpretatio verbi, progenies, exponatur: et ideo fortasse, quanquam de piscibus in genere verum est, speciatim tamen phocae seu vituli marini tanto magis progenies maris nuncupentur, ad discrimen terrenorum animalium, sive vitulorum, quorum magna cum marinis est similitudo. De hoc autem vocis
Lib. I. pag. 253. Et illaesus pervenissem: deest vox fortassis, quae in Lugdun. edit. Typographis aliud agentibus (quid quod et integri versus alicubi transpositi?) propriā sede deturbata, alienum locum in proximo versu male occupat.
Lib. grave facinus patrasset; pro, valde laesus est; ut paulo post ita recte redditur. Non tamen ignoro ita aliquant do contingere, ut eadem verba in vicinis locis dissimiliter accipienda sint; ut eodem libro vox Stabat autem sitiens; non probo: melius, ni fallor, antea alii: Cupiebat. Nos alibi de isto verbo, et propria ejus significatione plura diximus; sed et alii, Viri doctissimi, in Theophrasti Characteres. Fateor istam. explanationem Veterum authoritate fultam videri, Scholiastis et Eustathii; qui pulvis autem ex capite oriebatur. Nunquam auditos puro fuisse, qui pulverem sudarent capite. At sudorem, multo labore comparatum, et omnibus membris, capite praecipue manantem, lixivio comparari, quis non amplectatur? Nec multo melius lib. Conscendere navim properans. Quanto elegantius,
die, seu Oriens; id hīc Ulyssi, Sol occidens) adhibuit: Actor. XXVII. vers. 29.
Iterum dico, elegantissime.
Lib. Tunc autem igne accenso [caseos] mactavimus. Nescio quo casu, caseos illud insertum sit. Fortasse oves scriptum fuerat. Lib. Flabat enim ventus: et ibidem mox, Foraminibus duplicibus: non puto defendi posse. Aliter certe Eustathius explicat, et Scholiastes. Talia in ista Porti editione non pauca, quae diligens Lector, his exemplis jam cautior, haud difficulter observabit. Nos deinceps, quod initio promisimus, insigniora aliquot loca, de multis unum aut alterum, persequemur.
Lib.
Aggressa est ululare; ita vertunt omnes, quos hactenus vidi; repressa est autem ab Ulysse, his verbis:
Vertunt:
In animo anus gaude, et te cohibe, neque ulula:
Non est fas interfectis insultare viris.
Portus autem:
Non est fas ob interfectos viros [deos averruncos] precari.
Eustathius insultare. Sed quis ista, quaeso, conciliet; ululare, et insultare? Nae mira haec est verbi Graeci (si tamen Graecum est dicendum) ignoratio: in qua tamen ignoratione non Lexicographi tantum praestantistimi versati sunt; sed post illos doctissimi quoque viri, qui in vertendis Graecis occupati fuerunt. Atqui Eustathius optime hīc exponit; et non defuerunt viri docti, qui tum in Notis in Novum Testamentum, tum alibi notarunt super eo, ex quibus alii deinceps cautiores debuerant evadere. Est autem
Hoc (ut in pauca contrahamus) dicit, se ad Clytemnestram, Agamemnonis uxorem festnare, ut illam ex lecto excitet, ad indicendum
Addamus alterum ejusdem AEschyli locum in
In altera notione Euripides in Medea, praestantissimae istius in literis quadratis (quas alii capitales vocant) editionis, folio (ut a nobis distincta; nam nulli ibi numeri) 22. et 23. Narrat ibi nuntius Leucam, Creontis filiam, donis Medeae venenatis infectam, cum animam ageret, ac misere torqueretur; accurrisse vetulam, et quod a Deo aliquo, (quia subito correpta erat) agitari illam crederet; planctum, sive ululatum. Pessime ibi in ejus verbi interpretatione defunguntur vulgati Interpretes. Apud Theocritum, in Idyllio XVII. vers. 64. quod scriptum est in laudem Ptolemei; nutrix statim ut ex utero prodiit, in manus susceptum, exclamavit, ut ibi versio; quod tamen tolerabilius, quam ululavit, ut Homeri Interpretes) sublatā voce preces concepit; quae ibi sequuntur, vers. 67. hallelujah; cujus usus tam frequens in sacris Hebraicis, ut bonam partem cultūs divini complecti nonnunquam videatur? Sed de originationibus Hebraicis, plura paulo post erunt dicenda. Jam causam sciti hujus Homerici si quis requirat; hostibus mortuis non insultandum esse, vel ut vertunt alii, ob mortuos inimicos, non precandos Deos, sive preces Deo non offerendas: Eustarhius acutius, opinor, quam verius hanc reddit: Preces (inquit) Dei praesentiam poStulant; Sed Deum praesentem adesse mortuis nefas olim credebant. Sed hoc nihil ad insultationem, quae sine dubio praecipua est verbi Proverbia Solomonis hoc quoque non uno nomine semper mihi visum perinsigne, et praecipuā animadversione dignum: Graeca hīc ponemus, et Latina; quia vim verborum originalium satis feliciter exprimunt: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas; et in ruina ejus ne exultet cor tuum; ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam, Prov. cap. 24. vers. 17. Hanc fuisse veterum Ethnicorum multorum mentem, et id diligentissime ab iis observatum fuisse, fufe alibi probavimus. At nostri Heroes, homines, ut se perhiberi volunt, Christiani, quam multi aliter? Sed haec non sunt hujus loci.
