05.04.2007 Reinhard Gruhl
text typed - structural completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as0001

DAVIDIS CHYTRAEI THEOLOGI AC HISTORICI EMINENTISSIMI, ROSTOCHIANA IN ACADEMIA Professoris quondam primarii. EPISTOLAE; Ob miram rerum varietatem stylique elegantiam cuiuis lectu iucundissimae; Nunc demum in lucem editae A DAVIDE CHYTRAEO Authoris filio HANOVIAE, Typis Wechelianis, apud haeredes Ioannis Aubrii. M. DC. XIV.


image: as0002

[Gap desc: blank space]


image: as0003

ILLVSTRISSIMIS PRINCIPIBVS et Dominis, D. ADOLPHO FRIDERICO, et D. IOHANNI ALBERTO, DVCIBVS MEGAPOLITANIS, PRINCIPIBVS HENETORVM, COMI-tibus Swerini, Donnnis Rostochii et Stargardiae, Dominis clementiss.

AGNVM et excellens decus, et in gubernatione publica, et priuatorum deliberationibus, necessarium est, mediocris etiam Epistolas, recte et apte componendi facultas. Quas, reges et Principes, de maximis rebus, ad suos et alios: et priuati de suis ac Reipublicae negotiis, ad principes, et inter sese, assidue scribunt,


image: as0004

ita vt magna pars vitae humanae epistolis regatur. Hae vero, sine sapientia, et rerum de quibus scribendum est, scientia et doctrina, et sine cura recte, perspicue et non inquinate loquendi, formari nequeunt. Sic diligentia in scribendis epistolis et saptentia et eloquentiae exercitium est. Et moribus prodest; cum negligenter et futiliter scribentes, etiam in caeteris vitae officiis negligentes et futiles esse anim aduertamus. Et Oratio sordida, nullo studio, cura et meditatione exculta, legentium animos alienat. sicut vicissim prudenter ac eleganter polita epistola beneuolentiam scriptori apud lectores eximiam, conciliat. Cumque vetus forma iudiciorum, in foro Attico et Romano vsitata, qui proprius Oratorum


image: as0005

campus et theatrum fuit, magna ex parte abolita sit: fructus studiorum eloquentiae nostrorum et styli exercitationum praecipuus, in scribendis Epistolis et Orationibus fere consistit.

Sed has composituris, bona et probata exempla proponi ad imitandum necesse est. inter quae, Ciceronis epistolae eminent, omnium, quae incidere in Epistolas possunt, materiarum familiarium, et officiorum vitae priuatae, et summorum Reipublicae negociorum imagines ac exempla maxime illustria, continentes. Harum igitur argumenta, consilia, ordinem membrorum, et genus sermonis in scribendo intueamur. Nam hac imitandi diligentia proficere in scribendo studiosi, quibus natura non repugnat, aut


image: as0006

nulla ratione alia, poterunt. sicut Isocrates inquit, quorum Oratio non fiat melior, cum optima exempla intueantur, horum vel naturam monstrosam esse, vel negligentiam tur pissimam.

Post Ciceronem Plinii Iunioris Epistolae, purae, elegantes, tersae, argutae, affectatis et subtilibus sententiis arcte inter sestipatis, et insignibus allusionum stosculis abundantes, mirifice lectorum animos capiunt et delectant. Sed ad ostentationem ingenii et pompam potius, quam ad seria negocia et res magnas in Ecclesia et Republica tractandas, accommodatae sunt. de quibus eruditi cuiusdam, cum Ciceronis epistolis eas comparantis, iudicium adscribo; Quod ex Fabiana, Demosthenis et Ciceronis collatione, sumptum


image: as0007

esse apparet: Cicero dulcis, candidus, copiosus; Plinius breuis, floridus, succulentus. Ille ex vbertate Romana latius euagatur; hic ex breuitate Laconica concludit astrictius. Illi nihil addi; huic nihil demi potest. Ille verbis vberior; hic sententia densior. Illi plus facundiae; huic plus nitoris. In illo plus naturae; in hoc plus curae. Illum illaborata; hunc meditata condecorant.

Plinii Epistolas acumine et argutiis sententiarum, et schematis lexeos, feliciter aemulatur acrepraesentat C. Sidonius Apollinaris, Auernorum in Gallia Episcopus, Auiti Imp. gener, qui ad Theodorici Veronensis tempora viuendo peruenit. Sed oratio impurior est, vsurpatis passim inusitatis, peregrinis, et nouatis a se verbis, et a Ciceronis


image: as0008

consuetudine alienis phrasibus, et figuris ambitiose affectatis.

Symmachi Epistolarum circiter 350. breuem, eruditam, et pressam orationem, paucis verbis res multas complectentem, epigramma praefixum iactitat: Symmachus in verbis parcus, sed rnente profundus: Prodigus in sensu, vebis angustus; abundans mente, sedore minor, fructu non fronde beatus; sensus diuitias verbi breuit ate coarctat.

Senecae Libri potius, quam Epistolae, et Philosophicae disput ationes ac declamationes sunt, grauissimis et arctissime stipatis sententiis ac exemplis, ad virtutis studium et cultum ardentem instammantes, et iudicia de maximis rebus, in Philosophia et communi vita, sapienter et felicissime formantes.


image: as0009

Ex nostri seculi doctorum Epistolis, maxime sapientibus probantur, in humili genere dicendi, quod prudenter, proprijssime, simplicissime sine vllo ornatu affectato, rem propositam explicat: Petri Bembi Epistolae, Leonis X. Pontificis nomine scriptae: et nostra aetate Melanthonianae, sapientissimis et grauissimis sententiis, et singulari orationis perspicuitate, elegantia et suauitate ornatae: ac, vt Oratio animi character est, multarum virtutum, eximiae et pietatis, beneficentiae, humanitatis, prudentiae, comitatis, ac inprimis leniorum adfectuum, quos [Gap desc: Greek words] nominant, vestigiis expressis tritae.

In medio genere floridiore, iucunda vbertate et copia, et collocationis concinnae suauitate, excellunt Iacobi


image: as0010

Sadoleti Epistolar. libri XVII. lectu dignissimi, et Erasmi Roterodami Libri XXVIII. ex quibus praeter eloquentiam et sententiarum ac verborum copiam vberem, de plerisque veterum Patrum Ecclesiasticorum et recentium Doctorum literis celebrium scriptis, iudicia et censuras accuratas, et historiam superioris aetatis Ecclesiasticam et politicam, studiosi haurient. Sicut AEneae, Syluii etiam Epistolae, superiori seculo scriptae, praecipuas totius Europae res, ea aetate gestas complectuntur. tametsi genus Orationis minus elegans et politum, non imitandum eloquentiea studiosis existimatur.

Grandis vero illius et sublimis generis exemplum sunt, Budaei Epistolae,


image: as0011

quas Commentariis suis illustrauit Tossanus.

Haec non meis, sed venerandi patris mei Dauidis Chytrae, p. m. authoris Epistolarum, quas in hoc volumine collegi, verbis, ex vtilissima deformandis studiis lucubratione magna ex parte depromptis, praefari hoc loco volui. Quem, si adhuc viueret, nunquam forte editionem harum pagellarum permissurum fuisse puto. Multo minus cum vllo superiorum conferri se passus esset. Sicut ipse de Philippeis scriptis, omnis sapientiae ac eloquentiae laude stipatis, Statianum illud vsurpare solebat: Nec tu diuinam AEneida tenta, sed pone sequere, et vestigia semper adora.

Cum autem pleraeque ex his, non politissimi ingenii Italis et Gallis,


image: as0012

sed multo crassiore sub aere hoc Balthico et Arctoo natis inscribantur; non dubit ogratas etiam et vtiles lectu has epistolas, multis in his borealibus praecipue locis futuras esse, quibus personae et negotia, quorum in his mentio fit, aliqua ex parte nota sunt. Quos, si aliquem vtilitatis et voluptatis fructum decerpere ex hac lectione intellexero, abunde expectationi meae erit satisfactum, reddarque ad alia quoque, a Parente meo relicta opera, in lucem emittenda alacrior. Neque enim semper exquisite elaborata et polita, et more vrbano et aulico culta et compta delectant. Interdum etiam rura et agros inuisere et simplicitatem antiqui seculi quamquam horridiorem, et formas agrestium natiuas, et hoc ipso ornatas,


image: as0013

quod omni accersito ornatu et fuco carent, intueri iuuat.

Cum autem, Illustrissimi Principes, Domini clementissimi, sub Illustr. Celsitud. Vestrarum auo Paterno, Duce Johanne Alberto, laudatissimae et sanctae memoriae, carissimus Pater meus, plerasque volumine hoc contentas scripserit: et Illustrissimi aui vestri auspiciis et stipendio, in Celsitud. V. V. Academia Rostochiensi, integros fere quinquaginta annos docuerit, et multis de Ecclesia et Scholis recte constituendis, Deliberationibus, etiam in aliis gentibus interfuerit, inter quas multae ex his Epistolis scriptae sunt: Illustr. Celsitud. Vestris eas reuerenter inscribere ac dedicare iure optimo debui, non dubitans, quin eiusdem licet defuncti;


image: as0014

quem viuum laudatissimi maiores vestri clementissime per tanta temporum spacia, ob ingenii et iudicii grauitatem, fouerunt et complexi sunt; Elaborationes quoque hasce, ingenii et virtutis testes, clementer et benigne sitis suscepturi. Deum ter Opt. Max. precor, vt Ill. C. C. V. V. incolumes et florentes perpetuo seruet, et vniuersae gubernationis vestrae ac totius vitae cursum, adsuam gloriam, et Ecclesiae Christi ac Reip. dirigat salutem. Datum Rostochii 20. Septemb. Anno M. DC. XIV.

Illustr. C. C. V. V.

Subiectissime colens

DAVID CHYTRAEVS,

Dauid. filius.

[Gap desc: blank space]


page 1, image: s0001

ILLVSTRISSIMO PRINCIPI ET Domino, DN. PHILIPPO LVDOICO, Comiti Palatino Rheni, Duci Bauaria, etc. S. D.

ILLVSTRISSIME Princeps, Domine clementissime. Vt parentibus nullum praeclarius simulacrum poni potest, quam si similes sibi liberos aspiciant, a quibus foueantur et honore afficiantur vsque ad extremum vitae actum: ita liberis generosis, Principibus praesertim Heroica virtute praeditis, nulla gratior et iucundior oratio est, ea, quae Parentum; a quibus vitam et virtutum exempla acceperunt, laudes et decora honorifice praedicat. Diuturniot autem quam viuae vocis et durabilior laudum memoria est, quae literarum monumentis et scriptis mandata, non praesentium modo hominum praeconiis, et huius vitae spaciis tantum, angustis sane et exiguis terminatur et finitur: sed insequentium etiam seculorum et totius posteritatis commemoratione et gloria illustratur. Cum igitur excellens et Heroica virtus Illustrissimi et optimi principis Cels. T. Patris, Palatini Wolffgangi laudatissimae memoriae fuerit: cuius splendor non Germaniam solum vniuersam, sed exteras etiam gentes, et nationes procul dissitas, penetrauit: summa voluntate morem gessi Illustriss. Cels. T. studiorum olim


page 2, image: s0002

moderatori Petro Agricolae petenti vt Historiam vitae, et virtutum Illustriss. Patris tui memoriam, literis consignatam, et qualiscunque a mea tenuitate proficisci posset Oratione laudatam, publicarem. Eam nunc tardius fortasse quam conueniebat ad Illustriss. Cels. T. reuerenter mitto. ac vt subiectissimam hanc erga Celsit. T. et totam Illustrissimam domum Palatinam studii et obseruantiae meae significationem, Illustr. C. T. clementer accipere dignetur, reuerenter oro. Deum aeternum, autorem et custodem Imperiorum et Principum bonorum, ardentibus votis precor, vt Ill. C. T. incolumem et florentem perpetuo seruet. Datum Rhodopoli, pridie Michaelis, Anno 1580.

ERNESTO LVDOICO, DVCI Pomeraniae.

CArolum primum Francorum Principem legimus, cum Lutetiae Scholam publicam an. Christi 791. primum aperiret, non solum publice docentibus viris eruditis et concordiae studiosis, mercedes honestas, verum etiam adolescentibus ingeniosis stipendia attribuisse. Peculiare enim collegium instituit, in quo nobilium et aliorum tenuiorum liberi alerentur et erudirentur, quo tantopere delectatus est, vt ipse examinibus eorum annuis interesse, et sua voce pauperum Scholasticorum diligentiam laudare, iisque dignitates et praemia maiora, quam opulentis et nobilibus, ea aetate ad studia segnioribus, pollicerisolitus fuit. Hoc Caroli, autoris nobilissimae stirpis vestrae maternae, exemplum intelligo Illustrissimam Celsit. V. constitutis pauperum adolescentum studia colentium stipendiis, imitari. Quorum etiam nondum vacantium promissiones fieri soleant, praeditis bona et praeclara indole pueris, de quibus expectatio virtutis et doctrinae Deo benedicente, mediocris concepta sit. Rogatus


page 3, image: s0003

igitur a matre vidua et tutoribus orphani, literas dare ad Cels. V. ausus sum, fretus amplissima promissione vocis diuinae, quam vestrae etiam Celsitudini, in hoc fastigio gubernationis, vbi multorum orphanorum pater est, assidue propositam esse non dubito: Sis pater Orphano, tunc Deus magis te diliget, quam diligit te mater tua. Quid vero potest promitti maius amore Dei tanto erga nos, qui superet maternam [Gap desc: Greek words] , quae est ardentissima. Reuerenteritaque Illustr. Cels. V. oro, vt Medici olim et formatoris studiorum Cels. V. Ezechiae Richii filio orphano, Georgio, stipendium ad pettexenda paulo post literarum studia clementer et benigne addicat. Id beneficium et Deo Patri orphanorum ac viduarum vindici gratissimum erit, et viduae matris, quae ratione Pharmacopolii marito suo ante mortem clementissime attributi, a Cels. V. aliquid se adepturam esse sperat, expectationi satisfaciet: eamque cum tota familia ad perpetuum subiectissimae obedientiae et gratitudinis studium obligabit. Mihi etiam clementer veniam diri a Cels. V. peto, quod viduae et amicorum precibus adduci, me ad hanc molestiam Cels. V. literis meis exhibendam passus sum. Deum oro, vt C. V. incolumem et florentem perpetuo seruet. Rostochii Nonis Augusti.

INCLYTO SCOTORVM REGI Iacobo VI.

SErenissime et Potentissime Rex, Domine clementissime. Cum Deus aeternus Rex, Imperia et regna in terris ipse constituerit, distinxerit ac seruet: et Regiam Maiestatem alte supra caeteros homines euectam extulerit, vt Dei imago, et Dei vices in terris gerens, salutare organon Dei sit, per quod vera agnitio


page 4, image: s0004

et inuocatio veri Dei et Seruatoris nostri Iesu Christi in genere humano late spargatur et propagetur: pulcherrimum et summum Regii fastigii et regni decus est, cum summo Regi, Domino Deo, et Seruatori nostro Iesu Christo, reuerenter seruit, et sapientiam ac iustitiam Dei, leges, iudicia, disciplinam, pacem et caetera bona diuina, hominibus impertit ac tuetur. Inprimis autem ingens R. M. T. decus est, quod his difficillimis temporibus, fere vnus inter reges, et intelligis et foues literarum et artium eruditarum ac verae Philosophiae studia. Quae cum sint ornamenta vitae humanae praecipua: maxime tuenda sunt sapientibus et magnis Rerumpubl. gubernatoribus. Cumque olim in Germania et tota fere Europa, Gothorum armis et barbarie, pene extincta essent Religionis et literarum studia: ex Insula tua, et per homines Scotos, rursum instaurari et propagari coeperunt. Nam S. Gallus et Columbanus, ad Rhenum et in Heluetia vicina, scholas condiderunt. Florentius Scotus, S. Arbogasti successor, collegium Scotorum Argentinae, ad Diuum Thomam, primus instituit. cuius nostra aetate Iohannes Sturmius praepositus, et caeteri Doctores Scholae Argentinensis collegae fuerunt, quorum opera longe lateque in totam Europam, purioris religionis et bonarum literarum ac eloquentiae studia deriuata sunt. Noribergae etiam, S. AEgidii coenobium, a Scotis primo cultum est, quod Conradus III. Imperator vrbem ab Henrico V. dirutam instauraturus, Benedictinis attribuit. in quo nostra aetate, prima renascentis Euangelii Schola, Philippi Melanthonis oratione, quae extat, initiata, et a Ioachimo Camerario primo gubernata fuit. Ratisbonae, Marianus Scotus collegium condidit, cuius coloniae inde Viennam (vbi hodie adhuc Scotorum Abbas omnibus in tota Austria praelatis dignitate antecellit)


page 5, image: s0005

et in vicinam Styriam et Vngariam deductae sunt. Primus etiam Parisiensis Academiae studiosorum gubernationi, a Carolo fundatore, Clemens Scotus, cum Alcuino D. Bedae auditore, praefectus est. Ab his Doctoribus Scotis, cum velut per manus doctrina ad nos propagata sit: gratiam metropoli Scotiae, et illius regibus, nos debere, ex animo profiteor. Praesertim cum Regiam Maiestatem tuam, non modo fouere, ornare ac prouehere honestissima studia, verum etiam prae caeteris Europae Regibus, doctrina et literis praeclare excultam et ornatam esse, et singulari beneuolentia literatos complecti intelligam.

Fretus igitut Heroica Regiae Maiestatis Tuae bonitate et clementia erga literas, earumque studiosos: non dubitaui ad R. M. T. scribere, vt R. M. T. ingenii et virtutis praestantiam me admirari ac reuereri, et quantum cupiam tali Regi commendatus esse, declarem, Scio R. Maiest. T. fide ac studiis homines metiri, non fortuna. Ideo R. M. T. tanquam praecipuo et pene vnico literarum patrono me commendo: et Syluam Historiae Saxoniae, et Orbis huius Arctoi, in quo nunc R. Maiest. T. versatur, adiungo. Quam spero, R. M. T. si modo per occupationes inspicere vacabit aut libebit, perlustratu non plane iniucundam nec insuauem fore. In prooemio, recensens ordine omnium Europae regnorum mutationes in hoc seculum incidentes, Tuae etiam Maiestatis R. nominatim mentionem facio: quam Regiae Maiestati Tuae non ingratam esse, et veniam huic meae in R. Maiest. T. compellanda audaciae, clementer tribui, reuerenter opto. Deum aeternum Regem, conditorem et custodem regnorum ac Regum ipsi seruientium, toto pectore precor, vt Regiam Maiestatem Tuam incolumem et florentem perpetuo seruet, et consilia,


page 6, image: s0006

actionesque tuas omnes, ad Christi gloriam et Ecclesiae ac orbis Christiani salutem gubernet. Datum in Academia Rosarum. Die concepti Christi, [Gap desc: Greek words] . an. 1590.

SIGISMVNDO AVGVSTO Regi Poloniae: Scripta nomine Vlrici Ducis Megapolitani.

SErenissime et Potentissime Rex, Domine, consanguinee, et affinis reuerenter colende. Vtin Deo, cuius imaginem et vices in his terris boni et laudati Reges ac Principes gerunt, clementia et misericordia ac bonitas eximia, prae caeteris virtutibus emines et elucet: ita in sanctis et Deo caris Regibus, quo propius ad Dei cognationem et similitudinem omnis virtutis praestantia accedunt, eo magis clementiam, mansuetudinem et placabilitatem, supra reliquarum virtutum decora apparere et extare videmus. ac tum praecipuam et maxime illustrem esse aequitatis et mansuetudinis Regiae laudem, cum iustissima esse offensionis et irae causa existimatur.

Hac igitur singulari et Diuina R. Maiest. V. bonitate et sapientia, quae omnium bonorum et sapientum in Germania Principum iudiciis et voce celebratur, quamque nos etiam in nostra familia multis illustribus testimoniis expertisumus; impulsi et freti: confidimus Regiam D. V. et has nostras literas, nostrae erga R. D. V. beneuolentiae et obseruantiae testes: et causam dilecti fratris nostri, quam Regiae bonitati et clementiae vestrae reuerenter commendabimus, benigne et amice complexuram esse.

Non enim dubitamus R. D. Vest. conseruare beneuolo


page 7, image: s0007

et clementi animo memoriam veteris amicitiae et coniunctionis, quae Inclytis ac Serenissimis Poloniae Regibus cum multis Germanicorum Principum familiis arctissima plurimis annis intercessit. Ac inprimis eximia et insignis fuit Regiae D. Vestr. clementia et benignitas erga nostram familiam Megapolitanam, quam proximis annis etiam hoc praeclaro et illustri beneficio et ornamento R. D. V. honestauir, quodauthoritate, patrocinio et opera sua, charissimum fratrem nostrum, Ducem Christophorum, ad amplissimum gradum Dignitatis, et fastigium Coadiutoris in Archiepiscopa Rigensi, prae caeteris omnibus, qui locum illum expetebant, clementer promouit ac euexit.

Hoc eximium et vere Regium Maiestatis vestrae beneficium nos profecto semper, memori et grato animo conseruauimus, ac vicissim R. M. V. omnia bona, et vires animi et corporis integras, et longissima vitae spatia, felicem et gloriosam gubernationem, et victoriam aduersus omnes R. D. V. hostes, ardentibus votis, a Deo precati sumus. Summa etiam voluptate et laetitia nos perfundi sensimus, quotiescunque de Regiae D. V. rebus secundis et prosperis, et ad voluntatem Seren. V. et honorem ac gloriam Inclytiregni Poloniae adfluentibus, certo ad nos relatum est. Postquam igitur ex Illustrissimi Principis Borussiae Legato, qui superiori mense Martio, ad nos et alios in Germania Electores et Principes missus fuerat, cognouimus de aduerso casu, qui occupata per Moschos amplissima vrbe et regione Poloski accidisset: sane pro eo ac debuimus, magnum et acerbum dolorem, cepimus: communemque eum dolorem nobis et vniuersae Germania et orbi Christiano existimauimus.

Tanto igitur grauiorem animo nostro curam et


page 8, image: s0008

sollicitudinem attulit, cum certorum hominum in diciis et literis cognouissemus, dilectum fratrem nostrum Ducem Christophorum R. D. V. in suspicionem venisse, quod cum R. D. Vestr. hoste, Erico Rege Sueciae, se coniunxisset. Etsi autem considerantes magnitudinem R. Maiest. V. ergaipsum beneficiorum, ad fidem huic narrationi habendam adduci tunc non poteramus: sed ex maleuolorum et inimicorum fratris nostri sermonibus et calumniis potius quam exillius merito, eam emanasse iudicaremus: tamen nobis quoque suspicionem auxit Ducis Christophori in Sueciam profectio et commoratio diuturna: Quam quo consilio, quibusve de causis susceperit, nobis certe ignotum fuit. Icaque paulo postquam rumor ille de societate Svvecica increbuisset, statim et carissimus frater ac compater noster Dux Iohannes Albertus, et nos, Legatos nostros ad Ducem Christophorum in Liuoniam misimus: eumque de officio et fide, R. D. V. pro summis beneficiis debita, et de consiliis ineundae coniunctionis Svvecicae, si quae habuisset, abiiciendis, grauissime commonefecimus.

Respondit autem nobis diserte Dux Christophorus, Nullam se cum Rege Svveciae societatem aut foedus vnquam iniuisse, nec vllam se cum eo pactionem de foedere vnquam fecisse. Quod vero milites aliquot Svvecicos penes se haberet, eos se post mortem Archiepiscopi, sui defendendi causa, aduersus aliquos in dioecesi illa rebelles, aliquantisper sibi coniunxisse. Hoc modo cum suam nobis voluntatem Dux Christophorus declarauerit, grauem et acerbum nobis moerorem et luctum adfert, quod eum a R. D. V. comprehensum et captum teneri intelleximus. Nullo enim modo existimare possumus, varia et multiplicia ac maxima K. Maiest. V benemerita, apud fratrem nostrum in obliuionem ita venisse, vt iustam


page 9, image: s0009

huic Reg. Maiest. V. indignationi causam praebuerit: Quod nos quidem semper fidelissimo et fraterno animo ipsi dissuasimus. Verum non instituimus de hac causa vllam cum R. Maiest. V. disputationem: sed vtcunque se res habeat, capto iam et custodia septo Fratre nostro, non tamen speramus Reg. Maiest. V. animo a nobis tam alieno fore, vt pristinam suam, et paternam beneuolentiam ac fidem, qua totam Domum Megapolensem, et inprimis Ducem Christophorum hactenus complexa est, prorsus imminui et vertipatiatur.

Hoc beneficium vt a Regia Maiest. V. nostrae familiae et fratri Duci Christophoro tribui reuerenter et officiose peteret, maximus natu frater noster Dux Iohannes Albertus, profectionem ad R. Maiest. V. ispe hoc tempore instituit: Quem ad R. M. V. saluum et incolumem iam peruenisse, et causas offen sionis a Regia Maiest. Vest. aduersus Ducem Christophorum conceptae, coram percepisse, iudicamus. Cum autem non dubitemus Reg. D. V. de fratris nostri Ducis Iohannis Alberti et nostra erga ipsam voluntate et obseruantia, amice et benigne sentire: reuerenter confidimus R. D. Vest. in tractatione causae, quam Dux Iohannes Albertus, de fratris nostri Ducis Christophori liberatione, et in Archiepiscopam Rigensem restitutione suscipiet, Regiae bonitatis et erga nos et nostram familiam beneuolentiae et liberalitatis specimenillustre praebitutam esse. Ac vt Regia Maiestas Vest. clementer et paterne cum fratre nostro agat, et authoritate ac patrocinio suo nostram familiam et nos tueri et prouehere pergat, summo studio et obseruantia R. M. V. oramus. Maluissemus etiam, si per haec periculosa tempora licuisset, quibus vterque nostrum ex patria, nostrae gubernationi et tutelae diuinitus commissa, abesse


page 10, image: s0010

se non potest, praesentes cum R. Maiest. V. viua voce et officiis omnibus declarata erga R Maiest. Vest. obseruantia nostra, arctiorem necessitudinem inchoare: et fratri nostro Duci Christophoro, fraternam beneuolentiam et fidem nostram, in eius causae tractatione, in qua diligentia et fide summa carissimum fratrem nostrumDucem Iohannem Albertum versaturum esse scimus, coram ostendere.

Sed cum conditio praesentium temporum iter nostrum retardauerit, nihil omnino de Regiae Maiestatis Vest. sapientia et bonitate singulari dubitantes: reuerenter omnia placati et clementissimi animi testimonia et beneficia sperabimus. Ac vicissim R. D. V. vbicunque erit occasio, beneuolentiam et gratitudinem nostram perpetuo declarabimus. Filium Dei, bonorum regum custodem, ex animo precor, vt Regiam Maiest. Vest. ad illustrandam Dei gloriam, et defensionem ac salutem orbis Christiani, diutissime seruet incolumem et florentem. Datum Buzouiae, Anno 1563. Calend. Nouemb.

IOHANNI ALBERTO, DVCI Megapolitano, obsidenti Rostochium.

DEmetrius Asiae Rex, cui crebrae et felices vtbium expugnationes [Gap desc: Greek words] cognomen in historiis pepererunt: cum vrbem Rhodum obsideret, et ad eam muri partem, vbi Protogenis tabula, magna arte picta extabat, sed murus imbecillior erat, machinas forte dirigeret: admonitus a Rhodiis, machinas inde remouit. addita hac honestissima oratione, se non cum artibus, sed cum hostibus bellum gerere. Ita Inclytam Celsitud. Vestr. scio, neque artibus, neque artium bonarum Doctoribus, eorumque familiis, neque senatui eriam, aliisque innocentibus arma


page 11, image: s0011

inferre, nec paucorum noxam, totius vrbis, et tot innocentum familiarum excidio vind caturam esse. Vt enim in Deo Misericordia et bonitas superatiusti iudicii rigorem, ac vt Pater bonus, etiamsi officii ratione contumacem filium castigare seuerius cogitur; tamen non statim totam familiam, ob vnius et alterius delictum, funditus delet: ita bonus Princeps, quem nihil a Patre bono differre felicissimus bellator et optimus princeps Cyrus apud Xenophontem ait: etiam in iustis sontium poenis, maiorem emendationis et salutis, quam exitii suorum rationem habet, ac supplici deprecatione culpae, et moderata reorum castigatione plerunque contentus est, sed Principis

Vna gerit bellum, pacem manus altera reddit.

Meum est ardentibus votis a Deopetere, vt Celsit. V. consilia et actiones, ad Dei gloriam et salutem Reipublicae et Academiae clementer gubernet; ne vastitas fiat, qualem Erinnyes et Harpyiae quaedam efficere cupiunt, quibus hoc vnum curae est, vt Principes et subditos expilent et deglubant, et ciuitatum ac gentium calamitatibus saginentur. [Gap desc: Greek words] . Optarim autem, vt Anaximenes a patriae suae Lampsaci excidio Alexandrum magnum hostili animo ad vrbem accedeotem auertit: cum Alexandro, nondum audita deprecatione, statim neganti se postulatis illius assensurum esse. Peto igitur, respondisset, vt Patriam meam Lampsacum funditus euertas: sic sua ipsius asseueratione obstrictus Alexander Princeps Heroico candore et bonitate excellens toti vrbiignouit. Optarim, inquam, simili felicitate, me patriae nunc meae Rostochii salutem, supplicibus votis et precibus, optimo Principi et Patri patriae posse commendare: vt deprecantibus supplicum more culpam conciuibus meis, et deinceps,


page 12, image: s0012

Celsit. V. permissa causae cognitione, et reliqua iurisdictione legitima, iustam obedientiam praestantibus, Cels. V. paterna bonitate et [Gap desc: Greek words] clementissime ignosceret. Ea in re, si quid monendo, hortando, obsecrando, apud aliquos in vrbe efficere possem: id que Celsit. V. non ingratum esse intelligerem: nulli equidem diligentiae aut labori parsurus essem. Deum oro, vt felicem et salutarem carastrophen, huic tristi Tragoediae tribuat, et Celsitud. Vest. diutissime seruet incolumem et florentem. Datum Gnoiae, 24. Octob. Anno 1565.

FRIDERICO II. REGI Daniae.

INclyte ac Potentissime Rex, Domine clementissime, Latent sub clypeo et tutela Regum bonaeliterae, earumque cultores studiosi: et nutritiis ac tutoribus suis hanc vicissim gratiam referunt, vt eorum virtutem Heroicam et praeclare facta, non cum huius aeui tempore ex hominum memoria exolescere sinant, et extingui, sed literarum monimentis consignata ad posteros celebrent et propagent. Inter hos Regiae Maiestatis T. virtutum et laudum praecones vnum, aliquanto post, Reg. Maiestatis T. subditum, Claudium Christophori Lyscandrum fore confido. Qui cum in Germania hactenus optimis ac vtilissimis studiis multos annos vacarit, et laudabiles ac praeclaros, omnium intelligentium iudicio, progressus in iis fecerit, praecipue tamen ad Historiarum cognitionem, et Regnorum orbis noti, et patriae inprimis suae antiquitates, ex vltima vetustate emendas et illustrandas, animum applicauit, vt non dubitem, si patronum et Maecenatem nactus fuerit, eum paulo post magno patriae vsu et ornamento futurum esse. Quare redeuntem in inclytum Regnum Daniae, et testimonium ad Reg. M.


page 13, image: s0013

T. a me, sibi non obfuturum esse sperantem; reuerenter et subiectissime Maiestati T. commendo, ac vt inter caeteros benignitatis suae Regiae alumnos et clientes, hunc quoque Claudium Christophorum, clementer suscipiat, iuuet ac prouehat, qua decet humilitate ac demissione oro. Praeclaram in peruestigandis veterum populorum, qui Chersonesos ac Insulas regnorum tuorum olim incoluerunt, Cimbrorum, Getarum, Dacorum, Gothorum, Vandalorum, antiquis sedibus, regnis, ac rebus, toto orbe ante et post nati Christi tempora gloriose gestis, operam nauauit Iohannes Lyscander, Claudii huius frater. de cuius labore, non Daniae solum tuae ac Norwegiae regna, sed totum hunc orbem Arctoum illustrante, et omnibus etiam exterarum gentium Historiis lucem eximiam adferente, viri genere ac ingenio nobilissimi ac eruditissimi Nicolaus Kaas Cancellarius, et Arwidus Huitfeldius, et alii Regiae Maiest. T. familiares, testari poterunt. Talium ciuium, non modo patriae amantissimorum, sed ornandae etiam illius et apud exteras gentes celebrandae peritorum studia, Regiae Maiestatis Tuae fauore et patrocinio dignissima sunt: Quare huic Claudio, in vestigia fratris, studio illustrandi et ornandi Historiam patriae iam ingresso, Regiae Maiestatis benignitatem et tutelam non defuturam esse reuerenter confido. ac Deum aeternum, qui dat salutem Regibus, cuius imaginem et vices in his terris sapientes et boni Regesgerunt, ardentibus votis precor, vt R. Maiest. T. incolumem et florentem seruet, et consilia actionesque R. M. T. omnes, ad Dei aeternigloriam et salutem orbis Christiani gubernet. Bene et feliciter R. M. T. perpetuo valeat. Rostochii, die Fabiani. Anno 1587.


page 14, image: s0014

IOHANNI ALBERTO, DVCI Megapolitano.

GRaeziam Stiriae metropolim, die 2. Ian. primum Deo ducente perueni. Morae causa fuit, quod legato Stiriaco ductori meo, praeter expectarionem, quaedam inciderent, vt Pegasario cursu sibi in Stiriam eundum et redeundum esse iudicaret, priusquam vna iter institutum ingrederemur. Coloniae igitur ad Sueuum interea, quae ad futuras deliberationes pertinere arbitrabar, apparaui. Tandem Cal. Decemb. inde digressi, per Lusatiam, Misniam, Bohemiam et Austriam supra Anasum itinere confecto, pridie natalis Christi Pyrenaeum Stiriae transcendimus. ac in Anasi valle aliquot dies, tum propter ferias [Gap desc: Greek words] Filii Dei, tum propter niuium in angustis montium vallibus vias obstruentium, copiam; praeipue vero, quod obuiam nobis cum literis ad Danubium missi, in itinere a nobis aberrauerant, commorati sumus. Tandem denuo Graeciam recta contendere iussi, postquam eo postridie Cal. Ian. peruenimus, a Delectis ordinum Prouinciae et aliis amantissime excepti sumus. ac statim mandata Delecti dederunt, vt arma Celsit. V. cuderentur, quae et firmitate sustinendi machinarum ictus probata, et auro eleganter splendideque ornata, spero Cels. V. non improbatum iri. Archidux Carolus; qui aulae sedem in hac vrbe habet, cum de vocatione nostra cognouisset, mense Nouemb. ad prouinciales, decretum, vt hic nominatur; miserat; cuius exemplum literis adiunxi Sed responso Prouincialium postea placatus nihil mouit praeterea. Verum eodem mense Nouembr. Iesuitae multo ante ab ipso vocati Scholam inchoarunt, prope templum Parochiale, Palatio principis fere contiguum. Quam die 8. Ianuarii Archidux ipse cum coniuge Bauarica inuisit, et pueros, praescriptis oratiunculis, Latina, Graeca, Hebraea et Germanica ipsum alloquentes,


page 15, image: s0015

audiuit. Prouinciales, proprium in hac vrbe templum, ad moenia vrbis, Mutae fl. contigua habent: in quo summa cum voluptate et admiratione frequentiam procerum et populi, ad conciones Euangelii publicas stipatis agminibus conuenientem spectaui. Pastorem habent virum eloquentem, qui Heidelbergae olim Pastor fuit. Ministri ecclesiae quatuor sunt, qui eandem Euangelii vocem, quae in Cels. V. ecclesiis sonat, in hac vrbe propagant et abusus Pontificios non minus libere, quam nostri taxant. Domus nouae Scholae amplissima et planeregia templo fere contigua est, in quam Prouincialium scholam, quae hactenus Nobilium solummodo filiis patuit, transferre et ciuium etiam liberis ac peregrinis patefacere decreuerunt.

Deliberationibus de Ecclesia et Schola Prouincialium institutis, moram attulerunt comitia huius Ducatus publica in sextam hebdomadam producta, in quibus, tum alia ad defensionem patriae et alenda militum praesidia in finibus vicinae Sclauoniae et Croatiae et alia communia talium conuentuum argumenta pecuniaria, tractata, tum vero viginti Barones et Nobiles, et duae vrbes Graecia et Marchpurgum ad Draui ripam situm, delectisunt: Quibus plena potestas nomine totius prouinciae de Ecclesiasticis et Scholasticis rebus constituendi tributa est. nunc igitur aetiones illae, Deo iuuante, inchoatae sunt, et inter varias tot capitum sententias et difficulates alias, vt solent negotia Dei glotiae et Ecclesiae saluti seruientia, lente procedunt: sed tamen procedunt, Deo gubernante, vt sperem, etsi sunt [Gap desc: Greek words] , tamen [Gap desc: Greek words] futura esse. Nam et de norma Doctrinae, quod ego praecipuum esse arbitror, conuenit, et constituti Inspectores supremi quatuor: qui Consistorii seu summi Senatus et iudicii Ecclesiastici locum obtinent. cum Consistorii nomen vsurpare, propter Archiducem et Episcopos ordinarios


page 16, image: s0016

non liceat. De ceremoniis, etsi paucissimae et nudissimae, ad Wirtenbergens. Ecclesiae formam seruantur, et Latinae cantiones omnes explosae sunt: tamen noui aliquid ordinari Pastor non patietur. Qui nunc etiam, constituto Senatu Ecclesiastico, authoritatem suam imminui fremit. Nec ego de ceremoniis quicquam litigabo. Spero igitur has quoque deliberationes, exitum mediocrem habituras; ac me, si viuam et valebo, breui post Pascha susceptos labores absoluturum esse. Cumque in Austriam denuo reuocer, reuerenter peto, vt per hunc equitem a prouincialibus Stiriae istuc missum, vt de familiae meae statu inquirat, discedere me ex Stiria Cels. V. iubeat, cum sex menses quibus abesse mihi in Stiria per Cels. V. licuit, iam effluxerint. De Turcicis rebus nihil fere [Gap desc: Greek words] , quod isthicignotum esse arbitrer, habemus. Imperator superiore anno Dauidem Vngnadum Baronem, ad Turcicum Tyrannum misit, vt induciarum quae hoc anno exibunt, prorogationem peteret. Turcus initio decennii pacem promisit, sed hac conditione si Iaurinum seu Raba et Gomorha et vicina insula Scythia, ipsi ab Imper. traderentur, ea postulata cum nimis dura et iniqua no. stris viderentur, agricolas in finibus vtriusque Imperii, vtrique Imperatori pariter iuratos, sibi soli relinqui flagitauit, hi ad 50000 esse dicuntur. Sed Imp. noster prioris pacis conditiones retineri petiuit, et insuper pecuniae summam honorarii loco obtulit mense Ian. Turcus nondum respondit, sed classem ingentem in mare deduxisse scribitur, qua Tunetam vel Maltam insulam oppugnaturus sit. Sed interea Venetos pacem cum Turcis conclusisse, et propter Persarum regis apparatus bellicos nostro etiam Imperatori pacem a Selymo prorogatum iri, Vienna allatum est. Attamen, in media pace, excursiones et direptiones oppidorum, excitandae in praesidiariis et exercendae virtutis bellicae causa, nihilominus


page 17, image: s0017

assidue fiunt, vt in Bachanalibus nuper, nostris somno vinoque sepulcis, oppidum arci Canisae adiunctum, quod 18. miliaribus a Graetia distat, a Turcis combustum, et multi milites ac ciues partim trucidati, partim abducti sunt. Qua de re literas Alapii praefecti Canisae ad Georgium Comitem a Serinio, filium Nicolai in expugnatione Zygethi interfecti, scriptas, Cels. V. mitto, vna cum narratione, quam Iulius Zara, arcis Graecensis praefectus, ab Archiduce Carolo explorandi accurate totius negocii causa, Canisam missus, descripsit. Nunc commissarii Imp; et archiducis Caroli ad inspiciendam Canisam et reliquas arces in finibus sitas et conferenda consilia de Canisae oppido praecipue firmius muniendo missi sunt. De Polonica coronatione Cels V. isthic certiora habere non dutito; Sed tamen pagellam ad me Vienna missam literis adiunxi. Nec de ineptiis Indulgentiarum Pontificiarum Legato reginae Sueciae a Papa Gregorio XIII. datarum quicquam scribere libet, nisi quod multi in aula Archiducis Caroli; et Iesuitae; totum Regnum Sueciae; ad Romanae sedis obedientiam rediisse; gloriati sunt. Quidam illarum gentium ignari regem Daniae nominabant, sed illis ipsis diebus a Rege Daniae quidam missus, vt Archiducem salutaret et duos generosos equos Walachos peteret: vanitatem rumoris de suo rege sparsi refutauit, et cum equis etiam Turcam captiuum recens ex Croatia adductum dono accepit: sed de his etiam satis. Mitto Cels. V. pagellas si eas inspicere fortasse libeat, et reuerenter oro, vt clementer Cels. V. veniam mihi dare dignetur, quod aliquot iam menses, certorum hominum isthuc iter habentium inopia, nihil scripsi. Deum oro vt Cels. V. incolumem et florentem diutissime seruet. Graetiae in Stiria Die 20 Martii. Anno 1574.


page 18, image: s0018

PHILIPPO LVDOICO PRINcipi Palatino.

OPtimum Saxoniae principem Electorem Iohannem, qui constantiae et pietatis suae specimen illustre in Comitiis Augustae anni; 1530. exhibita Imperatori Carolo, communi iam Ecclesiarum nostrarum confessione, praebuit: accepimus valde delectatum esse dicto Esaiae, quod Reges et principes nutritios Ecclesiae, et Reginas nutrices fore, praedicit. Cum enim mandato ipsius, statim post sedatos motus rusticanos, Ecclesiae in Thuringia inspicerentur; Gothani ac Isenacenses, quorum Ecclesiis antea vicini Abbates impii, Pastores dabant: Ius vocandi proprios Pastores et Ludimagistros, ecclesiis suis tribui, et reditus ex vicino principis Monasterio a Visitatoribus assignatos, confirmari petebant. Recitauerant in literis visitatores, duo Esaiae dicta, quae tunc nondum saepe citata erant. Primum de principibus nutritiis Ecclesiae; alterum de docentibus Euangelion, quos Deus se vmbra manus suae protegere adfirmat, vt plantent caelos et fundent terram. h. seminaria Ecclesiae caelestis, homines recte Deum agnoscentes et colentes, et celebraturos Deum in caelis in omni aeternitate; in templis et scholis excolant, et Doctores ac gubernatores hominum in terris viuentium paulo post futuros instituant, et ad omnia vitae officia rectius gubernanda in scholis praeparent et expoliant. Addiderant et priori dicto common efactionem: Homines in ditionibus principum et ciuitatibus consociatos esse, vt in publicis Ecclesiae congressibus, homines de Deo et redemptore nostro Iesu Christo recte doceantur, et in scholis tenera aetas ad veram agnitionem Christi instituatur. Ideo principes, velut praecipuos custo des societatis politicae et Patres subditorum


page 19, image: s0019

curare debere, vt populus recte de Deo doceatur, ac vt idonei doctores et gubernatores Ecclesiae ac Rerumpublicarum in scholis educentur, et hos principum et ciuitatum velut Nutricum pietate et munificentia benigne ali et foueri oportere. Hae commemoratione Dux Saxoniae Iohannes tantopere delectatus est, mox vt iusserit sibi dicta illa in Esaia monstrari, et Ecclesiis illis omnia quae petierant, benigne largiretur. Video autem inclytam Celsitud. Vest. vt eiusdem de Deo fidei ac confessionis societate et sanguinis vinculo, (mater enim Iohannis, Elisabetha, Ernesti Electoris Saxoniae coniunx, ex inclyto Ducum Bauariae stemmate orta fuit) optimo illi principi coniuncta est: ita etiam pietate et beneficentia erga Ecclesias et literarum studia, ostendere se verae Religionis et bonorum ingeniorum, quae ad conseruationem doctrinae generi humano necessariae, velut seminaria gubernatorum Ecclesiae et Reipublicae ad Posteritatem excoluntur: Nutritium et patrem esse. Rogatus igitur a tribus, quos superiori aestate Celsitud. Vest. in hanc Academiam misit, Iohanne Ortelio, Iohanne Heupol et Georgio Agricola, benignitatis vestrae alumnis, vt literas ipsorum nomine ad Cels. V. darem; cedendum esse ipsorum precib. duxi. Cum enim valetudinis tuendae causa, Georgius Agricola inprimis, se communi mensa, vbi toto anno non plus tredecim Ioachimicis, pro cibo et potu soluunt: vti non posse ostendat: et alibi duplo vel triplo carius conuictores alantur: reuerenter petunt: vt ad stipendia constituta, decem florenis singulis addantur. Viuunt apud nos modeste, et diligenter discunt. Et nos assidue hortatores sumus, vt necessariam et vtilem doctrinam Auditores nostri recte discant, et publicae concordiae amantes sint, et pietatem esse sciant, non de articulis doctrinae Theologicae rixas


page 20, image: s0020

inutiles agitare, sed Deum vere timere, et fiducia filii mediatoris, inuocare, eique confidere, gratias agere et officiis virtutum omnium, quas in verbo suo praecepit, obedire. Haec cum non frustra audire plerosque existimem: spero eos postea etiam domi necessariam doctrinam propagaturos, et tranquillitatis publicae studiosos fore. Reuerenter itaque oro Cels. V. vt precibus ipsorum clementer annuat, ac Oswaldo Binero etiam, qui aliquot iam annos frugaliter apud nos [Gap desc: Greek words] , et beneficio publico reuerenter vtendum esse intelligens, vixit; idem beneficium cum caeteris benigne tribuat. Pollicentur vicissim hi Cels. V. alumni, se pietatem et gratitudinem Patri ac Nutritio debitam, cum omni obseruantia et subiectione, et in studiis ac omni genere officii, diligentia et fide, Cels. V. probaturos esse, et Deum aeternum, cuius imaginem et vices in his terris boni principes gerunt, vna mecum ardentibus votis precantur, vt Cels. V. vicissim benefaciat, eamque incolumem et florentem perpetuo seruet. Datum Rostochii, Ahno 1575. Die S. Galli ante annos 934. ex hac vita euocati, Quem in Ecclesiis circa lacum Constantiensem, euangelion docuisse, ac scholam studiis doctrinae caelestis et optimarum artium dicatam; ad S. Gallum in Heluetia constituisse accepimus; suppeditante sumptus Nutritio Ecclesiae Theoberto Rege Austrasiae, et Fridberga coniuge illius, filia Cunzonis Ducis Sueuiae.

JOHANNI ALBERTO DVCI Megapolitano.

QVod inclyta Cels. V. cum generosissimis principibus filiis, paterni Imperii et virtutis haeredib. illustri presentia sua, proximis diebus Academiam nostram, Celsitudinis suae munificentia constitutam, ornare dignata


page 21, image: s0021

est, et selectioni libenter interfuisse, eiusque recordatione delectari, clementissimis literis, propria dexrra sua, virtute et fide praestanti, exaratis, significat: Ego quidem, qua possum animi subiectione et reuerentia, Illust Celsit. V. gratias ago, et veteribus illis Heroibus, non tam potentia et Imperio, quam sapientiae et virtutis studiis, et humanitate ac clementia antecellere reliquo hominum vulgo cupientibus, Celsit. V. reuerenter annumero. Legimus enim Pompeium magnum Orientis victorem laureatos fasces suos Posidonii scholae in Rhodo submisisse, Iulium Caesarem, post victoriam praelii Pharsalici, Alexandriam venienrem, Philosophorum lectiones in ea Academia audiuisse. Marc. Antoninum Imperat. in Academia Tarsensi, Hermogenis Rhetoris praelectionibus honoris causa, interfuille Carolum Magnum Luteciae Examinibus, etiam adolescentum, quos stipendiis suis alebat, adfuisse, et sua voce diligentiam et progressus tenuioris fortunae puerorum laudasse, nobilium quorundam desidiam reprehendisse, et dignitates Ecclesiasticas, aliaque praemia ostendisse, illis potius quam his segnioribus a se tributum iri. Lectionem meam descriptam non habeo, nihil enim praeter capita nuda, pridie de ea monitus, notaram. De Alphonso autem, quod Celsitud. Vest. meminit, est omnino Historia rerum illius, plurimis insignibus, sapientiae, magnanimitatis, iustitiae, fortitudinis, modestiae et caeterarum virtutum Heroico principi conuenientium exemplis stipata: Quarum amore et admirarione captus, ex diuersis illius aetatis scriptoribus, Orationem de vita illius, scholastico cuidam in hac schola recitandam, ante biennium praescripsi, cuius exemplum Illustris. Celsitud. Vest. mitto. nec dubito, si Celsit. Vest. inspicere aut perlustrare eam, vel legenti auscultare vacabit, quin aliqua cum voluptate eam cognitura sit.


page 22, image: s0022

Addidi autem Alphonsinae orationi, pagellas ex literis Argentina, Spira et Belgico ad me proximis diebus allatis, descriptas, in quibus noua, etsi pleraque antea nouimus, tamen qualescunque sint narrationes, Celsitud. Vest. mittendas duxi. Pro munere V nigratiam Cels. V. habeo, Maiorem vero me debere pro epistola Cels. V. manu elegantissima integre depicta confiteor, praesertim cum Paulus Apostolus etiam suae ad Galatas Epistolae authoritatem et gratiam eo maiorem tribui velit, quod ipse sua manu eam scripsisset. Deum aeternum custodem principum piorum et ipsi seruientium toto pectore precor, vt Illust. Celsitud. Vest. cum generosissimis filiis et tota domo Megapolensi, incolumem et florentem perpetuo tueatur. Datum Rostochii, Die Solstitii, Anno 1575.

GEORGIO a TESMER ILLVstris. Ducis Vlrici Vicecancellario.

REmitto tandem Io. Goropii Becanitui Becceselana, quorum lectio eximium et singularem mihi oblectationis et scientiae multarum rerum fructum, attulit, de quibus antea vel dubitabam, vel longe alias opiniones. mente conceptas circumferebam. Dum enim vnius ciuitatis Antuerpiensis origines se scripturum profitetur; plurimarum simul gentium Germanicarum, quae virtutis et fortitudinis suae vestigia in mediam ante multa secula Asiam, Italiam, Gallias, Hispanias et Africam impresserunt, origines (quas ex Insulis Arctois antea educere, cum lornande, Paulo Diacono, Blondo et caeteris fere omnibus gentis Gothicae Longobard. Alanicae scriptoribus solebamus) a Cimmeriis seu Gomeriis veteribus, ex Asia


page 23, image: s0023

in Europam et vicinas insulas esse propagaras, euidenter demonstrat. atque ea occasione ad primam et antiquissimam stirpem Cimbrorum, ad Gomer filium Iaphet et Noham deductus: plurima de Diluuio et Archa Nohae, et primis in Asia Cimbrorum sedibus. et vetustate linguae ipsorum a vero non dissentanea commemorat. Inde Colonias Cimbrorum, Sachsonas seu sacarum filios: Geras a Massagetis Asiaticis ortos, Danos, Alanos, Vandalos, Amazonas, Venetos et hos nostros Cimbros, in Chersoneso litoris Balthici deriuat.

Etsi autem de Herulis, quorum causa librum mihi potissimum misisti, quos non Werulos et Obotritas seu Wendos nostros, sed Cimbrica lingua vsos esse et ab vlulis seu Bubonibus ac exercitu nomen habere disputat; nihil inde ad ornanda principum nostrorum insignia depromere fortassis possumus: tamen tot aliarum gentium historiae illustratione et narrationum varietate, lectionis operae pretium satis amplum menti studiose adfert.

Mihi etiam scrupulum, qui multos annos me sollicitum tenuit, de Beroso, Manethone, Metasthene, Catone, et caeteris quinque antiquitatum scriptoribus, ab Annio Viterbiensi editis, quos primo legens veluteximium antiquitatis thesaurum admirabar: penitus ex animo euulsit: dum ex Iosepho et aliorum fide dignorum monumentis, veri Berosi et Manethonis narrationes citat ex diametro Viterbiensibus illis repugnantes. quae commentitios et nugivendos impostores esse Viterbienses illos, Berosos, Manethones, manifeste conuincunt.

Peculiariter quoque etudiit et delectauit me Arcae Nohae dimensio, et contignationum ac loculamentorum in ea disttibutio Geometrica, adeo accurata, et cum Bibliis congruens, vt satis capacem, ad omnis generis animalia


page 24, image: s0024

terrestria, et eorum alimenta annua, fuisse demonstret.

De Paradisi etiam arbore scientiae boni et mali, pene mihi persuasit, Ficum Indicam fuisse, cuius formam crescendique modum peculiarem ex Theophrasto Plinio et Strabone oculis legentium clarissime subiicit.

Omitto iam ineptias Etymologiatum, ex lingua Cimbricaseu Saxonica, cuius in hoc Oceani Germanici tractu a Scaldi vel Soma fl. vsque ad Neruam, Russiae vsus est petitarum: quas ipse velut diuinam sapientiam, singulari beneficio Dei, per ipsum huic postremae aetati communicatam celebrat: dum linguam nostram omnium in toto genere humano nobilissimam vetustissimam esse contendit, qua non solum Noha ipse cum suis, qui Turris Babylonicae structurae non interfuerunt, sed etiam primi paren. tes locuti sint, et primas rebus singulis nomenclaturas, rei significatae naturam luculentissime explicantes, attribuerint. Ego certe, vini et cereuisiae appellationes Saxonicas, tot et tanta sapientiae mysteria continere, antea me ignorasse fateor. Sed ineptiarum fortasse satis. Quas tibi cum Becano tuo iam remitto, ac reuetenter gratiam habeo, quod tantae delectationis et iucunditatis fructum, quem ex perlectione illius affatim percepi, benigne mihi impertire dignatus es, ac mea virissim studia et officia omnia amanter defero. Pagellas continentes exempla literarum quarundam ad Academiae nostrae historiam pertinentium, mihi remitti velim. Quo in statu sit Pacificatio Rostochiensis, ex intercessoribus intelliges Mihi haec ciuitas, Duris vt ilex, tonsa bipennibus, ab ipso ducere opes animumque ferro, videtur. Bene et feliciter Vale, Die 20. Iulii Anno 1573.


page 25, image: s0025

DETMARO KENKELIO CONsuli Bremensi Exuli.

CLarissime vir, patrone et amice colende. Cum de exilio vestro cognouissem, et magnum acerbumque dolorem et luctum mihi Reipublicae vestra perturbatio, et collegae vestri instinctu concitata seditio, qua tot innocentes, pii et graues viri patria pulsi sunt, attulisset: etsi nulla re alia fere quam doloris et lachrymarum societate [Gap desc: Greek words] meam ostendere poteram, existimaui tamen ad officium patrono et amico debitum pertinere tali tempore, si reipsa non possem, verbis tamen et oratione amica, amici dolorem leuare. Est autem hoc initium et fundamentum omnis verae consolationis in Ecclesia Dei: Non casu volui res humanas, nec temere et fortuito tantas confusiones in Ecclesia et politiis accidere, sed vere esse Deum, sapientem et iustum, qui prouidentia et consilio suo ac iudicio iustissimo, omnia quae nobis eueniunt, secunda vel aduersa, regat et moderetur. Etsi igitur multi, cum praesentes eccesiarum et politiarum perturbationes et calamitates tristissimas intuentur: multa inique, pleraque temere et casu ferri putant, ideoque queruntur, fremunt et indignantur: tamen nos sapientiae et iusticiae Dei, certo consilio haec permittentis, reuerenter subiici, et sub manu ipsius, quae non modo ad puniendum superbos, verum etiam ad erigendum Exules et adflictos potens est, humiliari decet: [Gap desc: Greek words] . Omnibus enim temporibus Ecclesiam su am, et pios et constantes veritatis et gloriae suae ministros ac propugnatores, paterno consilio Deus cruce ac aerumnis multiplicibus exercet, vt fidem eorum et innocationem ac obedientiam et caeteras


page 26, image: s0026

virtutes probet, expoliat, confirmet ac perficiat. quas in rebus secundis languefieri, et paulatim prorsus extingui, omnes experimur.

Exilia vero eam quoque ob causam piis vsitatiora sunt, vt de Primo exilio generis humani ex patria paradisi caelestis commonefiant, et de filio Dei, qui relicta patria caeli et maiestatis ac gloriae diuinae, in hunc mundum, et postea etiam in Aegyptum exulauit, vt nos exules, in caelestem patriam, quae sola patria existimanda est, reduceret. In hoc portu laetissimae ac dulcissimae consuetudinis cum Deo ac Ecclesia caelesti, quem certo nobis ex varia, et diflicili huius virae iactationecluctatis, propofitum esse scimus, firma fide ac spe ac quiescamus. Cumque ipse filius Dei, et praecipua ac summa lumina Ecclesiae et totius generis humani, Abraham, Iacob, Ioseph, Moses, Elias, Baptista, Paulus, Athanasius et similes, fere perpetua exilia, toto huius vitae tempore sustinuerint: iniustum esset, nos exigui temporis discessum a patria, et molestias [Gap desc: Greek words] , in causa honesta, et ad regis Christi gloriam pertinente, recusare. Cum Echnicos aliquot videamus, summa animi tranquillitate et moderatione, Exilia sua pertulisse.

Themistodes Reipublicae Atheniensis consul, non modo de patria sua, sed de vniuersa etiam Graecia praeclare meritus, a collegis aemulis, et ciuibus ingratis, non modo ex vrbe Attica, quam suis consiliis et virtute conseruarat, verum etiam ex vniuersa Graecia, primum ad Regem Admetum sibi inimicum, sed tamen deprecatione propter illius filium facta, reconciliatum: Deinde ad Regem Persarum publicum patriae hostem confugere coactus est. In quo exilio maiorem ipsi beneuolentiam et fidem communes patriae hostes, quam proprii ciues et collegae inuidi praestiterunt.

Aristides ex patria eiectus, hoc vnum optat suis ciuibus,


page 27, image: s0027

ne ca Reipublicae tempora breui incidant, vt eiectionis illius ipsos paeniteat. Biennio post, terribilis illa Xerxis expeditio aduersus Graecos suscepta est, qua imminente, summis precibus ab eo ciues ipsius contendunt, vt in patriam redeat, et consiliis suis patriae defensionem adiuuet. THESEVS qui Reipublicae Atticae fundamenta primus posuerat, tandem ab ingratis ciuibus in exilium pulsus est, quod optimo cuique Athenis accidere solicum Cicero in Thucydidis mentione, qui Historiam in exilio scripsit, commemorat. vt non immerito Aeschines exul laeretur se a Republica illa, tanquam a rabiosa cane, liberatum esse. Scipio vrbis et Imperii Romani lumen praecipunm quo totum illud Imperiumvix alium Heroem virtute et felicitate praestantiorem habuit, cum a collegis aemulis plebs aduersus eum incitata esset, sponte ex urbe in exilium discessit, ne sua authoritate et virtute indigna pateretur.

Cum autem hi praestantes viri, ignari consolationum, quas Ecclesiae suae filius Dei, immensa bonitate patefecit, tanta animi tranquillitate exilia sua pertulerint: profecto iniustum esset Nos, qui paternae erga nos beneuolentiae Dei, et certae liberationis ac exitus laetissimi certo secuturi obsidem ac pignus certissimum, Filium Dei, et arrhabonem spiritus in cordibus nostris habemus: voluntati diuinae non reuerenter obedire. praesertim cum indignas esse sciamus, momentaneas praesentis vitae adflictiones, quae cum ventura et aeterna gloria comparentur.

Neque aliud sit haec vira nostra, quam breue iter ad immortalem illam et aeternam vitam, cuius initia necesse est a nobis, in his terris, voce verae doctrinae inchoari, et crue ac aerumnis exerceri et confirmari. Hic laetissimus finis et exitus aerumnarum, quem Paulus 2. Corinth. 5. 4. Roman. 8. et alibi inculcat,


page 28, image: s0028

praecipua et firmissima, et ad erigendos acfulciendos piorum animos efficacissima consolatio.

Etsi enim humanis etiam consiliis ac praesidiis, vt mediis a Deo concessis, vti licet: nec dubito socias ciuitates et principes vicinos suam authoritarem et opem, ad communem patriae et vestram causam, et publicam harum regionum tranquillitatem collaturos esse: tamen vult nos Deus suo vnius auxilio confidere, et ex se solo pendere, non nostra sapientia et consiliis ac viribus niti. Ideoque vsitata ipsi ratio est, differre auxilium et liberationem tantisper, donec omni humano praesidio destituti, periculum omnino inextricabile esse iudicetur. vt illustrius conspici possit, nos ab ipso Deo iminediare adiutos esse, ac vt ipsi soli omnem liberationis gloriam tribuamus. Sic Mosen, cum imbelli multitudine in fauces illas montium et maris, vnde exitus nullus patebat: Ezechiam maenibus vrbis Ierololymae obsessae a Sennaherib: Ionam in ventre ceti, includit: vt [Gap desc: Greek words] , in summo et extremo periculo constituti, et fide in solo Deo acquiescente, auxilium petentes, intelligant, se a Deo solo opem et salutem tulisse.

In his angustiis et mora longinqua, quam Deus in liberatione nectit, scintillam fidei in Dei auxilio placide acquiescentis retinere, nec succumbere animo, nec illicita et inconcessa praesidia quaetere, praecipuum et difficilimum pietatis ac sapientiae Christianae munus est. Quam in sola hac S. crucis schola discimus. Ac profecto summa et inexhausta est CRucis sapientia, et consideratio causarum mirandi consilii diuini, quo ecclesiam praecipue, et optimum quemque tanta mole aerunenarum onerat, et conformem reddit imaginis filii sui in cruce, vt etiam gloriae illius et beatitudinis perpetuae participem faciat.


page 29, image: s0029

Hac certissima spe consuetudinis et vitae cum filio Dei aeternae, meum animum, in tanta crudelitate inimicorum, fictis criminibus, calumniis, et impudentibus mendaciis, famam meam lacerantium, praeci pue confirmo. et breuis istius ac fugacissimi curriculi praesentis vitae molestias, et venenatos sycophantarum morsus breui momento abruptum iri scio, et veram posteritatem, cuius iudiciis nos, nostraque confilia et facta, probare debemus, esse perpetuam aeternitatem in ecclesia caelesti iudico.

Cum autem iuxta Augustinum, non quid quisque patiatur, sed quare, considerandum sit, et causa martyrem faciat, non martyrium: magna etiam leuatio miseriarum est, Bona conscientia, quae scit, se propter Dei gloriam et verae doctrinae confessionem, et necessaria iustae vocationis officia, molestias et aerumnas sustinere. Tali conscientiae, etsi suae ipsius fulta est et nixa innocentiae praesidio, tamen gratum et iucundum est, aliorum quoque recte sentientium testimonia congruentia habere. Quod igitur confirmatum esse, iudicio illo de Transyluanica confessione scripto, significas, valde laetor. Ac ipsius confessionis exemplum, quod tibi mitti petis, vna cum literis Regis Iohannis ad nostrum collegium datis, huic epistolae adiunxi. Mitto et alias pagellas, qua rum lectionem tibi non insuauem fore spero.

Filii tui Tilemanni studia mihi curae sunt Initia doctrinae iuris nuper audire caepit. Sed tamen praecipuam adhuc temporis et studiorum partem, literis humanioribus et styli exercitio tribuit. Vt autem ad fontes primos, amplissimum illud legum pelagus reuocare, et intra metas certas continere possit: hortator ipsi sum, vr LEGUM DEI seu Naturae, quae fons sunt et norma, ac regula omnium aliarum legum, et explicationem Legis naturae in doctrina Ethica,


page 30, image: s0030

certis demonstrationibus exstructam, diligenter cognoscat. Epicedion D. Iacobi spero eum breui absoluturum esse. Bene et feliciter valete, et loquaciori epistolae veniam date. Salutem amanter et officiose meis verbis dicetis D. Hesychio, M. Dauidi, Iohanni ab Hildesheim et caeteris amicis. Datum Rostochii. 15. Iulii. Anno 1562.

IOSANNI MOSERO VIENIENsi, Iuris ciuilis studio in Galliis incumbenti.

CVM eximia huma nitate, beneficentia et suauitate, honestissimi parentes tui, me hospitio exceptum, iam aliquot menses benignissime foueant: fateor ardentem virtutis et bonitatis parentum tuorum, amorem admirationemque, in pectore meo, ex domestica consuetudine illa, accensam esse, et vicissim me omnia verae beneuolentiae et perpetuae gratitudinis officiae, ipsis ac tibi, optimorum parentum filio debere. Cumque nihil amabilius sit virtute, nihil rapacius similium sui, nihil ad conciliandos bonorum animos efficacius: nec dubitem a parentibus similium virtutum semina in te transfusa esse: Ingenii etiam tui bonitas ac praestantia, ac in literis progressus eximii, ex epistolis ad patrem et D. Leonardum Hoe, pura, eleganti et tersa oratione latina scriptis, clarissime conspiciatur et eluceat, singulari cum voluptate ornatissimo patri tuo, petenti vt aliquid ad te literarum darem, obtemperaui. Maxime enim cupio, vt humanissima illa et grauissima Plutarchi paraemia monet: [Gap desc: Greek words] : communem mihi tecum esse amicitiam, cum honestissimis parentibus tuis conciliatam. Quos ego certe, quoties intueor, et de te cogito, quem vnicum


page 31, image: s0031

eos habere filium, in quo omnis cari stet cura parentis, intelligo, toties suauissimae illius Euripideae sentemtae recordor.

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .

Vt autem Epaminondas parta victoria Leuctrica, et recuperata patriae libertate, hunc se prae cipuum omuium laborum et rerum gestarum capere fructum dixit, quod parentes adhuc viuos suae laudis ac gloriae spectatures haberet: Ita non dubito hanc Epaminondae vocem ex intimo sensu naturae optimae prolatam, tibi velut regulam vitae propositam esse, teque studia et labores discendi omnes, ad hunc finem praecipuum reserre, vt excellenti virtute et doctrina solida instructus, paulo post principibus patriae feliciter seruire et honestissimis parentibus tuis voluptati et ornamento esse possis.

Cum vero intelligam, te ornatissimi patris consitio et voluntate Iuris ciuilis doctrinam, quae gubernationis Imperiorum et totius Reipubl. firmamentum est, recte et solide discendam suscepisse, primum de hac felicitate tibi gratulor, quod ingenium non modo doctrinae capax, et ad iusticiae et veritatis amoreni domestica disciplina adsuefactum, sed etiam humanioribus literis, seu cognitione linguae latinae et Graecc et Methodi Dialecticae ac historiarum mediocri, ad grauiores doctrinas praeparatum et excultum in iuris scholam tecum attulisti, ac Deum fontem ingeniorum et iusticiae ac legum honestarum omnium oro, vt mentem tuam suae sapientiae et iusticiae radiis illustret et doceat, vt cognitis iusticiae et legum fontibus, paulo post non solum in disceptandis


page 32, image: s0032

aut diiudicandis litibus et causis forensibus, verum multo magis in docendo et interpretando Iure, in constituendis vel reformandis iudiciis; in regendis consiliis maximarum deliberationum, in tota Republica doctrinam, fidem, sapientiam, iusticiam et industtiam tuam Deo et summis Reipublicae principibus probes. Id Deo iuuante efficies, si recte et ordine sinceram et solidam Legum doctrinam animo complecteris. de qua discendi ratione; etsi scio te isthie doctissimos artifices iam quotidie audientem, non iniuste offendi meis ineptiis posse: Tamen cum aliquid ad te scribere constituissem, nullum conuenientius literarum argumentum fore iudicaui, quam si de studiis, in quibus tu magna cum laude versaris, quaeque ego, si non studiose colo, attamen reuerenter amo et admiror, familiariter tecum confabularet.

Cum enim fonsiuris et omnium Legum honestarum origo prima sint, non Solonis [Gap desc: Greek words] , non Lycurgi [Gap desc: Greek words] non Pandectae vestrae, nec Duodecim tabulae, immo ne Saxeae quidem illae Moysis tabulae: Sed Mens diuina, aeterno et immoto septo, iusta et aequa ab iniustis et prauis discernens, cuius radii in mentes humanas sparsi, et in DECALogo breuitet comprehensi sunt, vt vitae humanae norma essent: Pergrata mihi olim praeceptotis mei commonefactio fuit, qui STVDII Iuris prima exordia non a Praetoris edicto, nec XII. Tabulis, vt olim vsitatum fuit, nec ex Iustiniani libris, multo minus ex rancidis Interpretum quorundam commentariis, sed paenitus ex intima mente diuina, quae aeterna Lege recta et praua discernit et PHILosphia Mo Rali, quae explicatio est Legis naturae, ex mente diuina in nostras mentes deriuatae, petenda esse, sicut Cicero etiam in Legibus


page 33, image: s0033

ORIGINem Iuris vniuersi er natura mentis humanae ad Imaginem Dei conditae, et notitia discriminis iustorum et iniustorum illustratae, erudirissime detexit, cuius exemplum imitari vides Franciscum Connanum, Galliae vestrae lumen, in aureo illo Digestorum opete, quo nihil aetas nostra, in hoc argumenti genere eruditius ac splendidius, et ad veterum Iurisconsultorum ipsiusque Ciceronis similitudinem propius accedens, a quoquam elaboratum legit.

Hunc fontem iuris videl. Deum ipsum seu LEGEM Diuinam discernentem sepro immoto recta et praua semper in discendo Iure respicere, et in conspectu assidue habere vtilissimum est. Nam et amorem ac reuerentiam erga LEGIS auget aspectio Dei auctoris, et certitudinem earum demonstrat consideratio rationum, quibus ex illo fonte Mentis seu Legis Diuinae, riui Legum humanarum deducti sunt: et finem studii IVRIS nostri in Christianis scholis et Repub. non quaestum et ambitionem esse monemur, sed DEVM ipsum, ad cuius sapientiae et iusticiae normam et nostros mores et vitam, et omnia, quae Reipub. et priuatis damus consilia dirigere et conformare debeamus, et studiose inquirere ac discere doctrinam, in qua Deus voluntatem suam de nostra salute et veris cultibus ipsi praestandis in Ecclesia patefecit. Nam hoc ipsum discrimen honestorum et turpiurn, seu Notitia Legis Dei, naturae insita, ex qua Iurisconsultorum doctrina extruitur, liquido demonstrat esse Deum, cui obedientia iuxta hanc ipsam Legem praestanda sit ab hominibus, ideo conditis a Deo, vt ipsi archetypo vita et moribus sanctis et iustis conformes sint: Et magistratus ac Iurisconsulti Legum custodes et executores vere tales Dei Imagines et vicarii in terris sunt, de quibus grauissime in Plutarcho dicitut: [Gap desc: Greek words] . Quare et Plato


page 34, image: s0034

totius [Gap desc: Greek words] seu iuris et Legum omnium finem constituit, [Gap desc: Greek words] . Multo igitur magis in Ecclesia et scholis Christianis, studiosi Iurisprudentiae, quam Legum diuinarum et humanarum scientiam Vlpianus ipse definit, diuinas etiam, seu verae pietatis Leges, non solum naturae insculptas, verum etiam in scriptis sacris ipsius Dei voce patefactas, diligentet cognoscant, et vetae Religionis studium, velut primam Iurisprudentiae partem religiose colant: et quotidie ardentibus votis Deum fontem sapientiae et legum precentur, vt ipse mentes nostras, ad inrellectum et amorem iusticiae et vetitatis flectat et gubernet. De his tantis rebus cum nos consideratio fontis doctrinae Iuris et origo prima Legum vestrarum ex mente seu Lege diuina, natutae insita, deductarum commonefaciat, attente et saepissime eam in toto iuris studio suscipi prodest.

Cumque Philosophiae pars ea, quam [Gap desc: Greek words] vocant, hunc fontem Legum naturae erudite aperiat et explicet, ac quomodo riui Legum humanarum, partim demonstrationibus, partim probabilibus et honestissimis rationibus inde deducantur ostendat, altera iuris studium ingressuri cura sit, vt Aristotelis Ethica, ac in his Quintum inprimis librum, ad dita D. Philippi Enarratione vtilissima, quae velut [Gap desc: Greek words] in tota morali Philosophia elucet, diligentissime cognoscat.

Ciceronis etiam et Platonis leges et Aristotelis Politica, ex eodem fonte Legis naturae, cuius summa in Decalogo comprehensa, et in Philosophia morali explicata est, emanantia, adiungi ab ingeniosis et linguae Graecae peritis, non inutiliter queunt, sicut iuris vestri Antistites, Pomponium, Paulum, Mattianum et alios vides, in ipso Pandectarum vestibulo, sententias Philosophotum Theophtasti, Chtysippi et Oratotis Demosthenis, alibi etiam Aristotelis, Platonis, Hometi


page 35, image: s0035

et Ciceronis ad verbum recitare. Hocaditu et velut vestibulo Iurisprudentiae in Philosophiae moralis cognitione patefacto, teiam fores totius doctrinae ingressum esse, ac principio breuem [Gap desc: Greek words] , seu inicia et summam totius Iurisprudentiae, certa ratione et methodo in paucos locos, qui eruditis definitionibus et diuisionibus illustrentut, distributam, ad quos amplissimum et immensum pelagus Legum et disputationum forensium, tanquam ad suas metas, apte et dextre referatur, ex Institutionibus Imperatoriis accurate discere, et intellectu ac memoria penitus comprehen dere, magna cum voluptate intelligo, Cui haud dubie vel Baronis annotationes breues ac neruosas vel Hotomanni enarrationem vberiorem, et plurimos Ciceronis et Pandectarum locos simulillustrantem, vel ex aliis interpretibus optimis, quorum Gallia praecipue magnam aetate nostra copiam praebuit, vnum adiungis. Deinceps igitur in ipsa penetralia IVRIS prudentiae tibi penetrandum, et PANDectarum, quae vniuersam aequi et boniscientiam, et integrum Iuris ciuilis corpus continent, lectio suscipienda est. Cuius admitandi iuris thesauri Methodum et setiem aptissime cohaerentem, primus, vt ex eruditis intelligo, nostra aetate, IOACHIMVS HOPPERIVS monstrauit: plurimumque luris toti ff. operi adferunt MATTHAEI WESENBECII in omnes 50 ff. libros Paratitla eruditissima, quibus ego quidem nihil in tanta breuirate accutatius, magisque Methodice, et neruose in hoc argumenti genere scriptum vnquam vidi. Cuius hoc etiam praeceptum mihi petutile visum est, quod in singulis iuris titulis, Leges in locos Methodi Dialecticae digerere, et ad eosdem ff. titulos et Locos, Imperatorum constitutiones in Codice et Nouellis collectas. Imo etiam ex iure canonico, praecipua Legum capira referre iuber.

Et his vniuersalibus theorematis perceptis, exercitationem


page 36, image: s0036

assiduam, et vsum, qui Artium Magister est, in applicatione legum et negociis singularib. iudicadis et processa legitimo in actionibus et iudiciis seruando adhibere. Atque in hac potissimum parte studii iuris, in lucem et aciem fori et iudiciorum producendi, librum Durangi Mimatensis episcopi, quem speculatorem vulgo nominant, magno praesidio atqueadiumento esse. Sed tua in iure tractando industria, Eruditio et fides, Deo iuuante, non in vulgaubus hisce litibus et lixis forensibus magis quam in maximarum rerum consiliis et Imperiorum et Rerumpubl. amplissimis negociis gubernandis lucebit ac conspicietur. Quare et assidua inuocatione Dei, et diligentia in iuris diuini et humani doctrina recte et solide discenda, et amore veritatis ac iusticiae, et latine ac Germanice eleganter dicendi ac scribendi exercitiis, te ad summum hunc dignitatis in vita politica gradum, et Rempubl. iustis et salutaribus consiliis gubernandam praeparabis. Sediam dudum [Gap desc: Greek words] meae professionis, nimis inepte trausilii, ac taciti iudicii tui obiectionem exaudire videor: [Gap desc: Greek words] praesertim cum isthic doctissimos artifices Iurisconsultos derecta docendi discendique iuris ratione disserentes quotidie audias, et in omnium manibus sit doctissimi Francisci Duareni ad Andream Guillardum epistola, ipsiusque Wesenbecii, de studio iuris recte instituendo proaemium Paratitlis ff. praefixum. Quae tibi nontissima esse non dubito.

Verum honestissimorum et suauissimorum parentum tuorum voluntas et amor, admiratioque ingenii, virtutis et doctrinae tuae, quam lirerarum a re ad parentes et alios missarum prudentia, puritas et elegantia siugularis accendit, et scribere me, et scribendo ineptire coegerunt. Cum vero ex Epistolis ruis appareat esse tua pectora lacte, Et non calcata candidioraniue;


page 37, image: s0037

plane confido te amico et candido animo officium literarum mearum non improbatutum esse. quibus si rescribere libet, iis quas adornatissimum patrem tuum mittes, ad me quoque aliquid adiun gere poteris.

Deliberationibus de pia emendatione Doctrinae et rituum in ecclesiis duorum ordinum Archiducatus Austriae, quibus solis petentibus Religionem liberam Imperator permisit; Delecti procerum Austriae, breui, optatum et salutarem exitum, a Deo darum iri, plane non dubitanr. Ego et magnitudine Causae, et impedimentorum varietate ac mole, et multorum sapientum iudiciis ac metu moueor, vt spem omnemin solo Deo repositam habeam, et eueotum expectem.

Permittit Imperator Dynastis et Nobilibus Austriae vtriusque, vt in arcibus, oppidis et pagis suis, doctrinam Euangelii puram propagent, et defensionem aduersus omnes Ecclesiasticos et politicos aduersantes pollicetur. Sed de Agendorum ordine, seu Ritibus et Ceremoniis, in publica diuinorum officiorum administratione vsurpandis, nondum plane conuenit. Templum etiam in vrbe Vienna publicum, hoc tempore prorsus negat Imperator, tametsi in domibus prouincialium priuatis, nunc quidem conciones et caenae Domini administratio legitima tolerantur. Procetes et Agendorum rationem a se exhibitam, sibi ac haeredibus suis authoritate Imperat. confirmari, et templum in hac vrbe concedi, et potestatem constituendi Superintendentis et consistorii qui Ecclesiis suis praesit, tribui, vrgent et instant. De his postulatis declarationem sententiae Imperatoris proximis diebus expectamus. Quae vt Deo grata et Ecclesiis patriae tuae salutaris sit, ardentibus votis opto. Benevale, Viennae Austriae ex aedibus honestissimorum parentum tuotum, zo Iunii. Anno 1571.


page 38, image: s0038

IOHANNI DVCI MEGAPOLITANO Joannis Alberti filio.

COnseruauit DEVS iam annos fere bis mille, inclytam ducum Megapolitanorum familiam, et certa sancti coniugii Lege ac ordine, per clarissimos Heroas, continua serie sibi mutuo succedentes, vsque ad optimum, et genere et literis illustrissimum principem patrem tuum Io. Albertum et Cels. T. propagauit. Tot secula, cum inter multiplices et varias imperiorum ac totius generis humani mutationes, et familiarum regiarum interitus (vt hoc seculo, Hispaniae, Lusitaniae, Augliae, Vngatiae, et recens Poloniae regum stirpes masculas funditus nostra et patrum memoria extinctas vidimus) illustrissi mam gentem Mega politanam, non interrupta vnquam sanguinis serie DEVS protulerit, ac tu tatus sit: testimonium prouidentiae ac praesentiae Dei in heroico Cels. T. genere, eximium ac singulare agnosco, et Deum authorem mirandi ordinis, quo per Heroum familias, reliquam hominum multitudinem regit ac defendit, ardentibus votis precor, vt tuae etiam Cels. coniugio in progignendis Heroibus, Megapolitanas terras gubernaturis benedicat. et coniugium felix, tranquillum, salutare, faecundum et suaue Cels. T. tribuat. Nulla enim suauior et dulcior amicitia et fides mutua, dolorumque ac curarum omnium leuamen et consolatio gratior est, quam inter coniuges honestos, et vera animorum benenolentia in Deo copulatos. Quare toto pectore Illustr. Cels. T. de adiunctione noui amici omnium in toto genere humano carissimi et suauissimi gtatulor. ac vt tali tempore, congratulationis etiam et obseruantiae ac gratitudinis nostrae testimonium ex tarer, hortator fui genero meo, vt pietatis Mnemosynes et Charitum votis, carmine mediocri expressis. Nuptiis III. Cels. T. fausta precaret. Haec enim munera Gamelia, dum alii auro et gemmis laboratas vestes et pocula


page 39, image: s0039

donant, nos dare sola possumus, Rudem tamen auti massulam, recens in Vngariae venis effossam adiunxi, quam comes Franciscus Banfy Losoncius, ex Transyluania nuper ad me misit. Quam [Gap desc: Greek words] vere [Gap desc: Greek words] vna cum precibus, pro Cels. T. coniugio felici quotidie ad Deum fusis. III. C. T. vt non aspernetur, et me inter caeteros benignitatis paternae alumnos clementer deinceps etiam complecti non dedignetur, subiectissime oro. Bene et feliciter III. C. T. cum serenissima sponsa et tota domo Megapolitana, aeternum valeat. Rostochii, Idibus Febr. Anno 1588.

MAXIMILIANO II. IMPERATORI.

INuictissime Imperator Caesar Auguste, Domine clementissime. Postquam ex Caesareae Maiestatis Vestrae et Delectorum nobilitatis Austriacae literis ad Duces Megapolitanos, Dominos meos, et me, datis, de sanctissima Q. M. V. voluntate, Christi summi Imperatoris gloriam, concessa duob. ordinib. purae Euangelii doctrinae et verorum Dei cultuum propagatione, illustrandi, et de mea vocatione in Austriam, die nona Nouembris, reuerenter cognoui: et si multae, eaeque grauissimae causae, negotii magnitudo; virium ingenii ac corporis mei imbecillitas tanto muneri plane impar et indigna; calumniae conturbantes sapientem et frangentes robur cordis eius; incertus tantae rei exitus; aliaque incoommoda et difficultates multiplices me dehortabantur: tamen vrgente legato Maitningero, et Principib. meis mandantib., legitimae vocationi Dei et summo in his terris Magistratui, reuerenter parendum esse iudicaui. Itaque proximis dieb., cum Christophoro Maimingero, quem ordines ad me ablegauerant, in Caes. M. V. oppidum Cremas veni: ac his literis, Caes. M. V. cum omni reuerentia et subiectione, aduentum meum significare volui. Toto autem pectore gratias ago aeterno Deo conditori et custodi Imperiorum et Ecclesiae suae, quia ex his ent C. M. V.


page 40, image: s0040

regionibus, quae et olim plurimos Imperatores Christianos vera pietate illustres, Gratianum, Valentinianum, Constantium Chlorum, Constantini Magni patrem, et alios: et Doctores Ecclesiae clarissimos, S. Mattinum episcopum Turonensem, S. Ieronymum, S. Maximilianum Laureacensen, Florianum, Seuerinum genuerunt: et proximis trecentis annis, summi in orbe Christiano Imperii possessionem fere continuam tenuerunt, et ad omnem posteritatem, Deo iuuante, retinebunt: Ecclesiam quoque victuram apud ipsum in omni aeternitate colligit, et C. M. V. mentem rexit, vt Christo Imperatori summo, portam in suis regionibus aperire, et ministerium purae et nullis Idolatricis opinionibus et cultibus contaminatae Euangelii doctrinae, per quod solum Deus ad aeternam salutem effcax est, clementissime tolerare, tueri et fouere decreuerit.

Vt enim principis est virtus maxima nosse Deum, et Dei gloriam officiis verae pietatis, Iusticiae et aliis a Deo mandatis, ornare: sic Imperii ac regni summum et pulcherrimum decus est, cum summo regi Domino Deo, et redemprori nostro Iesu Christo seruit, et Ecclesiae Christi, in qua conueniant Populi simul et Reges vt seruiant Domino hospitium tranquillum praebet. Ideo enim condita sunt a Deo et conseruantur Imperia, non vt homines in eis consociati, voluptates tantum et earum instrumenta quaerant, sed vt sint templa Dei, in quibus vera Dei noticia luceat, et Deus recte colatur, et veram Dei notitiam docendo et confitendo alii aliis tradant et propagent.

Cum autem nihil summo Rege orbis Christiani dignius sit, nihil gloriosius, nihil Ecclesiae Dei toto orbe terrarum magis salutate his consiliis et sanctissima voluntate propagandae in impetiis, verae Dei notitiae et ornandae Christi gloriae et piae emendationis ecclesiarum:


page 41, image: s0041

ardentibus votis Deum aeternum patrem, et piorum regum custodem precor, vt C. M. V. incolumem et florentem perpetuo seruet, et hunc animum confitmet, et consilia ac euentus ad Christi summi Imperatoris laudem, et totius Eccleliae Christianae salutem gubernet. sicut Constantini Imperatoris pietatem et consilia rexit, vt ab exiguis initiis regni Britanniae et Galliae progtessus, confugiente ad eum nobilitate Asiatica, Graeca et Italica, quorum parentes et fratres verae Religionis causa, paulo ante a Diocletiano et caeteris Tyrannis crudelissime trucidati erant, amplissimo totius orbis Romani Imperio tandem potiretur.

Quod vero Caes. M. V. ad deliberationes de pia emendatione doctrinae et rituum in ecclesiis procerum et nobilitatis Austriacae, me quoque caeteris delectis adiungere clementissime decreuit: Ego quidem, cum omni subiectione et reuerentia, sacrae Caes. M. V. pro illustri hac M. V. beneuolentiae erga me signifi catione gratias ago, ac si quid in me esset, quo opis aliquid Ecclesiae Deoiuuante adferre pro mea tenuitate possem: reuerenter agnosco me vocanti et mandanti Deo et magistratui summo in his terris, omnia mea studia et officia debere. Sed de mea voluntate, in hac tota causa, initio nihil testati aliud possum, quam me ardentibus votis Deum precari, vt clementer eam gubernet, et ad exitum salutarem et optatum deducat: et me grata mente agnoscere et celebrare summum Caes. M. V. beneficium, quod doctrinam de vero Deo et redemptore nostro Iesu Christo, et veris cultibus Dei, ad veram Dei agnitionem et invocationem et aeternam animarum salurem, omnibus necessariam, sublatis opinionibus et cultibus Idolatticis, puram et incorruptam, in Ecclesiis harum regionum tradi et propagati concessit. Nec multis seculis in Romana monarchia


page 42, image: s0042

vllum Imperatorem, talipietatis exemplo, ad laudatissimorum regum Dauidis, Iosaphati, Ezechiae, Constantini magni, Theodosii et paucorum aliorum imaginem propius accessisse, et illustriorem in Ecclesia sanctorum gloriam adeptum esse iudico.

Concessa veto doctrinae puritate, iuxta normam verbi diuini et Augustanam confessionem publice in Templis proponendam vicissim ceremonias et ritus Ecclesiae veteris et Apostolicae, vtiles ad aedificationem et bonum ordinem, et augendam in populo reuerentiam erga ministerium et religionem, plerosque retineti posse arbittor. Sed cum perpauca mihi de hac tota causa hactenus exposita sint, nec quousque ea deducta, quibusve in metis versetur, et quae vtriusque partis voluntates sint, accurate cognouerim: non addo plura: Verum de mea voluntate hoc vnum significo, me natura ab omnibus rixis et contentiouibus non necessariis alienum, omnia consilia et sententias meas, ad normam veritatis diuinae, et pacem, tranquilliratem et concordiam publicam, et toleranda omnia, quae pie et bona conscientia ferri possunt, relaturum, et ad piorum aceruditotum in Ecclesia iudicium, verbo Dei consentaneum, perpetuo aggregaturum esse. Reuetenter autem et cum omni subiectione Caes. Maiestatis V. clementiae et protectioni me indignum commendo, et submisse peto, vt Caes. Maiestas V. tenuitatem meam clementer toleret, et a me omnia subiectissimi studii et obseruantiae officia vicissim perpetuo expectet. Datum in Caes. Maiestatis V. oppido Crems. Die 12. Ianuarii. Anno 1569.


page 43, image: s0043

CHRISTIANO TALHAMERO PROuincialium Austriae Syndico.

FAustissimi ominis loco accipio, Ornatissime Christiane, quod inter primas hoc anno literas, tua mihi Poernata Musica, (quibus non Pindarum Thebanum, vel Simonidem Ceum, aur Thracium Orphea, vel Lutherum Germaniae Orpheum, sed Dauidem ipsum, Poetarum et Musicorum omnium principem, telicissime aemularis) in ipsis Filii Dei Emanuelis et seruatoris nostri Iesu Christi, cuius [Gap desc: Greek words] es, Genethliis reddita, et ex literis ad nobilissimum et Christi amantissimum, et vicissim Christo carissimum D. Wolfgangum Christophorum Maimingerum tuis, significatio beneuolentiae erga me, et desiderium arctioris mecum notitiae et coniunctionis ineundae tuum singulare commemoratum est. Cum autem nihil putchrius et amabilius sit virtute et pietate vera, nihil ad sui amorem admirationemque animos ardentius rapiat, cupidissime et toto pectore, adeo humaniter et prolixe oblatam voluntatis erga me beneuolae propensionem amplector, et beneficium mihi eximium a Deo tributum esse iudico, quod te vatem Christianum vero Deo et seruatori nostro Iesu Christo amicissimum, mihi quoque amicum adiunxit. Praecipue enim Vates pios et Christo digna locutos, Dei amicos et familiares esse, vetustas iudicauit, Quae tres partes Musicae constituit, primam et potissimam reliquarum partium basin SENTENTIAS granes et honestas ad Dei agnitionem et laudes et verae pietatis ac virtutis studium in aliis accendendum vtiles, non inanes, ludicras, amatorias aut scutriles: deinde Rhytmum seu numeros apte et concinne verbis sententiam illigantes: postremo vocis modulationem in aures et animos et intima pectorum penetralia, sententiam verbis comprehensam, penitus insinuantem et fundentem,


page 44, image: s0044

vt eos affectus et motus, quem sententiae et verba numeris illigata flagitant, in animo accendantur et inflamment. non vt concise fracta et inter fauces vibrata minimarum et fusarum vocum iteratione et tinnitu inani, omnem verborum ac sententiae notionem obscutante, (qualis nostri temporis dans sine mentesonum symphonia est ante 200 annos adhuc prorsus mundo ignota) aures tantummodo demulceat et delecter. Has tres pattes, te, summo cum iudicio, dexteritate et felicitate tractasse video. primum enim, cum totius doctrinae de Deo et Theologiae Christianae nucleus et enchiridion sit Dauidis Psalterium, ex omnibus sacrae scripturae libris, quod in singulis vtilissimum est, excerpens: tu ipsius Psalterii nucleum et summam breuiter excerptam, et ad vsum in quotidianis poenitentiae, Inuocationis et fidei exercitiis accommodatam, et praecipuos fidei Christianae articulos, ad animarum salutem maxime necessarios Muficae tuae fundamentum et basin esse voluisti. Deinde, verbis exquisitelectis, et aptissime inter se coagmentatis et singulorum membrorum et versuum postremis syllabis leuissime similiter cadentibus, sententias complexus es. Postremo Melodiam grauem et congruentem, et verae pietatis ac devotionis flammas in animis canentium accendentem adhibuisti. Vere igitut te praestantibus illis vatibus, et diuinorum carminum Poetis, Dauidi, Asapho, Hemano, Salomoni, Moysi, Esaiae, Ieremiae, Mariae virgini, Zachariae, Simeoni imo Angelis [Gap desc: Greek words] illud suum et gloriam in excessis Deo canentibus annumero, et talis amici facultatem mihi hoc anni 1580 principio diuinitus datam esse, laetor. Cumque vsitatum sit amicis omnia fausta initio noui Anni precari: quem in ecclesia a Die Natali filii ordimur, vtidem dies, qui aeternae salutis noltrae exordium fuit, Anni etiam principium ducat:


page 45, image: s0045

toto pectore aeternum filium Dei Emanuelem et redemptorera nostrum Iesum Christum, nobis natum et datum, oro, vt Annum felicem, tranquillum et salutarem Tibi et toti ecclesiae Austriacae, quam tua pietate et consiliis sanctissimis potissimum regi intelligo, clementer tribuat, et nos singulos doceat et gubernet, vt recta, DEO grata et Ecclesiae salutaria consilia, sciscitantibus in re tanta dare possimus. ac pie doctorum amicitias, inprimis ecclesiae Dei seruire et prodesse decet.