Lib.
Vertunt:
Ita etiam Portus. Mihi autem semper suspecta fuit haec versio, qui non duas duntaxat mundi plagas his verbis indicari; sed quot omnino sunt, quatuor scilicet comprehendere Poetam voluisse, multo probabilius judicabam. Movebat tamen me auctoritas Eustathii; veteris itidem Scholiastis, qui duas tantum (septentrione alibi, ut plurimum, occurrere non diffitebantur. Sed jam omnis scrupulus exemptus est, postquam Strabonem, Geographum accuratissimum, et Homeri studiosissimum, lib. septentrione accipiebant, atque ita de quatuor plagis sententiam amplectebantur, animadverti. Mihi jam Strabo non est ad manum. Sed quo facilius illo (ad hoc quidem quod attinet) careamus, facit Didymus, aut quisquis ille Scholiastes; qui quamvis (ur saltem illum exhibent, qui nunc extant libri; nam ejusdem Authoris tam sibi repugnantia esse, non ego praestem) hoc loco Erunt fortasse qui malint a repetere. Ita certe reperio in Harm. Etym. Ling. Guicchiardini; de quo nos opre egimus, et Auctoris istius judicio quam parum trinbuendum sit, pluribus exemplis ostendimus. Nempe, hoc volunt, etiam tegere, occultare,
Jam vero phrases, et dicendi genera elegantissima tam multa sunt in Homero, quae si quis cum sacris conferat, vix est ut illorum sententiae (ut illustrissima et sapientissima dicta, sensus et sententias celeberrimas omittamus) non accedat, qui partem aliquam Veteris Testamenti notam ipsi lectamque censuerunt. In his est Jacobus Cappellus, vir apprime doctus, cujus verba non indigna visa, quae hīc apponerentur. Ita igitur ille: Qui Virgilium cum Homero contulerit, non dubitabit Homerum a Virgilio lectum; sic Homerum cum Sacris Scriptoribus eo vetustioribus cum confero, vix temperare mihi possum, quin credam ab Homero lectos Scriptores illos sacros, si non integros, saltem comparatio locorum, pari judicio et diligentiā instuatur; multum inde fructus et ingenuae voluptatis ad Lectores, tum Sacrorum Librorum, tum veteris eruditionis, id est, Homeri studiosos, redire possit. Aggressiis est Cappellus, et multum praestitit; sic tamen, ut multa reliquerit aliis indaganda. Vindiciae, Cap. XI. Hebraismi Homerici. Cap. XII. Hormericaerum Elegantiarum origines ad suos fontes, id est, sacros, revocatae.
Sed quia in hunc sermonem et Cappelli mentionem incidimus, non erit abs re, uno saltem exemplo Cappelli collectionem augere, ut vel hinc tanto magis aliorum provoectur industria.
Odyss Phemius vates, qui absente Domino, procis convivantibus et bona Ulyssis impune diripientibus, operam suam, invitus ille quidem, (si fides ipsi de se testanti) sed tamen et ipse conviviorum particeps, et procis dilectus, navaverat; cum jam procorum stragem terribilem vidisset, et suam vitam videtur (pro, videor) autem tibi accinere, Tanquam Deo. Hoc autem voluit Phemius dicere (ut Eustathius exponit, et verba ipsa fidem faciunt) se in hoc suo discrimine Ulyssem spectare, tanquam praesentem Deum. Eustathius autem, quanquam Facobi Patriarchae, fratrem Esavum, a quo sibi suisque male metuebat, in im proviso et inexpectato congressu alloquentis: Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius: (in Homero suscipe benedictionem, quam attuli tibi et quam donavit mihi Deus, tribuens omnia. Nec male Graeci: Facobi, venustate certent et elegantiā; aut quae afflatum divinum magis arguant. Sed nec opus hīc ullā Facobus vero affectu (quae ipsius erga fratrem pietas) locutus sit; et mollia verba, graves utcunque viros; et Deo fretos, instante periculo non dedecere, plura in Sacra Historia exempla, quae doceant. Porro Lectores hīc quoque monemus, etiam Cappellum in opere supra citato haec ipsa Facobi verba laudare et adferre; sed quia diversa est applicatio sive collatio, non credidimus actum nos acturos, si novā, et (si rem spectemus, nam si verba tantum, nihil similius esse potest, quam quod ille adfert) magis appositā collatione, Eustathii judicio maxime moti, eadem prosequeremur.
Postremum jam superest, quod hīc nobis propositum fuit, Didymus, aut quisquis est Author seu Collector Scholiorum, sive breviorum Notarum in Homerum, quae vulgo Didymo tribuuntur. Recte, an secus, non hīc quaeram. Fuere docti, qui eo nomine nuncuparent; fuere, qui Scholiastem anonymum maluerunt appellare. Utilem certe, et antiquum esse, res ipsa clamat; nec alium voluit Eustathius, opinor, ut plurimum, cum Commentarios transfert; interdum tamen, etiam non pauca, quae notae melioris, praererit, aut fortasse in suo Codice non reperit. Caeterum, quisquis Author ille fuerit, aut quomodocunque dicendus; recusa sunt typis certe perelegantibus, in Lugdunensi editione illa nupera Hackiana, ista Scholia, ex Hervagiana, ut res ipsa loquitur, editione; quae quamvis prioribus editionibus multo purior et perfectior; cum tamen haud paucis et ipsa mendis et ulceribus laborare, a peritis Lectoribus, et harum rerum intelligentibus, facile deprehendatur; optandum erat, ur qui haec recudenda tanto post tempore susceperunt, exemplo Hervagii Typographi, quem eo nomine commendat ibi Camerarius; de docto aliquo Curatore operis (quales haud dubium quin plurimos Belgium suppeditet) sibi prospexissent; cujus operā melior, aliquā parte saltem, et emendatior haec quoque editio prioribus prodiisset. Nam quod aliquis objiciat forcasse, scriptorum manu Codicum nullam fuisse copiam; quamvis ea magna calamitas, fateor, si quaesiti nulli reperiri potuerunt; non parum tamen etiam sine scriptis Codicibus, ab industrio viro, majore fructu quam labore, praestari potuisse, id jam aggredimur (ut saltem futuris Ediroribus, et Lectoribus consulamus) aliquot exemplis, et evidenti ratione persuadere. Dicebamus antea pleraque, quae in his antiquis (ut vulgo vocantur) Scholiis reperiuntur, ea Eustathium in suos Commentarios transtulisse. An ita res habeat, periculum facienti facile liquebit. Nos certe experti sumus, et affirmamus. Nec tamen minus aestimanda haec Scholia: nam quotusquisque est, cui aut omnino vacet, aut semper vacet, in tanta farragine (non inutili illa quidem, fateor; si quis id agat; sed non omnibus Homerici textūs studiosis pariter necessaria; nec ullis fortasse semper opportuna) tam longis et crebris digressionibus, quod ad rem praesentem faciat, invenire? Si igitur et Eustathius, eadem pleraque; quantillus
Eustathium adire, eum consulere, verba inter se, si non semper eadem, quae tamen eodem tendant, conferre? Sed exemplis res fiet liquidior.
Lugdun. edit. pag. 147. in ista Poetae: Latonae, Apollinis matris arsisse, et ideo ab Apolline sagittis confossum: Eustathio, cujus haec in hunc locum inter alia: justitia, res adeo decantata, ut mirer vulgatos Euripidis Interpretes, in Cyclope, ubi ait,
adeo in plana luce caecutiisse, ut verterent:
cum debuissent: et justiorem dico.
Lugdun. edit. pag. 153.
Lugdun. edit. pag. 164.
Lugdun. edit. pag. 180.
Lugdun. edit. pag. 348.
Lugdun. edit. pag. 364. Aristarchus, inquit, Callistratus autem, Eustathius, et ne Lector haereret, occurrit tempestive; cujus tamen verba harum rerum minus intelligentibus haud minus erunt fortasse obscura. Dicit autem Eustathius, ideo spiritum lenem, a Veteribus hīc commemorari, quia tum soliti scribere spiritum superponere, nōrunt, opinor, quibus haec studia curae; sed quam tamen super eo rationem, quos canones (ut vulgo loquimur) observarent, non cujusvis fortasse est dincere. Haud pauca non uno loco Eustathius, ex quibus tota haec res non mediocriter erui et illustrari queat. Sed et Angelus Caninius, ex Athenaeo et Eustathio, in doctissima sua Grammatica non pauca adfert. Sed non hoc nunc agimus. Certe hujus moris et antiquae scripturae ignorantiam huic loco corrumpendo fuisse, certo certius est; cum tamen sequentia verba non limen) necessario requirerent: exponuntur enim,
Lugdun. edit. pag. 476. Etymologici Magni, quo auctore aut
Sed ibidem (in Scholiaste) mox; malorum expers) a nobis censeatur et celebretur, ut qui bonorum seu felicitatis aliis auctor. Nec multo aliter sanctus Jacobus, quasi sibi connexa, et ut vulgo loquimur, reciproca haec ponit in Deo:
Sunt sane istiusmodi non pauca, in hoc Scholiaste, male affecta, quae solā conjectura, ubi desunt alia praesidia, si quis diligentiam intendat, et non
Lugdun. edit. pag. 373. ad ista Poetae:
Scholiastes: Thesauri sui (vere Thesauri) ita citat: Irum, malo omine ita nuncupatum; perniciem suo sibi jumento (ut loqui amat Plautus) accersere. Sed nec ille, nec Eustathius rationem nominis explicant, ad quam respicere videtur Homerus, cum addit,
Jam Lugdun. edit. pag. 417. ad ista, noviluniis sive neomeniis; cur illa Deis in genere; cur Apollini, speciatim consecrata, non pauca docte et pie tradita. Sed
Ex his non multis exemplis, quam multa praestanda restent, et praestari poterant in hac Nova Editione, si quis id pensi sibi proposuisset, facile, ni fallor, Lector intelligens percipiet. Quod tantum abest ut praestitum sit; ut metuendi caussa non absit, ne quaedam quae inprioribus editionibus recte habebant, in hac novissima, Correctorum ignorantiā depravata sint. Ecce enim non procul ab initio (Odysseam semper intelligimus; praestabunt alii fortasse in Iliade, quod nos hīc in Odyssea praestitimus) Lugdun. edit. pag. 6. ad ista Poetae:
cum ista in Scholiaste, Prometheo, qui abunde satisfaciet, consulendus) Diis inimicus, aut infestus. Aut si cum aspiratione scribatur,
Lugdun. edit. pag. 110.