Quate cum nobilis et vere Christianus, Christophorus Maimingerus, duorum ordinum Legatus, me hortaretur, vt de praesentibus negotiis, quae a proceribus Austriacis deliberantur, ac inprimis, quid Superintendenti vocato praecipue laboris imponendum esse a Dominis statuerem, (vt breueillud nouem mensium tempus, quod solum aliqua cum difficultate impetrari a D. Legaro potuit, vtiliter collocaretur) non grauate ipsi morem gessi, atque hoc ipsum fausti ominis loco accepi, quod primae ad re epistolae meae argumentum, adeo honestum, et ad Ecclesiae vestrae salutem pertinens, mihi praeberetur.

In Ecclesiis pie constituendis et gubernandis, et vera religione ad postetitatem conferuanda, primum et praecipuum est, Doctrina Fidei sincera et incorrupta, quae omnis ecclesiasticae ordinationis fundamentum et basis est: Deinde Ministerii ecclesiastici gubernatio per Superintendentem, praepositos, Pastores: et Legitima eorum vocatio, Examen, ordinatio, Institutio primae aetatis in scholis, Visitatio ecclesiarum et Scholarum Synodi et inprimis Cousistorium seu Iudicium Ecclesiasticum, cui suprema inspectio et Iurisdictio, in omnibus causis ecclesias et scholas concernentibus, commendata sit. Tertium et infimum (quod tamen plus turbarum saepe, quamilla grauiora praebere


page 46, image: s0046

solet) est AGENDOrum in templis seu ceremoniaru, lectionum, cantionum pia et ecclesiis illorum locorum congruens ordinatio.

Quod ad primum caput de Doctrina attinet, non existimo nouas deliberationes hoc tempore institutum iri. Etsi enim de doctrinali vberiore etiam me praesente actum, et postea per D. Fridericum quaedam a me delineata, prolixe et copiose euoluta esse intelligo, ita vt solus locus de Trinitate ab ipso compositus, totam doctrinae summam a me explicatam, magnitudine aequet: tamen existimo Superintendentem, hoc breui tempore, scriptorum illorum lectione non onerandum esse. Sit Norma Doctrinae suprema, Verbum Dei. Deinde Symbola, Confessio et Apologia Angustana etc. Si pleniorem et propriam ecclesiarum suarum Doctrinae Declarationem habere Proceres volent, ad nos reuertenti D. Lucae, scripta illa tradi possunt, vt per otium a nostro Collegio communiter legantur. De Libello, quem ante decennium in Austria delineaui, cuius exemplum proxime ad te misi, meminisse non audeo. Sed tamen, vtile fore existimatem, hanc aut similem formam Doctrinae, rituum et administrationis ecclesiasticae totius, breui scripto comprehensam extare. Quod et fidei confessionem seu doctrinae summam, et rituum descriptionem, et certam gubernationis ecclesiasticae normam contineret. Quae maledicis etiam calumniatoribus ecclesiatum vestrarum, Apologiae loco opponi posset. Quod ad tertium caput, de AGENdorum ordine, pastoribus ac Superintendente in Visitatione et ordinatione proponendo attinet: prolixior forte et difficilior deliberatio erit. Nam de libro isthic edito, quid ante septennium ad Dnn. Deputatos, et in epistola typis quidem expressa, sed tamen non publice sparsa scripserim: ex adiunctis exemplis (quae tamen te solum legete, nec nona illius Disputationis agiratione


page 47, image: s0047

Dominos Proceres vel alios ist hic, perturbare velim) cognosces. In meo Libello, retinui ea, quae ibi, me praesente decreta sunt, nisi quod Locos de Canonib. et de consolationibus aegrotorum accuratius retexui, et Praefatione produxi. Verum siue isthic, siue hie edita Agenda, siue alia, Pastorib. proponenda esse iudicetur, Initio ea moderatione, quam in adiuncto literarum ad ordines excerpto seruandam esse monui, vtendum erit.

Praecipuum autem D. Lucae laborem, his nouem mensib. in officiis Superintendentis propriis, quae secundo loco recitaui, consumptum iri arbitror: vt adiunctis ipsi vno et altero ex duobus ordinibus, velut Praeside et Gubernatore, et totidem seniorib. Pastoribus quos prae caeteris amantes esse veritatis et pacis constat, et Notario protocollum seruante, et literas citationum, Testimonia Recessus etc. scribente: Superintendens principio consensum in vera et sincera de Deo et Seruatore nostro lesu Christo Doctrina (quae religionis verae basis est) et Sacramentorum administratione et aliis ceremoniis piis, iuxta praescriptum Agendae, constituere conetur. Id visitatione singularum ecclesiarum, pastorib. et populo coram auditis, et ritibus in praesentia inspectis, effici in his regionib. solet. Cum autem visitatio, non paucis mensibus, sed vix annis aliquot, absolui posset: rectissimum erit, singulos duorum ordinum Pastores, vel duos aut tres simul, singulis dieb. audiendos ad Superintendentem et Senatum ecclesiasticum, cuius mentio paulo ante facta est, tempestiue praemonitos, accersi, et de singulis doctrinae Christianae articulis ordine iuxta formam fol. 346, 347. libelli ad vos missi praescriptam examinari: et de ritib., quos in Sacram. dispensatione et alias seruant, inquiri: et nondum ordinatos, solenni ritu ordinari, et testimonia puritatis doctrinae, et consensus ac studii obediendi ecclesiastico fenatui, dignis tribui, quae ad patronos suos referrent.


page 48, image: s0048

Etsi autem forte spes affulgebit, proximo prouincialium conuentu, in ipsa vrbe Vienna, vel alia Caesaris vrbe sedem Ministerii vestri posse restitui: tamen nullo modo differri eo vsque huius negocii inchoationem, sed ad summum 15 aut 16 Februarii, Hornae (quem locum iam destinari Superintendenti Maimingerus narrat) delectos' ex proceribus et Pastoribus, et Notarium cum Instructione ab ordinibus interea delineata, conuenire, et deliberationibus necessariis praemissis, die 22 Februarii Examen vocatis ad se vicinis Pastoribus inchoare optarim. Caeteros Pastores longius dissitos, ad minimum 14 diebus ante praemonitos, ad colloquium illud tempestiue citati oporteret.

Quod si nondum Proceres omnes, dePastoribus suis, communi huic delectotum senatui ecclesiastico subiiciendis, consentient: Initio illi, quos consentire constat sponte suos ministros ad Superintendentem audiendos mittent, vt aliquid agatur, nec pauci illi menses, Superintendenti concessi, qui alioquin citius expectatione vestra elabentur, perpetuo deliberando et nihil agendo abeant. In hac exploratione doctrinae, et consensu pastorum restituendo, aliquot menses haud dubie consumentur. Quod si remotius aliqui Pastores dissiti, Hornam commode euocari non poterunt: fortasse Superintendentem in singulis quartis archiducatus vestri, vnam Synodum Pastorum celebrare et praemissa Oratione Latina, singulos de suarum ecclesiarum conditione et statu interrogare, vel duos aut tres simul euocatos examinate; et certum Inspectorem seu Praepositum seu Decanum in singulis dioecesibus, praeficere caeteris prodesset. Quorundam etiam ecclesias inuisere poterit.

Hac exploratione doctrinae pastorum et ecclesiarum absoluta, et mediocri censensu restituro: non solum ecclesiarum


page 49, image: s0049

illarum saluti consuletur, sed etiam verum et graue testimonium opponi calumniatoribus et hostibus in aula Imper. et aliis poterit, qui non Augustanae confessionis doctrinam puram et sinceram profitentes pastores, sed fanaticos et inquietos homines, cum nullis Augustanae confessionis ecclesiis consentientes, et propter impia dogmata alibi pulsos, ab ordinibus recipi et foucri vociferantur. Hic fortasse praecipuus Superintendentis labor erit, cui multae aliae deliberationes subinde miscebuntur.

Nam et forma ecclesiastici Senatus seu Consistorii seu Iudicii supremi constituenda erit, cuius exemplum a nostro Rostochiensi Consistorio sumi poterit. Sed personarum constitutio penes delectos duorum ordinum futura est. quibus, cum ego isthic adessem, placebat, duos ex proceribus, duos concionatores, Iurisconsultum, et Notarium seu Secretarium, Superintendenti adiungi. Eos vel iam delectos esse a vobis, vel ante reditum D. Maimingeri, delectum iri spero: vt statim post Idus Februarii se Superintendenti adiungant.

Hoc Senatu ecclesiastico toto, vel aliquibus eorum praesentibus, nouos Pastores et Ludimagistros omnes, ad ecclesias et scholas duorum ordinum vocatos, a Superintendente examinari, et Ministros, addito impositionis manuum ritu ordinari, et per Decanum seu praepositum cuiusque Dioeceseos institui oportebit. Forma examinis et ordinationis ac Institutionis Ministrorum, in libello, quem misi, diligenter delineata est. Scholas etiam triuiales in oppidis Procerum ecclesiis adiunctas, praescripto ordine institutionis certo, et vnico Lutheri Catechismo, et vna tantum Grammatica et Musica et Arithmetica, in omnibus scholis vsurpanda, inspici subinde a Praepositis dioeceseon necesse erit. Certe singulis annis ad minimum semel inspici singulas ecclesias et scholas, et ad Senatum


page 50, image: s0050

ecclesiasticum de singulis perscribi oportebit.

Quid in visitatione praecipue inquirendum et agendum sit, forma qualiscunque delineata est, de qua Senatus Ecclesiasticus decernet. ac inprimis etiam de reditibus ecclesiarum, et eleemosynis pro pauperum vsu colligendis, constituet. Matrimonialium causarum decisiones aliquot, in nostri consistorii forma expressae sunt, quibus vti qui volent poterunt.

Haec fere praecipua capita sunt, quorum cura et administratio ad Superintendentis et Senatus ecclesiastici officium pertinet, in quibus non scripto nouo complectendis, quod iam factum est, sed recte et vtiliter exequendis, et in vsum ac exercitium deducendis, concessi Superintendentis opera his nouem mensibus vtemini. Filius Dei D. n. Iesus Christus', ad cuius gloriam haec consilia et actiones vestrae omnes directae sunt, spiritu suo sancto vobis adsit et benedicat, et Superintendentem vestrum ac nos singulos doceat, adiuuet et gubernet. Bene et feliciter vale. et audaciae in tam prolixa epistola effundenda meae, cui D. Maimingeri preces et mandata occasionem praebuerunt, benigne ignosce. Rostochii die trium Regum, Christo aurum, thus, myrrham, Regique, hominique, Deoque dona offerentium. Anno 1580.

IOANNES METELLVS SEQVAnus, I. C. Dauidi Chytraeo V. Cl. S. D.

SIngularis tua virtus et insignis eruditio, toto terrarum orbe percelebris, atque tua in me non mediocris humanitas, efficiunt, vt subrusticum illum pudorem, qui me cohibuit, ne hactenus ad te scripserim, nunc abstergam. Doctrinam testantur multa ingenii tui monimenta, quibus clarus euasisti et quae doctissimorum hominum manibus assidue teruntur. Virtus vero est perillustris summa animi, quam omnes tibi tribuunt,


page 51, image: s0051

moderatione. Nec enim in tot ecclesie dissidiis, quidquam moueris impotentibus nonnullorum adfectionibus, quin pacem cum omnibus studiose colas. Bonin. facile dissentientes ferunt, nec statim classicum canunt, si quis aliter eadem de re sentiat, cum cuique liberum iudicium esse debere videatur. Humanitas aurem erga me tua, haec fuit. Vt de me cum hac transires ab hinc circiter annum, ex lano Gulielmo fueris percunctatus, amicitiae ineundae causa. Deinde libellos per eum donasti. Ac postremo mihi misisti orationem, de Carolo V. Caesare tuam. Quibus libris, valde sane fui delectatus. Vbique enim spitant pietatem, homini Christiano dignam, et prudentiae, doctrinaeque luminibus excellunt. Quare, multum me Gulielmo debere fateor, cuius in me amore, mihi factus est gradus, ad te propius colendum. Itaque polliceor, me, quicquid potero, conaturum perpetuo, vt intelligas, me nemini, fide et diligen ia, in te amando, concessurum. Sed optimus ille Iuuenis Gulielmus, proximo superiore Martio Lutetiam iuit, qua ex vrbe, semel tantum huc ad Suffridum Petrum Leouardiensem Iurisc. scripsit. Interim quidam sparsere, incerto tamen rumore, quod omen Deus auertat, esse mortuum, meliora speramus. Vos alta pace, Dei beneficio, fruimini. Hic nos vero manent bella, aspera bella, propter Truchsesium, quem Pontif. dignitate priuauit. In cuius locum Dux Ernestus Bauarus concordibus omnium suffragiis, est suffectus. Truchsesius autem Protestantium opem implorauit; Agneteque Mansfeldia in vxorem ducta, religionem mutauit. Quo nomine principes protestantes, se illum tueri velle, prae se ferunt. Casimirus creditur, equitum peditumque magnas copias conscribere, et aliquot pedites habet in procinctu, qui Bonnam contra Ernestum, minitantem obsidionem, defendant. Et Berchum, et Vrdingam, et alia oppida, quae idem Truchsesius capitulo


page 52, image: s0052

eripuit. Obtinet etiam omnem Westphaliam. Ex hoc priuato vero bello, commune omnium protestantium metuitur. Nam tres Electores seculares, putantur id clam suscepturi, authore Casimiro. Caesar hortatur ad pacem. sed quoniam est Catholicus, illis est suspectus. Egentium porro magnus est numerus, ac praefectorum rei militaris, et nobilium virorum, qui nihil quam arma cupuint, ex aliorum calamitatibus lucra captantes: contemnitur et summus magistratus. Neque ego quicquam religionis, quam tamen belli causam praetexunt, hic video. Aliud certe quaeritur forte. Eo res tandem, mutuis istis odiis, et ciuilibus Germaniae dissensionibus, est paulatim ventura; vt imperium ex vnius administratione, in [Gap desc: Greek words] vertatur, totque sint Imperatores iri Germania futuri, quot principes aut etiam Comites. Parui enim fiunt Caesaris iussa. Carolus, qui potens erat et militaris, poterat illos in officio continere.

Ad haec, externi principes, Francus Anglus, et Auraicus, his turbis faces tecte callideque subministrant, et tot orbis scelera, ac tanta, iram Dei prouocant. Princeps Parmensis, Dunkerkam, in qua Dux erat Alenconius, obsedit ac cepit. Biduo ante is Dux, metu ne in illius manus incideret, Caletum cum sola familia profugerat. Decem enim ante diebus ille princeps, Ordinum et Alenconii exercitum, cuius Dux erat Bironius, fuderat, tribus militum millibus caesis, et reliquis in fugam actis. Ordines et Alenconius igitur viribus destituti ac nudati, Parmensi se non opponunt, quo fit, vt victoriam prosequens, omnibus orae maritimae Flandriae locis potiatur, Viuociberga nempe, Neoportu ac caeteris. Dicunturque Brugenses cum eo de concordia pacturi, vel potius reconciliatione, cum suo Rege. Auraicus autem, qui nouam inaugurationem in Belgii Principem Alenconio procurat, Flissingam


page 53, image: s0053

se cum familia, vrbe Antwerpia recepit. Belgae tamen, quod in illos coniurarat, vt nullis legibus adstrictus, imperaret pro libidine, prorsus eum reiiciunt. Asan Haga, Turcicus Algerii praefectus, Corsicam Genuensium Insulam, diripuit, et multos captiuos reddit. Hanc praedam venum exposuit Massiliae. Ac demum in Corsicam rediit, cum triginta triremibus, sollicitante Franco. Qui Francus per Legatos, quos habet, C. P. et Venetiis prodere ipsi Turcae praecipuum Cretae portum, nixus est. Sed per Armenium transfugam re detecta, Ochialius, qui cum classe praesto erat portum ingressurus, abiit. Classis Hispaniae regis, ex Lusitania in Terceram soluit, festo Iohannis Baptistae, vehit duodecim millia militum. Vale. Coloniae, 14. Calend. Sextiles. 1583. Mitto tibi librum amici cuiusdam mei, de Anni restitutione, nouum.

Merito tuo longe deditissimus METELLVS.

JO. MATALIO METELLO, Sequano. J. C. et viro optimo et clarissimo Dauid Chytraeus S. P. D.

TAntus splendor est virtutis, et sapientiae ac doctrinae excellentis; vt ignotos etiam, et longis locorum interuallis dissitos, ad sui amorem admirationemque rapiat, Cum igitur ante aliquot annos Epistolam, quam Hieronymi Osorii de rebus gestis Emanuelis Lusitaniae regis Historiae praeposuisti, non modo excellentis ingenii, eruditionis ac eloquentiae tuae indicem, sed etiam totius noui Orbis, regionum, hominum, stirpium, aromatum historiam complectentem, legens, primum nosse te et mirari caepissem: saepe et ardenter interea facultatem mihi ineundae tecum amicitiae arctioris praeberi optaui.


page 54, image: s0054

Magnum igitur et singulare beneficium mihi tribuisti, quod eruditissimis et amantissime scriptis literis, in quibus vere [Gap desc: Greek words] inerat: te coniunctionem nostram non aspernari ostendis. Nec ego laudandus, vt Poetae verbis vtar, sed sunt tua pectora lacte, Et non calcata candidiora niue. vnde amicam illam et honorificam meorum laborum et studiorum praedicationem in exordio epistolae tuae manasse iudico, ac vt Doctissimus vir Simon Grynaeus olim scripsit: Non eadem sentire bonos de rebus iisdem, Incolumi licuit semper amicitia. Ita propter qualemcunque opinionum aut iudiciotum dissimilitudinem, animo, a quoquam bono et docto viro, alieniore esse, nequaquam velim. Gulielmo autem iuueni ingenio sissimo et optimo gratiam me debere immortalem agnosco, quod defiderium colendae recum amicitiae meum tibi aperuit, et commendauit, de cuius incolumitate sollicitum me vt prima occasione doceas, reuerenter oro.

Librum de Anni restitutione, et Theorias motuum cae estium nouas, ab amico tuo editas, [Gap desc: Greek words] , et magna cum auidirate perlegi, miratus tantam immensae doctrinae amplitudinem adeo breuiter et perspicue comprehendi et explicari potuisse. Isagoge adiuncta non solum Geometriae totius ac doctrinae Triangulorum, in Tabulis sinuum et motuum constituendis necessariae, principia et fundamenta, sed vsum quoque et praxin, in metienda terra, et corporibus ac motibus caelestibus, miranda breuitate demonstrat. Anni vero emendationem ita institui oportere, vt aequinoctia et solstitia ad primas sedes reuocentur, quas non tempore Synodi Nicenae, sed nati Christi, sub Iulii et Augusti Imperio tenuerunt, semper iu dicaui.

In Theoriis non satis assequor consilium, cur a difficillima


page 55, image: s0055

et obscurissima doctrinae Astronomicae parte, de motu trepidationis et librationis ordiri potius, quam a simplicissimo Solis cursu, voluerit. Ego theoriis Planetarum Georgii Peurbachii, et accommodatis ad hypotheses illas, tabulis resolutis, a puero assueui, ex quihus primum calculare motus me Philippus Imserus, Stofleri auditor, Tubingae: postea Erasmus Reinholdus, ante tabulas Prutenicas a se editas, Wittebergae docuit. Itaque studia illa, quae nobilissimum fastigium et apicem vniuersae Philosophiae iudico, adhuc toto pectore amo, et Felices illas animas, quibus haec cognoscere primum, Inque domos superas scandere cura fuit, ac in his Leoninum tuum, velut praecipua et praestantissima generis humani lumina, veneror et suspicio. Itaque meo etiam, imo publico Reipublicae literariae nomine, gratias summo illi Heroi ago, quod adeo erudita et accurata elucubratione haec studia accendit et adiuuat.

Postremo doceri a te cupio, an Friderici Furii Caeriolani vniuersa noui Orbis historia, Latine contexta, quam vsque ad annum Caroli V. vicesimum primum, qui est a Christi Genethliis 1540. perductam fuisse, ante decennium in Osorii Prooemio scripsisti; typis expressa publice extet. Diligenter enim inquisitam peruestigare hactenus in Germania nequeo. Crebra etiam in recentibus Gallicis et Belgicis historiis, familiae Comitum Marchianorum mentio sit, quae in Arduenna sylua et dioecesi Leodiensi ad Mosam sedes habet, ex qua Robertus, Ludoico XII. et Francisco Galliae Regi militans, et Erardus Cardinalis Leodiensis, ad quem tot sunt Erasmi Epistolae, nati fuerunt. Audio ex Comitibus Marcae et Cliuiae principibus ortos esse, et partem eorum Atenburgi, Comites nunc vulgo nominari. Qua so igitur, vt Genealogiam horum Comitum mecum


page 56, image: s0056

communices. Mea tibi studia et officia vicissim cum omni obseruantia et gratitudine defero. Bene et feliciter vale. Festo Exaltationis Crucis ante 954 annos ab Heraclio Imper. instituto, vt recordatio victoriae et S. Crucis a Persis receptae, celebraretur.

CAROLO PALATINO adolescenti.

SCio bonos et Heroicos principes, etsi in celsissimo vitae humanae fastigio-collocati sint, tamen inferioris etiam ordinis homines, virtutis et doctrinae studiosos, non ex sublimi despicere et fastidire, sed tanquam communi foedere ccclesiae, literarum et vittutum consociatos, clementer et benigne complecti. Etsi igitut in exili et humili conditione scholastica viuens, omnino fortasse Celsitud. T. ignotus sum: tamen subiectissimum erga Celsit. T. studium et scribendi officium, a me principum Palatinorum subdito, et pro principibus patriae vota ad Deum quotidie fundente profectum; spero Celsit, T. non improbatum iri. Filium Dei Dominum et Seruatorem nostrum Iesum Christum, autorem et custodem Imperiorum et principum bonorum et salutarium: a cuius Genethliis quae aeternae salutis nostrae exordium fuerunt, Anni etiam noui principium in ecclesia ducimus, toto pectore precor, vt Ill. Cels. T. et toti nobilissimorum principum Palatinorum familiae annum felicem, tranquillum et salutarem tribuat: et te cum Inclyto principe patre patriae, Ludoico Electore et Illustrissimis fratribus, incolumem et florentem perpetuo seruet, et honestissimis ac praeclaris studiis tuis benedicat, vt paulo post magno Reipubl. praesidio et ornamento, et Illustrissimo Electori, matri et fratribus voluptati et gaudio, et tibi ipsi sempiternae laudi et hononri sint. Hos fines vt assequare, omnibus ingenii atqne


page 57, image: s0057

animi viribus, vt facis, in haec studia, ad quae sapientissimo Patris et tutorum consilio adhibitus es, incumbes, nec vllum vestrae nobilitati ornamentum honestius esse statues quam Iuris diuini achumani et optimarum artium doctrinam, sine qua nemo ad Remp. benegerendam satis idoneus est. Ideo Deus ipse sua voce Principibus praecipit, vt literas eruditas discant: ER VDimint, inquiens, qui iudicatis terram. et Deut. 17. IOS. I. et alibi similia mandata Regibus ac Ducibus populorum praescribit, et aeterna sapientia, quae est Filius Dei [Gap desc: Greek words] , apud Salomonem, disci doctrinam in libris illius traditam iubens; Loquar enim digna principibus, inquit, et tradam doctrinam de Officiis, a quibus honesta viuendi praecepta ducuntur, et Isocrates, Atheniensis Academiae Professor, ad Nicoclem, filium laudatissimi principis Euagorae Regis Cypri, mittens libellum de Republ. et moribus honesteregendis, monet, generolas et Heroicas bonorum principum mentes, nullis muneribus magis delectari, quam scriptis bonis, sapientiam vitae gubernatricem, erudite et diserte explicantibus, quae paulo post in regenda Republ. et maximarum rerum deliberationibus, ad vsum queant transferre.

Multo autem efficacius, quam nuda praecepta, mouent animos, et virtutis amore in flammant exempla illustria, praesertim domestica. Cum igitur excellens et Heroica virtus Illustrissimi et optimi principis patris tui Palatini WOLFGANGI laudatissimae memoriae fuerit: non dubito, te, in patris exemplum, velut in speculum virtutum, laudato principi conuenientium. intueri: idqque exprimere omni studio et industria conari. Itaque non ingratam Cels. T. hanc orationem, qua Illustrissimi patris tui virtutum et consiliorum actionumqque laudatissimarum memoriam celebraui, futuram esse confido. Nullum enim bonis et generosis


page 58, image: s0058

principibus [Gap desc: Greek words] dulcius est, quam audire laudes parentum, a quibus vitam et virturum exempla acceperunt, honorifice praedicari. Reuerenter itaque confido, Ill. C. T. hoc noui anni principio, subiectissimam hanc erga Ill. C. T. studii et obseruantiae meae significationem, velut strenam, clementer et benigne accepturam esse. Quod si ex Cels. T literis intellexero: magnum et singulare mihi a Cels. T. beneficium tributum esse iudicabo. Bene et feliciter C. T. valeat, Rostochii, die Brumae instantibus Genethliis Filii Dei inchoantibus annum 1581.

JOANNI III. REGI Svveciae.

CErtissimum est non casu, nec humanis tantum consiliis et viribus constitui et stabiliri regna, sed fatales seu diuina bonitate ac sapientia ordinatas imperiorum constitutiones, periodos et limites, et Gubernatorum, qui regna vel constituunt vel mutant, impetus esse. et quidem ad hunc finem praecipuum institui a Deo et conseruari regna, vt summi Regis Domini Dei et redemptoris nostri Iesu Christi domicilia et templa sint, ac vt in pace, vera doctrina de Deo in ecclesiis, scholis et singulorum familiis feliciter et tranquille propagari et mores honeste regi possint, vt Deus a plurimis regni ciu. bus recte inuocetur et colatur. Quare ad aeternum hunc et summum Regem Dominum Deum nostrum, qui sua sapientia et bonitate miranda transfert et stabilit regna, et dat salutem regibus ac regnis ipsi seruientibus, pro Vestrae etiam Regiae Maiestatis et totius regni Sueciae incolumitate et salute vota ardentia quotidie fundimus: et R. M. V. pietatem, sapientiam et erga Ecclesiam Christi et doctrinarum studia voluntatem sanctissimam, Scholasticis nostris et aliis, honorifice praedicamus: eoque hortamur, vt


page 59, image: s0059

bonos et salutares reges ac principes, velut eximia et singularia dona Dei ament et venerentur, et assiduis precibus regna et politias et reges ac gubernatores ecclesiae nutritios Deo commendent. Singulari etiam beneuolentia et fide omnes Inclyti regni Sueciae incolas modestos, qui in Academiam nostram studiorum causa ablegantur, semper complexi sumus et adhuc complectimur, ac toto pectore optamus facultatem nobis praeberi, vero aliquo et illustri officii genere obseruantiam et studium nostrum subiectissmum, Inclytae Regiae Maiestati V. et totius amplissimi regni Sueciae ciuibus pro nostra virili parte declarandi. Nec dubitamus R. Maiestatem V. vicissim regia mansuetudine et clementia, literas nostras lecturam esse, quas diligenter et sollicite a nobis petenti N. cum et ipse Academiae nostrae membrum, et pater ipsius senex honestissimus et eruditissimus, multos annos Academiae nostrae Professor, et de multorum discentium studiis, ac tota Schola benemeritus fuerit, negare non debuimus. Nam et patris ipsius multos annos in hac vrbe singulatis erga studiosos in inclyto regno Sueciae natos, benignitas fuit, quam erga filium etiam multi Pastores in Regiae Maiestatis Vestrae regno praedicarunt. et ipse N. omnes fortunas suas difficillimo tempore ad Regiae Maiestatis Vestrae regium honorem et dignitatem tuendam, et communem totiusregni Sueciae defensionem et falutem, aduersus externos et intestinos hostes, in equestri militia contulit, et fidem, industriam, fortitudinem, vigilantiam et sedulitatem in omni labore militari omnibus honestis viris probauit. Honorificentissime etiam Regiae Maiestatis Vestrae benignitatem, iustitiam, sapientiam et omnes virtutes Heroicas, et incolarum Regni Sueciae humanitatem erga se et beneficentiam apud nos et alios praedicat et laudat, et secus


page 60, image: s0060

loquentes refutat. His causis adducti, commendationem ipsi ad R. Maiest. V. petenti dedimus, ac subiectissima cum reuerentia Reg. Maiest. V. oramus, vt Regia clementia et liberalitate hunc N. complecti dignetur. Cumque aliquot annos R. Maiest. V. fidelirer in patriae defensione seruierit: Regia bonitate et munificentia vestra leniri ipsius difficultates, subiectissime rogamus. Scimus hanc Reg. Maiest. V. beneficentiam, et Deo gratam, et huic N. qui omnes suas facultates, in bellum a Regia Maiest. V. gestum, impendit, imprimis necessariam esse. Quam perpetuo etiam grata mente et voce non N. solum, verum etiam tota Academia nostra, et omnes boni, celebrabunt. Nos etiam Sacrae M. V. Regiae et toti regno Sueciae, studia et officia nostra omnia, cum omni subiectione et reuerentia vicissim deferimus. Datum Rostochii die S. Michaelis Archangeli. Anno 1574.

HENRICO ABRAHAMO ab Einsidel.

CVm singulare et excellens decus, et Reipub. praesidium ac ornamentum illustre sit Nobilitas literata, et Religionem, Iustitiam ac mores patriae honestos intelligens et amans: toto pectore de hacfelicitate, inclytae et politissimae genti Mysorum gratulor, quod cum multis aliis insignibus ornamentis, longe antecellit plerisque totius orbis terrarum regionibus, tum vero proximis quinquaginta annis, etiam hoc pulc herrimo decore Nobilitatis, doctrina et literis excultae et perpolitae illustrius fulget. in qua cum multo ante magnificum virum, Electoris Augusti Cancellarium, patrem tuum, non familiae solum splendore, sed inge nio, doctrina, consilio, grauitate morum, et omni virtute Nobilem, omnibusque Musis et Gratiis ornatum, honorificis multorum sermonibus


page 61, image: s0061

praedicariaudierim et coram aliqua ex parte cognouerim: gaudeo sane ingenii et virtutis paternae seminibus in te propagatis, et diligentia ac industria tua praeclare excultis te non modo patrimonii, verum etiam dignitatis et gloriae paternae haeredem fore, ac Deum autorem et fontem Heroicae virtutis in Nobilium familiis, precor, vt studia tua, et totius vitae cursum gubernet, vt patriae vtiliter seruias, inque patris crescas munia magna tui. Literas tuas, quibus vere [Gap desc: Greek words] inerat, accepi, et velut vades beneuolentiae et humanitatis erga me tuae retinebo, ac Georgio, communi amico nostro, gratiam me debere profiteor, quod occasionem nobis per literas colloquendi, et amicitiae conciliandae praebuit ac effecit, quod maxime congruere, Plutarchus ait, cum amicorum omnia communia sint: vt communes etiam amicorum amici essent. Demonstrat autem Epistola tua, ex qua et ingenii acumen, et iudicii rectitudo, et sermonis copia ac elegantia singularis elucet: te eximios in studiis doctrinae progressus iam fecisse, et recto cursu ad metam solidae virtutis ac eruditionis contendere. Quare [Gap desc: Greek words] iam, et sponte ad palmae honores omni studio contendentem, hortor, vt cursum praeclare susceptum constanter vrgeas. Nullum enim ornamentum, vestrae nobilitati honestius est, quam perfecta doctrina, quae ad dignitatem, decus, laudem et gloriam sempiter nam aditum tibi patefaciet. Bene vale. Rostochii. Dominica Caesaris confirmati a Christo. An. 1579.


page 62, image: s0062

IEREMIAE HOMBERGEro, Theol. D.

LIteras tuas in amoenissima Styriorum Graetia [Gap desc: Greek words] , odorem veri timoris Dei suauissimum spirante, die 6. Iunii datas, triduo post accepi. ex quibus beneuolentiam erga me tuam et desiderium colloquii vestrum et historiam profectionis Styriacae, et tractationum de vocatione tecum Viennae susceptarum, prolixe cognoui. Etsi autem nulla inter nos familiaritas hactenus intercessit; tamen animos nostros veris illis et solidis Christianae coniunctionis vinculis connexos et deuinctos esse non dubito, de quibus Hieronymus dicit, Vera est illa necessitudo et Christi glutino copulata, quam non vtilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio, sed Dei timor et diuinarum Scripturarum studia conciliant. Vtinam vero facultas nobis conspectu et colloquio inter nos mutuo aliquantisper fruendi data esset. Nam et ecclesiae Dei publice vtilem, et nobis priuatim iucundam et fructuosam sententiarum nostrarum collationem futuram fuisse spero: Sed si coram conuenire nobis non licebit, nam postridie Idus Iunii, Deo volente, institutum iter pertexere cogito, literarum offciis tamen, ad omnia quae petis, deliberationis tuae capita aperte et simpliciter pro mea simplicitate, sine vlla adulatione et occultatione respondebo. Duae messe; copiosae, honestae et splendidae diuinitus proponuntur, in quarum vtraque, Deo benedicente, pretiosum semen verbi diuini latissime spargere et fructum amplissimum facere, et ingentes manipulos et aceruos frugum in aeternae ecclesiae horrea inferre poteris. Ex his duabus, Graetiae messis, mihi quidem Fabianae illi longe anteferenda videtur. Nam non solum honestissimus in ea vrbe et florentissimus Dei gratia ecclesiae Dei coetus, sed etiam publicum templum est, in quo


page 63, image: s0063

conueniunt proceres simul et populi, vt seruiant Domino: et omnes ad vnum templum et ministerium publicum aggregati sunt. Est autem [Gap desc: Greek words] . Deinde inter collegas eiusdem ministerii summus de doctrina consensus est. Suntque ea pietate, prudentia et moderatione omnes praediti, vt doctrinam vtilem et necessariam ad veram pietatem, timorem Dei, poenitentiam, fidem, inuocationem, obedientiam erga Deum et magistratus, dilectionem proximi in animis auditorum excitandam fideliter auditoribus tradant et inculcent, et omnes [Gap desc: Greek words] studiose fugiant. Iam ex literis tuis intelligo, eas diffidentiae suspicionum, fortasse etiam aemulationis et odiorum faces, iam inter te et collegas hic quosdam tuos futuros accensas esse, vt tristissimum incendium, nisi mature prouideatur, paulo post exarsurum esse appareat. cui te nec occasionem praebere, nec materiam subministrare, nec interesse velle scio. Multo certe tranquilliore animo, et maiori cum fructu Stiriacae ecclesiae praeeris, et collegas [Gap desc: Greek words] , et in his Marbachium omnium studiorum tuorum socium et admiratorem habebis. paulo post etiam in schola fortasse, aliquot horas docere cum fructu adolescentum poteris. Haec omnia Viennae dissimilia fore, tu ipse intelligis. Quod igitur ipse, si tuo loco essem, facere decreuissem, idem tibi etiam, vt facias, fideliter consulo. Etsi enim tabulas conductitias, quarum exemplum a dominis Deputatis Bechero isthic datum vidi, bona conscientia tolerari et recipi posse arbitror: tamen exulcerati suspicionibus animi, leuissima occasione accendi et tristibus ac tetris offensionib. occasiones praeberi solent, quas vitare ac remis velisque effugere, propter publicam ecclesiae et priuatam conscientiae tranquillitatem, singuli prudentes et pii debent. Sum fortasse natura timidior et pacis ac quietis cupidior, quam


page 64, image: s0064

ardentiores aliqui et iracundiores rectum esse putent. Sed tamen bona conscientia, in teneris hisce ecclesiis, quae disputationes de Substantia et Accidente peccati Originalis publice agitari hactenus non audiuerunt, huius consilii praescriptum seruari posse iudico, vt dum nemo in nostro Auditorio, Peccatum substantiam esse, vel nullum inter nostram naturam et peccatum discrimen esse defendit, nos etiam a totius controuersiae illius mentione et vocabulis Substantiae et Accidentis penitus abstineamus et traditas in verbo Dei, Augustana Confessione, Apologia et Nicolai Galli Catechismi formas loquendi, de Peccato Originis vsurpatas, antequam dirum hoc certamen oriretur, retineamus, nec ecclesias teneras, cenophoniis illis, et nec populo nec nobis penitus notis Substantiae et Accidentis vocabulis, turbemus. Etsi enim substantiam animae et corporis nostri, quae post lapsum etiam a Deo conditore nobis datur et conseruatur, et per Spiritum S. mundata, in extremo die sine peccato resurget: accurate et perpetuo distingui oportet a peccato quod non a Deo conditum est, sed aliunde in naturam humanam accessit: tamen vsitatis et receptis in Ecclesia phrasibus, explicari veritas potest et debet, et prophanae vocum nouitates et antitheses falso nominatae scientiae, iuxta Pauli praeceptum omni studio praecidendae et quantum omnino fieri potest tollendae sunt. Haec bono et simplici studio respondere ad tuam Epistolam volui, quae vt eodem, quo a me scripta sunt, animo benigno et candido accipias, reuerenter peto. Philippi Marbachii ingenium, doctrinam et mores suauissimos tibi probari, et a te, pater, laudato viro laudari, ex animo laetor. Nobili et ornatissimo Domino Casparo Hirschio, hospiti Sanctorum, reuerenter salutem opto, et pagellas de Ferdinando Caesare mitto. Bene vale, Steinae Austriae, Anno 1570.


page 65, image: s0065

SENATVI ECCLESIASTICO HEIdelbergae.

EXtat exemplum literarum, a Carolo Magno, qui stirps est inclytae principum Palatinorum Rheni familiae, anno 788, ecclesiae Bremensi datum, in quibus praefatur, se diuturnum, cum gente Saxonica bellum gessisse, non vt sibi victori Saxones seruirent, sed armis et fide Domino Deo et redemptori nostro Iesu Christo deinceps obedirent. Deinde addit, se eo consilio collegium illud Canonicorum erigere, vt vera doctrina de Deo et Seruatore nostro Iesu Christo, et veri cultus Dei, in canone sacrae Scripturae diuinitus praescripti, in eo coetu tanquam in ordinaria sede conseruentur: et iuuenes clerici, ad ecclesiae ministerium praeparati et doctrina exculti, vicinis ecclesiis praeficiantur, et late veram de Christo doctrinam propagent, ac vt inspectio totius viciniae et ordinatio ac iudicia penes collegium esset, ne qua in doctrina, cultibus aut ceremoniis dissimilitudo aut deprauatio sensim irreperet. Nec dubium est, formam collegiorum veterem in vestra vicinia ad Rhenum et alibi, et monasteria vetera, eodem consilio olim instituta, et Regum ac principum liberalitate locupletata esse. Postea cum nimiis opibus, regia dominatione et luxu, doctrinae studiis exstinctis, accidisset, quod Bernhardus queritur; Religio peperit diuitias et filia deuorauit matrem: et tamen literarum studiis carere ecclesia non posset, necessitas coegit principes, vt Academias seu scholas omnium doctrinarum, Reipubl. vtilium, conderent, et scholasticos pauperes de publico alerent, qui cum recte doctrinam Christianam, et alias artes didicissent, postea ecclesiis vel aliis Reipubl. partibus praeficerentur.

Hoc consilio Illustrissimum Principem patriae


page 66, image: s0066

nostrae, electorem Fridericum II. Ottonis Henrici patruum, memini in Academia Heidelbergensi, Domum Sapientiae primum instituere, vt subditorum fortunae tenuioris liberi, bonis ingeniis praediti in eo tanquam seminario publico, educarentur ac fouerentur, donec ad functiones idoneas, cum patriae fructu possent adhiberi. Cum igitur seminarium illud Sapientiae hoc tempore instaurari, receptis alumnis ingeniosis, in ditione Electoris Palatini natis intelligam: duos adolescentes vobis reuerenter indicandos esse duxi. Quorum alter praestanti ingenio praeditus, et in Argentinensi Schola bene et feliciter institutus, Danid Ratzius, pastoris olim Pfedersheimensis, M. Israelis Razii, qui postea pulsus Wormatiam commigrauit, filius est. Hunc non tam ob sanguinis coniunctionem, quia ex sorore mea natus et Orphanus est, quam ob ingenii bonitatem, commendo. alter Menzingae in Creichgaea vobis vicina, ex fratre meo Iosua natus, aliquot iam annos mecum vixit, et proba natura est, sed ingenio tardiore et politicis studiis magis quam Theologicis delectatur: Vtrumque, quod mihi (quem, vt Petrum, senem iam factum, alius cingit et ducit) non licet, patriae potius quam alienae gentis et linguae hominibus, vitam, studia et operas suas consecrare optarim. Reuerenter itaque propter patriae coniunctionem, et propter Deum patrem Orphanorum, rogo, vt vel vtrumque vel alterutrum horum examini antea et probationi subiectum, Illustriss. Principi electori commendetis, et inter Celsitud. ipsius alumnos, in domum Sapientiae recipi, et vna cum caeteris [Gap desc: Greek words] pie ac sedulo erudiri et regi mandetis, vt paulo post, virtute et doctrina exculti, vicissim, Illustriss. principi et patri patriae obseruantiam et gratitudinem debitam ostendere, et functionibus, ad


page 67, image: s0067

quas in patria adhibebuntur, vtiliter seruire queant. Id beneficium et Deo gratum erit, et in adolescentes gratos et benignitate vestra non indignos, collocabitur, et a me vicissim perpetua animi grati memoria celebrabitur. Bene et feliciter Dignit. Vestrae valeant. Ex Academia vrbis Rosarum, Postridie Iacobi. Anno 1580.

NICOLAO KAAS DANIAE Regis Cancellario.

ANte paucos dies Constantinopoli literas a viro Nobili Wenceslao Budowitz Boemo, Oratoris illic Caesarei aulae magistro accepi, quas Ma. V. eam ob caussam legendas mitto, quod Orationis a me nuper M. V. dedicatae mentionem prolixam facit; et testimonio suo, veritatem narrationum illarum, quas ego procul a Graecia et Orientis regionibus absens, diligenti peruestigatione Viennae inquisieram, ipse [Gap desc: Greek words] et oculatus testis coram omnia considerans, grauiter confirmat. Legetis igitur in hac Constantinopolitana epistola, et comprobationem histotiarum Orationis vestrae, et de Georgianis ac Persicis Regibus proximis, quaedam cognitu viro sapienti et politico non indigna; et beneuolentiam erga me vestram; nuper humanissimis literis, et munere prorsus regio, quali nullus in Germania Princeps, tam exile officium compensasset, declaratam, benigne conseruabitis. Cum autem accensus Heroica virtutis et bonitatis vestrae admiratione et amore cupiam deinceps etiam, qualibuscunque his literarum officiis obseruantiam et gratitudinem vobis meam subinde ostendere, amanter et officiose oro, ne pecuniam mihi posthac mittatis, sed aliis potius beneficiis, quae consilio, authoritare et patrocinio


page 68, image: s0068

confici possunt, benignitatem vestram mihi et aliis, si quos forte Inuictiss. Regi Scholasticos commendare aliquando cogar, demonstretis. Auri enim et argenti satis, vel amplius etiam, quam diuinae Philosophiae studioso conuenit, habeo: ac vt Petrus Mosellanus, cum a Duce Saxoniae sacerdotio donatus esset; Diues iam nimium mihi videor: Vtinam ex aequo bonus et doctus essem. Memini et Senecae dictum ad Lucilium Siciliae Praesidem: si Pythoclem diuitem facere velit, Non pecuniae adiiciendum, sed cupiditati detrahen dum esse. Sed his ineptiis relictis, reuerenter oro, vt M. V. memoriam mei cum beneuolentia seruet, et Inuictissimi ac optimi Regis, ad quem in hac functione Scholastica, interdum rogatu pauperum studiosorum mihi scribendum est, clementiam erga me conciliare et retinere dignetur Non enim omnes Improbi aut scelerati homines iudicandi sunt, qui Concordiae Libro (vt nominant) subscripserunt, cui magnopere irasci R. M. a Christophoro Cnophio, aulico concionatore suo instigatam, isthinc a quibusdam spargitur. Ego vero me subscripsisse illi Confessionis ecclesiarum nostrarum repetitioni, et deliberationibus etiam aliquibus initio interfuisse, fateor. et quamquam dissimilitudo aliqua sententiarum de quibusdam capitibus fuit: tamen M. V. tali bonitate et candore praeditae, et similibus M. V. sapientibus et non duris iudicibus, de mea voluntate, et de consiliis ac sententiis meis, satisfacere me posse arbitror. Deum custodem et praesidem Ecclesiae suae, qui nihil mali permittit, nisi vt boni aliquid inde efficiat, toto pectore precor, vt totam hanc Tragaediam ipse clementer gubernet et catastrophen ipsi gratam et ecclesiae salutarem benigne largiatur. Inclytum etiam ac Inuictiss. Regem, et Regnum Daniae (quod veri Dei domicilium ac templum est,


page 69, image: s0069

et verae ecclesiae Christi hospitium et Halcyonia tranquilia praebet, incolume et florens perpetuo seruet. Bene et feliciter vale. 20. Martii. Anno 1580.

NICOLAO KAAS.

LIteras M. V. XI. Iunii, Coldingae datas, quibus adeo humanit er et benigne postremis meis respondetis, summa cum voluptate et laetitia legi. In earum initio, cum Genealogiae Regum Portugalliae et Hispaniae mentionem M. V. faciat, hanc Laurentii Vallae Historiam, de Ferdinando Iusto, Aragonum rege, Alphonsi nostri patre, in quam nuper alia requirens in bibliotheca mea incidi, vobiscum communicandam esse duxi. inepte fortasse, sed tamen cogitans, si antea libellum non vidissetis, admodum gratam et periucundam vobis Historiae illius sapienter et erudite a viro Doctissimo scriptae, lectionem futuram esse. Me inptimis grauissima illa disputatio, et ludicium de successione in regnis Aragoniae, quod Martini postremi regis mortem secutum est: et aliquoties repetita Alphonsi nostri adhuc pueri magnanimitatis et aliarum virtutum specimina, delectarunt.

Adiunxi autem huic libello, Inuictiss. Daniae Regis familiam, cui liberorum regiorum, ac in his Augustae recens baptismo initiatae, nomina attexui. et quia hodie auditoribus nosttis Tabellam cognationis S. Iacobi apostoli cum Domino nostro Iesu Christo et Iohanne Baptista, et caeteris Apostolis publice proposui; eam quoque huic fasciculo addere volui. Cum enim aliorum regum et principum Heroicorum Genealogias cupide expetamus et amemus: cur non maiori etiam cum voluptate, Christi summi regis et Seruatoris nostri familiam subinde aspiceremus. Ego quidem Effigiem etiam Christi et castissimae


page 70, image: s0070

matris illius virginis Mariae, ex Nicephoro nuper recudi curaui, quam simul Magnif. V. accipiet, vna cum exemplis aliquot, posterioris editionis libelli epistolarum Pyzantinarum vobis inscripti, quem nunc Witebergae et Frankofurti ad Moenum etiam exptimi intelligo. vt ego sane, mea etiam causa laeter, mihique honorificum ducam, amicitiae nostrae notitiam et famam illustrem per has editiones, longe lateque in multis gentibus disseminari et spargi. Constantinopoli postremas paulo ante Pascha datas literas, accepi, quarum exemplum Pomeranico Cancellario, superiori mense illuc proficiscenti dedi. Interea Liuonus quidam Iuuenis ingeniosus, Patauio et Venetiis exeunte Maio digressus, narrat, Pacem inter Turcos et Persas spetari, ac se legatum Turcicum quem Zauschi nominant, Venetiis vidisse, qui ad Senatum Venetum mandata habuerit. In Gallia bellum inter regem et Hugenotos, vt vocant, recrudescere ex aliis etiam locis scribitur, Pericula omnib. Ecclesiis, quae a Romain pontificis Idolis discesserunt, coommunia, pposita esse: eaque intestinis dissensionib. nostris magis augeri et hostium potentiam confirmari, vna vobiscum agnosco et doleo, sed tristib. hisce vulneribus mederi solus ille Samaritanus potest, qui viatorem saucium ad Iericho curauit. Quem oro vt in tanta mentium nostrarum caligine et imprudentia, ipse consilium et remedium salutare monstret. sicut Iosaphat 2. Paralip. 2. precatur. Cum ignoramus quid agendum sit, oculi nostri ad te Deus tolluntur. Bene et feliciter M. V. aeternum valeat. Calend. VIII bris Anno 1580.

PHILIPPO LVDOVICO Palatino.

AGesilaum Ducem Spartan um, etsi felicissimo successu in Asia cum Persis bellum gerebat, tanta tamen modestia et obedientia erga Patriae magistratum fuisse accepimus,


page 71, image: s0071

vt missa Scytala domum reuocatus, mox relicta maxima spe occupandi Impetium Persicum, in patriam redierit. Quae Agesilai modestia, tantopere in historiis praedicarur vt longe multis ipsius victoriis anteferatur. Etsi autem nimium fortasse inaequalis ideoque inepta collatio videbitur: cum Illusttissimae Cels. V. alumnum Iohannem Ortelium feliciter in militia literarum et artium optimarum, apud nos progredientem, simili modestia et reuerentia Principi patriae parere scribo: et omnibus suorum studiorum si pertexere ea, et ad finem optatum in Academia perducere liceret, speratis coommodis et fructib. amplisimis Illustriss. Cels. V. voluntatem et mandatum ante ferre: tamen vere testor, hunc Illustriss. Cels. V. alumnum, non solum in hoc debitae magistratui suo obedientiae genere, verum etiam in omnib. vitae offciis, moribus et actionibus, singulari modestia, moderatione et grauitate aliis praelucere. Est que ingenio praestante praeditus, et in Graecis praecipue literis progressus adeo laudabiles fecit, vt ego sane eum ab hishumanioribus et eruditioribus studiis abripi, praetextu ministerii Ecclesiastici, dolerem. Nec vero aequum fortassis est, Celsitudinem V. hac in parte a me moneri: sed tamen Reipublicae causa, cui vtiliter in propagatione doctrinarum et linguarum in scholis hic Ortelius paulo post seruire poterit: optarim eum in Academia aliqua diutius retineri, vel Lauingae inter classium praeceptores locum ipsi attribui, vt simul docendo aliis prodesset, et cursum studiorum praeclare inchoatum feliciter absolueret. Georgium Agricolam, si Cels. V. placebit, rectissime ad officium aliquod auocari existimarem. Qupd Illustriss. Cels. V. literis reuerenter respondendum esse, duxi, Deum orans, vt Illustriss. Cels. V. cum generosissima coniuge incolumem et florentem perpetuo seruet. Rostochii. 25. Septemb. Anno 1576.


page 72, image: s0072

JLLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOmino D. Godhardo in Liuonia Curlandiae et Semigalliae Duci.

ILlustrissime Princeps, Domine clementissime, cum in Ecclesia vsitatum sit, a Genethliis Filii Dei Seruatoris nostri annum ordiri, vt eadem dies, quae aeternae salutis nostrae exordium fuit, anni quoque principium ducat, toto pectore aeternum filium Dei Emanuelem nostrum Iesum Christum custodem principum ipsi seruientium, et Ducem Ecclesiae suae, ac principem pacis, vitae praesentis et futurae precor, vt Illustrissimae Celsitudini Vestrae ac Generosissimae coniugi Celsitudinis Vestrae et toti patriae, quam Celsitudinis V. pietati sapientiae et Iustitiae regendam ac tuendam Dens commendauit: Annum felicem, tranquillum et salutarem tribuat: et Illustriss. Celsitud. V. ac coniugem nobilissimam, incolumem et florentem perpetuo seruet, et inter vicinorum regnorum et prouinciarum tumultus, Halcyonia et tranquillitatem mediocrem Cels. V. ditionibus, quae benignum et quietum Ecclesiae Christi, et verae de Deo doctrinae hospitium praebent, clementer largiatur. Literas Celsitud. V. quibus alumnum suum Walterum Angelerum, in studiis apud nos viuentem mihi commmendat: vna cum amplissimis muneribus de fructibus terrae vestrae, lacte et melle fluentis, superiori mense, qua decet reuerentia accepi, et grata mente ae voce Celsitudinis Vestrae erga me indignum et nihil tale promeritum, benignitatem et munificentiam praedico, ac vicissim obseruantiae et gratitudinis erga Cels V. meae significationem, quibuscumque potero officiis, ac inprimis alumni Cels. V. literis mihi commendati studiis, diligenter et fideliter iuuandis ac prouehendis, ostendere conabor.

Noua proximis diebus tristissima, ex Beigico allata


page 73, image: s0073

sunt, de miserabili clade vrbis Antuerpiensis, ab Hispanico praesidio, muhis ciuibus trucidatis, direptae et ad forum incensae. Quam narrationem ante 14. dies, ad me insertis literis perscriptam, heu nimis veram esse, interea ex oculatis testibus cognouimus. Rex Hispaniae D. Iohannem de Austria Caroli V. nothum, mittere ad Belgas cum nouis copiis dicitur. Fridericus Princeps Elector Palatinus ad Rhenum die 26. Octobris ex hac vita discessisse scribitur, relictis duobus filiis, Ludoico primogenito et Iohanne Casimiro, qui clientelis multorum nobilium et peritorum Ducum superiori aestate, cum ipso ex Gallia reducum, instructus est. Elector Saxoniae Augustus, apud quem adfinis vester, Ducis Iohannis Alberti laudatissimae memoriae filius Sigismundus Augustus hoc tempore educatur: ecclesias suas, clandestinis quorundam molitionibus duriter superioribus annis quassatas, restituere conatur. Iulius Dux Brunfwicensis, Academiam nouam, in oppido Helmstadt, medio inter Magdeburgam et Brunsuigam itinere, Idibus Octobris solenni more introduxit, ac filium Ducem Henricum Iulium, Academiae Rectorem primum instituit. Maximiliano II. Imp. die Maximiliani Ratis bonae mortuo Rudolphus II. filius statim successit: qui ante paucos dies, ad meum Principem literas dedit, quibus vtrique circulo Saxoniae superioris et in ferioris a se mandatum esse scribit, vt inchoata iam obsidione Dantiscanaina in armis et procinctu sint, ne quid in vicinia Imperii Germanici limites detrimenti ab hoste capiant. Accepi his diebus et Constantinopoli datas literas, quae statum Ecclesiarum Christianarum Graeciae et Asiae vniuersum, et de multis rebus aliis, multa memorabilia et cognitu non indigna continent, quae etiamsi Celsit. V. magna ex parte antea non ignota sunt, tamen cum relcetionem tot insignium rerum ad Christianam religionem et Ecclesias sub Imperio Turcico,


page 74, image: s0074

Dei benencio adhuc mediocri libertate fruentes spectantium, non ingratum fore Cels. V. existimem, proxima occasione, vt describi interea coommodius possint, cum aliis animi grati significationibus, si viuam, ad Cels. V. mittam. Nunc Filium Dei nobis natum et datum oro, vt Cels. V. incolumem et florentem seruet, et nos omnes doceat, et gubernet, Datum Rostochii Mense Decembri Anno 1576.

GEORGIO DVCI LIGNICENSI in Silesia.

CVm eximia Dei dona, et totis gentibus salutaria sint, Principes boni, per quos verae doctrinae lucem, Iustitiam, leges, pacem et alia bona diuina generi humano Deus impertit, et conseruat: nos qui in scholis docemus assidui hortatores Iunioribus sumus, vt non modo totum ordinem Politicum, et principes ac Magistratus, qui Rempublicam nostro tempore gubernant, tanquam Dei vices in his terris gerentes, toto pectore venerentur et colant: verum etiam integras Principum familias, nomina et historias, ex vetustatis monumentis erudite coagmentatas, saepe aspiciant, et historias Principum et Genealogias integras legant et considerent, vt virtutem Heroicam et Dei praesentiam ac dona, in nobilissimis bonorum Principum familiis agnoscere discant, et Deo gratias agant quod bonos et salutares Principes patriae ipsorum subinde tribuit: eumque; ardentibus votis precentur, vt familias principum, quorum patrocinio et tutelae pattiam regendam commendauit, clementer seruet et regat, et nos omnes doceat etguberner. Proprer hanc grauissimam causam et ipse Genealogias praecipuorum in Europa Regum et principum, studiose conquisiui, et saepe intucor, et Cels. V. subdito, M. Andreae Wencelio hortator fui, vt nobilissimam Ducum Silesiae familiam, quaeiam continuos sexcentos annos nunquam


page 75, image: s0075

interrupta serie patriam gubernauit, et vicinorum Regum Boemiae et Poloniae stemmata a se collecta typis mandaret. Hanc laudatissimorum maiorum Inclytae Cels. V. Genealogiam. a proximis lexcentis annis contextam, cum Celsi. V. Andreas Wencelius mitteret, meas etiam literas adiungi petiuit. Quas etsi ignotus Cels. V. eram, tamen cum in hac functione scholastica eo loco constitutus sim, vt multorum studia, viris Principibus aliis subinde commendare cogar, et Cels. V. Heroica bonitas et beneficentia erga literas et homines literatos, honorifica multorum voce in his etiam arctois gentibus praedicaretur, non negandas esse tantopere petenti existimaui. Reuerenter itaque Cels. V. oro, vt hunc laborem viri honesti, grauis et eruditi, Cels. V. subditi, quem paulo post magno patriae vsui et ornamento fore confido, clementer accipiat et studia ipsius benigne iuuer. Id beneficium optime collocatum et gratissimum fore Filio Dei seruatori nostro Iesu Christo non dubito, a cuius Genethliis, quae aeternae salutis nostrae exordium fuerunt, cum anni etiam noui principium in Ecclesia ducamus, toto pectore hunc ipsum Filium Dei nobis datum et natum precor, vt Illustriss. Cels. V. non modo annumvenientem, sed rotius etiam Gubernationis et vitae vniuersae cursum felicem, tranquillum et salutarem tribuat, et Cels. V. incolumem et florentem perpetuo seruet. Datum Anno 1557. ineunte.

GEORGIO DVCI LIGNICENSI et Bregensi in Silesia alterius nomine scripta.

NOn dubium est legitima Imperia, et salutares Princi pes, Dei opera et beneficia esse, ac Testimonium prouidentiae et praesentiae Dei in genere humano, et bonitatis ac sapientiae diuinae illustre est, quod inter tantas


page 76, image: s0076

rerum humanarum confusiones et dissipationes. non modo ordinem gubernationis Magistratus, leges, iudicia, paenas, defensiones innocentum, et distinctas velut classes hominum inciuitatibus, prouinciis et regnis, et alias ordinis politici partes, benigne tuetur, verum etiam aliquos Principes et Reges, Heroica virture, sapientia et felicitate in rebus gerendis, supra communem vulgi et gubernatorum multitudinem praestantes, et totis gentibus salutares, singulis aetatibus tribuit et familias Principum Heroicas, in quibus vim ingenii et naturae praestantiorem et motus animorum acriores et generosiores, et semina virtutum Heroicarum in posteros deriuat: clementissime seruat et propagat. Id illustre praesentiae Dei in politiis restimonium, cum Plato etiam grata mente et voce celebret: multo magis nos in Ecclesia Dei considerare iustum est. Cum igitur aeternus Deus, omnis piae et salutaris gubernationis fons et auctor, ac pulcherrimi ordinis Politici custos, dulcissimae patriae meae Silesiae, iam continuos sexcentos annos, ex vna familia nunquam interrupta serie, bonos et salutares principes dederit, beneficium Dei illustre gratus agnosco. Ad cuius considerationem et vota, ac preces pro patria et principum patriae salute fundenda, vt plures accenderem: et tota series Heroicae familiae Illustrissimorum Ducum Silesiae, pluribus nota esset: vniuersam in hac tabula, additis passim insignibus historiis et temporum notatione accurata, complecti [Gap desc: Greek words] , sub vnum velut aspectum positam, et in corpus redactam oculis subiicere conatus sum. Legimus Wenceslaum Principem Lignic. Episcopum Vratislauiensem ante annos fere 200. Orango cuidam Canonico mandasse, vt res Silesiae et Ducum familias tabulis includeret. Etsi autem ille prolixum volumen fabularum scribere instituit, tamen vix ad Boleslai Proceri tempora progressus consilium scribendi


page 77, image: s0077

abiecit. Cogitanti ergo mihi de illo Wenceslai consilio ante sex annos, cum in Cracouiensi Academia scriptorum Historiae Polonicae et Silesiae lectioni vacarem: Praeceptores mei D. Marenius et D. Petrus Rheticus hortatores fuerunt, vt sparsam et dissipatam in diuersis scriptoribus Ducum Silesiae Genealogiam, intextis passim historiolis breuibus, coagmentarem. Hanc mediocri labore diligentia et fide singulari a me contextam, Illustriss. Celsitud. Vestris, patribus patriae meae clementissimis, cum debita subiectione et reuerentia offero, et Deum aeternum, qui dat salutem regibus, oro, vt Celsit. vestras ad ornandam Christi gloriam, et fouenda doctrinae caelestis et literarum studia incolumes et florentes perpetuo seruet. Pulchrum enim et summum decus est principum et politiarum, cum summo principe Domino Deo et Redemtore nostro Iesu Christo seruiunt, et Ecclesiis in quibus recte Deus inuocatur, et Scholis in quibus seminaria Ecclesiae et Reipublicae educantur, hospitium et sedem tranquillam praebent, et castris suis cingunt et tuentur: sicus Israelitarum castra in deserto Tabernaculum foederis in medio collocatum, vndiquaque cingebant. Hoc summum politici ordinis decus vt Deus in patria mea clementer tueatur, et Illustriss. Cels. V. Ecclesiae et piarum Scholarum nutricium seruet et gubernet: toto eum pectore precor. Me etiam meaque studia Illustriss. Celsitud. vestris reuerenter commendo. Datum Rostochii Anno 1575. die 9. Octobris quo S. Hedwigis coniunx Heririci Barbati totius Silesiae principis ante 332. annos, ex hac vita pie discessit.

IOHANNI JENITZ AVGVSTI Electoris consiliario.

REuerenter et officiose humanitati vestrae gratiam me debere, profiteor, quod adeo benigne literis meis


page 78, image: s0078

respondere et consilio prudenti ac fido me instruere et iuuare dignata est. Obtemperabo igitur vestro consilio, et ad ipsum electorem Inclytum paulo post scribam, cum primum editio libri, quem locupletare et ornare ex Actis conuentus Augustani, quae in archiuis Illustriss. Electoris asseruantur, cupiuissem: Ad proximas nondinas D. Michaelis absoluta fuerit. Confessionem Augustanam a me editam prorsus congruere cum exemplari, quod D. Georgii Spalatini manu scriptum isthic custoditur, ex vtriusque collatione superioribus mensibus Torgae didici: nec mitti ad me exemplum illud Spalatini petiui: sed facultatem solummodo praeberi publice in meo libello restandi, verum illud et primum ac indubitatum confessionis exemplum esse, quod cum Illustrissimi Electoris exemplari, manu Spalatini scripto prorsus conueniat: sed consilio vestro sapienti reuerenter, vt antea scripsi, parebo, et magnum ac singulare beneficium ne ab Exc. T. accepisse iudico, quod consilium suum adeo candide mihi impertiuit, et fidem ac diligentiam suam prolixe pollicetur. Ego etiam omnia fidelissimi studii et obseruantiae, ac grati animi erga vos mei officia vobis amanter defero, et auctoritati ac patrocinio vestro me reuerenter commendo, Datum Rostochii die 8. Septembris qua literas vestras 7. Augusti datas accepi Anno 1576.

JOHANNI III. REGI SVECIAE.

VT quisque rex optimus et maxime salutaris, generi humano fuit: ita hanc curam inter praecipuas duxit cognoscendae et propagandae verae doctrinae de Deo et seruatore nostro Iesu Christo, cui velut supremo Regi et Domino, Regna et reges omnes reuerenter seruire et doctrinae ac Ecclesiae Christi hospitium et sedem tranquillam praebere debent. His bonis et salutaribus generi humano regibus R. M. T. patrem Regem


page 79, image: s0079

Gustauum reuerenter annumerem: cumque tua et iam Regia Maiestas beneuolentiam erga me regiam clementissimis literis ante triennium ostenderit: vicissim vera subiectissimi animi reuerentia R. M. T. veneror, et tibi ac regno tuo optime cupio, ac vt obseruantiae erga R. M. meae, et erga Ecclesias Inclyti regni tui publicum extaret, hanc lucubrationem, seu Augustanae Confessionis primum Carolo V. Imperatori exhibitae historiam latinam quae antea candidi lectoris nomen solum praefixum habuit, Regiae Maiestati Tuae nominatim inscribere volui et consecrare, vt sub Augusto R. M. T. nomine, ad posteritatem deinceps legatur, ac Dedicationis causam prolixius in epistola typis expressa et operi praefixa exposui. Quam eo consilio, antequam publicaretur primum mittere ad R. M. T. per proprium tabellarium volui, vt cognoscerem an hoc dedicationis consilium et forma Epistolae, quam ad R. M. T. libro praeposui, Regiae M. T. iudicio grauissimo probaretur, ac si quid mutari, corrigi, addi vel adimi pro oemio R. M. T. vellet, vt tempestiue de R. M. T. clementissima voluntate monerer. Omnia enim adhuc integra sunt, nec vllum ibi etiam in R. M. T. regno exemplar vlli praeterquam regiis ministris a nuncio meo dari iussi, priusquam intelligeret, an R. M. T. ista forma dedicationis placeret, me bono et simplici studio declarandae reuerentiae erga R. M. T. meae, et refutandi rumusculos iniquiores passim in Germania dispersos, hanc dedicationem instituisse, Deus nouit. Quare vicissim R. M. T. voluntatem et consilium meum probari opto, ac Deum aeternum precor, vt R. M. T. ac Inclytam reginam, et regium filium paternae virtutis et regni haeredem, incolumes et florentes perpetuo seruet, quibus singulis singula lucubrationis nostrae exempla reuerenter mitto. Datum Rostochii Anno 1579.


page 80, image: s0080

BENIAMINO BONERO.

SCis diuum Basilium scholas [Gap desc: Greek words] definire. Et Athenas [Gap desc: Greek words] Thucydides nominat. Ita tuam scholam in vrbe vicina nomen ab arcto habente, totius Marchiae et vicinarum regionum [Gap desc: Greek words] esse et florere intelligo, ac ex animo laetor, et Filium Dei [Gap desc: Greek words] et Doctorem Ecclesiae et piarum scholarum rectorem supremum oro, vt eam diutissime incolumem seruet et tueatur. Est autem inter caeteros auditores tuos, modestus et ingeniosus adolescens, Dauid Rondouius ex hac vrbe Rostochio, a parentibus celebritate doctrinae, fidei et diligentiae tuae adductis, in scholam tuam missus qui in CL. V. D. D. Martini Gemnicii familia viuit. Is adolescens cum [Gap desc: Greek words] meus sit (nam baptismi ipsius testis fui) singulari eum amore complector. Quare vt tibi etiam curae et carus sit, oro. Quicquid in eum studii et diligentiae contuleris: ita accipiam, ac si in filium ex me natum collocasses. Bene et feliciter Vale. Dominica Christi modicum se occultantis Anno 79.

CANELLARIO CVIDAM.

NObilis et Magnifice Domine Cancellarie, Patrone colende. In manu Dei est gubernatio terrae. Is nonnunquam dat bonos ac salutares principes, et cancellarium dignum laude, inquit sapiens Syracides: ac profecto eximium et singulare Dei donum, et vere coommune bonum ac multis populis salutare est, Cancellarius bouus, qui ad normam legum, quae sunt sapientiae et iustitiae diuinae radii, consilia sua dirigit, et mentem principis, a quo consulitur, ad curam fouendi Ecclesias et pia studia, ac ad pietatis et iustitiae intellectum et amorem flectit. Etsi autem vt pauci sunt boni principes


page 81, image: s0081

(quorum omnium imagines in vnum annulum sculpi posse quidam scripsit) et pauci Theologi Iohanni Baptistae aut Ieremiae similes, ita rari sunt Cancellarii Papiniano vel Longino conferendi, et multorum sapientia vniuersa vno hoc versu, nempe, cocus Domini debet habere gulam; continetur, tamen quo rariora sunt bonorum Principum et Consiliariorum exempla, eo praeclariora maiorique laude digna sunt. Inter quae cum Illustriss. Ducem Iulium et M. Vestram merito celebrari non solum a viris sapientibus et laudatis audiam, verum etiam laudatiss. et sanctiss. Illustrissimi Principis consiliis tuendae puritatis doctrinae caelestis et ornandae Ecclesiae, ac propagandae liberalis eruditionis et optimarum artium in Scholis, imo etiam ex Epistola principis ad me superiori mense data, clarissime perspiciam: Dei donum reuerenter agnosco, et Deo gratias ago, quod te Cancellarium vere [Gap desc: Greek words] Reipublicae tribuit, ac Filium Dei qui est magni consilii angelus et orator ac interpres Dei patris aeterni, toto pectare precor vt M. V. incolumem et florentem seruet, protegat et gubernet, ad ornandam Dei gloriam et multarum gentium salutem. Hae cogitationes, cum mihi nomen vestrum IlIustriss. Principis ad me literis subscriptum legenti, in mentem venirent, his literis eas complecti et ad M. V. de facie quidem mihi ignotam sed praedicatione et fama virtutis, sapientiae, humanitatis et mansuetudinis magno viro dignae mihi et omnibus bonis in hac vicinia celebratissimam, mittere volui. Cum autem tantus splendor sit verae vittutis et sapientiae excellentis, vt etiam ignotos, et longis locorum intervallis dissitos, ad sui amorem admirationemque rapiat, spero, veniam a M. T. meo vel amori vel cupiditati, qua adductus prior ad M. T. scribere ausus sum, benigne darum iri. Vt enim in Deo supra virtutum caeterarum chorum eximia bonitas et mansuetudo


page 82, image: s0082

praecipue eminet et elucet, ita in naturis Heroicis bonorum Principum et Consiliariorum, quo ad Dei cognationem virtutis praestantia propius accedunt, eo magis etiam Heroica benignitas et Humanitas lucere et conspicisolet. Nunc reuerenter oro, vt adiunctum Epistolium Illustrissimo Principi reuerenter reddere, et studia literarum et pietatis Christianae, et inter harum studiosos, me quoque beneuolentia vestra complecti et tueri dignemini. Intellexi antea plurium sententias de studiis et omnibus gubernationis Academiae partibus recte constituendis in cominuni deliberatione collectum iri, priusquam vnum ex illis corpus conficeretur. Iam ex Reuerendi D. D. Chemnicii literis cognosco, ante solennem deliberationem consignata a se et aliis componi, et coagmentari in vnum librum oportere, qui consiliariis et ordinibus prouinciae congregatis, velut materia deliberationis proponatur. Id cum fortasse paucorum dierum spacio perfici commode nequeat: optarim sane, si quid monere reuerenter liceret, non ante conuocari prouinciae ordines quam liber ille a D. D. Chemnicio, et aliis qui adhibebuntur, confectus esset. Ego, iuuante Deo, nisi aduersa valetudo vel alii casus inexpectati impedient, pridie trium Regum vel ante Rittershusii ero. Deum oro, vt nos gubernet et seruet, Rostochii 15. Decemb. 1575.

JVLIO DVCI BRVNSVVICENSI.

LEgimus laudatissimum Principem Leonem Imp. cum Eulogio cuidam homini docto, Scholam aperienti salarium liberale belli tempore constituisset, ideoque a consiliariis moneretur, rectius eam pecuniam tali tempore in militum stipendia conferri grauissime optasse eam felicitatem gubernationi suae diuinitus tribui, vt omnia quae tum alendis militum praesidiis impendere cogeretur, in ornanda doctrinarum studia et fouendas scholas et homines ingeniosos, propagandis optimis artib. quae fontes sunt praecipnorum vitae bonorum et ornamentorum


page 83, image: s0083

destinaros, collocare posset. Non dubito autem Illustriss. C. V. Heroica bonitate et sapientia praestantem his turbulentis temporibus et in multis ac molestis nostrae aetatis inquietae negotiis, quae suroptus gubernationis vtique augent, eandem suae etiam gubernationis tranquillitatem, ardentib. votis optare, nec tamen in mediis negociorum fluctibus deponere, voluntatem constitu endi et ornandi scholas et iuuandi bona ingenia, quae doctrina et literis exculta, Ecclesiae et Reip. vsui et praesidio fore, spes est. Cum enim homines in ditionibus Principum et omnib. politiis, propter hunc finem praecipuum consociati sint, vt Domicilia et templa veri Dei existant in quib. vera de Deo et Redemtore nostro Iesu Christo doctrina luceat et propagetur, et alii alios de Deo et omnium virtutum officiis doceant et coommuni voce Deum inuocent et celebrent: sapientiss. statuit Illustriss. C V. pulcherrimum et summum decus politiarum esse, cum summo principi Domino Deo et Redemtori nostro Iesu Christo seruiunt, et Ecclesiis ac scholis recte constitutis, hospitium et sedem tranquillam benigne praebent, et castris suis cingunt et tuentur, sicut Israelitarum castra in deserto templum Domini, seu Tabernaculum foederis in medio collocatum vndiquaque cingebant. Oro autem aeternum Deum colligentem sibi aeternam Ecclesiam voce Euangelii et custodem principum bonorum, vt C. V. voluntatem et consilia ornandae Ecclesiae et literarum sanctissima prouehat, et nouae scholae C. V. pietate et munificentia institutae benedicat, vt salutaris et augustus Fons sit, ex quo riuuli verae pietatis et omnium doctrinarum longe, lateque in orbem Christianum diffundantur ac emanent: et seminarium ac flos Ecclesiae, in patriae et Reip. praesidium et lumen et velut specula sit clarissimam veritatis et optimarum artium lucem vicinis gentibus praeserens, et demonstrans. Vt autem summo illi bellatori et fortissimo principi Achilli, cum in castris esser,


page 84, image: s0084

astra in clypeo fabricata esse a Vulcano sapiens antiquitas tradidit, vt significaret has artes in tutela principum latere, et earum curam, etiam inter arma non deponendam esse ita Illustriss. Celsi. V. intelligo dulcissimam et generosis ac caelo natis mentibus digniss. de stellis et motibus caelestibus doctrinam vnam cum caeteris artibus, quae ad conseruationem caelestis doctrinae et coommuni vitae necessariae sunt, propagari velle, ac nominatum Cels. V. huius scientiae professorem esse M. Magnum Pegelium, qui in hac schola specimen ingenii et industriae in his artibus eximium edidit, et singulari cum dexteritate, diligentia, fide et auditorum approbatione elementa doctrinae Astronomicae publice tradidit. Itaque cum Cels. V. nomine isthuc accedere iussus sit, reuerenter eum Cels. V. commendo, et oro, vt ingenium ipsius his artibus cognoscendis et tractandis idoneum Cels. V. clementer et benigne foueat et ornet. Prorsus enim confido, eum Deo iuuante, expectationem a Cels. V. de ipso conceptam, non frustraturum esse, et Cels. V. scholae vsui et honori fore. Deum oro, vt Illustriss. Cels. V. incolumem et florentem perpetuo seruet, et ad gloriam sui nominis et Ecclesiae ac Reipubl. salutem gubernet. Datum Rostochii die 20. Aprilis.

PHILIPPO LVDOICO PALATIno Rheni Duci Bauariae.

SCio legitima Imperia et principes bonos ac generi humano salutares, a Deo excitari, et regi: vt sapiens Syracides inquit: Gubernatio rerum publicarum in manu Dei est. Is nonnunquam dat bonos principes. Etsi autem in tanta rerum humanarum confusione, pauci semper boni principes fuerunt vt ille dixit: Omnium bonorum principum imagines in vno annulo sculpi posse: tamen aliquos singulis aeratibus pietate, iustitia, moderatione, sapientia et doctrina praestantes, vt imagines et vicarii Dei in terris sint, Deus largitur. Inter hos bonos et salutates


page 85, image: s0085

generi humano principes et verae Ecclesiae Dei Nutricios, diuinitus nostrae aetati datos, cum inprimis inclytum Patrem vestrum laudatiss. et sanctae memoriae et Cels. V. recenseam, et optimis ac laudatiss. Principibus, Dauidi, Iosaphat, Ezechiae, Carolo et paucis similibus annumerem: toto pectore aeternum Deum conditorem nostrum, custodem principum et politiarum ipsi seruientium precor, vt incolumem et florentem diutissime seruet, et voluntatem, consilia et actiones C. V. omnes ad Christi gloriam, et Ecclesiae ac patriae salutem gubernet. Semper autem pii et sapientes principes, ad suum munus pertinere iudicarunt, vt bona, moderata et placita ingenia, ad conseruationem verae doctrinae et literarum, pro vtilitate posteritatis, velut seminaria eligerent ac fouerent, quae exculta Ecclesiae et Reipublicae vtiliter seruire possent. Quare C. V. pietatem et sapientiam etiam, in hac parte, reuerenter agnosco et veneror, quod aliquot adolescentes, ingenuis et rectis naturis praeditos, et doctrina honesta confirmatos, ad Reipublicae et posteritatis salutem erudiri et prouehi benigne sinit ac inter caeteros benignitatis vestrae alumnos, qui in hac schola viuunt, inprimis mihi, N. N. ingenium, diligentia, mores et industria probantur. Quare hortator ipsi fui, vt vsitato in Academiis more, Examen et censuram Collegii publicam subiret, et gradu magisterii Philosophici, cum aliis aliquot honestis et eruditis Iuuenibus ornaretur. Id testimonium publicum, quia meo consilio obtemperans petiuit, meis literis etiam hocipsius instirutum Illustriss. C. V. exponi, et si opus esset excusari rogauit. Spero autem Illustriss. C. V. hanc alumni sui, in studiis et omni officio diligentiam, et felicem in doctrinis progressum, voluptatem et laeticiam potius quam molestiam pariturum esse. Quare vt inclyta C. V. hoc nostrum consilium et institutum clementer approbet: et quia sumptus aliqui in promotione, Academiis vsitati,


page 86, image: s0086

et in vestes etiam honestiores faciendi erunt: viginti Ioachimicos hoc tempore Georgio clementer addat, et in nondinis Ianuarii Lipsicis ad nos perferri cum stipendio constituto mandet, reuerenter oro. Haec C. V. beneficentia Deo grata, et alumno C. V. hoc tempore necessaria est, ac nos quidem perpetua animi grati memoria et celebratione, hanc C. V. benignitatem conseruabimus. Datum in Academia vrbis Rosarum, die Sanctorum Angelorum et Deo obedientium Anno 1574.

HENRICO REGI NAVARRAE NOmine Vlrici Ducis Megapolitani.

SErenissime rex, Domine et Consanguinee colende. Vt quisque rex optimus et maxime salutaris generi humano fuit: ita hanc curam inter praecipuas et maxime regias duxit fouendi et ornandi ecclesiam Dei, et cognoscendae ac propagandae verae doctrinae de Deo, quae praecipuum vitae et fidei nostrae lumen et proprium ecclesiae Dei patrimonium est. Cum enim regiam maiestatem Deus ideo supra caeteros homines alte extulerit ac euexerit, vt velut Dei imago, et Dei vices in terris gerens salutare organon Dei sit, per quod vera agnitio et inuocatio veri Dei et seruatoris nostri Iesu Christi in genere humano late spargatur et propagetur, pulcherrimum et summum regii fastig et regni decus est, cum summo Regi, Domino Deo et seruatori nostro Iesu Christo reuerenter obedit, et cum, iuxta dulcissimam Psalmi sententiam conueniunt reges simul et populi, vt Domino fideliter seruiant. Magna igitur cum voluptate et laetitia ex Regiae S. V. legato, Iacobo Segurio Pardiliano, ante biennium, de optima R. S. V. erga Ecclesiam, et puriorem Euangelii doctrinam voluntate et ardenti sedandarum contentionum ac dissidiorum quib. repurgatae Ecclesiae tot iam annos distractae ardent, et piae tranquillitatis ac concordiae Ecclefsarum restituende studio, cognouimus, ac nobis quoque eundem scopum, Gloriae Dei et Ecclesiae ornandae et veritatis ac pacis conseruandae


page 87, image: s0087

et ad posteros transmittendae, in hoc tristi Ecclesiae statu propositum esse, Deus testis erit. Quo iuuante, in verae fidei et doctrinae, quam ex verbo Dei extructam, maiores nostri in confessione an. 1530. Augustae Carolo V. exhibuerunt, et quam recens repetitam, nos vna cum caeteris Imperii electoribus ac principibus manu nostra subscripsimus; professione, constantiam, pio et Christiano principe dignam praestabimus, ac plane confidimus, R. Ser. V. etsi aliqua fortasse adhuc de mediis conciliandarum ecclesiarum idoneis opinionum et sententiarum dissimilitudo est: tamen ad eiusdem confessionis societatem, se nobis paulo post, aggregaturam esse. Vt autem ex priori legatione Regiae S. V. pietatem, sapientiam, amorem verae Ecclesiae et de sedandis religionis motibus et tranquillitate ac concordia ecclesiarum instaurand apiam sollicitudinem et curam perspeximus: ita ex praesentibus Segurii mandatis, pericula per Romanum Pontificem et ipsius coniuratos R. S. V. et ecclesiis in regno Galliae reformatis intentata, et Regiae S. V. animi magnitudinem ex fiducia praesentiae Dei ortam, etconstantiam ac fortitudinem indefensione Ecclesiae ac dignitatis luae, multorumque innocentum ac piorum hominum, sustinenda: non sine magna tantarum virtutum admiratione videmus, ac vere sentimus, vt sapientet R. M. V. iudicat, commune periculum esse, et ad omnes emendatam religionem amplexos principes et Ecclesias pertinere, quod Regiae S. V. et Gallicis Ecclesiis nunc a Pontifice Rom. intenditur, cuius potentia superioribus annis labascens, dissidiis eorum a quibus oppugnata est tantopere confirmatur, ac insolentia illius tyrannica stabilitur et augetur vt vetera tyrannidis suae arma, plurimis iam annis intermissam repetere et fulmina excoommunicationum aduersus reges et Principes ab ipso dissidentes denuo vibrare, et absolutis a fide, et obedientia subditis eorum ditiones et imperia ad alios auctoritate


page 88, image: s0088

sua transferre audeat: sicut olim Germanicos Impp. Henricum IV. et V. Francos Fridericum I. et II. Suuevos, Ottonem IV. Saxonem, Ludoicum Bauarum, et alios a se proscriptos imperio priuas, tristissimis calamitatibus et bellis Germaniam implicauit, nec minore audacia Bonifacius VIII. Galliae regem Philippum Pulchrum bruto fulmine suo feriens et subditos a iuramento fidelitatis Regi praestito liberans, et titulum regis Galliae, in Albertum Austriacum transferens, florentissimum Galliae regnum eo tempore turbasset nisi Regis sapientia et magnanimitas et ordinum regni cum rege coniunctio et fides, furori Pontificio obstitisset. Nostra vero aetate dum lux Euangelii longe lateque in Europa fulsit, nullus Pontificura eo impudentiae hactenus progredi ausus est, nisi quod Angliae reginam Pius V. et recens Gebhardum Coloniensem archiepiscopum Gregorius anathemate suo ferierunt. Cumque Coloniensis Tragoediae executionem adeo celerem et optatam Pontifex secutam esse videat: animosior ac insolentior redditur, vt aduersus R. M V. et alios similia suscipiat et moliatur. Certo enim edocti sumus de Imperii etiam Germanici electoribus Politicis, tanquam Haereticis et coommunione ecclesiae eiiciendis et dignitate sua priuandis, aliquoties in consistorio Cardinalium Romae deliberatum et decretum esse. Non igitur R. M. V. solius, sed omnium, tyrannidem et idola pontificia improbantium communem causam agi, et R. M. V. pericula ad omnes pertinere ideoque communi consilio et opera, incendium singulis imminens arcendum, et rabiem Pontificiam a nostris Ecclesiis, coniugibus, liberis, subditis arcendam esse ipsi agnoscimus et confitemur. Non enim intra Galliae et Angliae fines furor Pontificius subsistet, sed in mediam Germaniam et omnium nostrum viscera progrediens grassabitur. Nec dubitamus Illustrissimos Principes electores, coommunis periculi magnitudine expergefactos, de coommuni incendio coniunctis o???ris et viribus restinguendo, seriam cogitationem et curam


page 89, image: s0089

suscepturos esse, cum quibus, vt communi confessione et aliis arctissimae necessitudinis vinculis consociati et vniti sumus, ita etiam in hac communis aduersus Pontificiam tyrannidem defensionis caussa, in qua, optimam spem, de caeterorum principum voluntaribus Segurii literae nobis ostendunt, coniuncti erimus et manebimus: et pro tenuitate facultatum nostrarum, quas Dei benignitas nobis largita est: nostro loco prouehendae Dei gloriae, et retinendae ac tuendae verae doctrinae, quam vna cumcaeteris Aug. Conf. adiunctis ordinibus amplectimur, et protegendae Ecclesiae Christi, et communi huic periculo, a ceruicibus ecclesiarum nostrarum, vna cum caeteris electoribus et principibus coniunctis, auertendo, nunquam defuturi sumus. Interea aeternum Dominum Devm Zebaoth, custodem regum bonorum, et dantem salutem regibus, ipsi seruientibus, precamur, vt R. Maiest. V. animum et vires confirmet ac roboret, vt excelso et infracto pectore, primum turbinis huius impetum sustinere, ac etiamsi parua initio erunt auxilia, quae tamen firma concordia facit, tamen fiducia praesentiae et auxilii diuini consistere ac victoriam et liberationem laetam ac gloriosam a Deo datam experiri possit: et grata mente et voce celebrare: sicut Mosen cum populo Iscael stantem ad mare rubrum in periculo, humanis consiliis inextricabili Stare fide in Deo adquiescere, et magnam, ac mirandam liberationem Domini expectare et videre Deusiubet. Cum Diocletiani et Maximiani decretum, simile Gallico isti, de Christianis funditus ex toto Imperio delendis ac extirpandis editum summa saeuitia Maximinus, Maxentius, Licinius et alii exequerentur, et plane actum esse de Christianis videretur: Deus Constantini defen sionem Christianorum suscipientis animum et dexteram rexit: et successu felici ita ornauit, vt


page 90, image: s0090

praecipue sub eo florere et propagari coeperint ecclesiae Christianae, quas plane extinctum iri, paulo ante omnes impii iudicauerant. Idem Deus Zebaoth, qui durioribus illis temporib ecclesiam defendit: nunc etiam piis militibus eum inuocantibus aderit, et quantumuis terribiles hostium suorum molitiones etconatus euerret. HaecinpraelentiaR. M. V. reuerenter respondere visum est. Cognita autem caeterorum Electorum, et principum communi confessionis vinculo nobiscum, iunctorum, de qua optime legatus vester nobis pollicetur, voluntate, nostro loco, ita nos, erga R. M. V. declarabimus et geremus, vt Christiani et amici principis studium et fidem in nobis non sit desideratura. Regiae enim M. V. propensissimam voluntatem ac obseruantiam et omnia verae beneuolentiae officia praestare ex animo prompti et parati sumus. Bene et feliciter R. M. V. valeat Calend. Febr. 1586.

EBERARDO EPISCOPO LVbecensi.

REuerendissime et Illustrissime Princeps, Domine Clementissime, Filium Dei supremum Ecclesiae suae doctorem et Episcopum, ac seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius Genethliis, quae salutis nostrae exordium fuerunt, anni etiam noui principium in Ecclesia ducimus, toto pectore precor, vt annum felicem, tranquillum et salutarem R. Cels. V. et omnibus Cels. V. subiectis ecclesiis et populis tribuat, et nos omnes doceat et gubernet, vt recta, vera, Deo grata, et Ecclesiae salutaria in scholis nostris discamus, et doceamus. Nobis quidem, in hac Balthici littoris Sarepta, metropoli vestrae Lubecensi vicina, studium recta docendi non deesse Celsitudinem V. pro sua pietate et prudentia ipsam perspicere non dubito, ac in Theologia et Philosophia iuueututem, ad fontes ipsos, et veterum probatae autoritatis scriptorum monumenta


page 91, image: s0091

deducimus. Hoc consilio, vt ad Celeberrimi et optime de Ecclesia meriti Doctoris et episcopi D. Augustini scripta studiosius cognoscenda autores inuitaret, et gustum aliquem pietatis et sapientiae Augustini, nectare et melle dulciorem mihi quidem visum, iuuentuti praeberet Collega meus Iohannes Frederus, Orationem de vita, Doctrina et scriptis D. Augustini publice pronunciauit: ac vt plures etiam alii absentes, qui recitationi interesse nequiuerunt, eam cognoscerent, typis exprimi voluit. Nec vlli conuenientius, quam Episcopo laudatissimo, et Augustini scriptorum amanti, hanc de Episcopo ecclesiae Christianae celeberrimo orationem inscribi posse iudicauit. Quare reuerenter oro, vt Illustriss. Celsitud. V. et voluntatis subiectissimae significationem, a Collega meo editam, clementer et benigne suscipiat: et studia ipsius testimonio suo grauissimo probare, et prouehere, non dedignetur. Mitto narrationem de statu ecclesiarum, hoc tempore in Graecia, et aliis Turcico Imperio subiectis regionibus, quam veram esse, recentibus etiam literis et testimoniis eorum, qui recens Constantinopoli ad me scripserunt, et aliorum, qui inde redierunt, edoctus sum. Bene et feliciter Ill. Cels. V. valeat.

EPISCOPO LONDINENSI in Anglia.