Vereor ne plura sint ejus farinae. Haec enim non studio quaesita; (bonā fide dicimus) sed dum oculos huc illuc in tumultuaria lectione circumferimus, oblata nobis. Quod si cum lectionem Odysseae primum cum viro nobili aggressi sumus, tale quid in animo habuissemus, ut quod etiam in Scholiaste praestitum seu peccatum esset, adverteremus; auctiora, puto, haec fuissent, aut saltem fuisse potuissent. Aliud enim mallemus, quam tali provinciā defungi. Sed cum ita, ut ante diximus, res tulisset; vicit utilitatis ratio, et de harum literarum studiosis bene merendi constans studium. Si vero, quod nobis propositum fuit, id aliqua ex parte assecuti sumus; ilii potissimum debentur gratiae, qui non solum occasionem praebuit, ad studiorum horum societatem perhumaniter invitans; sed et saepe cunctantem cohortatione suā erexit; et judicio suo (cui multum, ut meritum ipsius est, tribuo) confirmavit.
HOMERI laudes non hīc instituimus; quem quidem qui, non ut Poetarum tantum, sed ingeniorum ab omni memoria principem, non suspiciunt et admirantur, illi pudori suo quam bene consulant, qui suum judicium (si tamen judicium dicendum est) tot aetatum consensui opponant, ipsi viderint. Cum tot aetatum consensum dicimus, praestantissima (vel ipsis, qui de Homero aliter sentiunt, judicibus) aetatis cujusque ingenia, Philosophos, Historicos, Poetas intelligimus, qui Homerum ut hominem supra quicquid a quoquam de homine dici possit, admirandum; et in quo vires suas natura summas semel experta sit, exquisitissimis verbis, et elogiis, uno ore praedicant. Acego quidem ita judico, qui Homerum contemnunt, vix illis pejus optari posse, quam ut fatuitate suā fruantur, ac constanter eum contemnant, ex cujus lectione et admiratione tantos alii tum solidae eruditionis, tum voluptatis honestissimae fructus percipiunt.
Caeterum, qui de Homero sic censemus, non tamen ignoramus, aut negamus, multa apud illum non impia tantum, ut ethnicum, sed et ridicula plane, tantāque indigna sapientiā reperiri; quae tamen ut exeusemus, saltem ne miremur, nihil opus est, ut ad allegoriarum commenta, quod fit a multis, confugiamus; ut in nupero De Enthusiasmo Tractatu, paucis, pro re nata, perstrinximus. Sed ista non sunt hujus loci.
Inter alia, quae profundam Poetae incomparabilis sapientiam (qualia passim in utroque Opere plurima) testantur, sunt et ista, mox hīc apponenda; de quorum genuina sententia variantes jam olim fuerant opiniones: e variis autem, quae verissima nobis videatur ut ostenderemus, suscepta a nobis haec opera est. Omissis autem quae nihil ad praesentem disquisitionem faciunt; iis,
etc. sub persona Ulyssis, qui se alium simulabat:
Hom. Od.
Dum singula, quo se nobis offerunt ordine, percurrimus, et si quid in verbis obscurum, aut dubium, excutimus; versionem interim Latinam, quam exhibet Gifaniana editio, hīc in tyronum gratiam apposuimus.
Hominem natum omnium, quae terra alit, animalium, animal esie miserrimum; nihil in omni vita, in omni scriptorum genere decantatius. Quod nos quoque, si quibus malis non corpora nostra duntaxat, sed et animi, sorte nascendi sunt obnoxii, spectemus, ita verum esse credimus et concedimus; ut aeque certum sit, nihil eodem homine praestantius, divinius, beatius in terris denique, si animi dotes, et bona, quorum natura sua capax est, quaeque multi, tum diligenti cultu, tum quādam (non omnium sane, qui homines audiunt) naturae bonitate; vel, ut more Christiano loquamur, Dei Opr. Max. bonitate et gratiā in hac vita consequuntur (ut futura taceamus) consideremus. Ex hac autem utriusque conditionis hominum consideratione; hinc, ultra vilissima quaeque et abjectissima animalia, miserorum; illinc, divinitatis, meliori suā parte, participum; bestiarum omnium, domandi, regendi, ad usum suum solertia, dominorum; maximorum Dei operum, in quo sita maxima felicitas, contemplatorum, et quae his sunt affinia; magnum, inquam, ex hac consideratione, rem rectā ratione putantibus (ut sacra taceamus) argumentum, aliquid hominum culpā intervenisse, quod rerum ordinem praeter summi Creatoris propositum, et primas mundi leges inverteret, et cujus occasione in omnem posteritatem noxa derivata sit. Sed ista non hīc excutimus.
Si ita autem res habet, et ita nati sumus, ut homine nihil sit in terris miscrius; homines illos, anportenta, et monstra in ultimas terras deportanda censebimus, qui Deum ipsum de felicitate provocare sunt ausi? Utinam non et in illis Seneca, Scriptor alioquin utilissimus, nisi ubi grahdiloquentiam illam Stoicam (putidam magis an impiam?) affectat. Quid vero miramur hominem quondam in plena felicitatis humanae possessione, sorte suā non contentum, divina affectasse, qui videmus repertos esse, qui in miserrima hac lapsorum conditione, suam felicitatem divinae aequarent, immo anteponerent?
Caeterum quoniam miseriae humanae consideratio multis obtrectandi, et de Providentia divina male sentiendi occasionem praebuit; quamvis plana omnium objectionum solutio ex una conditi, lapsi, et per Christum reparati hominis historia peti possit; non possum tamen quin divinos Euripidis versus, quibus Dei causam agit, et erga hominum genus benignitatem asserit, dignos qui intimo ammo recondantur, Lectoribus commendem. Quia autem plures sunt, et nos non hīc id agimus, locum indicasse (qui in
Enimvero, cum miseriae humanae non una sit species; non unum caput, Homerus hīc pro oblata occasione, ex contextu orationis petenda, eam potissimum exagitat, quod eo plerique sint ingenio, ut nec laeta moderate; nec tristia constanter, seu fortiter ferre queant. Nec id immerito Poeta sapientissimus; cum secundum Philosophos, et qui a Philosophis hauserunt, Historicos, et Poetas, sapientiae humanae praecipua pars in eo sita sit, ut in utriusque fortunae periculo modum et
Is est sapiens, quem quarimus; hic est beatus, cui nihil humanarum rerum, aut initolerabile ad demittendum animum; aut nimis laetabile, ad efferendum videri possit, ait Cicero, Tusc. Q. lib. IV. cap. 17. ad Homeri mentem appositissime. Hujus generis monitis ac praeceptis pleni sunt Philosophorum, ut alios Scriptores omittam, libri.
Sed aliud praeterea ab Homero his verbis innuitur; quod plerique scilicet in adversis ferendis tam molles sint et queruli, id eo praecipue fieri, quod beati de fortunae inconstantia minime cogitarint. Quo pertinet illud sacri Junius, tum in versione, tum in Notis (quod nescio an de aliis Interpretibus aeque dici possit) felicissime non penetraret. Verbum enim Experientia rerum, prosperarum scilicet et adversarum, etc. Qui enim recte ista perceperit, neque in rebus secundis ultra modum efferetur; adversos vero casus omnes generose tolerabit, ut qui in secundis suis, posse omnia in contrarium vertere, probe cogitaverit. Quo pertinet et illud Ciceronis, Tusc. Q. lib. III. cap. 14.. Et nimirum haec est illa praestans ac divina sapientia, pereeptas penitus ac pertractatas humanas res habere: nihil admirari cum acciderit; nihil antequam evenerit, non evenire posse arbitrari. Junii Versio, quam laudavimus, haec est: Tempore boni, versare in bonos; tempore autem mali, utere. (vel respice) Etiam hoc ex adverso illius fecit Deus ipse, eā ratione, ut non possit assequi homo [eorum quae] instant sibi quicquam. Idem in Notis: Utere secundis et adversis rebus, etc. In verbis Poetae, (dicit, sed cogitat, aut reputat vertendum; cujus exempla tum in Homero ipso, tum aliis passim obvia. Caeterum, Hesiodi nobile dictum, vitam, non victum, vertamus, et ad incertos rerum eventus, quod in prolixa super eo disputatione facit vir in his literis inelytus, extendamus, non aliunde clariorem quam ex his Solomonis, lucem accipiat; et ipsum vicissim, quem nos sequimur Sacrorum Verborum sensum, collatis sententiis, non parum confirmet. Sed Hesiodi tamen contextus aliud requirere videtur. Sed hoc obiter.
In verbis Homeri notat Eustathius, feliciter ago. Quae quanquam vir doctissimus, et de lingua Graeca, si quis alius, meritissimus, in Thesauro incomparabili in dubium vocet, dum vigorem hīc interpretari; sed Eustathii sententia discedendum nobis sit. Nam quod vigorem corporis quoque significet, quae significatio huic loco bene conveniat; verum id quidem est, si de versus unius ac singularis sententia seorsim pronunciandum nobis est. Sin eorum quae sequuntur, et in quibus totius loci praecipua sententia versatur, habenda ratio est; multo aptior vigoris significatio huic loco fuerit; quod ex iis, quae dicenda nobis supersunt, clarius liquebit. Homerus loquitur, opponuntur apud Auctorem Epistola Hebraeos: occidere, alicubi dictum.