S. D. Cum ad coniungendos bonorum animos, nullum sit vinculum communi spiritu Christi arctius et sanctius, plane confido, R. D. V. etsi nulla inter nos quod sciam notitia et familiaritas hactenus intercessit: tamen propter commune hoc amicitiae Christianae foedus, non grauate, hominis quantumuis ignoti literas, rogatu viduae et orphanorum miserorum scriptas, accepturam esse. Meministis enim grauissimam Syracidae


page 92, image: s0092

sententiam: sis Orphano pater, et viduam velut maritus tuere, tum eris filius altissimi, et DEVS diliget te magis, quam diligit te mater tua. Quid vero potest promitti maius amore Dei, tanto erga nos, qui superat maternam [Gap desc: Greek words] , quae est ardentissima. Non igirur dubito, R. D. V. tali loco constitutam, in quo, multarum viduarum et orphanorum pater est, benigne hanc viduam consilio, et autoritate sua adiuturam esse. Nupta fuit medico Italo, Carolo Papyrio, qui superiore autumno vxore grauida apud nos relicta, isthuc certorum negociorum caussa profectus est. Vbi intelligimus eum pestilente lue correptum obiisse, apud Pharmacopaeum quendam superstite filiola, de cuius salute mater anxia longum hoc iter suscepit, vt eam in Germaniam reducat, et si quid a marito relictum sit, recipiat. Subiectissime igitur R. D. V. orat, vt benigne se audire, et quo ad sine incommodo et molestia fieri poterit, consilio et patrocinio vestro eam iuuare dignetur. Nos vicissim omnia gratitudinis et obseruantiae officia R. D. V. summo studio praestabimus. Mitto R. D. V. epistolam, ab Episcopo ecclesiarum Christianarum Constantinopoli et in tota Graecia et Asia reliquarum superioribus mensibus ad me datam, vna cum oratione de statu ecclesiarum in Graecia et aliis aliquot gentibus, quam spero vos non sine voluptate perlustraturos esse. Quod si intelligam, non ingratum R. D. V. hoc meum literarum officium fuisse, nullam scribendi occasionem deinceps praetermittam praesertim cum arcta mihi familiaritas cum homine Anglo ingenioso, et erudito Norfolciense, in hac Academia intercedat, quem breui ad vos rediturum spero. Bene et feliciter valete.


page 93, image: s0093

SAMVELI NESENO BERGAE.

GAudeo, non ingratum tibi officium scribendi meum fuisse, et humanitate, studio, et [Gap desc: Greek words] tua delector. Dissimilitudo Chronologiarum in numeris veteris testamenti de qua quaeris, ex conciliatione annorum Regum luda et Israel, et annorum Ioram et Ochoziae 2. Paral. 21. 22. potissimum orta est. Nam ab initio mundi vsque ad templum Salomonis anno mundi 2933. vel 2934. condi coeptum, mediocris [Gap desc: Greek words] est. In sequentis temporis computatione, vsque ad excidium Ierosolymae Philippus, Funccii Chronologiam anno 1546. primum editam: Lutherus, Lyram praecipue secutus est, qui vt numeros 2. Paral. 21. et 22. vbi loram rex Iuda anno aetatis 32. regnare incipir et 8. annos regnat: postea c. 22. Ochozias filius Ioram anno aetatis 42. regnare incipit, atque ita filius duobus annis superat patris aetatem, hos, inquam, numeros vt concilient Lyra et Lutherus, ne filius maior natu sit patre, viginti annos, quorum nulla prorsus in Bibliis mentio fit, Chronologiae mundi inserunt, et regni Iorami regis Iuda addunt. Et quia 4 Regum 8. Ioram rex Iuda incipit regnare, anno 5. Ioram filii Achab regis Israel, et 4. Reg. I. Ioram rex Israel incipit anno 2. Ioram filii Iosaphat: rursum 4. Reg. 3. Ioram incipit anno 18. Iosaphati: ponit Lutherus Ioramum filium Iosaphati, cum patre etiam nouem annos et postea adhuc 28. annos solum regnasse. Rursum quia 4. Regum 15. Azarias rex Inda incipit 27. Ieroboam regis Israel, qui Ieroboam incipit 15. Amaziae, qui Amazias 29. annos tantum regnauit, atque ita inter mortem Amaziae et 27. annum Ieroboam duodecim anni intersunt. Interregnum 10. aut 12. annorum, inter Amaziam et Azariam Lutherus intexit. Funccius e contra, haec Interregna quorum non sit in Bibliis expresse mentio, prorsus omittit: et Ioramo filio Iosaphat, cui Lutherus 28. annos assignat,


page 94, image: s0094

vix quatuor annos, post mortem patris Iosaphati; tribuit. Ezechiae etiam annis, duos aut tres adimit. quibus cum patre regnarit. Ego igitur inextricabiles hos et horum similes, in conciliatione annorum regni Istael et Iuda labyrinthos cernens, solos regum Iuda numeros, sicut 3. et 4. Reg. et 2. Paral. annotati sunt, in conspectu habui, eosque (vt tu ipse additis numeriscomperies) in vnam summam collectos, a templo Salomonis vsque ad excidium Ierosolymae 431. annos complere animaduerti, quos ad annum mundi 2933. quo templum Salomonis condi coepit, additos 3364. efficere vides, quo anno mundi Ierosolymam euersam pono. Lutherus, qui, Lyram imitans, viginti annos Ioramo et decem Amasiae addit, numerum 30. annis maiorem meo habet, Dum Ierosolymam anno mundi 3394. euersam colligit. Funccius adimens Iorami, Ochoziae, Athaliae, Eze chiae numeris aliquot annos, quib. cum patre regnarunt anno mundi 3355. Ierosolymam deletam prima editione scribit, quem Philippus in loco Chronici a te citato sequitur, cum alioquin in Philonis tabella initio Chronici posita, anni 3373. inueniantur. Nam Amoni filio Manassis duodecim annos Philo assignat, vbi in Bibliis duo tantum extant. Cum autem eundem fere annum mundi 3960. aut 3962. pro natali Christi, Lutherus, Philippus, Funccius et alii ponant fit, vt qui plures annos mundi excidio lerosolymae adscribunt, pauciores inde ad natum Christum numerent. Ideo Lutherus ab excidio Ierosolymae ad Christum solos 566. Funccius et Philippus 607. nos 798. computamus. Cumque Christus natus sit anno vrbis Romae 750. Olympiade 194. fit vt retro annos vrbis Romae et Olympiadum numerando, initia Romae et Olympiadum in diuersos annos regum Iuda incidant, pr out alii plures vel pauciores annos, inter Templum Salom onis conditum et euersum collocant. De talib. materiis philosophari


page 95, image: s0095

tecum malim, quam de praesentib. ecclesiarum in Germania distractionibus et certaminibus, quorum in fine Epistolae mentionem facis. Quos tamen coniungere et conciliare, iterum quidam edita concordiae formula conantur, breui vt existimant in lucem edenda. Addidi etiam historiam Confessionis Augustanae latinam, cuius te exemplum expetere, significas. Librum de L. L. Romanis a Paulo Manutio Venetiis editum mitto, et Deum oro, vt nos doceat, gubernet et seruet. Bene vale. Rostochii, Die Christi concepti in aluo virginis An. 1579.

JOHANNI CYRIACO BARONI in Polheim.

LIteras nataliv estro datas, die triumphi Christi ascendentis in altum, et dantis dona hominib. salutares doctores et Gubernatores, accepi, eumque ardentib. votis precatus sum, et quotidie precor, vt Cl. V. studia, consilia et cursum vitae vniuersum, ad aeterni et praepotentis Dei gloriam, et Reipubl. et patriae salutem, et vestrum ac totius Inclytae familiae Polheimae honorem et Generosissimae matris, sanctissima desideria et vota gubernet. Nobilissimum Heroem, Troianum illum Hectorem, meministis, cum egressurus ad praelium genis infantis Astyanactis, ex matris vlnis accepto basia figeret: hanc precationem adiungere.

Osuperi talem fieri concedite natum
Qualis ego existo, et virtute excellere ciues,
Ingens vt patriae sit praesidiumque decusque
Et si quando redit caeso feliciter hoste
Et spoliis auctus, conclament vndique Troes
Hic superat virtute patrem. Quae gloria nati
Soletur tristem matris recreetque senectam.

Similia Generoli patris vestri Maximil. vota, ex intimo pectoris sinu, de vobis saepe ad Deum fusa esse, et a matre sanctissimaquotidie ardenti gemitu repeti, scio, quae grata Deo, ideoque rata fore, plane confido, fretus dulcissima


page 96, image: s0096

promissione Psalmi, (Generatio rectorum benedicetur) quam Ethnicus Poeta alicubi auditam hoc eruditissimo versu reddidit. [Gap desc: Greek words] . Quod vero alibi idem Poeta inquit [Gap desc: Greek words] : id de Clem. V. literis vere vsurpo, non vernae amoenitatis suauitatem, quae hoc mense primum apud nos caepit, nec florum pulcritudinem: nec mellis dulcedinem iucundiorem mihi Cl. V. literis fuisse, ex quibus Heroicam. Cl. V. bonitatem et beneuolentiam erga me singularem, tot illustribus testimoniis coram perspectam, nunc quoque erga absentem, et longis locorum interuallis dissitum, conseruari, eo maiori cum voluptate intelligo, quod plerosque meorum in studiis coommilitonum postquam a me discesserunt, vel etiam meis coommendationibus, ornati et euecti sunt, prorsus mei obliuisci, nec vllam per literas significationem amoris quem coram ostendebant, praebere, experior. Genealogiam inclytae familiae vestrae, in qua Heroicae virtutis semina tot seculis propagata sunt, videre percupio, ac his diebus apud nos Ducum Megapolitanorum familia, in arborem redacta, prodiit, cuius exemplum mitto, si forte hanc rudem formam arboris et pomorum ex ramis enascentium imitari libeat. Illustris Baronis Richardi Streinii, de gentib. et familiis Romanorum liber, Corollarii loco Cl. V. literis additus, eo mihi gratior et acceptior fuit, quo diutius et ardentius, eum aliquot iam annis expetiui. Vestrum librum curae nostrae commissum, quo minus in viam se dare possit, Graboensis ille chartarius impedit. Qui singulis mensibus, se chartam missurum pollicetur, nec quicquam praestat. addixerat certo in feriis Paschae. Inde in nondinis nostris ad Pentecostem, nunc denuo ad Iohannis progat. Cum primum ea allara fuerit [Gap desc: Greek words] Iacobo nostro assidni erimus, cui alioquin iam papyro carenti nihil optatius esset, quam Cl. V. librum statim ordiri. Editum


page 97, image: s0097

alioquin hoc anno apud nos est Liuoniae Chronicon, in quo proximis 20. annis res a Moscouitis in Liuonia circa Reualiam praecipue gestae ab anno 1558. vsque ad Septembr. 1577. diligenter annotatae sunt. Misissem exemplum nisi Dialecton Saxonicam vobis ingratam fore et obscuram veritus fuissem: iuperiori etiam hyeme Georgio Pichel aulae Caesareae Secretario, literas et pagellas ad Cl. V. dedi, quas ex vestra Epistola redditas esse, nondum intelligo. Mea studia et officia omnia Cl. V. cum omni obseruantia et gratitudine perpetuo constabunt. Bene et feliciter Cl. V. aeternum valeat 25. Augusti 1579.

MARTINO KEMNICIO.

CVm veterem amicum nostrum, R. et Cl. virum D. D. Conradum Pistorium, Superintendentem, propter eximium candorem, pietatem et fidem, te vero amore complecti sciam: non existimo vlla commendatione ipsi apud te opus esse, Eandem de Deo et omnib. Christianae fidei nostrae articulis doctrinam nobiscum vno corde et ore amplectirur et profitetur, et ab omnib. fanaticis opinionibus et erroribus, quae in confessionib. florentissimae Ecclesiae vestrae editis, im probantur, abhorret. Mores etiam honesti, graues et casti sunt. Ea etiam aetatis iam prouectae maturitas est, vt Neophytorum naeuis longe absit: et honestissima coniunx ipsius vere exemplum et speculum est omnis virtutis matronalis: Quare doleo, eum a nobis auelli, et quanquam ipse vt expeditior ad migrationem essem, omnia mea in his terris iam dudum vendidi, tamen donec adfui, fulcire ipsius autoritatem, et ornare in aula, meo testimonio, quantum potui, annixus sum, sed quo in periculo status illius iam ante biennium versaretur, me Riddagshusiae et postea Magdeburgae tibi narrare, memini. Nunc tantum recrudescentib. noua irritatione, et auctis veterib. offen sionibus, tandem prospicere sibi de alia conditione iussus est, nec in hoc animorum habitu,


page 98, image: s0098

spem vllam honesta et ipsi non ignominiosa ratione, eius retinendi superesse video. Existimo autem in aliquot dioecesibus Misniae, sinceros Superintendentes desiderari, et de Hamburgensi Ecclesia vterque cogitauit. Quaeso igitur vt consilio, autoritate et patrocinio tuo, eum iuues, Cumque Magdeburgae ostenderis, si supplicationem ipsius manu ad Iulium de filio, inter alumnos Cels. ipsius recipiendo, haberes te non grauate tuam commendationem adiuncturum esse, non dubito te illius promissionis memorem. Bene et feliciter Vale.

JVLIO DVCI BRVNSVVICENSI.

S. Illustrissime Princeps, Domine Clementissme, Vt in Deo dementia et bonitas supra caeteras virtutes, eminet et elucet: ita in Heroicis et Deo charis principibus, quo ad Dei cognitionem et similitudinem omnis virtutis praestantia propius accedunt: eo illustrior benignitas et mansuetudo ac benemerendi de aliis studium enitet et effulget: sicut Aristoteles laudatissimum principem Alexandrum magnum monet, vt cogitet, Regnum a Deo ipsi datum esse ad benefaciendum generi humano. Cum igitur sciam Ill. Cels. V. vt caeteris virtutib. magno principi conuenientibus, sic clementia inprimis et bonitate Heroica diuinitus ornatam esse: reuerenter confido Ill. Cels. V. clementer et benigne veniam huic meae epistolae daturam esse. Quam rogatu ingeniosi et doctrina praeclare exculti legum ciuilium studiosi Henrici Weingartneri optimae spei iuuenis, scribo, cuius pater militiae studiis deditus, Ill. Cels. V. patri, Heroico bellatori. et Martis potius quam Musarum sacra colenti, et Illustriss. principibus Carolo et Philippo, fratribus vestris, multos annos fidelissime seruiuit, et propter virtutem, industriam et fidem carus fuit. Vt autem Illustrissimus et fortissimus Heros pater vester, huius adolescentis patrem, propter bellicam virtutem, sic Ill. C. V. quae ad


page 99, image: s0099

paternam armorum, quibus instructissima est, gloriam verae de Deo doctrinae, legum et omnium pacis artium studia et tutelam adiungit, spero paterni illius ministri sui filium, Philosophiae et legum candidatum, benigne complexuram, et studia iuris praeclare ab ipso inchoata, quae in superioris Germaniae vel Italiae Academiis pertexere cupit, Heroica benignitate subleuaturam esse. Vixit apud nos aliquot annis hic Henricus, summa cum laude modestiae et diligentiae in studiis et omni genere officii, et aliquories publice opponendo et respondendo ingenii et industriae specimen laudabile edidit: sicut nuper in publica disputatione adiunctas his literis propositiones, de iure venandi, quae difficillimam praescriptionum materiam simul complectuntur, strenue defendit. Eas hoc consilio Illustriss. Cels. vestrae inscribit et dedicat, tum vt pro Illustrissimi patris vestri, in suam familiam beneficiis animi grati testimonium declaret: tum vero vt in clientelam Ill. Celsitud. V. se quoque dedat: et studia legum a se inchoata, clementer ac benigne Ill. Cels. V. munificentia iuuari et prouehi subiectissime roget. Id beneficium Deo gratum, et Illustr. Cels. V. honorificum, et studiis ipsius ac Reipub. salutare prorsus confido Ill. Cels. V. clementer ipsi tributuram esse. Mihi etiam benigne dari, Illustriss. Celsitudinem vestram literis meis interpellanti rogarem, nisi priuatum quoque referendae gratiae officium me ad scribendum hortaretur: Cum enim ante quinquennium Ill. Celsitudo V. me aliquot menses in Illustriss. Cels. vestrae Ducatu viuentem benignissime fouerit: agnosco vicissim Illustriss. Cels. V. et toti Ducum Brunswicensium familiae sempiternam gratiam a me deberi. Bene et feliciter Cels. V. valeat. Rostochii 21. Aprilis, qua ante triginta annos, labores docendi meos in hac Academia inchoaui. Anno 1581.


page 100, image: s0100

GEORGIO GERA BARONI Suecico.

HErmannus Bruserus R. M. Secretarius, paulo ante pascha hac transiens amanter salutem mihi vestris verbis nunciauit. Quare reuerentervobis gratias agendas duxi, quod memoriam mei cum beneuolentia conseruatis. Ego aduentantis mortis praenuncios, varii generis morbos, subinde excipiens de migratione ad Deum placida et laeta assidue cogito: et sic quotidie de lecto surgo, precando, vt mens ad mortem sit duce laeta Deo, vobis crudam, viridemque senectam, vt Deus, qui est vitae nostrae et longitudo dierum nostrorum tribuat, et multos adhuc annos proroget toto eum pectore precor. Cum autem omnib. hominibus mors certa impendeat, eaque singulis momentis expectanda sit, non dubito, vos pro pietate et sapientia vestra singulari easdem mottis meditationes crebro suscipere, et de mnemosyno et monumento pietatis et beneficentiae erga ecclesiam et literarum studia illustri posteris in celebri quadam Academia relinquendo, cogitare, praesertim cum liberos vobis nullos Deus dederit: et haeredib. alienis ac saepe ingratis omnia relinquenda sint. Quis Academiae Vpsaliensis in patria vestra status sit, vobis certius, quam mihi, constabit. Apud nos, assidue fere, aliquot vestrae gentis homines, alii fortunatiores, plerique tenuiores, viuunt. Saepe igitur cogito, vos cultum Deo gratum et beneficum multis in inclyta gente Suecorum et Gothorum natis salutare, et vobis ipsis ad omnem posteritatem gloriosum, praestare posse, si in hac Academia Rostochiensi, domum certam, in qua ex gentib. inclyto regno Suetiae subiectis, scholastici studiorum causa in hanc Academiam venientes, gratis habitarent, et lectulos, mensas, et alia quaedam necessaria vel Bibliothecam paruam, ipsorum vsib. patentem haberent, liberalitate vestra fundaretis: idque non haeredibus exequendum relinqui, sed viuentibus vobis


page 101, image: s0101

inchoari et aliquo vsque perduci optarim. Existimo bis mille Ioachimicis eximium et singulare aliquod monimentum Nominis vestri, donec Academia haec maneret, duraturum condi posse, Quae particula haeredibus decisa, plus vobis, ac fratri vestro Carolo, cuius in literis Fundationis nomen vna inseri optarim et toti familiae vestrae, honoris et ornamenti ad posteritatem adferret, quam omnes reliquae opes aliis relictae. Quaeso igirur, vt considerationem de hac re maturam tempestiue suscipiatis, et mihi haec monenti, in extremo iam vitae limine versanti, veniam benigne detis. Bono enim et simplici animo, et honoris vestri studiosissimo, me ista monere Deus cordium scrutator, nouit. Bene valete, Mitto noua publica et domestica typis expressa, Alia scripta Ericus Matthaeus regis Secretarius vobiscum communicabit. Rostochii 20. Aprilis Anno 1581.

JOHANNI CYRIACO BARONI JN Polheim Maximiliani filio.

NVllum, Nobilitati vestrae ornamentum illustrius est, doctrina et virtute Heroica. Toto igitur pectore et generosae Cl. V. et Reipublicae, hanc Cl. V. voluntatem gratulor, quod natiuam ingenii bonitatem et praestantiam optimis studiis ac eruditione solida excolere et expolire: et peregrinationibus, ac colloquiis hominum doctorum ac sapientum Reipublicae gubernatorum in exteris etiam gentibus, Iudicium et prudentiam alere, et locupletare instituit. Etsi igitur ex Io. Theodorici indicatione vos in Italiam profectos domo iam abesse coniiciebam: tamen pro debita, eximiae clementiae et beneficiis erga me vestris, gratitudine, officium scribendi praetermittere adeo commodam et certam nactus occasionem nolui, praesertim cum de vestrarum orationum et carminum libello, quaedam necessario significanda essent: ac excusationem morae, quae in absolutione ipsius intercessit: cui partim chartarii vanitas, partim


page 102, image: s0102

Ioh. Theodoricus, necessarios sumptus praebere recusans. causam dederunt existimo ex proximis literis, quas tabellario isthinc a D. D. deputatis ad me misso, mense Augusto dedi, satis Celsitud. V. probatam esse. Impsoui eidem tabellario 20. exemplaria isthuc ferenda et alia 350. vasi inclusa, viduae Georgii Helfrichs Lipsiam transmisi. Reliqua 130. Professoribus in hac Academia, et caeteris, quibus instructio a Cl. V. M. Fredero praescripta dari ea voluit, distributa sunt, vt adiuncta designatio, quam proximis literis adiungere oblitus sum, ostendit. Ego etiam plura exemplaria, amicis in hac Germaniae parte et vicinis Daniae et Sueciae regnis coommunicanda retinuissem, nisi vas amplius quam initio sperabamus, plurium adiectione complendum aliqua ex parte fuisset. Supersunt autem aliquot carmina tenuiora, et Epistolae nondum expressae, dequibus Cl. V. ipsa constituet, an attexendas libro iam edito illas quoque existimet. Ita enim postremae libri vestri paginae, columna vt nominant fedecima finitur, vt sine vlla deformatione plura typis expressa possint adiungi. Oto igitur vt de sua voluntate Cl. V. me benigne docere dignetur. In his regionibus DEI beneficio mediocris ecclesiarum et Rerumpublicarum tranquillitas est. Proximo mense Augusto, apud Principem meum Vlricum, Fridericus Il. Daniae Rex, Augustus, Elector Saxoniae, Georgius Fridericus Marchio Brandeburgensis et dux Borussiae cum coniugibus; Christianus Dux Saxoniae, Franciscus dux Saxoniae Lawenburgensis senior: et Carolus Vlrici frater, Iohannes et Sigismundus Ioh. Alberti filii, Duces Megapolitani conuenerunt, et poculis acriter certarunt. Res alias quae in publicum emanarint, nullas gesserunt aut deliberarunt. Belgicae pacificationis capita, non tamen a Belgis recepta, mitto, et vicissim de Pannonicis, Tursicis, Persicis, Lusitanicis rebus


page 103, image: s0103

aliquid a Cl. V. expecto, Quam vt incolumem et florentem DEVS seruet, toto eum pectore precor. 1579. Idibus Octobris.

ANDREAE FABRICIO DUcis Borussiae Consiliario.

VT quisque princeps Optimus et maxime salutaris generi humano fuit: ita hanc curam inter praecipuas duxit fouendae et propagandae ecclesiae Dei: et recte constituendi ac ornandi scholas, quae seminaria et flos sunt Ecclesiae, et fontes salutares et perennes, ex quibus vera Dei noticia, leges Imperiorum et morum honestae, et caeterae artes ac ornamenta vitae praecipua, in aulas, curias, templa, et singulorum familias exundant: et verae SPIRITVS sancti OFFICINAE, in quibus purissimae, et optimae partis generis humani tenerae videlicet aetatis et florentis Iuuentutis ingenia ad omnem reliquam vitae gubernationem praeparantur, et non modo ad ministerium euangelii et docendos alios in ecclesia Christi, verum etiam ad Reipublicae consilia et omnes vitae partes dexterius regendas institui, excoli, et informarisolent. Quod itaque Illustrissimua et optimus Borussiae Dux, Marchio Georgius Fridericus, Academiam Regiomontanam, a patruo suo primo Borussiae Duce Alberto, principe sapientissimo, et ecclesiae Dei ac literarum nutritio, ac Mecoenate munifico fundatam, docentium dissidiis, et aliis casibus, ac nuper etiam peste labefactatam et conuulsam erigere rursum et instaurare decreuit: optimi et sapientissimi Principis, ac veri Ecclesiae nutritii, officium Deo gratum, et populis diuinitus Imperio et tutelae Celsitudinis ipsius commissis salutare et honorificum ac gloriosum ipsi ad omnem posteritatem futurum suscepit. cum autem nulla hominum consilia, nullae summorum etiam principum deliberationes, et actiones,


page 104, image: s0104

prosperae et felices sint, nisi Deo eas gubernante et iuuante, toto pectore Deum fontem omnis sapientiae et custodem principum bonorum ipsi seruientium precor, vt Illustrissimo principi, et vobis sanctissimorum ipsius consiliorum so ciis ac ministris, in hac tanta deliberatione, non modo ingeniosos et mediocriter eruditos, ac docendi donis eximiis instructos et exercitatos, verum etiam moderatos placidos vere pios, certaminum spiritualium non imperitos, prudentes, veritatis ac pacis amantes, et cum omni humilitate, mansuetudine, et longa patientia, vt Pauli verbis vtar, se mutuo et alios tolerantes, (qui sane rari, et multo quam illi difficilius haberi possunt) Pastores et Doctores ecclesiae et Academiae vestrae tribuat, et nos omnes doceat et gubernet.

Ad me quod attinet, etsi Illustrissimi Principis et vestra erga me beneuolentia, et iudicio dementi, tamen et honorifico magis quam vero me delectari fateor: tamen cum in schola iam fere consenuerim, et conciones ad populum habere non soleam, vires etiam ingenii ac corporis quotidie decrescere et imminui sentiam: dissimulare non debeo, me expectationi, ab Illustrissimo Principe, et vobis, de me conceptae, nequaquam respondere, et satisfacere posse: et ad negocia illa ecclesiastica tractanda et dissidia, a quibus natura abhorreo, componenda, ineptum fore. Neque enim in hac schola diffensiones et rixas. quod ad meam personam attinet, vlla ratione alia vito et compono, quam ad omnes iniurias tacendo et patienter ferendo [Gap desc: Greek words] , vt ille apud Senecam se in aula consen uisse dicit. Iniurias accipiendo et insuper gratias agendo.

Et aliquoties iam ad deliberationes de formulis concordiae inter dissidentes faciendae adhibitus: vtrinque


page 105, image: s0105

plagas accepi et quotidie accipio, quod Deo commendo, cui gratam esse modestam et grauem veritatis Confessionem, et patientiam odiorum et aliarum miseriarum, quae Confessionem comitantur scio. In Borussiacis vero Ecclesiis vestris cum Dei beneficio nullae, quod sciam, hoc tempore, de doctrinae articulis controuersiae agitentur; et Heshusii ac Wigandi contentio de Abstracto et Concreto, in communi ecclesiarum vestrarum confessione perspicue diiudicata, et decisa sit; quam vtrinque pastores se complecti et in docendo secuturos esse profitentur: ego sane, pro mea simplicitate, in ea, communi iam multarum Augustanae confessioni adhaerentium ecclesiarum, doctrinae forma simpliciter adquiescendum esse potius arbitrarer, quam mediocri iam tranquillitate et quiete fruentes inclyti Ducatus Borussiae ecclesias, nouis et atrocioribus incendiis, Censurae huius aut illius intempestiua executione, perturbandas.

Quod de Illustrissimi Principis benignitate et stipendio liberali et honesto promittis: ideoque hortaris, vt vocationi huic parere non detrectem, respondeo idem, quod Petrus Mosellanus, cum a Georgio Saxoniae Duce, Augusti patruo, sacerdotium in schola Lipsensi aecepisset, ad amicum scribit: Diues iam satis mihi videor: Vtinam ex aequo bonus et doctus essem, et quod Seneca Lucilio, Siciliae praesidi iridicat: Si Pythoclem diuitem facere velit, non pecuniae adiiciendum, sed cupiditati detrahendum esse.

Ego, si prodesse ecclesiae aut studiis discentium potero, amplioris stipendii caussa nihil faciendum mihi, aut omittendum putabo. Subuerendum enim mihiesse, quod Episcopis pluribus in vestro Ducatu accidisse scribis, ne inflatus nimiis opibus insolescerem, et discendi ac docendi laboribus meis scholasticis


page 106, image: s0106

negligentius vacarem, a quo periculo, ministri Ecclesiarum et scholarum in Germania fere immunes sunt. Sed extra iocum, responsionis meae summa haec est, Sum Illustrissimo Principi meo Vlrico Duci Megapolitano ita obligatus, vt sine Celsitudinis ipsius permissu et consensu, alio migrare mihi non liceat. Meam igitur voluntatem, DEO et Illustrissimi Principis mei voluntati reuerenter subiicio. Sed vos ingenue et aperte admoneo, vt prouideatis, si forte imbecillitatem et Inertiam animi et corporis mei propius experiemini, ne huius vos instituti et consilii, de me vocando, poeniteat. Nullo enim modo expectationi vestrae de me conceptae potero respondere, Bene et feliciter vale. Adiunctum fasciculum ad Illustrissimum Ducem Curlandiae in Liuoniam perferri prima occasione optarim. Rostochii 15. Febr. Anno 1581.

JOHANNI HERMANNO MEDIco Vratislauiensi.

GRatiam tibi habeo, quod operam studii nostri, in colligendis et in vno volumine coniunctim edendis Philippi Praeceptoris nostri orationibus animi voluntate propensa et consilio tuo iuuare dignaris. Quod autem petis, vt paulo familiarius te colloquentem mecum de illo negotio patienter audiam: idem te quoque amanter rogo. vt veram et iustam responsionem, ad tam graues et vehementes nonnullorum accusationes, quorum iudicia et sermones ad me perscribere tibi libuit, vicissim benigne accipias. Existimare illos, scribis, praeposteram esse diligentiam nostram, minima tantum et [Gap desc: Greek words] praestantissima arboris Philippeae poma, summo studio, summo labore, conquirere. Interim autem [Gap desc: Greek words] et aurea mala hoc est sanctissime et accuratissime elaborata illius scripta, in corpore


page 107, image: s0107

doctrinae exposita abiicere, contemnere. et manibus studiosorum excutere. Magnum profecto et atrox crimen, et non vno supplicio dignum esse fateor: Mevero (qui tanti facinoris nequaquam mihi conscius sum, cum meo loco in hac Academia totos iam 34. annos, aurea illa Philippi scripta, et hodierno die adhuc Locos Theologicos auditoribus praelegam, commendem, omnibus aliorum libris anteferam) sub alterius persona. per te insimulari et incapitis discrimen adduci, non arbitror, Id enim a candoretuo et naturae bonitate, quam olim cum senem socerum et parentem tuum conterraneum meum, Lutheri doctrinae studio sissimum a [Gap desc: Greek words] saepe cernerem, perspexisse mihi videor, alienissimum esset. Sed tamen, vt habeas, quod noonnullis illis quib. ista in mentem venire scribis, referas: diserte adfirmo, eum qui scripta praestantissimae illius arboris [Gap desc: Greek words] in corpore doctrinae collecta, contemni a me, abiici, negligi, ex scholis et manibus studiosorum excuti suspicatur aut scribit, manifesta et atroci iniuria me afficere. Egon scriptailla abiiciam, negligam, contemnam? qui quotidie ea, in publicis scholis interpretor, laudo, coommendo, a discentibus reposco, et ad eorum lectionem, amorem et admirationem omnes inuito et adhortor, non viua solum voce, verum publicis etiam laudationibus, et cohortationibus, quae toties in qualibuscunque pagellis meis publice editis repetuntur, et in orationum Prooemio copiosius et accuratius fuerunt illustrandae, neque enim [Gap desc: Greek words] tantum, ventis forte aut vi aliqua decussa, praestantissimae arboris poma esse praeceptoris Philippi orationes, sed praecipua et maxime elaborata et admiranda sapientiae et eloquentiae illius opera, plerasque iudico, quas quanto studio elucubrarit, ter quaterue stylum saepe vertens, et texta retexens, donec quod optimum iudicabat, tandem


page 108, image: s0108

eligeret, ipse testis sum [Gap desc: Greek words] , nec philosophicas tantum et physicas materias in iis tractari, sed nucleum ipsum et medullam Theologiae de vera DEI agnitione et inuocatione, et mirando duaram in Christo naturarum foedere, et verbi diuini efficacia, vsu, applicatione, ac vt summatim complectar, omnia ad studium Theologiae formandum et Euangelii ministerium pertinentia, in vitis Theologorum, Ambrosii, Augustini: et Synodicis Georgii Anhaldini orationibus compre hendi sentio. Non igitur praeposterum et furiosum hoc amici mei, Orationum editionem apparantis, institutum est, nec furiosam illam vocem (de scriptis Philippi, vt Philosophicis, non vt Theologicis legendis.) si tamen vnquam ea edita est comprobat: multo minus et [Gap desc: Greek words] illa, elaborata illa, et ecclesiae propria contemnit et abiicit. Sunt [Gap desc: Greek words] illa et ecclesiae propria, Peuceri studio iam in quatuor prioribus Operum Philippi Tomis collecta. Cum autem caetera viti illius scripta, aurea perpetua semper dignissima vita, nondum quod ego sciam, in Tomos digesta sint, Quintum vel sextum Tomum Orationibus Philippi, non crudis sed prorsus maturis et vere anreis: Septimum, Physicis et Ethicis libellis; Octauum intimationibus. Nonum dicendi artibus. Decimum caeteris miscellaneis tribuere decreueramus. Ea vero si adeo praepostera et furiosa diligentia est quae colligendis minutioribus istis, Philippum Philosophum fuisse modo ostendat, [Gap desc: Greek words] vero et elaborata illa, in corpore doctrinae negligat, abiiciat, conteinnat: optarim sane nec me, nec amicum illum, cuius nomine ad te scripsi vllam de his editionibus cogitationem vnquam suscepisse, ac tutissimum esse video, nihil in publico moliri aut exequi, cum quidquid agis in Iudicia vere praepostera, et reprehensiones nimium malignas incurrat, quales antea quoque


page 109, image: s0109

multas isthinc accepi, cum alius historiam Confess. August. eo tantum consilio, vt Philippus aliud agendo deformaretur, a me editam esse pronunciaret, alius etiam hoc impietatis erga Praeceptorem argumentum exaggeraret, quod in libello de vita et morte, vbi obitus Lutheri, Mathesii et aliorum subiti, mentionem facio, Philippi quoque [Gap desc: Greek words] non celebrassem, cum eo in loco Apoplexia extinctorum liberos et amicos consoler, at vnus tamen fuisti ex iis iudicibus, qui congregati fuerunt ad capitalem sententiam de Philippo et ipsius opere ferendam. Ego vero ad nullum vnquam iudicium, in quo capitalis de illo sententia ferretur adhibitus sum, multo minus suffragio et voce mea tuli, approbaui, vel adiuui. Sed capitales hostes meos esse video, et in capitis periculum me arcessere, qui criminationibus adeo malitiosis et virulentis caput et iugulum meum petunt.

Ab Electore Saxoniae Augusto, cum aliis viginti, Torgam anno 1576. ad deliberationem Theologicam euocatus fui, in qua de controuersis, in ecclesiis Confess Aug. dogmatum articulis, iussi sumus quae communis ecclesiarum nostrarum tempora exhibitae confessionis Augustanae doctrina, atque adeo ipsius confessionis Augustanae exhibitae sententia fuisset, explicare. Id bona et sincera fide, Electori scripto exposuimus, quod vtinam eam formam quae tunc delineata et subscripta et ad ecclesias Confessio. Aug. ad iudicandum, missa fuit, deinceps retinuisset.

Cum autem triumuiri negotio illi praepositi, me absente, ex ecclesiarum censuris vt aiebant, multa Lutheri dicta, ac inprimis de fundamentis praesentiae et diuersis praesentiae corporalis modis, et alia, Bergae inseruissent, quae sola fere nunc in concordia illa odiosissime exagitantur, (quae tamen ante et post oblatam Augustae confessionem, communis docentium in bis ecclesiis


page 110, image: s0110

doctrina fuerunt, a nemine Confessionis Augustanae socio. ac ne a Philippo quidem ipso vnquam, quod sciam, publice praesertim reprehensa) fateorme, cum post aliquot menses demum aduocaret, vna subscripsisse, non Samaritanum idolum et repetitionem communis ante et post oblatam Augustae confessionem, ecclesiarum nostratum doctrinae, quod non solum ex Lutheri vel Philippi circa illud ipsum tempus editis verum etiam Collegarum omnium, Iohannis Brentii, Erhardi Sneppii, Friderici Myconii, Iusti Menii, Iohannis Mathesii, Georgii Antaltini etc. scriptis liquido potest demonstrari. Nemo enim in ecclesiis Augustanae Confessionis eo tempore sensit aut somniauit corpus et sanguinem Christi, tanto interuallo a Symbolis, panis et vini et ore sumentis, quanto altissimi caeli a terris distant abesse. Quam si Augustanae confessionis veram et genuinam sententiam de qua tunc ab Electore Saxoniae interrogati eramus, fuisse dixissem, vt nunc multi contendunt: vanissimi mendacii contra propriam et multorum aliorum conscientiam reum me fecissem.

Ego sane deliberationibus et colloquiis nostris omnibus te interfuisse, et quid quisque sensisset, dixisset, contendisset, defendisset, audiuisse optarim. Me sane aequis et sapientibus ac non duris Iudicibus consilia et sententias meas probaturum confido, etiamsi in re tanta lapsus aliquis alicubi fuisset, tamen aequitatis, candoris talium censorum erat, emendanti se et ad viam redeunti veniam potius benigne dare, quam recte et tolerabiliter, vel certe non scelerate facta, detorsionibus adeo virulentis cogitare. Quibus me sane ad vrgendum hoc editionis Orationum institutum languidiorem redditum fateor, ac expressionem Bibliopolarum se mutuo impedientium malitia inhiberi,


page 111, image: s0111

vel plane omitti, minus sollicite deploro, quod vero nihil quibusdam fuisse prius nec hodie esse, quam vt Philippi Scripta deleantur, adfirmas, et Nicolaum nominatim inter eos recenses: existimo, quod venia tua dicere liceat, longe secus se rem totam habere: Hoc potius actum ab aliis Wittebergae antea fuisse, vt Lutheri confessio et scripta contempta, spreta. abiecta, ex manibus hominum excuterentur; litterae ex Academia illa, in aulam cui aliquantisper seruiisti, explicate scriptae, et reuqua illorura consilia et actiones palam testatae sunt. Nunc vero in Academia Wittebergensi, cuius vastitatem deploras (cum adhuc quidem omnium in tota Germania sit frequentissima et celeberrima) sicut et Lipsiae a Nicoiao ipso Examen ordinandorum et alios praeceptoris, ex corpore doctrinae libellos, non minus quam ante hanc mutationem publice auditoribus proponi omnes sciunt. Qua fronte igitur scriptorum Philippi deletionem ab his quaeri, aut quaesitam esse, tanta cum acerbitate declamitatur. Cum in ipso etiam Concordiae libro [Gap desc: Greek words] illa et accurate elaborata, Philippi scripta, ex doctrinae illius Corpore: confessio et Apologia, Philippi ipsius nomine adscripta, inter doctrinae normas collocentur. Ad sententiam aureis Philippi scriptis aliam affingi, quam ipse tenuerit et doctrinam illius oppugnari dices? Cum autem toties ille ad Lutheri confessionem et Catechismum, se in omnibus doctrinae partibus retulerit: nec aliam doctrinam, nisi quae in Lutheri scriptis tradita esset, se in Locis suis collegisse, et propagare professus sit, nec vspiam contraria Luthero, de praesentia Christi corporali in Eucharistia et maiestate hominis Christi se sentire aut docere, publicis scriptis viuente Luthero et postea, ostenderit: Ecclesiis etiam in hoc Ducatu Ordinationem Ecclesiasticam praescribens, nominatim Lutheri confessionem et Catechismum, et doctrinam in vicinis


page 112, image: s0112

ecclesiis Lubecae, Hamburgi (vbi eo ipso tempore Westphalus docebat) et Lunaeburgae sonantem, Normae loco proposuerit: ego quidem publica haec ipsius testimonia, ipso viuente edita, priuatis epistolis, post ipsius mortem demum sparsis, quarum ingentes acerui priorib. illius contestationibus plane contradicentes, quotidie proferuntur, anteponere malim, nec talem ei duplicitatem aut peruersitatem tribuere, vt aliud de tantis rebus, ad Dei gloriam et Ecclesiae salutem pertinentibus publice; contrariam vero sententiam, in corde absconditam, apud amicos clandestine professus sit, vt post mortem demum, nominis illius auctoritate, Lutheride his articulis doctrina, et scripta, velut teterrimae et abominandae haereses passim traducerentur. Vtrumque Lutherum et Philippum praeceptorem [Gap desc: Greek words] agnosco, sicut vtrique cum primum Witebergam venirem, Ioannis Brentii literis commendatus sum, a Philippo plura me priuatim et publice beneficia accepisse fateor. Lutherum vero in Theologia, Philippus ipse Praeceptorem suum semper professus est, et honorifice celebrauit. Prorsus igitur impie et contra Hippocratis tui iuramentum facerem, si Lutheri praeceptoris de me et tota Ecclesia Christi optime meriti doctrinam nefariarum haereseon, Eutychianae, Nestorianae, Marcioniteae, Monotheleticae, et abominandae Idolatriae Pontificiae et parricidiorum teterrimorurn, ream peragerem, nec me praeceptori Philippo pietatem et gratitudinem debitam praestare posse existimarem, nisi Lutherus cum sua doctrina et scriptis extreme deformatus et ex ecclesiis et scholis nostris explosus esset, quam lupinam gratitudinem, personatus ille scriptor qui Wolfi nomine toties in theatrum prodiit, palam optimo praeceptori declarat: verum [Gap desc: Greek words] haec abrumpo, et Deum oro, vt tristia ecclesiarum vulnera sanet, et nos doceat et gubernet.

Te etiam oro, vt vicissim mihi familiarius et libe


page 113, image: s0113

rius tecum collocuto veniam des et me beneuolentia tua deinceps quoque complecti non dedigneris. Etsi enim aliqua fortasse intet nos opinionum dissimilitudo esset, tamen quod doctissimus vit Simon Grynaeus de hac ipsa controuersia olim scripsit, tibi etiam probari opinor. Non eadem sentire bonos, de rebus iisdem, incolumi licuit semper amicitia. Bene et faeliciter vale Mense Maio. 1581.

HYNECONI MORAVIAE BARONI in Waldstein.

NOn apibus flores, nec amaeni gratia veris Gratior ac nobis litera vestra fuit. Quid enim iucundius mihi et honorificentius accidere possit quam tanti Herois beneuolentia et amore non plane indignum censeri, et sapientiae ac Iudicio grauissimo probari, et tamen Ecclesiae ac Reipublicae literariae magis quam mihi priuatim hanc tuam erga me voluntatem singularem gratulor. Cum enim in tanta opinionum et sectarum confusione et centauricis multorum iudiciis verae religionis doctrinae puritas et literarum piatum studia interitura videantur, nisi procerum et magnatum autoritate et potentia valentium patrocinio excitentur ac foueantur: maximae mihi voluptati est existere aliquos vestri ordinis principes viros, quantumuis paucos, qui ecclesias sinceram confessionis Augustanae doctrinam profitentes et studiosos homines, ac tristes hac tempestate Camaenas recipiant. Neque enim dubito, quin studiis sincerae doctrinae, quibus excolendis et propagandis deditus sum, ea tribuatis quae mihi tribuenda duxistis. Etsi igitur in hac conditionis et fortunae meae tenuitate, gratissima mihi haec beneuolentiae vestrae significatio accidit: tamen multo gratius et iucundius est, quod publicum verae et sincerae, Euangelii doctrinae et honestarum artium ac literatum patrocinium, constituta Ecclesia et schola Mesericensi suscepistis. Quod vt deinceps etiam


page 114, image: s0114

constanter et diutissime sustinere possitis toto pectore Deum aeternum precor vt incolumes et. florentes vos cum tota honestissima familia seruet, et perpetuo gubernet. Ego vt qualicunque testimonio meam erga vos obseruantiam et gratitudinem declarem, Librum quo confessionis Augustanae deliberationes et descriptionem primam, et exhibitae in comitiis anni 1530. Carolo V. historiam complexus sum, Clementiae V. reuerenter mitto, eumque non paulo gratiorem priore illo de Doctrina et Cerem oniis purioribus libello, in Austria ante decennium scripto, Cl. V. futurum esse, spero. Qualis in his regionibus et extrema hac Germaniae ora, Balthico mari vicina, ecclesiarum et scholarum mediocris Dei beneficio status sit, ex Clarissimo viro D. D. Iacobo Horstio cognoscetis, cuius conspectus et complexus etsi multis nominibus mihi dulcissimus fuit, tamen hoc etiam nomine gratior fuit, quod facultatem mihi dementissimis literis vestris superiori anno ad me datis respondendi praebuit. Munera etiam adiuncta, et terrae Lemmiae glebas aliquot accepi, tametsi a venenis prauarum opinionum, carnalis securitatis, oscitantiae in Inuocatione et in quotidianis exercitiis pietatis negligentiae mihi magis quam ab hostium veneno grassantium, deleteriis, metuo, Voluntas tamen Cl. V. mihi exoptatissima est, ac Deum precor, vt vicissim occasionem, mihi vero et illustri aliquo officii genere gratitudinem meam testificanti offerat. Bene et faeliciter Cl. V. valeat. Rhodopoli.

MATTHIAE BERGIO.

??? [Gap desc: Greek words] . Tuam igitur, paucorumque tui similium, bonorum et doctorum coniunctionem et amicitiam, ego sane preciosiores vllo auro et gemmis thesauros existimo, et DEVMprecor, vt eiusmodi opes mihi perpetuo seruet, et nos


page 115, image: s0115

doceat et gubernet, vt [Gap desc: Greek words] , confecto curriculo nobis diuinitus concesso, fidem et diligentiam nostram Christo [Gap desc: Greek words] probemus. Versiculum quem omissum esse quereris, non fuit in exemplari scripto, quod ad nos misisti. Mitto pagellas de disciplina editas a nostri ordinis homine Matthaeo Dressero, cui magnae curae esse rectam pueritiae institutionem hae ipsae annotationes ostendunt, quas lectas remittes.

ACADEMIAE HAFNIENSI.

VT vna est in his terris vera Ecclesia Dei, quae etiamsi in vna vrbe simul esse nequit, tamen verae de Deo doctrinae confessione, side, Inuocatione, et caeteris pietatis et piae consensionis officiis coniuncta est, ita vnam esse piorum scholam statuo, vbicunque sunt, et hanc sententiis et voluntatibus congruere honestissimum est vt vitae hominum salutare. Estque verissimum, quod Plato, ex veteri Poeta citat, [Gap desc: Greek words] . Atque vtinam aeterna sit in his regionibus scholarum et praecipuorum in iis docentium concordia. Cum autem non dubitem, inter vestram Academiam, ecclesiarum et scholarum Inclyti et amplissimi regni Daniae et Norvvegiae Metropolin, et vicinam hanc nostram Balthici littoris sareptam, pium consensum et animorum coniunctionem esse: petenti a me hoc literarum officium Doctissimo viro M. Christiano Michaelis libenter et cupide gratificatus sum. Venit ad nos initio hyemis, eo consilio, vt statim in inclytam Academiam vestram traiiceret. Sed aduersa valetudine aliquot hebdomadas conflictatus post calendas Ianuarii etiam per hyemis inclementiam, littotibus passim glacie horrentibus, nauigare non potuit. Remittente initio Martii frigore, denuo in ophthalmiam et colicos dolores recidit. Nunc


page 116, image: s0116

posteaquam mediocriter restituta est valetudo, integros fere quatuordecim dies Coris et Aquilonibus aduersis retinetur. Reuerenter itaque et submisse orat, ne cunctationem et moram hanc nimis euidentibus et necessatiis de causis reditui ipsiusinterpositam, aliter ac se res reuera habet interpretemini. Expositas enim paulo ante et non alias diuturnioris ipsius emansioni causas esse, vere testamur. Promittit autem se fide, diligentia et assiduitate, quod nulla ipsius culpa neglectum est, deinceps abunde compensaturum esse. Magnificentiae et E. V. omnia mea studia et officia cum omni obseruantia defero, et Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi precor, vtinclytum ac inuictissimum regem ac regnum Daniae et regiam Academiam vestram et singulos in ea docentes et discentes ipse doceat, seruet, gubernet.

IOSVAE OPITIO IO. FRIDERICO Caelestino et Christophoro Reitero Theologis Austriacis.

CVm ad duos hosce fines, omnia docentium in Ecclesiis et scholis consilia et actiones praecipue dirigi et referri deceat: vt veram de Deo doctrinam puram et illibatam fideliter tradant et propagent, et vnitatem spiritus in vinculo pacis religiose tueri studeant et conseruent: non dubito, Vos quoque duo haec praecipua et summa ecclesiae bona, [Gap desc: Greek words] in vestro docendi ministerio, in teneris illis regionum Austriacarumecclesiis, potissimum spectare, ac plane confido, prorsus eandem, vt de ceteris fidei Christianae articulis, ita etiam de peccato originis sententiam et fidem vestram esse, quam ex certis et immotis verbi diuini testimoniis reliquae ecclesiae confessionis Augustanae vno spiritu et vna voce cum catholica EcclesiaChristi; ante motum hoc funestum certamen hactenus professae


page 117, image: s0117

sunt et adhuc profitentur: et cuius summam, ad motae controuersiae diiudicationem et decisionem directam inscripto cuius exemplum isthuc missum esse, intelligo, repetitam, recens ipsi legendo cognoscere potuistis. Sed ecce, dum ego vos prorsus [Gap desc: Greek words] caeteris Ecclesiis nostris non dubito, tonitrua et fulgura vehementissimarum accusationum mei et vestri ist hinc a quibusdam proceribus et ministris adferuntur. Vos non obscure Flacci Manichaeismum toto pectore amplecti et tucri et exitium ac interitum veritati et paci ecclesiarum vestrarum, a vobis potiusquam ab externis hostibus imminere. Ego contra, sciebam vos in formula concordiae, quam ad Collegium nostrum misistis, et in aliis scriptis diserte affirmare: Peccatum non esse substantiam, velipsam hominis animam rationalem: et discernendum esse inter naturam hominis, quae nunc etiam post lapsum a Deo datur et conseruatur et inter peccatum originis, non conditum a Deo. Haec, inquam, qui serio sentit et profitetur, eum Manichaeismi merito argui non posse, arbitror. Atilli adeo constanter et pertinaciter querelas suas vrgent, vt inspeciem illa a vobis dici, serio autem et in corde vos Flacci dogma Manichaeum probare et collegatum etiam meorum ac meum nomen ac testimonium praetexiiactent. Quodque nos bono et simplici studio in tabulis conductitiis ministrorum vestrorum probauimus, vt pro concione ad populum, vsitatae formae sanorum verborum, ex verbo Dei, confessione, Apologia in his Ecclesiis, diu antequam hoc dirum certamen existeret, vsurpatae, retinerentur: nec ignotis vulgo substantiae et accidentis vocabulis et Disputationibus Scholasticis Ecclesiae tenerae pro concione turbatentur, id vos eo detorquere, vt omnes, qui peccatum originis non ipsam hominis substantiam et naturam, sed accidens malum seu corruptionem naturae, non ipsam


page 118, image: s0118

naturam esse sentiunt, et priuatis sermonibus et disputationibus defendunt: Sub Accidentariorum nomine velut haereticos damnetis. Ac eo iam temeritatis et petulantiae processum esse, vt tales recte sentientes, etiam a testimonio Baptismi, Caena Domini, et piis sepulturae ceremoniis arceatis, vnde horribiles [Gap desc: Greek words] inter ordines isthic existant, et paulo post [Gap desc: Greek words] etiam et [Gap desc: Greek words] ecclesiarum illarum, diu ab hostibus quaesita, secuturi sint. Histantis malis me occasionem praebere mea raciturnitate et silentio clamitant, et per Deum, per salutem animae meae et illarum Ecclesiarum per iusiurandum, quod cum Doctoris titulus mihi tribueretur, Deo praestiti, per meam existimationem et famam extreme periclitantem, obtestantur, vt vos ab instituto Manichaeismi isthinc propagandi consilio, veritati et paci ac saluti, ecclesiarum illarum funesto et exitioso dehorter et auocem.

Etsi autem in meo nomine et testimonio patum fortasse momenti et ponderis est: nec quidquam erga vos aut Ecclesias vestras, autoritatis et iuris mihi sumere debeo: vt hactenus etiam non nisi interrogatus, de publicis negociis egi: tamen pro ea coniunctione qua pii omnes communi spiritu Christi et eiusdem de Deo fidei et confessionis societate deuincti sunt: tantopere a multis et magnis viris rogatus, vos nunc etiam orare et obsecrare volui, vt occasiones et causas illarum querelarum, si quae a nobis datae sunt, ingenua et candida verae sententiae confessione, et falsarum opinionum reiectione, sicut in Torgensi formula huius controuersiae declaratio et decisio comprehensa est, sine vllis cothurnis et ambagibus, et sine omni ambiguitate, tandem praecidatis. Ego sane protsus existimo, imo scio, vos non adeo insanae mentis et fidei esse, vtimpia et absurdissima illa dogmata, vel clam vel aperte tueri et propagari cupiatis: peccatum proprie et formaliter esse


page 119, image: s0119

substantiam, esse ipsam hominis animam, naturam seu essentiam, vel non discernendum esse etiam post lapsum, et distincte sentiendum et loquendum, de natuta seu substantia animae et corporis, quae nunc quoque post lapsum Dei opus est, et de peccato originis in natura seu anima et corpore hominis haerente, de quo Paulus inquit: Habitat in me peccatum, Non habitat in me bonum. Video aliam legem in membris meis, damnauit peccatum in carne. Peccatum Iuda scriptum est in cordib. ipsorum. Nam quodinalio habitat et inest, non esse prorsus illud ipsum cui inest, sed discerni ea inter se posse et debere, constat: ac cum inter eruditos, in scholis disserimus et peccatum originis substantiam esse negamus, eo ipso, accidens malum esse, nec per se subsistere, sed in alio esse mutabiliter confitemur: sicut totam antiquitatem Augustinum praecipue, et nostros antecessores, peccatum non substantiam, sed accidens naturae vitium, seu qualitatem seu morbum, seu corruprionem, definire scitis.

Ab hoc communi et Orthodoxo sacrae scripturae et ecclesiae catholicae consensu, diuersa vos sentire aut profiteri nunquam crediderim, sedviolentia pene plus quam Tragica literarum, quibus me vestri flagellant, cogitetiam tuta timere, praesertim cum meum nomen et suffragium allegari iactitent. Atqui meministis cum Deputati ordinum, D. Opitii Apologiam vna cum formula concordiae et Ratisbonensi libro, cui iudicia seu censurae Brunsuicensis et Wirtebergensis insertae erant, ad nos misissentinter caetera, me, his verbis, Torga. Dominis respondisse, vt caereros omnes de quib. inter Augustanae confessionis Theologos hactenus dissensiones extitissent, articulos: ita totam de peccato originis controuersiam pie et vnanimiter Torgae explicatam et decisam esse in eam sententiam, quae in Brunsuicensium et Wirtebergensium Ecclesiarum censuris quas vna Domini Deputati transmiserint, recitata esset. Ad quas censuras, etiam Francofordiensis


page 120, image: s0120

Academiae Theologise retulissent, et Dominos Deputatos, ad communem illum consensum pie et constanter tuendum hortati essent. Sicut ego etiam cum D. Kemnicio et caeteris omnibus in eo conuentu Torgae congregatis Theologis, Dominos Deputatos diligenter et fideliter tunc quoque rogarem et hortarer. Idem nunc denuo vos, per viscera misericordiae Dei et salutem ecclesiarum vestrarum oro et obtestor, vt ad communem hanc confessionem et declarationem doctrinae de peccato originis, quam verbo Dei consentaneam, certam et immotam esse non dubito, in formula Torgensi, et iudiciis illis libro Ratisbonensi insertis expositam vos sincero corde et ore aggregetis [Gap desc: Greek words] . Inprimis vero temeritatem illam (qua vos tali pietate et prudentia praeditos vti solere ego quidem non arbitrot) arcendi a testimonio Baptismi, et negandi pias funerum ceremonias illis qui diuersum ab Illyrici dogmate de peccato originis sentiunt, nisi aliae causae et delicta, eiusmodi censuris digna accedant, deinceps etiam vitetis. Etsi enim disciplinam Ecclesiasticam recte et legitime aduersus blasphemos, et aliis criminibus pollutos sialiquoties admoniti non se emendent, exerceri non improbamus, sicut in nostris etiam ecclesiis easdem poenas Ecclesiasticas retinemus: tamen eos, qui Accidentarii a quibusdam nominantur, proprer hauc solam causam, quod peccatum originis non ipsam hominis substantiam, sed accidens substantiae vicium esse sentiunt a societate sacramentorum depelli per se iniustissimum est, et tristissimis distractionibus, odiis, tumultib. et interitui veritatis et pacis, occasionem paulo post, praebebit. Scitis etiam quosdam nostrorum potum hoc genus disciplinae Eccesiasticae in nostris ecclesiis vsitatae, suspendendi ab vsu caenae Domini, vel


page 121, image: s0121

adalias ceremonias non admittendi, priuata ministrorum autoritate, eos, qui nondum in senatu ecclesiastico auditi et conuicti sunt, prorsus damnare et explodere. sicut aulis et vulgo nibil gratius ea adstrictione clauis ligantis accidere potest. quod si ex illis quidam, vt aliqui optant isthuc vocaretur: is si propter hanc vnam caussam, ab vsu sacramentorum prohiberi a vobis dissentiëres cerneret: speciosissimam [Gap desc: Greek words] totum hunc neruum incidendi, et vos euertendi habiturus esset. Quare non dubito vos tali pietate, sapientia et vsu rerum praeditos, pie, prudenter, et circumspecte in tantis animorum exulcerationibus et distractionibus, omnia acturos et lenitatis ac [Gap desc: Greek words] potius, quam [Gap desc: Greek words] rationes, secuturos esse. Fundamentum autem tranquillitatis et concordiae Ecclesiarum vestrarum restituendae, erit vera et ingenua vt de caeteris fidei articulis, ita etiam de peccato originis confessio vestra, quam vt perspicue edatis, et ad communem ecclesiarum nostrarum sententiam, in thesi et antithesi, vos piae mente et voce aggregetis, toto pectore opto et reuerenter oro, vt hanc epistolam violentis multorum et magnorum cohortationibus extortam, eodem, quo a mescripta est, animo amico et sincero accipiatis. Scripsi eodem fere argumento ad D. D. Fridericum et D. Reiterum ante octiduum per Baronis nostri Polheimii tabellarium. Sed cum proximis diebus nouae literae seu potius fulmina isthinc ad me perferrentur: Denuo copiosius repetenda esse quaedam, aliquoties antea vobis signifi cata duxi. Deum veritatis et pacis oro. vt mentes nostras ad sincerae et purae veritatis et pacis studium flectat, et nos doceat et gubernet. Datum Rostochii die Iohannis Baptistae Anno 1576.


page 122, image: s0122

DAVIT CHYTRAEVS SAMVELI Meigerio S. D.

LEgi lucubrationem de Magorum ac veneficarum Panurgia tuam, de qua cum amoris quadam erga me tui abundantia, vel potius beneuolentiae errore adductus, iudi cium et sententiam meam scisciteris; non grauate, quid de partib. quibusdam mihi legenti in mentem venerit, significabo. Ac primum valde mihi probatur Decalogus veneficarum tuus, quem in secundo libro instituisti, vbi, quam faede et horribiliter maleficae, omnia legis diuinae praecepta violent ac conculcent, ordine demonstras, et magna exemplorum varietate ac copia illustras. Deinde placet quod originem ac fontem Magiae primum, ac degenerationem, et genera ac formas illius diuersas et dissimiles, accurate distinguendas esse iudicas, [Gap desc: Greek words] inquit Aristoteles Metaphysica ordiens, et occulta praecipue ac futura cognoscendi ac prospiciendi desi derium mirificum natura omnib. hominibus inest. Quod cum luce caelestis doctrinae, ac verae philosophiae, ceu lucis diuinae radio regitur, et ad verum finem refertur, eximiam laudem ac celebrationem apud Deum et homines meretur. Vult enim Deus, pulcherrimum hoc mundi theatrum a se conditum, et abditas in eo ac latentes rerum causas, vires ac effectiones ab hominib. peruestigari ac cognosci, vtipsius Dei sapientiam, bonitatem ac potentiam celebrent: Et in lege aeterna, Deus, non solum, quid in praesentia agendum sit, verum etiam futura recte factorum praemia et scelerum paenas fatali ordine sequentes praedicit, et de secuturo iudicio, ac aeternis impiorum paenis, et piorum Gloria, vaticinationes edidit, quas vult a nobis considerari, non vt curiositatem inanem, sed assensionem de prouidentia alant, et metu paenatum homines a sceleribus deterritos,


page 123, image: s0123

ad pietatis et virtutis decus maiori cura colendum exuscitent ac invitent. Hanc igitur naturae a Deo conditae explicationem et generationum, ac corruptionum aliarumque mutationum in natura et imperiis causas, vices, periodos, effectiones, qui scrutabantur: a Graecis Sapientes et Philosophi, a Persis M A GI, forte ab ??? quod meditari, cogitare, inquirere significat, vocabantur, sicut Cicero, Magos sapientum ac doctorum genus in Persis habitum esse testatur, et Magiam hanc Naturalem vulgo adhuc appellant, ad quam, Physicorum ac Medicorum prognostica, ab ipso naturae ordine et signis diuinitus in natura conditis, sumta, Item Astronomicae praedictiones eclipsium, magnarumque coniunctionum imo etiam politicae diuinationes, iniustis et sceleratis paenas certo secuturas denunciantes, quae omnes diuinitus approbatae et concessae sunt, [Gap desc: Greek words] referri queunt.

Postea cum luce caelestis doctrinae, et verae philosophiae relicta, Magi superstitiosas ac diabolicas artes colerent, translata est honestissima olim et amplissima Magorum appellatio, adeos, qui vel curiosas artes exercent, vim aliquam monstrandi futuros euentus sine causis naturalibus et sine ordinatione diuina rebus tribuentes, quo, tota Hetruscorum ac Romanorum, qui nihil inauspicati gerebant Aruspicina: Graecorum Geomantia, Capnomantia, pyromantia, et similes vanissimi ritus, nobis ignoti, pertinent: vel impia cum diabolis, hostipais DEI ac generis humani, faederta faciunt, pierumque hac conditione, vt homines se ipsis dedant. et vicissimdiaboli, certis ritib. ac verbis euocati, vel ipst assumptaspecie adscititia compareant, et adquaesita respondeant, vel picturas rerum, quae requiruntur, monstrent: et puluerib. vel herbis venenatis, aut simulachris, aut chatacterib. insculptis et aliis ritib. et verbis sacris aut barbaricis recitatis efficiant, quae confoederati incantatores flagitant.


page 124, image: s0124

Huius infamis et diabolicae Magiae gradus rursum tres aut quatuor discernendos esse, cordati censent, qui etsi omnes in hoc capite congruunt quod a vero Deo ad Diabolos hostes Dei defecerunt, ideoque criminis laesae Maiestatis diuinae rei paena grauissima digni sunt, tamen alii aliis communi hominum vitae perniciosiores ac societati humanae pestilentiores sunt. Deterrimi enim haud dubie latrones Venefici sunt, qui venenis illitis defossis pabulo vel potui mixtis velaliis malis artibus Diabolo expediente, pecudes, segetes, et hominum etiam ipsorum valetudinem ac vitam laeduntac perdunt. Nec multo his meliores INCANTAtores, qui conceptis verbis pronunciatis et characteribus vel simulacris, vel herbis aliisue rebus adhibitis Diabolo reuera expediente, ea quae moliuntur, morbos aliis tabificos infligunt vel virilitatem adimunt, vel tempestates ac grandines segetibus ac vineis perniciosas excitant. Nam mulierculas, quae carminibus caelo se deducere Lunam, vel homines in lupos aut feles mutare, et vsitatum naturae cursum mutare arbitrantur, Diabolum colludentem et fascino, ac praestigiis quaedam illis similia oculis obiicientem ludificari potius, quam reuera quae illae conantur, efficere crediderim. Arioli ex Chrystallis, speculis, cribro, vel annulis vel mortuorum animabus euocatis ad quaesita respondëres, cum non falluntsciscitantes sibi ipsis magis quam aliis exitiosi sunt, ac lege diuina, non minus quam priores, tolli de terra iubentur.

De Sagis vero illis, ac anub. miseris quae cum diabolis se colludere, choreas ducere, concumbere, scopis insidentes, per caminos euolare somniant, disputationem tuam libenter legi, et prudentiam ac circunspectionem laudo, quod in re dubia, nec satis explorate perspecta et cognita [Gap desc: Greek words] et quae in vtramque partem dicerentur colligere, et iudicium lectori potius relinquere, quam tuum aliquod interponere, maluisti.


page 125, image: s0125

Inprimis vero delectabit in tuo volumine candidum lectorem tanta historiarum insignium maximeque mirabilium, quas vbique intexuisti varietas et copia locupletissima, cui velut amplissimo oceano etsi ex aspersa tenui guttula parum accedere (dignitatis) potest, tamen hanc de hospite Marchico historiam, si eam forte non dum habes, adiungo. Scis Ioachimo I. Electori Brandeburgensi nuptam fuisse tui regis amitam magnam, Elisabetham, cui, vt alimenta se mortuo regia haberet, oppidum ad Sueui et Hareli confluentem maritus attribuit, inquo oppido ipsa adhuc viuente miles quidam per Marchiam iter faciens cum morbo impeditus, detineretur, decumbens tradidit crumenam pecunia refertam hospitae asseruandam. Post aliquot dies, cum conualescit, reposcit saccum: mulier auara, cu aegre tantam praedam amitteret, delibetat cum vito vtrum reddere debear. Ineunt consilium vt mulier neget depositum. Quare cum miles suum repeteret, illa confidenter negat se quidquam accepisse, simulat se mirari impudentiam militis, qui ausit flagitare cum nihil dederit adseruandum. Miles indignitate rei motus obiicit vicissim hospitae perfidiam. Quare maritus tanquam defensurus suam coniugem extrudit militem domo. Is ante fores irritatus scelere hospitae stringit gladium velut impetum facturus in virum, et ferit ianuam; hospes implorat fidem vicinorum, et queritur suas aedes oppugnari: accurrunt lictores, et militem quod vim publicam fecisset abducunt in carcerem. Post aliquot dies senatus oppidi alio mittit narrationem facti et sententiam perscribi petit. Constabat aedes publice oppugnatas esse, quare fertur sententia, vt miles vltimo supplicio afficiatur Comqueiam instaret diesiudicii, venit diabolus in carcerem ad captiuum indicans ei quam sententiam iudices laturi sint, et pollicetur se hoc periculo eum liberaturum esse hac conditione


page 126, image: s0126

vt se Diabolo dedat. Miles constanter respondet; se potius moriturum esse, quamuis sit innocens. Cum vero diabolus verbis multis exaggerasset periculum, nec tamen inflexisset militis animum, tandem pollicetur ei liberationem, sine vlla conditione. Et, cum veneris, inquit, in iudicium, dic te imperitum esse forensium negociorum et pacrono indigere, ibi astabo caeruleo pileo tectus et ornato pennis, pete igitur, vr me iubeant causam dicere. Miles qui hoc sine impietate facturus videbatur, ait, se hoc consilio vsurum esse. postridie in iudicium ducitur, adest etiam orator tectus caeruleo pileo, ibi cum actot peteret militem propter vim publicam capitali supplicio affici, miles respondit, se imperitum negociorum forensium petere, vt liceat isti suo aduocato pro se dicere, toncedunt iudices. Ibi diabolus de iure erodite disputat, non esse capitali supplicio afficiendum eum a quo non sit ortum rixae et tumultus initium, ait, ab hospite militem vi extrusum et spoliatum esse, iubet quaeri saccum, et locum monstrat. Ibi cum hospes vehementer negaret, addens etiam diras imprecationes, vtipsum abreptum diabolus perderet, si fecisset. Hancimprecationem cum inuocatione diaboli cum aliquoties repetiuisset, ibi causidicus, omissa iam disputatione forensi, adoritur hospitem, et comprehensum per fenestras et medium forum omnib. perhorrescentib., cum fragoe abducit, nec postea vnquam corpus hospitis inventum est. Haec historia, me adolescente ad praeceptorem meum a fide dignis Wittebergam perscripta: et alibi etiam a me coommemorata est. Quam, neprorsus [Gap desc: Greek words] viderer, tuis adiungendam existimaui. Quod ad Iudicum instructionem, in quaestionib. seu examinibus sagarum iudicialib. ex Bodino assumptam, attinet: scimus politicos, post quam a Luthero, de Magistratus politici dignitate edoct, euangelion illius plerique eo cupidius am plexisunt, vt excutere iugum Episcopotum, et bona Ecclesiastica impune rapere possent, nolle iam, vllis fere


page 127, image: s0127

de reb. amplius, a ministris Ecclesiae moueri: imo censuram sibi de omnib. omnium artium, ac Theologorum praecipue scriptis arroganter vendicare, Ideo ipse etiam, illa omittenda iudico, ne extra ministerii, ac professionis nostrae metas euagari, et in alienam politicorum iudicum messem irrumpere videamur. De Lamiarum appellatione, quod annotasti, velim diligentius considerari, an pisces vel aues essent: venustissimam Aristophanis [Gap desc: Greek words] meministi [Gap desc: Greek words] , vbi sempet pro strygibus, quaesanguinem puerorum exugunt, audiui explicati, quas foris oculatas domi caecas esse, scribunt, de quibus eruditissima Politiani declamatio, cui titulum fecit LAMIA extat. Sed Rondeletus piscium generi Lamias non obscure annumerat.

De Delphinis, an porci marini, vt tu vertis, vel alia species sit doceri cupio. De Oratione seu dialecto Saxonica, quam retines, nihil iudicare, dialecti illius imperitus, possum: sed tamen, purum et proprium Germanis sermonem, non totlatinis clausulis ac verbis, interdum ad Germanicam terminationem detortis mixtum, retineri rectius arbitrarer, Habes, quae mihi primum legenti in mentem venerunt, de quibus aliquid hoc tempore signi ficandum duxi. Praefationem si a me addi operi tuo voles, existimo hanc Epistolam maxi ma sui parte retineri posse. Nec grauate, literis tuis candide admonitus, quaedam eximam vel intexam, quae lucubrationi tuae honorificentiora existimabis. Literas proximo tabellario, ex aula tegia redeunti, tradere, vel Lubecam ad M. Crispinum Fluggium mittere poteris, qui recte ad me perferri curabit. Tabellarium tuum proximo octiduo in meis aedib. habui, ne forte sumptus in hospitio factos exaggeret. Tibi pro beneuolentia et iudicio de me candido et honorifico, et munere, gratias ago, et vicissim referre gratiam studebo, Bene et felicitet Vale. Rhodopoli die S. Benedicti 21. Martii 1587.


page 128, image: s0128

DAVID CHYTRAEVS Francisco Elero amico Suo S. D.

DIuinitus generi humano initia Musicae indita, et deinde ars excitata est propter hanc praecipue causam: vt vera de Deo et Redemtore nostro Iesu Christo doctrina, preces ad Deum, Gratiarum actiones et laudes diuinae immeris et carminibus seu canticis inclusae facilius conseruari et propagari et maiori cum voluptate hominum mentibus infundi et altius in eas deferri ac penetrare possint; et verae pietatis, timoris Dei, fidei, et alios motus et adfectus cum voluntate Dei congruentes in eis accendere et inflammare. Mirifica enim et innata animis humanis cum numeris et harmoniis societas et conuenientia est, vt doctrina numeris poeticis aut etiam oratoriis comprehensa multo magis se animis legentium et audientium insinuet, et facilius ediscatur et firmius memoria conseruetur, et efficacius moueat, afficiat et in omnem partem pertrahat, quam si prorsus libera et soluta orationerecitaretur. Cum vero Melodiae seu modulationes et Harmoniae concinnae adsententias doctrinam vtilem et salutarem continentes accedunt: multo arripiuntur auidius, et maiori cum voluptate animis illabuntur ac retinentur diuturnius. Quare cum natura homines Melodiis et cantilenis Musicis capiantur et delectentur, litque [Gap desc: Greek words] , vt Musaeus canit: singulati bonitate et consilio Deus cum alioqui homines a doctrinae et veritatis studio alieniores prono ad voluptatem ferantur impetu, doctrinam de Christo, et fidei ac virtutum omnium officiis, carminibus eruditis seu cantilenis includi curauit, vt, quemadmodum Medici austeriora pharmaca aegrotantibus praebentes saccaro illa aspergunt: Ita pietatis vetae doctrina, preces, Gratiarum


page 129, image: s0129

actiones, et laudes diuinae, vna cum cantus suauitate et dulcedine animis illaberentur, et aetate ac virtute iuuenes, cum sua opinione canerent, reuera tamen animos pietate ac virtute erudirent ac informarent, sicut dulcissime ac splendidissime, de hoc Musices et cantilenarum in ecclesia vsu, Basilius, Psalmotum Dauidis enarrationi [Gap desc: Greek words] concionatur. Cum a. tribus partibus cantilena omnis constet: Sententia seu verbis: Rhythmo seu numeris, et cantu seu vocis modulatione concinna: Sedes quidem et fundamentum reliquarum, sententia est, doctrinam de rebus honestis et grauibus, quae ad veram pietatem seu agnitionem et celebrationem aeternam Dei, et Seruatoris nostri Iesu Christi, et optimos conseruandos, alendosque mores plurimum valeant, continens. Qualia Angelicae Musicae verba et sententiae sunt in carmine [Gap desc: Greek words] , in genethliaco Christi Gloria in excelsis DEO, et odis Ecclesiae caelestis ad cytharae diuinae neruos decantantis. Magna et admiranda sunt opera tua Domine DEVS Omnipotens, iustae et veraces sunt viae tuae. Et Moses summus post Filium Dei in Ecclesia doctor, testamentum suum, in quo Israelitas et omnes homines, ad veram fidem et obedientiam vero DEO praestandam exhortatur, et poenas in obedientibus horrendas denunciat: insigni carmine seu cantico 70 vers. complexus est sicut antea mirandam liberationem ex mari rubro, et alia Dei beneficia, Musico carmine celebrauerat, cuius exemplum deinde Debora et Barac, Hanna, Esaias C. I 2. 26. 61. 64. Ezechias, Ionas, Abacuc, tres socii Danielis, secuti sunt. Inprimis vero Rex et Poeta Dauid, et [Gap desc: Greek words] vates, Asaph, Heman, Ethan filii Core etc. nucleum totius scripturae et doctrinae Christianae, diuinas exhortationes, consolationes, gratiarum actiones, laudes, et historias sacras, lectissimis verbis et sententiis illustratas, voce sonora et suaui ad cytharam mo


page 130, image: s0130

dulati sunt; et in Nouo Test. virgo, Zacharias, Simeon, et haud dubie alii multi, diuinitus adflati, beneficium exhibiti iuxta promissiones patribus datas Messiae, canticis celebrarunt. Et postea Christiani Episcopi, et vates, Ambrosius, Augustinus, Fortunatus, Prudentius, Sedulius, hymnos, seu laudes operum et beneficiorum Dei mirandorum, alii sequentias et responsoria, vt nominant, composuerunt. Quae exempla declarant, qualis fuerit veterum Sapientum, in Ecclesia Dei, musica, non inanes vel impias, vel turpes, ac lasciuas et voluptuarias, sicut nec superstitiosas et idololatricas, sed pias et graues sententias, notulis musicis subiiciens: nec flexione vocum lasciua et effoeminata, et concise fractis et vibratis inter fauces minimis ac susis vocib. crebro iteratis, aures, solummodo, vt volucrum cantus, demulcens dans sine mente sonum, et omnem verborum ac sententiae, subiectae notionem obscurans, et auferens: sed simplici, tarda, virili voce et grauitati sententiarum congruente melodia, animos audientium ad sapientia et pietatis erga Deumverae studium accendens. Nan ad hunc vsum adhibentur sententiis grauib. et sacris, melodiae, vt quem singula textus notulis subiecti verba et sententiae sensum et adfectum in se continent, eundem etiam ipsa cantus harmonia exprimat, et in animis audientium efficiat, et infigat. cuiusverae et in Ecclesia Dei Sapientib. maxime probatae musicae specimen, in Germanica lingua Deus huic postremae aetati in Lutheri cantilenis Germanicis, et odis ecclesiasticis praebuit, qui praecipuas do etrinae Christianae et Catechismi partes, et totam Christi hominis facti, passi, resuscitati historiam, et preces, gratiarum actiones, ac laudes diuinas lectissimis verbis expositas, et rhythmis concinnis comprehensas, et melodiis elegantib. et aptissimis, quae rebus et verbisTextus subiecti apposite congruunt, illustrauit, vt summa cum voluptate et suauitate, nec minori verae pietatis fructu, a vulgo et omnibus Ecclesiae membris, in templis,


page 131, image: s0131

dumibus, honestis sodalitiis, in campo, et alibi, laeto pectore decantari queant. Et in veteribus Latinis cantionib. Ecclesiasticis grauitas peculiaris, efficacia, spiritus ac vita inest: et melodiae cantus Gregoriani, vt nominatur, aptissime rebus et verbis subiectis accoommodatae sunt. Quare pietatem, prudentiam ac industriam tuam religiosam, omnium piotum approbatione et laude dignam iudico, quod cantica ecclesiae, singulari S. sancti instinctu et adflatu, per Prophetam Dauidem, et alios Dei vates in sacris literis tradita, et alias cantiones ecclesiasticas, veteres latinas, et per Lutherum ac fidos ipsius synergos, patrum aetate Germanico sermone compositas, earumque melodias simplices et concinnas, flectendis animis vtiles, similite; et consentaneem in omnib. florentissimae Hamburgens. ecclesiae templis conseruari et ad posteros transmitti, cures. Profecto n. ad verae et in veteri Ecclesia probatae musicae finem assequendum, vt non aures solum t???tillet. sed simul pectoris fibras tanquam chordas tangat, et motus diuinos verbis ac sententiis subiectis congruentes, in corde accendat: maxime profuit veterum consuetudo, qui vocis modulationem, et citharae aliorumque instrumentorum accentum consonantem, ita moderati sunt, vt verba notulis subiecta singula exaudiri, ac intelligi possent, et sententiae ac motus seu adfectus, verbis ac sonis musicis conuenientes, simul ad aures et animos audientium perferrentur. Sed de his alibi disseruimus prolixius. Nunc petenti tibi, vt canticis ecclesiae Hamburg. a te ordine concinno coniunctim editis, aliquid praefarer, breuem hanc et vtilem, de vero musicae vsu ad Dei conditoris celebrationem referendo admonitionem repetere volui. Gratum a. fuit, in tuis ad me literis, quod 12. modos, iuxta diuersas diapason species a vetustate distinctos, et gentium, quibus singuli familiares fuerunt, nominib. distinctos, in libello canticorum tuo discernere, et ad quem modum singulae


page 132, image: s0132

cantiones congruant, breuiter te annotare velle significas. Quae tua industria erudita, eo mihi et aliis non prorsus [Gap desc: Greek words] gratior et iucundiot futura est, quod ipse, in distribuendis, et ad has 12. modorum classes, referendis cantionib. ecclesiasticis olim laboraui quoque, vulgari. bus Musicae Scriptoribu, et cantoribus plerisque totam hanc eruditissimam Musicae partem, quae fundamenta doctrinae de modis et Harmoniis distinctis, et de fingulorum modorum natura, constitutione et discriminibus, negligi et ignorari video. Quid autem dignius, in quo elaboret Musicus, quam hanc de modis Musicis, quibus vel excitatae et alacres, vel sedulae et graues, vel tristes et gemebundae, vel impetuosae et iracundae, vel minaces et querulae cantiones existunt, et de causis adeo variarum et dissimilium in melodi is musicis qualitatum et adfectionum doctrinam considerare. Bene et feliciter vale. Die congressus sacrarum Matronarum Elisabeth et Mariae, quae prima noui Testamenti Synodus fuit, cuius decretum de exhibito iam et concepto Messia, Cantico musico inclusum, Maria promulgauit. Anno mundi 3962.

TYPOGRAPHO CHISTOphoro Plantinot.

APud Homerum, in officina fabri Deorum, Charis assidet, quae et opera artificum Heroicorum nitida reddit, et ipsos artifices officiosos esse [Gap desc: Greek words] ostendit. Apparet autem hoc tempore, Charites omnibus fere caeteris in Germania Typographorum officinis relictis apudte solum consedisse et domicilium perpetuum ac firmum collocasse. Nam et ingenii tui ac doctrinae excellentiam et consilia, actionesque omnes [Gap desc: Greek words] , omnibus bonis ac eruditis gratiorem et admirabiliorem facit et opera, quae edis erudita, vtilia et doctis recte iudicantibus probara et grata, et cedro digna esse,


page 133, image: s0133

ex hoc vno argumento iudicium fieri certum et illustre potest, cum ex tua officina prodierunt, dum et celeberrimos quosque veteres, et recentia scripta nulla nisi sapientibus eruditae doctrinae cogitationibus, ac optimarum rerum explicationibus stipata et orationis magna cura elaboratae elegantia expolita, ad exprimendum suscipis, et sapientiae ac eloquentiae splendorem, elegantissimis typis, et emendatissima collocatione et charta nitidissima exornas. Vere igitur in tuo ingenio, doctrina, moribus et officina Musae et Charites ipsae habitantes, tenellos digitos suos fragranti rosarum succo delibutos, vt in Callimachi carmine olim abluerunt. Fretus autem tua eximia humanitate, quae cum excellenti doctrina et bonitate semper coniuncta est: ad te scribere ausus sum. Nam et gratiam tibi publico et priuato nomine me debere fateor, quod non meam solum Bibliothecam multis bonis libris, historicis praecipue, proximis annis locupletasti, verum etiam omnium vbique gentium et seculorum vtilitati consulis, Bibliothecam moliens, non domesticis et angustis parietibus contentam, sed cuiuis non alia septa sint, quam ipsius orbis. Deinde officiose peto, vt catalogum librorum, quos in officina tua edidisti omnium, grandiorib. typis expressum, per hunc ciuem nostrum ad me mittas. Precia singulis libris addita esse optarim. Verum adiungi non solere, vereor. Oro autem, vt de sequentibus libris, quanti singulos aestimes, et an seorsim Tomos Bibliorum Benedicti Ariae vendere soleas, breuiter significes. Velim enim, si possim, eam partem in qua interlinearis singularum vocum versio Latina, textui Hebraeo veteris, et Graeco Noui Test. inserta, et radices, ac themata difficiliora ad marginem notata sunt, separatim, amice comparare, et si 4 1/2 Ioachimicos precium non excedit huic mercatori exemplum tradi. Audio etiam Gabrielis lecturam super Canonem Missae,


page 134, image: s0134

et coommentaria in sententias Longobardi a tegrandiore litera expressa esse. Oro igitur, vt quanti ea vendantur, mequam primum doceas. Vbi catalogum Bibliothecae tuae accepero, de pluribus etiam libris prima occasione scribam. Deum oro, vt florentissimis olim Belgici populis, et vestrae inprimis Reipubl. tranquillitatem et pacem clementer restituat, et tristi huic ac diuturnae bellorum tragoediae, laetam et optatam catastrophen tandem imponat. In Academia Rostochiensi Anno 1580. postridie Paschae, quod est ab exitu ex AEgypto Paschae 1089.

HENRICO IVLIO, DVCI BRVNSvicensi nomine Iohannis Cyriaci Baronis Polheimii.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine clementissime. Scio bonos et Heroicos principes, etsi in sublimiore fastigio virae collocati sunt, tamen inferioris etiam ordinis homines, virtutis et doctrinae studiosos, non ex sublimi despicere et fastidire, sed tanquam coommunifoedereEcclesiae literarum et virtutum consociatos clementer et benigne complecti. Nullum a. ad coniungendos bonorum animos coommuni Spiritu Christi, et sanctissimo Musarum foedere vinculum arctius, et ad principum bonorum beneuolentiam firmius existimatur. Etsi igitur plane Ces. T. ignotus sum: tamen subiectissimum erga Cels. T. studium, et scribendi officium a me, qui ean dem de Deo doctrinam et religionem, et Musarum studia, ad quae Cels. T. a teneris annis sapientissimi patris consilio et autoritate adhibita est, studiose complector et non negligenter colo; profectum, spero Cels. T. non improbatum iri, praesertim cum assiduum praeconem virtutis et doctrinae ac humanitatis tuae velut vadem in hac Acade mia habeam, D. Dauidem Chytraeum, qui Heroicam indolem Celsit. T. optimi ac maximi principis spem ampliss. de se excitantis et progressus in studiis doctrinae


page 135, image: s0135

et virtutis in hac aetate felicissimos, quotidie apud me et alios in hac Academia honorifice praedicans, et Celsitudinis T. exemplo me et caeteros adolescentes nobiles et Reip. gubernaculis destinatos, ad amorem et cultum doctrinae et styli inprimis exercitationem diligentem, cohortans, mirificum erga Cels. T. amorem et admirationem in meo pectore accendit et inflammauit. Quem reuerenter Cels. T. hac epistola significandum esse duxi, et adiungendam orationem de optimo et sapientissimo Imp. Maximiliano II. nuper a me in Academia nostra, officii ratione, quod nunc sustineo publice pronunciatam, in qua boni et laudati principis et Reip. salutaris imaginem, quantum potui, exprimere studui. Spero igitur, te, optimo et Illustrissimo principe Iulio Maximiliani Augusti obseruantissimo, prognatum, et tua sponte ad v rtutem, et decus excitatum, non sine voluptate hancimaginem boni principis Cels. T. et Illustrissimi patris similimam lecturum esse. Quod si Cels. T. vicissim me sua illustri beneuolentia complecti et studiorum suorum specimine aliquo et oratione in solenni panegyri introductionis Academiae Iuliae habita, ornare volet, summum munus a Cels. T. me accepisse, censebo, quod inter charissima mihi [Gap desc: Greek words] perpetuo tuebor et ostentabo. Haec eo etiam confidentius a Cels. T. peto, quia vterqie nostrum simile officium Rectoris hoc tempore, Celsit. T. in inclyta Academia. Iulia, ego in hacRosarum vrbis schola, sustinemus. Vtn. vna est Ecclesia Dei, ct si in vna vrbe simul esse non potest: ita vna est piorum schola vbicunque sunt, et hanc sententiis et voluntatibus congruere honestissimum est, et vitae hominum salutare, atque vtinam aeterna sit Scholarum et Rectorum in his regionibus concordia. Bene et feliciter Cels. T. valeat. Rostochii Idibus Martii. Anno 1577.


page 136, image: s0136

HENRICVS IVLIVS DVX BRVNSVIcensis et Lunaeburgensis Iohanni Cyriaco Libero Baroni in Polheim.

QVantam laetitiam, literae tuae nobis attulerint, Generose Baro, cumprimis nobis dilecte, hisce nostris satis expricre non possumus: sicuti enim Doctissimorum ac optimorum virorum et adolescentum consuetudine nobis nihil potest accidere gratius: ita quoque literatorum hominum scripta ac literae, ex pietatis ac virtutum dulcissimis riuulis profluentes, nos vehementer delectant. Quod itaque non tam fama nostri Illustris nominis, praeclarissimorumque studiorum nostrorum, in quibus certe operam ponimus minime contemnendam, quam adhortatione Reuerendi nobis inprimis dilecti D. Dauidis Chytraei excitatus ad nos literas suauissime ac elegantissime exaratas dedisti, nos orationib. nonnullis ornasti, hacque honestissima occasione beneuolentiam nostram ambiuisti, nobis non tantum pergratum fuit, sed insuper hac de causa gratias tibi agimus quam maximas, teque adhortamur sedulo, vt in incepto scribendi ad nos studio ac exercitio, ea, qua par est constantia ac diligentia pergas: nulla enim re maiorem apud nos gratiam inire potes, quam hoc ipso scribendi creberrimo officio: nos vicissim dabimus operam, ne officium nostrum hac in parte a nobis desideres, neque de nostro in te beneuolo animo in dubium voces quicquam. Inprimis autem tua oratio de Diuo Maximiliano II. Imp. Caesare Augusto, Serenissimae memoriae, habira, nobisque transmissa, nos vnice delectat, tantis enim honorib. atque beneficiis Illustriss domus Ducum Brunsvicensium a Potentiss. Impp. ex Austriaca familia prognatis condecorata est, vt nullam laudem ac gloriam etiam praecipuam hisce debitae gratitudinis ergo inuidere debeamus, praeterimus iam libenter, quo fauore et nos ab Imp. Diuo Maximiliano in hac tenera


page 137, image: s0137

nostra aetate affecti simus, nec nos fugit, quantum vulnus huius patris patriae ac optimi principis immatura mors praesenti statui periculo sissimo, afflictae Ecclesiae ac periclitantis Reipubl. inflixerit, veremurque ne Germania dulcissima patria nostra mutationem patiatur insignem, hoc sapientissimo vigilantissimoque custode Religionis et publicae pacis sublato: solet enim DEVS Opt. Max. plerunque mutationes imperiorum immaturo obitu bonorum principum, huic ingrato mundo denunciare atque praedicere. Libentissimae quoque tuae petitioni satis faceremus, tibique nostram oratiunculam, qua in introductione nostrae Academiae Iuliae Magistratum scholasticum suscepimus, licet ea, elegantia ac rerum grauitate tuis minime correspondeat mitteremus: sed adhuc sub praelo est, quam primum a. excusa fuerit, efficiemus, vt eam diutius a nobis non requiras. Inrerim tibi omnem nostram beneuolentiam pollicemur, te in numerum nostri amantissimorum recipimus, et optamus, vt haec notitia ex hisce honestissimis primordiis inter nos exorta, mutuoque literarum officio contracta, nobiscum crescat, augeatur et confirmetur quamplurimum. Si enim vnquam opus fuit, et in Ecclesia ac Republ. arctissima, integerrimaque Illustrium familiarum et praestantissimorum virorum coniunctione, certe hoc seculo turbatissimo, in quo omnes calamitates, in communem perniciem huius patriae nostrae furiose conspirasse videntur, maxime necessaria est et vtilis. Bene ac feliciter vale. Ex Castro Scheningensi, Ipsis Calend. Aprilis Anno ???. IC. LXXVII.

[Note: Henricus Iulius, DEI gratia, Administrator Halberstadensis, Dux Brunsvicensis et Lunaeburgenses, manu sua.]


page 138, image: s0138

PAVLO FABRICIO ARTIS MEDIcae Doctori, Sacr. Caes. Maiest. Mathematico, in Archigymnasio Viennensi, de Phaedro Platonis.