Deum, bonorum et malorum, quaecunque homini contingunt, auctorem esse (quod et alibi quoque verbis non minus disertis) asserit hīc Homerus. Quod etsi Sacrae Scripturae, si recte intelligatur, valde consentaneum est; caute tamen, non tam veritatis, quam ab Homero, homine Ethnico, Christiani non exigimus; quam Homeri ipsius causā accipiendum est, ne scelesti dogmatis infamiam ipsi inuri patiamur, quasi Deum auctorem peccati, et insontium calamitatibus delectari eum scisceret. Nam quod quidam nefarii dogmatis invidiam ita conantur amoliri, quasi ipsum esse, seu vivere, majus esset bonum, quam quivis seu corporis, seu animi cruciatus, malum; idque argutiis nescio quibus metaphysicis adstruere conantur; tam putidum et puerile est, ut serio id quenquam, qui quidem mentis compos, credere; aut vero quo crederetur ab aliis, et non potius ad inanem subtilitatis ostentationem affirmasse, vix mihi credibile sit. His igitur et similibus aliis de absoluto Deorum imperio, et inevitabili fato dictis, opponantur alia, quae ab eodem, si non saniore judicio, certe cautiore sermone, Sacrae Doctrinae consona, tradita sunt. Qualia quae Odysseā primā, his verbis:
Quod autem patienti animo, nihil a mente Poetae, nisi commodā expositione leniatur, fingi potest alienius. Est enim patientia non virtus tantum, sed prae virtutibus aliis, generosae indolis, et consummatae sapientiae argumentum; cujus tanta est efficacia, ut maximorum malorum sensum non temperet modo, sed et quodammodo superet.
Nemo mala sua patienter ferentem, vere dicat miserum, cum tanti sit, fuisse miserum, ut patientia disceretur; aut certe, vere mala illa dicat, per quae ad tantum bonum, quantum est patientia, pervenitur. Fateor apud Homerum eam verbi notionem non semel occurrere; sed nihil obstat, quin ut nomen (ut Grammatici loquuntur) substantivum patientem; alias, miserum et aerunmosum significat; ita et participium patiens usus apud Latinos; cum alias pro virtute; ut cum Cicero dicit Extemorum bonorum, et in utendo rationem; (et in carendo patientiam semper expetendam putavi; alias pro mera tolerantia, sive cum patientia, sive secus, conjuncta, ponatur: ut cum legimus, patientiam turpitudinis, impudicitiae, et id genus alia.
Jam pervenimus ad praecipuam verborum Homericorum sententiam, et quam praecipue tractandam hīc suscepimus, in istis:
Tres autem, si non omnes illas, certe praecipuas verborum istorum interpretationes nobis observatas expendemus.
I. Prima, quam antiquissimam agnoscit Eustathius, est eorum, qui coelo et syderibus omnia humana, ipsas etiam mentes, his verbis ab Homero subjici censebant; quasi hoc voluisset, prout cujusque diei naturalis ex astrorum positura et influxu constitutio est; tales et homines, pro cujusque particulari temperamento, et animo et corpore, quotidie existere. Diversum hoc ab Astrologorum scitis, qui ex cujusque proprio sydere, seu hora natalitia, (ut Cicero alicubi mathematicum vocant, adstruunt; de quo elegans et acuta extat Quintiliani Declamatio Tetrabiblo suo (ut et in Carpo) certis aphorismis sic temperat, ut multa necessitate liberet, et sapientiae humanae relinquat. Firmicus autem, cautus dicam, an ridiculus, qui sic omnes alios fato subjicit, ut Imperatorem tamen Romanum excipiat: Solus, inquit, Imperator stellarum non subjacet cursibus; et solus est, in cujus fato stellae decernendi non habent potestatem. Sed praecipue quorundam de isto numero, qui praedictiones suas veteratoriā arte extructas, imperitae plebiculae magno pretio venditant, stuporem dicam, an impudentiam, miror, qui negant, immo magnis asseverationibus pernegant, illos ullo aevo repertos Astrologos, qui res humanas syderibus absolute subjicerent, et arbitrii libertatem plane tollerent. En homines dignos, quibus futura credantur; qui de praesentibus ac praeteritis, notissimis, certissimis, aut tam impudenter fallant, aut tam turpiter ipsi fallantur.
Sed redeamus in viam. De faustis et infaustis diebus extat Hesiodi, Poetae post Homerum antiquissimi, carmen; et conscripta sunt olim Diaria, sive Ephemerides, quae doctrinam illam ex AEgyptiorum Commentariis et observationibus praecipue petitam, continebant. Sed aliud est tamen, eventus humanarum actionum fato subjicere; aliud, ipsas voluntates et mentes; quod isti modo nobis dicti ex his Homeri verbis adstructum volebant.
Haec igitur Veterum quorundam fuit expositio, ut Eustathius perhibet; ut, et Scholia Homerica, seorsim ab Eustathii Commentariis edita; quae cur Eustathius certe, qui plenius haec tradit; qui etiam Orphei, et Hesiodi meminit, nullos Philosophos commemorat; sed antiquam eam tantum expositionem esse (Scholiis, Eustathii, aut quod id Eustathii saltem de ista expositione judicium: eam esse
Hoc loco monendus est Lector, verba Homerica, constante syntaxi, sed diverso longe sensu, dupliciter ordinari posse. Primo modo, ut
Ita vulgo haec eduntur. Sed melius, ut in quibusdam, auctiferus. Et, si verum quod Camerarius exhibet, lampade; non dubitarim auctifera, vel astrifera, (id est, fatum constituisse, a multis ejusdem assertoribus colligi solitum docet, De Civit. Dei, lib. 5. cap. 8. Sed Stoicum, non mathematicum fatum, sive astrologicum; de quo hactenus. Hactenus prima constructio.
II. Aliter ordinari verba possunt, si legamus: [Vere quidem dictum Apostolo, dona Dei esse , neque Deum unquam poenitere suae erga mortales liberalitatis: sed hoc in bene utentibus praecipue verum apparet. Docet namque usus, eum, qui hodie fortissime se gesserit, die crastino fieri posse ignavum; et idem est in caeteris Dei . Homerus igitur naturalis lucis ductum secutus, divinitus monet, non debere aliquem propter quascunque ingenii, corporis,
Hactenus ille. Notabit Lector in Archilochiana imitatione eandem, quae in Homeri verbis, structionis ambiguitatem; ut quomodo ille legenda censuerit, incertum sit. Diogenes autem Laertius in Pyrrhone, Scepticae sectae principe, postquam docuit ideo Homerum a multis Scepticum haberi, quod eadem de re aliter atque aliter, pro re nata, loquatur, neque sibi in judiciis constet; Homeri quidem versus nullos ibi promit Diogenes; sed qui ex Homero prompti sunt, Archilochi, supra allatos; quos Diogenem ex serie disputationis ita legisse, ut Diogenis Interpres (sed et reclamante viro doctissimo postea nominando) secutus est. Aristoteles etiam in lib. III. De Anima, profert Homericos versus in eum finem, ut quantum ex contextu ipsius colligere datur, Pacius, fidelis ejus Interpres, in Commentariis pluribus exponit. Ita autem Aristotelem censuisse, ex eo quoque mihi valde probabile est, quod alibi in Metaphysicis, (ut mox. dicturi sumus) ubi sensum seu moralem, seu physicum dicendum, qui ex altera sive priore ista constructione conficitur, pluribus prosequitur; loco tam opportuno, et invitante materiā; versus tamen istos Homericos non laudat; aliud vero ex Homero profert, quamvis ex aliorum magis quam propria sententia, quod a proposito magis remotum, et dubiae non minus interpretationis est.
Eandem constructionem secuti sunt et Maximus Tyrius (ut de Plutarcho nihil dicam, quia pars, quā Homeri vitam complectitur, a Plutarcho, quo solo nunc utor, abest) in prima Theon Sophista, in Progymnasmatibus, cap. 1. saltem si Latinos Interpretes, viros doctissimos, ipsi sequimur. Nam ex ipsis Auctoribus, quid amplexi sint, haud facile colligas. De Minutio Felice, qui tamen Audio Poetas, inquit, unum Patrem divūm atque hominum praedicantes, et talem esse mortalium mentem, qualem Parens omnium Deus induxerit. An fortasse (si conjecturae locus) scripserat Minutius in dies; et ita plene Homerum expresserit: quod qui non intelligebant quo pertineret, in Deus, quod obvium magis erat, mutaverint? Aut Deus indies a Minutio scriptum; et ex similitudine verborum, (quo nihil in omni Manuscriptorum genere frequentius) alterum indies exciderit. Propius tamen in Minutii verba intuens, et istud induxerit praecipue advertens, jam incipio dubitare, an ad secundam hanc, quam nunc persequimur, interpretationem et constructionem, Minutii verba pertineant; an potius tertiam, mox tractandam. Attendat Lector, et fortasse non valde refragabitur. Hoc igitur primum observamus, in Homero, Deus non esse, sed Pater tantum. Quod si pro Deus in Minutio scribamus diem (et quid proclivius, quam ista mutasse, qui de Homero, a Minutio expresso, nihil cogitabant?) nervose et plene totum Homeri sensum reddiderit: Talem esse mentem mortalium () hominum: qualem Parens omnium (divūm atque hominum; ex superioribus verbis)
III. Ad tertiam jam pervenimus, quae primā illā verborum constructione Hecyra sua:
Ubi Donatus, vetus Interpres, hos Homeri versus affert; et hoc itidem ex Apollodoro: Menander Comicus, insigniter, non uno loco; ut cum dicit:
Idem alibi:
Extant et apud alios tum Graecos, tum Latinos Scriptores in eandem sententiam non pauca, quorum collatio, prout se legentibus, et Homericorum verborum non immemoribus offerent, haud infructuosa fuerit. Tale illud apud Quintum Curtium, purissimum et prudentissimum Scriptorem, de Gestis Alexandri lib. 7. Caeterum, etiamsi militis tui vel in agmine deficientis et fatigati --- aliqua vox asperior esset accepta, merueramus fortibus factis, ut malles ea tempori nostro (id est, imputare quam animo. Cum quid accidit tristius, omnes rei sunt. Corporibus nostris, quae utique non odimus, infestas admovemus manus. Parentes liberis si occurrant, et ingrati, et invisisunt. Contra, cum donis honoramur, cum praemiis onusti revertimur; quis ferre nos potest? quis illam animorum alacritatem continere? Tot verbis non aliud dicit, quam quod Terentium paucis expressisse vidimus.