THomam Linacrum Medicum, qui aureos illos Galeni de sanitate tuenda libros in Latinum sermone nitidissime conuertit, accepimus, cum ad perdiscendas Graecas literas ex Britannia in Italiam profectus esset, occasione lectionis Phaedri Platonis in amicitiam Hermolai Batbari, viri ea aetate in tota Italia eruditissimi, et summa authoritate praediti peruenisse. Cum enim Florentiae Demetrium Chalcondylem et Ang. Politianum Graece docentes audiuisset, et propter morum suauitatem atque modestiam a magno Lauren Medices, liberis suis familiari studiorum consuetudine socius esset additus: paulo post Romam adiit, vbi Vaticanam Bibliothecam ingresso, et Graecos codices euoluenti, casu interuenir Hermolaus, ad Pluteumque humaniter accedens, et Platonis Phaedrum ab eo auide perlegi cernens, Non tu Hercle, inquit, studiose hospes, vti ego, plane sum, Batbarus esse potes, quod lectissimum Platonis librum diligenter euoluas. Ad id Linacer, animaduertens. se ab Hermolao Barbaro, cuius in tota Europa eo tempore nomen, eruditionis fama celeberrimum erat, compellari: laeto ore respondit; Nec tu sacrate Heros, alius iam esse potes, quam ille fama super aethera notus Patriarcha Italotum latinissimus. Vta. his summis viris amicitiae primum contrahendae occasionem felicissimam Phaedrus Platonis praebuit: ita illustri bonitate et mansuetudine virtutis ac humanitatis tuae, ante triennium Viennae, in sanctissimum amicitiae tuae foedus recenptus, confirmare illud et stabilire hac Phaedri Plaronis dedicatione cupio. Qui liber vt omnium Platonis operum primus esse existimatur: sic inter omnia fere humano ingenio elaborata opus maxime sublime et admirandum,


page 139, image: s0139

summis viris Galeno in primis et Ciceroni, omnibusque aliis doctrinae laude praestantibus, semper mirifice probatum est. Cum vero sapientissimas de nostris studiis recte instituendis, ac in primis de recte dicendi ac scribendi ratione admonitiones, diuinis sententiis, similitudinibus, exemplis illustratas, contineat: studiosae iuuentuti nostrae in hac schola eum proponi curaui. Etsi autem argumentum et scopum totius disputationis in Phaedro, alii de pulchritudine, alii de amore, alii alium constituunt: tamen Galeni etiam autoritate, in hac sententia, quam a praeceptore quodam meo olim me audire memini, confirmor, vtargumentum libri praecipuum esse statuam praecepta dialecticae et rhetoricae, quae rationem recte scribendi seu componendi orationem aut libros, erudite, vere et praeclare rem propositam explicantes, demonstrent: et Lysiae orationende amore, quae perbella et antithetis, isocolis, parirerque desinentib. affabre tornata, imo perfectum eloquentiae exemplum Phaedro videbatur: eam ob causam initio poni et examinari a Socrate, vt ostendat, Non satis esse ad benedicendum, verba cocinne et numerose coagmentare, sed res ipsas, de quiboratio institura est, ex intima philosophia perfecte cognoscendas, et adhibita methodo definitionum et diuisionum erudite et distincte explicandas esse. Ea occasione luculentam orationem de amore, grauissimis rebus, sapientissimis sententiis, eruditissima methodo, et splen didissimis verbis ac figuris ornatam Lysianae Socrat. confert et praecepta de methodo et ratione recte scribendi adiungit, a quib. Lysiae orationem, non rerum bonarum inuentione et explicatione legitima methodo instituta, sed elocutione solummodo et compositione concinna laudabilem, longissime dissidere declarat. Cum n. de amore oratio instituta sit, et quidem, quod non amantimagis quam amanti gratifi can dum sit, reprebendit Lysiam Socrates, quod nusquam amorem definiat: nusquam legitimum et honestum amorem a turpi et flagitioso distinguat: nusquam


page 140, image: s0140

vim et effectus amoris turpis seu detrimenta ingenii, corporis et fortunarum inde emanantia euoluat: nusquam legitimi et honesti amoris, sapienriae et virtutis, originem, generationem et coommoda amplissima explicet. Mirando n. consilio et arte DEVS hos mirandos motus amoris, et laetitiae in natura hominis condidit, vt Dei coniunctionem et sapientiae ac virtutis studium, quo ad Dei cognationem et similitudinem proxime accedit homo, expeteret et inDeo adquiesceret ac laetaretur, et ardenti incendio amoris DEVM Complecteretur, eique obediret. Talis n. adfectus est dilectio seu amor, vt voluntas et cor expetat, et attrahat, et quasi intra se accipiat et amplectatur amatum, vt eo fruatur, et quasi vnum e duob. fiat, vnde est cupiditas amplexus in amore, et Filius Dei immenso amore adductus naturam humanam sibi copulatam vniuit. Ita a. condita est natura porpter hunc finem, vt voluntas et corante omnia Deum ipsum velut summum, bonum amplectatur, et intra se accipiat, et vnum cum DEO fiat. Deinde vt vinculo amoris genus humanum DEO copulatum etiam inter sese consocietur, vt omnes in DEO sint vnum, doceant vnum, fatcantur et vnum. Nulum n. firmius vinculum est societatis ???umanae, quam [Gap desc: Greek words] seu flammae amoris, diuinitus hominum pectorib. in sitae, et postea similitudine naturarum et morum, et consensu de DEO et aliis rebus bonis accensae, et coufirinatae. Sed in hac auersione cordis a DEO et extinctione amoris Dei in natura humana, cuius [Gap desc: Greek words] : varie et inordinate ruunt corda illicitis flammis amorum, vtin Paenulo Plauti futiosus amator exclamat: Ita me Dii ament, vt ille me amet malim, quam Dii, Milphio. Hos illegitimos, et rationis ac mentis imperio repugnantes libidinum impetus, ab honesto amore virtutis et sapientiae, cuius si foma ipsa et facies ???culisc discerni oportere Socrates monet, ideoque Ly???ae orationem, nolla ad hibita desinitione et distinctione


page 141, image: s0141

omnia confundentem, grauiter reprehendit. Postea decem praecepta de ratione benedicendi et recte scribendi seu componendi orationes et libros, approbatione et laude eruditorum dignos ordine coommemorat. Ex quibus primum est: Fundamentum eloquentiae esse sapientiam seu Philosophiam. h. e. perfectam cognitionem retum de quibus oratio aut scriptio instituitur. Nam scribendi recte sapere est, et principium et fons. Nec quisquam in eo disertus esse potest, quod ignorat. Non igitur satis est ad bene dicendum aut scribendum natiua ingenii calliditate valere, et plectrum linguae volubile habere et verba multa chartis illinere: verum vt passim a Cic. etiam in libris Oratoriis, iis praecipue, qui ad Qufratrem scriptisunt, inculcatur. Nemo poterit laudatus Orator aut scriptor existere, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio, quae nisi subest, res a scriptore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et pene puerilem. Deinde in cuiusque disputationis principio ambigua distingui, et certam vocabuli significationem et rei definitionem constitui oportere ostendit. Postea orationem mouet vnum veluti CORPVS constans membris omnib. recte et apte sibi inuicem et toti conuenientibus, cohaerere inter se, et coagmentatam esse debere. Quod primum Horatii in arte poetica praeceptum est. Caput vero aptae et consentaneae explicationis est, vt rei ad explicandum propositae, vnam definitionem initio constituat, deindespecies illius diuersas, in ipsis articulis incidat, nec imperiti coqui more, membra confringat. Huiusmodi ego diuisiones collectionesque, ô Phaedre, amo, inquit Socrates, vt recte sentire et loqui de rebus possim, ac si quem alium existimem, VNVM et MVLTA in singularum rerum propositarum natura posse perspicere, huius ego tanquam DEI vestigia sequor. Atque eos qui id facere possunt, rectene an secus


page 142, image: s0142

appellem Deus nouit, sed nomino hactenus Dialecticos. His Rhetorica quaedam praecepta tenuia, a suae aetatis Rhetorib. tradita subiungit, quae non artem benedicendi, sed rudimenta solum, arcem antecedentia esse, multo minus sola ad benedicendum sufficere, sed perfectam doctrinam rerum maximarum, et vsum ac exercitationem adiung oportere de nonstrat. [Gap desc: Greek words] Tres n. praecipuae causae sunt eloquentem efficientes, ex quibus natura primum atque ingenium (vt Cic. verbis, cum Socratis sententia plane congruentibus vtar) vim ad dicendum adfert maximam. nam et animi et ingenii celeres quidam motus esse debent, qui ad excogitandum acuti, et ad explicandum ornandumque sint vberes, et ad memoriam firmi atque diuturni. Quod si quis est qui haec putet arte accipi posse, quod falsum est, praeclare enim se res habeat, si haec accendi aut coommoueri arte possint: inseri quidem et donari ab arte non possunt, sunt enim illa dona naturae etc. Notus enim Ciceronis in 1. de Oratore ad Q. Fratr. locus est. Cum vero ad naturam eximiam atque illustrem accesserit omnium magnarum artium atque doctrinarum cognitio et artificum laude dicenda, ac scribendi praestantium imitatio et vsus assiduus, tum praeclara et singularis eloquentia existit, vt Periclem ingeniosum Anaxagorae Philosophia sublimiorem oratorem effecit. Praeterea omnes animorum motus, quos hominum generi natura tribuit, penitus pernoscem di sunt: quod omnis vis ratioque dicendi, in eorum qui audiunt mentib. aut sedandis aut excitandis exprimenda est. Cum igitur naturam animae cognoscendam Oratori dixisset: sapientissimum methodi Dialecticae, Hippocr. Medico vsitatae, praeceptum, ad naturam animae et cuiuscunque rei propositae discendam, et erudite ac integre peruestigandam ex Hipp. intexit. Quod tantopere Galeno, non Medicorum solummodo, sed omnium eruditorum principi placuit,


page 143, image: s0143

vt in nonum de Hippoc. et Platonis dogmatibus illud transcripserit. [Gap desc: Greek words] . Sic de cuiuscunque rei natura consideratio instituenda est. Primo quidem vtrum simplex illud sit, an multiplex, de quo et ipsi habere scientiam et alios docere volumus. Deinde si est simplex, considerare oportet, quam vim natura habeat, et ad quid agendo et quid a quo pati soleat. Si a. plures illius species sint, has enumetare, et in singulis videre oportet, quam vim naturalem aliquid efficiendi et agendi, vel ab aliquo patiendi habeant. Hanc viam in consideratione rerum non sequi, CAECI ITERE esse videtur. Monet igitur sensus animorum humanorum, et adfectus varios, (de quibus, qua ratione excitentur aut sedentur, toto 2. Rhet. ad Theodecten libro Aristor. eruditissime explicat) et tempus loquendi ac tacendi, et alias circumstantias Oratori considerandas esse. Tandem concludit hanc Rhetoricen suam hoc insigni oraculo; [Gap desc: Greek words] . Nemo erit artifex in dicendo, nisi auditorum ingenia et naturas nouerit, et res, de quibus dicendum est, in suas species apte discerne. re, et tursum singulas vna idea seu definitione apte comprehendere possit: Haec a. sine longa exercitatione nemo assequetur: in qua non ideo elaborabit vir prudens, vt dicere et facere apud homines queat, sed vt Deo grata dicere, et Deo grata facere pro sua virili possit. Postremo docet vtilius esse viua voce in auditorum mentibus doctrinam de rebus bonis et salutarib. conserere,


page 144, image: s0144

quam scriptis ea complecti, quorum fiducia plerique nihil recte et solide cognoscere et menti inscribere, et memoriae culturam prorsus negligere soleant, atque ita [Gap desc: Greek words] existant. Hi nisi fallor, praecipui in phaedro loci sunt, in cuius extrema pag. insigne de Isocrate testimonium Platonis, a Cic. etiam in perfecto Oratore laudatum recitatur. Adolescens etiam nunc, ô Phaedre, Isocrates est: sed quid de illo augurer, lubet decere. Quid tandem, inquit ille? Maiore mihi ingenio videtur esse, quam vt orationib. Lysiae comparetur: praeterea ad virtutem maior indoles, vt minime mirum futurum sit, si cum aetate processerit, aut in hoc orationum genere, cui nunc studet, tantum quantum pueris reliquis praestet omnibus, qui vuquam orationes attigerunt: aut si contentus his non fuerit, diuino aliquo animi motu maiora concupiscat. Inest n. naturâ Philosophia in huius viri mente quaedam. Extat autem longa et erudita formae orationis Lysianae et Isocrateae collatio, in vita Isocratis, a Dionysio Halic. descripta, quam non sine voluptate et fructu studiosi legent. Exordium etiam Phaedri in procem. librorum de legib. fere totum expressit Cicero, et in vestibulo librorum de Orat. Platanum cuius vmbram secutus est Socrates celebrat, quae non tam ipsa aquula, quae describitur, quam Platonis oratione creuisse, Scaeuolae videtur. In Tusc. 1. et de Senect. integrum de immortalitate animae locum, de verbo ad verbum ex Phaedro transcribit, [Gap desc: Greek words] etc. Omnis anima immortalis. Quod n. semper mouetur, id aeternum est, quod a. motum adfert alicui, quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, viuendi quoqque finem habeat, necesse est. solum igitur, quod scipium mouet, quia nunquam deseritur a se, nunquam ne moueri quidem desinit. Quin etiam caeteris quae mouentur, hic fons, hoc principium est mouendi. Principii a. nulla est origo: nam ex principio oriuntur omnia. Ipsum


page 145, image: s0145

autem nulla ex re alia nasci potest. Nec enim est id principium, quod gigneretur aliunde. Quod si nunquam oritur, ne occidit quidem vnquam, etc.

In primo Officiorum citat ex Phaedro. Formam quidem ipsam et tanquam faciem honesti vides, quae si oculis cerneretur, mirabiles amores excitaret sapientiae; [Gap desc: Greek words] .

Has ex Phaedro Platonis a Cicerone laudatas sententias ideo recito, vt studiosis Ciceronis etiam authoritate et testimonio Phaedrum commendem, et ad lectionem libri huius vtilissimi et splendidissimi attentam et sedulam auditores inuitem. Bene et feliciter Vale. Rostochii Calendis Augusti Anno 1572.

D. CASPARO EBERARDO PASTOri Ecclesiae VVittebergensis.

MEministi grauissimam et dulcissimam de verae et solidae inter Christianos amicitiae nexu, D. Nazianzeni sententiam, [Gap desc: Greek words] . Nihil firmius est ad conciliandam ac retinendam concordiam inter eos, qui sincere Deum colunt, quam verus, de vero Deo consensus, quo cum pectora nostra in sancta et venetanda illa omnium doctrinarum metropoli olim conciliata, et iam continuos viginti sex annos, absque vllius offensionis aut suspicionis interuentu, copulata, et in Deo vnita manserint: non dubito, nos semina istius coniunctionis, in aeternam Dei et Ecclesiae calestis consuetudinem allaturos esse. Interea in his terris eam mutua beneuolentia et officiis confirmari et coli, et communi matri ecclesiae, aliquid praesidii et opis adferre posse; ex animo optarim. Ego sane quo, diutius (ad mea docentium praelia in nostris Ecclesiis


page 146, image: s0146

aspexi, et quo propius superioribus annis in Austria et Stiria: quam speciose et pausibiliter iis lesuitae, ad totum hoc genus doctrinae, quod profitemur doformandum abutantur; cognoui et vidi, eo magis in simplici et recta forma Doctrinae in locis communibus praeceptotis nostri, et aliis eiusdem argumenti scriptis, res vtiles et ad veram agnitionem Dei et pietatem alendam maxime necessarias complectentib. adquiescendum et curiosas disputationes [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] plane praecidendas et exterminandas iudicaui. Semper itaque scripta illa ex quib. doctrinae caelestris corpus auditores discerent, in hac schola retinui, et adhuc retineo, idque deinceps donec viuam, eo studiosius faciam, quia non solum veram esse doctrinam Lutheri et Philippi ministerio, in nostris Ecclesiis illustratam, sentio: verum etiam hanc [Gap desc: Greek words] et corpus doctrinae Lutheri et Philippi scriptis constitutum, retineri vtilius iudico, quam singulis fere annis nouas Disputatione, et inusitatas docendi et loquendi formas in ecclesiam induci, nec quidquam stabile et certum conseruari. Cumque in omnium veterum patrum scriptis multa desideremus et naeuos multo faediores, et, si pertinaciter defenderentur, plane intolerabiles, pietati ipsorum et meritis erga Ecclesiam condonemus: cur non de praeceptorum quoque scriptis, candide et benigne iudicare potius, quam ambigua indeteriorem partem detorquere, immerito velimus. Ego quidem, pra ter ea dogmata, quae ad veram Dei agnitionem, alendamque pietatem, et practicum Theologiae studium, maxime vtilia et necessaria, singulari iudicio in locis collecta sunt, nullas disputationes alias in his ecclesiis moueri semper optaui. quarum permultas, inani ingeniorum curiositate et augendis distractionibus magis quam verae pietati alendae seruientes, consulto se velut scopulos praeteriisse ipse scribit. Sed cum renouarentur


page 147, image: s0147

superioribus annis disputationes Lutheri tempore agitatae et nostrum de iis iudicium flagitaretur, ex Lutheri confessionibus, ad quas totie, se Philippus ipse refert, declarationem illarum sumere soliti sumus. Idque D. Eberum etiam in sua assertione, quod ad principalem controuersiae starum attinet, fecisse video, et in hac sententia, Deo iuuante perpetuo manebo. Philippi nomen doctrinam et merita erga Ecclesiam non minus semper amaui, colui, et veneratussum, quam aliorum quisquam, et reuerenter sancteque colam vtriusque viri Dei Lutheri et Philippi nomen et scripta, donce in his terris viuam et deinceps in omni aeternitate, nec ab hac sententia vnquam discessi aut discedam, Deo gubernante. Quod vero ad reliquam epistolae tuae partem attinet, qua inigrationem ad Wittebergenses tuam commemoras, et, an vobiscum aliquandiu esse, et matri, quae me erudiit et fouit, vicissim pie seruire velim? Sciscitaris: ego quidem non tam tibi de amplissima illa et plena verae dignitatis; sed cum ingentibus curis et labotibus coniuncta [Gap desc: Greek words] , quam toti Ecclesiae Filii Dei gratulor, quae tristissimo, et profundo gemitu, multos iam annos deprauationem preciosissimi et carissimi depositi sincerae doctrinae deplorat, et vetitatem ac pacem, quae Lutheri et Philippi concordibus operis olim constituta floruit, in integrum restitui ardenti desiderio optat. Certo enim spero, idque quotidianis et ardentibus votis a Deo flagitans plane confido, Deum, tuae pietatis sincerae, [Gap desc: Greek words] sapientiae spiritualis ac politicae et feruentis zelispiritus, moderatione ac mansuetudine Christiana temperati ministerio, ad instaurationem et conseruationem veritatis et pacis passim labefactatae et conuulsae, et coniungendas iterum plerasque Ecelesias


page 148, image: s0148

Augustanae confessioni adiunctas feliciter vsurum esse. Quod vt illustrissimi et pientissimi Principis Electoris auctoritate et tua fide, diligentia et consiliis sanctissimis mature conficiatur, toto Deum pectore precor. Quod ad meam voluntatem redeundi in illam metropolim vestram attinet, cum [Gap desc: Greek words] : oraui Deum toto hoc biduo vt cogitationes meas regeret, et [Gap desc: Greek words] consilium seruiens suae gloriae et ecclesiae ac meae animae salutare subiiceret, in quo adquiescere tuto conscientia mea possit. Fateor me non mediocriter moueri argumentis, quae tibi deliberanti, migrationem priuatae quictiante ponendam persuasisse scribis: et pium esse agnosco, matrem [Gap desc: Greek words] , nec vspiam viuere malim quam tecum cuius sincera fides erga Deum et homines, et singularis candor, et erga me beneuolenda, nulla temporum meorum varietate immutata, tot annos mihi perspecta est: ac vbicunque ero, animo et voluntate tecum ero, et consilio tuo omnibus in rebus vtar, Ecclesiam Academiamque vestram venerabor, et colam: et quibuscunque officiis potero, ecclesiarum insolenti quorundam et plus quam pontificio fastu [Gap desc: Greek words] superioribus annis isthinc distractarum coniunctionem, cum vestra illa Metropoli, dum tua vox et confessio in ea vigebit, fideliter iuuabo, sicuti ex animo opto, idque propter communes hostes Pontificios video necessitatem extremam flagitare, omnes has Ecclesias cum vestra in Domino vnum esse et perpetuo manere. Sed quo minus voluntati tuae et meae morem gerete hoc tempore possim: non tam [Gap desc: Greek words] quibus tamen non aliter deuinctus sum, quam si illis non placeam, vt dimidio anno ante mihi renuncient, idque mihi vicissim liberum sit, quam [Gap desc: Greek words] ipsum obstat. Ea enim vir ium ingenii et corporis mei quotidie decrescentium imbecillitas et expectationi tuae, de me forcassis conceptae, nequaquam responsura est: vt


page 149, image: s0149

nec subire molem, cui sultinendae prorsus impar sim, nec tibi amico et patrono fidissimo, me commendanti pudorem incutere debeam, homo [Gap desc: Greek words] , et nullam ad rem aliam, nisi Catechesin et Chronicon vel mathematum elementa, in scholis tradenda, Deo iuuante idoneus. Nolim etiam te, vrgendo meam vocationem, isthic odia quorundam iniusta, tot annorum calumniis aduersus me [Gap desc: Greek words] irritata attrahere. Satis est enim me illis expositum esse tametsi ea iam dudum apud Deum deposui. Omnia enim facile perfert et contemnit, qui se moriturum esse cogitat. Et iam aliquot annos migrationem in caelestem Academiam, in qua sine caligine dubitationum et crudelibus rixis Deum agnoscere et coram videre opto, expectaui, nec imminente singulis momentis morte, noua certamina aut negocia viribus maiora mihi accersere velim. Totum ig tur hoc negocium domino Deo commendo et voluntati illius clementissimae relinquo. Optarim autem nos, de multis rebus, quae literis committi non possunt, coram colloqui posse. Quod de reditu ex Stiria meo et statu Ecclesiarum in iis locis sciscitaris: Dei beneficio, incolumis ad meos recte valentes reuerti die 10. Iulii, Quis Ecclesiasticarum deliberationum exitus fuerit adiunctum exemplar postremi delectorum prouinciae rescripti, (vt ibi mos est scriptis vltro citroque datis agi) litera A notatum docebit. Schola etiam, vt ex oratione addita cognosces, inchoata est, cuius mediocres successus esse, ex Philippi Marbachii literis ante paucos dies mihi redditis, intelligo. In Austria quae multitudine Ecclesiarum Stiriam longe superat, libertas Religionis fere nimia est. Confluunt enim illuc impune omnes quacumque de causa ex aliis Germaniae locis dimissi. Quorum plerique ingenio et facundia mediocri praediti, singuli


page 150, image: s0150

suorum dominorum animos occupant. Quae summa fuerit deliberationum ante quinquenium me praesente habitarum, et quae rixae de Agenda im prudenter edita extiterint, quas tamen nunc magna ex parte sedatas esse intellexi, ex adiuncta epistula typis excusa, quam ad amicos aliquot priuatim misi, perspicies. Nunc summam doctrinae etiam ante quinquennium delineatam auget et locupletat aliquis, vtinam feliciore fato, quam prior ille Agendam eximendo passim et ineptissime multa infarciendo, emendauit. Respondi ad omnia Epistolae tuae capita, et animum meum in amici sinum effudi. Nec dubito te benigne et candide hanc meam simplicitatem accipere. Ego me totum omniaque studia et officia mea tibi reuerenter defero ac Deum oro, vt nos doceat, gubernet et seruet. Darae Rostochii 18. Octobris Anno 1574.

M. GELMERO PASTORI VVarnensi.

DEnuo literas a te lugubres ac [Gap desc: Greek words] tua pictate, prudentia et constantia Christiana indignas, accipio, Dei voluntate ad illius Ecclesiae ministerium te vocatum esse non credo te dubitare. Is cum certo consilio et bonitate paterna [Gap desc: Greek words] . Bona quae tribuit grata mente consideremus, iisque [Gap desc: Greek words] fruamur. Incommoda vero et mala, nostrae morositati et ingratitudini emendandae paterno Dei consilio adiuncta, placide feramus, nec sapientiae et iustitiae ipsius frustra repugnemus, [Gap desc: Greek words] . Quid aliud hac tanta nostra impatientia obtinemus, nisi quod Deum recusantes [Gap desc: Greek words] crucis ab ipso impositae patienter ferre, ingrati offendimus: et tranquillitatem animi nostram quonis precio redimendam turbamus; et maximam vitae nostrae


page 151, image: s0151

breuissimae, et alioquin satis aerumnosae, et iam iam desiturae partem nobis ipsi insuauem reddimus. Magna etiam inconsiderantia est mutata praesenti conditione, masorem tranquillitatem et suauitatem expectare, cum omnibus in terris regionib. aedibus, aulis sit laboratque dolor sit dolor atque labor. Meministi quid de sene Fredero tibi aliquando subiecerim, qui aliquoties mutato loco semper posteriorem proximo incommodiorem expertus est: nolim enim ex Apologis Asinum [Gap desc: Greek words] , et alios atque alios dominos subinde quaerentem testem citare. An mihi existimas in praefenti mea functione, minores quam tibi molestias, etsi alterius fortasse generis perferendas et boni consulendas esse? Nec toties inueniri nouae functiones coommodiores possunt, quories praesentes fastidimus et semper, vt ille Plautinus senex, amico coommutare praesentem vxorem morosam cupienti, respondit, Nota Mala optima. Componamus igitur animos nostros ad pictatem et patientiam, nedum alios eam docemus ipsi reprobi fiamus. Non procul vterque nostrum a meta vitae abest. Magno itaque animo breuia feramus et contemnamus incommoda. Interea dum respicimus et vertimus nos, immortalitas aderit.

In arcendis a coena Domini auditorib. deinceps cognitionem causae coram consistorio praemitti, non modo excommunicationi solenni, verum etiam [Gap desc: Greek words] volunt. Sic molestiss. et odiosissima ministerii parte pastores leuare aula insticuit, de quo consilio hic disputare nolo. Tantum oro, vt circumspectius et moderatius in istis negociis verseris; de quibus si in aulam tui aduersarii aliquid deferent [Gap desc: Greek words] etc. Friderico Myconio, consulem suum Isennacensem perpetuo in concionibus palam vel tecte taxanti Philippus consilium dederat, vt exigui temporis patientiam haberet, et aliquot saltem hebdoma.


page 152 , image: s0152

das linguam cohiberet. Post interuallum rediens interrogat an consilio paruerit? Respondit Myconius, se paruisse et nunc bene sibi cum consule conuenire, Aber/ inquit, die kleine Gedult thur einem so wehe/ es bette einer lieber einen lange Krieg. Ita si teipsum arliquantisper vincere, et insilentio et patientia possidere animum tuum posses, non dubitarem, te paulo post, consule et ipsius collegis multo commodioribus vsurum esse. Vince animos iramque tuam, qui caetera vincis. Non est magnus animus, in quem incurrit incuria, inquit Seneca, nec est argumentum magnitudinis certius quam nihil posse, quo instigeris, accidere. Nihil enim magnum quod non idem placidum. sis patiens, si vis sapiens et sanctus haberi. Haec mihi ipsi primum, deinde tibi pro fratern o amore nostro subiicere hoc tempore volui, quo occasionem per generum meum certam ad te mittendi literas habebam. Deum oro vt nos doceat et gubernet, et vere pios, patientes et ipsi gratos reddat Calend. Decemb. Anno 1587.

WILHELMO LANDGRAuio Hassiae.

ILLustrisssime Princeps, Domine Clementissime. Cum Wormatiae superiori mense septembri exeunte, Illust Celsit. V. epistolam in thermis datam, qua me ad Cels. S. colloquium in reditu clementissime inuitabat, reuerenter accepissem: triduo post tabellario Padebornensi, Spira redeunti literas dedi, quibus iter me Lipsiam et Wittebergam habere et comites itineris per Selingstadium, Fuldam et Isenacum ituros nactum esse, subiectissime significaui. Nuper autem intellexi Cels. V. aduersus me commotiorem fuisse, quod Cels. V. in reditu non salutassem, Reuerenter itaque Ill. Cels. V. cuius vt sapientissimiet optimi Principis beneuolentiam plurimi facio, et pietatem, studium ornandae religionis


page 153, image: s0153

doctrinam et virtutem Heroicam veneror et suspicio: per clementissimi Dei nostri bonitatem et mansuetudinem oro et obtestor, vt meae vel incogitantiae vel festinationi, recta Lipsiam tum properanti benigne ignoscat, et pristina humanitate et clementia me indignum deinceps etiam complecti dignetur. Ego quidem assidue hortator sum iuuentuti, vt non modo totum ordinem politicum et principes ac magistratus, qui Remp. nostro tempore gubernant, tanquam DEI vices in his terris gerentes toto pectore venerentur et ament, verum etiam Genealogias veteres, et Historias Principum integras legant et considerent, et libello cuidam meo Chronologico aliquoties iam recuso, Familias Principum Germaniae praecipuorum, vt a pluribus considerentur, intexere caepi. Habeo autem seriem Illustriss. Hassiae Landgrauiorum ab Henrico Brabantiae Duce, cui Sophia filia S. Elizabethae, narae reginae Vngaricae nupta fuit, deductam. Sed perturbatus sum nuper, in Tomis quibusdam consiliorum Iuris, Francofordiae editis aspiciens insertam his literis pagellam, in qua Henricus (Wilelmi III. seu iunioris pater) velut Ludoici Landgrauii filius, et Wilhelmi senioris et medii frater collocatur. Cum Henricum illum (Wilhelmi III. patrem) Ludoici fratrem, et Wilhelmi senioris et medii patruum esse existimem. Reuerenter itaque Celsitudinem V. oro, vt Genealogiam Illustrissimorum Hassiae principum veram et integram mihi benigne impertiat. Illiustrissimae Celsit. Vestrae omnia mea studia et officia vicissim reuerenter defero.

GEORGIO THESMARO Vrsinio.

MEministis dulcissimos de officio referendae gratiae Sophoclis versiculos.


page 154, image: s0154

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .

Cum igitur beneficium a vestra benignitate acceperim eximium et illustre, quod amico literis meis coommendato fidem et diligentiam in Ephemeride illius exhibenda et honesto munere conficiendo singularem, probastis: optarim sane vt veteres Graeci venustissima charitum imagine (quas ita pinxerunt, vt vna faciem ad intuentes conuerteret, duae auersam ad beneficii authorem referrent) significarunt: pro vno beneficio geminam gratiam vicissim restitui a me et persolui posse. Sed te virum tali bonitate et sapientia scio, animi grati memoriam, voce et literis hisce qualibuscunque declaratam, non aspernari. [Gap desc: Greek words] . Simonides duas arcas habuisse dicitur, quarum vna plena indicibus Beneficiorum, quae in alios ipse contulerat, altera Gratiis relatis destinata fere semper inanis et vacua fuerit. Tolerabile autem est, cum Pindaricum illud Antiqua gratia dormit. Homines sunt immemores: et Homericum [Gap desc: Greek words] , potius experimur, quam illud alterius Poetae [Gap desc: Greek words] , et quod sapientissimus et Eloquentissimus nostrae aetatis Historicus Franciscus Guicciardianus in deliberatione habita in consilio Caesaris Caroli V. de dimittendo rege Galliae captiuo Francisco, dictum este a Friderico duce Albae refert. Non tantum nihil suapte natura beueficiorum acceptorum memoria breuius, nihil celerius interit: verum, quo maiora sunt beneficia, eo maiore maleficio compensantur. Haec scilicet anguina gratia et cuculi merces est, quam (vt Iuris vestri Canonici verbis vtar.) mus in peta, serpens in gremio, ignem in sinu reddit. Vult autem Deus eo maiori cura et religione nos gratiam bene meritis teferre, vt agnoscamus


page 155, image: s0155

Deo quoque deberi gratitudinem, voce et veris officiis vitae ostendendam. Quare officiose vobis gratiam habeo, quod ordinis mei hominem ludimagistrum de quo scripseram benigne iuuistis et reuerenter oro, vt inchoatum beneficium pertexere, et Illustrissimae Principi etiam, meo et Godsouii nomine gratias agere dignemini. O???o etiam vt ioco insuaui, et lippienti veniam benigne detis Plauto certe adeo imago illa placuit, vt aliquoties eam in Persa Bachidibus et alibi reperat.

Ego neque lubenter seruio, neque satis sum hero ex sententia
Sed quasi lippo oculo me meus herus vtitur: manum
Abstinere haud quit tamen: quin mihi imperet, quin me suis
Negociis praefulciat.

Ego sane fatum in hac parte meum agnosco et opto, ne vnquam viri boni et sapientes in aulis seruientes suae etiam conditionis picturam his Plautinis versibus expressam animaduertant et deplorent. Bene et feliciter Valete. Die S. Ottonis Apostoli gentis Pomeranicae ante 415. annos ex hac vita euocari. Qui idem, est dies S. Hieronymi anno Christi 421. in Bethlehem mortui, 30. Septembris.

EBERARDO EPISCOPO Lubecensi.

INitio filium Dei Emanuelem et Seruatorem nostrum Iesum Christum a cuius Genethliis annum nouum in Ecclesia ordimur, ardentibus votis precor, vt annum faelicem tranquillum et salutarem, Reueren. Cels. V. et omnibus Celsitudini Vest. subiectis ecclesiis et populis tribuat. Deinde reuerenter Celsitudini Vest gratias ago, quod clementer meis literis superiori anno respondere dignata est, et gratam tibi fuisse orationem de statu Ecclesiarum hoc tempore in Graecia et aliis Turcico Imperio subiectis regionib. meam ostendit. Cum autem pluraet certiora de toto ordine Archiepiscoporem


page 156, image: s0156

et Episcoporum in Graecia et numerum Ecclesiarum quas hoc tempore Episcopi Ephesi, Thessalonicae, Corinthi, Athenarum, Philipporum, Niceae, Nicomediae etc. gubernant, interea acceperim totam illam narrationem Constantinopoli ab Oratoris Caesarei, D. Dauidis Vngnadii Batonis ecclesiaste scriptam, coommunicare cum Cels. V. hoc noui anni principio volui. Addidi etiam episcopi montis Sinai ante decennium ad Carolum archiducem Austriae scriptas, quarum archetypum elegantibus typis exaratum, penes me habeo: et alteras Patriarchae Alexandrini, cuius dignitatem et nomen ante multa secula per Saracenos funditus, vna cum religione Christiana, in Aegypto deletam fuisse, olim existimabam. Nam Constantinopolitani Patriarchae ad me ante sesquiannum et alias ad Martinum Crusium Graece linguae in Academia Tubingensi Professorem datas, qui prolixa et digna lectu epistola mihi primam occasionem et progressum coommunicationis scriptorum de Augustana conferssione, inter Patriarcham Byzantinum et Tybingenses Theologos susceptae, exposuit, quam caeteris pagellis vna cum recentissimis quae Constantinopoli, Venetiis et Roma habui, Nouis adiunxi. Haec cum Reueren. Cels. V. cognitu non ingrata fore cogitem: pluribus verbis culpam audaciae, qua in Cels. V. his literis compellanda vtor, deprecari nolo. Praesertim cum necessitarem scribendi, preces collegarum meorum pro Friderico Boccatio intercedentium, attulerint, cuius patrem Cels. Vestrae clientem fuisse, et beneuolentiam Cels. V. ergase singularem et studium in iuuandis ipsius liberis promissum, saepe praedicasse intelligo. Cum aurem bono et moderato ingenio hic adolescens praeditus, et doctrina mediocriter excultus sit, vt paulo post cum Ecclesiae vel Reip. vsui fore sperem: reuerenter Cels. V. oro, vt oblata occasione, studia huius Friderici prouehere beneficio aliquo dignetur. Quod Deo gratum et in hoc


page 157, image: s0157

Iuuene bene collocatum iri, non dubito. Deum aeternum oro, vt R. C. V. incolumem et florentem perpetuo seruet. Rostochii 1580.

JOANNI MARBACHIO SVPERINtendenti Ecclesiae Argentinensis.

LEgenti mihi literas tuas, quae 16. Febr. datae, die 22. Mart. redditae sunt, in mentem venit Augustini Hipponensis Episcopi historia, qui ecclesias quadraginta annorum labore et fide a se in Africa plantatas, et pie ac praeclare constitutas, extremo vitae suae tempore, eiectis per Vandalos piis et orthodoxis pastoribus et substitutis in eorum loca Arianis, labefactari et perire: et ipsa vrbium aedificia dirui et tandem vrbem Hipponem cingi obsidione vidit, cuius tertio mense etiam ipse mortuus est. Hae calamitates ingentem dolorem seni Doctori haud dubie attulerunt et larga lacrymarum flumina expresserunt. Sed hac consolatione se sustentabat, quod in his ipsis imperiorum et vrbium ruinis ecclesiam a Deo seruari et se laborib. docendi ac scribendi suis, non frustra niti, nec quidquam aliud fatigando se, quam odium et infamiam quaerere sciebat: sed quo plures et acerbiores lachrymas in eundo et spargendo semine precioso profudit: eo vberiores fructus, et plures manipulorum aceruos in horrea ecclesiae totius posteritatis et consuetudinis cum filio Dei aeternae illaturum esse. Beati estis, inquit Christus, [Gap desc: Greek words] quia merces vestra copiosa est in caelis, in caelis non in his terris. Vt autem Athenis olim optime de patria meriti ciues, Aristides, Cimon, Miltiades, Themistocles, tandem in exilium acti sunt, ita nobis etiam postquam diu labores et curas in aliis docendis et euehendis sustinuimus accidit, vt ab iis praecipue, quos eueximus et ornauimus conculcemur. Haec magis aegre ferrem nisi summis luminibus Ecclesiae idem euenisse, et quotidie euenire viderem. Cogito igitur [Gap desc: Greek words] , ac illud Senecae semper in animo et ore circunfero: dum inter homines


page 158, image: s0158

sumus, humana feramus, iniurias, conuicia, vellicationes contemnamus, et magno animo breuia feramus incommoda, Dum enim respicimus, versamusque nos, immortalitas aderit. Mihi fato quodam meo in Stiriam quoque ante mortem veniendum fuit: vbi quamquam amantissime a prouincialibus exceptus sum, et tractor honestissime: tamen curas et molestias non vulgares vna sustineo. Nec ab externis host. b. quidquam hactenus impedimenti allatum est, sed domesticus thraso, qui iunare praecipue et prouehere negocia debebat, inprimis ea turbare et impedire conatur, vt vere dicere possim cum Demosthene [Gap desc: Greek words] . Sed vincit tamen filius Dei vere regnans in his regionibus, in medio inimicorum suorum. Nam et in hac vrbe Graecia, quae Stiriae metropolis est, et Clagenfurdae ac Labaci, quae in ducatibus Carinthiae et Carniolae vrbes ptimatiae sunt, publico verae Euangelii doctrinae ac Sacramentorum ministerio ecclesia aeterna Deo colligitur ac in singulis harum vrbium templis Euangelicis quatuor collegae docent. Nec sine ingenti voluptate et admiratione, frequentiam procerum et populi arctissime stiparam, in huius vrbis templi prouincialium ad publicas conciones verae Euangelii doctrinae et Synaxin singulis dominicis conuenientem, spectares. Archidux Carolus cum coniuge Bauarica Pontificiae religioni totus adhaeret, sed [Gap desc: Greek words] in religione et cultibus diuinis cum Augustana Confessione congruentem prouincialibus suis exemplo Imp. concessit, nec se cuiusque subditi conscientiam religionis causa oneraturum esse, palam profitetur. Interea tamen Iesuitas concionatores in suo templo alit, qui etiam scholam die 23. Nouem. proxima inchoarunt. Prouincialium scholasplendidissime aedificata, templo Euangelico fere contigua est. Ad sumptus scholae salaria praeceptorum, Oeconomiam


page 159, image: s0159

mensae communis, stipendia pauperum scholasticorum etc. N. millia aureorum annua prouinciales destinarunt. Rectorem conduxerunt Ieronymum Osium virum grauem et eruditum, qui Ratisbonensi scholae paulo ante praefuit. De L. Philippi filii tui vocatione, cum Syndico prouinciae, qui pietate, consilio et authoritate sua haec ecclesiae et scholae negotia praecipue et fidelissime gubernat collocutus sum eumque vtingenium et doctrina ipsius singularis et morum innocentia et suanitas merentur, diligenter Dominis coommendaui. Qui scribere ad eum quamprimum iusserunt, vt circa Calendas vel Nonas vel ad summum Id. Maii sumptu ipsorum. huc adueniat, et praesentis loci ac scholae conditionem videat, vt coram cum eo agi possit. Stipendium, si seruite aliquantisper scholae volet, erunt praeter liberam mensam et habitationem commodam ducenti aurei. Erunt autem initia scholae, vt ipse cogitare potes, tenuia, sed diligentia, assiduitate, fide, dexteritate et industria docentium prouehenda erunt. qua perspecta non dubito ex vicinis gentib. euangelii doctrinam au dissime sitientib. multos ad discenda doctrinae de Deo verae fundamenta liberos suos huc ablegaturos esse. Ea in re filii tui ingenium, eruditionem et linguae Graecae etiam ac Ebreae peritiam singulari praesidio et ornamento nouae scholae futuram esse scio. Nec dubito, vbi vnum annum perspecta ipsius pietas et industria in docendo fuerit, summa cum authoritate et amplissimo stipendio eum, si volet, in his regionibus summo cum Ecclesiae fructu commoraturum esse. Interea et fratris L. Erasmi ratio haberi d'gna ipsius virtute et doctrina vel in hac prouincia vel in Austria poterit, qui ipse scribit sibi placere, vt Philippus praecedens, statum Ecclesiae et Reipu. harum regionum exploret. Itaque si consilium meum non improbabis quam primum hortator L. Philippo eris, vt Vlmam se conferat, vbi Danubio insidens, intra paucos dies


page 160, image: s0160

Lynceam vel Viennam descendere poterit. Inde 26. milliaria huc vsque curru vel equo conficere poterit. Ego fraternam fidem et beneuolentiam ipsi probabo, nec minus mihi, quam tibi patri filiorum tuorum dignitatem et salutem curae esse debere iudicabo. Tantum oro vt ad Calendas vel Nonas Maii mihi adsit, et sua pietate, doctrina, suauitate et fide in hisce curis et laborib. me non nihil subleuet, et consoletur, Bene et feliciter Vale. Graeciae in Stiria, die conceptionis filii Dei in alueo Mariae virginis 25. Martii, qua et passus est pro nobis seruator noster, et primi parentes conditi esse ante annos 5536. scribuntur.

RICHARDO STREIN BARONI IN Suarzenavv, Inuictiss. Imp. Maximiliani Praesidenti Camera aulicae.

GEnerose et illustris Domine Patrone colende, et si pudor me considerantem ingenii et conditionis meae tenuitatem et Cels. V. fastigium et occupationes, hactenus a scribendo auocauit: tamen illustris erga me clementia et benignitatis vestrae memoria quam grata mente et voce perpetuo mecum circunfero et celebro, cunctantem adduxit et impulit, vt omnium in vita maxime necessarium referendae gratiae officium, postquam in hanc viciniam veni, flagitare a me hanc qualem cunque obseruantiae et gratitudinis significationem, eamque sine scelere praetermitti non posse, iudicarem. Veniam igitur mihi Heroica bonitas et mansuetudo vestra benigne dabit, ac deinceps etiam beneuolentia et humanitate sua me amanter complecti non dedignabitur. Mihi fato quodam meo, in Stiriam quoque veniendum fuit, vbi iam aliquot menses Graeciae viuo, in qua vrbe, non sine summa voluptate et admiratione, frequentiam procerum et populi, ad conciones verae Euangelii doctrinae, communionem Sacramenti coenae Domini, in publico


page 161, image: s0161

prouincialium templo, singulis diebus Dominicis conuenientem, proximis mensibus spectaui. Pastor Ecclesiae cum tribus collegis, doctrinam Augustanae confessionis sinceram et puram propagat, et abusus Pontificios modeste et grauiter taxat, Sed in cantionibus et caeteris ritibus ecclesiasticis, Wirtenbergensem formam instituit, ita vt nullas vespertinas aut macutinas preces, Psalmos vel responsoria latina, quae in Saxonicis Ecclesiis retinentur, sed Germanicas tantum cantilenas ante et post concionem vsurpet. Ideoque non solum a vestrarum ecclesiarum Agenda, sed omni ordine ecclesiae et Scholae, quem non ipse solus suo arbitrio constituat, totus abhorret. Sed nihilominus ex toto prouincialium numero, Inspectores certi Ecclesiae et Scholae prouincialis cum plena potestate constituti sunt, qui et scholae Rectorem praefecerunt Ieronymum Osium, quem ante aliquot annos comitem Palarinum et Poetam Laureatum Viennae creastis: et collegam ipsi L. Philippum Marbachium Argentina vocatum adiunxerunt. Mihi etiam concionatores aliquot additi sunt, cum quibus communicato consilio formam administrationis Ecclesiasticae huic loco et caeteris circumstantiis conuenientem, scripro delineare et delectis Inspectoribus censendam subiicere, iussus sum. Orationem de Ferdinando Imperatore, puero in Schola recitandam, hisce diebus praescripsi, exiliorem haud dubie et squalidiorem, quam tanti principis virtus requirebat. Verum in hac vrbe, solicite etiam inquirens, oppidi nomen, in quo natus ille fuit, certo cognoscere nequiui. Oro autem, si absque molestia et incommodo fieri poterit, vt perlustrare orationem, et insignia aliqua virtutum ipsius ornamenta et exempla a me praeterita, consignare et mihi per occasionem orationi intexenda, impertire dignemmi. Er quoniam semel verecundiae


page 162, image: s0162

fines transgressus sum: reuerenter oro, vt gentium Romanarum stemmata, singulari iudicio, industria et fide a vobis concinnata, quae Venetiis iam nitidiore et commodiore forma recudi, D. D. Tannerus mihi significauit, vestra manu, virtute et fide praestante, insignita, mecum communicare dignemini. Id perpetuum clementiae et benignitatis erga me vestrae [Gap desc: Greek words] et gratissimum mihi [Gap desc: Greek words] futurum esse Bene et feliciter Valete. Graeciae in Stiria die 19. Aprilis Anno 1574.

WILELMO BARONI A Roggendorff, Landmarscalco Austriae.

LAudatissimum Heroem Traianum Imperatorem narrant historiae tanta humanitate et clementis praeditum fuisse, vt humilium etiam amicorum et clientum officia benignissime acceperit, eosque adire interdum ipse et in domibus eorum inuisere et falutare dignatus sit. Cumque maiestatem ipsius nimium se dimittere et nimis erga omnes comem esse, consiliarii quidam dicerent: respondit talem se Imperatorem velle priuatis et ministris suis esse, qualem sibi Imperatorem priuatus optasset. Nullam enim Maiestatem sine bonitate et clementia existere: Nec quidquam vere magnum esse, nisi id sit placidum et mansuetum. Huius eximiae et vere heroicae bonitatis et mansuetudinis, cum summae nobilitatis splendore, sapientia, virtute et pietate vera, coniunctae, exemplum illustre, cum ante quinquennium, in vestra clementia Viennae, et proximis diebus in Generosiss. fratribus Hoffmannis, Graeciae perspexerim: Fateor me tanto virtutis conspectu, mirifico


page 163, image: s0163

vestriamore admirationeque accensum esse. Nec vllam scribendi ad Clementiam V. hoc tempore caussam aliam habeo quam ostendendae memoris et gratae mentis officium, quo nullum aliud in vita magis necessarium est. Cum enim eximia et singulari clementia et benignitate Celsitudo Vestra me ante quinquennium complexa sit: non debui in hac vicinia oblatam, referendae gratiae seu potius piae voluntatis, voce et literis vtcunque declarandae, occasionem praetermittere. Vtinam vero, vt dulcissima Charitum imagine; quas ita pingebant, vt vna faciem ad intuentes conuerteret, duae auersam ad beneficii authorem referrent: veteres Graeci significarunt, pro vno beneficio geminam gratiam vicissim reddi ac restitui debere: ita ego, vero aliquo et illustri officii genere, obseruantiam et studium vobis meum declarare possim. Sed vt Dominus DEVS immensa in nos beneficia quotidie effundens, sola gratae mentis celebratione, vicissim contentus est, ita Vestram Celsitudinem tali bonitate et sapientia praeditam scio, in hac ingenii et fortunae meae tenuitate nihil a me aliud quam animi grati memoriam et praedicationem honorificam expectare Fretus igitur heroica ista Celsitudinis Vestrae Clementia et mansuetudine, hoc breui Epistolio, me, memori mente Celsitudinis Vestrae beneficia conseruare, et studium et obseruantiam erga vos meam vicissim ostendere volui. DEVMORO, vt Celsitudinem Vestram incolumem et florentem perpetuo seruet et consilia C. V. actionesque omnes, ad vniuersae patriae inclyti archiducatus Austriae, et piarum Ecclesiarum ac scholarum salutem clementer gubernet. Mitto Celsitudini V. tenues pagellas his diebus recusas, et oro vt Celsitu. V. clementiam erga me suam deinceps etiam


page 164, image: s0164

verti non sinat, et clemens Dominus et patronus meus esse et manere perpetuo dignetur. Datum Graeciae in Stiria die 8. Februarii.

MATTHAEO AMMANIO prouincialium Stiriae Syndico.

VSitatum est in ecclesia Christiana ordiri annum a hodierna die, qua [Gap desc: Greek words] Filii Dei celebramus. congruit enim, eandem diem, quae aeternae salutis nostrae exordium fuit, Anni quoque principium in ecclesia ducere. Quare filium Dei dominum nostrum Iesum Christum, nobis natum et datum, toto pectore precor, vt annum felicem, tranquillum et salutarem, tibi et nobilissimae coniugi tuae, ac toti Ecclesiae ac Reipub. inclyti Ducatus Stiriae tribuat: et consilia actionesque prouincialium institutas, ad aeterni Dei gloriam et multorum hominum salutem gubernet. Me etiam miserum et imbecillum hominem clementer regat, vt sim organon, vestrae Ecclesiae ac scholae et mihi ipsi salutare. Etsi autem saepe in hoc itinere cogitans de magnitudine negotii et impedimentorum varietate ac mole, et mea in primis inscitia ac infantia et valetudinis imbecillitate, non mediocrem animo meo tristitiam et dolorem cepi: tamen post Deu in beneuolentia et fide Excellentiae tuae, cuius consilio prudenti et pio, omnib. in rebus praecipue vtar; torus ad quieui. Quare cum praeter mediocrem peritiam doctrinae Ecclesiasticae et docendi in scholis exercitationem alias etiam negotiorum circumstantias considerari oportere intelligam: fateor me et Illustrissimi Archiducis inhibitionem, vt Thrasonis illius vestri ambitionem ac studium turbandi delectorum consilia, ipso improbante suscepta, et calumnias aemulorum, quibus alienari a me animi vestri possent: Et N. importunitatem [Gap desc: Greek words] , proximis mensibus primum mihi exploratius perspectam, et scandala inde secutura, tristem sane


page 165, image: s0165

et solicitum metuisse, ac praeuenire aliquibus, si possem, mea moderatione velim. Rursus igitur ad Georgium Cunium, quem si isthic manebit et petulanter consiliis nostris aduersari volet, plurimum turbarum et scandalorum video excitare posse, scripsi, ac exemplum epistolae vobis mitto, vt dominorum delectorum et vestro arbitrio, an reddenda ipsi sit nec ne, statuatis. Eo autem consilio tantum scripsi, quia ad Deliberationes de Ecclesiarum ordinatione, (cuius bonam partem Betlini iam praeparatam habeo) postquam a Dominis Delectis constitutum et decretum erit: ecclesiarum etiam ministros aliquot, antequam publicetur, adhibere necesse erit. Cum igitur hunc loquentia et audacia caeteris antecellere, et se lapidem angularem illarum Ecclesiarum iactitare, intelligam, optarim eum, si deliberationibus adhibendus esset animo a me non alieno esse: ne ea forte consilia et scripta, quae alioqui non auersaretur, quaeque Ecclesiae vsui esse possent: tamen; odio meae personae improbaret et impediret. Haec bono et simplici studio ad excell. V. scribo, ac oro, vt in optimam partem accipiat. De caeteris rebus, ac inprimis de modo et ordine procedendi, in his grauissimis deliberationibus, coram, Deo volente intra paucos dies conferemus. Filium Dei Emanuelem nostrum fontem omnis sapientiae, oro, vt ipse nos doceat, gubernet et seruet. Datum Rotemanae die natali Filii Dei inchoante annum 1574.

EIDEM.

NObilis et Ornarissime Domine Patrone colende. Cum hanc Epistolam die innocentium scriberem: de miranda Ecclesiae collectione, gubernatione et desensione, grassantibus assidue aduersus eam Diabolis et tyrannis, cogitabam. Vt enim nato Christo Diabolus statim persecutionem excitat et organum suum Herodem incendit aduersus Ecclesiam infantum, quae omnium


page 166, image: s0166

prima Christo exhibito sanguine suo confessa est, vt praedare cecinit Prudentius

Saluete flores martyrum
Quos lucis ipso in limine
Christi insecutor sustulit
Ceu turbo nascentes rosas
Vos prima Christi victima
Grex immolatorum tener
Aram ante ipsam simplices
Palma et coronis luditis etc.

Ita omnibus temporibus, cum vox Euangelli de Christo instauratur et ecclesia DEO aeterna colligitut similes persecutiones grassantur, intet quas tamen mirabiliter DEVS semen sanctum suum et totum corpus Ecclesiae seruat, auget, tuetur, et propagat, sicut Ecclesiam Israelitarum seruitute AEgyptiaca oppressam, aut Danielem inter Leones seruauit. Etsi igitur nunc quoque aduersationes, piae et salutari Ecclesiarum et scholae in his tertis constitutioni, variae et multiplices obiiciuntur, tamen DEVM dextera sua excelsa, quae optimam speciem conuersionis mali in bonum sola praestare potest. non dubito hostium consilia dissipaturum, ac exitus Ecclesiae salutares daturum esse, modo nos ardenti et indefessa precatione, constantia, zelo et sedulitate laborum cuiusque conditioni et loco conuenientium, assidue vrgeamus et instemus. Haec cum mihi hodiernae diei historiam cogitanti in mentem venirent, tecum esse communicanda duxi, cum N. noster denuo ad te scribendum de Inspectore harum ecclesiarum idoneo iudicaret. Nam in pio, modetato, erudito et veritatis ac pacis amante Ecclesiarum Superintendente, tanquam custode verae doctrinae et totius ordinationis Ecclesiasticae et restitutae religionis conseruatore,


page 167, image: s0167

post DEVM et patronos nostros, inprimis Ecclesiarum incolumitas et salus posita erit. Verum id vnum metuo, si Audax ille manebit, nec ferre parem aut superiorem volet, ne perpetua [Gap desc: Greek words] , aemulationes, rixae, certamina et scandala tristissima exoriantur. Et nota mala optima esse senex ille Plautinus pronunciat. Cum enim nemo mortalium sine vitiis sit: fortasse intolerabiliores naevos successor habiturus, nec similibus purae doctrinae et facundiae donis Ecclesiam isthic ornaturus esset, sed tamen laudantur apud me fide dignorum testimoniis N. quem antea quoque in his regionibus vixisse arbitror, et M. N. quorum vtrumque N. iam viuere intelligo. Horum dona ingenii, doctrinae, eloquentiae et mores, N. nostet se aliquot hebdomadarum consuetudine et in quisitione diligenti, exploraturum esse, si a Dominis ipsi mandetur, ostendit. Nolim autem institutas, de ordinatione Ecclesiarum scripto complectenda, deliberationes interea differri, Verum prima occasionepotius absolui, vt de scholae forma etiam et lectionibus in ca inchoandis, cogitare tempestiue possemus. Tantum enim quinque menses adhuc mihi in hac prouincia, nisi antea expellar, commorari licebit. Haec bono et simplici studio, de Ecclesiarum, ad quas vocatus sum, tranquillitate solicitus, ad tescribo, et oro, vt in optimam partem ea accipias, Bene Vale die 28. Decembris Rottemanni Stiriae.

D. IOHANNI HOFFMAN no Baroni in Strecha Archimarscalco Ducatus Austriae.

SAEpe his diebus cogitanti de coommuni hominum vita, et confusionibus in gubernatione, ac impedimentis


page 168, image: s0168

bonorum et salutariorum consiliorum multiplicibus, quae sapientum etiam et bonorum conatus saepe irritos reddunt, cum econtra mali vincant, et impudentes Sycophantae laeti triumphent ac floreant, in mentem venit Virgilii similitudo, qui Gubernationem vitae humanae confert nauigationi contra aduersum rapidi fluminis cursum, vbi si paululum remiserunt remiges, impetus fluminis nauem retro rapit, et omnes labores nautarum prius exhaustos inutiles et inanes reddit. Sic omnia fatis

In peius ruere et retro sublapsa referri
Non aliter, quam qui aduerso vix flumine lembi
Remigiis subigit, si brachia forte remisit
Tunc illum in praeceps prono rapit alueus amni.

Etsi autem multi etiam sapientes et boni gubernatores hominum ingratitudinem et perfidiam experti, et bonis consiliis saepe euentus non respondere cernentes, de Republica prorsus deferenda et veteri dicto [Gap desc: Greek words] sequendo cogitant: sicut Demosthenes inquit, se malle recta ad mortem ire, quam ad summos honores in Repub. si retexere vitam liceret, et AEschines ait, Gaudere se a gubernatione velut a rabioso cane liberatum esse: tamen nos in Ecclesia, verbum Dei velut regulam et lumen vitae nostrae se quentes, scimus Dei voluntatem esse, vt ipsi obediamus et officia vocationis fideliter faciamus, et cum non respondet euentus nostris conatibus aut spei, non conficiamur curis et dolore, nec indignatione aut desperatione deseramus vocationem, sed patienter toleremus, quaecunque accidunt, et in Deo adquiescamus et defensionem et auxilium ab ipso petentes et expectantes, non remittamus laborem, nec vllis fracti calumniis aut obtrectationibus, res bonas et salutares nihilominus inter ingentes difficultates, prouehamus. Id vere heroicum est, et cum fide


page 169, image: s0169

retinemus animi tranquillitatem, in rebus aduersis Inuocationem, spem ac expectationem auxilii diuini; gratissimum Deo sacrificium et cultus est. Vt autem in Tragoedia senex Oedipus inquit: patientiam me aerumnae ipsae et longum tempus docuerunt: ita me quoque non plane rudem Tyronem in hac militia ferendarum calumniarum esse profiteor. Et tamen subin de ferre Iniurias leue mihi, sed perferre graue videtur, nec dubito alios sapientiores, ac in his vestram quoque clementiam experiri: verissimea Salomone dictum esse: Calumnia conturbat sapientem et frangit robur cordis eius, quae etiamsi in omni gubernatione nocentissima pestis est, tamen in aulis et tota hominum vita dominatur. Nam iuxta Menandrum:

Haec vita gaudet improbis potissmum
Sed assentator omnium primas tenet
Viuitque longe iucundissime omnium
Deinde sycophantae proximus est honos,
Audire enim calumnias dulce admodum
At tertius conceditur locus inuido
Artes nocendi qui scit astutissime.

Id eo fit, quia cum homines natura superbi, alienae sapientiae et gloriae inuideant: ideoque extenuare eam et obruere cupiant, virulentis obtrectationibus et sophismatis, aliorum recta et salutaria consilia et actiones deprauant, et impedire ac eludere conantur, vt ipsi sapientiores et potentiores videantur. Et quamquam manifestae vanitatis et mendacii saepe conuincuntur sycophantae, tamen Medii illius in aula Alexandri praecepto obtemperant: audacter calumniare, quia semper aliquid haeret. Etsi enim falsitas deprehenditur, tamen manet cicatrix, quae postea nocet. Talem sycophantam, ex audacia et impudentia conflatum, praesentibus negociis, ad Dei gloriam, Et ecclesiae ac scholae salutem pertinentibus, moram adferre et obstare:


page 170, image: s0170

procul dubio vestrae etiam clementiae, magnum et acerbum doloris vulnus infligit. Nec tantum nocere hic malignus veterator posset, nisi Midae aliqui, aures asininas vel nihil intelligentes vel aemulatione et inuidia surdas, aut stulte credulas, quibuslibetdelationib. haberent: quas, lingua mali pars pessima serui et artes nocendi scientis, astutissime demulceret. Talis in aula Saulis Deeg Idumaeus, fuit, contra quem, Psalmum 52. Dauid composuit, Quid gloriaris in malitia tu Sycophanta? cum misericordia Dei duret tota die. Nec perditi hominis profligatique calumniis, vllius gloria dignitasque violatur. Non enim qui patitur, sed qui spargit calumniam miser est, vt Cyprianus ait. Hoc enim est opus Diaboli, vt seruos Dei calumniis laceret, et opinionibus falsis gloriosum nomen infamet, vt qui conscientiae suae luce clarescunt alienis rumoribus sordidentur. Placide igitur feramus communes vitae hominum miserias et confusiones, et publicae tranquillitati ac saluti, priuatos dolores condonemus, et hanc patientiam Deo gratam esse sciamus, et Deo curae esse, vt rursus ornemur, etiam cum iniuste deformati sumus. Interea perinde ac si panem nostrum in aquam spargeremus (vt Salomonis verbis vtar) mane ac vesperi seminemus semen nostrum, et labores vocationis nostrae, nullis deterriti minis, nec fracti calumniis constanter vrgeamus. Etsi enim aliquid peribit: tamen Deo nos obedire et curae esse scimus, et proderunt aliquibus hi labores, et vtilitas ad posteros conspicietur. Quare

Subditus esto Deo, mandato munerefungens
Et spera in miseris, et pete, rebus opem.

His consolationibus, cum in praesentibus curis et molestiis me vtcunque sustentem, accidit mihi ad Cl. V. scribere volenti, quod vulgari puerbio dicitur, vt vbi dolorem ibi et manum haberem. Veniam igitur animo aegro, qui, iuxta Ennii versum, semper errat, Clementia vestra


page 171, image: s0171

dabit, ac quod vnum praecipue petere constitueram: beneuolentiam erga me suam, clementer conseruabit: et de praesenti scripto: quod, si Clem. V. iudicio probaretur, Dominis ordinariis mitterevellem, sententiam mihi suam, vbi commodum erit exponet. Valde enim optarim, tandem mihi constanter de Ecclesiasticae doctrinae et rituum forma, scripto comprehen denda. vel plane relinquenda, Decretum dominorum tempestiue indicari, vt reuerso D. Osio, et auspiciis scholae DEO iuuante feliciter inchoaris, benigne dimitti et ad meos redire aliquando possim. Ego vbicunque viuam, toto vitae meae tempore obseruantiam et studia ac officia mea omnia clementiae vestrae reuerenter probabo. Bene et feliciter Cl. V. valear. Graeciae Pridie Calend. Maii 1574.

EBERARDO MOLLERO CONSULI Hamburgensi.

MAgnam cepi voluptatem ex literis tuis, quibus memoriam veteris contubernii et conuictus nostri apud communem praeceptorem D. Philippum renouas, et beneuolentiam erga me tuam singulari humanitate et oratione illustri declaras. Itaque reuerenter et officiose tibi gratiam habeo, que ad me amantissime scribere dignatus es, et omnem obseruantiam studium et officia qualiacunque proficisci ab hac mea tenuitate possunt, vicissim tibi amanter defero. Gratias etiam ago, quod Iohannis Frederi carmer Inclyto senatui commendare et [Gap desc: Greek words] reddi voluisti. Superintendenti Ecclesiae vestrae potuisse aliquid a me officiorum, quae non ingrata ipsi fuissent, tribui, oprarim. Quod de migratione in Academiam Wittebergensem, concessu principum meorum suscipienda, scribis: ea de re nihil mihi a principib. meis vnquam significatum est, imo communibus literis ambo me omnem cogitationem de profectione


page 172, image: s0172

abiicere, et excusationem mei Celssuis relinquere iusserunt. An praeterea aliquid Electori de me promiserint, mihi sane non constat: Ego de migratione in caelestem Academiam tranquilliorem et a crudelibus odiis, angoribus, curis, et certaminibus truculentis liberam, quotidie cogito. nec appropinquante iam senecta, vel potius imminente singulis momentis morte, molem curarum et negociorum, cui sustinendae prorsus impar sit haec animi et corporis mei imbecillitas, subire velim. Qui de me diuersum spargunt: notiora sibi consilia et voluntatem meam esse ostendunt, quam mihi ipsi est. Bene et feliciter vale. Mitto orationem de Ecclesiis Graeciae, Asiae, Bohemiae etc. quam si inspicere tibi vacabit: non sine voluptate, vt spero perleges. Themata disputationis et orationis in promotione habita, Cyriacus ipse exhibebit.

NICOLAO VORSTIO PRORECTORI Scholae Lubecensis.

LIteras tuas Calend. Maii datas, hesterna die XIV. Calen. Iunii cum pagellis adiunctis recepi, ac periucundum mihi officium tuum fuit, quod de nouo Lyceo Batauorum et pacis tractarione, quae maxime [Gap desc: Greek words] erant, mecum amanter communicare dignatus es. xiffoff [Gap desc: Greek words] . Magno igitur desidetio cognoscendi Tragoediae illius exitum tenebar. Qui cum votis nostris et omnium piorum et bonorum in illis gentibus non responderit: Deum, qui potest super omnia et excellenter opem ferre, supra quam petimus aut intelligimus, ardenti pectore precemur, vt se praesentem adesse piis inuocantibus eum ostendat, et clementer mitiget aerumnas, et tandem euentum illustrandae suae gloriae et Ecclesiae saluti seruientem tribuar, vt Israelitas, ad mare rubrum, omnibus humanis praesidiis et consiliis destitutos, dextera sua excelsa mirabiliter liberauir:


page 173, image: s0173

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .

Caeterum ad tuam deliberationem quod attinet omnino tibi suasor sum, ne ad Batauos tuos in hoc rerum statu redire nimium properes, si, quod reliquum est vitae, consumere in scholis aperiendis et regendis voles: neque isthic stipendium, quo te et familiam in tanta rerum omnium caritate honeste alas, consequi potes: vt plerumque principes et Respub. in rebus inutilibus sumptuosissimi, in fouendis studiis et Doctoribus, parcissimi sunt: mihi curae erit vt honestum locum et te dignum prima occasione nanciscaris. Velim autem, te quam primum ad nos expatiari, vt coram colloqui de rebus omnibus aperte possimus. Mea qualiacunque officia cum vera beneuolentia et fide sincera tibi perpetuo constabunt. Bene et feliciter Vale die 20. Maii 1575.

JOHANNI BAPTISTAE HAINZELIO Consuli Inclitae vrbis Augustae.

LIteras ruas, 24. Aprilis datas 3. Non. Maii accepi, priores etiam omnes mihi fideliter redditae sunt, quibus antea respondi. Marbachium sollicite expecto, qui, cum operam huic scholae suam detulerit, non emansurum spero, impedimenta per Esauitas et alios, varia, huic salutari in stituro obiici et obiectum iri, sapienter te prospicere video, sed quod solum possumus, hoc agamus. vt necessaria vocationis officia fideliter praestemus, et coommendemus Domino viam nostram et euentus salutares ab ipso petamus et expectemus: neque. n. potest sibi homo sumere quidquam nisi sit ei darum de caelo, [Gap desc: Greek words] . Quod de electoris Saxoniae zelo aduersus quosdam, binis iam literis significas: id si ita est post Calendas


page 174, image: s0174

Aprilis primum accidisse arbitror. recens enim ad nos venerunt duo Magistri, quaerentes conditionem, alter Witteberga, alter Lipsia, Valentini Papae Typographi filius, et Ernesti Vogelini affinis, qui hoc tantum narrant, consiliarios ab electore Saxoniae Wittebergam et Lipsiam missos, vt autorem libelli Exegeseos inquirerent, sed illarum Academiarum Theologis, nihil de scriptore libri vel Typographo. qui eum excudisset, constitisse. Idque responsum Electori a consiliariis relatum, postea vero senatui Lipsensi mandatum, vt Ernestum Vogelinum, in aedib. suis arresto detinerent, et ad quaestiones certas respondere iuberent. Is a se expressum esse libellum fassus, autorem se ignorare dixit, nam a scholastico quodam ignoto sibi venditum esse exemplar, quod cum perlegisset, et pium ac eruditum scriptum et ecclesiae vtile fore iudicaret, simplici studio propagandae veritatis excudisse, subiicere autem se hoc suum factum, et ipsum libellum iudicio Electoris, et Theologorum, in vtraque Academia Lipsensi et Wittebergensi, et in eorum sententia se adquiescere velle. Tantum illi retulerunt, qui circa diem Palmarum iter ingressi sunt. an postea illa secuta sint de Sagittario, Stosselio, et caeteris, ignoro. De turbis Ratisbonensibus iam dudum cognoui. Rectorem scholae M. Hauboldum audio Clagenfurdi in Carinthia scholae praefectum iri. Iosua Opicius in Austria, Peristerius alibi vt audio, locum habet. Prouincialium Stiriae pastor Georgius Audax, Ecclesiam suam a Flacianis collegis immunem seruare se velle, profitetur. De clade Christophori Palatini et Ludouici Nassouii, calendis Maii nuncius ad Archiducem Carolum allatus est, de quo Esauitae et illorum complices triumphant. Adiunctas literas, si non molestum est, Spiram et Wormatiam per cursores pegasarios, perferri curabis. Bene et feliciter Vale. Graeciae, in Stiria die 3. Maii Anno 1574.


page 175, image: s0175

MATTHAEO AMMANIO SYNDICO prouinciae Stiriae.

MItto Excellentiae V. ordinationem Ecclesiasticam, iussu Generosorum et illustrium Dominorum nostrorum delineatam, et in tres partes; quarum prima summam doctrinae, quae fundamentum et nucleus est, vel potius Cor et Anima piae ordinationis ecclesiasticae: Secunda Deliberationem de ministrorum constitutione et gubernatione: Tertia ordinem cantionum, concionum, Ceremoniarum baptismi, coenae Domini etc. continet; distributam. Toti operi prooemium praepositum est, quod inprimis a Generosis Dominis nostris audiri et considerari opto, vna cum postremis pagellis exordii primae partis de Doctrina, quod totius operis prooemio adiunxi. Explicationem totius summae doctrinae Christianae, adveram Dei agnitionem, et pietatem veram in animis piorum excitandam et alendam maxime necessariae, in peculiari scripto litera A norato, complexus sum, cuius auscultatione dominos onerari nihil necesse est. Perlegit eam M. Thomas Mylius et caeteri mihi adiuncti, quorum censura cognoscatur. Ante 22. annos D. Praeceptor Philippus sanctae memoriae, Examen Ordinandorum scripsit principi meo Duci Megapolitano, ecclesias suas reformanti, quod etiam corpori doctrinae Philippi insertum est, quod vera animi reuerentia et pietate amplector, nec quidquam neruosius et melius, a quoquam alio, nedum a me misero componi posse libenter fateor, nec ego, vt Statius inquit, diuinam AEneida tento, sed pone sequor, et vestigia semper adoro. Sunt autem post editum illud Philippi Examen, proximis viginti duobus annis, de multis grauissimis doctrinae Christianae arciculis, nouae controuersiae, inter Augustanae


page 176, image: s0176

Confessionis socios, exortae: quae hoc tempore potissimum, summo cum Ecclesiae et piotum scandalo agitantur. De substantia peccati originis. De libero arbitrio seu voluntate humana, quam caudici et trunco quidam compararunt. De necessitate nouae obedientiae. De ceremoniis, quae ab hominibus in Ecclesiam vectae sunt, seu Adiaphoris. De vnione personali et coommunicatione Idiomatum diuinae et humanae in Christo naturae. De ascensione Christi in caelum. De sessione ad dextram patris etc. vt de praesentia corporis Christi in his terris et manducatione indignorum in caena Domini nihil dicam. De his controuersis articulis omnibus, quid pie et recte sentiendum et pro concione docendum sit, sine vlla personarum mentione aut condemnatione, modeste et breuiter in hac explicatione dixi, nec dubito summam doctrinae, cum D. Philippi Examine, ante 22. annos edito, vbi nondum in specie de his controuersiis, nondum eo tempore agitatis, dici potuit, congruere. Optarim autem tantum vobis ocii esse, vt conferre articulorum quorundam declarationem possetis, sed sycophantam censorem, cuius morsum nullo remedio vitari posse aiunt, me absente adhiberi nolim, et domi quaedam accuratius retexere et limare, ac expolire ipse constitui. De secunda ordinationis Ecclesiasticae parte, ad gubernationem ministrorum pertinente in germanicis literis, ad D. D. ordinarios scripsi, quam omnium primum praelegi Dominis velim, et postea prooemium totius ordinationis et exordium summae doctrinae: et in tertia parte ordinem concionum, ceremoniarum, Missae, et cantionum praecipue, adiungi. Nam caeteris partibus audiendis, onerari Dominos nolim, sed in secunda parte, vbi de iudicio Ecclesiastico seu consistorio, de visitationen, synodis etc. dici oportuit, certo consilio breuiss. omnia notaui solummodo, cum articuli illi, ad


page 177, image: s0177

legitimam gubernationem ecclesiae pertinentes, in hoc prouinciae statu, aduersante summo magistratu politico et Ecclesiastico, institui ad exemplum nostrarum Ecclesiarum, vbi vnius Principis idem de Religione sentientis, summa auctoritas est, nequaquam possint. Adiunxi autem typis expressam deliberationem deconsistorio Wittebergensi, et ordinem consistorii Rostochiensis, ex quibus ea, quae huic prouinciae consideratis omnibus circumstantiis accommodata esse Domini indicabunt, deligere ipsi poterunt. Quod si de sua voluntate me certiorem Domini reddent, non grauate hanc quoque partem gubernationis Ecclesiasticae breui et neruoso scripto domi complectar. Idque sponte supetioribus mensibus, dum hic commoratus sum, fecissem, nisi tam insolentet et minaciter a Thrasone illo admonirus fuissem, vt bene considerarem, quid Dominis delectis consulerem, ne et ecclesiam hanc turbarem, et maiora dissidia inter ipsos Dominos accenderem, et Archiducem, qui roleraturus non esset, nouam et typis expressim ordinationem, magis eriam irritatem. Generosis Dominis et Excell. V. omnia studia et officia mea reuerenter defero. Datum Graeciae 22. Maii Anno 1574.

SEBALDO FEVLNERO, CARINthio Serenissimi Archiducis Caroli Consiliario.

NObilis et amplissime Domine, Remitto libellum precationum Graecatum ac reuerenter vobis gratiam habeo, quod lectionem illius inecum communicastis. Mihi aspectio illius in his feriis pentecostes, qua ante 121. annos Constantinopolis; quae praecipuae Ecelesiae et omnium doctrinarum sedes inde vsque a Constantiuo Magno annos 113. fuerat: a Mahomete II


page 178, image: s0178

Turcarum Imp. expugnata est; tristissimam seruitntem ecclesiarum Graecarum et horrendum illud exemplum irae Dei et poenarum in memoriam reuocauit, de quibus prima Pentecoste; in qua lex Dei, inter tonitrua fulgura et fulmina irae diuinae in monte Sinai vibrata voce Dei, ante annos 3085. anno ab initio mundi 2453. promulgata est; nos in his ipsis feriis coommonefacit. sed salutares et aethereae flammae ignis non vrentis et consumentis, vt hic noster elementaris ignis, sed instar solis et aethereorum ignium, viuifico calore fouentis res nascentes, quarum specie spiritus Sanctus anno post primam Pentecosten 1542. in Apostolos effusus est: suauiter reficiunt et recreant eorda aestuirae Dei et poenarum torrefacta, et salutarem consolationem ac laetitiam animis consternatis adferunt. Cum autem reditum ad meos hoc tempore parem, reuerenter Excell. vestrae et Generoso acillustri Domino, D. Paulo Libero Baroni in Danhausen, pro eximia et singulari erga me clementia et humanitate gratias ago, et Deum oro vt Gelsitudines V. incolumes et florentes perpetuo seruet et gubernet.

IOH. FRIDERICO HOFFmanno.

VEteres, templa Gratiarum in mediis vrbibus condere, et Gratias ipsas ita pingere solebant, vt vna faciem ad intuentes conuerteret, duae auersam ad beneficii authorem referrent, qua imagine significarunt pro vno beneficio geminam gratiam vicissim restitui ac persolui debere. Ego vero eximiae et illustri erga me Clementiae et benignitati ac munificentiae singulari, non modo pariter aequaliterque respondere, in hac conditionis et fortunae meae tenuitate, nequeo; verum etiam nulla re alia, quam grati animi memotia


page 179, image: s0179

et celebratione, specimen gratitudinis qualecunque declarare possum. Spero autem vos tali bonitate et sapientia praeditos [Gap desc: Greek words] non aspernaturos esse. Clementiae vestrae Heroicam pietatem, sapientiam et benignitatem, cui prae omnibus aliis, haec Ecclesiae, et scholae negotia, praecipue curae fuerunt: non modo reuerenteret perpetuo grata mente conseruabo, verum etiam apud illustrissimos principes meos et omnes alios Dominos et amicos meos, vel excelsa nobilitate aut doctrina et virtute praestantes, honorificentissime, toto virae meae tempore, praedicabo. Nunc quod vnum possum, hisce literis ac verbis gratias vobis pro perpetua erga me Clementia et munere amplissimo, quod discessuro mihi a vobis et nobilissima coniuge vestra, datum est, immortales ago, et DEVM oro, vt Clementiae vestrae et Generosissimae coniugi ac liberis vestris, et toti Hoffmannorum domui illustri vicissim benefaciat, et Clementiam V. ad ecclesiae ac patriae et totius Reipubl. illarum gentium salutem gubernet, et incolumem ac florentem perpetuo seruet, Bene et feliciter Celsitudo vestra aeternum valear. Rostochii, Die 18. Iulii. Nobilissimae coniugi vestrae mea materfamilias libellum mittit, cuius lectionem scio vobis non insuauem fore.

PAVLO FABRICIO IMP. MAximiliani Mathematico.

MEministi aliquot Tragoedias Euripidem his versiculis et iisdem verbis concludere, [Gap desc: Greek words] . Id mihi hic quoque accidir, qui cum superiore mense Martio, isthuc literis D. Deputatorum reuocatus fuissem,


page 180, image: s0180

certo mihi proposueram in reditu ad vos diuertere, et tuo ac caeterorum amicorum conspectu et complexu aliquot dies frui et coram pro eximia humanitate et muneribus eruditissimis, inter quae Torquerum Astronomicum in nostrae Academiae bibhotheca iam feruatur, gratiam debitam confiteri. Sed cum iuueuis essein, eingebam me ipsum, nunc senescenrem eingit nie alius, ac ducit saepe quo non volo, id Deo cummendo, ac reuerenter tibi pro omnibus beneuolentiae officiis, quae ante quinquennium isthic cumulate mihi praestitisti. et eruditissimis propempticis, quae mihi auro et gemmis cariora sunt, gratias ago et oro, vt deinceps quoque memoriam mei cum beneuolentia conserues: et D. Iohanni Posselio aliquid per me literarum reddere digneris, quas huic meo amanuensi Dauidi Srodero trades. Sextusiam mensis est cum in Stiriam veni ad scholae prouincialium constitutionem, et alias ecclesiastie ??? deliberationes vocatus, quibus, vt fieri solet, moram et impedimenta varia, non externi hostes, sed domesticus quidam Thraso, omnibus malis artibus obiicere conatus est, ac [Gap desc: Greek words] non leuem aliquantisper excitauit, sed in exitu [Gap desc: Greek words] . Nam et schola prouincialium, DEO iuuante, solenni ritu, proximo mense Maio introducta est, et caeterae deliberationes piae et salutares, DEO benedicenre, ecclesiis futurae, adhibitis aliis ptudentibus et piis ministris, finitae, et thraso ille inquietus, cum suo Achate, ex hac ecclesia dimissus est. Oratio mea in auspiciis scholae habita proximis diebus primum excudi coepta est. Ideo primam tantum paginam mitto. Ego hodie, Deo iuuante, iter ingrediar in patriam rediturus, sed Cremissae vel Steinae paucos dies me commoraturum arbitror. DEVM oro, vt nos omnes doceat


page 181, image: s0181

et gubernet. Bene vale. Graeciae. Calendis Iunii. Anno 1574.

MICHAELI LINGELIO MEDIco Viennensi.

VTin morbis saepe inexpectata et improuisa symptomata accidunt, quae curationem institutam plane immutari et verti cogunt: ita in communis vitae negociis [Gap desc: Greek words] . Nihil mihi certius ac deliberatius fuerat, quam in reditu istuc diuerti, et tuo inprimis, aliorumque amicorum conspectu et complexu iucundissimo, aliquantisper frui, et me curis ac molestiis defatigatum reficere et recreare. nunc alio abducor, itaque bis literis te prius quam ex his terris discederem, salutare et pro omnibus eximiae humanitatis et beneuolentiae officiis mihi ante quinquennium praesticis, reuerenter gratias agere, et orare volui, vt memoriam mei deinceps etiam, cum beneuolentia conseruares. Bene et feliciter vale, et Clarissimis viris D. Iohanni Dryandro et D. Casparo Kyrbachio Collegis tuis salutem ex me reuerenter dicito. Graciae in Stiria, Calendis Iunii. Anno 1574.

LEOPOLDO GRABNERO ET CHRISTOPHORO AB ENCES DORFF, Delectis Procerum Archiducatus Austriae.

VTinam vero et illustri aliquo officii genere vobis pro perpetua et illustri erga me beneuolentia et benigitate vestra, obseruantiam et gratitudinem debitam vicissim restituere ac praestare possim: sed in hac conditionis et fortunae meae tenuitate, non dubito


page 182, image: s0182

vos tali bonitate et sapientia Heroas, anlmum memorem, et honorifica praedicatione beneficia vestra celebranrem, et qualiacunque studii et reuerentiae erga vos meae officiola, boni consulere. Ego, vt mandastis Graecia Stiriae metropoli, post introductam solenni ritu, in magna procerum frequentia, prouincialium scholam die constituta cum legato vestro, nobili viro SIGISMVNDO Leissero discessi, ac heri ad Dominum Christophorum, Steinam perueni, cuius pietatem, candorem, fidem et zelum in his ecclesiae negotiis singularem ex animo amo et veneror; ac Deum oro, vt consilia actionesque nostras omnes ad Christi gloriam et tranquillitatem ac salurem tenerae Ecclesiae harum regionum gubernet. Statim autem in primo congressu D. Ieremiae Hombergeri mentio facta est, quem ante duos annos quidam isthincad Cunium eo tempore Pastorem Graecensem et Dominum Kiselium scribens commendarar. Cum agitur sponte et praeter omnium expectationem, Cunius se officio pastoris die vigesimotertio Maii abdicasset, et postridie alter ex ministris, illius Achates dimissus esset, iussus sum a Dominis priuatim ad Doctorem Hombergerum scribere, si Austriacis operam suam non addixisset, et sponte Graeciam expatiari et coram videndum se et audiendum exhibere vellet, sumptus profectionis insi restitutum iti: ac si mapere ibi non liberet, nihilominus viaticum illi cum honorario expectandum esse. Tantum a me in hac caussa actum est, vt ex literis meis, si eas monstrauit, cognoscere ipsi potuistis. Magno autem cum dolore ex Christophoro intellexi, funestam illam de substantia et accidente peccati originis disputationem, non modo dissensioni alicui inter Doctorem


page 183, image: s0183

Hombergerum et alios occasionem praebuisse, verum etiam in caeteris harum regionum ecclesiis passim gliscere et inflammari coepisse, ita vt sopitis vtrinque dissidiis ex Agendae editione ortis, nouum incendium a Diabolo in medio tenerae ecclesiae gremio, excitetur. Iudico autem pium et falutate consilium esse, quod a se multo ante susceptum Christophorus natrat, vt tradita in verbo Dei Augustana Confessione et Apologia et Catechismo Nicolai Galli, forma sanorum verborum de illa doctrinae parte vsurpata, diu antequam ditum hoc certamen existeret, a ministris retineatur: nec Ecclesiae tenerae, Cenophoniis illis, et populo ac ipsis etiam rixatoribus fortasse ignotis substantiae et Accidentis vocabulis turbentur. Etsi enim substantiam animae et Coeporis nostri, quae post lapsum etiam a Deo conditore nostro datur et conseruatur, et a filio Dei sine peccato assumpta est, et per Spiritum sanctum in nobis mundata, in extremo die fine peccato resurget, accurate et perpetuo distingui oporter, a peccato, cuius autor diabolus est, non Deus naturae conditor, tamen vsitatis in Ecclesia phrasibus explicari veritas potest et debet, et prophanae vocum nouitates, et antitheses falso nominatae scientiae, iuxta Pauli praeceptum omni studio praecidendae et quantum omnino fieri potest, tollendae sunt. De caeteris deliberationibus nostris, quas hac hebdomada nos finitutos esse spero, D. Christophorus scribit. Steinae, die solstitii aestiui Anno 1574.


page 184, image: s0184

HENRICO BARONI a Starenberg.

CVm ex his regionibus tandem Deo iuuante ad meos redire instituerim: reuerenter etiam vestrae Celsitudini pro omnibus clementiae et benignitatis hospitalis officiis gratias agere et valedicere volui. Stiriacarum deliberationum exitus DEO gubernante mediocris fuit, orationem in scholae auspiciis in magna procerum frequentia habitam mitto, Alteram de Catecheseos lectione Philippus Marbachius Argentinensis recitauit, praestanti ingenio, doctrina et morum innocentia et suauitate iuuenis, qui collega Osii futurus est. In ecclesia, Georgio Cunio, qui praeter omnium expectationem die 23. Maii Ecclesiae Graecensi valedixit, successorem idoneum quaerunt ac de D. Ieremia Hombergero si Viennae non conducetur, cogitarunr: ego ad deliberationes quasdam ecclesiasticas in Austriae inferioris oppidum Steinam a SIGISMVNDO Leissero deductus sum, vbi de capitibus propositis sententiam nostram communi scripto complexi sumus. quod apud D. D. Deputatos Celsitudo vestra paulo post forrasse legendo cognoscet. Cras DEO iuuante denuo iter ingrediar. DEVM oro, vt Clementiam vestram cum Generosissima coniuge et liberis dulcissimis incolumem et florentem seruet, et nos omnes doceat et gubernet. Bene et feliciter Cl. V. valeat. Die 17. Iunii.

D. ADAMO VENEDIGER I. V. D.

OPtat Callimachus vt Musa et Charites ipsae tenellos digitos suos, fragtanti rosarum succo delibutos,


page 185, image: s0185

in poematis suis abluant, vt erudita suauitate alios ad sui amorem, et studium ardentius inuitent. Haec Musarum et Charitum [Gap desc: Greek words] , mihi in vniuersa vita tua, in vultu, gestibus et sermonibus dulciss. elucere et conspicivisa, mirificum tui amorem admiratiouemque in pectore meo accendit, cum non doctrina tantum et professione, sed vita et moribus te iuris diumi ac humani antistitem, et Institiam, quae inter se virtutes continet omnes, religiose colere ostendas, cumque primum et summum iustitiae officium sit, Deum fontem institiae recte agnoscere et religiose colerer: perspexi te vniuersam doctrinam ecclesiae Dei propriam, in qua se Deus ipse patefecit, pie cognouisse, et vera fide filium Mediatoren agnoscere et venerari et pietatem animi vera inuocatione, et omnium virtutum Deo placentium officiis declarare. Talis Iureconsulti legum humanarum et diuinarum petitissimi et veri sacerdotis iustitiae, ac idem mecum de Deo sentientis amiciciam mihi iu Stiria contigisse exanimo laetor [Gap desc: Greek words] inquit Nazianzenus. Erit autem perpetuum apud me beneuolentiae tuae testim oniume [Gap desc: Greek words] Psalmorum liber, quem tua manu mihi inscripsisti, ac vtinam illustri aliquo officii genere studium et obseruautiam tibi meam declarare vicissim possim. Nunc pagellas tenues mitto, ex quibus te satyras et epistolas. ad Horatii imitationem scriptas, scio non sine voluptate perlecturum esse.

DANIELI GRESSERO SVPERINtendenti Dresdensi.

FIlium Dei vitem, nos palmites sibi insertos gestantem, et vitali calore ac spiritu suo foecundantem, precor, vt nos omnes sibi insertos gubernet, et seruet:


page 186, image: s0186

et Dignitati V. plurimos iam annos fructum multum in Ecclesia ferenti, vires animi et corporis in hac venerabili senecta confirmet, et longa vitae spacia proprer Ecclesiam addat. Ego postquam Dresda a vobis discessi, Dei beneficio incolumis iter institutum absolui, ac deliberationum Stitiacarum exitus, Deo gubernante talis fuit, vt non solum ecclesiasticae administrationis Forma; scripto, quod doctrinam, ritus et vocationis ministrorum, ac gubernationis ecclesiae rationem complectitur, communicato cum Delectis Prouincialium, eorumque Theologis consilio, comprehensa et comprobata sit: verum etiam schola inchoata, quam vt adiuuet et gubernet filius Dei Doctor et seruatot ecclesiae, toto eum pectore precor: vere enim regnat in illis gentibus Christus in medio inimicorum suorum. Nam et Graeciae quae Stiriae Metropolis et Archiducis Caroli aulae sedes est, et Clagenfurdae et Labaci, quae Ducatuum Carinthiar et Carniolae vrbes primariae sunt, publico Euangelii et sacramentorum ministerio, ecclesiam sibi in publicis templis colligit, quorum singulis quatuor ministri praesunt, et tantus ardor est procerum et populorum vt stipatis agminibus ad conciones confluant, nec Icsuitarum clamoribus virulentis se absterreri patiantur. Hi enim de praecipuis doctrinae articulis, Lutherum plane contraria iis quae nunc discipuli ipsius profiteantur docuisse, indicatis populo libris et praelectis exsuggestu locis dissidentibus, demonstrare conantur, et decimi articuli Aurgustanae confessionis, et aliorum quorundam editiones, dissimiles conferunt, ac inprimis ex libro sermonum Conuiualium Lutheri multa impudentiss. et virulentiss. auditorio suo inculcant, vt omnino optandum sit, libri illius materias accuratius, ab iis, qui ediderunt, antea consideratas et limatas fuisse. Ego die 10. Iulii salvus et incolumis domum in scholam, Ecclosiam et


page 187, image: s0187

rempublicam tranquillam redii. Bene et foeliciter Valete. Rostochii Calendis Augusti Anno 1574.

D. IOHANNI MARBACHIO superintendenti Ecclesiae Argentinensis.

QVod felix, faustum, ac salutare tuis Filiis, et toti Ecclesiae et Academiae vestrae faciat filius Dei Doctor et Redemptor noster lesus Christus: redeunt ad te filii tui, quorum ingenia, pieras, doctrina, mores innocentiss. vere adillam Salomonis Gnomen congruunt: Filii sapientes laerificant patrem et corona sunt matri suae. Nec dubito eos, qua sunt naturae bonitate, illam Epaminondae vocem, ex intimo sensu naturae optimae prolatam, velut vitae regulam sibi proponere: qui maximis rebus praeclare gestis. hunc se praecipue capere laborum suorum fructum dixit: quod parentes adhuc viuos, et virtutis ac gloriae suae spectatores haberet. Oro autem aeternum Deum, patrem domini nostri lesu Christi, vt filios tuos in hoc itinere proregat et vniuersum vitae eorum cursum ad Christi gloriam, et multorum hominum salutem gubernet. Ego in hoc littore Balthico, vt Prometheus ad Caucasium affixus haerco, ac priuatas molestias absorbent publicae Ecclesiae calamitates multiplices. Recens etiam novum tumultum aduersus hanc vrbem, Principes mei, prohibita, per paucos equites circa vrbem vagantes, importatione commeatuum, mouerunt, cuius incommoda, omnium primo Academia sensit, scholasticis multis subito terrore et impendentis obsidionis meru dissiparis. Id praecipue diabolum moliri videmus. Sed nolim tibi, de filiorum cariss. reditu felice laetanti, miseriarum nostrarum commemoratione molestiam aspergere, praesertim cum ex filiis tuis, omnia quae voles de harum regionum et Danicis etiam Ecclesiis et scholis


page 188, image: s0188

cognoscere possis, Bene et feliciter Vale. Die Iohannis Baptistae Anno 1573.

GEORGIO A TESMER CONSIliario Vlrici Ducis Megapolensis.

INhac lippitudine, qua fere perpetua nunc laboro, saepe mihi Plautinus ille seruus in mentem venit, qui neque lubenter seruit, neque satis est hero ex sententia, sed quasi lippo oculo herus eo vtitur: quem etsi assidue ipsi molestus est, tamen excutere penitus et abiicere non velit, nec sine graui incommodo possit. Talis fere Theologorum est et Concionatorum in aulis conditio, vt vetus ille aulicus versus indicat: Non mihi sit seruus, medicus, propheta, sacerdos.

Et tamen horum etiam seruorum opera interdum aulis necessaria est, sicut addit Plautinus seruulus; manum abstinere haud quit tamen, quin mihi imperet, quin me suis negotiis praefulciat. Sed omisso ioco, cum huic collegae et amico meo, ac ludimagistro in hac vrbe fideli ac felici M. Iohanni Gudscouio, nato in Illustriss. Principissae nostrae oppido Grabouu, non obesse commendatione, quam a me flagitauit, cupiam: reuerenrer a vestra excellentia peto, vt Ephemeridem anni sequentis, ab ipso compositam, et Illustrissimae Dominae dedicatam, exhibere Cels. ipsius et verbis munus ornare dignemini. Honorificum Dominae Ducissae est, talem subditum in Celsi. ipsius oppido ortum esse, qui in hoc dito doctrinae genere eos progressus fecerit, vt tori Reipublicae seruire edendis Calendariis annuis possit, quibus sublatis extremam barbariem et confusionem, in Ecclesia, Iudiciis, contractibus et omnibus vitae humanae negotiis, secuturam esse manifestum est. Quaeso igitur, cum mollia fandi tempora sele offerent, vt hunc M. Gudscouium et munus illius commendare


page 189, image: s0189

et [Gap desc: Greek words] conficere non dedignemini. Nostra officia vicissim vobis ac vestris cum omni obseruantia constabunt. Bene Valete. Pridie Calend. Septembris Anno 1574.

IACOBO MONAVV.

MAgnura et acerbum dolorem mihi attulerunt excitati apud nos mense superiori tumultus Panici, tum, multis grauibus de causis aliis, tum vero praecipue, quod caetum scholae nostrae magna ex parte dissiparunt et facultatem optarissimam fruendi aliquantisper conspectu ac complexu tuo et sermonibus dulcissimis eripuerunt. Sed hanc quoque calamitatem meis peccatis debitam fuisse fateor, et Deum oro vt in ira misericordiae suae recordetur, et nos omnes doceat, gubernet et seruet. Tibi reuerenter gratiam habeo, quod singulari bonitate et candore beneuolentiam erga me tuam verti aut imminui non sinis, et humanissimis ac eruditissimis literis tuis subinde me salutare non dedignaris. Ego sane in hac ingenii et fortunae meae tenuitate, nihil praeter [Gap desc: Greek words] reserre possum. Quem te tali bonitate et sapientia virum non aspernari scio. Pro carmine ad me misso habeo gratiam et remitto [Gap desc: Greek words] , qualia in rudi schola nustra, proximis diebus proposita sunt, quae vt boni consulas et de serie principum Saxonicorum, in qua Timonem Mysiae Marchionem aliunde ab aliis deduci, interen ipse animaduerti, et de aliis pagellis Chronologicis, quae exploratius cognita habebis, mihi amanter et cand de impertias oro. Ad iter Italicum omnia tibi, a Deo aeterno patre Domini nostri Iesu Christi, Ductore et custode animarum et corporum nostiorum fideliss. fausta et felicia precor. Bene Vale, 28. Iulii Anno salutis 1575.


page 190, image: s0190

IOHANNI ALBERTO DVCI Megapolensi.

ILlustrissime Princeps, Domine clementissime. Hodie explicans in schola sentenriam, qua voluminis legis DEI lectionem assiduam Iosuae DEVS praecipit: recirani exempla Sapientissim. principum, Alfonsi regis Neapolitani, quem quater et decies Biblia sacra ordine perlegille Antonius Panormita retulit, et Caroli I. Francorum regis, qui, cum fuit in vrbibus, ipse ad Psalmodiam in templis accessit, et filiis suis ac caetetis principibus Iectiones canendas distribuit. Contuli etiam studia laudatorum principum apud Ethnicos. Scipio, Paedian Cyri, ad effigiem iusti imperii scriptam, ex manibus nunquam deposuit. Alexander Iliada Homeri velut [Gap desc: Greek words] secum in expeditionibus circumtulit, et assidue legit, ac noctu, vt Plato, Sophonem suum sub culcitra collocauit. Agesilaus nunquam mane prodire, nunquam vesperi cubitum ire solitus est, quin prius aliquid in Homero, amasio suo, legisset. Quanto digniores laude sunt pii Principes Nutritii Ecclesiae CHRISTI, et veri [Gap desc: Greek words] custodes et executores vtriusque tabulae legis diuinae: qui volumen legis DEI, ab ipso DEO immediate: raditum, et in quo DEVS ipse sua voce nos alloquitur et Normam consiliorum, actiomum et officiorum erga DEVM et homines omnium rectissimam praescribit et nos suo verbo docet, regit, consolatur, quoddie et attente legunt, audiunt, meditantur, eamque normam in tota gubernatione et officiis omnibus erga DEVM et erga homines studiose sequuntur. In hac commemoratione piorum principum, et veteribus illis Ducibus,


page 191, image: s0191

Iosuae, Dauidi, Ezechiae, Cyro, Carolo I. Alfonso, similium, vestram quoque Celsitudinem reuerenter et honorifice complexus, grata mente et voce celebraui. Vt enim DEVS immensis beneficiis nos quotidie obruens nullum a nobis [Gap desc: Greek words] aliud, quam gratae mentis commemorationem et laudes requirit: ita Celsitudinem Vestram scio, haec qualiacunque obleruantiae erga Illustriss. Celsitud. Vestram meae, officia non aspernari. Faciam igitur deinceps etiam quod feci hactenus, vt Celsitu. Vestrae excellentes et Heroicas virtutes, reuerenter amem, admirer et celebrem: et in meae vocationis scholasticae officiis diligentiam et fidem DEO et Celsitudi. Vestr. probem, ac DEVM oro, vt in hac temporum difficultate, Celsit. V. incolumem et florentem seruet. Libium communibus Academiae litteris commendatum, vt mei etiam caussa benigne Celsitu. V. complectatur, reuerenter oro. Rostochii. Prostridie Calendis Septembris 1574.

VALENTINO AB EICHSTED Cancellario Ducis Pomeraniae.

CVbernatio terrae in manu DEI est, is interdum dat idoneos gubernatores, et Cancellarium dignum laude, inquit sapiens Syracides, ac profecto testimonium praesentiae DEI in inclyra gente Pomeranica et bonitatis ac Clementiae diuinae illustre est, quod tot iam annos, tranquillam, felicem et salutarem gubernationem et principes iustos, et libertatis ciuium ac pacis publicae custodes et Ecclesiae ac studiorum nutritios, Pomeraniae tribuit: et te Cancellarium sapientia, virtute, doctrina et authoritate praestantem, consilii publici ducem


page 192, image: s0192

principibus adiun xit: ac toto pectore Deum oro, vt haec summa decora patriae vestrae perpetuo tueatur et Illustriss. principes Pomeraniae, et tuam Excell gubernet, et incolumes ac florentes perpetuo seruet. Tuae Excell. gratiam reuerenter habeo, quod Genealogiam Illustriss. Pomeraniae Ducum, ex certis monumentis coagmentatam, libello Chronologico meo intexendam, liberaliter mecum communicauit, et de Prenslauiae conditore vero, me admonuit. Fretus igitur Excell. T. humanitate et mansuetudine, antea mihi perspecta, nunc etiam Collegae meo Iohanni Fredero Pomerano, epistolion dedi, quo aditum ipsi ad Exc. T. beneuolentiam patefacerem. Qua non indignum esse, ego sane, cui modestia ipsius et morum innocentia singularis et ingenii bonitas et in studiis ac omni officii gerere diligentia, multos iam annos perspecta est, vere ausim affirmare. Oro igitur, vt authoritate et patrocinio vestro eum iuuetis. Ego me totum, omniaque studia et officia mea Excell. V. vicissim reuerenter defero. Orationem adiunctam in Stiria a me pronunciatam etsi plane scholastica est, tamen Exc. V. lectu non plane insuauem fore arbitror. Bene valete. Rostochii Die S. Leonhardi 1574.

GEORGIO A GERA HOLGERI Filio Baroni in Inclyto regno Sueciae.

PRosecuti sumus vos abeuntes precibus nostris ad Deum, pro felici et incolumi in patriam reditu vestro effusis, diligenter et ardenter, ac postridie quam in portum descendistis continuum biduum, secundissimi austri et Libonoti spirabant, vt die Michaelis vos in inclyto regno Sueciae festum illud celebrare, et Filio Dei pro excubiis et custodia sanctorum angelorum laetos


page 193, image: s0193

gratias agere, omnino existimarem et laetater. Postea vos mutato traiectionis consilio Lubecam iuisse intelligo, nec tamen dubito vos Deo ducente et iuuante iamdudum feliciter in patriam et ad Generosissimae ac dulcissimae coniugis vestrae amplexus optatos peruenisse, quibus vt benedicat Filius Dei auctor mirandi et suauissimi foederis comugalis, et hortum coniugii vestri irriget ac faecundet, vt plantulas coelestes et seminaria familiae vestrae illustris, procreet et propaget, et Domino Deo alios vestro loco cultores ac ministros substiruat, et Inclyto regno Sueciae similes patri, ad posteritatem consiliarios et gubernatores, excellenti pietate et virtute diuinitus ornatos gignat et educet: toto eum pectore precor. scio matrimonium sine prole vulgo mundum sine sole, iudicari. Verum Nuptiae non dant liberos sed qui nuptiis legem dedit Deus, proinde nec qui plantat, nec qui rigat, aliquid est, sed qui incrementum dat Deus, Is habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem, vt in Psalmo dicitur. A Deo igitur, vna cum Abrahamo Gen. 15. et 18. liberos petamus et expectemus: ac vt ipse eos ad suam gloriam et patriae ac propriam salutem educet ac guberner, oremus.

Meminietiam ioci de Archiepiscopo Vpsaliensi vobis delato, cuius sub discessum a nobis vestrum mentio in aedibus meis facta est. Is cum de re grauissima, pertinente ad Domini DEI gloriam, et serenissimi Regis, ac potius Ecclesiae regni vestri dignitatem et salutem, colloquendi occasionem nobis praebuerit, nec tamen pertexi vobis properantibus, instituta oratio potuerit, idem argumentum repetere hac epistola decreui.

Est omnino (vt clementiae Vestrae verbis apud me repetitis vrar) pulcherrimum et summum regni decus, cum summo regi Domino DEO et Redemptori


page 194, image: s0194

nostro IESV CHRISTO, reuerenter seruit, et veram DEI notitiam inter homines seruat et propagat, et hospitium ac sedem tranquillam ecclesiae DEI praebet, in qua conueniunt populi simul et reges vt seruiant Domino et laudes eius annuncient, sicuti in Psalmo dicitur: Et nunc Reges intelligite erudimini iudices terrae. Seruite Domino in timore. Osculemini filium. Ideo etiam regna, a DEO instituta sunt et conseruantur vt summt regis CHRISTI doctrina et cultus religiosus, et honestae artes, quae ad coelestem doctrinam recte intelligendam et explicandam et Reipublicae gubernationem necessariae sunt, in eis luceant, et propagentur. Ideo getenda sunt fortibus et piis regibus bella et depulsis holtibus, patria defsndenda et pax tuenda est, vt homines in templis et scholis recte de DEO et Redemptore nostro Iesu Christo doceri et ad DEI agnitionem, pietatera veram, iuuentus erudiri et ad omnium virtutum DEO placentium officia institui possit. Hac luce doctrinae obscurata, vel extincta, similia sunt Regna, Iaternae in tenebris gestatae, in qua Iychnus nullus ardet. Lumen enim vitae est doctrina Christi, quam in politiis et regnis vult DEVS late fulgere et clatissimam veritatis lucem aliis hominibus praeferre.

Postquam igitur, DEI beneficio, lux verae Euangelii doctrinae tristissimis superiorum seculorum tenebris et idolis Pontificiis fere deleta, paulo ante per ministerium Reuerendi viri D. Lutheri renouata et illustrata est, omni diligentia et fide piis gubernatoribus, politicis et Ecclesiasticis, etiamsi non habeant archiepiscopi nomen, de quo iocati sumus: tamen annitendum est vt lux doctrinae diuinitus


page 195, image: s0195

in vestro etiam regno accensae, sincera et illibata, sine erroribus et corruptelis retineri, et forma gubernationis ecclesiasticae vniuersae pia et rectissima, collatis plurimum piorum doctrina, ac sapientia praestantium sententiis, transinitti ad posteritatem et conseruari possit.

Nulla profecto grauior et Christiano rege dignior et magis necessaria deliberatio in genere humano institui potest, quam de vniuersae doctrinae et religionis Christianae purae et sincerae conseruatione et certa totius doctrinae et administrationis Ecclesiasticae Norma, collatis eruditorum iudiciis scripto graui complectenda, quam liberi et nepotes vestri, et tota polteriras in patria tuto sequatur. Laudatur Ericus X. et in Diuorum catalogum adscriptus est, quod templum Vpsaliense splendidissimum, magnis sumptibus extruxit. quanto gloriosior erit nostro Regi serenissim. Iohanni III. non lapideam molem, sed veram Ecclesiam DEI viuentis in regno patriae ad omnem posteritatem, tali forma Doctrinae et totius administrationis ordine, sine magnis sumptibus constituta aedificare. Haec vere regia et archiepiscopalia officia sunt quorum curam inter classica et armorum fragorem, in mediis et perpetuis bellis, summi illi et laudatissimi Reges DAVID, Iosaphat, Constantinus, Theodosius, Carolus Francorum rex. etc. simul romplexisunt.

Haec etiam praecipua caussa fuit, cur Celsitudinem Vestram archiepiscopi munere fungi optauerim, vt auctoritate, consiliis et admonitionibus vestris, apud serenissimum regem, has tantas res, et vniuersae patriae ac posteritati necessarias et salutares suscipi et confici feliciter curaretis. Si


page 196, image: s0196

Wittebergae iam cito post Lutheri et Philippi mortem, corpus doctrinae ibi receptum proprer generales quasdam et ambiguas in aliquot articulis sententias, contra Lutheri confessiones adeo perspicuas et crebro repetitas deptauatum est: facile in aliis etiam regionibus et regnis, a Lutheri cathedra remotioribus, idem euenire potest. Quare nunc tem pestiue, quantum DEO iuuante effici humano consilio potest, prouidere pii gubernatores regnorum et ecclesiarum debent, vt de omnibus vnmersae doctrinae Christianae articulis, inter nostros et Pontificios et alias sectas controuersis, verae et perspicuae explicationes posteritati tradantur, ne ambiguitates nouis dissidiis postea occasionem praebeant.

Proderit etiam de Institutione, examinibus et ordinatione ministrorum, de inspectoribus Ecclesiarum, de consistoriis Ecclesiasticis, de visitatione, de Synodis, de Iudiciis controuersiarum matrimonialium, de scholis, de ordine concionum, de Catechesi, de ritibus baptismi, de caena Domini, de lectionibus et cantionibus ecclesiasticis, de excommunicatione legitima, et tota disciplina, et ordine administrationis Ecclesiasticae, formam certam scripto delineari, et collatis plurium sapientum et piorum Iudiciis ac sententiis censeri ac limari, et ad posteritatem velut normam verae religionis transmitti et conseruari. Hanc tantam rem Celsitudinis Vestrae pietate, sapientia, virture, fide et authoritate confici optaui, cum sub discessum a nobis vestrum, Archiepiscopi Vpsaliensis mentio fieret. idem nunc quoque ardentibus a DEO votis exopto, et DEVM oro, vt Celsitudinem Vestram ad tantae rei perfectionem, diutissime incolumem et florentein seruet. Nihil certe DEO gratius, nihil Ecclesiae et patriae salutarius, nihil inclyto Rege et vobis dignius


page 197, image: s0197

et gloriosius ad omnem posteritatem suscipere Cels. V. potest. Bene et feliciter Valete. Calend. Nouembris Anno 1574.

CORRECTORI IN OFFICIna quadam Typographica.

VT vir ille Heroicus Achilles opinor interrogatus, quos sustinuisset labores, omnium iucundissimos, simul et grauissimos, respondit: Pro amicis susceptos. ita te spero non grauate aliquid oneris mea etiam causa subiturum esse. Cum enim officinae Cratonianae inspectio et corrigendi molestia tibi alioquin incumbat: et nunc libellos aliquot meos iterum isthic excudi intelligam, reuerenter orare volui; quod officii ratione alioquin tibi quotidie sustinendum est vt meo rogatu studiosius et diligentius faceres, et in catecheseos libello inprimis iuxta praescriptum exemplar omnia distinctis rypis exilioribus, mediis et grandioribus exprimi curares. Optarira etiam, cum auriga Rostochiensis ad nos profieiscitur, paginas impressas, de singulis libellis ad me mitti, vt ante publicationem a me perlegi, et si quid necessarium incideret, notati possit. Tibi officia et studia mea omnia vicissim amanter defero, et duas orationes mitto, quas, si isthic distrahi posse iudicabis, iterum excudi emendate oprarim. sin aliud tibi videbitur, Austriacam, cuius exemplum aliud non habeo, ad me remitti velim.

M. IOHANNI GVDSCOVIO Dauid Sroderus.

CVm eximiam erga me beneuolentiam et fidem tuam, toto eo tempore quo scholae nostrae gubernationi praefuisti, multis illustribus testimoniis perspexerim: fateor me vicissim tibi omnem obseruantiam et animi grati officia debere. Doleo autem in hac fortunae


page 198, image: s0198

tenuitate, non posse me alio illustriore, quam scribendi officio voluntatem tibi meam declarare, sed te tali bonitate et sapientia virum scio [Gap desc: Greek words] censere. Decreui autem ne prorsus inanem epistolam mitterem breuiter tibi historiam itinetis nostri in Stiriam suscepti recitare: quod DEI beneficio, incolumes et salui, perpetua fere serenitate et solidis viis ac rutissimis vsi, feliciter confecimus. Berlino Calendis Decembris primum discessimus, quod Ductori nostro legato Styriaco, grauibus de causis, in Styriam prius, Pegasario cursu eundum et redeundum esset. Is in toto itinere, eximia et singulari humanitate, ac obseruantia etiam, Doctorem nostrum prosecutus est. Me etiam et socium meum, nullo asperiore verbo vnquam compellauit, singulis diebus mane equitem praemisit, qui proprium hypocaustum nobis calefieri et omnia in hospitio necessaria, tempestiue apparari, curaret. Hanae, Dresdae, Birnae, semper nobis Superintendentes, Dresdae etiam multi alii Doctores et viri honesti adfuerunt. Pragae veto vbi duos dies commorati sumus, inusitata et singulari humanitate nos exceperunt. Nam Rector Academiae Petrus Codicillus, vir grauissimus et eruditissimus, cum omnibus fere Professoribus nos inuiserunt, et vno tempore octodecim Rectores et collegae scholarum inferiorum, (sunt enim 18. Parochiae in ea vrbe, et singulis, singulae scholae adiunctae) solenni oratione praeceptorem nostrum exceperunt, quam M. Iohannes Labonius caeterorum nomine facundissim. habuit, nec arcem, nec vrbem ampliorem in tota Germania vllam esse audio.

Vrbem mediam non Albis, (qui intra duo vel tria milliaria, Pragae fines non attingit) sed Multaua


page 199, image: s0199

dirimit, cuius ripae Iongissimo et splendidissimo ponte, Caroli III. sumptu extructo, iunguntur. In templo Arci contiguo, trium Impp. et Ottocari illius celeberrimi Boiemiae Regis, et Diui Wenceslai et aliorum Regum monumenta cernuntur. Ad Multauae ripam prope pontem, officinas vitrarias vidimus, et non procul inde synagogam Iudaeorum die sabbathi quem festum forte celebrabant. AEdificia procerum et priuatorum ciuium amplissima et splendidissima, et in veteri praesertim vrbe arctissime inter se stipata ostendunt florentissimam olim et potentem Rempub. fuisse. Est autem nunc etiam vrbs populosa, sed veterem libertarem omnem fere amisit, ac portae vrbis ne noctu quidem clauduntur.

Nosrelicta Praga reliquam Boiemiam versus Meridiem peragrauimus, ac celebres vrbes Tabor, situ loci singulari, et Hussitarum receptu et Budewisium splendidis aedificiis, venis metallicis, insigne, vidimus. Egregia etiam Wilelmi Domini in Rosenberg, qui Electoris Brandeburgensis sororem in matrimonium habuit, oppida transiuimus, Crunlouiam aulae ledem, Zobislauiam, Melisinam, Hohenfurtum monasterium, non procul a Multaua fonte situm, vbi insigni comitate nos Abbas hospitio excepit. Postridie Wildbergam, ad D. Henricum Baronem in Starnberg appulimus, qui nos singulari humanitare, in arce, in qua Wenceslaum Imp. et Boemiae regem An. Christi 1393. captiuum fuisse, ipsius Imp. Wenceslai literis nos docuit: hospitio excepit, ac sequenti etiam die Dominica, quae Natalem Domini proxime praecedit retinuit. Inde Lynceam, superioris Austriae metropolin ad Danubium peruenimus, ac deinceps per amaenissimam Cremsae vallem, et laetas segeres, Smaragdino virore, oculos mirifice delectantes,


page 200, image: s0200

biduum progressi, in fauces montium, et transgresso pridie Natalis Christi Pyrenaeo monte altissimo, qui Stiriam ab Austria superiore dirimit, in Anasi vallem descendimus ac Rotemanni Stiriae oppido quinque dies commorati sumus. Nam obuiam nobis ad Danubium missus cum litteris Eques, alia via proficiscens a nobis aberrauerat. Denuo igitur Graeciam recta ire iussi, die secunda Ianuarii eo peruenimus, vbi hospitium nobis, et mensa, ad quam omnibus notis, et aliis accedere volentibus, aditus quotidie patet: in domo splendidissima Bernardini a Rindscheidt, contigua prouincialium Domui instructum fuit, in qua postridie a delectis prouinciae, D. Doctor exceptus est. Templum in hac vrbe publicum habent prouinciales, in quo non sine summa voluptate et admiratione frequentiam procerum et populi ad conciones Euangclii conuenientem spectares. Ministri Ecclesiae quatuor sunt, qui eandem doctrinam, de omnibus fidei nostrae articulis, quae in nostris Ecclesiis sonat, propagant, et abusus pontificios non minus libere, quam nostri taxant, sed in templo nihil fere latine, omnia Germanice canunt. Domus nouae scholae ampliss. et plane regia, Templo fere contigua est, cui similem fere Iesuitae sumptu archiducis Caroli, qui aulae sedem in hac vrbe habet, excitare coeperunt, ac scholam suam die vigesimatertia Nouembris inchoarunt. Prouincialium scholam, quae hactenus in domo Prouincialium fuit, et Nobilium solummodo liberis patuit, in nouam domum translatum, et ciuium etiam liberis ac peregrinis patefactum iri, DEO iuuante, initio Martii, intelligo. Ieronymi Osii, qui comes nobis in roto itinere fuit, et Rector nouae scholae futurus est, Carmen quo formam


page 201, image: s0201

scholae complexus est, iam sub prelo est. D. Doctor etiam Orationem in auspiciis Nouae scholae habendam: et ordinem studiorum ac totius Institutionis seu rationis docendi ac discendi in Gymnasio deinceps vsurpandum componit, quae cum edita fuerit, exemplum ad te mittam. De Turcicis rebus ex adiuncta pagella cognosces. Bene vale. Graeciae in Stiria die 8. Febr. Anno 1574.

ANDREAE SCHEUERO RECTORI scholae Prouincialium Carinthiae Ducatus.

??? [Gap desc: Greek words] , quam mihi dulces et gratae fuerunt literae tuae per Nobilissimum et optimum Heroem D. Sebaldum. Feulnerum ad me datae, in quibus Musae et Charites ipsae, tenellos digitos suos, fragranti rosarum succo delibutos, abluisse mihi visae sunt. Quod igitur amanter respondisti, officiose tibi gratias ago; teque oro vt beneuolentiam erga me tuam conserues et piis precibus tuis Deo studia et Actiones meas commendare pergas.

Vacationem tibi a curis et laboribus docendae et regendae scholae et quietem honestam, per proceres Carinthiae concessam gratulor, ac vt diu consilio et authoritate tua prodesse Ecclesiae et scholis patriae possis, longa vitae spatia et robur animae et corporis durabile, tibi a Deo precor, fretus dulcissima promissione Psalmi: Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt, Etiam in senecta vigentes et florentes erunt, vt annuncient quoniam rectus Dominus.

Mihi, vt Senecae versibus vtar, Raro placidam fata quietem, certumve mei tribuere diem. Alia exaliis cura fatigat vexatque animum tempestas noua.


page 202, image: s0202

Verum hic non vera quies, non gaudia vera parantur, Gaudia venturae, sola relicta scholae. felices igitur soli vereque beati, in Domino vitam qui posuere suam. Interea vitae huius molestias et aerumnas tranquille et forti pectore toleremus, et magno animo breuia feramus incommoda. dum enim respicimus et vertimus, immortalitas aderit. Quas inter ministros isthic dominari virtutes Theologicas scribis, easdem in hac vrbe iam aliquot menses experior, vt vere cum Demosthene dicere possim [Gap desc: Greek words] ex ambitione, arrogantia, suspicionibus, Ironiis, liuore, audacia et impudentia conflato, et in accendendis odiis et ferendis calumniis et factionibus fouendis ingeniosissimo artifici. Etsi enim Aristophanem fortasse nunquam legit: tamen Cleonis, Attici Tribuni artes, qui anguillas non nisi turbata aqua capi, et iniustas cupiditates non nisi turbata Republica obtinere sciebat: plane perdidicit [Gap desc: Greek words] . Sed haec Deo commendemus. Ego M. Osii reditum anxie expecto, vt solenne initium scholae quamprimum fiat. Interea orationem de Ferdinando Imp. in vereti Prouincialium schola recitari curaui, cuius exempla, quibus voles isthic distribuenda mitto. Bene et feliciter Vale. Graeciae in Stiria 1574.

CUNNIO CVIDAM.

S. D. Reuerende Domine Pastor, remitto AEneam Syluium, et gratiam habeo, quod eruditissimi viri et variam suorum temporum ac horum etiam locorum in quibus iam fato quodam meo aliquandiu viuo, historiam complectentis, lectione me recreari passus es. Oro autem ne plane mei hospitis ac peregrini,


page 203, image: s0203

qui in tua beneuolentia et fide inprimis se adquiescere posse toto itinere sperabat, obliuiscare. Accipiebam fausti ominis loco, cum primum huc venirem, quod in hospitium tuae domui proximum deductus essem, ac de omnibus rebus, publicis, priuatis, seriis, iocosis familiariter et fraterne nos vna quotidie conuersaturos esse non dubitabam. Itaque omnes meas cogitationes, consilia, scripta, literas etiam vocationis et alia, tibi, cum primum veni, candidissime et fidelissime aperui, nec de litibus et factionibus, quae hic inter aliquos agitarentur, quicquam certi cognoscere, multo minus me eis immiscere cupiui. Nunc vero cum aliquot hebdomadis a colloquio mutuo abstinuerimus: vereor ne plane e mente proximi obliterer ceu mortuus, vt Psalmi sententia vtar, ac video nescio quas infaustas suspiciones ita animis insedisse, vt euelli difficulter queant. Quod in postremo colloquio de eleemosynis ad mercedes Tabellariorum translatis me dixisse aiebas: id ex D. D. Sveicardo ipse cognoscere potuisti, longe aliter se habere. Audio etiam apud proceres te narrasse, ideo a meo colloquio te abstinere, quod me domi esse familia mea tibi semel negarit: atqui norunt omnes, cum quibus viuo, neminem me accedere cupientem, etiam infimae sortis hominem, a colloquio meo arceri, multo minus tibi hoc a me vnquam negatum est, imo saepissime rogatus, vt ad colloquium in mensa accedere digneris; tandem diserte mihi ipsi respondisti, nolle te ad prandium aut coenam venire, quia aliquos minus tibi amicos subinde adesse videres. Accidit etiam saepe vt firmandae ediscendo aliquid memoriae et simul corporis deambulando exercendi causa, solus, insciis omnibus, in campum


page 204, image: s0204

aliquandiu expatier. Ita nuper accidit, vt cuidam Baroni, me clementer invisere cupienti, mea etiam familia me domi esse responderet, cum tamen ex musaeo abessem. Id si tunc etiam accidisset, tamen non tantum esse hoc erratum arbitror vt amicitia dissilire propterea debeat. Nec si ad quendam ante nouem menses, litium et factionum vestrarum plane ignarus, amanter et humaniter scripsi, me omnibus in rebus consilio ipsius vsurum esse: propterea in consiliis aut actionibus publicis quicquam me, inhonestum, et turpe, vel quod ecclesiae et causae publicae incommodum esse videam, propter factionum studia, a quibus longissime absum, existimes probaturum esse. Oro igitur vt suspiciones istas abiicias, et si qua in re imprudens te offendi (sciens enim et volens tibi obesse nunquam volui) veniam des et mihi peregrino et hospiti, beneuolentia et fide tua et colloquiis familiaribus voluntatem et studium tuum declares. Etsi enim me Deo curae esse, et omnia quae mihi secunda vel aduersa eueniunt, a Deo gubernari scio: ideoque placidius, quaecunque accidunt fero: tamen simul scio velle Deum vt exemplo Christi mites ac humiles corde simus, et coniunctis voluntatibus, animis, studiis, Christi Domini gloriam et Ecclesiae salutem, iuuare studeamus, quem vnum et solum mihi finem propositum esse, Deus qui est [Gap desc: Greek words] nouit. Et quia post finita comitia scholae negotium rursus susceptum iri intelligo: omnibus in rebus consilio prudentiae, pietatis ac beneuolentiae tuae vti cupio. Reuerenter itaque peto, vt denuo ad me ad prandium accedere, praesertim absente iam Lerchio, semel digneris, aut si plane tibi hoc, quod semel mihi negasti, seruare constitutum est, hora duodecima ad colloquium amicum venire, vel me domi tuae expectare digneris. Bene vale. Nonis Martii Anno 1574.


page 205, image: s0205

MICHAELI NEANDRO SOrauiensi.

PEriucundae et gratissimae mihi fuerunt tuae literae, testes animi communi spiritu Christi, quod vinculum est ad coniungendos bonorum animos arctissimum, et studiorum similitudine, ac eiusdem de Deo sententiae et confessionis societate vna copulati. Scholam tuam [Gap desc: Greek words] et totius Pomeraniae et vicinarum regionum [Gap desc: Greek words] florere, ex animo laetor et filium Dei [Gap desc: Greek words] et Doctorem Ecclesiae et piarum scholarum Rectorem supremum oro vt te incolumem et florentem diutissime seruet et tueatur. Carmen de angelis summa cum voluptate perlegi: principium enim Geneseos; lectis ac exquisitis verbis, et aptissimis epithetis et expletiuarum particularum raritate; Orphei hymnos plane referens, non minore cum admiratione legi, ac oro, vt reliquam partem quae hominis creationem, lapsum et receptionem simili breuitate neruosa, in qua [Gap desc: Greek words] expositam continet; prima occasione mecum communices. Nam reliquos libellos, vbi ab Oporino editi fuerint, Francofordia facile accipiam. Bene vale. Rhodopoli pridie Nonas Iulii Anno 1567.

SENATVI HAMBVRgensi.

TRiginta octo anni sunt, cum in schola Inclytae vrbis vestrae docens Iohannes Frederus encomium vrbis Hamburgae, luculento carmine latino descripsit, quod cum ad D. Iustum Ionam affinem suum Wittebergam misisset, adeo gratum D. Luthero, D. Philippo, D. Pomerano, D. Ionae, et aliis


page 206, image: s0206

eius aetatis luminibus fuit vt additis aliquot illorum praefationibus et elogiis vestrae vrbi et Fredero honorificis, Wittenbergae exprimeretur. Praefixit et Iohannes Stigelius epigtamma, in quo versus illi omnium ore et literis postea vsurpati, sed de vestra vrbe primum scripti extant:

Vtque alios alii de relligione docerent
Contiguas pietas iussit habere domos.
Hinc vrbes structae quarum est ante omnia muntis
Asseruisse Deo quam iubet esse fidem.

Etsi enim magna ornamenta ciuitatum sunt aedificia, munitiones, apparatus, opes, et multo maiora, leges, iudicia, sapientes et iusti magistratus, obedientes et bene morati ciues, tamen cum in ciuitatibus et imperiis homines eam ob caussam praecipue consociarit Deus, in quibus vera de Deo et Redemptore nostro Iesu Christo doctrina luceat, et alii aliis exempla virtutum et testimonia de Deo ostendant: summum decus est ciuitatum, Ecclesia recte constituta et schola studiis optimatum literarum et verae religionis doctrina florens. Hic velut nucleus est ciuitatum et lumen vitae, quod munire cingere et protegere leges iudida et arma debent. Cum igitur omnibus his ciuitatum omni laude flotentium ornamentis Inclyta vrbs Hamburga hoc tempore prae caeteris vrbibus toto fere orbe terrarum emineat et eniteat: grato pectore hoc ingens donum Dei agnosco, et Psalmi vocem: Nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra vigilat, qui custodit eam, saepe cogitans: ardentibus votis Dominum Deum oro, vt vrbem vestram domicilium et remplum suum clementer custodiat: et vos inclytae illius vrbis gubernatores adiuuet et regat, et incolumes ac florentes perpetuo seruet. Existimo etiam ad Dei et ciuitatum bene constitutarum


page 207, image: s0207

laudes pertinere, cum virtus et doctrina virorum eximiis Dei donis praestantium, qui Rempublicam, Ecclesiam aut scholam rexerunt honorifice celebratur. Fui itaque hortator collegae meo Iohanni Fredero, cuius initio Epistolae mentionem feci, vt Epicedion scriberet beato Superintendenti Ecclesiae vestrae, cuius donec erit Ecclesia Dei in his terris, vna cum S. Ansgario, qui primus Christanam religionem in vestra vrbe et tota vicinia propagauit et D. AEpino primo Ecclesiae a tenebris pontificiis repurgatae Superintendente semper honos nomenque bonum, laudesque apud omnes bonos et pios manebunt. Id Epicedion diligentia et fide singulari elaboratum vobis, Amplissimi viri, inscripsit. Reuerenter itaque oro, vt carmen, quo Inclyta vrbs Hamburga et Ecclesia ac schola vestra, et multi de ea bene meriti honorifice laudantur, benigne accipere et autoris in vestra vrbe nati, et virtute, ingenio ac doctrina eximia praediti studia iuuare et prouehere dignemini. Nostra studia et officia cum omni obseruantia et gratitudine, vicissim vobis perpetuo constabunt. Bene Valete Idibus Aprilis Anno 1575.

LVDIMAGISTRO CVIDAM.

QVereris incidisse te in hominem ingratum, si hoc nunc primum, age aut fortunae aut diligentiae tuae gratias, inquit Seneca. Ego sane querelam de vetere illo alumno tuo non sine dolore legi, quem paterna fide et benignitate, in tuis aedibus multos annos educatum et tua potissimum commendatione euectum et ornatum esse memini. Etsi autem tetra illius ingratitudine et insolentia non solum negligente iam te optime de ipso meritum, verum etiam iniurias et contumelias pro acceptis beneficiis reponente: non immerito te coommoueri fateor:


page 208, image: s0208

nullo tamen pacto nos aliorum indignitas moueat, quo minus, quid nobis dignum sit, cogitemus. Philosophi etiam benignitatem et caeteras virtutes, non propter commoda et vtilitates nostras, sed propter se colendas esse disputant. et Alexander Magnus cum querelae tuis similes ad eum deferrentur, Regium esse dixit benefacientem male audire.

Quanto magis nos Christianos, si vere esse volumus quod dicimur, in tribuendis beneficiis, non gratam memoriam et remunerationem accipientium, sed nudam virtutem et solam voluntatem et mandatum Dei, cuius bonitati et mansuetudini nos [Gap desc: Greek words] et conformes reddi oportet, spectare debemus. Sinit autem DEVS solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, denique omnis generis bona cumulate in nos omnes effundit, non vllo nostrae gratitudinis respectu. Omnes enim in Deo sumus: sed natiua bonitate et misericordia complectens vniuersos.

Nobis vero etiam fructuosum et salutare est, talia ingratorum alumnorum et discipulorum exempla subinde experiri, vt nostram impietatem et ingratitudinem erga DEVM, erga nostros parentes, magistratus, praeceptores et alios de nobis bene meritos, agnoscere et emendare discamus. Fere enim, [Gap desc: Greek words] : et per quae quis peccat, per eadem punitur.

Nec vero aliquid inusitatum et singulare tibi hac in parte accidisse existimes. Obruit ingentes ista procella viros: Nec quicquam in mundo vsitatius est, quam cuculi mercedem et anguinam gratiam benemerentibus reddere. Talis enim in hac prauitate,


page 209, image: s0209

natura hominum est, vt summa beneficia non nisi ingentibus maleficiis compensent.

Quare non mireris te quoque viperam in sinu educasse, et lupi catulum domi tuae aluisse, vt te deuoraret, vetus enim illud est: [Gap desc: Greek words] et plerunque non alieni et peregrini, sed quos in domo nostra diu aluimus, auximus, eueximus, ornauimus: ideoque nobis ac nostris vicissim fidissimos et firmiss. amicos fore sperabamus, omnium in nos teterrimi sunt.

Id ego insigniter in duobus alumnis, quos totius vitae ac senectutis meae praesidia et solatia fore confidebam, olim expertus sum. Postea toties mihi similia acciderunt vt iam nec dolere amplius, nec expostulate cum illis, qui [Gap desc: Greek words] : multo minus apud alios queri de illis libeat: ne [Gap desc: Greek words] , et stultus ipse, in meam perniciem eos fouisse et aliis ornandos obtrusisse praedicer.

Omnes sane, qui iam sunt principum professores in hac Academia (Iureconsultis et Weslingo solo exceptis,) mea commendatione primum ad functiones docendi suas in hac schola promoti et vocati sunt: plaerisque etiam postea accessiones stipendiorum mediocres in aula impetraui. Etsi autem neminem accuso et omnes, vt collegis veneror et amo: tamen si mihi aut meis aliquid in aula conficiendum esset, ego sane vnum et alterum, a quo petere et expectare sine vllius molestia possem, id officium quod tam multis fidelissime praestiti, haud facile inuenerim.

Quare si quid ad te consolandum momenti adferre exempla possunt: non recusabis ea incommoda ferre, quae tibi cum multis aliis veteribus et nostra aetate iuuenibus viris bonis et de pluribus bene mereri cupientibus communia sunt.

Nec difficile tibi erit hanc indignitatem perferre,


page 210, image: s0210

cum paululum te colliges, et vna mecum assuesces, sine discrimine deinceps, omnes quos poteris, reque officiisque iuuare, sic tamen adiutos ne meminisse putes. Quod si gratus quis, praeter morem extitit vnquam, id omne in lucro deputabis, et magno animo breuia feres incommoda: Dum enim respicimus, et vertimus nos, immortalitas aderit.

Hanc vnam et solam praecipue spectemus, nam in hoc mundo vere vanitas vanitatum, et omnia vanitas sunt, seu vt Nazianzeni versibus vtar [Gap desc: Greek words] , vbi omnia grata et iucunda erunt. Interea breuis huius et fugacissimi curriculi vitae nostrae molestias placido et tranquillo animo transigamus. Bene et feliciter vale. Id. Sextilis, Anno 1572.

HIERONYMO OSIO, RECTORI Scholae Prouincialium Stiriae.

MEministi Basilium definite scholas [Gap desc: Greek words] . Quare Filium Dei Doctorem et Seruatorem nostrum ac praesidem piarum scholarum supremum assiduis votis precor, vt tuae etiam scholae Rector perpetuo adsit et bi nedicat, vt domicilium ac templum verae agnitionis Dei et officina ac gymnasium necessariae ac salutaris generi humano doctrinae et virtutum omnium perpetuo florens maneat, ex quo velut augusto et perenni fonte, in omnes vicinas gentes riuuli verae de Christo doctrinae et optimorum studiorum emanent et hortuli Ecclesiae, in tota vicinia suauiter rigentur, vt plantas coeli recte Deum agnoscendtes et celebrantes in hac vita et omni aeternitate, et fundamenta terrae seu Gubernatores ac Doctores aliotum in his terris paulo post futuros procreent, educant et foueant, qui


page 211, image: s0211

cultoris ac hortulani sui Osii pietatem; industriam, fidem, diligentiam, dexteritatem et felicitatem demonstrent, et grata mente ac voce perpetuo celebrent. Haec vota assidue ad Deum pro te, et schola, quam gubernas, fundo, ac vero pectore opro, vt initiis faustissimis, quae in epistola Idib. Augusti ad me data recitas, sequentes etiam institutionis ac gubernationis scholasticae successus prosperi et optati respondeant, vt omnes intelligant, vobis et iudicium in erudienda pueritia, et ex primis fundamentis ordine conuenienti educenda (quod Cacus ille a Ratisbonensi Senatu desideratum esse voeiferabatur) et diligentiam, fidem et assiduiratem necessatiam non detuisse. Ordinem studiorum scholae, quem isthic delineare coepi, sed non penitus absolui, optarim a te et D. Marbachio diligenter et attente perlustrari, ac eam praecipue partem, quae primam institutionem Grammaticam in classib. continet, ex Argentinensi forma et vestrae industriae ac experientiae iudicio, exquisite ac accurate limari et expoliri. Secunda pars, de finibus studiorum et mediis ad ea recta ducentibus ex libello de ratione discendi meo descripta, tota fortasse omitti potest. De studio Theologiae, quod professionis meae maxime proprium est, cunctantius fere quam de vlla caeterarum artium aliquid compono. Sed tamen vbi de iudicio et voluntate vestra cognouero, eam quoque partem attexam, vt post vnum et alterum annum ordo ille, non velut Idea Platonica nusquam comparens, sed vere iam insticutus esse et reipsa seruari in vestra schola, et vigere ac florete publice significetur. Tam diu vt vitam mihi Deus proroget, et tanti gaudii me vna vobiscum participem reddat: toto eum pectore precor. A te omnibus de rebus, quae isthic post diem 14. Aug. superiotis anni acciderunt, literas copiosas expecto, et Deum oro, vt nos doceat, gubernet, et seruet. De meis rebus


page 212, image: s0212

ad D. Marbachium plura scripsi. Gener meus amicitiae tuae cupidus qualicunque carmine te resalutat. Bene Vale. Rostochii die Antonii, decimo septimo Ianuarii. Anno 1575.

CASPARO EBERARDO PASTORI Wittebergensi.

TAlis mea valetudo, continuos iam fere quatuormenses est, quam D. Gregorius suam toto biennio fuisse scribit, quo podagrae doloribus lectulo detentus, vix in diebus festis ad sacra celebranda surgere aliquot horas potuerit: qui dolores inter dum lentisunt, inquit, interdum nimii, sed neque ita lenti, vt recedant, neque nimii vt interficiant, vnde fit, vt qui quotidie in morte sum, quotidie repellar a morte. Haec vna est praecipua causa, quae adulcissimo complexu et colloquio tuo me hactenus exclusit: et quia [Gap desc: Greek words] : recusare profectionem, quae a me proximis senatus Academiae literis denuo petebatur coegit. Plane igitur confido, te pro eximia bonitate, sapientia et candore tuo, hanc nimis iu stam et veram emansionis meae excusationem, comiter accepturum, et beneuolentiam erga me tuam, et fidem fraternam quam perpetua grati animi memoria et celebratione et quibuscunque potero officiis, tueri semper et confirmare studebo, benigne consetuaturum esse.

Nunc reuerenter tibi gratias ago, quod formulam Testamenti Philippi, nunquam hactenus quod ego viderim, typis excusam, vna cum Epistola ad Baldasarum Coburgensem, edi cum vestra confessione curasti. Momorum censuras intempestiuas Deus retundet. Nam quod nuper scripsisti, [Gap desc: Greek words] , seu potius [Gap desc: Greek words] : nunc rectius intelligo, postquam Germanicas pagellas [Gap desc: Greek words] legi: nam T. H. librum contra Exegesin illam, quam te legisse scribis, nondum


page 213, image: s0213

mihi videre contigit. Pergrata etiam collegis meis et plutimis piis fuit editio confessionum Lutheri de Baptismo et caena Domini a vobis repetita.

Quod ad scholae motus et schedas seditiosas attinet, plane spero discedentibus turbulentis et veneno illo seditioso infectis grassatoribus, quos quamprimum vel [Gap desc: Greek words] abire rectissimum esset: et succedentibus aliis modestis, et discendi quam contendendi cupidioribus, Deo gubernante paulo post omnia rursus tranquilliora fore. Durato igitur et rebus temet seruato secundis [Gap desc: Greek words] .

Quod enim Seneca ait multo grauius delinquere aduersus rempublicam et multo grauiore paena dignos esse, qui calumniis et maledictis fracti propositum salutare et honestum deserunt, quam qui terrore et impressione armorum consternati ex acie fugiunt: id nobis in ecclesia Dei multo magis ita statuendum est, qui et vitam, et famam, existimationemque nostram, quae vita carior est, nequaquam praeponere Christo Domino, qui nihil nobis praeposuit, sed [Gap desc: Greek words] offerre debemus.

Vt enim nemo pluris aestimare pietatem et fidem DEO debitam iudicandus est, quam qui boni viri famam perdidit, ne conscientiam perderet, ita nullum sactificium DEO carius et preciosius est: cuius primitias me iam continuos 18. annos sibi offerre DEVS voluit, et tibi sacerdoti ecclesiae suae, in illa metropoli supremo, velut victimae conformi, imaginis filii sui [Gap desc: Greek words] , odia, calumnias et alias aerumnas imponit, [Gap desc: Greek words] . Nec instructio ministerii nostri in hac vita nobis alia in Euangelio proximae Dominicae tradita est, quam sicut me misit pater (vt praedicem Euangelion et fiam victima) ita ego mitto vos (vt doceatis et crucifigamini)


page 214, image: s0214

Deum oro, vt nos gubernet, doceat, et confirmet, vt [Gap desc: Greek words] manere et magno animo breuia ferre incommoda et vsque ad finem firmi durare possimus. Suffice tu vires, tu suffice robora pressis. Bene et feliciter vale. Qui has tibi literas exhibet iuuenis ingeniosus et modestus est, M. Iohannes Mylius Wisinariensis, qui studio videndi tui et Academiae vestrae ac Lipsicae isthuc expatiatur. Quaeso igitur vt beneuolentiam ipsi tuam et studium significatione verborum amica declares. Rostochii 12. April. 1575.

D. NICOLAO SELNECCERO.

??? [Gap desc: Greek words] quae in proximis nondinis ad me misisti literaria munuscula et carmina praecipue, vere ac pure Christiani animi, pietatem, prudentiam, grauitatem, et fincerae veritatis et pacis studium singulare ex augusto diuinitus illustrati pectoris thesauro, seu potius a Sole iustitiae Filio Dei propagatos et fulgentes radios spargentia, quae singulari cum voluptate, fructu et admiratione legi.

Vtinam vero [Gap desc: Greek words] praecipuarum nostri temporis disputationum sint Lutheri Catecheses, capita et Smalcaldica iuncta, tum breui [Gap desc: Greek words] ; sed et expressam effigiem veri et salutaris consensus, et tranquillitatis ecclesiasticae, inter confessionis Augustanae ciues, restitui posse sperarem. Interea [Gap desc: Greek words] , veritatem et pacem colamus et feramus, quae professionem veritatis comitantur, odia, calumnias et alia rerum et famae detrimenta.

[Gap desc: Greek words] :
[Gap desc: Greek words] .

Haec senrentia cum multos iam annos mihi vitae regula fuerit, magna cum voluptate eam adeo rotunde


page 215, image: s0215

et neruose hoc eruditissimo disticho a te comprehensam, in hoc carmine legi: pro quo reuerenter tibi meo etiam nomine gratiam deberi confiteor. Saepe autem collegae mei ac ego optauimus, constituto, iuxta normas in tuo carmine propositas, pio de praecipuis in Augustanae confessionis Ecclesiis docentium controuerisiis, consensu, cum ecclesia et Academia Wittebergensi et Lipsensi [Gap desc: Greek words] , qualis Luthero viuente fuit instaurari. Aditus certe et occasiones suscipiendae eius deliberationis, miranda Dei bonitate, non vulgares oblarae esse viderentur cumque nulla in scripto quod circumfertur prorsus personarum vel regionum certarum mentio fiat, sed nudae explicationes verae sententiae, et falsae indicationes proponantur: bonos et mo deratos viros non existimarem haec consilia renouandae concordiae prorsus repudiaturos esse: sed meam quoque spem lanuefacit rei magnitudo et vaticinium Filii Dei, non pacem, sed tristissimas opinionum, odiorum et furorum confusiones, his postremis temporibus futuras praedicentis. Huic igitur nos ardenti fide et precatione commendemus. Ego in Wittebergensem Academiam superiori mense denuo vocatus sum, sed virium ingenii et corporis mei quotidie decedentium imbecillitas, molem curarum et negociorum, cui sustinendae prorsus impar sim, suscipere vetat. Et iam continuos tres menses sinistri pedis dolore detineor, ac breui me in coelestem Academiam tranquilliorem et a crudelibus odiis, angoribus et rixis truculentis liberam, migraturum esse spero. Interea vt beneuolentiam erga me tuam conserues, et lucubrationum tuarum subinde mecum aliquid coommunices, reuerenter oro, Qui has literas tibi exhibet, ingeniosum iuuenem M. Iohannem Mylium, cum tui et Academiae vestrae videndae causa potissimum isthuc


page 216, image: s0216

proficiscatur, rogo, vt mea etiam causa benignius alloquaris et per ministrum tuum ipsi scholas vestras et alia [Gap desc: Greek words] monstrati iubeas. Bene Vale Idibus Aprilis. Anno. 1575.

ANGELO VICENO IVRISCONSVLTo Regiomontano.

CVm nihil suauitate humanitatis, vel aspetu pulchrius, vel fructu laetius sit, fateor cum ante aliquot annos hac transiens, tui conspectus ac sermonum dulcissi morum (in quibus vere erat [Gap desc: Greek words] ) vsuram mihi quantumuis exiguo et breuitempore praebuisses: ita incensum me esse tui amore, vt perpetuo deinceps grata mente voce et honorificam et iucundissimam tui memoriam conseruarim. Animaduerti enim te, non vt vulgus illud tabularum, ambitionis et quaestus causa Iurisprudentiam profiteti, sed quia vidisti eruditas illas legum disputationes, iustitiae et virtutis doctrinam esse, sumptam ab illa luce aeterna mentis humanae, quae vere a Deo nobis insita est, vt sit immota vitae norma, discernens honesta et turpia et metas omnium actionum constituens: ad hunc finem retulisti studium iuris tuum, non solum, vt controuersias forenses diiudicare et regere consilia aliorum in gubernatione possis, sed etiam vt cognita hac iustitiae et virtutis forma, tuos et aliorum mores ad honestissimam normam dirigeres. Adhibuisti igitur et antiquitatis veterum Imperiorum et exemplorum cognitianem, quae legibus multum lucis affert, et saepe in Republica consilium monstrat, et priuatim in animis amorem virtutis accendit et confirmat. Et ea est in consiliis et moribus tuis interitas, ea omnium actionum moderatio, et sine fuco natiua et ingenua humanitas, vt vita tua caeteris iustitiae et virtutis


page 217, image: s0217

exemplum sit. Merito igitur te reuerenter amo, et veneror. Cumque Ieronymum Petraeum, auditorem tuum in haec ipsa praeceptoris vestigia feliciter ingressum esse, et cum legum cognitione, morum elegantiam et suauitatem singularem coniungere videam: multo ante eum complecti et amare caepi. Eoque nunc etiam studiosius et cupidius complectar, quod tibi eum carum esse intelligam [Gap desc: Greek words] . Academiam vestram Doctorib. ingenio et doctrina excellentibus priuari doleo. Clarissimum et optimum virum D. Petrum Sic cium amanter et officiose ex me salutati oro, cuius liceris, superiori mense Maio ad me datis, binas iam remisi. Deum oro, vt nos doceat, gubernet, et seruet. Rostochii, die [Gap desc: Greek words] .

PETRO AGRICOLAE, CONSILIARIO Principum Palatinorum Philippi Ludoici, et Iohannis.

FIlium Dei seruatotem nostrum a cuius Genethliis, quae aeternae salutis nostrae exordium fuerunt, anni etiam principium in Ecclesia conuenienter, ducimus: toto pectore precor, vt Illusttissimo principi Philippo Ludoico. ac tibi, consiliorum et actionum ipsius laudabilium [Gap desc: Greek words] et moderatoris fido ac felici, Annum felicem, tranquillum et salutarem tribuat, et nos omnes doceat, seruet et gubernet. De Illustrissimo Principe Wolfgango laudatissimae memoriae Dispositionem orationis, Oswaldo Bienero, et stili et debitae optimo principi gratitudinis exercendae gratia dedi. Cupimus autem imaginem boni principis, qui Dei imaginem et vices in terris gerit, non nudum et a singulari persona abstractam, sed commemorationi consiliorum et rerum gestarum velut implicatam, adumbrare. Tuo igitur auxilio; in tota vitae et institutorum


page 218, image: s0218

ipsius laudabilium serie, quae nobis, excepto exemplo constantiae confessionis post bellum Germanicum editae, et pietatis ac munificentiae, in scholis Hornbachiana et Lauingensi constituendis, fere ignota est, diligenter annotanda; indigemus. Familiam paterna origine a Carolo Magno deducimus: nam Ottonis Schirensis, a quo praesentium ducum Bauariae continua series est, stirpem ab Arnolphi Imperatoris filio, Philippus praeceptor noster propagabat. Mater Wolfgangi quae fuerit, et quo anno Wolfgansus natus, et vbi educatus sit, ex te cognoscere cupio. Patrem Ludoicum Gallos ad Traiectum auspiciis Caroli repressisse, ex adiuncto litetis tuis splendidissimo D. Nicolai Reusneri Panegyrico, in quo vere Musas et Charites ipsas tenellos digitos suos fragranti rosarum succo delibutos, vt in Callimachi poemate olim abluisse iudico, didici. Verum historia belli illius mihi ignota est, nec de Wolfgangi tirociniis, aliisue rebus bello gestis, ac ne quidem huius postremae expeditionis in Galliam susceptae historiam integre noui. Quare pro tua prudentia et fide ac beneuolentia erga principem Wolfgangum constanti, ea quae recte et tuto dici et celebrari posse iudicabis, per literas mihi prima accasione expones, et simul docebis, an diem obitus illius in Chronologico libello meo pag. 561, 562 recte annotarim. Vlricum Sizingerum ex sua vocatione evocatum esse, ex animo doleo, non tam ipsius, cui beata cum Deo consuetudo, in aula caelesti omnium regum aulis et thesauris longiss. anteponenda, contigit, quam Ecclesiae et Reipublicae causa, cui praesidio et ornamento singulari fuit Pietas illius, et fides erga DEVM et homines [Gap desc: Greek words] : excellens sapientia et iudicii rectitudo, Grauitas in consiliis, sancitas in moribus, [Gap desc: Greek words] . Nec


page 219, image: s0219

leuiter solummodo vmbra doctrinae legum, vel sophistica illa forensi tinctus erat, vt multorum, in aulas, solam ingenii calliditatem et linguae volubilitatem adferentium, sapientia vniuersa hoc Martialis versu continetur: Nempe cocus Domini debet habere gulam, sed solida Legum diuinarum et humanarum cognitione, et omnibus iis artibus quas Philosophia ambitu suo complectitur, et quae ad excolenda et acuenda ingenia et iudicii rectitudinem confirmandam necessariae sunt, praeclare excultus erat: nec fastidiuit ecclesiae doctrinam aut temere sine iudicio quaeuis dogmata aulis grata complexus est, sed fontes inquisiuit, et non solum normam veritatis vnicam in libris Sacris diuinitus patefactam, verum etiam aliorum eruditorum scripta, de ecclesiasticis controuersiis, attente legit, vt non obiter tantum et superficie tenus, sicut multi, [Gap desc: Greek words] , de dogmarum dissidiis, inquae fato quodam nostro, his temporibus incidimus, iudicare, sed recta et fundamentalia de his tantis rebus consilia suo principi et aliis dare posset. Quanta fuerit in eo diligentia, pietas, fides, constantia, amor veritatis et pacis Ecclesiasticae et politicae in aliquot conuentibus, Wormatiae, Naoburgi, et Augustae, ipse coram cognoui. Ego etiam gratitudinem ipsi tanquam praeceptori debeo: nam hoc ipso mense triginta anni sunt, cum me primum Wittebergam profectum, Geneses seu Themata coelestia erigere docuit: postea etiam hoc tempore beneuolentiam erga me ipsius nunquam immutatam esse, sensi.

Quare non solum Reipublicae, sed mea etiam causa priuatim doleo, me tali amico orbatum esse. Te vero, qui tot annos cum ipso in honestissima societate gubernationis Reipublicae coniunctissime vixisti, et vere Nestoris illud Homerici vsurpare


page 220, image: s0220

de Vobis potes. [Gap desc: Greek words] : multo etiam iustiores et grauiores maerendi causas habere video, sed [Gap desc: Greek words] Is cum suum cuique curriculum attribuerit, faciamus mandati muneris officia, dum spacium nostrae vocationis durat: et paulo post secuturi Siringerum nostrum, oremus Deum, vt dum volet, nos in his terris ipsi seruire, in locum eorum qui decesserunt alios nobis collegas fidos adiungat, et labores nostros adiuuet et gubernet, vt Ecclesiae Dei ac nostris animabus salutares sint. Redeunt isthic duo alumni vestri, literis Illustrissimi Principis reuerenter parentes. tametsi M. Georgium Regerum ex medio cursu studiorum intempestiue reuocari doleo. Vixit autem vterque apud nos summa cum laude modestiae et diligentiae in studiis et omni genere officii. Ideo vtrumque tuo patrocinio tuendum commendo. Bene et feliciter Vale, ac si quid de rebus Gallicis Turcicis Polonicis vel aliis [Gap desc: Greek words] habebis, quod amico scire liceat, vt non grauate impertias, oro. Datum Rostochii, die S. Nicolai Episcopi Myrae in Lycia, qui, in synodo Nicena sententiam dixit. Anno 1574.

RECTORI ACADEMIAE WITtebergensis.

FIlium Dei seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius genethliis, quae aeternae salutis nostrae exordium fuerunt, anni quoque principium in Ecclesia ducimus, toto pectore precor, vt Annum felicem, tranquillum et salutarem tribuat Magnificentiae vestrae, et toti Academiae, quam duce et auspice Filio Dei summo


page 221, image: s0221

piarum scholarum rectore et custode perpetuo, gubernatis. Hanc, cum vera animi pietate et reuerentia, velut Nutritiam et matrem, quae lac verae de Deo doctrinae et optimarum artium alimenta mihi aliquot annos fidelissime praebuit, et cui totam hanc, siqua est, ingenii mei culturam praecipue acceptam refero: sempercoluerim ac veneratus sim: gratissima sane et periucunda mihi haec illustris pristinae erga me beneuolentiae et [Gap desc: Greek words] illius significatio fuit, quam M. V. vna cum Illustrissi. principis Electoris et suis ac collegarum aliquot literis ad me transimisit, eas hesterno vesperi, cum postridie mihi peregre proficiscendum esset, et intra 14 dies redire vix liceret, tabellarius vester reddidit. Quare eum non frustra retinendum esse diutius, et interea ardenti precatione a Deo petendum esse consilium et necessariam considerationem de re tanta accuratius suscipiendum esse, duxi. Neque enim ante natalem Christi, vt M. V. petit, isthuc accedere potuissem, cum septima die ante primum literas vestras acceperim, et senatus Academiae literae prius me de voluntate mea significare iubeant, nec extra fines huius territorii honeste mihi discedere inscris principibus meis liceat. Magnificentiae V. adeo humaniter et benigne suam mihi beneuolenciam et officia, [Gap desc: Greek words] ; pollicenti, reuerenter gratiam habeo: et omne meum studium ac obseruantiam vicissim summisse defero. Respondebo autem reuerenter Illustrissimo Principi Electori Augusto, et senatui Academiae, et caeteris, qui ad me scripserunt, cum primum Deo iuuante incolumis domum rediero, Rostochii die 20. Decemb. Anno 1574.


page 222, image: s0222

L. PAVLO MVSCVLO.

SVperiore mense Februario primum pleninus resciui, quanta animi impotentia et virulentia, amicus ille noster, tibi iam, vt intelligo, reconciliatus, toto superiore anno in me isthic debachatus sit; adeo etiam vt omnia quae a Legato Stiriaco aduecsus eum acta et scripta sunt, in me autorem retulerit. Ego vero eatenus me istius Tragoediae causam esse fateor, quod aliquot annis, blandissime ab eo, summam modestiam et beneuolentiam erga me verbis et gestibus prae se ference, coram et per literas rogatus, vocationes illas in Stiriam et Austriam, vbi alioquin nemo hominum de ipso accersendo somniasset, ipsi confeci, ac talem hominem, vt nunc experior, commendando me ipsum de formaui, et multis etiam aliis qui a me iuuari deinceps honestius potuissent, incommodaui. Cumque acceptis vocationib. ille naturam insolentem et vanam aperiret, et Legatum isthic etiam, dictorum et factorum quorundam mobilitate et vanitate offendisset, ego (noctes aliquot insomnes propterea ducens, et coram te scriptis, eum modestiae et constantiae in actionibus cum Legato admonens) apud Legatum nihilonimus, vt vna abduceretur, vrsi. cum isthic eum relinqui multo fuisset honestius. sed praeterita reprehendi possunt, mutari nequeunt. Legato illi mea opera in suis rebus gerendis nihil opus est, valet ingenio, et latine ac germanice loquendi et scribendi facultate non minore fortasse quam Caelestinus et ego: nec existimo eum literas illas ad Electorem, ad Austriacos, ad cancellarium Caesaris et Electotis et alios, et quas ad D. Caelestini Legatos, quarum initium est, Coelestine Hoc scio pro certo quod si tecum certo etc. Zossae scripsit, a se compositas esse inficiari.

Intelligo autem terribiliter minari Georgium Caelestinum


page 223, image: s0223

de libro aduersus mescribendo, quod me quidem expectare et ferre oportet, si mitigari cholera ipsius nequit. Sed propter dignitatem ministerii vtriusque nostrum et ordinem, ac personas etiam nostras, quae alioquin omnium odiis et ludibriis expositae sunt, rectius sibi et Ecclesiae consulet, si ab eo proposito se abduci patietur. Hortatores mihi sunt collegae et amici mei, non vt librum aduersus eum scribam, sed vt libellum de collegiis canonicorum in quo praeter epistolam dedicatoriam nulla ipsius litera est, sub meo nomine recudi sinam. Ea de re adhuc delibero, donec cognoscam, an mutare hostilem erga me animum et finem minis et maledictis tandem imponere velit.

Sed historiam confessionis Augustanae Germanicam, isthic mediocri meo labore inchoatam et in Stiria ad vmbilicum vsque productam, typis meo nomine adscripto expressam, retractare non possum, quod si deinceps ille quiescere et [Gap desc: Greek words] praeteritarum offensionum sancire volet, rectissime sibi et ministerio suo ac nobis consulet. Neque enim mihi propter negocia publica, de his nugis et criminationibus insulsis cogitare libet: et frater ipsius Iohan. Fridericus me ad [Gap desc: Greek words] quam et ipse expeto, hortatur. sin vero pergere deinceps vt superiore anno cepit, et omnia fanda et nefanda, quae ipsi splendida bilis suggerit, effutire aut scribere volet: fortasse vicissim audiet et leget quae non volet: et quae ipsi et ipsius liberis et nobis omnibus honestius esset silentio sepeliri. Oro autem cum nunc eo amico vtamini, vt ad moderationem et quietem cum hortemini. A me omnia quae volet, Dign. V. obtinebit.


page 224, image: s0224

D. IOHANNI FRIDERICO Theologo.

LIteras tuas die 16 Augusti datas initio septembris. accepi, in quarum exordio, militiae tuae et laborum mentionem facis quos [Gap desc: Greek words] , grauissimos, eoque difficiliores sustines, quod noncum externis tantum hostibus, sed sociotum etiam zygomachia et perfidia tibi [Gap desc: Greek words] , patientia et stylo decertandum est. Oro autem Michaelem, Filium Dei, magnum Ducem militiae nostrae, vt robur animi et corporis tibi, quem [Gap desc: Greek words] in Austria diuinitus collocatum esse video, confirmet, [Gap desc: Greek words] , vt pic ac feliciter agone tuo decertato et cursu consummato, coronam [Gap desc: Greek words] accipias, [Gap desc: Greek words] . Molestissima autem militia est, cum non externorum tantum hostium impressiones, sed etiam sociorum et fratrum [Gap desc: Greek words] perferenda est. [Gap desc: Greek words] . Spero etiam N. Collegam tibi adiunctum, in eadem militia retinentem fidem et bonam conscientiam fideliter Christo Imperatori nostro seruiturum esse. Apologiam a te grauiter pie et luculente scriptam, non sine admiratione diligentiae tuae pene incredibilis ac nimiae, in minutissimis quibusque ac omni etiam mentione indignis cauillationibus et calumniis petulantium illorum clamatorum refutandis, perlegi, ac de consilio editionis aliquantis per adhuc differendae communibus literis ad D. D. Delectos N. et ego respondimus. Esset omnino vt scribis Apologiae et doctrinalis editio necessaria: Et hoc ita confectum esse optarim, vt piis ac intelligentibus Ecclesiae


page 225, image: s0225

doctrinam, probaretur. Sed quomodo edi possit, cum trium illarum Academiarum comprobatio antea iussu aulae obtinenda sit: ego non video. nec quicquam in tanta difficultate et amplitudine doctrinae coelestis scribi ita potest, vt non multa desiderari, vel omissa vel minus commode et diserte explicata, merito queant: et alioquin [Gap desc: Greek words] nihil a nobis profectum placet. Fortasse etiam [Gap desc: Greek words] suas disputationes intexi integras vellent, sed de his cum N. coram contuli copiosius; qui ante hyemem, vt spero, si tabellarius statim remittetur, isthuc ibit, et concordiae formulam, cuius maturo consilio instituendae et suo tempore edendae consilium vehementer probo, vnâ referet [Gap desc: Greek words] . Ad scholam, de qua scribis instituendam: exploratius cognita conditione scholae illius et Ludimagistri ac collegarum stipendiis: libenter aliquos mediocriter idoneos indicabo. Nunc Deum oro, vt in tanta hostium multitudine ac potentia, et sociorum infirmitate, ac quorundam perfidia, ipse suo Spiritu et robore confirmet opus, quod operatus est in nobis propter remplum sanctum suum, sicut promisit, inquiens, propter me, propter me faciam, ne blasphemer. Bene et feliciter vale. Coloniae ad Spitam, die Michaelis. Anno 1573.

ISRAELI RAZIO.

LIteras tuas hic Reipublicae vestrae tabellarius fideliter mihi reddidit, ac Deo gratias ago; quod occasiones recte erudiendi et prouehendi filios tibi mediocres offert, Dauidem etiam Deo curae esse, et paterna


page 226, image: s0226

fide ab eo adiutum et promotum iri, vt Ecclesiae ac Reipublicae vsui et parentibus voluptati et ornamento sit, non dubitemus. Scribam ad pastorem Ecclesiae Wittebergensis, annitar vt inter Electoris Saxoniae alumnos locus ipsi esse possit: tametsi indigenas solummodo et subditorum filios praecipue recipi sciam. Deferrem ipsi meum officium, vt mecum aliquot annos viueret, sed iam morbis, laboribus et curis fractus, segnior sum, quam ante 14. annos, cum fratri Nathani. vt styli exercitium illustre haberet, materiam Fastorum integram, prosa oratione a me delineatam, carmine reddendam, ordine in singulis mensibus praescripsi, ac tum quidem duodecim libros absoluit, quos nune seorim retexit et limatos edit, tametsi priotes illi, multis in partibus mihi neruosiores et pressiores videbantur. Cuias sit M. Iohannes Membhardus scire cupio. In nomenclatura conuiuarum tuorum Stiriacas familias celebres agnosco. Bene et feliciter vale. Rostochii. 20. Octobris, Anno 1575.

GEORGIO REGERO.

CVm beneuolentia et fides inter nos mutua vrtinque iam non obscuris testimoniis perspecta et cognita sit: omnem verborum commemorationem ea de re vt superuacaneam, deinceps omittamus: et reipsa ac veris officiis potius, quam prolixis epistolis gratias agentibus, nos amicos declaremus. Tu in eo praecipue omni studio et contentione deinceps eniteris, vt expectationem Illustrissimi Principis de tuo ingenio, virture et industria dudum conceptam, et recens in ea commendatione confirmatam et auctam, non sustinere modo possis, verum etiam superare. In studio Theologico recte instituendo, post precationem,


page 227, image: s0227

et exercitia poenitentiae quotidiana et scholam S. Crucis paulo post secuturam: prima et praecipua eum sit, vt Textum Bibliorum, et summam seu corpus doctrinae Theologicae integrum, familiarissime tibi notum reddas. Alfonsum regem Neapolitanum legimus gloriati solitum, quod quater decies Sacra Biblia cum postillis Lyrae et additionibus Burgensis perlegisset. Similem in legendo assiduitatem, vtinam nos Theologiae studiosi praestaremus. Possunt autem si singulis diebus duo capita et vesperi totidem legantur, singulis annis semel Biblia tota absolui. Sed adhibenti commentarios, lentius progrediendum est. Nec dubito te iam seriem historiarum et temporum, et testimonia ac dicta de articulis fidei praecipua, memori mente complexum esse. Deinceps igitur singulis libris breuem et methodicam enarrationem, in qua ad locos legis et Euangelii praecipuos textus in singulis capitibus referatur et Grammatice explicetur, adhibebis, ac vbicunque Philippi commentarios methodicos et neruosos habere poteris, vt in Romanos, Iohannem, Danielem, Salomonen, Psalmos, Matthaeum; omnibus aliis anteferes.

Summam doctrinae, ego ex Philippi locis Theologicis crebro a me lectis et relectis didici, ac definitiones praecipue et partitiones singulorum locorum memoriae infixi, vnde mea Catechesis primum nata est. Apud vos D. D. Iacobi Herbrandi compendium vsitatum esse intelligo. Illud igitur studiose et attente cognosces, vt integrum corpus Theologiae, in certa membra apte distributum, animo complectaris, ad quod referre omnia possis, quae in Theologia leges, audies et disces. Hoc compendio cognito, velim te Petri Lombardi sententiarum libros perlegere, qui velut loci communes Theologicisunt, ex Latinis patribus praecipue coagmentati.


page 228, image: s0228

Summa Thomae prolixior est, et dispotationibus scholasticis, quam erudiendis et excitandis ad veram pietatem animis aptior. quam tamen suo tempore perlustrare operae precium est.

Post meridiem historiae Ecclesiasticae euoluendae certam horam tribues, ac ordine Eusebium et Tripartitam de iisdem fere temporib. Epiphanium perleges, Eusebius personalia, Epiphanius dogmatica seu doctrinae controuersias et errorum refutationes praecipue tractauit. Tripartitae, seu Socratis, Sozomeni et Theodoreti, ex quibus illa consuta est, tempora, Euagrius sequitur. Inde Nicephorus, Zonaras et alii ac tomi conciliorum et libri Iuris Canonici, praecipuarum rerum Ecclesiasticarum, quae literis mandatae sunt, memoriam ad nostra tempora deduxerunt.

Quod de locis communibus quaeris: vtilissimum institutum est: ac locos Philosophicos meos existimo te coram vidisse. Ordo titulorum plerorumque extat in libello praeceptorum Rhetoricae inuentionis a me olim edito. Theologicos ego peculiariter non institui, sed Philippi locis ad marginem libros patrum et solia, in quibus eaedem materiae tractarentur, numeris notaui, vt statim inquitere possem, sed tibi, vt peculiares instituas, et singulos locos pro cuiusque natura in defin. Diuis. caus. effe. etc. distribuas: et singulis partibus conuenientes sententias breues subiieas: longiores explicationes vbi extent, annotes etc. non dissuadeo.

Praecipue autem hortator sum, vt docendo alios, ingenium et vires tuas ipse experiaris, excites; acuas et confirmes. Nihil ad diligentiam et attentionem in materiis, quas tradere voles, recte et integre cognoscendis, aptius, nihil ad explicandi facultatem comparandam vtilius, nihil in vniuersum studiis, et famae ac existimationi tuae augendae, accommodatius suscipere potes. Cum Witebergae anno 1548 viuerem, nec


page 229, image: s0229

publice significare de lectione, viribus meis diffisus, auderem: quatuor scholasticos priuatim inuitabam, vt me Locos Theologicos Philippi praelecturum audirent, et si ipsis non inutilia proponere viderer, plures alios paulatim adducerent, quibus sine vlla mercede seruire mea qualicunque opera vellem. Ea occasione tum docere, et pluribus innotescere, et aditum ad publicam functionem, et sequentia vitae meae commoda et ornamenta omnia, qualiacunque ea sunt, patefacere Deo iuuante coepi. Ita te existimo compendium Theologiae isthic vsitatum, priuatim initio paucis quibusdam studiosis praelegere posse. Quibus si fidem et industriam tuam probabis, paulatim plures confluent, et riuulis doctrinae tuae fruentes grata celebratione et laudibus virtutem tuam vicissim rigabunt, vt gramina verno rore suauiter rigantur.

Initio lectionum recitare capita illa vtiliter poteris, quae in [Gap desc: Greek words] postremae editionis Matthaei annotaui: ita vt proponas te initio vocabulum Theologiae seu doctrinae Christianae per quaestiones Methodi explicare velle, et incipies a quaestione: An sit aliqua ingenere humano vera de Deo doctrina? et An haec doctrina in Ecclesia tradita sit vera, certa, et immota. Hic sedecim argumenta, de doctrinae Christianae certitudine, quae in 6. capite [Gap desc: Greek words] Matthaei breuiter indicata, sed in enarratione quarti capitis Deuteronomii copiosius euoluta sunt: splendide commemorare potes. Deinde quid sit Theologia: Quae partes, causae etc.

In causa formali de methodo Theologiae triplici: in aliis alias materias vtiles tractare speciose poteris. Haec abundantia quadam mei erga te amoris adductus, scripsi simplicius et rudius. Nam de toto studio Theologiae formando meministi integros Hyperii libros extare: et ipse breues commonefactiones ante


page 230, image: s0230

18. annos oratione quadam complexus sum, quam Petro Agricolae inscripsi. Habes autem isthic artifices non doctrina solum et eloquentia et vsu rerum instructos, sed a Filio Dei [Gap desc: Greek words] eruditos et vere [Gap desc: Greek words] , quorum consiliis sanctissimis et studia tua Theologica et vniuersae vitae actiones rectissime gubernabis. His singulis etiam reuerenter et officiose salutem meis verbis a te nunciari peto, et Deum oro, vt studia tua et vniuersum vitae curriculum ad suam gloriam et Ecclesiae ac animae tua salutem gubernet et nos omnes doceat, seruet et regat. Datum Rhodopoli, die S. Vlrici conterranei tui, quem anno Christi 974. anno aetatis 84. Deus. 4. Non. Iul. ex. hac vita euocauit.

FRIDERCO BEVRHVSIO.

CVm ad coniungendos bonorum animos, nullum sit vinculum arctius communi Spiritu Christi et Musarum foedere sanctissimo: plane confido pectora nostra solidis hisce et firmissimis verae amicitiae nexibus copulata, in Deo vnum esse, et sententiis de Deo et optimarum artium studiis pie conuenire. Etsi igitur nulla inter nos familiaritas hactenus intercessit: tamen gratissimum mihi et periucundum fiut studium tuum, quod scribendi officio, prior me ad capiendum mutuae amicitiae fructum et literarum etiam communicationem inuitasti. Ego vero nullas necessitudines libentius et maiori cum voluptate expeto, et colo, quam mei ordinis hominum in scholis Deo grata [Gap desc: Greek words] , de quibus cogitans saepe, hoc Esaiae oraculum, Nobis scholas docentibus, et consolationem necessariam ac dulcem proponere et dignitatem et fructus laborum nostrorum amplissimos commendare, iudico; Pofui verba mea in ore tuo, dicit Dominus, et vmbra manus meae protexi te, vt plantes coelos


page 231, image: s0231

et fundes rerram. Tu quidem aliquot iam an in illa metropoli totius viciniae Tremonia [Gap desc: Greek words] , vt Basilius scholam definit, vel potius vt Esaiae nostri metaphora vtar, hortum et paradisum coelestem Malchim plantas: in quo purissimae et optimae partis generis humani, tenerae vero aetatis surculos Christo inseris et in coelos ducis, et seminaria Ecclesiae Dei ac Reipublicae cum collegis tuis, feliciter excolis terramque fundas, seu doctores et gubernatores hominum, in terris viuentium paulo post futuros, instituis, et ad omnia vitae officia, rectius gubernanda, praeparas et expolis, ac vere [Gap desc: Greek words] Deo offers, qui vicissim omnibus studiis et actionibus tuis benedicet, et iuuentutis a te eruditae studia reget et prouehet, vt late fragtantem tuae pietatis, doctrinae et fidei odorem in omnibus illis gentibus spargant, et Deum in hac vita et omni aeternitate celebrent, sicut Dei beneficio nullam in tota Westphalia et ora Rhenensi scholarum, vestra florentiorem esse intelligo. In publicis scholis, quas Academias nominamus, etsi doctrinae studia alicubi mediocria sunt: tamen disciplina omnis extincta iacet: quae in vestris coetibus retineri vtcunque potest.

De caeteris Epistolae tuae capitibus alias respondebo. Bene et feliciter vale, et clarissimo, doctissimoque viro, Rectori scholae vestrae feliciss. et caetetis collegis tuis salutem amanter et officiose verbis meis dicito, Rostochii Idibus Martii Anno 1575.

D. CASPARO EBERHARdo, Pastori Wittebergensi.

MA luissem sane coram tecum et de coniunctione Ecclesiarum et de multis aliis magnis reb. publicis


page 232, image: s0232

et priuatis, in loco aliquo vtrique non incommodo, et aequalibus spaciis ab hoc littore et isthinc distante, colloqui. Sed iam ad vos isthuc accedere, quo sumptu Academiae cuocor, eam quoque ob causam mihi non liceat, ne sollicite et ambitiose expetiuisse ipse [Gap desc: Greek words] praesentis meae conditionis [Gap desc: Greek words] , seu [Gap desc: Greek words] , quod Xenophontis epitheton esse meministi. ideoque ipse ad vos cupide accurrisse existimer: per literas tibi de negocio meae vocationis, quod solum in tua ad me epistola grauissime et amantissime scripta complexus es ea, quae mihi a Deo consilium petenti, et diligenter de re tota cogitanti, in mentem venerunt, fideliter et candide exponenda esse iudicaui.

Haud equidem sine mente reor, sine numine Christi, hanc vocationem mihi plane [Gap desc: Greek words] et insperatam, ab Illustrissimo Electore et Inclyto senatu Academiae vestrae, offerri. Itaque me et vocationis dirunae dignitas et amplitudo; et debita matri, quae me erudiit ac fouit [Gap desc: Greek words] : et fructus qualiumcunque laborum docendi meorum, ad plurium fortasse vtilitatem et commoda isthic redundaturi: et tua inprimis erga me beneuolentia, et fides sincera, et pectora lacte et non calcata candidiora niue: merito et iure commouent, ne temere et inconsiderate honestissimae huic et diuinae vocationi repugnandum esse statuam. Sed vicissim multae grauissimae causae obsistunt, quo minus subito constituere de re tanta possim, nec repetam eas, quarum inprimis literis mentionem feci: muneris subeundi difficultatem, et curarum ac laborum molem mihi intolerabilem, virium ingenii et corporis mei quotidie decedentium imbecillitatem: inimicorum isthic meorum virulentiam: principum Megapol. qui iam 24. annos in hac schola hospitium mihi praebuerunt [Gap desc: Greek words] : verum aliae etiam rationes, non minus apud me ponderosae, de quibus


page 233, image: s0233

ante inter nos transigi amanter oporteret, assensum meum remorantur: quas dum expono, oro, si alicubi a me dissenties, vt mihi veniam des, et tuam mihi sententiam simili candore vicissim declares: nec tamen in opinionum discrepantia, beneuolentiam erga me tuam verti aut immutari sinas. [Gap desc: Greek words] vestram vere et toto pectore probo, nec vnquam aliter sensi.

Vides autem, pro tua pietate et prudentia singulari, hoc vnum propositum fuisse iis, qui librum fundamenti Catechesin et alia scripta in synodo Dresdensi tot subscriptionibus confirmata. ediderunt, vt fundamenta ex diametro fundamentis Lutheri in magna confessione, de Coena Domini, quam in vestra confessione nominatim stabilitis, repugnantia opponerent. Iam si comprobatio Decreti Dresdensis simplex et sine declaratione vel epistolae fundamenti vel Catecheseos patrocinium aut subscriptio a me isthic peteretur, ego sane assentiri bona et simplici conscientia non possem, De necessitate et perniciositate operum ad salutem, et aliis aliquot controuersiis, ego quidem in sententia, quae a D. Philippo Wormatiae scripta est, libenter adquiesco; nec ea de re, vt etiam de adiaphoris [Gap desc: Greek words] vnquam velim. Bona opera a ratione iustificationis penitus excludenda esse, et tamen, particulis exclusiuis in conuersione, extra quam ???ulla sit iustificatio, nec dolorem de peccato, nec petitionem veniae, nec bonum propositum et caeteras virtutes, sine internallo temporis sequentes, prohiberi aut excipi, haud dubie verum est. De libero arbitrio, constat certissima verbi diuini testimonia omnium bene agendivim, in iis, quae sunt Spiritus Dei adimere menti et voluncati nondum a Deo conuersae et regenetari coepae: et voluntatem hominis [Gap desc: Greek words] , non causam effi???entem primae conuersionis, sed subsectum conuerendum esse: nec vllam vim et efficaciam


page 234, image: s0234

assentrendi Euangelio, et bene coram Deo agendi, totalem vel partialem, ac ne nutum quidem tribuendum esse voluntati [Gap desc: Greek words] priusquam a Deo ipso ad Deum conuersa fuerit et sanari coeperit. Certum est autem, Deum conuertere homines, per verbum auditum, lectum et cogitatum, et in conuersione voluntatem adsentiri Euangelio, et non repugnare oportere, et donec omnino repugnat voluntas, nullam fieri conuersionem: et cum adsentitur voluntas, non inuitam et coactam, sed volentem adsentiri: sed haec ipsa facultas applicandi se ad gratiam, seu adsentiendi Euangelio, non ex viribus voluntatis [Gap desc: Greek words] , sed ab efficacia Spiritus Sancti, per verbum auditum et cogitatum mentes trahentis, existit. Postea recte coniungi tres causas actionum spiritualium et bonorum operum in renatis, non dubium est. Non enim ideo conuertitur et adiuuatur voluntas, vt ociosa aut rebellis Deo maneat, sed vt a Spiritu Dei acta simul agat et Deo operanti velle ac perficere, in exercitiis poenitentiae, in tota fidelium vita continue durantibus, apprehendenda consolatione Euangelii, et promissione gratis sibi applicanda, et omnium virtum. Deo placentium officiis toto vitae tempore Deo praestandis cooperetur.

Haec cum verbi diuini norma et piorum experientia congruere scio: et in hanc sententiam formas loquendi, in locis Theologicis, quas reprehendunt aliqui, a multis piis et doctis viris, et Lutheri ac Philippi doctrinae studiosissimis, explicari video. certe definitionem: Liberum arbitrium est facultas applicandi se ad gratiam: non viribus voluntatis [Gap desc: Greek words] in natura reliquis, sed regenerari et sanari coeptis, con???uemre, ex Philippo ipso, de eo interrogeo, audiui.

De Euangelii definitione, cum vonbuluro [Gap desc: Greek words] esse constet, nullum certamen ???nquam moui,


page 235, image: s0235

tametsi proprie non accusationem peccati, sed tantum promissionem gratiae Christi hac voce significari, semper hactenus docui. Plane autem confido de omnibus his, et caeteris doctrinae Christianae capitibus controuersis, pium inter nos consensum esse, quem piae coniunctionis animorum et concordiae fundamentum esse nouisti. Quae collegarum tuorum voluntates sint, te isto in loco melius scire, quam nos necesse est. Certe [Gap desc: Greek words] oporteret, cuius vehementia et acerbitas erga me ignotum singularis, iam ab annis 17. fuit: sed et hanc ego iam dudum Deo et Ecclesiae tranquillitati condonaui: ficut et virulentiora Doctoris illius bullati, quem isthuc rediisse intelligo, crimina multiplicia et varia. Scribitur etiam isthinc a multis: et ab iis, qui inde veniunt, narratur, fastidiri et exsibilari nouos Professores, veteres desiderari. Fortasse etiam paulo post [Gap desc: Greek words] ille et caeteri redibunt; vt vices factionum varias in aulis esse, multa nostrae aetatis exempla ostendunt, et hanc occasionem omnia iterum subito euertendi, multos etiam subscriptores Torgenses, [Gap desc: Greek words] auide expectare non dubito. Vnius certe ex illis suo autographo testantis, se ab omnibus corruptelis verae doctrinae de Coena Domini ex animo abhorrere, subscriptio non dissimilis mihi videtur Zanchianae illi.

Ego hanc confessionem vt veram esse sentio ita subscribo. Sentiebat autem in corde suo, falsissimam esse, quod publice scripto Heidelbergae postea edito ostendit. Formulam concordiae et censuram de recessu Francofurdiensi nullam ne [Gap desc: Greek words] quidem verisimilem odii sui, (nam vox illa de extinguendo prae ceptore nunquam ne perfebrem quidem mihi somnianti, in mentem venit) hostes ist hic mei habuerint: nisi quod nimis fortasse amanter et honofifice


page 236, image: s0236

aliqui de me sentire et loqui videbantur, multo magis nunc me in illo theatro omnibus inuidiae telis exponerem. Assidue igitur mihi vsibus edocto Tomitanus ille Poeta, vsu edoctus occinit: Viue tibi quantumque potes praelustria vita. Et in hac ipsa deliberatione saepe mihi in mentem venit praeceptoris nostri Philippi ad D. Wellerum epistola. De migratione in hanc Academiam aliquanto post deliberati posse coommodius arbitror: si tranquillitatis tuae rationem vis habere, vt honeste et pic fieri posse arbitror, ne dubita, anteferendam esse eam sedem, quam nunc tenes. Academiae nostrae castra sunt plena ingentium periculorum et certaminum [Gap desc: Greek words] . Saepe et Senecae querelam cogito. Quid me potens fortuna extulisti, altius vt caderem Edita receptus arce. Sed absit a nobis vlla fortunae mentio: nec fortuito casu, verum a Domino Deo et seruatore nostro Iesu Christo gubernari hanc vocationem statuo: cuius me voluntati paternae et clementissimae, reuerenter subiicio, cui parebo, vbicunque volet me misero et imbecillo organo ac luto manuum suarum vti. Nam Witeberga et Rostochio aequale in coelestem Academiam interuallum est, quo breui me migraturum spero.

Exposui summam totius meae delibetationis, candide et fideliter colloquens tecum non secus ac mecum ipse soleo. Senatui Academiae respondeo [Gap desc: Greek words] . Illustrissimo Electori paulo prolixius polliceor, vt ex adiunctis exemplis signo A. et B. notatis ipse legendo ognosces: quae arbitrio stentque cadantque tuo, si quid mutandum esse existimas, statim per hunc ipsum vel proprium tabellatium mihi significes, et literas ipsas mutandas remittas. Ego totum hoc negocium Deo commendaui, qui si volet me isthuc migrare, efficiet haud dubie, vt assentientibus meis Principibus a quibus


page 237 , image: s0237

(cum continuos 24 annos mihi locum in hac Academia tribuerint) inuitis auelli nolim, discedere liceat. Si vero non dimittar, id quoque Dei voluntate fieri non dubitabo. Bene et feliciter vale. Nonis Ianuarii. Anno 1575.

RECTOR ET SENATVS Academiae Wittebergensis Dauidi Chytraeo.

S. Reuerende et Clarissime vir, amice plurimum colende atque charissime. Non dubitamus, te pro excellenti pietate tua atque doctrina intuentem animo praesentium temporum confusiones ac tristia Eccleisae vulnera omnium aetatum historiam repetere: atque de piorum caetibus, in quibus coelestis doctrinae vox sonat, idem cogitare, quod de Athenis quondam vaticinans Sibylla dixit [Gap desc: Greek words] ; optare igitur votis assiduis et labores studiaque tua vniuersa ad hunc velut scopum dirigere, vt, quantum quidem in te est, inter has collisiones atque imperiorum et multiplices saeuissimarum tempestatum procellas, deinceps quoque ad posteritatem salua sit atque concors ecclesia, puritate doctrinae, optimarum artium studiis et disciplina florens. Hoc in Remp. animo et voluntate, inque eandem stationem diuinitus collocati cum simus: priuatim quoque nos coniungi amore et beneuolentia, nostrasque cogitationes et consilia ad salutem commodumque publicum conferre decet. Etsi autem locorum interuallis seiuncti longius, vsu atque fructu amicitiae aliquantisper caruimus: tamen de nostra in te beneuolentia et fide vel temporum iniquitas, vel hominum quorundam improbitas et maleuolentia nihil quicquam detraxit.