De duplici porro notione vocis mente et intellectu, humanae omnis, tum scientiae, tum sapientiae, incertitudinem et inconstantiam, ab Homero his verbis innui tradiderunt; ut quae a Dei voluntate tota penderet; ac prout ille mentibus nostris. influeret, aut res externas, laetas aut contra, nobis offerret; talem et prudentiam nostram esse, et tales de rebus ipsis opiniones. Sextus Empiricus, adversus Mathemat. libro vii. (ratione et prudentiā praeditum) ex his Homeri versibus colligi docet. Ipse autem rem pluribus explicat, ex Heracliti Scitis; quae non sunt hujus loci. Ibi quoque Archilochi, quae supra adduximus, ad eandem Archilocho, conjuncta simul interpretatur; sic tamen ut cum illis, qui Praepositionem cum Verbo indies) in verborum sententia consentiat. Vertit enim in utroque: Ad qualem diem deducit illos Jupiter. Idem Sextus lib. v. adversus Astrologos, postquam Chaldaeorum doctrinam narravit, Homeri mentione factā, versus hos eosdem Homericos inserit, ut ejusdem (quod ex contextu colligendum) doctrinae, si non fundamentum, saltem firmamentum. Non sine causa autem suspicetur aliquis priorem illam (indies) syntaxin illum hīc voluisse, ex isto, quod immediate praecessit,
Plinius Naturalis Historiae lib. VII. cap. 40. ubi disputat, non quod hīc Homerus sane, omnium quae terras colunt animantium hominem esse miserrimum; sed quod proxime accedit, mortalium neminem esse felicem; paucis aliis interpositis, eo mox argumento utitur, quod nemo omnibus horis sapiat; et id ipsum ut Vatis dictum profert. Verba Plinii: Quid quod nemo mortalium omnibus horis sapit? Utinamque falsum
hoc, et non a Vate dictum quam plurimi judicent. Ita Plinii editio, quae mihi nunc una suppetit; sed nescio quis sensus ex hac lectione tolerabilis exprimi possit. Puto Plinium scripsisse, indicent (non judicent) id est, indicio sint. Optat Plinius pro sua erga genus hominum benevolentia, ut aliter res haberet, et non tam multi quotidie tristissimis exemplis hanc humani ingenii levitatem comprobarent, adeoque fidem facerent, non ab homine futili, seu vulgari Poeta; sed vero Vate ita pronunciatum esse. Huc facit adagium, Vates es; et quod Plinius idem alibi de Catone; Puta Vatem dixisse. Et iterum: Vatem prorsus quotidie facit Catonem, et oraculum. Hic autem Vates, quem vult Plinius, quis alius quam Homerus; et Homerus, hoc ipso, quem tractamus loco?
Aristoteles in divina de Veritate, et Scienteae certitudine disputatione, contra illos, qui quidvis esse verum, quod cuique tale videretur (quorum principem narrat Anaxagoram) asserebant; addit porro de Homero: Joachimi Camerarii, viri laudatissimi, nec tamen unquam satis laudati, authoritate moti, eo libentius adduximus, quod is in Praefatione ad suum in primam Iliadem Commentarium, varias Homeri laudes persequens, et id inter alia, quod pleraque Philosophorum (quod et Plutarchus, aliique innumeri docuere) ab Homero sint hausta; Anaxagorae opinionem ab hoc ipso loco, nobis tractato, praecipue repetit. Ego tamen hoc ex verbis Homericis elici recte posse, nisi idem sit, nullam esse veritatem, et hominum, qui veritatem sectantur, et profitentur, pro diverso suo statu, inconstantia esse (quod tamen ut verum sit, sufficit si de plerisque vere dici possit) de veritate judicia, non puto. Sed nec ex eo, quem ab aliis proferri loco (quando jam in eo sumus, et Homeri causam agimus) modo dicebat Aristoteles; nisi inanibus argutiolis, potius quam verā ratione ducimur. Verba Aristotelis Latine versa haec sunt: Dictunt et Homerum ejusdem sententiae fuisse, eo videri, (vel, constare; ) quod Hectorem fecerit, cum ex vulnerum dolore mente motus esset, (quasi dicas,
Quia autem Plutarchus alicubi proposito hoc Homeri versu:
non patitur hīc
Hoc unum, etsi alia non desunt, sufficere putamus, ut id efficiamus quod volumus. Neque aliud jam superest, quam ut propositis pluribus interpretationibus; sed et syntaxi non unā verborum; quid nobis maxime probetur, ut ad Homeri scopum maxime genuinum paucis indicemus. Et de Syntaxi quidem plane ita censemus, quanquam altera magnis auctoritatibus nitatur, eam tamen, quae servitutem. Sed praestat ipsius verba ponere, quibus interpretatio quoque, quae mihi praeter alias loco quadrare videtur, quamque Terentius in Hecyra (ut antea vidimus; Omnibus nobis ut res dant sese, etc.) paucis expressit, non parum confirmatur. Ita autem habet iste locus:
Notus est Hesiodi versus:
Cui geminum et illud Theocriti:
Et haec quidem hactenus.