Cumque vna Ecclesiam nauis vehat, iisdem votis et studiis in ea copulati perpetuo fuimus. [Gap desc: Greek words]


page 238, image: s0238

[Gap desc: Greek words] . Quia vero et de tua virtute atque constantia idem nobis pollicemur, non dubitauimus nunc ad te scribere, causam exponentes publicam, quam vt pro singulari humanitate tua, benigne accipias paucis, prolixe amanterque petimus.

Quo nunc loco sint res scholae nostrae ignorare non potes. Huic vt deinceps quoque suus constet honos atque dignitas, prouiden dum nobis est, atque procurandum ea fide diligentiaque, quam a maioribus acceptam religiose nobis imitandam esse, tuendamque existimamus. Cum itaque ad propagationem necessariae doctrinae viri cuiusdam eximii opera nobis hoc tempore opus esset, cuius et eruditio et virtus, spectata publice, multarumque rerum experientia, non vsui solum, sed et ornamento esse Academiae nostrae posset: te potissimum communi collegarum omnium voce atque Illustriss. Electoris nostri suffragatione ad hoc munus idoneum maxime esse iudicauimus qui aut vnus, aut praecipue certe, non doctrinam modo, quae inte summa est et multiplex: verum etiam ingenii dotes, facundiam, in docendo dexteritatem singularem, caeteraque ad eam functionem cum dignitate, autoritateque sustinendam, adiumenta possis adhibere. Quapropter quod felix faustumque sit Ecclesiae Filii Dei et Academiae inprimis nostrae, his literis te ad societatem honestissim orum laborum docendi in communitate nostra, officiose amanterque inuitamus, et quanto possumus studio oramus, vt oblatum munus quamprimum suscipias, teque totum beneuolentiae nostrae tradas et commendes. Cumque iudicium de te nostrum perspicias; erit humanitatis tuae voluntatem nostram non aspernari: erit prudentiae, ac pietatis, de hac inprimis Academia nostra bene mereri velle, in cuius tu gremio quondam enutritus, eam ex viua voce familiarique consuetudine D. Philippi Melau. V. Clar. et Praeceptoris nostri communis,


page 239, image: s0239

doctrinae copiam atque vbertatem, qua nunc flores, maxime es consecutus. Huius te honori atque commodo fructum praestantis doctrinae tuae potius quam alteri cuicunque debere, flagitanti nunc abs te operam tuam ipse animaduertis. Nec vero dubitamus, quin si morem gesseris expectationi nostrae, Deum quoque ipsum astipulatorem consilii huius et laborum tuorum remunerationem largissime sis habiturus: atque insuper nominis tui quoque gloriam et memoriam, cum perpetua beneuolentia ac celebratione in omnium animis relicturus. Ad nos quod attinet, ea tibi studia et officia cum amore, beneuolentia atque obseruantia singulari pollicemur, quae et tua meretur praestantia: quaeque collegas eiusdem doctrinae ac fidei professione deuinctos decent.

Salarium vero, et operae tuae scholasticae cuiusmodi sint futurae, cupimus te coram ex nobis cognoscere: quod fiet si te quamprimum in viam dederis, et aduentum maturaueris. Vale Wittebergae, die S. Nicolai, Anno 1574.

Rector, Magistri et Doctores Academiae Wittebergensis.

RECTORI ET SENATVI Academiae Wittebergensis.

S. D. Magnifice Domine Rector, Reuerendi et Amplissimi Viri Praeceptores et patroni colendi. Cum inter tantas generis humani confusiones et imperiorum ruinas ad dissidia et dilacerationes eorum caetuum, qui nomen Ecclesiae sibi tribuunt: vere statuam nihilominus semper immensa Dei bonitate colligi, manere et conseruari aliquam electorum Ecclesiam recte Deum agnoscentem et celebrantem, cuius seminaria et fontes ac praesidia et ornamenta singularia sint scholae


page 240, image: s0240

recte constitutae: nunquam dubitaui diuinitus gubernatas et adiutas esse mentes Illustrissimorum principum Electorum, qui Inclytam Academiam vestram, omnium piarum scholarum metropolim, his postremis mundi temporibus condiderunt et conseruant: ex qua velut augusto et perenni fonte, latices verae de Filio Dei doctrinae et riuuli omnium optimarum artium Ecclesiae ac Reipub. necessariarum longe lateque in totum orbem Christianum diffusi emanarunt: Vtinam vero status Ecclesiae, puritate doctrinae, optimarum artium studiis, pace et disciplina florentis, qualem duo lumina vestrae illius metropoleos et totius Ecclesiae clarissima, Lutherus et Philippus ad instaurationem purae Euangelii doctrinae et verae Philosophiae, diuinitus excitati, et donis ad rem tantam necessariis copiose a Spiritu Dei sancto instructi et ornati, coniunctis operis olim constituerunt; deinceps quoque ad omnem posteritatem saluus maneat, et propagetur. Mihi certe, quem [Gap desc: Greek words] iam mediocriter erudierunt, vt de rota hominum vita, et omnipotentia, sapientia, gloria et caeteris, quae mundus praecipue magmifacit et admiratur bonis, verissime a Nazianzeno dici statuam.

[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .

Vnus hic scopus propositus est, vt Deo et Ecclesiae, apud Deum victurae studium veritatis et pacis meum probem et adolescentiae studiis pro mea tenuitate seruiam, et paulo post pie hinc emigrare, et Dei conspectu, liberatus ab hac tristi caligine et rixis disputationum, frui possim.

Quare doctrinam viua voce Lutheri et Philippi isthic mihi cum multis aliis ante 30 annos tradi caeptam


page 241, image: s0241

et postea scriptorum vtriusque lectione confirmatam, velut haereditatem paternam, fideliter custodire et propagare studui, et Academiam vestram, etsi quorundam in ea improbitas, vt nominatis, et maleuolentia erga me acerbior fuit, nihilominus velut matrem almam semper amaui et veneratus sum. Semper etiam ab inutilibus rixis et materiis veram pietatam non aedificantibus, quas illi praeceptores mei inculcare et tradere non solebant, abstinere cupiui, vt nunc quoque praeter ea dogmata, quae ad veram Dei agnitionem, alendamque pietatem et practicum Theologiae studium maxime vtilia et necessaria singulari iudicio, in locis D. Praeceptoris Philippi collecta sunt: nullas disputationes alias in his Ecclesiis moueri optarim, quarum multas inani ingeniorum curiositati, et augendis distractionibus magis, quam verae pietari alendae seruientes; consulto se velut scopulos praeteriisse ipse scribit. Sed cum renouarentur superioribus annis, disputationes Lutheri tempore agitatae, et nostrum de iis iudicium flagitaretur, ex Lutheri confessionibus, ad quas toties se Philippus ipse refert, declarationem illarum sumere soliti sumus. Id meum simplex studium, si, vt prorsus confido, vobis non improbatur, ac eundem cursum deinceps mihi vrgere isthic liceret: Ego sane, ni causae grauiores obstent, fructum studiorum omnem, metropoli illi, quae me erudiit et fouit, flagitanti potius quam alteri cuicunque debere fateor.

Verum me non solum vires ingenii exiguae ac senescentes: et incertissima corpotis valetudo, vt cunque eam mediocri diligentia tueri et fulcire studeo: et castra illa plena dimicationum et certaminum, a quibus natura et vitae instituto abhorreo: et quod vnumquenque in vocatione qua vocatus est, manere Paulus iubet: et nota mala optima, [Gap desc: Greek words]


page 242, image: s0242

[Gap desc: Greek words] esse, sapientes aiunt: verum etiam Illustrissimorum Principum meorum [Gap desc: Greek words] impediunt quo minus honestissimae et amantissimae inuitationi vestrae reuerenter parere hoc tempore possim. Cum enim totos 24. annos hospitium mihi in hac Rostochiensi Academia clementer et benigne praebuerint, haud dubie ipsi pro singulari sapientia et pietate vestra agnoscitis: non posse me honeste optimis principibus et nutritiis meis ac [Gap desc: Greek words] insciis, aut non assentientibus alio migrare, nec priuatim vllas habeo causas grauiores, cur sponte ipsis non inclementer hactenus me complectentibus, renunciare debeam; cum vbique in terris princeps mundi, domi suae sit, nec vsquam bella piis et magna pericula desint.

Quare reuerenter Magnificentiae et Excell. Vestris gratias ago, quod significatione adeo illustri et honorifica amorem erga me suum et beneuolentiam pristinam, velut postliminio reuocatam declararunt, et quas in hac ingenii et fortunae meae tenuitate pariter aequaliterque vicissim persoluere grates non potero: eas perpetua animi grati memoria et erga vos obseruantia et veneratione pia et studio tuendae et propagandae verae doctrinae, quam isthic ex fontibus Lutheri et Philippi viua voce et scriptis emanantem, vna vobiscum hausi: referre vel certe ostendere conabor.

Nunc Filium Dei Seruatorem et custodem Ecclesiae suae et piarum scholarum fidissimum Dominum nostrum Iesum Christum, a cuius Genethliis, quae aeternae salutis nostrae exordium fuerunt, Anni etiam noui principium recens duximus, toto pectore precor, vt Annum felicem, tranquillum et salutarem Inclytae Academiae et Ecclesiae vestrae benigne tribuat, et consilia, actionesque nostras omnes ad Dei gloriam et publicam Ecclesia ac Reipublicae et animae nostrae salutem


page 243, image: s0243

gubernet. Bene et feliciter valete. Rostochii, die Epiphaniorum. Anno 1575.

RECTOR ET SENATVS Academiae Wittebergensis Dauidi Chytraeo.

S. D. Reuerende et Clarissime vir. Non dubitamus temetipsum pro tua et pietate et prudentia saepe cogitare dulcissimum Pauli dictum: Sedet ad dexteram Patris Filius Dei, Dominus nostet Iesus Christus, dans dona hominibus, Pastores et Doctores salutares. Ab illo enim summo Ecclesiae Rectore, praeside, capite et protectore immediate seruari totum ministerium et regi consilia et euentus vocationum, certissimum est. Quod ergo denuo ad te scribimus, teque ad nos inuitamus, iudicabis non tam nostro de te constanti et honorifico iudicio fieri, quam ipsius Filii Dei Domini nostri Iesu Christi [Gap desc: Greek words] ac consilio sapientissimo, qui vt Regum et summorum principum corda, sua in manu habet, ac quo vult inclinat. Ita et Illustriss. atque Inclyti Principis ac Domini, Domini Augusti, Saxoniae Ducis et Electoris, Domini nostri clemeantissimi mentem et pectus illustre sine vlla dubitatione accendit atque amore tui inflammauit, vt te praecipue illius Celsitudo dignum iudicarit, quem recolligendo atque instaurando [Gap desc: Greek words] nostro, ac mellificio doctrinae coelestis, quod non ita pridem, tanquam fumo apicularum operae, flatibus Sacramentariis turbatum atque dissipatum fuit, vna cum aliis viris bonis, verae pietatis amantibus et doctrinae incorruptae studiosissimis, coniungi vellet. Quodque accepta prima tua recusatione non conquieuit Cels. ipsius donec impedimenta omnia, quae illius desiderio hactenus obstiterunt, expediret, atque discuteret.

Cum desiderio ergo C. I. cum congruere intelligas iudicia, voluntates et consilia Illustrissimorum principum


page 244, image: s0244

ac Dominorum Ducum Megapolensium, quibus hactenus tua seruiuit opeta, tanto minus dubitabis, diuinitus te in Sareptam hanc nostram vocari et accersi, quae et tibi et nobis propter communicationem doctrinae coelestis, ac reliquarum artium, ac rerum optimarum vere altera est patria, tibique eo nomine charissimam esse minime ambigimus. Deo autem vocante, ducente ac praeeunte; cum ad nos accessurus sis, in spem optimam erigimur, fore hanc tuam ad nos commigrationem Ecclesiae et Sareptae huic nostrae, tibique ac omnibus tuis salutarem et fructum [Gap desc: Greek words] . Nec vero de tua quoque voluntate dubitamus, minime te ab hac honestissima societate nostra abhorrere: quin potius iucundissimos tibi omnes docendi labores fore iudicamus, cum illorum summorum virorum, Lutheri, Philippi, Crucigeri, et aliorum vestigiis te insistere cogitabis, a quibus semina doctrinae sincerioris hic aliquando hausisti, quosque in vita tua admiratus es et fecisti maximi. Deinde cum ad eos viros accedas, iisque vt collega coniungaris, qui vna tecum illos ipsos praeceptores communes audiuerunt, qui ad eandem doctrinae formam ac [Gap desc: Greek words] assuefacti sunt, qui in his Ecclesiis enutriti atque educati, consenescere in illis vestigiis Lutheri et Philippi coeperunt, qui te quoque aliquando hic docentem audiuerunt ac venerati sunt, atque etiamnum charum habent, ac venerantur. Ad tale ergo collegium optimorum virorum cum accessurus sis, omnes tibi docendi labores faciliores futuros esse, certo nobis persuademus. Caeterum quae patrifamilias in omni mutatione grauia esse ac videre solent, eiusmodi esse existimamus, vt minime nobis illorum apud te mentionem vllam faciendam esse statuamus. Omne solum forti patria est, ac multo magis pio doctori patria est Ecclesia vbicunque illa est. nam haec vna


page 245, image: s0245

et spem certam habet et promissionem indubitatam protectionis et stabilicatis non ruiturae. De qua venustissimum Nazianzeni versum meministi [Gap desc: Greek words] . Hanc vero dulcissimam Argon nostram, etsi duriter aliquoties quassarunt, ac concusserunt terribilium aduersationum flatus, incolumem tamen hactenus mansisse protegente ac seruante eam Filio Dei, ipsemet meministi. Quare et deinceps eum adfuturum nobis et mitigaturum miserias et difficultates publicas, quae vbiuis locorum crescunt, pie speramus, certo confidimus, et ardenter in dies petimus, Teque vota eadem, quamuis absentem nobilcum coniungete ac deinceps etiam coniuncturum esse, speramus.

Quod itaque et iussi sumus ab Illustrissimo Principe Electore, Domino nostro clementissimo, imo quod nostra sponte cupidissime facimus et fecimus ab initio, te principi optimo indicantes atque nominantes, reuerenter atque ea omnino qua nos decet atque par est obseruantia, studio et contentione a te petimus, vt tandem ad nos accedas, et decretam tibi apud nos prouinciam honestissimam non gtauatim recipias atque subeas. Ea re et principi Inclyto et nobis, quin Deo etiam ac toti Ecclesiae nostrae officium facies gratissimum atque acceptissimum, pro quo, vt vicissim tibi grati simus, et cum ab Academia, tum principe Illustissimo, stipendium tibi liberale et honestum, tua eruditione, pietate, tuaque persona dignum decernatur, sedulo operam dabimus, deque eo ad tuam voluntatem, cum ad nos veneris, tecum transigemus. Cumque optimorum Principum Megapolensium consensu ac comprobatione accedere iam nos possis, officio se a te petimus, vt de constituendis rebus tuis ac nostris, quamprimum cogites. Et si fieri potest adhuc ante Paschatis festum vel ad summum ad tempus mercatus Lipsici


page 246, image: s0246

ad nos venias, vt de hospitio tibi et familiae tuae idoneo et accommodo cogitare tanto rectius possis: In quo consequendo operam tibi nostram ac fidem reuerenter deferimus. Oramus autem Filium Dei, vt et migrationem hanc tuam fortunet, et te ac nos suo Spiritu regat, vt simus vasa misericordiae, salutaria Ecclesiae suae et nostris animabus. Amen. Datae Wittebergae 15. Martii, Anno 1575.

Rector, Magistri et Doctores Academinae Wittebergensis.

RECTORI ET CONSILIO Academiae Wittebergensis.

LIteras vestras, Idib. Martii datas, quibus de Illustrissimi et Inclyti Saoniae Ducis, Electoris Augusti mandato clementissimo, me ad honestissimam docendi laborum societatem, in vestra illa Ecclesiae et piorum studiorum metropoli, denuo amantissime inuitatis: 12. Cal. April. reuerenter accepi. nec casu fortuito, sed a Domino Deo et Seruatore nostro Iesu Christo, immediate Ecclesiam et ministerium docendi in templis ac scholis seruari et consilia ac euentus vocationum regi vna vobiscum statuo. Illustrissimum certe et clementissimum Ecclesiae et studiorum nutritium, Augustum Electorem diuinitus incitari et accendi non dubito, vt Heroica pictate, sapientia et benignitate sua, summum illud diuinarum, humanarumque literarum domicilium, et Ecclesiae Dei fastigium puritate doctrinae, optimarum artium studiis, disciplina et pace florens, conseruare et saluum ac incolume tueri studeat, et ad omnem posteritatem propagari. Cuius praecipui ac benignissimi hoc tempore patroni Ecclesiae, et scholarum Mecaenatis munifici consilia, et actiones omnes, vt ad Christi gloriam et orbis Christiani salutem, Deus qui dat salutem Regibus, feliciter gubernet, roto eum pectore precor. Agnosco etiam testimonium


page 247, image: s0247

verae et illustris erga me bencuolentiae et fidei vestrae, qua Illustrissimo et optimo principi, me velut [Gap desc: Greek words] et socium honestiss. docendi laborum, non plane ignauum et inutilem futurum indicare ac commendare dignati estis. Me quidem, cum praeter omnem expectationem, ab Illustrissimo Electore et inclyto Senatu vestro isthuc accersitus superiori hyeme, diuinitus hanc animorum et voluntatum mutationem factam esse cogitarem: non mediocriter et vocationis diuinae dignitas, et tot doctissimorum collegarum, praeclare de tota Ecclesia et Repub. merentium coniunctio: et debita matri, quae me erudiit et fouit [Gap desc: Greek words] : et fructus qualiumcunque laborum docendi meotum, ad plurium fortasse vtilitatem et commoda isthic redundaturi: et vestra inprimis erga me beneuolentia, amantissimis literis declarata mouebat, vt non temere et inconsiderate, diuinam hanc vocationem plane repudiandam esse arbitrarer. Sed vicissim conscientia infirmitatis virium ingenii et corporis mearum quotidie decedentium, et aliae causae grauissimae, quarum aliquas tum vobis per literas exposui, obsistebant, quo minus Illustriss. et Inclyti Principis et vestrae inuitationi benignissimae reuerentor parere possem. Interea vero sic volente Domino Deo meo (qui, vt Augustini verbis vtar, et cum blanditur, et cum cedit, pater est. ideo n. blanditur ne deficiam: ideo caedit no peream) aucta et confirmata est inualetudo mea, vt a die 4. Id. Ian. huc vsquo pedem domo mea non extulerim, ac ne quidem in hac schola, operas docendi meas qualescunque, toto hoc trimestri praestase potuerim. Etsi a. vtcunque iterum in aedibus claudicans incedo, tamen cum bis reciderim et singulis momentis nouae accessiones metuendae sint, nullo modo itineri me committere, aut molem curarum et negociorum, cui sustinendae imbecillitas ingenii et corporis mei prorsus impar sit, isthic subire au deo.


page 248, image: s0248

Nec de Illustriss. Ducum Megapolensium concessione, quidquam mihi ab ipsis, vel eorum nomine a quoquam hactenus significatum est: imo datis ad me communibus literis ambo principes omnem de migratione cogitationem me deponere, et meae personae excusationem ipsis relinquere iusserunt. Quod si per affectam et aegram valetudinem ad vos accedere mihi licuisset: plane confido, de controuersiis dogmatum, quae nunc passim [Gap desc: Greek words] iis praesertim, quae Lutheri tempore agitatae sunt, prorsus nos [Gap desc: Greek words] futuros fuisse. Cum eandem doctrinae formam [Gap desc: Greek words] , quae nobis in Lutheri confessionibus et praeceptoris Philippi Locis Theologicis proposita est, in docendo retinere, et curiosas ac inutiles ad verae pietatis exercitia, disputationes, quas ille singulari consilio et iudicio praecidit, libens praeterire soleam: nisi de controuersiis dogmatum [Gap desc: Greek words] aut edendae confessionis necessitas sententiam nostram, cum norma verbi diuini et Lutheri declarationibus congruentem, exponere cogat. Vtinam vero Ecclesiae, puriorem doctrinam Lutheri et Philippi ministerio repurgatam, amplectentes, petulanti quorumdam [Gap desc: Greek words] isthinc distractae et auulsae, coniungi rursus et in consensu verae de singulis articulis doctrinae [Gap desc: Greek words] ad iilam vestram metropolim et velut ad vnum caput agglutinari possint. Id extremam necessitatem, propter communes hostes Ponitificios, flagitare video, quos nulla re speciosius et plausibilius ad totum hoc genus doctrinae, quod profitemur deformadum, quam intestinis nostrorum dissensionibus et cadmaeis docentium praeliis abuti, propius etiam superioribus annis, coram perspexi. Quare pro mea virili, quibuscunque officiis potero, coniunetionem ecclesiarum nostrarum [Gap desc: Greek words] et eandem ac consentientem Lutheri et Philippi vocem et


page 249, image: s0249

confessionem amplectentium, iuuare et fouere toto pectore studebo. Ac Deum oro, vt nos doceat, gubernet, et seruet. Vobis etiam reuerenter et perpetuo gratiam habebo, quod significatione studii et iudicii de me vestri adeo illustri et honorifica, beneuolentiam erga me singularem declarastis. et cum valetudinis non solum tenuis et affectae, qualis multos iam annos fuit, verum etiam his proximis mensibus adflictae prorsus et fere perditae, excusatione nimis vera et iusta vtar: veniam mihi pro eximia bonitate, sapientia et candore vestro, Illustrissimus et Inclytus princeps Elector, et vos benigne dabitis, quod alteris iam literis amantissime inuitatus, accedere isthuc et decretam mihi prouinciam honestissimam recipere ac subire nequeo. Breui enim spero me in coelestem Academiam multo tranquilliorem migraturum esse, in qua libet a crudelibus odiis, angoribus, rixis et certaminibus truculentis, Dominum Deum et Seruatorem meum Iesum Christum, coram cognoscam et laetius celebrabo. Bene et feliciter valete. Rostochii 10. Cal. April Anno 1575.

MARTINO KEMNICIO.

LEgi deliberationem tuam; de firmis et solidis scholae nouae fundamentis, tum in doctrinarum explicatione, et tota docendi ac discendi ratione recte instituenda, tum in coniunctionis et concordiae professorum mutuae coalitu et consolidatione, primum ponendis; sapienter et accurate literis tuis explicatam. Cum autem consilium felix, occasio commoda, felix exitus, vnius sint tria dona Dei: toto pectore aeternum Deum fontem omnis sapientiae et consilii salutaris oro, vt Illustriss. Principi, et iis quorum consilio et opera, in hoc tam praeclaro et salutari, scholae Iuliae laudabiliter constituendae, instituto, princeps vtitur, [Gap desc: Greek words] ipse clementer suppediter,


page 250, image: s0250

et Professores non solum idoneos, ad docendum, et recte tradendas, et propagandas literas et artes Ecclesiae et Reip. necessarias: verum etiam sententiis et voluntatibus inter se coniunctos, et ad vnitatem Spiritus, in vinculo pacis, cum omni humilitate, mansuetudine et longa patientia tuendam, propensos, benigne tribuat et gubernet. Talem cum sciam esse Valentinum Erythraeum, totos iam fere 30 annos, in celeberrima literarum humanitatis et eloquentiae Latinae et Graecae schola Argentinensi, magna cum laude versatum: gaudeo sane eius in scholam illam vestram adsciscendi facultatem vobis praebitam esse: nec dubito, eum, Deo iuuante studia humanitatis et styli formandi exercitia, fideliter et feliciter gubernaturum esse. Agnosco etiam prudentissime cogitatum esse, et toto pectore probo consilium, de viro aliquo celebri, prudente, erudito, in scholis exercitato, qui autoritate sua offensiones periculosas, leui occasione inter initia incidentes, moderari et sanare possit, caeteris professorib. adiungendo. Verum vnde peti hoc tempore aliquis, ab hac idea non longe remotus, queat, prorsus ambigo. Me certe longissime ab ea abesse sentio, tametsi vos, beneuolentiae quodam errore decepti fortasse, non prorsus imparem me illi muneri futurum opinamini. Decedunt quotidie vires ingenii et corporis pristinae. Valetudo incertissima est, quae etiamsi firmior esset, tamen expectationi de me isthic conceptae, fortassis respondere minimo possem. Iubet autem Epictetus [Gap desc: Greek words] . Itaque polliceri vobis nihil possum, ne si isthuc veniens, et subito vel arthritide vel calculo: vel [Gap desc: Greek words] aliisve morbis impeditus, labores, scholae et vestrae expectationi debitos, sustinere nequeam: et vos vestri de me vocando consilii poeniteat, et me susceptae profectionis pigeat et pudeat. Alioquin non recusarem, imo singulari cum voluptate initia


page 251, image: s0251

Academiae Iuliae Illustrissimae, Deo benedicente futurae, meo qualicunque studio et opeta iuuare, in rota forma scholae, et ratione docendi et discendi in singulis artium generibus tectissima, et legibus certis, ex tuo et aliorum prudentum et eruditorum consilio delinean dis, cuperem, et me [Gap desc: Greek words] ostenderem; tametsi tueri concordiam et sanare offensiones, quae subinde in nostris collegiis ex aemulatione, [Gap desc: Greek words] , obtrectatione et similibus virtutibus Theologicis existunt, nulla autoritate vel arte alia soleo, nisi nuda patientia et filentio, ac dissimulatione vel contemptu iniuriarum et contentionum stultarum; quibus in hac vitae alioquin satis adflictae fugacirate. tranquillitatem animi mei, et inuocationem priuatam, multo magis salutem publicam rurbare nolim. Nec vacat mihi in hac occupationum et curarum varietate, de futilibus illis rixis aut de vindicta cogitare. Hanc [Gap desc: Greek words] meam, amici pusillanimitatem, maleuoli ex suo animo, de aliis iudicantes, simulationem nominant. Ego post paucissimos annos, futilitatum istarum maemoriam extinctum iri, cogitans, Deo omnia coommendo, et quoridie migrationem in coelestem Academiam expecto.

De Illustriss. Principis Iulii liberalitate et munificentia, quam polliceris, plane non dubito, tametsi scio, nobis in Eccsesia et scholis Filii Dei docentibus mercedem a Filio Dei agonotheta nostro, in caelis, in caelis, inquit, non semper in his terris soluendam promitti. Cumque prarter alias, a quatuor Electorib. Imperii vocationes, superioribus annis habuerim: tamen ne teruncius quidem mihi vnquam a meis principibus, occafione illa: rum vocationum accessit. Nihilominus me prorsus inscium proximis mensibus Electori Augusto vnum annum certis conditionibus addixerant.

Cum autem valetudinis excusatione vsus, et quod de Principum eorum concessione nihil mihi significatum esset, paulo ante Witerbergam migrare recusarim:


page 252, image: s0252

cogito nouarum calumniarum occasiones, me quibusdam veteribus inimicis, apud Electorem praebiturum esse, si ad vos accederem: Fortasse etiam Principes mei, hancipsam ob causam, me difficilius dimittent, tametsi non alia ratione eis obligatus sim, quam si illis non placeam, vt ante saemestre mihi renuncient, ac idem mihi vicissim liberum sit: idque eo liberius, quod praeter annuum ex Academiae reditib. stipendium nihil extra ordinem, vnquam ab eis petierim velacceperim. Existimo autem Academiae vestrae introductionem, non subito susceptum iri. Interea colloqui nobis per literas de toto negocio copiosius licebit. Affini meo, Magno Pegelio. Mathematum elementa isthic tradituro, si studium, et beneuolentiam tuam amice deferes, eumque mea etiam causa benignius complectere, pergratum mihi officium tuum futurum est. Bene et feliciter vale. Die solstitii aestiui. An. 1575.

PETRO SICCIO Professori Regiomontano.

QVod de migratione in vestram Academiam quaeris, ego iam aliquot annos de migratione in coelestem Academiam tranquilliorem, et a crudelibus odiis, angoribus, rixis et contentionib. truculentis liberam cogito, nec a Principibus meis dimissionem ipse impetrare possem, nec fortasse vlli vobis vsui essem, homo [Gap desc: Greek words] . Et te isthic docente alium inquiri et aliunde attrahi nefas ducerem. Idque nolim te quid quam mea causa molestiae suscipere, neque enim [Gap desc: Greek words] illa vocationum, quarum occasione alii autoritatem et lucrum apud eos quibus seruiunt, captare solent, delector. Cum enim ab Imp. et quatuor Electorib. Imperii, vocationes diuersis temporibus habuerint, tamen ne teruncius quidem vnquam mihi a meis principibus, earum occasione, accessit. Quod de comitiis Polonicis siguificasti, habeo


page 253, image: s0253

gratiam, et oro, vt de Reipub. vestrae statu, ea quae amico scire licer, deinceps etiam mecum coommunices. Mitto pagellas, quae forte ad manum erant, quarum perlustrationem tibi non insuauem fore, spero. Bene vale. Postridie Iohannis, Anno 1575.

PHILIPPO LVDOICO PRINcipi Palatino Rheni.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine clementissime, Laudatissimum et optimum Principem Alphonsum, Hispaniae et Neapolis Regem, cum caeteris virtutibus magno et Heroico principi conuenientibus, ornatum fuisse, tum vero literarum perstudiosum et apprime doctum, et singulari clementia et munificentia doctrinas et homines doctos fouisse ac ornasse, accepimus. Quae, vt omnibus innotesceret, passim insignibus suis, librum et eum quidem apertum appingere, et symbolo etiam illi suo celebratissimo, pelecano elicienti rostro sanguinem ex proprio pectore ad pullos pascendos, et epigtammati, Pro lege et pro grege, adiungere solitus est: vt ortenderer se non tantum gregis populorum sibi commissi, salutem, sanguine etiam suo si opus sit defendere: verum etiam Leges diuinas et humanas, quae libris diuinitus traditis et aliis continentur, tueti et ornare debere. Ideoque optimos et fidissimos consiliarios suos esse dixit, Mortuos, libros intelligens, a quibus sine metu, sine gratia, sine omni assentatione, quae nosse cuperer, fideliter audire posset. Platonem quoque laudauit, quo Reges diceret, aut literatos esse oportere, aut certe literatorum hominum amicos, ac ipse, Principes et Reges illiteratos, nihil differre ab asinis coronatis AEnex Syluio dixit. Aulam certe eruditis viris omnium professionum, nulli Academiae cedentem habuit, inter quos familiaritsimus ipsi annos amplius 20. Antonius Panormita fuit; quem quotidie


page 254, image: s0254

quantumuis occupatus esset, certa et destinata studiis hora legentem veteres autores et historias, audire solitus est, nec vnquam passus est horam libro dictam a negociis auferri. Huic Antonio ad ordinariam benignitatem illud addidit, vt mille eum aureis Alfonsinis, ob scriptum de dictis et factis suis librum donauerit. Quem librum, breuem quidem, quod ad numerum chartarum attinet, sed insignibus, omnium virtutum, bono et laudato principi conuenientium exemplis, stipatum, et Cels. V. et omnibus principibus et viris nobilib. familiarissime notum esse, optarim. Philelphum Poetam, Satyras ad ipsum deferentem, illasque canentem equestri honore ac praemiis amplissimis decorauit. Bartholomaeum Facium quoque et Leonardum Aretinum, ac Georgium Trapezontium, vt praecipuos solummodo nominem, singulari clementia et benignitate complexus est. Idem exemplo suo Hispanos, multis seculis a studiis humanitatis adeo abhorrentes, vt qui literis opetam impenderent, ignominia propemodum notarentur, ad cultum litetarum sic reuocauit, vt rudes propeque effraenatos homines, doctrina quodammodo reformauerit. Cumque audisset vnum ex Hispaniae regib. solitum dicere, non decere Generosum et Nobilem virum esse literatum, exclamasse fertur: Vocem hanc non Regis, sed bouis esse. Denique regna quae plurima quidem haberet, et possideret, malle se perdere persancte affirmauit, quam literas, quas permodicas se scire dicebat, nescire. Vt autem hic sapientissimus rex Neapolis Alfonsus, et studiorum ac literarum nostrarum cultor et Mecaenas benignissimus, olim adolescentis, quem in Paris. Academia sumptibus suis fouebat, literas, ex quibus de mediocri in studiis alumni sui profectu iudicare poterat, ipse summa cum voluptate legit, et aliis gestiens monstrauit: ita Inclytam Cels. V. alumnorum suorum studiis delectari, la tor. Ex literis etiam Cels.


page 255, image: s0255

V. ad me clementissime scriptis, et munere adiuncto, beneuolentiam erga me Cels. V. singularem cognoui, qua etsi nihil mihi accidere gratius et honorificentius potuit: tamen publicis literarum studiis (quibus C. V. ea tribuisse, quae mihi tribuenda esse duxit, non dubito) magis quam mihi priuatim gratulor. Nam in hac misera literarum fortuna maximae mihi voluptati est, aliquos existere principes Alfonso, cuius modo mentionem feci, et Carolo Magno, stirpi vetustissimae familiaevestrae, similes: qui publicum honestarum artium ac studiorum patrocinium suscipiant, sicut ante 80 annos, Philippum Prihcipem Palatinum, Ottonis Henrici (cuius, vt patrimonii, ita virtutis etiam possessionem iam Celsit. V. tenet) auum, singulari benignitate et clementia Iohannem Dalburgium, RodolphumAgricolarn, Iohannem Capnionem, et paucos alios doctrina et virtute praestantes fouisse accepimus, et auus Philippi, Ludoicus, cum in Constantiensi concilio Imperatorem Sigismundum conqueri audiuisset, nullum ex Imperii Electoribus politicis Latinae linguae peritum esse: domum reuersus grauiter negligentiam primae aetatis suae deplorauit, et senescens iam Latinas literas discere coepit. Has, cum Celsitudo V. in prima aetate, vna cum Iacte nutricis imbiberit, et optimam doctrinam de Deo et omnibus virrutibus, et historias Ecclesiae et Imperiorum adiunxerit: toto pectore Celsitudini Vestrae de hoc insigni et vere regio, decore gratulor, et Deum, qui dat salutem regibus, oro vt Celsitudinis Vestrae consilia et actiones adiuuet, vt patriam feliciter gubernet, vt Celsitudinis Vest. virtus vniuersae Germaniae prosit. Quod etiam Inclyta Celsitudo V. ad me dementissime scripsit, et poculum splendidum misit reuerentes Illustrissimae Celsitudini Vest. et pro beneuolentia et pro munere gratias ago: et vicissim labores meos Ecclesiae


page 256, image: s0256

et Reipublicae et Illustrissimae Cels. V. alumnis desero. Bene et feliciter Cels. V. aeternum valeat. Roslochii die S. Vlrici Episcopi Augustani, in agris Celsit. V. nati, quem anno 974, anno aetatis 84, 4. Nonas Iulu Deus ex hac vita euocauit.

IOHANNI WICENDORPIO.

CVm multos iam annos honorifice eximiam pieta. tem, sapientiam, mansuetudinem, doctrinam et humaitatem vestram praedicari a viris bonis et laudatis audierim: fateor mirifico vestri amore et desiderio conciliam dae vobiscum amicitiae et familiatiratis me accensum fuisse. Etsi a. vt dulcissime Nazian. air [Gap desc: Greek words] , qua animos nostros iam dudum in Deo copulatos et amicos esse non dubito: tamen scribere ad Excell. V. non fuissem ausus, nisi aliquoties hoc anno propensionem animi erga me vestri, nunciata mihi per aliquot amicos salute, propius perspexisse viderer. Reuerenter itaque gratias vobis agendas esse his literis duxi, et Filium Dei Seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius genethliis, quae salutis nostrae exordium fuerunt, anni etiam noui principium recens duximus, toto pectore precor, vt Excell. V. incolumem et florentem perpetuo seruet, et non modo recens inchoatum annum, sed totius etiam vitae spacium, felix, tranquillum et salutare vobis benigne tribuat. Huic voto, quod pro Excell. V. salute, ardenti pectore ad Deum fundo, adiunxi seriem deliberacionum praecipuarum, quae in Coraitiis anni 1530 cum confessio Augustana exhiberetur, habitae sunt, quam spero Exe. V. non sine voluptate perlustratutam esse, vt mihi sane labor coagmentandi ordine haec scripta consilia et actiones illius conuentus de religione praecipuas, non insuauis fuit. Addidi et Deuteronomion recens editum, quod pio et grauissimo iudicio et censurae vestrae reuer enter subiicio: vna cum


page 257, image: s0257

oratione funebri recens pronunciata, quae veteres funerum ritus, et familiae Danicae mentionem non miucundam continet. Has pagellas, vt amice et benigne Exe. V. accipiat, et cum vacabit, inspiciat, et me inter eos, qui Exc. V. virtutem Heroicam reuerenter agnoscunt, suspiciunt et venerantur, commendatum sibi esse patiatur, amanter oro. Bene et faeliciter M. V. valeat, Rostochii postridie Idus Ianuarii Anno 1576.

NICOLAO CISNERO TRIBVNAlis Caesarei Spirae Assessori.

EGO vero, clarissime Cisnere, etsi multos iam annos gemens sensi, quod pacificis, qui recolligi et coniungi partes dissidentes potius, quam diuelli et distrahi atrocius optant, euenire Nazianzenus inquit [Gap desc: Greek words] : nihil ominus tamen, u qui alii piae et salutaris concordiae, in iis Scholis et Ecclesiis, in quibus viuunt, et inter ordines, Augustanae Coufessionis in vniuersum tuendae et confirmandae amantes et studiosi sunt, me quoque vnum ex illis profiteor. Quanto pere enim dissen siones et certamina nostrorum Cadmea, Ecclesiae noccant, et coommunes hostes aduersus nos arment et confir ment: imo iam plane ludibrio illis nos exponant; et omnes moderatos, et prudentes viros offendant, et cursam euangelii in multis gentib. verae doctrinae cupidissimis impediant: ipse etiam propius superiore anno in Austria et vicinis gentibus, vbi inter Pontificios et Iesuitas, summa magistratus authoritate dominantes, nihilominus Ecclesiam sibi Filius Dei in medio inimicorum suorum colligit, expertus sum. Inter quos vixisse aliquan diu familiarius optatim eos, qui proximis annis intestina in nostris ecclesiis bella, tanto ardore et impetu gesserunt, ac ne nunc quidem, post tot Cadmeos praeliorum exitus, tumultuari desinunt.


page 258, image: s0258

Qui vt Nazianzeni verbis vtar: pietatem prae se ferunt hoc vno, quia alios impietatis condemnant, et venerabile nomen Fidei omnib. priuatis cupiditatibus et philoniciae suae praetexunt. Hinc odio habemur in gentib. et quia grauius est, dicere non possumus, quia iniuste vituperamur, et a moderatiorib. inter nostros. Fabri cant autem super humeris nostris peccatores, et quae singuli in nos mutuo intendimus, et nobis mutuo obiicimus, contra omnes vsurpant, et facti sumus theatrum nouum non angelis et hominib. sed omnib. malis, et omni tempore et loco, in foro, in conuiuiis, etc. Vere igitur miseri et stolidi sumus, qui tam lieno tempore, quo ceruicib. nostris communes hostes imminent, et Tridentinorum Areopagitarum decreta executioni dare moliuntur, labefactionem eius coniunctionis, quae fuit inter socios eiusdem confessionis, luminibus illis nostrorum temporum, D. Luthero, D. Philippo, D. Bucero viuentibus, maximo malo nostro quaerimus. Et quia Buceri et synodi Smalcaldicae mentionem facis, quorum sententiam de coena Domini te sequi ostendis, ego quoque simpliciter in formula concordiae a D. Bucero Wittebergae anno 1536. cum Luthero constiruta, et articulo Smalcaldiae, sequenti anno 1537. ea de re facto, et a D. Philippo, Bucero, et aliis praecipuis luminibus Ecclesiarum Germaniae subscripto, adquiesco, ac vt omnes omnium [Gap desc: Greek words] defendere nolim: ita vicissim ab illa simplici et vera sententia, quam Dei veracis et omnipotentis verbo nici scio, modeste iuuante Deo prositenda, discedere nequaquam velim. Inquisiui etiam mediocri studio de tota hac disputatione, et caeteris mareriis, in quas iam controuer sia [Gap desc: Greek words] deuoluta est, venerandae antiquitatis doctrinam; quam vtinam inter se consentientem, et non minus fere quam Theologorum nostrae aetatis dissi milem et in iisdem etiam authorib. Augustino praesertim, prorsus inter se discrepantem, inuenire liceret. certe si de vnione personali vtriasque in Christo naturae, idem sentire et loqui cum tota


page 259, image: s0259

prima ecclesia annis amplius 400. post apostolos volumus: plerique omnes qui ante Ephesinam et Chalcedonensem synodos scripserunt (Nam de Iustini [Gap desc: Greek words] scis praeceptorem nostrum Philippum alicubi, an vetus scriptum sit? dubitare.) Mixtas esse duas in Christo naturas et earum [Gap desc: Greek words] , commixtionem factam esse, et naturam humanam in Christo de. ficatam esse docuerunt: tametsi diserte simul testati sunt, se non tonfusionem naturarum, quae sit alterutrius abolitio, sed vnionem, qualis est ignis cum serro candente, intelligere: qua similitudine totam vetustarem, mysterium vnionis et coommunicationis Idiomatum, declarasse scimus, et tamen haec et similia patrum dicta, quae non obscure diuinam maiestatem et gloriam assumptae naturae collatam esse affirmant, ab iis, qui tanto zelo consensum in confessione Lutheri labefactare, citatis orthodoxae antiquitatis fententiis moliti sunt, caute sane praetereuntur, et interea ex Cyrillo et Augustino, et Theodoreto, viro docto quidem et eloquente, sed in hacipsa disputatione, a duabus synodis vniuersalib. Ephesina I. et Constantinop. V. sub Iustiniano Imp. (vt de Ephes II. raceam) nominatim damnato: de absentia carnis Christi et praesentia diuinitatis, de qua nulla controuersia est: testimonia coaceruantur, sed animaduerto haec non esse [Gap desc: Greek words] , vt Aristoreles dicebat, et Filium Dei Samaritanum et custodem Ecclesiae fuae oro, vt haec tristia vulnera sanet, et posteritatis causa pie diiudicari has controuersias in Synodo ali qua prorum curer Collegi ipse etiam mediocri diligentia syn odi Ephesinae I. (cuius breuissima mentionem tantum in Tomis conciliorum extare scis) et II. Chalcedonensis histotiam integram ex diuersis scriptorib. frustra sperans ex illius erudirae verustatis disputationib. me nostrorum temporum tontrouersias rectius intellecturum esse. Verum a plerisque in consessibus synodorum haud doctis dictis certatum, sed maledictis, et non minori, quam nostra aerare sit, animorum et odiorum acerbitate, et iuter pudendas factionum rixas


page 260, image: s0260

et pros riptiones mutuas, Decreta illa, de dogmatibus, quae velut regulam et normam fidei tota posteritas sequeretur, facta esse, saepe gemens cogitaui. Cumque magis petrurbatum quam confirmatum iri pios, certaminum illorum lectione, existimem: consulto acta illa synodica supprimo, et Deum oro, vt nos doceat, et gubernet. Vrinam tuo conspectu et colloquio vel paucos dies frui possem, non solum quia [Gap desc: Greek words] , verum vt de his tantis et aliis rebus conferre tecum, [Gap desc: Greek words] , vt in colloquio piorum decet, aperte et prolixe liceret. Nunc gratiam tibi reuerenter habeo, quod adeo amanter et candide animi tui sensa proximis literis mihi exponere dignatus es, teque non quod de tua voluntate dubitem, sed quod mos est ita rogandi, oro, vt eandem erga me beneuolentiam et fidem perpetuo conserues. Pergratae etiam mihi fuerunt historicae narrationes literis adiunctae, nec dubito, quin iam de pace aut bello in Gallia iterum gerendo isthic constet. Anno 1570.

LEONARDO ELVER PATRICIO ET Senatori Lunaeburgensi.

MAgnum et salutate toti Europae beneficium superiori seculo, Patritius et senator Reip. Florentinae, Cosimus Medices et postea nepos illius Laurentius praestiterunt, qui authoritate sua apud Senatum Florentinum, et priuata etiam munificentia, Emanuelem Chrysolorum, Demetrium Chalcondylem, Argyropylum, Gazam, Trapezunrium, et alios homines doctos ex Graecia profugos, et hospitio excipi in sua vrbe benigne curarunt, et honestis stipendiis, ad docendam linguam et artes honestas, literis Graecis traditas, quae iam annos septingentos in tota reliqua Europa et ipsa Italia ignotae et extinctae iacuerant, inuitarunt. Nam reuiuiscentibus Florentiae studiis linguae et Philosophiae Graecae, latinos hominis etiam Graecorum aemulatio, ad patriam


page 261, image: s0261

linguam instaurandam, accendit: et Itatim riuuli purioris philosophiae et linguae Graecae per Gregorium Tifernatem, ab his exulibus Graecis eruditum, in Galliae metropolim Lutetiam An. Christi 1474. et inde postea Erasmi Roterodami et Capnionis, qui Ieronymum Spartiatam Tifernatis successorem, Lutetiae adiuuerant, fide et diligentia, in totam Germaniam propagati sunt: Quos verae religionis doctrinae, et in omnibus artibus instaurandis et illustrandis seruire Deus voluit. Tantas vtilitates et ornamenta Ecclesiae Christi et omnib. gentibus in tota Europa vnius patritii Florentini beneficentia primum attulit. Merito igitur Cosmi illius et Laurentii ac totius familiae Mediceae memoriam, grata mente et voce celebramus. Cum autem inclyta vrbs Lunaeburga, caeteris in hac Germaniae parte omnibus illustri laude benignitatis et munificentiae erga doctrinarum studia antecellens, vere conferri Florentiae possit: et ins???per verae de Deo et Redemptore nostro lesu Christo doctrinae, domicil???um ac Templum, et disciplinae ac virtutum omnium Deo placentium officina et Gymnasium sit: nec in vlla alia vrbe, plures patritii eruditi, et in fouendis tenuiorum ingeniis benigniores sint: toto pectore Deum custodem vrbium honestarum precor, vt perpetuo his illustribus et summis ornamentis florentem vrbem Luneburgam seruet, et vestram Excellentiam, cuius authoritate et sententiis haec tanta decora praecipue conseruari et vigere in patria intelligo, clementer tueatur et gubernet. Sequebatur commendatio Iohannis Lossii, Lucae filii, studia stipendio annuo iuuari petebat etc.

VVENCESLAVS BVDOVVITZ a Budouua DAVIDI CHYTRAEO.

CV Manno 77. reuertendo in Bohemiam ex itinere Gallico, Anglico, Danicoque, Rostokium etiam


page 262, image: s0262

deflexissem, salutandi sc. tui causa, vir clarissime, recordor, quam humanissime a te exceptus fuerim, quamque varia mecum coommunicaueris; praesertim de orientalib. locis, quae vti audire summopere iucundum fuerat, ita tunc summum in me excitarunt desiderium videndi aliquando loca ista, aut saltem diligentius deinceps de hodierna horum conditione inquirendi. Id quia iam ex voluntate Dei, opinione mea citius accidit, vt mox post meum de te in Bohemiam reditum, iter Constantinopolitanum cum Caesareo Legato D. Ioachimo a Sinzendorf ingressus essem: volui hisce literis, vtcunque debito tardiorib. te salutare, et simul me tibi tali viro totum offerre, nimirum vt si qua opera hic mea vti volseris, mesemper fore quam paratissimum. scires. Noui enim te virum per Germaniam celeberrimum, vnice delectari cognitione earum rerum, quae hinc inde per orbem terrarum accidant. Si igitur me dignum esse iudicas, qui ad declarandam meam erga te obseruantiam simul de orientis nostri statu aliquid scribam: declarato id aliqua breui schedula, vtagnoscam, talem meum scribendi conatum tibi non displicere. Ego, Deum testor, nibil aliud hic capto, quam vt ad tales viros scribendo subinde magis inciter ad Opera Dei meditanda, et li me interdum literis dignantur suis, ad percipiendam inde consolationem, in hisce ethnicis locis. Ccribo igitur ad te, ex amore Dei, non autem temeraria gloriolae cupiditare. Literarum etiam mearum non elegantiam sed sinceritatem intuere. Aulicum enim vitae genus, non modo non elegantes, sed saepe in congruas producit literas. Ego vero aulae nostraegubernandae officio fungor, vbi cum vario hominum genere conuersans, elegantiae non modo latinae linguae, sed vernaculae pene obliuiscor. Sed haec hactenus. D. Dauid Vngnad, defuncto cum omni laude et honore munere suo, mense Iunio praeterito a nobis discessit, et vna cum eo D. Stephanus Gerlacensis, aulae eius concionator cuius noonnullas literas Rostokii mihi monstrasti. Nos Dei beneficio recte


page 263, image: s0263

valemus, et cras a nobis discessurus est nuncius Caesareus D. Viricus a Kinsberg qui cum donis Vngaricis huc venerat. Bellum Persicum indies magis incrudescit: et licet in hoc res Turcarum minus feliciter succedant: tamen ob Fessianam nuper illam victoriam, et ob legationem Hispanicam huc aduentantem non desinunt quam insolentissimi esse. Dicuntur etiam opus illud Selimi Il. continuaturi [(reading uncertain: print faded)] esse, nimirum vt pontum Euxinum, Mari Caspio coniungant [(reading uncertain: print faded)] : sed quam dextri sint artifices in reformando orbe a Deo condito, euentus docebit. Est hic quidam Arabs qui ingentis magnitudinis globum caelestem et terrestrem, et nescio quae alia extruit, ex quib. se multa praedicturum affirmat, res sane haud adeo multum inter Turcas visa: Sed plurimi metuunt, ne in medio opere haereat, vtcunque multa glorietur, de antiqua illa et vera Arabica Astrologia: tamen sine libris nostris et praecipue Ptolemaei et Euclidis nihil agit, ad quorum interpretationem imperitos quosdam ex captiuis Christianis alit. Sed euentus declarabit artificem Et haec quidem sunt, quae in praesentia scribenda duxi, quo et obseruantiam erga te testarer meam, et simul tuam erga me beneuolentiam magis mihi conciliarem. Quod si me interdum literis tuis dignari volueris, eas Viennam mitte D. Iohanni Sambuco, Caesareo Historico, aut nostro Iacobo Monauio, aut si tu quam aliam nosti viam, quae tibi probatur. Bene et feliciss. Vale, vir clarissime et in Christo charissime. Datae Constantinopoli, 20. Martii Anno aeterni filii Dei in carne exhibiti 1579.

Tui obseruantiss.

Wenceslaus Budovvitz a Budoa oratoris Caesarei apud Turcarum Principem Aulae magister.

VVENZESLAO BVDEVVITZ a Budouu.

NON apibus flores, nec amaeni gratia veris, gratior atque mihi epistola tua fuit, testis Heroicae bonitatis et natiui candoris tui, et beneuolentiae erga me constantis, et sincerae, cui vtinam non solum amore mutuo


page 264, image: s0264

et obseruantia, verum etiam vero et illustri aliquo officii genere, re ipsa respondere possim. In Solonis historia Anacharsis opinor, hospitem amicitiae illius cupidum adducens: [Gap desc: Greek words] inquit [Gap desc: Greek words] . Ita vere maximum donum Dei concessu et munere mihi tributum arbitror, cum ante biennium facultatem mihi tecum familiaritatis contrahendae praebuit: cuius te in dissitissimis etiam locis memoriam iucundam conseruare laetor, tibique de hac felicitate gratulor, quod in illa arce Imperii Ottomannici, de statu Ecclesiarum et regnorum in toto oriente plurima [Gap desc: Greek words] cognoscere poteris. In quisiui, cum ante decennium Viennae essem, multa de Graecarum et Asiaticarum ecclesiarum statu, quae mitto, vt isthic ex loco propiore cognoscas, an recte mihi illa tradita sint, et sicubi erratum erit, emendes. Accepi etiam, exeunte superiore anno, epistolam a patriarcha Byzantino Ieremia, quae mihi auro et gemmis omnib. carior est. Te oro, vt Persicorum regum nomina et seriem, ab Hismaele Sophi (cum quo Selymus Baiazeti filius in campis Calderanis, vbi nunc etiam bellum geri intelligo, conflixit) vsque ad praesentem Regem quem alii Manometem, alii Hismaelem vocant, deductam, et de historia belli, quae tuto perscribi possunt, mecum communices.

Quid in Germania et reliqua Europa memorabile agatur, non dubito ex aula Caesarea subinde ad vos perferri. Hispanus regno Lusitanico rotus inhiat, et miseros Belgas, instituta per speciem pacificatione Coloniae, ingentibus copiis in ordinem redigere satagit. Traiectum ad Mosam, acerrime quatuor iam menses obsessum et oppugnatum, breui captum iri metuo. Casimirus sociis magis quam hostib. molestus fuit, Status Belgici statuae sunt. Ciuitates, plebis inconsultae impetu agitantur, omnia perturbationum et irae Dei plena. Gallus nouum ordinem equitum sancti spiritus Cal,


page 265, image: s0265

Ianuarii, dissuadente etiam pontifice instituit. Danus mare Arctoum ad Norvvegiam a piratis liberauit. Polonus in Moschos expeditionem molitur. Deum oro, vt nos doceat et gubernet. Literas tuas in Scotiam mittendas, si nauim recta Edinburgum euntem non inueniam, ad D. Hemingium in Daniam curabo. Bene Vale, die Iohannis Baptistae Anno 1579.

Responsio VVENCESLAI BVDOVVITZ MAgistri aulae Caesarei apud Turcarum Imp. legati, in qua, et veritas narrationum in oratione, de statu ecclesiarum Graeciae et Asiae, confirmatur: et proximorum Persiae Regum series et Historia et de Georgianis, et aliis rebus quaedam cognitu non indigna breuiter recensentur. D. DAVIDI CHYTRAEO.

PRO Oratione mihi missa, summas ago gratias, fuit enim haec vere gratissima, et quae me mirifice et delectarit, et erudierit, et quantum adhuc ipse obseruaui, partim ex aliis multis cognoui, certe tuae obseruationes et inuestigationes sacile palmam referunt, nisi quis in minutulis illis et mutabilibus ceremoniis inquirendis curiosior esse velit, quod nonnulli hic sine omni fructu, ne dicam inepte, faciunt.

Hodiernus Graeciae status, certe per omnia talis est qualem tu esse scribis. Inprimis autem nimium illud verum, quod adeo omne studium linguae antiquae Graecae inter eos collapsum sit, quod fortasse adhuc tolerabilius esset, nisi inscitiam suam doctrinae vmbra contegerent. Omnia enim sacra eorum, lingua antiqua, neque asacerdotib. neque a populo intellecta peraguntur: rarae conciones, rarae ad populum exhortationes, vnde superstitiones infinitae, et in quib. non humilitas aliqua, praesertim sub hoc iugo tyrannico, sed fastus potius cernitur, et is quidem plusquam intolerabilis.


page 266, image: s0266

At cum Dei beneficio Ecclesiae eorum adhuc honestissimos reditus habeant, malunt eos ad ociosos Missificatores, quam ad vnam aliquam paruam scholam erigendam conferre, in qua iuuentus de sincero Dei cultu, aut artibus honestis saltem institueretur.

Solus Patriarcha noster Constantinopolitanus dicitur habere in reditu annuo ad viginti millia talerorum et vltra, sed quorum tamen noonnulla pars, in magnates Tuxci, ob donationes nimirum, perit. Haec inquam beneficia Dei, non solum non reddunt eos excitatiores, sed potius obstinationes, vt qui magis de prisco illo imperiali Ecclesiae suae splendore, quam de sinceritate huius soliciti esse videntur. De Asiaticis Ecclesiis, quae scribis, nec ego alia adhuc quaepiam cognoui licet complures nobiles et eruditiss. iuuenes, hoc nostro tempore, quo hic moramur illa Asiae et Aegypti loca feliciss. petagrarint, inter quos vnus ex meis conterraneis Christophorus a Wiztumb, nunc domum ad suos vti audio reuersus, noonnulla ex Tripoli Syriae ad me perscripsit, quae, licet de Ecclesiae statu nihil continent, tamen tibi sub hac occasione mittenda iudicaui, eo quod nonnulla recitent, quae fortasse suo in loco grata esse poterunt. Ego de Georgianis, quorum hic legatos mihi videre licuit, te certiorem faciam, quanquam non legati publici erant, quemadmodum dicebatur, sed principes suarum regionum fratres duo. Hi a Mustapha Bassa contra Persas eunte, ditionib. exuti suis, huc ad Imp. Tertia mensis Iulii elapsi profugerant, et vrbem hanc magno et splendido comitatu ducentorum circiter hominum ingressi, solemniter a Turcis excepti fuere: deficiente paulo post iuniore fratre, vna cum cohorte sua ad Mahometismum, idque ob defraudandum fratrem, et eripiendum illi tanquam prim ogenito ius dominandi, quod et accidit. Ac cum senior semel atque iterum Illust. D. oratorem meum salutate per suos iussisset: placuit D. oratori, semper vti mea opera ad eum resa???tandum, et ad constantiam Christianae religionis adhortandum,


page 267, image: s0267

quod equidem ea, qua potui diligentia feci, eique diligenter quaerenti, de Ecclesiarum Germanicarum statu, ad singula breuib. per interpretem respondebam, et dieb. aliquot elapsis, inuentum inter Graecos libellum Graecum confessionis Augustanae, Basileae impressum, cuius huc D. Stephanus Gerlakius plura exemplaria transportari curauerat: hunc inquam ex consensu Magnif. domini mei et cum subscriptione manus ipsius fratri seniori obruli, quem benigne acceptum, statim in linguam suam Ibericam transfe???ri iussit, seq ad suos, vna cum exemplari Graeco transportaturum promisit. Dimissus est autem hinc ad suos, (vna cum fratre apostata) rebus suis mirifice perturbatis, et nihil impetratis eorum, quae petierat. excepta vita incolumi. Nomen illi erat Quarckware Artabac. Ego multa, tum ex ipso, tum ex ipsius hominib. inquisiui de politia et Ecclesia eorum, et reperi diuersos principes illa loca incolere, morib. et opinionib. diuersissimos. Graecum Patriarcham colunt quidem, sed ab ipso non dependent, vt qui in multis se a Graecis dissentire dicant, quae tamen dissimilitudo in varietate rituum consistir, qui ipsis sunt, quemadmodum et Graecis caput et principale religionis. Missus fuit contra hos populos in Colchidem, praefectus maris mense Maio, cum 23. triremib. sed illis, ad defensionem cum vicinis Mengrellianis et Circassis concurrentib. non adeo multum effecit, sed extructa quadam in Mengrelliana munitione et noonnullis tributariis factis, 26. Sept. huc rediit, triremibus suis maiori ex parte tempestate ponti Euxini conquassatis, et tribus submersis, id quod ex captiuis innotuit. Et haec quidem de Georgianis, quorum tu in Asiaticis tuis facis mentionem. In Vngaria eadem videre licuit, quae annotas, ac cum Buda per equos dispositos huc praemissus essem, quantum in illa celeritate obseruare potui, reperi plerosque illos pagos, quos transibamus, vsque ad duorum dierum iter distantes a Constantinopoli, Christianum nomen profiteri, modo vita nomini responderer.


page 268, image: s0268

In Bohemia mea, gratissimo animo amplector illa catarmata et peripsemata, tanquam testaceos illos Domini thesauros, quibus, vt quodvis vitae genus Dominus pro sua miser icordia exornet, et nos doceat diuinam eius benignitatem et philantropiam, toto pectore oro.

Nomina Regum Persicorum, ab Ismaele primo, vsque ad praesentem regem vti voluisti, tibi mitto, addita est etiam breuiter historia ab antiquo quodam interprete Caelareo, qui partim ipse aliqua obseruauerat, partim inter Turcas collecta et collata desumserat.

Haec ego, vti abipso composita sunt lingua Italica, tibi transmitto, non enim propter festinationem licuit ea in linguam latinam transferre, ac putaui te linguam Italicam intelligere. Illud autem obseruabis particula Schah, quae propriis regum nominib. praeponitur, significari lingua Persica Regem, quemadmodum nomen sophi, quo omnes Persici reges vtuntur religiosum significat, vt qui in Mahometana idolatria religiosiores Turcis videri volunt. Sic Turcici Imperatores nomen Sultani ab imperando vsurpant. Cui forsitan illud Gallicum Syre comparari posser, vtrumque tamen iam hodie in abusum deuenit, vt quod promiscue quibusuis pene tribuatur. Sed haec hactenus. Hispanicus quidam nuncius, septem personis comitatus, vrbem ingressus est 4. huius mensis, de pace, vti ali qui volunt, noonnulla tractaturus. Sed Turcis, Lusitanicus ille apparatus omnino suspectus est, id quod tempus docebit. Bene et feliciter Vale vir Clarissime et me quod facis ama. Datae Constantinopoli 9. Octob. Anno 1579.

Post scripta 12. Octobris.

Dum Cursor noster nonnihil hic coommoratur, casus subsecu tus est, quem tibi breuiter indicandum putaui. Mahomet Bassa, qui trium Imperatorum supremus Vesirius, id est, locum tenens, erat vndecima huius mensis heri ci???ca horam 4. pom. a quodam mendico Turcico supplicationem


page 269, image: s0269

exhibente, in suo aulico senatu, interficitur, percussus cultello in dextrum pectus illiso, ex quo vulnere, duabus post horis, mortuus est, et hodie hora 9. matutina sepultus: homicida pariter, altera statim post hora, in quatuor partes dissecto, qui in perpetrato facinore adeo ab astantib. contra exhortationem primatum, hinc inde tractus et verberatus erat, vt semimortuus et mutus inde reportatus, et ad ipsum Imperatorem ductus, causam perpetrati homicidii, dicere non potuerit. Hic est exitus huius Bassae, hominis pene octoagenarii, cuius praecursores erant hoc tempore nostro, Bassa Budensis et Alexandrinus praefectus, iussu Imp. strangulati. Non dubito quin huius viri interitum, in hac Monotyrannide, aliqua insignis subsecutura sit mutatio. Datae Constantinopoli 12. Octobr. Anno 79.

Wenceslaus Budowitz a Budowa.

IOANNI VVITZENDORFF PAtritio Lunaeburgensi.

CVM superiore anno coommentarios de regno recte et tranquille administrando ab Innocentio Gentiletto Delphinate Iureconsulto, olim Tolosanae curiaeaduocato, nunc Reip. Geneuensis syndico, vafri illius et athei Nicolai Machivelli discursib. in T. Liuium et libello de principe oppositos, ab amico perlustrandos accepissem, statim degustata lectione, auidissime et summae cum voluptatis fructu, eos totos euolui, ac inprimis me delectabat, quod prudenti et graui iudicio selectas Imperii Romani et Gallici historias lectissimas, in certas veluti classes Praeceptorum, Prudentiae Politicae, et virtutum ac vitiorum locos coommunes, aptissime distributas esse videbam. Cumque autoris nomen cognoscere summo desiderio cuperem, nuper ex patritii Wratislauiensis Iacobi Monauii literis illud didici, nisi autem veris huius initio, eodicem a me perlectum, amico cuidam in aula regis Sueciae, ac in his nondinis alium mihi comparaturus


page 270, image: s0270

eram, cum peropportune Lambertus O???enius noster, tuum mihi munus, omni auro et gemmis preciosius, et quidem amica et fida manutua mihi inscriptum, vna cum literis exhibuit. Quare reuerenter et officiose tibi gratiam habeo, et inter [Gap desc: Greek words] Bibliothecae meae praecipua librum hunc a te donatum asseruabo.

Quod ex Germanicorum principum Ottonum et Henricorum et Sigismundi historiis, similia exempla domestica colligi optas: optarim et ego, Aeneam Syluium aliquem existere, qui in Antonii Panormitae, de dictis et factis Alphonsi Aragonum regis libello vere aureo, correspondentes suae aetaris et in his plurimas Sigismundi Imper. et aliorum principum Germanicorum, qui ante 140. annos vixerunt, historias memoria dignissimas. quatuor libris adiunxit.

In Borussiae Ducatu Ecclesiis tranquillitas mediocris, proposita concordiae formula, quam omnes conuocati pastores lectam probarunt et subscripserunt, restituta est, nec quidquam grauius mandat ministri Marchio, quam vt iuxta Formulam illam doceant, et a censuraeTheologorum Germ. reprehensione, et mentione controuersiae de abstracto, pro concione abstineant. Mandatum typis excusum est, quod si voles mittam. Catalogum scriptorum in Bibliotheca Iohannis Aurifabti relictorum, libenter vidi, ac multo libentius scripta ipsa inspiciendi facultatem mihi praeberi optarim, in quibus primum locum tenere video consilia Lutheri et Philippi de defensione (de qua alter libellus a te mihi missus disputat) et acta comitiorum, quae sunt habita Augustae anno 1530. Haecex Lutheri Tomis publice editis, et Philippi, aliorumque epistolis ordine coagmentatis, et Saxoniae Electoris archiuis, in quibus Spalatini manu Confe ssio ipsa et Apologia prima, quae proximae editioni meae latinae Francofurti ad


page 271, image: s0271

Moenum euulgatae, inserta est, et plurima alia descripta extabant, collegi. Si libellum non habes, summa voluntate [Gap desc: Greek words] loco exempla, quaecunque voles, mittam, [Gap desc: Greek words] , sed tamen non ingrata nec iniucunda vt spero futura. Vtinam conferre a me edita, cum actis illis com tiorum ab Aurifabro collectis, liceat. Ea in re si me tua Magnif. iuuabit, gratissimo animo mentionem nominis tui, et huius beneficii a te accepti, in ipso libro cum primum recudetur, quod sequenti hyeme futurum arbitror honorifice faciam.

FRIDERICO ZORNIO.

??? [Gap desc: Greek words] : est vita haec hominum mortalis et caduca, ex qua euocatum communem amicum nostrum M. Israelem affinem meum carissimum, iam in caelesti et beata aeterni Dei et seruatoris nostri Iesu Christi omniumque sanctorum Angelorum, Prophetarum, et Ecclesiae Doctorum consuetudine [Gap desc: Greek words] , etsi ipsi quidem ex animo gratulandum esse agnosco, tamen nostram et charissimae sororis meae et filiorum ac filiae dulcissimae quib. nunc praecipue paterna ipsius fide, consilio, gubernatione, et praesidio opus erat, orbitatem veris gemitibus deploro, et Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi, qui se patrem orphanorum et iudicem viduarum nominat, toto pectore precor, vt viduam M. Israelis moestissimam ipse consoletur, et sibi curae esse pauperem, et se pupillo adiutorem esse, etiam in hac adflicta familia declaret. Tibi quoque


page 272, image: s0272

gratiam reuerenter habeo, quod luctu, et orbitate familiae, nostrae, ex animo adficeris, et paternam sollicitudinem et curam de Orphanorum educatione, et inchoatis eorum studiis fideliter prouehendis te suscepisse, ostendis, memor haud dubie grauissimi mandati, et dulcissimae promissionis diuinae, sis orphano pater, et matri viduae patronus, Tunc Deus diliget te magis quam diligit te mater tua: quid vero potest promitti maius amore Dei, tanto erga nos, qui superet maternam [Gap desc: Greek words] quae est ardentissima. Iohannem Conradum Nathan summa voluntate ad se recipiet, vt ex adiunctis ipsius literis cognosces. Ego, et si amore vel odio dignus sim apud vestros nesciam, tuum tamen consilium secutus, senatui vestro sororem viduam et orphanos commendaui. Literas priusquam reddantur legendo ipse cognoscere poteris. Dauidi, si mecum viuere eum voletis, officia mea sine vllo sumptu, fideliter constabunt. Sed assiduitatem in regendis et vrgendis studiis, aetati illi necessariam praestare nequeo, et Argentinensem institutionis formam rectiorem et feliciorem nostrae negligentiori longe antepono. Tuae igitur, quem in patris locum successisse video, prudentiae et fidei relinquo, an cum Iohanne Conrado Dauidem ad nos mittere, an vero Argentinae diutius eum erudiri velitis. Ad eum vsum decem aureos Rhenenses ipsi mitto, quod si huc mittendum censebitis ad 15. vel 16. Septemb. Francofordiam deductos Dauidem et Conradum, adhibito D. Mathia Rittero ecclcsiaste, amico meo, vel Lubecensi alicui Stephano Gerdnero, Iohanni a Bork, aut alteri: vel Conradi Rhuelii Wittebergensis Bibliopolae ministro, adiungi comites curabitis. Witteberga singulis mensibus, Lubeca altero quoque die, ad nos Aurigae proficiscuntur. Bene Vale.


page 273, image: s0273

MARTINO CRVSIO.

VT in vsuris mora lucrum adfert creditori, ita cunctatio, qua in rescribendo vsus es amplissimam epistolam mihi peperit, in qua originem primam, et occasiones, cum Patriarcha Byzantino per literas colloquendi, et de omnibus doctrinae Christianae partibus conferendi, exponis, cuius, non mihi solum sed plerisque etiam collegis meis et aliis amicis in Suecia, Dania, Liuonia, et Borussia, cum quibus eam communicaui, lectio iucundissima fuit, ac plerique sperant, et ardentibus votis Optant, scripta illa vltro citroque inter vos commutata, vna cum D. Stephani Gerlaci Hodaeporico, seu historia Ecclesiarum Graeciae et Asiae, ad publicam Ecclesiae et posteritatis vtilitatem, et honorem D. Gerlaci sempiternum, typus publicari. Ego vnicam hoc anno epistolam Constantinopoli datam a nobili Bohemo Wenceslao a Budowitz accepi, quae etsi nihil fere [Gap desc: Greek words] , praeter Persici belli, et legationis Hispanicaepacem petentis, mentionem breuissimam continet: tamen qualiscunque est, tibi descriptam mitto, et tua vicissim per hunc tabellarium recta ad nos rediturum, expecto.

ELIAE EISENBERGIO.

NIhil a te, bis literis meo nomine peto, Magnifice et Ornatissime Domine, nili vt beneuolentiam erga me tuam, multis illustribus restimoniis antea declaratam, deinceps etiam conserues, et bona, moderata et placida ingenia, quae interdum a me commendantut, et quae exculta virtute et literis paulo post Reipublicae vsui et praesidio fore spes est, autoritate et patrocinio tuo apud inuictissimum Regem subleues ac prouehas. Vt enim ad maximos


page 274, image: s0274

et laudatissimos reges Philippum et Alexandrum Macedonem scribens Aristoteles hortatur, vt cogitent, regnum a Deo ipsis datum esse, ad benefaciendum generi bumano: ita Inuictissimus Daniae Rex, re etiam monitore et ministro, regna sibi a Deo data ad ecclesiae, Reipublicae, regnorum doctrinae et subditorum suorura ac multarum gentium salutem refert, nec bellicis tantum: sed togatis etiam militibus ad defensionem et conseruationem religionis, iustitiae, literarum velut in acieperpetuo constitutis et excubantibus, stipendia liberalia tribuendo benefacit. Reuerenteritaque gratiam E. T. me debere etiam pro hoc beneficio fareor, quod in stipendio Ionae Iacobi Corinensis, superiotibus mensibus a serenissimo Rege impetrando, mea quoque commendatione adductum te studiosius eum iuuisse ostendisti. Nunc ingeniosum et modestum adolescentem et optimi ac docti viri ecclesiae ministri filium, Iohannem Brasehenium, qui adiuncto carmine panegyrico, de aduentu in his terris felici inclyto Regi gratulatur, tibi curae esse reuerenter opto. Is praeclara cum spe studia inchoauit, et a patre, viro erudito, cuius tamen res familiaris angustior est, quam vt in Academia eum alere queat, domi hactenus feliciter institutus est, pauci enim gubernatores in his regionibus beneficentiae laudem in iuuandis egentibus studiosis. aut ornandis literis expetunt, sed plerique ad illam Theocriti imaginem congruunt: [Gap desc: Greek words] etc. quare ad augustum et perennem fontem beneficentiae et patrocinii literarum, in hoc orbe arctoo, optimum et maximum regem Fridericum, in has terras venientem, cuius vestigia quacunque in terris ingreditur (vt de vestigiis Dei in Psalmo dicitur) piuguedinem stillant, meo etiam hortatu consugere decreuit: reuerenter confidens,


page 275, image: s0275

quo aditus in Academiam ipsi patefiat, ex munifica manu regia accepturum esse. Qua in re vt patrocinio et commendatione tua eum iuues, amanter oro.

CASPARO NAEVIO.

EX literis, quas superioribus nondinis ad me misistis, probantibus consilium institutae explicationis doctrinae de vita aeterna meum: visus sum mihi intelligere non ingratum vobis futurum esse, si publicum amicitiae nostrae testimonium, huic ipsi de vita aeterna lucubrationi praefixum, extaret. Etsi autem indignus hic exilis labor meus, a me habetur, qui tantae eruditionis, iudicii et dignitatis viro, inscribatur, tamen cum mihi etiam ad posteritatem, honorificam fore hanc [Gap desc: Greek words] iudicarem, magni et singularis beneficii loco hanc literarum vestrarum significationem accepi, praesertim cum optimum et doctissimum virum, ac vatem vero Deo ac Musis carissimum, Georgium Fabricium, scirem de vestro ingenio et iudicii dexteritate singulari, in dedicatione quorundam Poematum suorum, iam pridem cecinisse:

Quod tibi si tenuis non displicet, optime Naeui,
Hic labor, in paruo carmine magnus ero.
Nam tu indicio clarus, pietate celebris
Quae pia sunt solum quaeque probanda probes.

Quare et hanc lucubrationem meam, antequam typis exprimatur, subiicere iudicio et censurae vestrae perpendendam et examinandam decreui, cuius materiam vniuersam, in octo locos distribui. Nunc priora aliquot capita de Morte, de immortali tate et statu animae, de Resurrectione corporum etc. mitto, vosque reuerenter oro, vt seueram, et aerem iudicii vestrilimam adhibere, et quae mutari, omitti, addi, vel retexi oportere iudicabitis, adscripta ad marginem iudiciivestrisignificatione, liberrime monere dignemini, vt dignum iudicio et expectatione


page 276, image: s0276

vestra munus accipiatis. plurima praecidi, ipse optarim. nam inter manus, praeter opinionem tractatio creuit, et praecipuam commendationem rescriptis, neruosa breuitas adfert. Ego ad censurae vestrae praescriptum si Deus vitam et vires mihi suppeditabit, singula retexam: Et in hoc labore iam senescens et morti appropinquans, versari malo, quam verborum contumeliis et scriptis scurrilibus, cum reconciliato illo animo certare, a quo vt me tandem prorsus auellam, paterne in literis vestris suadetis. etc.

EBERARDO SPECHAN PATRITIO Bremensi, Witebergae in iuris studio viuenti.

MAgnacum voluptate et admiratione legi Graecum carmen tuum, crebris et grauissimis sententiis, insignibus ac lectissimis verbis, aptissimis epithetis, et expletiuarum particularum raritate, eruditissimos Orphei hymnos aut TheocritiIdyllia repraesentans. Reipublicae igitur hanc foelicitatem gratulor, quod te, non vt vulgus rabularum solet, vmbram iurisprudentiae, ambitionis vel quaestus causa, tibi circumdare, Sed veram et solidam legum doctrinam cum vniuersa philosophia, cognitione linguarum, et pietate Christiana coniunctam, expetere et feliciter consequi perspicio, et ad hunc finem studium iuris tuum referre, non solum vt controuersias forenses disceptare, et regere aliorum consilia in gubernatione possis: verum etiam vt vita tua exteris hominibus iustitiae et virtutis exemplum, et non fucosae, sed natiuae humanitatis et integritatis specimen sit. vides enim eruditas illas legum disputationes, Iustiriae et virtutis doctrinam, sumtam ab illa luce aeterna mentis diuinae, vere a Deo nobis insitae, vt sit immota vitae norma, discernens honesta et turpia, et metas omnium


page 277, image: s0277

actionum constituens. Perge igitur, vt summa cum expectatione et laude coepisti, cum iuris ciuilis scientia, eruditae philosophiae, linguarum et antiquitatis veterum Imperiorum ac exemplorum, ac inprimis verae pietatis et religionis studium coniungere. Ita non causidicus aut declamator et rabula, sed verus iustitiae Antistes eris, non modo legum diuinarum et humanarum notitia, iusti atque iniusti scientia instructus, sed iustitiam ac virtutem, voce, vita, et moribus, profiteberis, et magnorum regum ac principum confilia, in summarum rerum deliberationibus, gubernabis, et ad Ecclesiae ac Reipublicae salutem omnes sententias, consilia et actiones tuas diriges. Hunc finem et metam studii Iurisprudentiae tui, vt feliciter assequaris, toto pectore Filium Dei fontem ornnis sapientiae et iustitiae et consiliorum salutarium precor. Tibi etiam pro beneuolentia et fide erga me constanti gratias ago. Et quia [Gap desc: Greek words] , vt tuis versiculis vtar: operam demus, vt beneuolentiae inter nos firmae et perpetuae semina, in aeternam Dei et Ecclesiae coelestis consuetudinem adferamus. Interea in his terris eam mutua officiorum communicatione alamus. Quod historiam ducum Saxoniae, proxima oratione recitatam misisti, pergratum mihi officium tuum fuit. Paginas in Deuteronomio reliquas, quae literam Dd sequuntur, proxime expectabo. Orationes, a Cratone, si volet, recudendas, rursus perlegam, et orthographica quaedam errata emendabo.


page 278, image: s0278

MAGNIFICIS ET ORNATISSIMIS viris D. GERLACO CALENIO Consuli et D. CONRADO DORRINGIO Camerario Inclytae Reipublicae Brunsuicensis Dominis et amicis colendis.

PVlcherrimum et summum pietatis decus, et fastigium ac corona politiae, denique oculus et anima Reipublicae et totius vitae est lumen verae de Deo et Redemptore nostro Iesu Christo doctrinae, quod et verae agnitionis ac inuocationis Dei norma, et consiliorum actionumque vitae omnium seu faciendorum et fugiendorum Regula, et omnis firmae consolationis ac aeternae salutis nostraefons et origo est.

Etsi igitur magna sunt ornamenta, et munimenta ciuitatum, aggeres, moenia, fossae, arma, apparatus: et his maiora ciuium frequentia, leges, iudicia, honesti mores: tamen saxa in moenibus aut aedibus coagmentata vel in plateis strata non esse ciuitatem, sed homines iisdem magistratibus, legibus et iudiciis, inter seconsociatos, ad hunc finem vt Deum recte agnoscant et colant, manifestum est. Vult enim Deus homines non in solitudine et specu, aliquot instar ferarum latere, sed in societate coniugali et ciuili cum aliis hominibus congregatos viuere, vt alii alios de Deo et omnium virtutum Deo placentium, officiis doceant, et exempla virtutum ac testimonia de Deo ostendant, et in communib. officiis ac laborib. oeconomicis et politicis fidem, invocationem, patientiam, confessionem et caeteras virtutes erga Deum exerceant: et officiis iustitiae, dilectionis ac beneficentiae erga proximum ipsi Deo feruiant.

Propter hunc praecipuum et vltimum finem, homines ad coommunionem et societatem Deus condidit: et hanc mirandis vinculis coniugii, generationis, educationis, legum, Magistratuum, iudiciorum, contractuum, artium,


page 279, image: s0279

studiorum doctrinae et ecclesiae inter se colligauit et deuinxit, vt in his ipsis ciuitatum vinculis ac neruis Testimonia sapientiae, bonitatis, iustitiae et praesentiae Dei inter homines conspicerentur ac lucerent. Sapientiam enim Dei, Leges discernentes recta et praua, et ordo personarum ac rerum, in politiis. ad normam legum institutus, ostendit bonitatem ac praesentiam Dei, miranda conseruatio Politiarum inter tot diabolorum et tyrannorum furores demonstrat. De iustitia vero Dei, iudicia discernentia iustos et iniustos, et sceleratorum poenae, assidue concionantur. Quare vt dixi ad hunc praecipuum et vltimum finem, ciuitates a Deo constitutae et ordinatae sunt, vt domicilia et templa veri Dei et seruatoris nostri Iesu Christi existant, in quibus lumen verae de Deo doctrinae in Ecclesiis, scholis, et singulorum familiis luceat: quo destitutae, cyclopi amisso oculo similes sunt. Vt enim moles illa, effosso oculo, caecos ac temerarios impetus habet: sic omnium regnorum, ciuitatum et hominum priuatorum consilia et laboresinanes contentiones sunt, nisi doctrinae coelestis luce, ad verae pietatis et salutis Normam dirigantur. Vt igitur Israelitae, tabernaculum foederis in medio collocatum, castris suis vndiquaque cingebant: ita ciuitates et imperia Iychnum verae Dei notitiae seu ecclesias Dei et scholas docentium et discentium, veram de Deo doctrinam, omnibus ciuibus et vicinis, clarum veritatis lumen praebentem, in medio sui fouere et castris suis cingere ac tueri debent.

Cum autem omnibus florentissimarum ciuitatum ornamentis, splendore munitionum, opibus, armis, frequentia, et robore ciuium, sapiente senatu, honestis legibus, iustis iudiciis et aurea libertate, et hoc inprimis pulcherrimo et summo decoreverae religionis, ac literarum, et Ecclesiae pie constitutae: inclyta vrbs Brunswiga, caeteris quantum lenta solent inter viburna cupressi excellat: illustre


page 280, image: s0280

hoc et singulare fauoris et benedictionis diuinae specimen, et praesentiae ac prouidentiae Dei testimonium, vestrae gubernationis tempore potissimum fulgens, laetus agnosco, et de hac felicitate, vobis gubernatoribus et vniuersae Reipublicae, ex animo gratulor. Bene etiam mereri de Republica Melchiorem Neophanium ciuem vestrum, iudico, quod origines et antiquitates patriae ex veterib. monumentis erutas, perspicue et fideliter a Brunone, Ludolphi filio, vsque ad nostram aetatem deductas, coagmentauit et sub vnum velut aspectum posuit, tametsi multo ante Brunonis huius tempora BRVNSWICI memoria celebretur. Nam et Marcellinus, S. Suibertum, cui ipse comes fuerit ex Mimingarde seu Monasterio Westphaliae, cum suis in Saxoniam ad grandem vicum BRVNsuic profectum, multos ad fidem Christi conuertisse, et inde ad Bructuarios transiise An. Christi 705, coommemorat, et in annalib. Francorum Audmarus Anno Christi 775. initio belli Saxonici, Carolum, traiecto Visurgi terram Brunsuicensem inuasisse, et Osualos se ei dedidisse refert. Siue igitur a Brunone illo prisco, quem Saxonis et Frisonis fratrem fuisse, et prouinciam Bruns aliquot ante Christum natum annis, partim pacto, partim bello consecutum, posteris reliquisse ex Frisiorum annalibus quidem docet; siue ab alio, primum vicus Brunsuic fundatus sit: certe per Carolum Magnum bello Saxonico euersum, ac diu desolatum iacuisse constat, vt Bruno iste Wittikindi nepos, non tam conditor, quam instaurator veteris vici, merito appellandus videatur.

Scripsi autem ad vos hanc epistolam, vt fauere me laudibus inclytae vrbis Brunswigae, patriae vestrae bene moratae et hospitii verae Ecclesiae ac literarum tranquilli, feracis felicium ingeniorum, et omnibus vitae coommodis, pncipue vero augusta libertate florentis, ostenderem, et beneuolentiae erga me vestrae, multis illustrib. testimoniis,


page 281, image: s0281

aliquotiam annos, mihi perspectae, memoriam gratam apud me conseruare declararem. Cum autem nisi Dominus custodierit ciuitatem frustra custodes vigilent: toto pectore filium Dei fontem omnis sapientiae et consilii salutaris precor, vt Coronam hanc vrbium Saxoniae inuiolatam et florentem tueatur et seruet: et ipse perpetuus ciuitatis Brunsuicensis Consul et Camerarius maneat, et consilia, actionesque vestras, et collegarum vestrorum omnes ad aeterni Dei gloriam et totius Reipubiicae, omniumque vestrum salutem et honorem dirigat et gubernet. Datum Rostochii die 26. Februarii natali meo Anno 1591.

GENEROSIS ET ILLVSTRIBVS DOMINIS, D. Ernesto Wolfgango, D. Iohanni, D. Henrico, Comitibus in Stolberg, Konigstein, Ruperfort, et Wertheim, Dominis clementibus, Dauid Chytraeus.

SEminarium et flos Ecclesiae Dei et Reipublicae praesidium ac decus singulare, sunt scholae recte constitutae, in quibus vera de Deo et redemptore nostro Iesu Christo doctrina, quae totius fidei ac vitae Christianae lumen est, et praecipuae artes ac linguae ad recte intelligendam et explicandam verae religionis doctrinam, et ad reliquae vitae gubwrnationem neceSSariae, fideliter traduntur ac conseruantur: et quae non modo literarum et scientiae Domicilia, verum etiam pietatis, modestiae et omnium virtutum Deo placentium Gymnasia: et sancti Spiritus rempla et officinae sunt, in quibus tenerae et florentis aetatis ingenia, ad veri Dei agnitionem et ministerium docendi Euangelii in ecclesia Christi, et ad multa Reipublicae officia, et omnes vitae partes dexterius gubernandas, instituit, praeparat, excolit et informat, ita vt vere FONTES augustos et perennes


page 282, image: s0282

ex quibus vera Dei notitia et omnes humanitatis artes, et caetera ciuilis vitae bona et ornamenta praecipua, in curias, ciuitates, prouincias et singulorum familias, emanant, ac, vt Psalmus loquitur, Formosos ramos, et praesidium ac gaudium vniuersae terrae, scholas florentes nominare possis, praesertim cum nobilitas patriae gubernaculis destinata, in illis eruditur et excolitur, vt veram religionem et mores patriae honestos intelligens et amans, ad publicae gubernationis consilia instructior accedat, et patriae ac multis gentibus vtiliter seruiat. Tale plantarium coeli, vt Esaias nominat, et gubernatorum terrae seminarium, et doctrinae, disciplinae et exercitiorum pietatis domicilium, est schola Ilfeldensis vestra, vere [Gap desc: Greek words] multos iam annos, Dei beneficio, et illustris clementiae V. liberali beneficentia viguit ac floruit, cuius alumnus quidam a clarissimo et optimo viro, et formandae iuuentutis artifice dexterrimo ac felicissimo, Michaele Neandro, olim fideliter et feliciter institutus, M. Laurentius Rhodomannus, cum hoc tempore Epistolam ad CL. V. scribi a me, praefigendam Theologiae Christianae, Graeco carmine erudito et luculento per ipsum expositae, flagitaret: mouit me et Cl. Vestrae Heroica pietas, doctrina et virtus excellens, et scholae Ilfeldensis illustris celebritas: et poematis, a Rhodomanno illius alumno elaborati, praestantia et bonitas, eruditissimo Viro, et pietatis, doctrinae ac fidei suae fragrantis odorem, in ecclesia DEI cum piorum et eruditorum approbatione et voluptate singulari, late spargenti, non deesse me debere eo officii genere iudicarem. Nam et Reipublicae toti, et C. Vris priuatim, ex animo gratulor, quod in sublimi illo generosae nobilitatis gradu, celsitudines vestras, illustres pietate, doctrina, virtute, sapientia et literis, reliquae Nobilitati Germanicae praelucere, et singulari ornamento


page 283, image: s0283

esse intelligo. Cum enim Generosae ac Heroicae vestri ordinis familiae, regendis aliis hominibus, et Reipublicae gubernaculis diuinitus praefectae sint, ideoque vim ingenii capaciorem virtutis ac doctrinae. et motus animorum acriores, et praestantiores diuinitus insitos a maioribus accipere, existimentur, magnum Reipub. praesidium et decus sunt, Illustris vestri ordinis homines, cognitione doctrinae, legum diuinarum et humanarum, (quae gubernationis Reipublicae et vitae priuatae normae sunt) et historiarum ac linguatum noticia, et vera pietate et officiorum omnium, iustitiae cultura, expoliti et ornati; cum econtra alii [Gap desc: Greek words] et illiterati, quo vehementiores et acriores ingenii et animi impetus a natura acceperunt: eo audacius et impotentius, iniustis cupiditatibus et consiliis, ac motibus inconsideratis et turbulentis, Reipublicae tranquillitatem et salutem labefactent. Nobilissimus Aragonum rex Alphonsus, librum et eum quidem apertum clypeo et insignibus suis appingere solitus est, vt literarum et artium optimarum cognitionem, quae ex libris peteretur, inprimis in gubernatione necessariam esse, et a Regibus ac generosis familiis praecipue colendam et defendendam esse in dicaret. Ideoque Platonem laudauit, quod regendis populis praefectos diceret aut literatos esse oportere, aut doctorum et sapientum consiliis vti, ac ipse Alphonsus optimos consiliarios esse mortuos dixit, libros designans, qui sine adulatione, rectissima in quirenti fidelissime monstrarent. Nobiles vero diuites sine cultura literarum, Aureum vellus, et reges illiteratos, asinos coronatos appellare solitus est. Cumque vnum ex Hispaniae regibus dicere solitum audisset, non decere generosum et nobilem virum esse literatum, vocem hanc non regis, sed bouis esse exclamauit. Verum quid alien ae familiae exemplis opus est, cum illustris domus Stolbergensis, hanc


page 284, image: s0284

literarum et doctrinae laudem haereditariam, multos iam annos possideat. Scitis illustrem auum vestrum Bodonem, in aula auunculi Eberardi Barbati primi Ducis Wirtebergensis, educatum, horridioribus illis temporibus, cum nondum hac elegantia literarum Germania exculta esset, authoritate et exemplo auunculi, qui Tubingensem Academiam recens instituerat et doctissimos homines lohannem Nauclerum, Petrum Arlunensem, et postea Capnionem in aula benigne foucbat: adductum singulari clementia et benignitate literas et homines literatos coraplexum esse et filios suos. Generosae Celsitudinis V. patrem et patruos, diligenter in lingua latina, cognitione historiarum et verae religionis doctrina, institui curasse. Saepe enim audierat comes Bodo, conquerentem auunculumDucem Wittebergensem, quod adolescens a tutoribus latinam linguam doceri prohibitus esset: cum in conuentibus imperii, et exteris nationibus postea, magno cum suo incommodo et dolore, comperisset, nulli in vita hominum ordini, magis quam principibus, cognitione doctrinae et linguarum opus esse.

Singulari igitur diligentia et fide ita erudiri filios in lingua latina et verae religionis doctrina curauit, vt comes Ludoicus C. V. patruus, in toto ordine comitum Imperii, eruditione doctrinae excelleret, et quanquam puram Euangelii doctrinam religiose et constanter colebat: tamen doctrinae, et virtutis ac eloquentiae coommendatione, a sapientissimo et optimo Imp. Ferdinando, consiliariorum et oratotum suorum collegio cooptatus est, cuius opera et industria laudabili, in summis imperii negotiis, in legationibus et aliis grauiss. deliberationibus, vsus est,

Quid de fratre Ludoici, Comite Henrico, Decano Coloniensi, Iohannis Caesarei Mecaenate dicam? qui etiamsi maguam doctrinae, maiorem tamen pietatis


page 285, image: s0285

verae Euangelii doctrinae confessionem omnibus antichristi opibus et honoribus longe anteposuit. Domestica igitur exempla, eruditae virtutis et verarum laudum amplissima, habetis, quae non solum studiose et sedulo, sequi vos et imitari, verum etiam vincere expectationem a multis conceptam, et superare ego sane Reipub. causa laetor. Nec vero vlla maior et illustrior laus, et generoso et Heroico viro dignior et magis expetenda est, quam vel defensione patriae, legum, iudiciorum armata, vel conseruatione verae et necessariae generi humano doctrinae et literarum, bene de aliis mereri. AEternam posteritatis memoriam Perseus Mycenarum Dominus consecutus est, quod in monte Helicone Musarum fontem, scholam, in qua Musarum et Poetices studia floruerunt, condidit: eumque Pegasi sui vngula seu fortitudine et virtute heroica defendit.

Etsi autem plurimis Poetarum carminibus, fons ille Musarum in Helicone celebratus est, tamen non minori laude et celebratione dignum esse arbitror, fontem musarum in monte Hercynio nostro, Ilfeldae superioribus annis de clarissimorum virorum D. Lutheri et Philippi consilio, apertum, in quo limpidissimos verae de Christo doctrinae, et trium linguarum, et plerarumque artium, Ecclesiae et Reipublicae necessariarum, latices, tenera aetas imbibit: et vnde in vniuersam reliquam Germaniam, in ecclesias, Rempub. scholas, et multorum familias diffusi emanant. Multis certe Academiis illustriores ingenii et doctrinae foetus, ac libellos, aliis etiam scholis vtiliter seruientes, singulari cum bonorum et eruditorum approbatione et laude Ilfelda vestra edit. Ideoque toti patriae vestrae non vsui solum et praesidio est, verum etiam honori et ornamento. Certe in vniuersa Germania, apud omnes pios et eruditos, C. V. honorificum et gloriosum est, quod fontem illum literarum et doctrinae augustum et


page 286, image: s0286

perennem, in patria scaturientem clementer et benigne fouent, et in totam viciniam exundare, et hortulos Ecclesiae ac Reip. aquis illius salutaribus suauiter itrigari permittunt. Atque vtinam multi gubernatores in Germania Cels. V. exemplum imitentur, et collegia monachorum rursus ad eum vsum, ad quem initio destinata sunt, ad instritutionem iuuentutis in vera de Deo doctrina, bonis literis honesta disciplina et exercitiis pietatis conferant: nec summa cum offensa DII et suae conscientiae, et famae, ac nominis sui dedecore sempiterno, diripi et absumi a centauris, canibus, equis, venatoribus, eleemosynas piorum sinant: sicut magno cum dolore cernimus, non modo Theologos multos pietatem hoc vno, quod alios impietatis condemnant, prae se ferre: verum etiam gubernatores politiarum quosdam, hoc vno praecipue Euangelicos se declarare, quod bona caenobiorum et ecclesiarum, pia et religiosa liberalitate et munificentia maiorum, ad conseruationem et propagationem studiorum doctrinae et artium, Ecclesiae seruientium, et alios vsus Ecclesiae et pauperum donata, rapiunt, et ad priuatos vsus conuertunt. Carolus primus in priuilegio ecclesiae Bremensis a se anno Christi 785. conditae praefatur, se post diuturnum et difficile bellum, cum gente Saxonica pacem fecisse, hac conditione. vt victa iam, et ad Christum conuersa, DEO gratias ageret, et armis ac fide deinceps non sibi victori, sed Domino DEO et Redemtori nostro lesu Christo seruiret. Itaque de regionibus iure belli a se partis circiter octo Canonicorum seu canonis Biblici interpretum, et doctorum collegia, ad Visurgin, et in reliqua inferiori Saxonia, condidit, et de suo amplissimis reditibus donauit, vt verae religionis, doctrinae, et verorum DEI cultuum custodes et propagatores ad omnem posteritatem, certi et perpetui essent.


page 287, image: s0287

Huic heroi, quam sunt dissimiles nostro tempore Euangelion profitentes? sed hanc querelam relinquo et C. V. pietatem et munificentiam vero corde celebro, ac Deo gratias ago, quod mentes C. V. ad conseruationem verae religionis et studiorum doctrinae et literarum, ecclesiae et Reipublicae vtilium, et defendendam ac tuendam scholam Ilfeldensem, quae Ecclesiae Christi et toti patriae vestrae magno vsui et ornamento est, clementer flectit; in qua, cum latinas et Graecas literras, Neandro Doctore, sedulo et feliciter hic Laurentius Rhodo mannus primum didicerit: ac vt alumnum non immemorem decet, hac dedicatione operis a se elaborati, vicissim Celsitudini Vestrae significationem aliquam obseruantiae et gratitudinis debitae cupiat declarare, reuerenter oro, vt Cel. V. clementer Rhodomannni Musas excipiant et studia, laboresque ipsius benigne adiuuent et prouehant.

Poema pium, eruditum et luculentum est, sanctissimis sententiis et rebus grauissimis stipatum, et lectis ac exquisitis verbis, perspicua et facili compositione, et numeris concinnis splendide expositum, et Generosorum principum patrocinio et munificentia, et piorum ac eruditorum approbatione et laude, magis etiam, quam Orphei Lyra decantatum carmen, dignissimum. Rursus itaque illustri Generositati vestrae reuerenter, et hoc luculentum Poema, auctoremque illius Rhodomannum scholae Ilfeldensis vestrae alumnum: et scholam ipsam, velut oculum patriae clarissimum, clementer et benigne tuendam et ornandam, commendo, ac vt Celsitudo V. me quoque tenuem scholasticum, inter eos, qui Celsitu. V. heroicam pietatem, doctrinam, virtutem et benignitatem reuerenter amant, admirantur


page 288, image: s0288

et celebrant, benigne respicere, et complecti dignetur, cum debita subiectione et obseruantia peto. AEternum Deum, cuius imagines in terris principes sunt, bonitate, iustitia et virtute praestantes, toto pectore precor, vt C. V. V. ad suam gloriam et Ecclesiae Christi, ac patriae salutem clementer gubernet, et incolumes ac florentes perpetuo seruet. Datum in Academia Rostochiense Calendis Martii Anno 1575.

EVSEBIO MENIO.

LIteras tuas eruditissime et amantissime scriptas, proximo mense accepi. Nec [Gap desc: Greek words] , de qua initio epistolae sapienter et grauissime disputas, quidquam a me responderi debere arbitror, cum ad illius cogitati onem adhuc exhorrescat animus, nec ipse tibi dolorem prolixiore illius commemoratione refricare volueris. Agnosco tecum Dei iudicium arcanum, et exemplum inconstantiae rerum humanarum insigne. Et quia cuique accidere potest, cuique quod accidit: nos omnes de timore Dei et modestia ac [Gap desc: Greek words] vera pectoribus infigenda, moneri cogito. Illustrissimum vero principem Electorem sua pietate, sapientia, et benignitate Heroica publicam calamitatem lenire, et summum illud diuinarum humanarumque literarum domicilium et ecclesiae Dei fastigium, puritate doctrinae, optimarum artium studiis et disciplina florens, conseruare ad posteros et saluum ac incolume propagare, toto pectore Ecclesiae ac posteritati gratulor, et Deum qui dat salutem regibus oro, vt summi et benignissimi hoc tempore Nutritii et Patroni ecclesiae et scholarum consilia et actiones omnes ad Christi gloriam et totius orbis Christiani salutem gubernet. Agnosco etiam grata mente, testimonium pristinae erga mebeneuolentiae tuae et collegarum tuorum illustre, quod me ad honestiss. docendi laborum societatem invitatis. Ego


page 289, image: s0289

vero de migratione in coelestem Academiam multos iam annos cogito, in qua sine caligine dubitationum et sine crudelibus rixis et certaminibus, Christum coram videre et celebrare possim. Nec appropinquante iam morte noua certamina et negotia, quibus sustinendis imbecillitas ingenii et corporis mei prorsus impar sit, mihi attrahere velim. Nulla enim in me opinio est ingenii, doctrinae aut industriae, de qua scribis: nec tenuitatem stipendiorum vestram apud me excusare opus est, cum oneri esse fisco vestro minime cupiam, nec offerentibus etiam ante haec tempora sponte principibus meis stipendium amplius accipere voluerim, quam vnde familiam honeste alere et pauperes scholasticos, exules et alios, qui ad me fere primum diuertunt, benigne accipere et dimittere me posse iudicaui, De Matthiae Staii, viri ingenio, grauitate iudicii et doctrina excellentis coniunctione, vobis gratulor, ac Filium DEI Doctorem et redemptorem nostrum Iesum Christum oro, vt nos omnes doceat, gubernet et seruet. Bene et felicitet vale. Rostochii, postridie Epiphaniorum Anno 1575.

ALBERTO LEIMEIGERO.

LIteras tuas, eximiam et singularem erga me beneuolentiam, candorem et fidem prae se ferentes exeunte anno superiori, paulo ante [Gap desc: Greek words] Filii DEI accepi. Vere autem [Gap desc: Greek words] , quam mihi dulces et gratae literae tuae amantissime et grauissime scriptae fuerunt, quibus adeo diligenter et accurate me ad societatem honestiss. docendi laborum in Academia vestra inuitas, et adhortaris. Ego vero iam aliquot annos de migratione in caelestem Academiam, in qua sine hac tristi caligine dubitationum et crudelibus rixis, DEVM cognoscere et integram de Christo Redemtore nostro doctrinam,


page 290, image: s0290

ex ipso fonte sapietttiae coram haurire eumque laetus celebrare possim, quotidie cogito: nec appropinquante iam senecta, vel potius imminente singulis momentis morte, molem curarum et negotiorum, cui sustinendae prorsus impar sit haec animi et corporis mei imbecillitas, subire velim. Ad verae religionis Christianae studium et alendam in auditoribus, ac colendam pietatem et omnes virtutes DEO placentes, omissis curiosarum et inanium disputationum subtilitatibus, me conari discentes adsuefacere, vere iudicas, et toto pectore optarim, praeter ea dogmata, quae singulari indicio D. Praeceptor ad veram agnitionem Dei et aedificandam in animis veram pietatem maxime ne cessatia et vtilia in locis Theologicis collegit: nullas alias quaestiones aut disputationes in ecclesia moueri, nec ego vllas mouere, nec motas ab aliis agitare cupio, nisi [Gap desc: Greek words] aut edendae confessionis necessitas, earum explicationem flagitet. Tale multis iam annis fuisse studium meum Theologicum, ex adiuncta etiam pagella, quae casu nunc mihi, fasciculos Chartarum mearum perlustranti, offertur, cognosces. At in castris illis Galgalae, ex quibus omnes vicinas gentes proximis annis debellare quidam moliti sunt, nulli forrasse vsui haec mea simplicitas futura esset. Neque enim vt ille ait, eam ego mihi doctrinae facultatem, neque id acumen ingenii arrogo, vt de erroribus aliorum pronunciare et mihi tribuere quod illis detrahatur, audeam, multo magis, in Lutheri et Philippi, vt in omnium etiam sanctorum patrum scriptis, etiamsi quid esset naeui, tamen modeste exposita verae sententiae declaratiorie, excusando lenire potius, et meritis eorum erga ecclesiam condonare, quam reprehendendo exagitare velim.

Ad piam consensionem et concordiam ecclesiarum


page 291, image: s0291

si quid afferre opis tenuitas mea posset, omnem sane diligentiam, fidem, assiduitatem et laborem non grauate subirem, sed multo ante accipiendis vtrinque plagis, didici, verum esse, quod Nazianzenus inquit, [Gap desc: Greek words] . Quare quod vnum nobis relictum est, Filium DEI [Gap desc: Greek words] , ardentibus votis precor, vt veritati et paci Ecclesiarum laboranti [Gap desc: Greek words] opem ferat, et studia nostra ad Ecclesiae salutem gubernet. Tibi etiam reuerenter gratiam habeo, quod mihi ac familiae meae, si isthuc accederem, beneuolentiam et humanitatem tuam defers, ac DEVM oro, vt vicissim tibi ac tuis benefaciat. Bene et feliciter Vale Rostochii postridie Epiphaniorum Anno 1575.

JOACHIMO KETELIO, J. V. D. Cos. Sundensi.

S. D. Magnifice et Clarissime Domine Consul. Sis Orphano pater et matri viduae patronus: tunc Deus diliget te magis quam mater tua: inquit sapiens Syracides. Cum autem Deus eo in loco, vbi multorum orphanorum pater estis, vos collocarit, spero huius etiam orphani, ingeniosi et modesti adolescentis, sed vtroque parente orbati, Petri Wencelii, cuius auus maternus ante 32. annos ecclesiae vestrae pastor fuit, Vos memores amplissimae promissionis Syracidae, non grauate suscepturos esse. Is carmen Genethliacon, in honorem pueri IESV Seruatoris nostri nobis nati et dati, scriptum, inclyto senatui vestro dedicauit. Quod a vobis exhiberi, et diligenter senatui commendari, et eleemosyna pia orphani pauperis studia iuuari, et mihi, qui communis in hac schola


page 292, image: s0292

pauperum procuratorsum, veniam dari, reuerenter oro. Gratias quoque vobis officiose ago, quod superiori autumno, rogatu meo, Typographi nostri Iacobi Lucii Biblia sua isthic efferentis causam, patrocinio et munificentia vestta iuuistis. Vt autem Paulus, exemplo Macedonum, Corinthios, ad eleemosynam largius conferendam, hortatur 2. Cor. 8. ita ego tum temporis, apud consulem Lubecensem et Hamburgensem Eberardum Mollerum exemplo sundensis senatus tantundem Lucio, ab illis quoque ciuitatibus impetraui. Quare et typographi et meo nomine gratiam me vobis debere agnosco, et ignosci mihi, denuo nunc pro orphano mendicanti, rogo. Non enim molestiam similem, toto hoc sequenti anno me vobis iterum exhibiturum esse, confido. Bene et foeliciter M. V. valeat. Datum Rostochii in feriis Genethliacis Filii DEI, a quibus annum nouum in Ecclesia ordimur: quam M. V. et toti Reipublicae Sundensi faustum ac felicem ex animo precor.

JOHANNI HARTMANNO, Jngolstadiae.

ET bene apud memores veteris stat gratia facti, inquit sapiens Poeta. Tu vero non solum, amicitiae inter nos superiori aestate initae, memoriam conseruas, verum etiam exigua sane officia, quae proficisci a mea tenuitate potuerunt, voluntate certe mea longe minora, sic praedicas et effers, vt tibi ea non ingrata nec iniucunda accidisse, ex tua commemoratione, non sine voluptate cognoscam, ac vt illustri aliquo et vero officio beneuolentiam tibi meam declarare aliquando possim, ardentibus votis optem. Quod si superstes D. Kirchouius fuisset, summa voluntate et fide, quod a me petis, vrsissem. Nunc mortuo illo pridie eius diei, quo filius isthic Palandum vulnerauit, affines


page 293, image: s0293

intelligo, expeditius forte quam si pater vixisset, pecuniam eo transmisisse, vt te et alios, qui fidem pro ipso vestram interposuistis, ab omni periculo immunes fore sperem. Mihi etiam post tuum a nobis discessum, Epidemica haec lues, quae totam Europam, vt intelligo peruagara est, et quae D. Kirchouium extinxit, filiam sedecimum annum ingressam, mense Octobri, abstulit: qua occasione, septem liberorum meorum, quos iam in caelestem patriam, breui ipse subsecuturus, praemisi; Epitaphia collegi, quae vna cum aliis pagellis mitto, et DEVM oro, vt te incolumem ac florentem seruet. Quod Noribergae literas meas fideliter reddidisti, amanter gratiam habeo. Adiunctum fasciculum, vel Lauingam, si hominis certi facultas tibi dabitur, vel in vicinum vobis oppidum Neumburg, ad D. Petrum Agricolam, Palatini consiliarium, doctrina, virtute et fide praestantem, cum quo amicitiam te quoque contrahere velim, transmittes. De Academiae vestrae statu vniuerso, et professorum nomina et singulorum lectiones, et siqui nostrae religioni iniqui sunt, de tota etiam Republica ducatus Bauarici, a te doceri cupio. Kirchouium enim huc statim rediturum arbitror, et Sebaldus Munsterer patricius Norinbergensis, literas ad se missas, fideliter illinc ad me perferri curabit. Bene Vale et M. Ieronymum Gerardum officiose verbis meis saluta. Rostochii postridie Calendas Februarii inchoantes annum 1581. Quem tibi et toti Reipub. felicem ac salutarem ex animo precor.


page 294, image: s0294

MICHAELI, THESSOLONICENSI Graeco.

??? [Gap desc: Greek words] .

MARTINO MOLLERO Cos. Buxtehudensi.

CVm peteret a me literas Filius tuus, et si nulla, quod sciam inter nos familiaritas hactenus intercessit: tamen communi Spiritu CHRISTI et literarum foedere arctissimo, quae vincula sunt amicitiae firmissima, animos nostros inter se deuinctos esse non dubitans; libenter ipsius voluntati morem


page 295, image: s0295

gessi, praesertim cum a te viro optimo, et sapientia, virtute, doctrina, et dignitate ornatissimo, id officium flagitari intelligerem. Oro autem Filium DEI Seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius Genethliis, quae aeternae salutis nostrae exordium fuerunt, anni etiam noui principium in ecclesia ducimus: vt non solum veniens Annus, sed totius etiam vitae cursus, felix, tranquillus, et salutaris, tibi omnibusque tuis existat, ac vt nos omnes doceat et gubernet, vt vasa misericordiae ipsi grata, et Reipublicae salutaria efficiamur. Sacrum Poema tuum, quo vatis Esaiae conciones, singulari sententiarum grauitate et copia, et splendore verborum ac figurarum, prae caeteris omnibus illustris, fideliter et feliciter reddere instituisti: summa cum voluptate et ingenii, pietatis ac industriae tuae admiratione, perlegi. Video enim te, inter grauissimas Reipublicae administrandae occupationes laborem hunc vertendi Esaiae, etiam otioso alteri difficilem futurum suscepisse, et venam ingenii diuinitus collatam, ad DEI auctoris laudes et scripta diuina carmine illustranda, conferre, ac inprimis miror, sententiam prophetae, tanta proprietate et adeo perspicua facilitate, reddi potuisse. Gratiam itaque tibi amanter habeo, quod eruditi poematis tui communicatione, me erudire et delectare voluisti: teque oro et hortor, vt inchoatum laborem, et feliciter iam progressum et Ecclesiae vtilem, ac tibi honori et ornamento futurum pertexas, vt diuino poemati tuo praescribi merito elogion possit.

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .

Bene et felicitet Vale, et epistolam ac libellum tenuem a meis Musis agrestioribus elaboratum,


page 296, image: s0296

quem strenae loco in his noui anni auspiciis mitto, boni cosule. Rhodopoli dieThomae 1576.

ANTONIO COLLERO.

DE literis tuis, Calend. Decembris ad me datis, breuiter respondeo, me, prodigalitatem tuam, cuius in primo versu mentionem facis, nec accusasse vnquam, nec quenquam de eo querentem audiuisse: Si eadem adhuc voluntas tua est, quam Academiae superiori aestate significari per me voluisti, bene, vt inter bonos, transigi posse spero: Sin vendere domum 400. aut 500. voles, emptotem fortasse inueniemus. Orestem existimo, non sine M. Iohannis Holstenii consensu, in aedes immigrasse, et conditiones ac pacta certa inter vos inita, vel certe vtrinque proposita esse, audieram. Vir bonus, diligens et eruditus est, qui domum tuam lectione Homeri ornat, cuias Odysseae quindecim iam libros ordine interpretatus est, eosque ad finem deducere instituit, quod in publica Academia nondum a quoquam, quod sciam, praestitum est. Ego consilii inopem me esse in hoc negotio fateor, nam si tibi ad prodigalitatem. in iuuandis Academiae et pauperum studiis, hortator sim, vt M. Georgius Reichius domum rubei leonis, tuae vicinam, suo sumptu instaurauit: vt pauperes ibi gratis habitarent; tum de meo fortassis liberalem me esse iubebis, nec ex priuata disciplina, in Regentiis quic quam commodi, in hac fatali morum dissolutione et iuuentutis [Gap desc: Greek words] expectari amplius potest. Vix enim gratis studia sua fideliter iuuari examinibus praesertim et styli exercitiis vrgendis patiuntur etc.


page 297, image: s0297

THEODORICO MEIER.

CAstra metatur Angelus domini magnus ille Michael Filius Dei, inde ab initio ad ecclesiam missus, vt [Gap desc: Greek words] , Doctor et dux seu Imperator, habens exercitus angelorum, in circuitu timentium eum vt eripiat eos. Huic aeterno Duci et custodi ecclesiae suae [Gap desc: Greek words] ardenti pectore gratias ago, quod te annuam obsidionem, cum ecclesia tua Antuerpiae sustinentem, praesidiis Angelorum suis clementer texit, et saluum ac incolumem ex vrbe hostibus dedita, abire permisit, sicut Hieremias Propheta, vrbe Ierosolyma per Chaldaeos capta, suo arbitrio manere vel discedere hostis victoris concessu potuit. Praedicabilis etiam ad omnem posteritatem erit Alexandri Parmensis clementia, qua tot criminum laesae maiestatis reos et plane perfidos suo regi, ac periuros, alio domino recepto, armaque aduersus eum gerentes, admiranda bonitate et mansuetudine ac placabilitate, plus quam Heroica, aequissimis conditionibus, in gratiam pristinam recepit. Nam ad religionem quod attinet, intelligo, cum de illius libertate Antuerpiani apud Parmensem agerent, respondisse eum inter caetera: si libertatem religionis in vrbe repetisset, facilius gratificari illis, sua apud regem intercessione, potuisset. Sed cum Antuerp. ipsi pacem religionis inter se constitutam, violarint, et pontificiae religionis exercitium plane aboleuerint, rem ipsam docere, pacem et tranquillitatem ciuitatis publicam, conseruari non posse, nisi vna sola religio Catholica in vrbe retineretur. Narrationem, de obsessa et occupata vrbe per Parmensem, ad te scriptam, auide percurri, et D. Lucae, vt volebas, tradidi. Conditiones deditae vrbis, vna cum illius pictura, quas Hamburga ad me misisti, latine verti et edi curaui, sed a te emendari versionem optarim, pagellas mitto. Bene vale 10. Octob. Anno 1585.


page 298, image: s0298

JOHANNI ALBERTO DVCI Megapolitano.

S. D. Illustrissime Princeps, domine Clemenrissime. Grata mente tota posteritas celebrabit insignem, et heroico principe dignissimam Cels. V. pietatem et sapientiam, qua verae de Deo doctrinae et optimarum artium studia, in suis regionib. excitare, et Academiam, quaeverae doctrinae domicilium sit, illustriliberalitate, attributis reditibus annuis, fouere decreuit. Reuerenter itaque C. V. oramus, et per Christi gloriam et Cels. V. augustum nomen, et tot promissionibus ac literis declaratam constituendae scholae voluntatem, obtestamur: vt inchoatam et praeclare erectam Academiae fundationem, curet ad exitum salutarem et optatum tandem deduci. Nam in literis et indicib. redituum Academiae traditis, plurima sunt non satis expedita nec congruentia cum Cels. V. quam voce et literis Cels. V. declarauit: eas difficultates, quae impediunt, quo minus Illustr. Cels. V. voluntati, quod ad dotationem scholae attinet, satisfiat, in adiecta charta annotauimus, et cum debita subicetione et reuerentia Cels. V. oramus, vt difficultates illas, quantum hoc tempore fieri potest, clementertollat, et delectis ex nobilitate quaestoribus mandet, vt reditus de bonis oppignoratis interea soluant.

In hoc negocio ad Dei gloriam, et Cels. V. honestum nomen, et Ecclesiarum, huius ditionis et Reip. salutem pertinente, speramus, Cels. V. nostris precibusclementer gratificaturam esse. Non. n. nostra commoda priuata a nobis spectari, inde manifestum est, quod plerique ex hac vrbe se in alia loca conferunt. Nos veroqui adhuc docendi labores et communes miserias in hac scholasustinemus, Dei benignitatem et Cels. V. opem, ac serium et ardens studium laudabiliter constituendae huius Ecclesiae et scholae, patienter adhuc aliquandiu,


page 299, image: s0299

expectabimus. Bene et feliciter valeat Cels. V. Rostochii 16. Aprilis. Anno 1558.

Illustr. Cels. V. addicti.

Lectores Cels. V. in Academia Rostochiana.

PETRO AGRICOLAE, CONSIliario Palatino.

NOn ingratum Illustr. Principibus et tibi, studium et officium, in editione orationis de Palatino Wolfgango meum fuisse, toto pectore mihi gratulor, et Illustrissimis Principib. reuerenter pro clementissimis literis, propria singulorum manu subscriptis, et munete sp lendido: ac tibi inprimis, properpetua erga me beneuolentia et fide sincera, et hohorifica commendatione, gratias ago et Deum autotem et custodem politici ordinis et principum bonorum et generi humano salutarium ardenribus votis precor, vt Illu. Celsitudinibus ipsorum, et tibi vicissim benefaciat, et vos incolumes ac florentes perpetuo seruet et gubernet. Generosissimi etiam principis Wolfgangi Wilhelmi Heroicam indolem et ingenium coeleste, suis velocius annis, surgens, et omnia summa de se pollicens, clementissime regat, et prouehat, vt paternam et auitam virtutem ac gloriam feliciter aemuletur, ac quod Ill. patrem, intimis cordis penetralibus optarescio, longe etiam superet et vincat: sicut apud Homerum Hector filium Astyanactem suis palmis sublimem gestans precatur.

Osuperitalem fieri concedite natum,
Qualis ego existo et virtute excellere ciues,
Ingens vt patriae sit praesidiumque decusque,
Et si quado redit saeso feliciter hoste,
Et spoliis auctus conclament vndique ciues:
Hic superat virtute patrem etc.


page 300, image: s0300

Mihitres Filios dominus dedit, et iterum abstulit, superiori anno quartum Huldetichum addidit, Principi meo, qui baptismi testis fuit, [Gap desc: Greek words] , qui blande arridendo et ineptiendo, et aliquantum etiam balbutiendo, me quotidie, donec Deo placebit, oblectat. Liberorum, quos inpatriam coelestem breui ipse subsecuturus, praemisi, Epitaphia tibi mitto. Vna cum Encomio Marchiae Brandeburgensis, cuius linguam per iocum Atticam praeceptor noster Philippus nominare solebat, quod inter Misnicam et Saxonicam media esset, id Epitheton tu Saxonicae seu Cimbricae illi vetustissimae a Becano celebratae tribuis, de cuius scriptis sententiam meam paucis tibi significari petis. Ego vero Hermathena, Vertumnum, Gallica, Hispanica, superiori hyeme inspexi et perlustraui verius, quam legi, sed Beceselana ante aliquot annos mediocri diligentia perlegi, et ingenium hominis acutum, sagax, mirabile, et magnam doctrinae varietatem, et explicandi ea, quae excogitasset facultatem et orationis splendorem sane suspexi, ac multa, ex eo de Paradiso, de Arbore scientiae boni et mali, quam ficum Indicam fuisse ostendit: de capacitate arcae Noha: de loco, vbi requieuit arca in monte Parnasso seu paropaeniso, et similia, in Geneseos meae enarrationem transtuli. Inter Etymologias nominum propriorum, in Genesi extantium, maxime mihi concinna et apta Nimrodi notatio visa est, quem robustum venatorem et tyrannum ita appellari, ait. Nimrod. der den armen leuten das Vrod auss dem Mum. de nimpt. Alioquin Germanicarum vocum Etymologiae, venustiores sunt, quem Ebraearum. Meministi enim quam suauiter in appellationib. Wein und Bier philosophetur. Denique plurima sunt nonsolum erymologica, sed etiam philosophica, philologa ac historica inprimis, quae ociosum lectorem mirifice delectant, et de multis rebus erudiunt. Beatum, qui tristissimis calamitatibus patriae


page 301, image: s0301

praereptus sit. Quas multo maiores deinceps fore consentaneum est, postquam relicto rege Hispaniae Domino suo, Gallum elegerunt, cuius mentio, Praeceptotis Philippi sermonem mihi in memoriam reuocat. Qui nunquam placuisse sibi foedera cum Gallis aiebat, quia Paulus scripsisset: O stulti Galatae. Nunc Parisiensis laniena, non tam stultos, quam immani crudelitate et perfidia pollutos, ac vere [Gap desc: Greek words] esse hos reges, declarat. Miror itaque, cum princeps Vranicusiple, ante nouennium adeo turpiter a Gallo deceptus sit, demum ipsi in re tanta fidem haberi. Vicini vestri edictum, principi meo dedi, cumque historiam de auicula Abncensi in mensa narrarem, subiiciebat: Das sindttewere vögel/er magjhn aber gleichwol vor zur verhör gestatet haben. De Palatino Iohanne, quae scribis, non sine dolore legi, nec orationis exemplum ipsi miss, quod prorsus a nobis alienatum arbitrer. si quid de Lusitanicis, Italicis, Turcicis aut Gallicis rebus habes [Gap desc: Greek words] quaeso, vt impertias. Mitto Polonica, lectu non indigna, et bellum aduersus Moscos, publico comitiorum Warsouiensium decreto, continuatum iri, intelligo. In Borussia, Marchio Georgius Fridericus Regium montem 28. Ianuarii ingressus est. Antea enim pestis contagia metuit. Wigandus adhuc tenui filo haeret. Ciues Antuerpiani, ministros Ecclesiae Conf. Augustanae, a nobis petunt. sex misimus, Hispanis aduentantibus fortasse breui redituros. Deum oro, vt nos doceat et gubernet. Bene vale. Nonis Martii Anno 1581.

SAMVELI SIDEROCRATI MEdico episcopi Spirensis.

ETsi certo consilio nomen tuum in literis ad me datis, dissimulasti: tamen veteris amici et frattis beneuolentiam et humanitatem, vndiquaque elucentem, facile perspexi. Vt autem omnia desiderata magis, quam


page 302, image: s0302

assidue percepta iuuant: ita mihi ex tanto interuallo ignoranti, vbi locorum Deo et Reipublicae seruires, gratissimum fuit, de tua valetudine et conditione praesenti, tandem tuis literis doceri, Ego adhuc intervarias animi et corporis aegritudines, spiritum traho, vitamque extrema per omnia duco. Liberosin coelestem patriam, ipse paulo post subsecuturus, septem praemisi, quorum epitaphia nuper collecta meus gener edidit, detuae etiam coniugis et liberorum tuorum valetudine et statu felici, ex te cognoscere cupio. Libellosdogmaticos, literis tuis adiunctos, cuidam amico, statim cum eas accepissem, legendos dedi, qui nondum restituit, vbi recepero, meum etiam de illis iudicium tibi non grauare indicabo. Teoro, cum Brussellae habites, vt de collegii vestri fundatore primo, et annum fundationis inquiras. scio ex monasterio Odenaensi collegium illuc translatum esse, sed nomen Comitis Creichgoiae, qui primus illud instituit, et quoto anno Christi vixerit, et quae praedia ad Rhenum atrribuerit, et an comitum Creichoiae ditio, vsque ad Rhenum, vel etiam vltra Rhenum se extenderit, (nam episcopo Spirensi multa trans Rhenum oppida, a postremo Creichgoiae comite donata esse lego) doceri a te ex veteribus collegii vestri documentis cupio. Bene vale.

NICOLAO VORSTIO.

EManuelem et fratrem nostrum Filium Dei, a cuius genethliis, quae salutis nostrae exordium fuerunt, annum nouum recens exorsi sumus, toto pectore precor, vt annum felicem, tranquillum et salutarem, tibi et honestissimae familiae tuae tribuat, et nos omnes doceat et gubernet. Tua etiam consilia de migratione, ad Dei gloriam et tuam salutem dirigat. De Gustrouien si schola, cum Superintendente proximis diebus locutus sum, qui suum et Rectoris Omiclii animum tibi addictum


page 303, image: s0303

esse ostendit. Narrauit etiam inter caetera, te, nescio ad quem scripsisse, meas quasdam literas dimissionem tuam accelerasse, quod si ita est, sane doleo. Sed me potius, quam alios, de rebus ad me pertinentibus, primum moneri optarim. Tuum erit, per Gerardum Omichium aut Stephanum Gerdnerum, qui Gustroniam haud dubie proximis diebus ad mercatum iturus est, negocium vrgere: mihi etiam fides et diligentia non defutura est, tametsi de Wernero Oreste antea dictum, sed nihil adhuc decretum esse memini. De Belgicae pacificationis negocio duos mihi libellos typis excusos, Cancellarius Danicus, hac transiens nuper legendos dedit, vni titulus est, Ad Belgii ordines Exhortatoria ad pacem ORATIO, qua belli causis, et rebus, quae inter ordines et Auraici principem actae sunt, summatim explicatis, quid pacem hactenus impedierit, quidque eam promouere debeat, ostenditur. Alter, de tumultuosa Belgarum rebellione sedanda, consilium pollicetur, vt regia vi et armis oppressi, quascunque Rex praescribet pacis conditiones, accipere cogantur. Prior libellus [Gap desc: Greek words] eruditus et lectu dignus est. Alter ineptior, caedes ac sanguinem totus spirat: cuius autor se Cornelium Callidium nominat, et Friburgi in Brisgoia mense Octobri scripsisse ostendit. Tu sa quid [Gap desc: Greek words] de rebus Belgicis habes, communica, Bene vale.

VOLKERO WESTERVVOLDIO.

O [Gap desc: Greek words] , tanto mihi suauiores, multis aliis, eodem tempore allatis, tuae literae fuerunt, quod non solum beneuolentiae erga me tuae et [Gap desc: Greek words] memoriam, apud me tenouarent, verum etiam eruditam et candidam


page 304, image: s0304

disputarionem et fidam admonitionem continerent, et doctissimos Iusti Lipsii Commentarios haberent adiunctos: quorum lectione mirifice delectatus sum, ac in primae perlustrationis transcursu, tertius praecipue antiquarum lectionum liber, summae voluptatis et vtilitatis fructum mihi praebuit: dum tot veterum Poetarum et historiae scriptorum, ac Euangelistarum locis lucem singularem adfert, et veterum conuiuiorum ritus, et praecipue accubitus rationem, adeo luculente demonstrat, vt nunc primum, quomodo in sinu Christi, postremum coenantis, Iohannes recubuerit, cernere aliqua ex parte videar. Dabo autem operam, vt successiuis horis caeteras etiam Emendationes, ab hoc antiquae doctrinae, virturis et fidei viro, decem his libris expotitas, cum Liuii et Plauri, aliorumque authorum, quos laudauit, libris conferam, vt rectius et penitius acumen et diligentiam, ac iudicium tanti viri perspiciam, ne quod Vlysses Aiaci, tu mihi merito obiicias, poscit, quae non intelligit, arma. Fateor autem, nihil simili ingenio, ac cura et doctrina exquisita elaboratum, vicissim ex nostris officinis extundi posse. Sed cum qualiscunque etiam mutuae gratiae significatio, non improbetur: [Gap desc: Greek words] tibi remitti boni consules.

Quod autem scribis te a fide dignis hominibus intellexisse, Megalepoli comitia aliquot doctorum, et in his Iacobi Andreae, in perniciem Ecclesiarum vestrarum celebrata esse, id totum scito commentitium esse: sed fabellam inde ortam crediderim, quod mense Augusto rex Daniae, cuius duo filii, et totidem filiae, apud principem meum socerum educantur, liberos suos inuisere ac reducere voluit. Ea occasione Georgius Fridericus Marchio Brandeburgensis, qui cum noua nupta, regis Daniae nepte, apud Augustum Electorem Saxoniae erat, et alii principes inuitati conuenerunt: nec


page 305, image: s0305

tamen vllos in comitatu suo Theologos, mulro minus Iacobum Andreae, qui tum vltra centum milliaria in agro Wirtebergensi abfuit, habuerunt: nec vllis Theologicis deliberationibus, sed poculis non minutis etrorantibus potissimum vacarunt.

Sed vbique in Ecclesiis, et politiis [Gap desc: Greek words] , et fabellas ac calumnias spargens, quibus odia et dissidia doctorum et gubernatorum inflammentur. Noua de rebus Turcicis, Graecis, Polonicis et aliis, quae habui, ad Alaricum Sluterum, vna cum his literis, Embdam misi, vt ad te transmitterer. Bene et feliciter vale. Rostochii postridie Calendas Ianuarii, inchoantes annum 1580. quem vt faustum et felicem. tibi ac toti ecclesiae et patriae vestrae filius Dei tribuat, toto eum pectore precor. Tuae litetae 27. Iulii datae Idibus Nouembris primum redditae sunt. Veniam igitur tardius respondenti benigne dabis.

CONRADO PISTORIO.

FIlium Dei Doctorem et seruatorem nostrum Iesum Christum, toto pectore precor, vt tibi ac toti Ecclesiae suae et Reipublicae Belgicae, annum tranquillum tribuat, et consilia actionesque isthic tuas omnes, ad Dei gloriam, et multorum hominum salutem guberner. Nos hic de Catechismo earum ecclesiarum, quae Augustanae Confessionis doctrinam in Belgico amplectuntur, a bonis aliquot viris interrogati sumus, An loci, de Ascensione Christi in caelos, de Baptisino et definitio coenae Domini cum norma verbi diuini congruant. Intelligimus autem occasionem his quaestionib. praebere reprehensiones, quibus insignis ille et inquietus sycophanta Petrus Eikardes, cuius cacoethes in obtrectando tibi etiam multis iam annis notum est: arrodere isthic et multorum conscietias quiturbare et nouas distractionesi n tenera illa Ecclesia facere moliatur, Etsi autem merito nobis suspectum est. quicquid a v???ulento illo calumniatore ???ficiscitur: et scimus nihil tam circumspecte


page 306, image: s0306

dici aut scribi posse, quod non stropha aliqua eludi aut peruerti a sycophantis queat: sicut ipsius Lutheri definitionem Sacramenti in paruo Catechismo, scis a quibusdam, qui [Gap desc: Greek words] a Lutheri confessione absunt, ad suae opinionis patrocinium accommodatam esse: nos tamen nolentes aliena in Republica quidquam [Gap desc: Greek words] , ad te potius, qui propius omnia vides, et cui tenerae illius ecclesiae status, et libelli catechetici, quibus vtuntur, multo quam nobis, centum isthinc miliarib. dissitis, notiores sunt, rem totam referendam esse duximus, vt causa tota rectius cognita, commodius respondere sciscitantibus possemus, ne imprudentes immatura aliqua iudicii nostri significatione, maiora dissidia isthic accenderemus. Reuerenter itaque oramus, vt de toto ecclesiae illius statu ea, prae scire amicis licet, ac inprimis de libello catechetico, an communi doctorum aliquot, et non suspectae fidei ministrorum consilio, scriptus, et cuius autoritate ecclesiis illis commendatus sit, nos docere digneris. Etsi enim vtraque definitio baptismi et coenae Domini, ita [Gap desc: Greek words] composita est, vt vtrique parti apta esse videatur: tamen cum optime etiam et sincerissime dicta, deprauari calumniando a sycophantis soleant, malumus candorem bonis viris conuenientem in iudicando adhibere, et ambigua in meliorem partem interpretari: praesertim cum in prooemio testentur, se simplicem et nudam catechismi doctrinam rudioribus proponendam, nullis certaminib. admixtis, recitare voluisse, sicut Lutherum in paruo catechismo, simili ratione nullarum sectarum mentionem nominatim fecisse, cernimus. Docebis igitur nos prima occasione literis tuis, et de hac ecclesiae causa et de Republica Belgici, ad cuius gubernationem Alenconium regis Galliae fratrem accersitum esse audimus. Nos quod vnum possumus, Deum precamur, vt tot annorum calamitatem clementer mitiget, et pacem ac tranquillitatem salutarem tanto


page 307, image: s0307

desiderio expetitam et optatam, tandem restituat. Pridie Natalis Filii Dei inchoantis annum 1581.

NICOLAO KAAS, CANCELlario Regis Daniae.

FAustissimi ominis loco accepi, quod eadem die, qua superiori anno hac transeuntes me colloquio et amicitia vestra primum dignati estis, et quidem natali Filii Deiquae salutis nostrae exordium fuit, tandem mihi literae vestrae, 4. die Decembris Scandelburgo datae, redderentur, ex quib. eandem erga me animi vestri propensionem et beneuolentiam stabilem et firmam conseruari, magna cum voluptate intellexi. Filium Dei seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius Genethliis annum nouum exorsi sumus, toto pectore precor: vt Magnificentiae vestrae vicissim benefaciat, et Inuictissimo Regi, ac regno Daniae, et M. V. tanquam supremo post regem consiliorum regni gubernatori, annum foelicem, tranquillum et salutarem tribuat, vosque incolumes ac florentes perpetuo seruet. Cum autem benignissime ostendatis, si deinceps quoque in proposito commutandi vobiscum literas perstem, gratissimum vobis officium meum esse futurum: ego quoque singularis beneficii loco, adeo amicam inuitationem accipio. Quare ad vsitatum literarum mearum argumentum redeo, et Emanuelis Portugalliae Regis liberorum Genealogiam, lingua Italica mecum a consule Augustano Iohanne Baptista Hencelio, his dieb. coommunicatam, in qua coniugum etiam nomina, et anni natalis coniugii, et obitus singulorum, diligenter notati sunt, mitto. De Antonio rege notho, recens ab Hispanis profligato, saep??? dubitaui, quo patre procreatus esset, nunc ex Ludoico Priore de Craro (quod nomen magistri ordinis Iohannitarum in Lusitania Damianus a Goes ostendit) Philippo regis Hispaniae auunculo, natum esse video: antea enim falso mihi quidam persuaserat, Sebastiani in Africa caesi nothum fuisse. Eius belli Africani historia, a


page 308, image: s0308

Iohanne Freigio Noribergae edita, paucas quidem pagellas, sed Regum et principum lectione dignissimas contnens, apud nos recuditur: quam etsi antea vos vidisse, non dubito, tamen vbi absoluta fuerit, si non displice???e intellexero, exempla amicis distribuenda mittam. Nunc liberorum meorum epitaphia, a genero meo ???ollecta literis adiunxi, septem enim ex me natos iam in coelestem patriam, breui ipse secuturus, praemisi, po???tremam mihi epidemia lues, totam Europam, vt intelligo, peruagata, superiori mense Octobri, sustulit, sed ineptus fortasse sim, si talibus Naeniis meis tanto Heroi nolestiam exhibeam.

Ad postremam igitur Epistolae vestrae partem, qua Paecagogum aliquem doctum ac modestum, filiis Generosi et Nobilis Domini Iacobi Vlfeldii praeficiendum mitti peitis, respondeo: Gaudere me hanc facultatem, tali officio ???eclarandae meae, erga vos obseruantiae, praeberi. Et quanquam de filiorum amici vestri aetate et profectu, aliisque circumstantiis optarem plenius edoctum esse: tamen ne officio tardius praestito, gratia abesset, autor sui huic ingenioso et honesto iuueni, multos iam annos in Academiis, Lipsica, Wittebergensi et nostraversato, legum ciuilium studioso, vt M. V. isthic sese sisteret, vt coram videri et probari ipsius ingenium, industria et mores: atque vicissim ipse discipulorum aetatem, progressus, et functionis ad quam vocatur conditiones, exploratius cognoscere posset. Ostendi etiam, me non dubitare, siue vti ipsius opera D. Vlfeldus siue ad nos eum remittere decreuisset, sumptus itineris eum non grauate redditurum esse. Ad D. Vlfeldum, cum nulla mihi cum eo intercedat notitia, non scribo, sed vestram huic amico meo M. Paulo beneuolentiam et fidem peto, eumque de manu, quia aiunt in manum istam vestram benignitate et fide praestantem trado. Bene et feliciter M. V. valeat. Rostochii, Pridie festi trium regum quib. nomina sapiens quidam Ebraeus tribuit, Melchior rex Illustris,


page 309, image: s0309

Caspar Cancellarius, Balthasar dominus exercitus quibus indicare voluit reges ac regna et Regum Cancellarios ac exercituum praefectos, seu totam gubernationem togatam et bellicam, Christo summo Regi seruire et obedientiam ac fidem debitam praestare debere.

STEPHANO GERLACO.

??? [Gap desc: Greek words] , quam mihi grata et dulcis fuit, Cl. V. Martini Crusii Epistola proxima, significans te in reditu esse, et Sophia Bu???garorum literas ad ipsum et alios scripsisse. Nunc vero Rdus et Cl. ecclesiae Wittebergensis Pastor etiam salutem mihi nomine tuo precatur. Vnde te ipsi adfuiss??? coniicio. Quare ad officium beneuolentiae et obseruantiae erga te meae pertinere duxi, vt toto pectore gaudere me, de reditu in Germaniam tuo incolumi et foelici, ostenderem, nec tam tibi de [Gap desc: Greek words] illa rerum Asiaticarum et Graecarum, quam vniuersae Ecclesiae gratularer. Tibi quidem, toto vitae tuae tempore et ad omnem posteritatem honorifica et gloriosa haec peregrinatio futura est, sed ecclesiae et omnib. piis in tota Germania et vicinis gentib. salutare et iucundum erit, ecclesiarum in Graecia et Asia conditionem et statum, coram explorare et certe cognitum, te docente cognoscere. Qui labor, vt prima quoque occasione a te suscipiatur, et cum verae doctrinae et pietatis ac historiae ecclesiasticae studiosis communicetur, coommuni ecclesiae et meo, ac collegarum meorum nomine humanitatem tuam oro. Vtinam tibi, solitudines, Vngariae, Bulgariae et Asiae peruagato, huius etiam Balthici litorisvrbes non contemnendas, itinere per Magdeburgam, Brunsuigam, Luneburgam, Hamburgam, et Lubecam facto, videre et nobiscum coram colloqui et viuas audire ac reddere voces liberet. Nihil sane nobis optatius et gratius euenire posset. Verum [Gap desc: Greek words] . Literas tuas et Patriarchae Byzantini, quas D. D. Polycarpus te per Vratislauiam


page 310, image: s0310

misisse scribit, nondum accepi. Quare oro, vt nomem illius, cui eas tradi iussisti, significes et si Wittebergae hoc tempore coommoraueris, amice rescribas. Ego enim vnas tantum a te, Constantinopoli datas, accepi. Bene vale. Idibus Nouembris Anno 1578.

DAVIDI SRODERO.

SAlutem a Filio Dei seruatore nostro, a cuius Genethliis quae salutis nostrae exordium fuerunt, anni etiam principium recens duximus. Quem tibi ac nobis omnibus, faustum et salutarem ex animo precor. De literis a te Idibus Xbris ad finem datis, in quibus consilio te iuuari petis, a me tibi responderi adfinis voluit. Cum au???em [Gap desc: Greek words] sit [Gap desc: Greek words] Deum solum sapientem oro, vt [Gap desc: Greek words] in hac deliberatione tibi tribuat, et nos omnes doceat et gubernet. Scis aliquoties me facultatem in Academia perpetuo viuendi, diuinitus tibi praeberi, ex animo precatum esse, vt ingenium tuum, elegantiore doctrina et stylo dicendi magistro solidius excultum, et eruditorum familiaritate expolitum, vberiores scientiae ac industriae suae fructus Ecclesiae ac Reipublicae paulo post praeberet. Sed vel fata tua vel amicorum consilia te in fossas illas deduxeru nt, iin quibus fontem doctrinae et studiorum pueritiae foderes, vt Psalmi verbo vtar, et tuam coronam benedictionum, fidis Doctoribus in eodem Psalmo promissam, in coelis aliquando assequereris, nam in his terris fidus ludimagister hoc fructui fere solum pro labore referre, odium solet. Cum autem ratio nes tuae ita ferant, et aetas forte tua etiam flagitet, vt aliud genus vitae in ecclesia subeas: et nunc alterutram conditionem, vel in ecclesia tibi istic vicina, vel in hac vrbe, quamprimum recipere decreueris, quod vnum possum, Deum precor vt institutum tuum fortunet.


page 311, image: s0311

In hac vrbe potestas eligendi ministros iam penes solum senatum et ciues est, vt nec D. Simon, nec ego, vlla ratione alia, quam commendatione, quempiam iuuare possimus: nec recipitur quisquam nisi antea publice auditus et probatus. Et tanta hic expectantium, et mediocriter exercitatorum in docendo frequentia est, vt nisi peculiaris gratia consulum accedat, difficulter aliis locussit. Scribis autem te isthic certam conditionem iam habere, et a Ducissa confirmatum esse.

Vt igitur incerta spe huc te conferas, et post editum doctrinae et facundiae specimen publicum nihilominus dubiam Senatus et ciuium aleam subeas, consulere non ausim. [Gap desc: Greek words] , et Euripideum illud meministi, [Gap desc: Greek words] .

Vicissim etiam isthic te viduam, plures liberos ex priore coniugio habentem, ducere nolim, nisi ad perpetuas curas et miserias, patienter et constanter ferendas animum obfirmaris.

Quod si in Scholastico tuo munere diutius tibi fontem fodere, et aliquantisper in vtrumque parato, expectare liberet, donec consulum voluntates, et occasio aliqua tui in hac vrbe iuuandi exploraretur: certius aliquid paulo post rescribi posset. Haec pro amore et fide in te mea, bono et fideli studio respondere literis tuis rogatu tuorum volui, nihil tibi praescribens, sed tantum beneuolentiae erga te meae significationem ostendens. Tu quicquid statues, aeterni Dei fauore et benedictione prosperum reddi, ex animo opto. Bene et felicitervale. Dominica Nuptiarum in arundineto Anno 1582.

THEODOSIO FABRICIO.

MEministi, charissime Theodosi, dulcissime a Plutarcho [Gap desc: Greek words] praecipi; [Gap desc: Greek words] . Intercessit autem


page 312, image: s0312

mihi cum charissimo patre tuo et clarissimis patruis, Georgio praecipue, arcta et iucunda multis annis coniunctio, cuius semina nos in aeternam Dei et Ecclesiae coelestis consuetudinem allaturos esse, non dubito. Pergrata igitur mihi honestissima voluntas tua et desiderium, amicitiae paternae mecum etiam colendae accidit, teque mihi carissimum esse, et propter patris tui sanctam apud me et omnes bonos, quib. notus fuit, memoriam: et propter ingenii tui ac doctrinae elegantiam eruditam, ex epistola tua vndiquaque elucentem, certissime statues. Huius beneuolentiae erga me tuae testes has literas habebis. donec illustriorem occasionem animum tibi meum declarandi Deus offeret. Adiunctum libellum, de bello Africano, si historiarum lectionem caeteris studiis adiunges, lectu tibi non ingratum nec iniucundum fore spero. Bene et foeliciter vale. Rosto chii die Antonii Eremirae Anno 1581.

CHRISTOPHORO STVRCIADAE.

[Gap desc: Greek words] . Deum igitur fontem omnis sapientiae et consilii salutaris precor, vt mentem tuam, in deliberatione proposita, ad Christi gloriam, et tuam et Reipublicae salutem gubernet. Quod autem de mea sententia quaeris, existimo te prudenter et rectissime facturum esse si optimorum et sapientissimorum vitorum N. N. consiliis, beneuolentiae et fidei plenis, obtemperabis, et quae Deus tibi per haec sua organa et diuinae bonitatis suae dexteras, beneficentia et fide praestantes, offert et largitur bona: vtraque manu et grato pectore amplecteris, memor sapientissimi illius praecepti Homerici [Gap desc: Greek words] , praesertim cum finem et scopum hunc studiis tuis proposueris, vt honesto in Republica gradu collocatus, lucem ingenii et doctrinae ac industriae tuae aliis hominib. praebere, et multis mortalibus prodesse cum dignitate et splendore possis. Grato igitur pectore Inuictissmi et optimi regis beneficio


page 313, image: s0313

vtere, et cum in regno Inclyti Regis Daniae florebis, veterum amicorum, et in his mei etiam non obliuiscere, memor honestissimae illius Euripideae subiectionis, [Gap desc: Greek words] . Nec dubito, quin constantiam et fidem bono viro dignam D. Clingio etiam in [Gap desc: Greek words] negotio probaturus. Bene vale Rostochii die 16. Maii qua tuas accepi Anno 1581.

ERASMO MARBACHIO.

GEorgius ille, qui se Vranium nominabat, de cuius Polypragmonicis et Pleonecticis actionibus isthic susceptis, superiori anno ad me scripsisti, et furendi et viuendi finem fecit mense Decembri, Coloniae ad Sueuum in Marchia sepultus. Deus et ipsi et mihi propicius sit, cum non longe a vitae meta me quoque abesse sciam. Pro Theophili Golii Onomastico, quod Dauidulo meo misisti, gratiam habeo. Verum is iam in multo eruditiore et beatiore schola coelesti non Onomasticon discit, sed ipso sapientiae fonte augusto et perenni fruitur: euocatus ex his terris ante quadriennium. Tibi et fratri de honoris accessione gratulor, ac vt organa gloriae Dei salutaria perpetuo maneatis, Deum oro. Rectoris vestri cum Pappo Tragoedia an sedata sit, cupio a te doceri. Bene Vale Idibus Februar. Anno 1580.

NICOLAO THEOPHILO.

GRatiam vobis habeo, quod tandem ad pristinam scribendi consuerudinem redire dignati estis, ac pro veteribus nouis, vt nominatis, vetustiora de statu Ecclesiarum in Graecia et Asia et Patriarchae Constantinopolitani et Alexandrini epistolas aliquot vicissim mitto. Quarum lectionem scio vobis non insuauem fore. An Stadii prognostico, quod Hotomannus ad


page 314, image: s0314

Illustriss. principem Hassiae misit, euentus hoc mense Martio respondeat, doceri cupio, et Genealogiam Hassiacam a Carolo Magno deductam, dudum promissam mihi tandem transmitti optarim, vt libello meo Chronologico inseratur. De Concordiae negotio, quae scribis audiui. Ego totum iam biennium nullis deliberationibus nisi lectioni praefationis interfui: quae nuper etiam meo principi missa est DEVM oro, vt nos doceat et gubernet. Bene vale Idibus Februarii Anno 81.

MATTHIAE BERGIO.

PRoximis diebus perlustrans amicorum literas, in aliquot tuas superiori aestate scriptas, incidi. Quibus cum nondum respondissem, breuem epistolam tabellario isthac transituro dandam esse duxi. Vtautem commendationis aliquid, tenui et agresti meo epistolio accedat, aliquot Patriarchae Constantinopolitani, et familiarium ipsius scripta, in Germaniam recens missa, adiunxi. quorum lectionem gratam et suauem tibi fore prorsus confido. Testimonium de Georgio Fladungo tuum, cui et ingenii bonitatem et iudicii vim admirandam, et ardorem disciplinae recte promouendae singularem tribuis, eximium illius amorem et admirationem in meo pectore accendit. Quam confirmauit etiam et auxit schola sapientiae, ab ipso delineata, quam vt scripto pleniore explicet et illustret, meo etiam nomine rogari illum optarim. Nam ex [Gap desc: Greek words] illa quam ad me misisti, pulchritudinem et splendorem futuri operis, cum amplissima et vberrima studiorum sapientiae vtilitate coniunctum prospicio. significabis igitur, vbi nunc viuat ille, et de Idea huius aedificii pertexenda, quid nobis spei ille ostendat. De Iulio sinu quem perruptis obicibus


page 315, image: s0315

pristinam faciem sumpsisse, mense Iulio, scripsisti, non admodum miratus sum, memor veteris oraculi [Gap desc: Greek words] . An vobis cum illo pax seu potius amicitia intercedat, et quibus de caussis praecipue illa interpolata, coalescere tam difficulter possit, ex tuis literis, ea quae scire amico licet, cognoscere malim. Carmen tuum quo Friderici Myconii carmen Germanicum reddidisti, libenter legi, cum meum etiam et collegarum fatum in eo recognoscam, qui an foeliciter inter tot aduersationes, in discordi illo concordiae negotio progrediantur, eique Catastrophen comicam tandem imposituri sint, ignoro. Sed Deum oro, vt nos doceat et gubernet. Bene et feliciter Vale. Rostochii Anno 81.

TILEMANNO HESHVSIO.

GRatiam tibi habeo, quod me pro tuo candore de multis rebus vel admones, vel reprehendis. Sunt enim et haec officia in amicitia praesertim in ecclesia, necessaria, Oro autem, vt eodem quo te scribere ostendis, animo, meam purgationem accipias. Videris enim [Gap desc: Greek words] . Primum significas, rumorem isthic, cum in Academia, tum in aula, multum et frequentem spargi. me apud Bezelium Sacramentarium Bremae fuisse, et causam et librum Bremensem, cuius Bezelius sit auctor, approbasse. Respondeo simpliciter et vere more. Teutonico: Eum qui hanc ad te et alios isthic fabulam detulit, sceleratum et impudens figmentum detulisse. Nunquam enim toto vitae meae tempore Bezelium vidi, quod sciam, neque vllum cum eo verbum vnquam commutaui, multo minus caussam et librum Bremensem (cuius


page 316, image: s0316

an ille auctor sit, tu, qui refutationem, vt audio instituis, rectissime scies) apud ipsum vel alios probaui.

Tam igitur certum et firmum esse hoc primum accusationis caput vides, quam vera fuit Epistola illa, tuo nomine superioribus annis ad Illustrissim. Ducem Iulium, de horrendis erroribus Formulae Concordiae, et Iacobi Andreae flagitiis sparsa, quae non minus auide in multis aulis, quam in vestra nunc rumores de me disseminati, arripiebatur. et in Iohannis Sturmii [Gap desc: Greek words] velut authentica allegatur. Eam vero cum tu scias commentitiam fuisse: facile etiam, vt spero, me hac suspicione, de Bremensi colloquio, liberabis. quod impudentissimum, non minus, quam vox illa de opprimendo Praeceptore, olim mihi scelerate afficta, et nunc itidem a Sturmio repetita, commentum est.

Alterum reprehensionis tuae caput est, me ad Iureconsultos Wittebergenses scripsisse, formulam concordiae perpetuum [Gap desc: Greek words] in ecclesia futurum esse. Tu vero, si vllam me literam de Formula Concordiae, vel ad Collegium, vel ad vnum aliquem Iureconsultum Wittebergensem scripsisse, demonstrabis, non recuso quo minus solenniter a vobis condemner. Absunt a vobis Iureconsulti Wittebergenses tridui itinere, vt arbitror, sciscitare ex ipsis vniuersis vel singulis, omnes enim adhuc in viuis sunt, si verum esse, quod ad me scribis, comperies, ego damnas sim. sin vanum esse cognosces, virulentum hostem meum, et calumniatorem esse, qui istud ad te et alios detulit, non dubitabis. Soleo autem assidue adhuc a DEO precari, vt veritati et paci Ecclesiarum nostrarum vtiliter formula Concordiae istius seruiat, nec tristioris discordiae seminarium existat. Idem in familiaribus negotiis ad amicos, et semel


page 317, image: s0317

fortasse it literis ad amicum in Silesia optaui. Inde calumniam hanc, aliunde etiam mihi significatam, arbitror extitisse, nam ad Wittebergenses Iureconsultos vel alios, nullum iota me de hoc negotio scripsisse, scio. Praeterea vicio das, quod Pauli Eberi elumbem istam, eneruem, titubantem, nuspiam consistentem, et neque coelum, neque terram apprehendetem praefationem, suffragio meo approbem. Ego vero fateor, me summam confessionis Eberi, de praesentia CHRISTI corporali in Eucharistia probare, ac vt intra illas metas in Formula concordiae anno 1536. constitutas, explicatio contineri possit, optare, et te ipsum video, diuersum a nostris quibusdam, de physica Corporis CHRISTI locatione et conclusione sentire, vt de abstracto taceam, in quo aequior tibi Daneus, quam proximus ille vicissim tuus videtur.

Fateor etiam, moderationem illam, reiicientem ac damnantem errores, non integras ecclesias a nobis alicubi dissentientes, cum ipsius etiam Concordiae libri praefatione congruentem, mihi non improbari, vr nec in pontificiis Ecclesiis viuentes condemnare et diabolo tradere omnes velim. dogmataigitur impia, inquit D. Chrysostomus, et ab haereticis profecta arguere et anathematizare oportet: hominibus autem parcendum, et pro salute eorum orandum est; nam quod anathematizare et vitare aliud Euangelium praedicantes, Paulus iubet, de dogmatibus ipsis et dogmatistis pertinacibus, non de Ecclesiis aut populis errantibus, te ipsum interpretari, arbitror.

Deinceps Praefationem, libello de Vita et Morte, meo, praefixam, displicere tibi ostendis. Mihi vero non praefatio solum, sed etiam libellus ipse squalidior et ieiunior, et grauitati ac magnitudini rerum,


page 318, image: s0318

quas tractandas suscepir, non respondens, nec quales optarim, viuos et efficaces aculeos in pectoribus legemtium relinquens, displicet. Habes igitur hac quidem in parte reum confitentem, nec impedio, quo minus alii, pietate, ingenio, et doctrina mihi antecellentes, idem argumentum tractent luculentius et ardentius.

Postremo, hortaris me, cum ita late sparsi sint de me rumores, vt publico scripto me purgem, ac te bonis et doctis communicaturum esse meam epistolam ostendis. Ego vero aperta mendacia (quae multa singulis annis de me ab hostibus et Cainicis fratribus meis, etiam in vicinioribus aulis sparguntur) quale et hoc nouum de meo cum Beza, quem nunquam vidi habito colloquio, fingi audio, nulla responsione nisi coram accuser, dignari decreui, et DEO fidem ac conscientiam bonam probans, famae mendacia ridere iamdudum didici.

Et in tanta mentium nostrarum caligine et iudiciorum morosorum iniquitate, cum nihil fere vlli, nisi quod ipse facit et scribit, placere videam: [Gap desc: Greek words] : verendum est, ne dum mederi his vulneribus conemur peiora faciamus, et nouas theses et antitheses componendo, nouas calumniandi occasiones maleuolis imprudentes praebeamus. Nihil enim ita circumspecte scribi potest, quod Sycophantae non stropha aliqua eludere et deprauare queant, et antitheses ac theses de singulis articulis controuersis, in libro Concordiae extant, cui semel subscripsi. Quas ego quidem scriptas arbitrabar, vt tandem finis inter nostros de his controuersiis scribendo imponeretur, certe in illa ipsa praefatione, quam teporis accusas, satis opinor perspicuetestor, me errores, qui in communi illa nostrarum


page 319, image: s0319

Ecclesiarum confessione, iam publice repetita reiiciuntur, improbare. quomodo me purgem nostris ecclesiis luculentius, non video. Nam si ad quemuis rumusculum de me, ab inuidis et maleuolis, proximis 26. annis disseminatum, peculiarem apologiam scribere voluissem: nihil aliud mihi toto hoc vitae tempore agendum fuisset, et tamen velut Hydrae capite resecto, infinita alia renascerentur, inimici enim nullis se apologiis placari sinunt, sed rabiosius irritantur. Amici non ex maleuolorum rumusculis, sed vita et factis ipsis candide iudicant, et communi imbecillitati quaedam condonant, cogitantes non omnia etiam, quae ab ipsis proficiscuntur [Gap desc: Greek words] esse: [Gap desc: Greek words] . Bene Vale et R. ac CL. V. D. D. Hofmannum adfinem et collegam tuum, cui his literis simul responsum volo, reuerenter saluta. Rostochii, postridie Epiphaniorum Anno 1582.

COLLEGIO THEOLOGOrum In Academia Rostochiensi ex Stiria scriptae.

S. P. Reuerendi et Clarissimi Viri, Collegae colendi, Cum a Generosis et nobilibus Stiriae proceribus, Dominis hoc temporemeis, eques istuc ablegaretur, vt de familiae meae statu certo cognoscam: existimaui vobis non ingratum fore, et ad officium Reuerendo Collegio nostro et Collegis debitum pertinere, vt de negotiis, quorum causa in Styriam vocatus sum, ea, quae hic aguntur, vobis exponam: praesertim cum de verae doctrinae propagatione et Ecclesiae salute, communis omnium piorum sollicitudo et vota esse debeant. Colligit sibi Deus in his regionibus, miranda bonitate et omnipotentia,


page 320, image: s0320

publico Euangelii et Sacramentorum ministerio Ecclesiam aeternam, ac vere regnat in medio inimicorum suorum. Nam et in hac vrbe Graecia Styriae metropoli et aulae Archiducis sede ordinaria, eadem vox doctrinae de omnibus fidei articulis, in publico templo, et amplissima procerum et populi frequentia, sonat et propagatur, quam vos isthic profitemini: et iidem errores Pontificii et alii, non minus libere, quam isthic, taxantur, a quatuor collegis et comministris. Ex quibus Pastor vir eloquens, Iacobi Micylli gener est, et Heidelbergensis Ecclesiae Pastor olim et D. Tilemanni collega fuit. Similes ecclesiae et totidem collegae, puram Euangelii doctrinam publice docentes, Clagenfurdi etiam, quae Ducatus Carinthiae metropolis est, sedecim a Graecia miliaribus distans, et Labaci, quod in Ducatu Carniolae primas tenet, et Episcopi sedes est, publico Prouincialium sumptu aluntur, et passim alibi in oppidis pii ministri docent. Archidux Carolus, etsi palam in conuentibus et alibi ostendit, se nullius subditi Nobilis aut ciuis conscientiam in causa religionis onerare velle, tamen cum coniuge Bauarica, totus pontificiae teligioni addictus est, et vbi Ius patronatus in vrbibushabet, pontificios doctores collocat. In huias vrbis Parochia arci contigua Iesuitae vaferrimi concionantur, qui dissimiles Augustanae confessionis editiones, et Lutheri loca inter se, et cum Philippi postremis placitis pugnantia, in suggesto Principi et reliquo auditorio praelegunt. Pueris etiam in catechismi examine, praeter eas quaestiones et aesponsiones, quae in Catechismo paruo Catholicorum Canisii extant, alias interrogationes et responsiones absurdiss. ex Lutheri libris et sermonibus conuiualibus praecipue, foliorum numeris semper expressis, depromptas, earumque refutationes praescribunt,


page 321, image: s0321

ac praesente archiduce et Gynecaeo publice recitari curant. Die purificationis rotam concionem in confirmanda Cereorum benedictione et refutandis quinque Lutheranorum argumentis contrariis Orator consumsit. Obiectionem de Magica creaturarum bencdictione ita retorsit, vt allegato nostro paruo Catechismo, nos ipsos creatutis benedicere ad mensam quotidie precantes, Benedic nobis et his. tuis donis seu cibis, demonstrauerit. De ieiunio 40. dicrum spaciosissimum campum declamitandi habuerunt. nominatis et praelectis Testimoniis, Clementis, cuius titulo constitutiones Apostolicae extant; Canonum Apostolicorum, Ignatii et omnium patrum. Nostri pastores non tam in refutandis illis, quam vera et vtili ac necessaria ad veram pietatem doctrina, auditoribus proponenda, laborant, et auditorium, magnis agminibus confluentium vndique hominum stipatum, habent, in quo plerique etiam aulici ministri, Nobiles, Doctores, Scribae, et alii inferiores officiales. Senatus vrbis et ciues fere omnes, assidue conspiciuntur, in Sycophantarum illorumtemplo Princeps ac Gynecaeum et pauci assentatores aulici et alii ex nostris, curiositatis causa, vt noui aliquid cognoscant, subinde accedunt. Verum omni contentione, doctrina, assiduitate, facundia, maledicentia et similibus artibus, fulcire ruinas et recuperareac stabilire regnum pontificium conantur.

Negociis, ad quae vocatus sum, moram attulerunt comitia huius prouinciae in sextam vsque hebdomadam producta, in quibus Senatus Ecclesiasticus viginti virorum ex nobuitate et duabus vrbibus, cum plena potestate, nomine totius prouinciae de rebus Ecclesiasticis et scholasticis constituendi, delectus est, et ordinati quatuor Inspectores Ecclesiae et seholae prouincialium, Barone, doctrina et sapientia insignes, Ioh. Fridericus Hoffman, supremi prouinciae praefecti locum


page 322, image: s0322

obtinens, Georg Sifridus Vicedominus, ad quem appellationes ex inferioribus iudiciis primum deferuntur, Fel cianus ab Herberstein, et Christophorus a Kaknita Archiducis consiliarius. Hi caeterorum nomine negocia omnia tractant. ac primum de schola lectis deliberationib. iussu illorum exhibitis, pluquam ego praescribere ausus fueram, videlicet tria millia aureorum scholae assignarunt ex quibus stipendia etiam pauperib. scholasticis pendi, et Oeconomiam, in qua tenuiore precio peregrini viuant. iuuari volunt. Hieronymo Osio Rectori futuro quadring ntos Rhenenses fl. addixerunt, et suo sumptu familiam. psius adducunt, ac si post aliquot annos discedere volet, suis impensis reducere quo volet in Germaniam decreuerunt. Ecclesiastica tardius procedunt, sed tamen procedunt, Deo gubernante. Morae causa sunt non externi hostes quam infensissimi, sed Thrasystomus quidam, cuius antea mentionem feci, qui praecipue iuuare, sua auctoritate, consi io et eloquentia, Ecclesiam debebat. Is constituto Senatu, seu iudicio Ecclesiastico, cum solus antea suo arbitrio et nutu haec omnia gubernasset, decessutum aliquid de sua potestate sentiens, et schola ex ipsius iurisdictione exempta, variis machinis impedire deliberationes, de ordinatione Ecclesiastica scripto comprehendenda conatus est: et hanc a se constit???tam per manus tradi posteris sine scripto posse contendit.

Cum vero sex aut octo causas, cur scripto complecten da esset, exhibuissem, idque Senatus ex Prouin cialibus delectus decreuisset, prima de norma doctrinae [Gap desc: Greek words] fuit. Is enim, etsi a Nicolao Gallo Ratis bonese primum commendatus fuerat: tamen Osium, quia Ratisbonensis scholae Rector fuisset, et Iena iam pulsus esset: in suspicionem nescio quorum errorum adducere conatus est: et simpliciter ac nude corporis Doctrinae Misnici subscriptionem vrsit. Respondimus, nos


page 323, image: s0323

quoque libros iHos amare, et magnifacere et reeipere in eo sensu. qui in Lutheri catechismis, et confessione, et articulis Smalcaldicis, ex verbo Deiexpressus esset, ac ad collationem de singulis articulis, vt deprehendi error, si quo polluti essemus, a Dominis inspectorib. posset, nos obtulimus. Ille recusata collatione, nudam subscriptionem sine omni exceptione visit. Tandem inspectores litem diremerunt, ipso etiam allen iente, vt scriptasacra, Symbols, Lutheri Catechismi, et confessio, cum corpore illo coniungerentur, et declaratio inde sumeretur. Cum enim Lutherani vocemur, Lutheri scripta non prorsus a norma doctrinae excludenda esse. Ita igitur de norma doctrinae conuenit. Nunc de vocatione et ordination ministrorum agitur, nec magna sententiarum discrepantia est, Ceremonias plures quam ipse instituit praescribi nolet; nec ego quicquam de eis litigabo, tametsi nudae et paucae sunt: nullae vespertinae preces die Sabbathi aut Solis, nullae matutinae, nullae cantiones latinae in vniuersum. Sed haec relinquo et Deum oro, vt nos gubernet. Caelestinus hoc nomine faelicior est quam ego, quod a Ductore nostro Lerchio, cum quo assidue rixabatur, et se Viennam, ipso etiam inuito iturum minabatut, Birmae dimissus, ac Viennam recta profectus. statim inde quoque ad suos remissus est, nec molestiss. hisce et periculosissimis negociis interesse cogitur. Discessisse Vienna ipsum intelligo, 2. Ian qua nos Graeciam venimus. Ex Suecia legatus Romam missus est declarandae erga sedem Romanam obedientiae causa de quo multus sermo in hac vrbe et magna admiratio fuit. Existimo autem solius Reginae legarum fuisse. Ineptias indulgentiatum ipsi datas mitto, cum aliis pagellis de direpto et incenso oppido Canisae et aliis, quas siliber. perlustrabitis, et Deum pro me misero peccarore, sed tamen in magnis et periculosis negotiis hoc tempoi e versante, orabitis. Bene et faeliciter Valete. Graeciae in S???iria, die 20. Martii. An. M. D. LXXIV.


page 324, image: s0324

REINERO REINECCIO.

VEniam meo erga te amori, qui non inuitatus, ad sacrum nuptiale tuum accurrens, exiguam beneuolentiae significationem [Gap desc: Greek words] detulit, benigne a te dari, laetor: et pro [Gap desc: Greek words] carminis epithalamii, quod meo nomini inter amicos tues celebrato, honori et laudi esse iudico, reuerenter gratias ago. Clarissimum etiam virum, Henricum Meibom, vatem vero Deo et Musis carissimum, et laudum tuarum praeconem insignem, alterum Academiae vestrae lumen, verbis meis a te officiose salutari, et desiderium ineundae cum ipso amicitiae arctioris meum ipsi significari oro.

Historiam Lucelburgensem ac Orientalem mihi pergratam fuisse, antea testatus sum, eamque auidissime totam magna cum voluptate et fructu perlegi. Offendebat autem primo intuitu in Henrici VII, vita, quod cum in Ponti Heuteri genealogiis, non altius quam a patre Henrici VII. stirpem repeti vidissem: accuratiorem de parentibus et maioribus illius narrationem requirens frustrabar. Ac tibi gratiam habeo, quod a Carolo M gno nusquam interrupta sanguinis serie eam deducere in append ce adiuncta voluisti. Maiorem vero tibi debebo, si, cum diplomatis deficiamur, autores superioris huius partis Genealogiae mihi nominabis.

In eadem Genealogia, Annam Alberri Austriacifiliam, Sigismundi Imperatoris neptem, Gulielmo Duci Brunfuicensi nupsisse, dicitur: quod Pontus Heuterus etiam, in vita Philippi Boni fol. 122. 134. scriptum reliquit. Atqui Annam illam Austriacam, non Brunsuicensi, sed Saxoniae duci Wilelmo III. Friderici Placidi electoris fratri, nuptam fuisse constat, qui ea de causa etiam, post Ladislai adolescentis, vxoris suae fratris mortem, B???emiae rex a Silcsiis praecipue ordinibus electus


page 325, image: s0325

et Pragam profectus est. Gubelmus vero Brunsuicensis dux Victoriosus, qui eo tempore vixit, non Annam Austriacam, sed Caeciliam Brandeburgicam et Mechtildin Schawenburgicam. filius vero Gulielmus iunior. Elizabetham Bothonis comitis Stolbergensis filiam, vxorem habuit, lulii proauiam. Nescio igitur an [Gap desc: Greek words] aliquod [Gap desc: Greek words] , eo Heuteri loco inesse existimandum sit, sed in tuo iudicio exquisito acquiescam.

Caroli IV. vitam vix ad initium Imperii Caroli deductam esse doleo, et praecedentis narrationis simplicitas et sinceritas, desiderium similis expositionis rerum in Imperio gestarum, accendit. Sed grati fruemur praesentibus. Vsurpatur autem in ea parte vitae Caroli, quam edidisti fol. 26. facie secunda, vox, patruus, de Casimiro rege Poloniae, quem vxoris Wenceslai regis Boiemiae patruum fuisse dicit, cum quinto gradu agnatus fuerit. Sed alibi etiam Patruum pro agnato, quem Vetter Germani nominant, vsurpari comperi. Appendicem ad Haythoni expositiones tuam, non solum magnae cum vtilitatis et suauitatis fructu, verum etiam singulari cum admiratione perlegi, [Gap desc: Greek words] tuam et rerumscitu dignissimarum, et paucissimis ac forte nemini in Germania alteri notarum varietatem cognoscens, et omnia idoneis testibus, optimis autoribus, accurate etiam notatis librorum et paginarum numeris, ne quid in quirere volenti ad summam expeditamque facilitatem desit, confirmari videns. Inprimis vero gratum mihi et iucundum fuit, tot orientis regna, nomine fere solo ante ex Iouio et paucis aliis cognita, aperiri et propius inspicienda exhiberi, Saracenorum etiam Babyloniae et Aegyptiorum Calyphas: Medorum, Armeniae, beriae, Trapezuntis et Turcarum praecipue Reges primos, vsque ad nostram aetatem continuatos, praeberi intuendos. Quare publico et meo priuatim


page 326, image: s0326

nomine diligenter et officiose tibi gratias ago, quod ex [Gap desc: Greek words] tuae thesauro, velut fonte augusto et perenni, nubis historiarum studiosis tot regnorum riuos deduxeris, et in penetralia eorum propius ac penitius inspicienda, velut ianuis resecatis aditum patefeceris. Chronologiam nostram recte se habere ex pagellis quas vsque ad annum Christi 186. deductas ad me typographus misit, perspexi. De Academus Scoticis, quae in charta annotaueram, anno 1400. demum inserenda sunt: itaque tardius illuc allatam esse non intelligo. B???llerbogum in aulam Danicam vocari, ex Francisco a. Dunsdorff secretario regio, qui Reginam ad parentes, in nostrae vrbis portum, ippulsam, proximis diebus comitatus est, intellexi. Tum igitur Otientalem historiam rectissime ad eum mittes. Lubecensis episcopus ab eo tempore mihi etiam nihil respondit, magnam enim aestatis partem Spirae in iudicio Camerae visitando, et causis aliquot reuidendis cousumpsit, Quem si rediisse didicero, elicere responsum literis meis conabor. Epistolam continuationi Vandaliae et Saxoniae Crantzii praeponendam, politissimi iudicii tui censurae amanter subiicio; teque oto, vt per hunc tabellarium, recta ad nos rediturum, de Alfonsi etiam nostri Chronologia aliquid rescribas. Bene Vale, die Laurentii. Anno 1585.

LEONARDO FVCHSIO.

ETipsam artem medendi, et omnes in eo doctrina. genere excellentes artifices, agnosco diuinitus excitatos. et eximia dona Dei esse, qui vitam ac valetudinem hominum, per remedia a se condita, et Medici eruditi, felicis ac fidi consilio vsurpata tuetur, et propagat, propter hunc finem, vt vera de Deo et aliis reb. bonis doct. ina, in hac vita disci et late spargi, et iuniores


page 327, image: s0327

a senibus et sanis doceri, et gubernari possint. Huic [Gap desc: Greek words] vero Deo. cond cori et conseruatori vitae nostrae, toto pectore gratias ago, quod Tuam Exce lentiam, ad instauranda artis Medicae studia, et iuuentutem ad veram et salu: arem discendi et medendi Methodum, et puriss. Galeni et Hippocratis fontes, Arabum barbarie plane obstructos, reuocandam, in Germania excitau???t: et Excell. T. longum vitae spacium et tranquillam ac florentem se???ectam tribuit, vt doctrina longo vsu, et collatis multorum iudiciis. confirmata, iuuentutem studiosam sap enter erudire et vberes sapientiae et doctrinae tuae riuulos, ad posteritatem propagare possis. Cum igitur hos ingeniosos et modestos iuuenes, Theodoricum Aquarium et N. Saxones, artis Medicae studio flagrare intelligam, autor et hortator ipsis fui, vt ad Tuam Excellentiam profiscerentur. et Cygneae vocis tuae doctrina aliquot annos fruerentur. Reuerenter itaque propter Deum, Artis medicae autoren peto, vt discendi rationem rectissimam ipsis praescribas et non modo publicis praelectionibus eos, verum etiam priuatim de aliqua doctrinae parte sciscitante, non grauate erudias. Id beneficum et Deo gratum et Reipub. etiam paulo post salutare fore non dubito.

IACOBO HORSTIO.

LIteras tuas 9. Decembris Iglauiae datas. vna cum Generosi Domini Spanofsky epistolis accepi, quibus cum tabellatii certi facultas mihi daretur, statim respondendum esse duxi. Te oro. vt commodissimam hanc et certissimam occasionem, mittendae ad me pecuniae debitae, non praeter mittas. Chirographum enim tuum ab hoc tabellario recipies. Meministi in Plutarcho Perseum quendam amico mutuum dantem ad Praeturem et tabulas publicas eum deducere; et obiicienti amico


page 328, image: s0328

[Gap desc: Greek words] respondere, [Gap desc: Greek words] . Ita te non dubito [Gap desc: Greek words] quod a me beneuole et sponte tibi traditum est, huic tabellario redditurum esse. Domino Spanofsky adinnctas literas cum tibi commodum erit exhibebis. D. Pistorium audio Mesericia discessurum esse, et proponi Baronibus alium apud nos viuentem, longe illi dissimilem, de quo moneri Barones, ne quid praecipitanter agerent, per te optatim. potes id dissimulato meo nomine facere, nam et illi, quem Albinus quidam, vt audio, proponit, optime cupio. Sed an cum dignitate isti muneri possit praefici dubito. Bene et faeliciter Vale, die trium Regum. Anno 1580. Rostochii.

MATTHAEO FLACCO MEDIco Berlinensi.

LIteras tuas Clarissime Domine Doctor, vna cum disputatione de partibus hominis ingeniosa et exquisita, die 16. Aprilis accepi, et proximis diebus quantum succisiuis horis licuit perlegi. Fuitque eo mihi gratior lectio, quod de animae humanae origine, natura, immostalitate, et statu, post hanc vitam, superipribus annis quaedam in Schola mihi doctrinam de Morte et statu animarum et corporum post mortem, tradenti, attentius cogitanda, fuerunt. Nec de anima nobis cum caeteris animantibus communi dubito, eam vel calorem natiuum, vel spiritum vitalem, vel [Gap desc: Greek words] corporis esse: ideoque cum corpore mori et extingui. Proptiam vero Hominis animam rationalem seu meutem, qua per Spiritum Sanctum illustrata Deum agnoscimus, et Deo in sanctitate ac iustitia seruimus, post corporis mortem, vsque ad extremum diem quiescere et dormire nec priusquam corporibus resuscitatis rursum iungatur, beatam apud Deum viuere, scio et veteres aliquos.


page 329, image: s0329

sensisse, et nostro tempore Amsdorfium et alios palam adfirmasse: et Mathesium non negare. Nec ullam expeditiorem et compendiosiorem refutandi: dolatricam sanctorum Inuocationem, purgatorium, missas, orationes, ac exequias pro derunctis, viam fore intelligo.

Sed cum perspicua, verbi diuini, quod te quoque in tota hac disputatione, velut vnicam veritatis normam, proponere video, testimonia conuincant, animas seu spiritus piorum ex corporibus emigrantes, aeterni Dei et Seruatoris nostri Iesu Christi consuetudine frui, et Deum celcbrare: non Epimenideo somno eos opprimi, multo minus cum corpore mori: sed superstites post mortem corporis manere et cum Deo viuere credinus. 2. Cor. 5. Cupimus migrare ex corpore et praesentes opud Dominum adesse. Apocal. 6. Vidi animas interfectorum propter verbum Dei et seruiunt ei die ac nocte Eccles. 12. Puluis reuertitur in rerram vndeerat, et spiritus reuertitur ad Deum, qui dedit illum, Tob. 4. Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli. Nec satis acumen explicationis dicti, corpus occidunt, animam occidere non possunt, assequor: cum ad spiritualem animae mortem, quae est peccatum, posterius membrum rcfers, ac in multis disputationis tuae partibus [Gap desc: Greek words] vocabulorum Spiritus, Animae, mortis etc caliginem offundere videtur: significat enim spiritus, alias spiritualem substantiam, alias motus et adfectus a spiritu sancto excitatos, et passim pro ipsa anima, non tantum hominis propria, sed eriam pecudum vsurpatur, ac in dicto I. Thessa. 5. Gratiam spiritus sanci seu lucem spiritualem mentis, vocabulo spiritus significari, Augustinus et nostri praeceptores, quos merito praedicas, testantur. Etsi autem ineptus sum, qui de doctissima disputatione tua semel tantum perlustrata, nec attente relecta, multo minus accunte expensa, al quid moneo: tamen tibi amanussime


page 330, image: s0330

hoc officium petenti qualibuscunque literis gratificari, quam tabellarium tuum reposcentem literas et librum, sine responsione dimittere malui.

Quod autem ad summam deliberationis tuae attinet, an edere a te inuenta et cum posteritate coommunicare debeas, ego quidem non hoc mihi sumo, vt meam opinionem, tuo et aliorum quos isthic habes amicorum grauissimo, anteferri velim: sed cum [Gap desc: Greek words] : Deum oro, vt mentem et spiritum tuum in hac consultatione regat, salutare consilium monstret. Metuo enim non tam Theologos, quorum quo quisque est indoctior, eo praecip tantius et audacius pronunciat: verum etiam tuae professionis homines medicos physicos, qui vsitatam suae doctrinae formam, nouis paradoxis mutari aegerrime ferent. Quare aliquantisper adhuc [Gap desc: Greek words] rectius iudico, et Deum precor, vt spititu sapientiae et consilii nostrum spiritum doceat, et guberner, vt Deo grata et nobis ac ali???s salutaria agamus. Bene Vale. 29. Aprilis. Anno. 1580.

IOHANNI BAPTISTAE Hainzelio.

LIteras tuas 14 Iunii datas, testes vereris ergame beneuolentiae ac fidei tuae accepi. Quarum initio de nouis Formulae concordiae impedimentis, (qnae nunc Dei beneficio soblata sunt) significas. Fausti autem ominis loco accipio, quod ea ipsa die 25. Iunii, qua in vrbe vestra, Confessio ante annos 50. exhibita, circumacto iub laeo, haec formula Dresdae publicata est. Deum aeternum fontem omnis sapientiae et veritatis ac concordiae salutaris oro, vt veritati et paci ecclesiarum nostrarum vtiliter seruiat. In nostris quidem et inferioris Saxoniae ecclesus, passim Gratiae Deo publice pro hac consensione actae sunt. Sed Daniae res in regnum suum


page 331, image: s0331

importari Formulam veruit, et Pontificis Romani iussu, Iesuitae delecti librum opponere feruntur, quo in plerisque articulis prorsus a primae confessionis Augustae oblatae sensu, concordiam [Gap desc: Greek words] dissentire demonstrent, ideoque huic adhaerentes, perinde vt Sacramentarios, beneficio Pacis religioni datae, frui nequaquam posse. Verum de his tibi rectius, quam vlli ali??? constabit. Imperatoris Moscouiae legatus ad Rodulphum Caesarem exeunte Augusto 14. fere dies apud nos commoratus est, saluum conductum expectans. Ex quo varia de eorum teligione, quae tota Graecis Ecclesiis conformis est: (Nam a Constantinopolitano Patriarcha episcopi Moscouiae confirmationem accipiunt,) per interpretem cognoui. Imperatoris sui pictatem, quotidie certas horas precationi et lectioni sacra tribuentem, praedicant. Itacundiam (sic immanem et barbaricam crudelitatem nominant) ipsi reprehendunt. Ex Lithuania literas, Caunae, quod oppidum paucis a Vilna milliaribus distat, datas, accepi. Quarum partem adiunxi. De Belgicis, Gallicis et Lusitanicis rebus scio vobis isthic omnia notissima esse. Regum Portug alliae et Hispaniae Genealogiam mitto, in qua Gradus cognationis competitorum coronae portu gallicae confpici possunt.

Anthonium nothum caeteris praelatum esse miror: nec diuturnum ipsius regnum fore arbitror. Sed regna regibus suis regenda relinquamus. Ex lunghero, quem superiore anno tibi commendaui, multa penes te adhuc conuentus Augustani anni 1530. Acta ad Religionem pertinentia seruari, intellexi, quae in meo libello pratermissa sint. Ea in re plane confido, te non solum mihi, sed multo magis ecclesiae libenter gratificaturum esse, vt cum pluribus illa communicentur. Fietgrata nominis tui, et aliorum, qui aliquid contulerunt, mentio in appendice, quam Apologiae


page 332, image: s0332

loco, in qua tum aliis, rum vero Lycophroni illi Neapolitano respondendum erit, adiungam. Ex eodem Iunghero rumores isthic [Gap desc: Greek words] de mea valetudine sparsos esse comperi. Ego vero quid de me maleuoli sentiant et spargant praestare nequeo, praesertim cum commenti illius vanitatem res ipsa refutet. Lilium conuallium, quod a Lamberto nostro petiuisti, cum auctario Rosae et lusciniae mitto, quae tibi lectu non iniucunda esse opto. Bene Vale. 1580.

IOHANNI REGI SVECIAE.

QVod de statu ecclesiarum in Germania, et subscribentibus praecipue aut tergiuersantib. R. M. V. quaerit, Quadriennium est, cum electoris Saxoniae mandato Theologi quidam, ex Academiis Wittebergensi, Lipsiensi, Tubingensi, Francofordiana, Rostochiana et Brunsuicensi, Torgam conuocati sunt, vt de controuersiis Ecclesiarum, Aug. confessionem sequentium, pie componendis ac dirimendis deliberarent. Cum autem fundamentum piae ac salutaris concordiae, in Ecclesia, sit consensus in vera de Deo doctrina, delinearunt Theologi seu potius antea delineatam relegerunt, Decem praecipue Articulorum, depeccato originis, libero arbitrio, Iustificatione, bonis operibus, tertio vsu legis, definitione Euangelii, coena Domini, persona Christi, Adiaphoris, et de praedestinatione; piam et perspicuam declarationem et decisionem: quae postea omnibus imperii statibus, Augustanae Confessioni adhaerentibus, iudicanda transmissa est. Ex iudiciis illis diuersarum ecclesiarum, cum Bergae ad Magdeburgam, Iacobus Andreae, Nicolaus Selneccerus, Martinus Chemnitius quaedam retexuissent: Elector Saxoniae denuo librum correctum, ad eiusdem imperi status remittitanno 1577. a ministris ecclesiae et


page 333, image: s0333

scholarum omnibus subscribendum. Probarunt librum et subscripserunt ministri Ecclesiarum Electoris Saxoniae, Brandeburgensis, et nuper etiam Palatinus Rheni, Iulius dux Brunsuicensis, Wilhelmus dux Lunae burgensis, Vlricus dux Megapol. et vrbes inferioris Saxoniae, Brema excepta, omnes. In superiore Germania Philippus Ludoicus Palatinus Rheni, Ludoicus dux Wirtebergensis, Badensis, Hennebergensis, vrbes Sueuicae, excepta Augusta et Noriberga, pleraeque Non subscripserunt Hessi, Anhaldini, Holsati Pomerani, quos nescio quis Tergiuersantes primum appellarit. Nunc de praefatione, libro, Electorum et principum nomine, praefigenda, deliberatur, de qua tres Electores Politici, primum inter se conuenerunt. ac Elcetor Saxoniae cum principibus sibi coniunctis librum illum Concordiae, vt vocant, publicare constituit, sicut concionibus publice editis, D. Iacobus Andreae, cuius potissimum consilio et opera in his negociis Elector vtitur, expresse pronunciar. Conciones illas si inspicere R. M. V. vacabit, a R. M. S. Secretatio Erico Matthaei exemplat accipiet. Filium Dei fontem veritatis et concordiae salutaris oro, vt ipse veritatem et pacem in Ecclesia tueatur, et R. M. V. incolumem ac florentem perpetuo seruet. Datum Rostochii 24. Martii Anno. 1580.

THEOLOGO CVIDAM.

FIlium Dei, a cuius Genethliis, quae salutis nostrae exordium fuerunt, anni etiam noui principium in ecclesia ducimus, toto pectoreprecor, vt annum faelicem, tranquillum et salutarem tibi et scholae tuae domesticae ac publicae tribuat, et amici nostri dolores clementer leniat et tollat. Iudicium a domo Dei incipit, et mirandum consilium Dei amicos suos grauius


page 334, image: s0334

in hac vita, quam hostes adfligentis, etsi in rebus secundis exponi vtcunque aliis potest, tamen in cruciatibus propriorum corporum, et sensu aernmnarum graniorum difficile est, iustitiae laude illi tributa vero corde probare. Prosunt ista mala, (inquit D. Augustinus) quae fideles pie proferunt, vel ad emendanda peccata, vel ad exercendam probandamque iustitiam, vel ad demonstrandam huius vitae miseriam, vt illa, vbi erit beatitudo vera, atque perpetua, et desideretur ardentius et instantius requiratur: et enarrans Psalmi 33. versum, Oculi Domini super iustos, et aures eius ad preces eorum. Clamo et tribulor, inquit, Tantum tutene vias eius, et quando tribularis, audit te. Sed medicus est, etc. Notissima enim tibi loca, et non has solum sententias, verum omnia, quae ad leuandos animorum dolores pertinent remedia vobis pie cogitata esse scio.

Quod atitem de Ecclesia N. nonnullos optare scribis, idem et ego opto, vt fideli, D. Kemnicii opera, nobilissima illa ecclesia gaudeat. Cumque ostendas te de alio loco, vbi totum te Theologico dedas exercitio, cogitate et rationem tui haberi petas: Ego sane, si auelli inde posses et velles, non dubitarem, Electori optimo aduentum in Academiam, tuum fore gratissimum, et ipse, ecclesiis et Academiae illi gratularer: verum an Illust. Princeps tuus te dimittere velit, vel retinere inuitum possit, constituere mecum nequeo, et a te doceri cupio. Constantino politanam epistolam tibi non ingratam fuisse laetor. Habeo aliam in monte Sinai scriptam, ab ecclesiae illius episcopo Eugenio, quae nullas eiusinodi gloriationes, de victoria et triumphis fidei Christianae, sed tristes querelas de tyrannide Turcica continet. Vtinam ardenti pectore Deo grati pro tantis diuitiis in nos cumulate effusis, essemus, et aurea hac pace et libertare Religionis, non ad certamina et lixas disputationum abuteremur,


page 335, image: s0335

sed ad verae pieratis et dilectionis exercitia, in nobis et aliis accendenda, eam transferremus. Bene Vale.

CAROLO DANCAEO.

INter charissima mihi [Gap desc: Greek words] asseruo epistolam M. V. superiori anno ad me datam, breuem quidem verbis et laconicam, sed sapientissimis sententiis et testimoniis, beneuolentiae erga me vestrae illustribus, stipatam, ex qua etsi per???ucundum mihi fuit praestantis ingenii et doctrinae ???c sapientiae vestrae, et Christianissimi Regis legati, regiam grauitatem et acumen cognoscere: multo tamen iucundius fuit benignitatem, amorem et fidem erga me vestram eonstantem et sin etam perspicere, cui vtinam, non solum amoris vicissitudine et obseruantia, verum etiam illustri aliquo officii genere possim respondere Sed Magnificen. Vestram tali bonitate et sapientia Heroica praeditam scio, in hac ingemi et fortunae meae tenuitate, etiam animi grati memoriam et praelicationem non aspernari. Nunc vt qualemcunque studii et obseruantiae erga Magn. V. meae significationem ostendam, libellum tenuem M. gn. V. mitto quo Deuteronomion Moysis illustrare conatus sum, cuius lectionem assiduam, cum Dens ipse, regibus et eorum vices in Republ. gerentibus, velut normam et regulam consiliorum, actionumque vitae, in gubernatione imperii et priuatis moribus omnium praecipiat, et ipsorum officio ac fastigio dignissimam iudicet: plane confido vestram quoque Mag. non grauate interdum has pagellas perlustraturam esse. Filium Dei Emanuelem et Seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius Genethliis annum nouum recens exorsi sumus, toto pectore precor, vt annum felicem, tranquillum et salutatem Mag. V. et toti regno Galliae


page 336, image: s0336

et Daniae tribuat, et nos in ecclesiis et scholis docentes doceat et gubernet, vt veritatem et pacem dil???gamus, et studiose quaeramus ea, quae ad pacem sunt serusalem, nec propter certamina, non necessaria vel [Gap desc: Greek words] inanes, turbemus Ecclesiam et distractiones maiores accendamus. In Germania quidem restituere ecclesiarum concordiam aliqui principes conantur, verum vt in chely vna et altera fide dissonante, tota harmonia confunditur, ita vereor, ne chordae quaedam discrepantes, totam Symphoniam et concordiam, magno labore diu quaesitam, plane disturbent. De Christianissimi Regni et Ecclesiarum Galliae statu, cupio ea, quae scite amico et clienti licet, ex vestris literis cognoscere; Germania tota nunc Dei beneficio a bellicis motibus tranquilla est, Belgica excepta, quae extremum conatum recuperandae libertatis suscepit, quo frustrata in extremam seruitutem se ipsam praecipitabit. Anno 1578.

ELIAE EISENBERGIO SECREtario Danico.

GRata mente et voce conseruo memoriam beneficiorum, quae mihi et Iohanni Fredero superioribus annis tribuisti, nec nostro nomine quicquam hoc tempore peto aliud, nisi vt beneuolentiam erga nos tuam conserues et inter eos, qui Exc. T. virtutem, ingenium, doctrinam, iudustriam, benignitatem admirantur, colunt et venerantur, nos quoque nosse et complecti digneris. Nunc orphani studia tibi commendaturus a Syracidae dicto ordior, Sis orphano pater tum Deus diliget te magis, quam diligit te mater tua. Quid vero potest promitti, maius amore Dei, tanto etga nos qui superet maternam [Gap desc: Greek words] quae est ardentissima. Spero igitur te quoque sine molestia, orphani ingeniosi


page 337, image: s0337

et modestissimi, ac vtroque parente orbi Iacobi Aetii, Germanice conuersam orationem, de laudibus Illustrissimae Principis Dorotheae, filii Friderici I. regis Daniae, et Inclytae reginae dedicatam accepturum esse. Etsi enim non tantum hostium, sed etiam Poetarum et, Theologorum literaria munera, [Gap desc: Greek words] in multis aulis iudicari scio: tamen inuictissimi Regis et Inclytae Reginae vestrae ea bonitas, sapientia et pietas est, vt in regum et principum tutela et patrocinio praecipue locatas esse literas intelligant, et ad officium regum pertinere, vt eas benigne foueant, et tum regibus honorificum esse, ornare doctrinas, tum vero discentibus calcar ad diligentius colenda et conseruanda studia Ecclesiae et Reipublicae necessaria adhiberi, cum ea regibus curae esse et regum benignitate foueri, sentiunt. Reuerenter itaque oro, vt data occasione commoda, literas et duos libellos adiunctos Inclytae Reginae exhibeas. Si quid a mea tenuitate proficisci officii, quod tibi non ingratum esse iudicarem, posset, diligentiam, fidem et obseruantiam vobis meam summo studio probarem. Nunc Filium Dei, Emanuelem et Seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius Genethliis Annum nouum recens exorsi sumus, toto pectore precor, vt annum felicem, tranquillum et salutarem vobis ac honestissimae coniugi vestrae, et toti inclyto regno Daniae tribuat; et nos omnes doceat et gubernet.

M. HENRICIS PASTORIbus Gustrouiensibus.

SIcut ipse Filius Dei ante agonem precatus est, vt Apostoli ac ministri Ecclesiae in Deo sint vnum, doceant vnum, fateantur et vnum, ita nos toto pectore ipsum oramus, vt concordiam et consensum Ecclesiarum vestrae et nostrae, in quibus sonat vox


page 338, image: s0338

Euangelii incorrupta, et in quibus fit vera inuocatio Dei, tueatur.

Prospicimus autem, ex lectione scripti vestri et [Gap desc: Greek words] , quas [Gap desc: Greek words] vester opposuit, hostem veritatis et pacis diabolum, multo maioris et tristioris dissidii et certaminis funestioris fomites accendere, et loco vnius scandali, quod remoueri deprecatione publica coram ecclesia optatis, tragoediam multo tetriorem, et decuplo plura et perniciosiora scandala parituram, moliri. Quorum principiis obstare et ad veritatis et pacis in vestra ecclesia conseruationem (qua multo magis quam iudiciali decreto, Dei gloria isthic ornabitur, et conscientiae ac saluti vestrae consuletur) consilia nostra referre mallemus, quam alio vt fieri solet, acta diiudicanda consiliario alicui mittere, in quo sententiam forte grauiorem vobis quam in amica et [Gap desc: Greek words] instituta transactione acciperetis. Id significandum vobis his literis duximus, vt de vestra voluntate vicissim nos doceretis, an compromissum hoc in iudicialem decisionem factum relinquere et amicae compositioni, vt coram aliqui nostrum petiuerunt, locum dare velitis. Quod nos quidem gloriae Dei, vestris conscientiis, saluti Ecclesiae et auersioni tristium scandalorum vtilius fore pro nostra simplicitate iudicamus. Bene et feliciter valete. Rostochii, pridie Martini, episcopi Turonensis, quem non tam doctrina et eloquentia, quam admiranda humilitas, patientia et pietas singularis inter sanctos Galliae et Germaniae omnium celeberrimum reddidit: euocati ex hac vita ante annos 1178.

[Note: Decanus et collegium docentium Theologiam in Academia Ro. stochiensi.]


page 339, image: s0339

M. HENRICIS PASTORIbus Gustroviensibus.

LIteras vestras 20. Nouembris datas, accepimus. Quae cum a transactione inter partes amica, vos alieniores esse et malle ex verbo Dei de vestro et collegae scripto, a M. Schirmero et nobis pronunciari, ostendant: Nos quidem, vestras voluntates sententiae; nostrae, quam saluti et tranquillitati illius Ecclesiae et vestrae accommodatiorem existimabamus, anteponere cogimur. Scribemus igitur ad M. Schirmerum, vel cum eo; prima occasione oblata, colloquemur: et cognito ipsius consilio, vel consistorio alicui non partiali diiudicanda acta mittemus, vel alioquin quod communi consilio decretum a nobis fuerit, respondebimus. Interea non dubitamus, vos tali pietate et mansuetudine Christiana praeditos, patienter hanc moram laturos, ac vt hactenus, ita deinceps quoque veritatis et pacis in vestra ecclesia [Gap desc: Greek words] retinendae studiosos fore. Filium Dei oramus, vt vos doceat et gubernet. Rostochii.

HENRICO IVLIO DVCI BRVNSvicensi Episcopo Halberstad.

FIlium Dei, supremum Ecclesiae Episcopum et custodem principum ipsi seruientium, a cuius Genethliis, quae salutis nostrae exordium fuerunt, anni etiam noui principium in ecclesia ducimus, toto pectore precor, vt Illustriss. Celsitudini Tuae, ad episcopae Halberstadensis gubernationem recens euectae; clementer adsit, et non modo venientem; sed omnes totius vitae annos, felices, tranquillos et salutares tribuat, et consilia actionesque Celsit. T. omnes ad summi Principis et Episcopi Ecclesiarum Christi gloriam, et Cels. T. dignitatem ac honorem, et multorum hominum salutem gubernet, et Celsitudinem T. vna cum Illustrissimo


page 340, image: s0340

Principepatre, singulari Ecclesiarum et studiorum doctrinae nutritio, et nobilissima matre, et Generosissimis fratribus et sororibus dulciss. totaque Illustriss. domo Brunsvicensi, incolumem et florentem perpetuo seruet et tueatur. Haec vota ad Deum ardentia assidue fundo, hoc praesertim tempore, quo Celsitud. T. solenni ritu in sedem Principatus Halberstadensis introductam esse, accepi. Quare vt inter caeteros Celsitudinis T. clientes meae etiam gratulationis testimionium aliquod publicum extaret, Libellum chronologicum, olim Illustr. principi patri tuo dicatum, superiori aestate a me recognitum, ad Inclytam Celsit. T. cui eum iam inscripsi, mittendum esse duxi, reuerenter orans, vt Illustr. Celsitud. T. tenuem hanc et exiguam obseruantiae erga Cel. T. meae significationem, clementer accipiat, et mentionem nominis sui insertam boni consulat. Scio Illustrissimam Cels. T. in lectione historiae Sacrae et veterum Graecorum et Romanorum, et huius inprimis Germanici imperii diligenter versari. Cum autem lumen historiarum sit temporum et locorum, in quibus res gestae esse scribuntur, consideratio accurata: spero alicui vsui et voluptati aspectionem huius Chronologiae Celsitudini T. futuram esse, ac vt sit ex animo opto. Bene et feliciter Cels. T. valeat. Rostochii 1578.

NICOLAO KAAS CANCELlario Regis Daniae.

ETsi in tanta occupationum vestrarum mole, et fastigio dignitatis eminente, inuitus vos interpello: tamen talis est vita hominum, vt sine gubernatorum et aularum ope viuere non possimus. Nec vero quidquam mea causa molestiae a vobis suscipi hoc tempore peto: sed Regiae Maiestatis alumni, iuuenis ingeniosi ac eruditi optimis moribus praediti N. causam


page 341, image: s0341

ago, cui, M. Vest. ante annum a R. M. stipendium centum Ioachimicorum impetrauit, quo adiutus studia praeclare inchoata pertexere, et paulo post R. M. fidelem et honorificam operam praestare coommodius posset. Is hoc anno Hugonem Donellum Iureconc. celebrem Heidelbergae audiuit, etc.

Adiunctum Liuoniae Chronicon, etsi plus iudicii, et stylum accuratiorem adhibitum esse optarim: tamen quia proximorum viginti annorum euentus et res a Moscouitis, circa Revaliam praecipue gestas, fideliter recitat, iam dudum ad vos mittere decreueram si in loco vobis viciniore aula Regia fuisset. Nunc oro, vt officium, 'quod mora tardauit, non ingratum vobis esse patiamini. Digniores omnino lectu sunt orationes elegantissimae; vna legati Archiducis Matthiae et ordinum Belgicorum in conuentu Wormatiensi habita, quae causas necessariae defensionis a Belgis susceptae, exponit: Neapoli in Palatinatu, vbi aulae Casimiri sedes est, edita; et altera ad equites Polonos et de iudiciis et moribus reformandis, ad Stephanum regem Polonum scripta. Quas in illo aulae regiae fastigio vos iam dudum vidisse, non dubito. Addidi litetas, Leopoli Russiae a legato quodam Dantiscano, tecens datas, vna cum Turcici Imper. ad Stephanum Poloniae regem epistola, quae executioni illi, in Walachiae Weivodam susceptae causam praebuit.

In bello, quod Hismael nouus Persarum rex, contra Amuratham gerit: Persae quanquam victores, pacem a Turcis petere, nec tamen iuri suo, in Babyloniae et Mesopotamiae prouinciis, a Solymanno olim occupatis, renunciare velle scribuntur. In quam renunciationem Matthias frater Hisimaelis, cui regnum patris testamento relictum erat, ante biennium consenserat: ideoque a Principibus, Persicis desertus


page 342, image: s0342

et ab Hismaele ad regnum euecto, in custodiam coniectus fuit. Turcae in finibus Vngariae et Stiriae fortissimum propugnaculum Pitski occuparunt, nam induciis Imperatori nostro a Turca datis, Carolum Archiducem non simul comprehendi Turcae iactant. Rodolphus interea cum Christo bellum in Austria gerit. Sed ineptus fortasse sum, qui talia M. V. in illo aulae regiae culmine notissima scribo. Itaque veniam mihi dari, reuerenter peto, et Deum oro, vt M. V. incolumem et florentem perpetuo seruet. Rostochii 1578.

IACOBO MONAV.

TErnas a te superiori anno, literas accepi, quibus, quod certo de homine isthuc ituro mihi non constaret: huc vsque rescribere non licuit, nec amicus ille, cui epistolam 6. Cal. Octob. scriptam dedisti, ad me accessit, alioquin summa voluntate singulis epistolae tuae capitibus rescripsissem, in qua primum fuit, de historiis rerum, a Lusitanis et Hispanis in India et nouo orbe gestarum. Vtinam vero vniuersa illa noui orbis historia, quam Fridericus Furius Caeriolanus, Valentinus Latine iussu Philippi Hispaniarum regis conscribere et confectis iam triginta libris vsque ad annum Christi 1540 deduxisse dicitur, publice extaret. Nunc do insulis noui orbis in occidente, anno 1492 a Christophoro Columbo, primum inuentis, et deinceps exploratis, et per ipsum et alios occupatis, nihil vberius, fidelius et eruditius scriptum ego vidt, quam Petri Martyris Mediolanensis de rebus Oceanicis et nouo orbe tres Decadas seu o libellos, qui ante quadriennium Coloniae vna cum lectu iucundissimis Damiania Goes scriptis de fide, Religione, moribus AEthiopum, seu Abissinorum Praeteso annis imperio subditorum, et le


page 343, image: s0343

bellis Cambaicis in India Orientali anno 1538 et 1546 etc. apud Geruinum Calerium excusi sunt.

Antverpiae etiam ante triennium, de rebus gestis, ab Hispanis in Peruvia, editi sunt libri quatuor, de Hispanico, in Latinum non inepte versi in 80. Scis doctissimum virum Simonem Grynaeum Basileae olim Aloysii Gadamudisti, Christophori Columbi, AMERICI Vesputii, Ludoici Wartomanni, et aliorum nauigationes, vna cum M. Paulo Veneto, de regionibus Orientalibus et Haithono, de Tartaris, in vnum librum, cui titulus est, NOVVS ORBIS: in folio edidisse. Et Venetiis, ante decennium tres iusti Tomi rerum in nouo Orbe gestarum, lingua Italica expressi sunt. Legi etiam de bello ciuili, quod in regtio Peru intet se Franciscus Pizarrus et Iacobus Almagrus gesserunt, cuius in annum 1548. exitus incidit: libros quanquam inscriptio est Leuini Apollonii Gandabrugaui, de Peruviae regionis, inter noui orbis prouincias, celeberrimae, inuentione et rebus in eadem gestis Antverpiae 1567.

De studiis et laboribus meis, quod quaeris, in extremo vitae meae actu versans, doctrinam de Morte et statu animarum et corporum post hanc vitam qua possum diligentia et fide auditoribus trado, et iam ad octauum et postremum caput, de vita aeterna perueni.

Quo explicato, iuuante Deo, discedam ex proscenio, et valete et plaudite, aequissimo animo dicam. Si quid supererit vitae, commonefactionibus, de ratione discendi pertexendis et aliis aliquot libellis, quos vtinam nunquam parturiissem, vel certe adeo immaturos non proiecissem, recognoscendis tribuam; Chronologia proximis nundinis Autumnalibus, vsque ad hunc annum deducta, exibit.


page 344, image: s0344

Series deliberationum et actorum de religione, cum confessio fidei Augustae in comitiis anni 1530. exhibita est: his nundinis Francofordiensibus ad Moenum, Latine edetur Officia in spongiam, vt existimo, abibunt, nolim enim post Ciceronem de officiis scribere, tametsi Ambrosius eodem titulo vsus est. Casimiriscriptum de causis belli a se suscepti, cuius in postremis literis mentionem facis, legi, vna cum oratione legatorum Archiducis Matthiae et Belgarum in conuentu Wormatiensi habita, et Neapoli Latine excusa, vbi Typographiam, scholam nouam Dux Casimirus aperire scribitur. Exotiuntur subinde nouae Academiae, veteres occidunt, vt omnium rerum humanarum vices sunt. Heidelbergae nullum iam Theologiae professorem doecre, audio. Helmstadiam mediocri frequentia florere intelligo. Caetera, ex D. D. Alberti Vrsinii literis cognosces. Antigonus ille Austriacus, his proximis diebus nouum equitatum in hac vicinia et Pomerania conscribit. Deum oro, vt exitum helli ad suam gloriam, et Belgarum libertatem et salutem gubernet. Bene vale, Rhodopoli, postridie Bartholomaei Anno 1578.

SVPERINTENDENTI ISLEbiensi Hieronymo Mencelio.

VTinam felici et salutati consilio, remedium aliquod leniendis aut sanandis vulneribus, quae Ecclesias vestras puritate doctrinae, constantia confessionis, et dulci concordia, hactenus prae aliis florentes et caeteris praelucentes, distrahere incipiunt, monstrare adeo sollicite et anxie quaerentibus, possimus. Sed cum [Gap desc: Greek words] sit [Gap desc: Greek words] , et in hac quoque deliberatione accidat nobis, quod ille in Tragoedia inquit: [Gap desc: Greek words] , Filium Dei


page 345, image: s0345

Principem magni consilii, et fontem omnis sapientiae et salutis nostrae, cum rege Iosaphat precamur, vt in tantis opinionum, odiorum et furorum confusionibus, ipse nos doceat, et gubernet; et consilia ipsi grata et Ecclesiae salutaria suppeditet. Liber N. qui Ecclesiarum vestrarum censurae subiectus, velut pomum Eridos fuit, quod primam occasionem distractionis praebuit, ad nostrum etiam collegium, et vicinas Ecclesias omnes a. Duce Saxoniae Iohanne Wilhelmo missus est.

Etsi autem principi insi nihil adhuc rescripsimus, cum tabellarius se non habere mandatum expectandi a nobis responsum affirmaret, nec quicquam interea a nobis flagitatum sit: tamen quod ad summam explicationis doctrinae de peccato originis et totius controuersiae scopum attinet: fatemur nos D. N. sententiae [Gap desc: Greek words] , cum et illustribus verbi diuini testimoniis plurimis, et rationibus bona consequentia inde deductis eam confirmari, et cum totius Ecclesiasticae antiquitatis orthodoxo consensu, et formis loquendi, in vsitata nostrarum Ecclesiarum doctrina receptis, congruere videamus. Quod autem ad vocabulum accidentis attinet, etsi rarius a nostris vsurpatum est: tamen peccatum non ipsam substantiam hominis, sed accidens nostrae naturae malum esse, quod non quidem nostris viribus, sed gratia et efficacia Dei, rursus a nostra natura separandum sit, in hac vita, non imputatione, et inchoata expurgatione, et in resuscitatis consummatione, haud dubie verum est. Discrimen etiam perpetuum, inter substantiam hominis per se consideratam, quae est opus et creatura Dei bona et peccatum seu corruptionem secutam lapsum Adae, quod per diabolum et primum hominem in mundum introiit, accurate retineri oportere, vos ipsi, in scripta ad collegam


page 346, image: s0346

vestrum, signo A notato, quod totum ex animo probamus, perspicuis verbi diuini testimoniis demonstratis, et Augustinus passim contra Manichaeos inculcat, et Lutherus in cygnaea cantione sua in Genesin 4. perspicue asseuerat, Spirituales homines debent distinguere inter peccatum originale et creaturam. Opus generationis est, creatura Dei bona et sancta. Est enim ex Deo benedicente, sed accessit illud venenum diaboli: haec omnia debent separaria creatura, quae bona est.

Huius perspicuae et immotae sententiae, cum indubitata veritas sit: miramur [Gap desc: Greek words] illas, seu [Gap desc: Greek words] Lutheri, quibus vsitatissimo etiam Scripturae more, interdum nomen effectus pro causa efficiente, et forma seu abstractum pro concreto ponitur, velut proprie dicta accipi, et dogmata inde contra [Gap desc: Greek words] Scripturae et Lutheri pugnantia, extrui. Nihilenim aliud hae Lutheri phrases: Quidquid ex patre et matre nascitur, Peccatum est. Totus homo est peccatum: ipsa natura corrupta est peccatum et similes significant, quam totum hominem peccato pollutum, viciatum et perditum, adeoque reum coram Deo et maledictum, et aeternis poenis destinatum esse, sic vestram etiam phrasin, qua naturam corruptam esse iniustitiam et iniquitatem dicitis, interpretamur. Sicut in abstracto etiam Iohannes loquitur, [Gap desc: Greek words] , quam definitionem, fundamenti loco, in prima acie disputationis suae, liber a vobis ad nos missus collocat. Sed nomen [Gap desc: Greek words] in abstracto retinet, [Gap desc: Greek words] vero in concretum commutat, vt ipsam substantiam naturae corruptae formaliter peccatum esse euincat. Nec caetera Scripturae testimonia ex Genes. 6. 8. Psalm. 14. 51. Iohan. 3. Rom. 8. citata, quidquam amplius confirmant, quam totam hominis naturam peccato corruptam et vitiatam, ideoque omnes illius


page 347, image: s0347

cogitationes, inclinationes, adfectus, [Gap desc: Greek words] , Legi Dei aduersari et a Deo reiici et damnari.

Quod si phrasin suam, qua ipsam naturam et essentiam hominis corruptam, peccatum esse defendit, eadem [Gap desc: Greek words] , quam Lutherus suis phrasibus passim ad iungit, interpretaretur: tolerarietiam haec loquendi forma, praesertim extra hanc controuersam posset. Sed quia hunc finem propositum fibi esse ostendit, vt inusitatam et absurdam et totius orthodoxae Ecclesiae consensu in Manichaeis damnatam propositionem, qua peccatum esse ipsa hominis substantia affirmatur, stabiliat, et alios, qui accidentis nomino in peccati descriptione vsi sunt, condemnet, nos quidem nec pium, nec tutum esse assentiri, existimamus.

Interea componi amice, et sedari hanc tentationem morbi et distractionis tristissimae, Ecclesias vestras iniudentis, optaremus. Apud nos superioribus annis controuersia inter pastores huius vrbis exors taet pro concione etiam aliquoties agitata: Principum nostrorum authoritate, vtrique parti, vt in suggesto a mentione certaminis illius deinceps abstinerent, mandatum, et Commissarii ex Theologis et politicis constituti sunt, qui causa cognita litem diremerunt.

Id an isthic, in ea multitudine comitum, et tanta authoritate illius, qui a vobis dissidet, impetrari possit, aut experiri vtile sit, vos scietis. Altera via et quidem prior ac rectior esset, vt in Synodo Ecclesiarum comitatus vestri, in qua confutationes antea editas videmus delibatas esse, haec quoque controuersia communibus suffragiis decideretur, et dissidentes amice et fraterne ad coniunctionem veritatis et pacis, in nostra Ecclesia deinceps tuendam adducerentur. Sed


page 348, image: s0348

accensis iam animis et ardentibus dissidiorum flammis quae libellis etiam editis auctae sunt: metuendum est, ne vt Nazianzenus de suae aetatis Synodo queritur [Gap desc: Greek words] . Tertia via tutissima esset, vt a Magistratibus vestris, vtriusque partis confessiones et scripta ecclesiis aliquot praecipuis diiudicanda mitterentur, et iuxta sententiam et censuram Ecclesiarum consentientem recte doceri, et contrarii ac reiecti dogmatis defensionem omitti, Magistratus autoritate mandaretur. Quod si haec via obtineri a comitibus vestris inter se dissentiontibus non porerit, et Synodo non sanatum magis, quam atrocius diuulsum iri vulnus existimabitis: et denuo amanter admonitus ille, quiescere non volet: vos tamen quiescite ita, vt post semel pro concione expositam, modeste et grauiter veram de hac controuersia sententiam, deinceps in suggesto, quantum fieri omnino potest, ab eius mentione temperetis, ac ne quidem aliquoties prouocati, respondeatis. Interea Filius Dei Samaritanus et Medicus vulneratae Ecclesiae vnicus, ardenti precatione excitatus, remedia magis salutaria ostendet, et tempestarem ac fluctus istos a spiritu maligno excitatos sedabit. Vtinam vero timore Dei et poenitentia, et metu irae ac iudicii diuini, aduersus peccatum, animos nostros et auditorum nostrorum, ad verae pietatis ac iustitiae et dilectionis Dei ac proximi exercitia, potius quam ad disputationum rixas, quae non sublatam, sed mutatam esse superioris aetatis Sophisticam ostendunt, adfuefaceremus. Sed has quoque postremae aetatis confusiones futuras esse praedixit Filius Dei, quem oramus, vt illustri aduentu suo, nos a tristi onere peccati et dubitationum liberatos, in clatam et tranquillam coelestis Academiae lucem quamprimum transferat. Quod in sine Epistolae nos ad edendam de peccato


page 349, image: s0349

riginis confessionem perspicuam cohortamini, nos quidem extare eam in pagellis a nobis editis arbitramur. Nec attrahere nobis sponte noua certamina, veritatem et pacem Ecclesiae et Academiae nostrae turbantia velimus, ac vere eadem voluntate sumus, qua Nazianzenus se olim in similibus rixarum confusionibus ad Basilium scribit. ??? [Gap desc: Greek words] .

DANTISCANIS.

S. D. Magnifici et Amplissimi Viri, sapientia, virtute et dignitate praestantes. Etsi in alienae Reipublicae negociis nihil curiose mihi sumere debeo aut possum, et intra meae vocationis scholasticae metas summa voluntate me continere, nec aliis me muneribus politicis aut contractibus, a studiis literarum remotis, miscere cupio, tamen non modo Principum et potentum, vt in veteri prouerbio est, petitiones coactiones sunt: verum etiam amicorum de nobis bene meritorum, preces, vim ac necessitatem illis parendi ac gratificandi coniunctam habent. Spero itaque Magnificentias Vestras tali bonitate, sapientia et humanitate praeditas, veniam mihi benigne daturas esse, quod eximii et singularis amici rogatu scriptionem hanc, a meo munere scholastico fortasse alieniorem mihi imponi passus sum. Meminerunt enim Magnificentia; V. Heroicum illum virum Achillem, interrogatum ab Aiace, quos sustinuisset in vita labores omnium


page 350, image: s0350

grauissimos, simul et iucundissimos, respondisse, Pro amicis susceptos. Quare et vestras Magnificentias pro heroica bonitate et benignitate sua, mihi has literas amici causa ad vos mittenti, comiter ignoscere confido. Fuit enim mihi in hac Balthici littoris Sarepta operas scholasticas facienti, mutuae beneuolentiae et fideifoedere iunctus, annis amplius 30.

Melchior Dancquardus Illustrissimi Ducis Megapolitani secretarius intimus, vir integerrimus; et propter fidem, industriam, virtutem, et in omni officio diligentiam principi charissimus. Ad cum et cohaeredes ipsius intelligo morte Henrici Riebii, cuius sororis, et legitimae heredis filiam in matrimonio habet, Summam pecuniae apud Rempubl. vestram depositae, hereditate recidisse, de qua et reditus annuos Magnificentiae V. semel ipsi numerari iusserint, et obligationes nouas legitimis heredibus dederint.

Nunc Harpyias quasdam, praedae illi inhiantes, mota lite iniusta, motam et impedimentum iustis heredibus obiicere et Magnificentias etiam vestras a tribuendo officio, ipsis debito, auocare accipimus.

Etsi autem autores consilii, de lite in aulam deferenda, et mora in soluendo nectenda, causas fortasse non iniustas nec leues se habere ex stimant: tamen nihil prorsus vobiscum de iure disputare amicus hic meus constituit, sed tantum ad M V. sapientiam, bonitatem, iustitiam, aequitatem confugiendum sibi censet:

Vt enim Demosthenes; louis optimi maximi throno, sapientiam et iustitiam, consiliorum omnium et actionum ac mandatorum inde emanantium gubernatrices assidue adstare ait, ita in laudatissimae ciuitatis vestrae gubernatione et sacro Senatus consessu; eosdem consiliarios, sapentiam legum, et iustitiam vnicuique quod debetur prompte et benigne tribuentem, perpetuo audiri et vrgere ac florere scio: quare non dubito


page 351, image: s0351

Magn. vestras generoso et sincero iustitiae et virtutis amore, huic meo amico et ipsius consortibus, quod aequum et iustum et obligatione vestra solenni sancitum esse tenetis, studiose prastituras esse.

Scio vt in artibus et dogmatum disputationibus, nihil ita vere et circumspecte dici potest, quod non stropha aliqua eludi et labefactari queat: sic in coommuni vita et contractuum negociis ac obligationibus, facile praetextum aliquem et callidam interpretationem iuris a forensi sophistica inueniri, quae, specie iuris ficta, quod per se iustissimum et clarissimum est, obscuret ac euertat. Sed vos tali sapientia et bonitate gubernatores scio, vt in caeteris sententiis et actionib. vestris, ita in hoc etiam negocio, non summi iuris acerbitatem, sed sapientiae ac aequitatis et benignitatis vestrae rationem in consilium adhibituros esse, ad quas virtutes, in vestro pectore et tota gubernatione lucentes, velut ad sacra numina meus amicus palmas tendit, et praesidium, auxiliumque petit. Etsi enim leguieii et rabulae, qui litibus miseriis alienis, aluntur et beati augentur: hortatores ei sunt, vt alias vias, in obliga one vestra, omni iuri et consuetudmi regni Polonici efficacissime renunciante, et se ad Aresta, si tempestiue non soluatur, obstringente, ipsi concessas persequatur: tamen qua est animi moderatione et prudentia singulari, amicas et pacatas rationes, fretus vestra aequitate et causae bonitate, sequi mauult. Alioquin enim non minus facile ipsi forte, quam Henrico Ramelio vel aliis foret, Arestum in vicinorum aliquot principum ditionib. obtinere: cum non solum principi Illustrissimo, cui seruit, ob fidem et integritatem charissimus sit, verum etiam Cels. S. intercessione aliorum principum beneuolentiam et opem sibi conciliare queat, et in Dania, toti Regia Cancellariae, et gubernatoribus praecipuis, notus et amicus est.


page 352, image: s0352

Sed ab inhumanis et durioribus hisce institutis toto pectore Melchior abhorret, et in vestra bonitate, iustitia, aequitate, spem ac fiduciam, obtinendi delatam ad se haereditatem, pecuniae apud vos depositae, omnem collocauit. Quae expectatio ne eum frustretur et fallat, toto pectore opto et simul reuerenter oro, si quid Amplitudines vestrae ac beneuolentiae meo erga vos studio obseruantiae et gratificandi voluntati vicissim tribuendum et reddendum iudicabunt: vt voluntatem erga me suam, in hoc amici mei negocio iusto, vt arbitror et legitimo, mature et plane expediendo, benigne declarent, et mihi tantopere amici causa laboranti, veniam amice concedant.

Magnificentiis Vestris studia et officia mea omnia vicissim, cum omni reuerentia et grati animi subiectione, perpetuo prompta et expedita, defero. Bene et feliciter aeternum valete. Rostochii, die Matthiae, Anno 1590.

AD ROSTOCHIENSEM CONSVlem, de controuersiis cum principibus amice componendis potius, quam coram Imp. iudiciali processu agitandis. Praescripta cuidam scholastico.

CVm gubernatio Rerumpublicarum in manu Deisit: et sapientes, iusti ac felices ciuitatum gubernatores eximia Dei dona existant, toto pectore Deo gratias ago, quod patriae meae charissimae vestram dignitatem, prudentia, virture et doctrina praestantem praeesse voluit, ac vt superiore mente Nouembri, cum Reipublicae causa spirae abessetis, non solum styli exercendi causa, quae praecipua et vtilissima studiorum nostrorum pars est: verum etiam, vt obseruantiam


page 353, image: s0353

et amorem erga vos meum qualicunque officio declararem, argumentum a praeceptore propositum composui, vosque ad causam libertatis patriae et salutis huius Reipublicae constanter agendam, adhortatus sum: ita nunc postquam incolumes et saluos in patriam vos Deus reduxit: gratulandum vobis de reditu ad nos felici existimaui.

Vtinam vero omnium nostrum votis ardentissime toto superiore anno expetitam causae nostrae decisionem, et de formis illius molis, manibus ac ceruicibus patriae impositae, demolitionem, qua nihil expectabamus certius, consequi nobis tandem, et laetissimis animis ac oculis spectare licuisset. Sed video, Deum fidem ac patientiam nostram diutius probare, nec ex humanis tantum consiliis et praesidiis, sed ipsius solius auxilio nos penderc: et quia diu desiderata omnia magis quam statim percepta iuuant, ardentiorem inuocationem et gratiarum actionem pro accepto beneficio in nostris pectoribus exuscitare velle. Vestra tamen fides et constantia in adflictis patriae rebus, consilio et opera industriae vestrae recreandis et in pristinum decus restituendis, omnium bonorum et patriae amantium grata mente et voce ad omnem posteritatem celebrabitur. Etsi enim alium ac optabamus Spirensis actio exitum habuit: tamen si bene sentire recteque facere ad immortalem gloriam consequendam satis est, non dubito vos, qui optimorum et rectissimorum consiliorum et summi erga patriam amoris et fidei conscientia sustentamini, veram et aetetnam laudem adeptos esse. Saepe autem sapientissimam Ciceronis sententiam cogito, vt in nauigando tempestati obsequi, artis est, etiamsi portum tenere nequeas: sin vero id possis velificatione assequi, stultum est eum cum periculo renere cursum quem ceperis, potius quam ec mutato, quo velis tandem peruenire: sic cum omnibus nobis


page 354, image: s0354

in administranda Republica propositum esse debeat, cum dignitate ocium, non idem semper agere, sed idem semper spectare debemus. Cum igitur spes pristinae libertatis et salutis integre Imperatoris auxilio recuperandae paulatim longius auolet, et paulo post, quod tamen Deus omen auertat, prorsus vana et irrita fieri possit: saepe cogito exempla vrbium, Brunsvigae, Luneburgi, Stettinae, Dantisci et aliarum, quae amicis transactionibus, cum suis principibus libertatem suam et cum dignitate ocium conseruarunt.

Video iudiciorum et disceptationum forensium exitus non minus quam bellorum incertos eile, in quibus victores iam et exultantes, saepe inopinato euertuntur. Etsi enim in camerae iudicio regulariter tandem bona causa triumphat, tamen magis dubia et fallacia sunt aularum iudicia, quae leui momento prece et preciohae et illac impelli possunt, praeserrim cum dei ciuitatibus ferenda sententia est, quarum libertati et potentiae, perinde vt gallus gallinam petit et subigit, aulas ipsas insidiari Demonsthenes olim dixit.

Videmus quantas calamitates, quarum finem adhuc nullum cernimus, patriae nostrae attraxerit peruicacia illorum, qui, cum in vrbe, ad transactionem amicam inter Senatum et ciues, se prudentes quidam etgraues viri obtulissent: spretis illis, ad principum aulas referri controuersias maluerunt, et principem armatum in. vrbem postea intromiserunt. Et quanquam clementem Imp. aulam hactenus experti sumus, et omnia fere amissa, hoc quidem tempore recuperata tenemus. tamen aura mutabiliores esse hominum voluntates, nec minorem esse virtutem quam quaerere parta tueri, constat. Dulcis in expertis cultura potestas amici est: Expertus metuit.

Video amica transactione Brunsvicenses optimis,


page 355, image: s0355

Lunaeburgenses mediocribus: Stettinenses olim et recens Dantiscanos tolerabilibus conditionibus, pacem cum suis principib. fecisse. et omnes hos domum principi inter moenia splendidam, non tamen munitam, quosdam et vectigalia quaedam concedere.

Video Bremenses exules, qui ex aulae Imperatoriae auxilio pendebant, tales concordiae rationes autotitate Imperatoris inire coactos, vt multo tolerabilius et, honestius ipsi priuatim, cum aduersariis conuenire potuerint.

Coniicio quot annis in sequestros Munichiae nostrae, in sumptus itinerum, Aduocatos, rabulas, fortassis etiam in honoraria iudicum vltra duodecim millia aureorum impendi. Hos sumptus, si adhuc decem, aut viginti annos sustinebimus, aliquot tonnae auri peribunt, quarum media parte fortassis pacem nunc redimere tolerabilioribus, quam a ludice pronunciabuntur conditionibus possemus.

Habetis in vrbe venerabiles ecclesiarum pastores, habetis Iurisconsultos et alios Professores, qui patriae nostrae ciues, et in aulis principum non ignoti sunt. Hos admonitos, communi patriae et saluti publicae consilio et opera sua non defuturos esse, consentaneum est.

Libertatem integram, qualis a maioribus nobis tradita est, retinere, maxime optamus, sed quid praesentia tempora ferant, in aliarum potentiorum vrbium, et Dantisci et Lunaeburgae exemplis, videmus. Meminerit etiam patria, se vniuersa, quae habet priuilegia et immunitates, a suis principibus et Dominis Megapolensibus accepisse. Ideo vicissim nos principibus gratitudinem et obedientiam debitam praestare, nec tamen velut mancipia in extremam seruitutem dedere decet. Litigare vero cum principibus in iudicio, an ad diuturnitatem nobis et posteris nostris profuturum sit, ignoro. Hoc ex multis principibus audio,


page 356, image: s0356

si sententia pro nobis iudicialiter lata fuerit, in maioribus nos miseriis et difficultatibus, quam er sunt, cum quibus nunc conflictamur, haesuros esse.

Haec, Clarissime Domine consul, etsi sapientissime a vobis et collegis vestris considerari et expendi, non dubito: tamen cum exercendi styli causa, mihi a praeceptore proposita esset, scribere ad vos volui, non vt consilium, quod in hac iuuenili aetate et imperitia nullum in me esse potest, vobis darem: sed vt scribendi facultatem, hac exercitatione augeam, et simul studium et obseruantiam vobis meam declarem. Quare vicissim vos candide et benigne hanc epistolam lecturos esse non dubito. Bene et feliciter valete. Rostochii Idibus Ianuatii Anno 1571.

NICOLAO CISNERO.

LItetas tuas die 6 et 20 Decembris datas, accepi, in quibus vtrisque mentionem persecutionis, ab Electore Saxoniae et consortibus aduersus eos, qui subscribere libro Concordiae recusent, suscipiendae facis. Ego vero ab his consiliis totum iam biennium plane absum, nec vllis interea deliberationibus, nisi lectioni praefationis, quae nuper etiam meo principi ad subscribendum missa est, interfui, nec vlla, de vi et armis in dissentientes mouendis, suspicio, hactenus vnquam fuit. Miratus igitur sum, et toto pectore cohorrui, cum mentionem belli hac occasione mouendi, in tuis literis fieri animaduerti. Quid aduersa pars ignoro: sed ex scriptis vehementibus et cruentis, quae sine fine modoque edunt, multos ad tumultum gestire video, sicut Gallus quidam, in Dania iam fere 30. annos legati munere functus, crudelem libellum, non atramento, sed sanguine scriptum, aduersus imprudentes istos Theologos (quod epitheton mihi quidem verissime tribui fateor) edidit, quem Wigandus publice


page 357, image: s0357

confortauit. Agnosco autem commune hoc Theologorum fatum, vt omnium malorum culpa in eos conferatur, sicut Augustiniastate, si tempestiue non pluisset, nec agricolarum spei messis respondisset, Christiani rei agebantur, vt de Gotthorum irruptionibus et Romae excidio taceam, cuius cum in Theologos Christianos ab Ethnicis causa transferretur, aureos illos de ciuitate Dei libros, occasione huius calumniae refutandae Augustinus scripsit.

Sed his insuauioribus relictis, vt de Republica et praecipuis in Europa negociis Noua a te recentia accipiam; vetera noua, sed non insuauia, nec ingrata vt spero futura, mitto epistolas aliquot Patriarchae Constantinopolitani, et familiarium ipsius proximis annis ad quosdam in Germania datas, quae si amicis quibusdam isthic non iniucunda fore existimabis, plura exempla in nundinis isthuc perferri curabo, nam viatorem morosum onerare pluribus pagellis non licuit. Addidi etiam Ducis Curlandiae literas, ex Liuonia recens mihi redditas, et a te vicissim Gallica, Hispanica et alia expecto. Inprimis vero an in Heidelbergam Academiam migraturus sis, a te doceri cupio. Bene vale. Idibus Febeuarii Anno 81.

LAMBERTO CALENIO.

Binas a te literas proximis diebus accepi, quatum priores Lubecae datae, gratum mihi nuncium de valetudine tua, Dei beneficio, firmiore, et de Nicolai Vorstii erga te beneuolentia et humanitate, attulerunt: alterae Lunaeburga missae. Lamberti Danaei libellum de Trinitate, adiunctum habebant, de quo Magnificum et ornatissimum virum D. Iohannem Witzendorpium sciscitari, an cum praeceptorum nostrorum, Lutheri et Philippi explicatione congruat?


page 358, image: s0358

ostendebas. Facile autem apparet conferenti, dissimiles sententias esse: Danaeus enim cum magistro sententiarum constanter negat, Essentiam diuinam generare vel generari: vel Patrem genuisse diuinam essentiam Fihi, vel id, quod personam Filii constituit, et a Patre discernit, esse essentiam genitam. Nostri vero, Filium vere esse essentiam genitam a Patre, nec tantum relationem esse terminum generationis, sed ipsam essentiam genitam, et in qualibet persona, non differre realiter essentiam et relationem, nec duas res esse essentiam Filii et relationem: sed quod reuera Filius sit essentia genita, non alia quaepiam res genita, affirmant. Danaeus autem primum caput concludens: Fundamentum et causam, quae personam in diuinis constituit, non esse quiddam reale vel essentiale, ait: qua ratione etiam vsitatam personae definitionem, quod sit essentia indiuidua, intelligens, incommunicabilis, non obscure reiicit. Extat in primo Wittebergensi Tomo Lutheri Disputario, quam cumprimum Wittebergam venissem, Lutherus praesidens, D. Georgio Maiori pro licentia respondenti, publice tuebatur, in qua diserte magistrum sententiarum reprehendit, quod essentiam diuinam nec generare nec generari determinauerat. Et eodem tempore Philippus in enarratione Synodi Nicenae materiam hanc copiosius et eruditius explicabat.

In secundo capite, vbi phrasin Symboli Niceni Deum de Deo duram et periculosam esse, diputat Danaeus, prorsus dissentit a magistro Sententiarum, catholice hoc dici affirmante. Constat autem appellationes Dei et Domini, seu Iehouae, etsi essentiam diuinam vere significant, tamen personaliter etiam in Sacris literis crebro vsurpari Ioh. 1. Verbum erat apud Deum, Exodi 34. descendit Dominus (persona Filii) in nube, et concionabatur in nomine Domini, Dan 9. Domine


page 359, image: s0359

exaudi nos propter Dominum (Filium Mediatorem) itaque non necessariam esse arbitror hanc intempestiuam reprehensionem Symboli Niceni et tot patrum, qui Deum (Filium) ex Deo (Patte) natum esse, et Filium de substantia Patris genitum esse docuerunt, sicut ex altera parte nimium audacter Erasmus in Apologia Tom. 9. operum ipsius inserta aduersus Eduardium Lexum in Philip. 2. multis verbis de Athanasii symbolo disserens, prorsus contraria iis saffert, quae in hoc capite Danaeus defendit, quae apud ipsum legi, quam hic recensere malo.

In tertio etiam capite, quo phrasin: S. Trinitas, vnos Deus, miserere nobis: acriter oppugnat, inanis subtilitatis et cauillationis studium potius, quam grauis et iusta dissentiendi necessitas se ostentat: cum constet, non aliter phrasin illam tot seculis in Ecclesia intellectam esse: quam tres personas esse vnum Deum, ac etiamsi nostra aetate aliquis ita demens et audax forte existat, vt Ttinitatem de tribus diuinis essentiis, seu triplicem Dei essentiam interpretetur; non propterea tamen in profligatae impietatis haereticorum gratiam vsitatissima tot seculis in Ecclesia phrasis baebariei accusanda et explodenda est, sed de his sublimibus mystetiis simplici fide in patefactionibus diuinis et symbolis adquiescendum, et modis loquendi, quos S. literae et symbola nobis praescripserunt, tamquam maxime propriis et commodis minimeque omnium periculosis religiose vtendum, nec studio nouitatis et pertiuaci defensione eorum, quae huic aut illi obiter exciderunt, in hoc imperscrutabili arcano fidei nostrae, nouo et atrociori incendio fomes subministrandus erat. De cateris Epistolae tua partibus breuiter respondeo. Fratri quod promisi, non retractabo. Meministi aurem semper meipsum de profectione incertum fuisse. Cumque es


page 360, image: s0360

aliena principis mei voluntate pendeam, qui concesionem Palatino factam proximis literis mutauit, multo nunc sum, quam antea, incertior. Hencelii literas filio D. Laurentii Kirchhofii Fraucofordiam et Tubingam eunti, commendaui. De beneuolentia erga ine tua et desiderio mecum viuendi, quae scribis, gratissima mihi fuerunt: verum quod inter caetera refers, te non tantum crucifigi, sed et mori mecum malle, quam mea consuetudine priuatum aut plane ab ea auulsum vi uere; eam constantiam et fidem, vereor, ne Petri ex emplo, vsqad ancillae vocem praestitutus sis, sed extra iocum, si in alio vitae genere ingrediendo, ad quod parentum voluntas et aetas tua te inuitant consilio meo te iuuaripo posse existimabis, paternam fidem et heneuolentiam tibi fideliter praestabo. Functionem tua virtute, doctrina et autorirate dignam, in hac vrbetibi contingere, ex animo optarim, sed per senatus ministros, ac tuum inprimis illum singularem patronum et conciuem, res tota apud nostros coficienda esset. Mea enim commendatione parum te apud istos homines iuuari posse, intelligis. Mitto noua quae ad manum habui, ex Vngaria etaliunde scripta, quae Reuerendo seni patri tuo, et magnifico viro D. Witzendorgffio, quibus salutem reuerenter et officiose opto, si placet, coommunicabis. Belgias miserias vobis notissimas esse, non dubito. Bene vale. Postridie Palmarum, Anno 1579.

LEOPOLDO GRABNERO AVstriaco.

CVm Lacedaemonii olim aduersus vicinos Messenios bellum difficile et anceps gererent, consultum ab eis oraculum respondit, victores fore Lacedaemonios, si ducem belli ab Atheniensibus flagitarent. Athenienses vero Lacedaemoniis, virtutis suae aemulis, bello adflictis velut insultantes, cognito oraculo, Tyrtaeum


page 361, image: s0361

quendam, hominem deformi facie, haesitante lingua, claudum, nec ad bellandum, nec ad loquendum, sed tamen ad scribendum carmen idoneum, miserunr. Hic cum ad belli munia ineptus esset: carminibus a se scriptis Lacones aduersis casibus fractos rursum erexit et inflammauit, ac vt fortiter pro patriae salute praeliarentur, cohortatus est, ita vt profligatis hostibus, victoriam sibi ac patriae salutarem ac gloriosam consequerentur.

In Graeca historia celebratur Achaeorum dux Philopaemen, virtute et gloria praestans, sed ore distorto praeditus, is in hospitium quoddam cum suis nobilibus et ministris, quibus non vestitu, quem illis fere parem aut viliorem vsurpabat, sed laboribus et virtute antecellere studebat, diuerterat. Hospita de apparando prandio sollicita, conspecto duce, quem vnum ex vilissimis ministris esse robatur, Accipe, inquit, et ligna arida, et tenuia secato, quibus pisces elixari statim possint. Dux seipsum ridens, arrepta securi, mandatum laborem subit. Interuenientibus autem nobilibus ministris ac mirantibus, Iam, inquit ille, deformitatis oris mei poenas luo, ac hospitam deprecantem clementissime complexus muneratam, dimisit.

Sed ineptus hauddubie sum, qui isthaec ad vos scribam. Verum eximia et singulari bonitate, sapientia et humanitate veltra fretus, spero vos miseri et infirmi animo ac corpore clientis; qui Heroicae virtutis vestrae praestantiam reuerenter colit et admiratur, studium et obseruantiam erga vos non aspernari. Ego cum aliquot horas inscribendi labore (quem M. Christophorus discedens mihi imposuit) hodie consumpsissem, hoc epistolion, teliquae scriptioni, etiam animi recreandi causa intertexui. Reuerenter a. peto, vt Exc. V. si absque incoommodo et molestia fieri poterit, ad prandium in hospitio nostro sumendum accedere dignetur. Mea studia et officia omnia Exc. V. vicissim perpetuo constabunt.


page 362, image: s0362

HENRICO ET IERONYMO WITzendorpiis, patritiis Lunaeburgensibus.

MAgnum et excellens decus, et praesidium; ac oculus patriae vestrae ettotius viciniae fuit, felicis ac laudatae memoriae, pater vester, Franc. Witzendorff, Inclytae Reip. Luneburgensis consul, cuius pietatem, sapientiam, grauitatem ac beneficentiam erga Ecclesiam, scholas et literarum studiosos, apud omnes bonos, in tota Saxonia celeberrimam saepe, et prolixe apud me, cum alii ipsius alumni, tum vero etiam Henr. Occanus Lipspringensis praedicauit. Cum autem vos non solum patrimonii, et facultatum, sed etiam pietatis et virtutum paternarum hereditatem adiisse: ac quos pater fouendos sua benignitate suscepit, vobis etiam curae esse, non dubitem, spero vos non grauate hoc epistolion, rogatu paterni clientis vestri scriptum, accepturos esse. Vixit n. familiariter mecum in hac Academia continuum fere sexennium hic Henricus. Quem propter pietatem, modestiam, rectitudinem iudicii, diligentiam in studiis et omni genere officii, vt fratrem diligo, ac optime collo. cata esse patris vestri beneficia testor. Cum a. ea iam ipsius eruditio, et aetas etiam grandior, ac iudicii maturitas sit, vt Ecclesiae vel Reip. vtiliter seruire ipsius industria possit: hortator ipsi fui, vt vsitato in scholis gradu Magisterii velut testimonio doctrinae et virtutis publico, ornari se a collegio Academiae pateretur. Quare sumptus promotionis necessarios liberalitate vestra leuari eumque patris vestri exemplo iuuari, a vobis et prouehi reuerenter peto. Nec dubito hanc vestram beneficentiam Deo gratam et Ecclesiae ac Reipub. cui Deo benedicente vtiliter Henrici industria seruiet, salutarem fore: ac perpetua grati animi celebratione ab ipso conseruarum iri. Ego etiam omnia obseruantiae, et grati animi studia, ac officia vobis ac vestris vicissim defero. Datum Rostochii Cal. Augusti. 1574.


page 363, image: s0363

IOACHIMO MORLINO Episcopo Sambiensi.

S. D. Reuerendissime Domine patrone colende, [Gap desc: Greek words] . Has magno cu desiderio aliquot menses, in deliberationisbus, de pia constitutione Ecclesiarum in Austria, expectauimus. Tandem vero die 13. Augusti tractatio finita et conclusa est: et de ordine agendorum in Ecclesiis duorum statuum Austriae, quibus solis petentibus, Imperatorem scis religionem liberam permisisse, vtriusque partis consensu, Dei beneficio conuenit. Nec in literis Imperatoris, quibus ego vocatus sum, quidquam amplius petitum est, quam vt duorum statuum Austriae videlicet Baronum et nobilium Ecclesiis in ea tractatione, pro mea tenuitate seruirem. Itaque liber Agendorum, omnes Administrationis Ecclesiasticae partes complectens, mediocri diligentia et fide delineatus est: sed illi quorum censuram liber subiit, et qui cum ordinum deputatis postea contulerunt, doctrinae explicationes a rituum descriptione seiungi voluerunt. Nudior igitur, quam fortasse oportebat, Agendorum liber prodibit, praesertim cum consistorii etiam Instructio et ratio vocandi et ordinandi ministros Ecclesiae et caetera quae ad politiam ecclesiasticam pertinent, auulsa sint. Cum enim ab Episcopis, ordinationem, iuxta praescriptam formam, sine impiis obligationibus accipere ministros, eisque obedientiam legitimam, quae etiam in Augustana confessione referretur, praestare iuberent: idque ordines recusarent et Imp. ad conuentum in Vngariam discederet: Deliberatio illa in aliud tempus reiecta est. Et interea ordinib. petmissum, vt concionatorem pium, eruditum et moderatum foueant, qui vocatos ad ministeria examiner, et idoneis testimonia tribuat. Sed ritum ordinationis publicum hoc tempore non vsurpet. Saepe a. inculcatum


page 364, image: s0364

est, Imperatorem, quod duobus statibus de religione promisisset, id Caesarea fide velle seruare. Promisisse autem duobus statibus in eorum arcibus, domibus, oppidis, et pagis, doctrinam Augustanae confessionis et ceremonias cum ea congruentes. Id non retracta tum iri. Itaque et templum in vrbe Vienna publicum, quod non Senatus Viennensis, sed duo illi ordines petiuerunt, prorsus hoc tempore negatur. Interea tamen in plerisque etiam vrbibus Caesareis, Vienna et Neapoli excepta, concionatores pii et moderati in publicis templis tolerantur. Et ip ipsa vrbe Vienna, totos quatuor menses dum ibi vixi, singulis hebdomadis aliquoties collega meus Christophorus Reiterus palam in nobilium aedibus docuit et Coenam Domini distribuit. Toto igitur corde pro his initiis piae emendationis Ecclesiarum Filio Dei gratias ago: eumque precor ardentibus votis, vt haec exordia clementer prouehat et confirmet opus quod operatus est, propter templum sanctum suum. Ego domum reuersus, in controuersiam collegarum meorum de momento consecrationis, et de regula vsitata, Nihil est sacramentum extra vsum, incidi, quae proposita vtrique parti formula doctrinae, veram sententiam breuiter explicante, et phrases ambiguas aut inusitatas reiiciente, dirempta est, ita vt Scaligerus, qui adquiescere in ea formula nolebat, dimissus sit: quod eam quoque ob causam significo, vt si quid ad te, vel collegas tuos refererur, querelarum, rogarem, quod tua sponte facturus eras. [Gap desc: Greek words] . Intelligo collegas meos in Academia et Ecclesia omnes, te iudicem totius controuersiae non recusare. Mitto D. Marbachii propositiones et literas heri primum ad me Vienna delatas, de quibus iudicium tuum ita mihi explicari velim, vt de eo ad ipsum quoque mihi liceat referre. Rogatus etiam sum a fratre


page 365, image: s0365

meo Nathane, vt patrocinio tuo carmen ad Ducem Borussiae scriptum, quod superiori aestate Zacharias Stopius Medicus Rigensis aulae exhibuit, commendarem. Exemplum versiculorum literis adiunxi. Te, quoad sine incommodo et molestia poteris, spero ipsi haud grauate beueuolentiam tuam declaraturum esse. Bene vale. Rostochii, die Catharinae, Anno 1569).

PASTORI CVIDAM.

MEministi dulcissimam [Gap desc: Greek words] Plutarchi sententiam, [Gap desc: Greek words] . Cum igitur ab ornatissimo viro, doctrina, virtute, prudemia et fide praestante fratte tuo iam sesquimensem, non modo in mutuum amicitiae foedus humanissime receptus sim, verum etiam sanctissimo hospitii iure et omnibus orficiis hospitalibus, ab humanitate illius singulari benignissime oblaris, fruar: agnosco me non ipsi solum omnia beneuoli et grati animi ofiicia perpetuo debere, verum etiam fratrum ipsius me communem amicum esse oportere. Siquidem ista lex amicitiae laudatiss. est, vt cum amicorum omnia communia sint, maxime conueniat coommunes amicorum amicos esse, eos praesertim qui communi Spiritu Christi et eiusdem de Deo fidei ac confessionis societate deuincti et in Deo copulati sunt, sicut D. Hieronymum de veris hisce et solidis Christianae amicitiae vinculis, scribere meministi: vera illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non vtilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio, sed Dei timor et diuinarum Scripturarum studia conciliant. Etsi autem semina istius amicitiae in aeternam Dei et Ecclesiae caelestis consuetudinem hauddubie adferemus: tamen interea etiam in his terris eam mutua beneuolentia


page 366, image: s0366

et literarum, aliorumque officiorum coommunicatione colamus. Animis tamen excelsis et Heroicis omniaquae in his terris accidere nobis secunda vel aduersa possunt spernentes: et caeleste [Gap desc: Greek words] nostrum [Gap desc: Greek words] spectantes, vt Nazianz. seipsum cohortans ait, [Gap desc: Greek words] . Bene et feliciter vale, Coloniae ad Sveuum, prid. Martini Episc. Turonen sis, qui in finibus Pannoniae et Stiriae ex nobili familia natus, et militiam sub Constantio et Iuliano aliquot annos secutus, tandem Christo in docenda et regenda Ecclesia militauit, et Turoni in Gallia die II. Nouemb. obiit ante annos 1173.

PAVLO NEOMAGO.

FIlium Dei Dominum nostrum lesum Christum, a cuius die natali annum in Ecclesia ordimur, ardentibus votis precor, vt sanctiss. regi vestro, totique Ecclesiae Danicae, et tibi, praecipuo eius episcopo, annum felicem, tranquillum et salutatem largiri dignetur. Cumque ego in hac mea tenuitate non possim sapientissimo Regi, celeberrimae Academiae, tibi et Bordingo referre gratiam pro hac summa erga me beneuolentia et fide debitam, eundem Filium Dei oro, vt ipse vestra beneficia vberrime compenset. Quas in tuis literis causas non recusandae vocationis recenses, me quoque vehementer mouent, et obsecutus essem tuo consilio, quod Helias mihi exposuit, nisi veritus fuissem: et Illustrissimum principem deme optime meritum et alios mihi, leuitatis, ingratitudinis et perfidiae crimina obiecturos fuisse, si prorsus ignaro principe, meamoperam aliis addixissem. Cumque Bordingus iubeat me non patefacere aliis hoc negocium, nihil etiam meis principibus aut aliis de hac vocatione me sciente indicabitur, priusquam Bordingi literas denuo accipiam. Annotaui autem praecipua meae deliberationis capita, in iis quas


page 367, image: s0367

ad Bordingum dedi, literis, vt tota re in vtranque partem expensa, facilius, quae ratio suscipienda sit, statuere possimus, [Gap desc: Greek words] . Caetera desunt. Anno 1560.

M. PETRO WITTEBVRGIO.

CVm ex literis tuis prioribus intelligerem, te propter rituum quorundam insolentiam et stipendii tenuitatem, de mutanda praesenti functione cogitare: bono consilio scripsi ad te ea, quae tum legendo hauddubie cognouisti. Prorsus vero idem nunc quoque sentio, quod tum consului, ne accessionis stipendii, quod te satis amplum habere intellexi, vllam primo anno mentionem facias: sed diligentia et fide in officiis vocationis, et laborum assiduitate, prius ostendas, te honesto loco, et salario ampliore, dignum esse. Haec enim vera et rectissima crescendi ratio est, modeste, diligenter et sedulo munera vocationis suae obire, et labore, industria, virtute aliis antecellere studere. Idem tibi censeo faciendum, vt diligenter in ecclesia et schola doceas, et beneuolentiam eorum, qui te Illustriss. Electori feliciter commendare possunt, fideliter instituendo vel examinando interdum eorum liberos, et epistolas ac historias, quas parentibus exhibeant praescribendo etc. retinere studeas. Agendo enim et laborando res Romana creuit, non [Gap desc: Greek words] vel ocio delicato et lautitiis aulicis, quae bonorum saepe et diligentium animos eneruant, vt ille inquit, res secundas etiam sapientum animos fatigare. Mitto dispositionem concionum et Graimmatica scholia in Iohannem, quae bona fide asseruata mihi paulo post remittes, et quamprimum docere isthic in collegio incipies. Mihi etiam bono et fideli animo monenti veniam dabis. Bene vale. 18. Ianuarii 1573.


page 368, image: s0368

DISCIPVLO CVIDAM praescripta.

QVod apud Herodotum rex Persicus inquit [Gap desc: Greek words] : id vestra Excellentia charissimo patri meo et mihi, vero et illustri exemplo, et pluribus iisque amplissimis beneficiis, verum esse declarauit, et perspicue ostendit, se non modo [Gap desc: Greek words] , verum etiam [Gap desc: Greek words] . Vtinam vero Exc. vestrae vicissim eximio aliquo officii genere possim meae erga vos reuerentiae et gratae mentis significationem qualemcunque demonstrare. Sed dum facultas referendae illustrib. officiis gratiae mihi in hac fortunae tenuitate deest. plane confido vos, tali bonitate et sapientia praeditos, animum memorem et gratum non aspernaturos esse. Interea sedulitate in praecipuarum artium methodis ordine discendis: et diligentia in moribus pie et modeste regendis: et quam vestra ad me grauissime et amantissime scripta episto, la mihi mandastis, obseruantia, ac pietate erga meum praeceptorem et hospitem carissimum D. Dauidem, vestrae expectationi, vt spero satisfaciam. Mihi certe de hac felicitate gratulor, quod apud virum optimum et fidelissimum, et exemplo pietatis, modestiae, humanitatis, diligentia et multarum virtutum mihi et aliis praelucentem, familiariter viuere possum. Ac Deo iuuaute pro virib. enitar, ne mihi ipse defuisse videar. Nam ad colenda studia et praestandam discendi affiduitatem, tota die mihi in collegio, vbi Musaeum est mei praeceptoris: quietum et liberale ocium conceditur, nec vllas operas oeconomicas nisi vna hora post ptandium et post caenam obire soleo. Haec felicitas cum tuo beneficio et commendatione mihi contigerit: agnosco me tibi perpetuam gratitudinem debere. Hospita mea honestissimae matronae coniugi tuae, pro missis munerib. reuerenter gratias agit, eamque suis verbis amantissime petit salutari. Apud nos Dei beneficio Ecclesia et schola tranquilla est, etc.


page 369, image: s0369

CYRIACO SVPERINTENDENTI Hamburgensi.

EX literis Amplissimi Senatus ad Collegium nostrum, et tuis ad D. Lucam, exeunte superiori mense datis, intellexi te communi Spiritu Christi, ac eiusdem de Deo fidei et confessionis societate nobiscum coniunctum amanter de schola nostra sentire et honestissimo gradu Doctorum Theologiae a collegio nostro velle ornari. Et si autem nulla inter nos hactenus intercessit familiaritas, tamen cum pectora nostra in Deo copulata et consensu verae de Deo doctrinae. vnita esse perspiciam, non ingratum tibi fore officium scribendi meum iudicaui. O [Gap desc: Greek words] : vt grauissime Nazianzenum dicere meministi. Quod autem petis a D. Luca, tibi de oratione in actu publico habenda significari, de eo, vt aliis etiam de rebus omnibus ad praesens institutum pertinentibus, non dubito illum respondisse, tuo arbitratu materiam tuae orationis et quaestionis eligi posse, ac quo neruosius, et breuius vtramque elaborabis, eo rectius et tuae existimationi et scholae consuetudini consules. Propositiones Disputationis nisi aliae occupationes iuexpectatae incident: Decanus Collegii nostri circa Calendas Maii isthuc ad te mittet, vel certe vt hic eas ad diem 8. Maii paratas inuenias curabit. Mea studia et officia, qualiacunque esse in hac mea tenuitate possunt, omnia tibi amanter et reuerenter defero, et vicissim a te beneuolentiam et fidem Christiano Episcopo et amico dignam expectabo. Mitto noua de rebus Gallicis Turcicis et aliis quas nuper accepimus, nam de morte et se pultura Selymi et successoris Amurathis fratricidiis et donatiuis mili???


page 370, image: s0370

et officiariis aulae distributis germanicam narrationem copiosiorem iamdudum vos legisse arbitror. Anno 1575.

JOHANNI ALBERTO Duci Megapolitano.

INditae sunt a Deo pectoribus parentum [Gap desc: Greek words] et mirificum incendium amoris erga sobolem, vt non modo vere et ardenter diligant ex sese natos, et rebus eorum secundis laetentur, aduersis doleant, sed etiam commonefiant de vero et ardenti amore aeterni patris erga suum Filium et erga nos qui propter illum [Gap desc: Greek words] . Ac quo naturae parentum sunt praestantiores et propius ad diuinam bonitatem accedunt; eo etiam [Gap desc: Greek words] sunt expressiores, quae quidem in morte, morbis aut aliis calamitatibus natorum, praecipue sese tum ardentioribus amoris flammis, tum dolorum ac luctus acerbitate exerunt.

Itaque non dubito Celsitudinem Vestram propter immaturum ex hac vita primogeniti, et generosissima indole praediti ac charissimi Celsitudin. Vestrae Filii, Alberti discessum, magno in moerore ac lucta esse, et has ipsas [Gap desc: Greek words] diuinitus generosis naturis insitas, magnopere Cels. V. dolorem augere.

Etsi autem scio non solum nota esse Celsitudi. Vest. omnia remedia, quae ad moderandum dolorem, a sapientissimis hominibus in Ecclesia et apud philosophos tradita sunt, verum etiam quia pietate veta Filium Dei Celsitud. Vestr. colit, consolationem in Celsitud. V. corde per verbum Dei ab illo ipso [Gap desc: Greek words] aeterni patris et spiritu [Gap desc: Greek words] accensam esse: tamen cum ad clientis grati officium pertineat, in tali casu ostendere se


page 371, image: s0371

Principis dese optime meriti luctu affici, cum debita subiectione et reuerentia, aliquot fontes verarum et efficacium consolationum duxi Cels. Vels. hac epistola breuiter indicandas esse, quibus spero dolorem acerbissimum, quo Celsi. Vestram carissimi Filii obitus excruciat, mitigatum et paularim sublatum iri.

Memini sanctum quendam virum dicere, se in magno moerore, propter mortem Filii sui versantem cum forte in luctu recenti alio proficiscendum esset, casu in diuersorio, in psalterium forte oblatum, et in hanc sententiam Psalmi 100. incidisse: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos. Nos autem populus eius et oues pascuae eius. Hanc sententiam de prouidentia lectam, sic in suum animum penetrasse affirmabat vt diuinam quandam lucem et consolationem subito in suo pectore accendi senserit, et postea mediocriter adquieuerit. Haec exercitia fidei, dolorum et consolationum, cum non dubitem, vestrae etiam Celsitudini nota et vsitata esse, gratam fore Cel. V. huius exempli commemorationem existimaui.

Saepe autem illum ipsum virum audiui, de Filiae suae quam habuit charissimam, calamitatibus et morte loquentem, affirmare, se ex doloribus, quos propter filiae sua earumnas longo tempore acerbissimos circumtulisset, hunc fructum amplissimum cepisse, quod didicisset nullis aliorum scriptorum literis vnquam proditum, videlicet [Gap desc: Greek words] in pectoribus parentum erga liberos esse vestigium et imaginem Storgae et amoris diuini erga pios.

Vt igitur nunc carissimi Filii mortem, cum nullo scelere aut turpitudine coniunctam Cels. V. intuens, vero et ardenti ipsius amore et desiderio afficitur: ita Divm aeternum patrem, non dubium est intuentem nostras aerumnas, nostris sceleribus et rurpitudinibus accersitas, multo ardentius nostri misericordia affici,


page 372, image: s0372

et nostram vicem dolere, ac nostris miseriis opem et salutem velle adferre, vt scriptum est: Quemadmodum pater miseretur filiorum, misertus est Dominus timentium se. Item, Nunquid obliuisci poterit mater infamem suum, vt non misereatur filii vteri sui, quod si illa oblita fuerit, ego tamen non obliuiscartui.

Scit autem Cels. V. hanc praecipuam consolationem, Non casu, non sine Dei consilio et voluntate accidunt nobis calamitates, sed vere Deus est inspector et conseruator vitae piorum, quo sciente et volente, omnia nobis tum bona, tum aduersa accidunt, sicut scriptum est, ne capillum quidem in terram cadere sine voluntate patris nostri caelestis. Haec sententia quanquam nondum est integra Consolatio, tamen initium est et fundamentum necessarium Christianae consolationis, quae sola vere efficax est, et veram tranquillitatem animorum parit.

II. Necessitas obediendi Deo, qui certo consilio Ecclesiam praecipue et homines pios aerumnis exercet. Huius sapientiae et iustitiae nec debemus nec possumus repugnare, vt scriptum est, Voluntati eius quis resistet?

Vtrunque autem de voluntate Dei statuendum est, non solum omnes creaturas rationales ad obedientiam Deo praestandam obligatas esse, Sed etiam Deum posse mutare et tollere calamitates et nostris precibus stecti, vt tollat, sicut scriptum est Inuoca me in die tribulationis, et ego cripiam te, et tu glorificabis me, Item, Deus potest super omnia, et excellenter opem ferre, supra quam petimus aut intelligimus.

Quod si non statim tollit Deus calamitates, et moram nectit inliberatione, aut etiam euentus dat contrarios iis, quos expetebamus, tamen scimus ei obediendum esse, vt Dauid se ad obedientiam offert: Si inuenero gratiam in oculis Domini, reducet me. Si autem non volet me reducere praesto sum, faciat quod bonum


page 373, image: s0373

videturipsi. Et quotidie oramus, Fiat voluntas tua. Humiliari nos oportet sub potenti manu Dei, iuxta dictum Psalmi subditus esto Deo et ora Deum.

Et summa ingratitudo esset, cum tot bona a Deo accepetis, vitam, veram de Deo doctrinam, lucem verae agnitionis Dei et initia vitae aeternae in tuo corde accensa, arram Spiritus sancti, veram pietatem, virtutem, excellens ingenium, maximarum rerum doctrinam, felices successus in tua vocatione, honestum in vita locum, celebre ac honestum nomen, piam, pudicam, ingeniosam et industriam coniugem, multos liberos forma corporum et egregia ad virtutem indole, mediocres opes et alia infinita, non vicissim reuerenter et placide obedire voluntati Dei, vna cruce te exercenti.

Philosophi etiam Necessitatis mentionem in consolando faciunt, sed hi tantum immutabilitatem intuentut, cum enim dolendo mutari et tolli calamitas non possit, necessitati parendum est, nec dolore et indignatione calamitates augendae sunt, vt apud Homerum Achilles Priamum consolatur. [Gap desc: Greek words]

[Gap desc: Greek words] Itemille in Tragoedia [Gap desc: Greek words] , Sed nos in Ecclesia voluntatem Dei intuemur, non Stoicam, sed paternam et misericordem, quae precibus piorum flecti et mutari possit.

III. Exemplatotius generis humani et praecipuorum luminum Ecclesiae Dei quae ostendunt, Dei voluntatem esse, vt similes efficiamur imaginis Christi, vt vna cum illo patiamur, si conglorificari cupimus et iniustitia ac inaequalitas esset, recusare communia onera, quae praestantissimi et sanctissimi homines ferunt. etc.


page 374, image: s0374

PHILIPPO MARBACHIO.

DIuinitus insitae sunt pectoribus parentum et liberorum [Gap desc: Greek words] seu flammae amoris mutui quas Nazianzenum his dulcissimis versibus describere meministi

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]

Vt autem quaeque natura optima et generosissima est, ita [Gap desc: Greek words] maxime expressis et excitatis flagrat. Vero igitur et ardenti dolore et desiderio te, in Clarissim. et Reuerendi patris tui obitu affici et profundis gemitibus hunc Doctorem et aurigam Israelis, Ecclesiae publicae, et nobis ereptum deplorare, ex meo etiam moerore et luctu coniicio. Quem non solu veteris et paterni amici ac patroni fidelissimi interitus, verum multo margis publica Ecclesiae Dei, fidelissimo et singulari Doctore ac Gubernatore peritissimo orbatae calamitas auget. Tua etiam causa doleo, te studiorum et laborum omnium spectatorem et approbatorem, parentem, cuius senectus in tua virtute et suauitate inprimis acquiescebat, hoc potissimum tempore amisisse. Verum ne lugeamus vt gentes ignarae propositae immortalitatis, et beatitudinis aeternae, iustum est, nos non humanitatem solum et [Gap desc: Greek words] in nostrorum interitu, sed pietatem etiam, moderantem moestitiam, ostendere, et auocare animum a luctu ad cogitationem de Dei voluntate, decommunibus Ecclesiae et generis humani confusionibus et aerumnis, quas qui propius confiderat, non difficulter obremperat? Deo, ex hac opinionum et furorum confusione, ad tranquillam et claram caelestis Ecclesiae lucem euocanti, in qua pater tuus iam praesentibus et secututis Ecclesiae calamitatibus, quas spectare et sentire ipsi


page 375, image: s0375

tristius morre futurum fuisset, praereptus, et in cubile suum ingressus, placide quiescit, et cum Deo viuens laetus in illa meliore vita nos expectat: in qua Deo ipso in mentibus nostris fulgente, sapientia sine errore, lux sine caligine, Iustitia sine peccato, vita sine morte, requies sine labore, gaudium sine moerore, dignitas sine tremore, sanitas sine languore futura est, et Deum, qui finis erit desideriorum nostrorum, sine fine videbimus, sine fastidio amabimus, sine fatigatione laudabimus, libet enim Augustini verbis, ciuitatem Deisuam concludentis, hanc epistolae partem finire.

Te et fratres virtutis et gloriae haeredes, hortor, vt publicis monumentis historiam vitae et administrationis ipsius Ecclesiasticae et colloquiorum, reformationis ecclesiarum, et scholarum, et aliorum, in quibus versatus est, negotiorum praecipuorum, distinctis temporibus notari, et scripta conseruari curetis: non solum vt memoria patris in his terris diuturnior sit, verum etiam vt testimonium de doctrina ecclesiarum nostrarum illustre ad posteritatem propagetur.

Venio nunc ad alias epistolae tuae partes, ac primum tibi pro libellis mecum communicatis gratiam habeo quos etsi [Gap desc: Greek words] . Ex N. litteris intelligo, tandem aliquos ad delineandam Apologiam grauem et neruosam conuenire, quos vt gubernet et adiuuet Filius Dei fons sapientiae, toto eum pectore precor. Ego a feriis paschatis huc vsque lecto adfixus decumbo et de morte quotidie cogito. Orationem de studio Theologiae, quam vt isthic recitarem, ante biennium delineaueram, mitto: quae etsi moderatissime scripta est, tamen


page 376, image: s0376

nouis calumniis forte occasionem in vtraque parte praebebit. Dauidis Razii nullam in tuis literis mentionem fieri, et multo magis ipsum nihil scribere miror. An ad Iacobum Aetium sororis meae filium, Argentinae viuentem, literas, quibus aureos quindecim incluseram, postremus tabellarius ciuis noster Hermannus tibi fideliter tradiderit, a te doceri cupio. Bene et foeliciter Vale. Pridie Pentecostes. 1581.

HIEREMIAE HOMBERGERO.

VAlde gratum mihi munus Bernardus noster attulit. Epistolam tuam, veteris erga me beneuolentiae et fidei sincerae testem. Priores vero illas literas, quarum argumentum commemoras. scito mihi non redditas esse, nec Vdalricum illum Holtzerum hactenus vidi. Proceres auditores tui specimen pietatis et constantiae in confessione ad omnem posteritatem memorabile, superiori hyeme ediderunt. Itaque cum tuam operam expetant, ac te retinere cupiant, meo etiam loco, hortator sum vt diutius te in stationem illam collocatum esse statuas; ex qua iniussu illorum, per quos te Deus vocauit, nequaquam tibi discedendum sit. Etsi enim pro concione non doceres: tamen consilio et authoritate tua ecclesiae et scholae studia gubernabis. AEmulus tuus, quis isthic sit, de quo tantopere quereris, diuinare non possum, nec quaerere ex his hospitibus libet, sed huiusinodi obtrectationes, vt boreae flatus horridiores, aut coniugum ineptias, scis contemnendas, et publicae tranquillitati et saluti condonandas esse. D. Iohannis Hoffmanni, Obadiae Prophetarum in illis regionibus, consilia et actiones, vt Deus deinceps etiam gubernet et adiuuet, ardentibus votis precor. De Carniolana Bibliorum editione an succedat, a te doceri cupio. Granum sinapis tui libenter et attente


page 377, image: s0377

legam. Scriptum de Aug. Conf. quod Steini, te mihi tradidisse ostendis, inter mearum chartarum aceruos non inuenio. Inquiram vero diligentius, et cum typographo de editione agam. Marbachium ex tristissimis opinionum, odiorum et furorum nostri temporis confusionibus, in serenam et beatam vitae coelestis lucem et tranquillitatem euocatum esse ipsi quidem gratulor. Nostra et ecclesiae causa doleo, sincerum et fidelem, ac vsu peritum collegam, a nobis auocatum esse. Nec dubito, quin publica haec, ex concordiae deliberationibus orta, Theologorum praelia Cadmea, et intestinum praecipue cum collega dissidium et inuectiuas, postremo ab illo editas, videre, multo ipsi morte tristius fuisset. Quod igitur monumento suo Aleander inscripsit, [Gap desc: Greek words] . Bene et feliciter vale. Rostochii, 10. Iunii 1581.

REVERENDO ET CLARISSIMO VIro, D. Eberardo Overman, Magisto hospitalis Luneburgensis amico suo veteri et carissimo.

FVndamentum et origo aeternae salutis nostrae, et summum, admirationeque dignissimum opus Dei, et testimonium veri et ardentis erga genus humanum amoris Dei, maxime illustre, est miranda diuinae et humanae in filio Dei, domino nostro Iesu Christi naturae copulatio et vnio, hodierna die 25. Martii, inaluo virginis Mariae facta, cuius consideratio, et celebratio, praecipua et propria Ecclesiae Dei sapientia, in omni aeternitate futura est. Cum igirur studia et cogitariones in scholis nostras, ad verae Ecclesiae societatem aggregari et adiungi maxime deceat: commendaui auditoribus scholae nostrae, D. Bernardi orationem hodierna die habitam: in qua, mirandum decretum consilii diuini


page 378, image: s0378

de Redemptione, per incarnationem et mortem filii Dei perficienda, illustri et admiranda hypotyposi, et Dialogismo veritatis ac iustitiae diuinae cum pace et misericordia Dei, velut in tribunali apud iudicem de homine lapso disceptantium, splendidissime et dulcissime exponit, et de vsu ac fructu passionis Christi et gratuita remissione peccatorum ac vita aeterna propter solius Christi meritum gratis donata, admodum illustre testimonium recitat, quod doctrinam Ecclesiarum nostrarum grauissime confirmat.

Scio autem te virum, sincera pietate, et fide ac integritate vitae Deum colentem, et non professione tantum, ac verbis, sed vita et moribus sinceris et sanctis [Gap desc: Greek words] : et in partum Iectione diligenter versatum: sanctissimis hisce et dulcissimis patrum et doctorum Ecclesiae veterum concionibus, quae ad veram pietatem augendam conducunt, et sanctorum affectuum flammas in pectoribus accendunt, mirifice delectari. Quare voluptatem, quam ex hac Bernardi concione proximis diebus relecta coepi, tecum mihi communem esse volui. Bene vale, die Annunciationis Mariae 25. Mattii Anno 1580.

IOHANNI FICHARDO JVRISconsulto Francofurt.

TAntus splendor est verae sapientiae, virtutis, et doctrinae excellentis, vt ignotos etiam et longis locorum interuallis dissitos, ad sui amorem admirationemque rapiat: Fateot itaque me multos iam annos, audientem praestantis ingenii, doctrinae, eloquentiae, grauitatis et moderationis in omni officio tuae, praedicationes honorficas celebri et consentiente bonorum et eruditorum voce sonantes, mirifico tui amore accensum et inflammatum fuisse, ad quem superiori autumno, magna


page 379, image: s0379

anccessio facta est, cum me isthac transeuntem singulari cum beneuolentiae erga me vestrae significatione, in hospitio meo salutare, et aliis Heroicae bonitatis vestrae testimoniis ornare dignatus es. quae perpetua gratae mentis memoria conseruo. Nec dubito te tali honitate et sapientia praeditum, in hac ingenii, et conditionis meae tenuitate, animum tamen et vocem beneficii accepti memoriam probare. Duo quidem hi iuuenes mei familiares, nobilibus ingeniis ornati et nobiliss. LL. studiis dediti Philippus a Suindern Liuonus et Hartmannus Ostringerus Heidelbergensis, mea praedicatione virtutum et humanitatis tuae adducti, et desiderio et amore tui mirifico inflammati ita sentiunt, quanquam ex omnibus orbis partibus, plurima hoc tempore spectatu dignissima ad mercatum isthuc deferant, et vrbs ipsa multos praestantes viros et alia ornamenta [Gap desc: Greek words] habeat: tamen nihil pulchrius et admirabilius, ingenio, virtute et humanitate Iohannis Fichardi Francofurdiae cognituro esse, quem cum intuebuntur, videre sibi aliquem ex veteribus illis Heroicis viris videbuntur, qui propter sapientiam, doctrinam, eloquentiam, scientiam politicam, morum grauitatem atque elegantiam, in Republica primas tenuerunt, qualem Romae Laelium, Seruium Sulpitium, aut Vlpianum, Athenis Periclem aut Hyperidem fuisse legimus. Reuerenter itaque et officiose a te peto, vt amanter et benigne hos duos Iustinianeos nouos, beneuolentia tua et optimi cuiusque non indignos, excipias, vt intelligant meam commendationem aliquid momenti et ponderis apud te habuisse. De Academiae huius et Reipub. ac totius viciniae statu. quae volet, ex ipsis Exe. T. cognoscet. Mitto pagellas si forte inspicere eas vacabit, et Deum precor, vt Exc. T. incolumem et florentem diu seruet. 1578.


page 380, image: s0380

SUECICO CVIDAM BAroni.

S. D Generose et illustris Baro, Domine colende. si quis alius in Germania, honori et laudibus inclytae gentis Suecicae ex animo fauet, existimo me vnum exillis esse, qui praestantissimorum et vere acrium Suecorum Suantonis, Stenonum et Gustaui principum, acerrime et fortissime, pro libertate et salute patriae dimicantium, res gests, superioribus nnis, plerisque in Germania ignotas, apud multos etiam, ex imperitis vulgi rumoribus infamia passim laborantes, pro mea virili literis illustrare volui, et de Gostaui praecipue actionibus praeclaris, et praedicatione et laude dignissimis, veras et integras expositiones complecti, et aliis cognoscendas tradere, in adiuncto Chronico conatus sum, id que libro quarto, 6. et 7. potissimum, a fol. 553. 554. vsque ad 561. et fol. 189. 590. vsque ad 612. si forte ea loca inspicere libeat, et de mea in fortissimam et acerrimam in rebus gerendis gentem Suecicam beneuolentia et iudicio honorifico, non dubitare. Haec praefanda duxi, ne odio honestissimae gentis vel fauore hostium istius, intercedere pro adolescente, ob Epitheta quaedam in carmine longe aliud agente inconsideratius posita, videar. Tametsi, vt ingenue, quod res est, fatear, SVEC OS honestissimo Epitheto, eximiam singularis virtutis et fortitudinis significationem habente, ACRES indigitat, quod viros fortes, magnanimos, industrios, in rebus agendis non remissos, sed sedulos, vigilantes, intentos, constantes, et Heroico impetu negotia vrgentes, ac instantes nec prius quiescentes, quam ad exitum et finem optatum ea deduxerint: non ignauos, non segnes, non inertes, non desides significat. Habuimus ante 25. annos collegam in hac Academia, Poetam ingenio praestantem, Iohannem Belerum. Is Regum Daniae et Ducum Megapolitanorum, Elogia


page 381, image: s0381

edidit, ac in his Illustrissimi nostri Principis, adhuc superstitis, laudes ab hoc Epitheto orditur. Ager Vdalricvs, nec tamen quisquam ei iniuriarum vel infamiae crimen, hoc praetextu intentari posse, fomniauit. Honestius enim et laudabilius hoc Epitheton est, quam vt Acges Suecorum animi, magnitudinem [Gap desc: Greek words] suam, in eo a se repellendo et vindicando exerere debeant. Multo iustiorem indignandi causam, altetum Danicae gentis adiunctum, Danis praeberet; quorum tamen iniurias Cl. V. hoc tempore vlcisci non decreuisse arbitror. Quod si barbariei mentio, littori Finnico apposita offendit: quid vsitatius est vulgo Italorum, etiam eruditorum, quam omnes Germanos, Barbarosappellare. Sic superiores Germani plurimi, totum hoc littus Balthicum, velut barbarum traducunt. Quid igitur mirum est, adolescentem, aetatis imprudentia et vulgi iudiciis inductum, de remotioribus illis Finnorum littoribus, candem opinionem habuisse. Scimus alioquin, eas solum gentes, ad quas, cum verae religionis cultu, bonarum literarum et morum elegantia non penetrauit, vere barbaras esse et nominari: sed tamen aliae regiones aliis eultiores sunt, vt hoc ipsum littus Balthicum; tot ciuitatibus, splendore aedificiorum, opibus, vera de Deo doctrina, studiis literarum, et honesta ciuium disciplina ornatum, tamen religione excepta, minus quam Gallium et Italiam excultum, et expolitum esse, ipsi paulo post regionibus illis perlustratis fatebimini. Cum autem aetatis imprudentia, et communis hominum vulgi iudiciis lapsus hic adolescens, non ex proposito et fraude, seu animo quenquam mortalium nedum laudatissimam gentem, quam honestissimo Epitheto Acrium Suecorum ornat, malitiose deformandi verba quaedam inconsideratius posuerit: reuerenter Clem. V. oro, vt maiorem heroicae bonitatis et mansuetudinis suae, magnis et


page 382, image: s0382

Heroicis viris dignissimae, quam iustae etiam iracundiae rationem habeat. Vt. n. in Deo misericordia et bonitas, supra caeteras virtutes eminet et elucet, ita in acribus etiam et Heroicis natutis, quo quisque est maior, magis est placabilis itae. Et faciles motus mens generosa capit. At lupus et turpes instant morientibus vrsi, et quaecunque minor nobilitate fera est. Tunc vero praecipua mansuetudinis laus est, cum irae caussa iustissima est. Oro igitur per vestram bonitatem, vt adolescenti huic, Martino clementer ignoscere; et plurimis ac honorificentissimis inclyti Regis Gostaui et totius gentis Suecicae virtutibus, ac rebus laudabiliter gestis, a me prolixe celebratis, vnam hanc imprudentioris adolescentis offensam condonare dignemini, praesertim cum serio eum huius errati poeniteat, et Stesichori exemplo id emendare oblata occasione cupiat. Quare si meae, quanquam hactenus vobis ignoti, nec familiaritate vlla coniuncti; preces aliquid apud vos ponderis et momenti habent, significationem remissae indignationis et condonationis offensae apud Rectorem ostendetis, vt adolescens ille studiosus et non malus, ex aresto liberatus, tranquilliore animo, studiis suis et reliquae vocationis laboribus, vacare possit. Id beneficium etiam hospiti illius D. Michaeli Grasso, Illustriss. Principis nostri et Academiae nutritii Cancellario, gratum, et vestra virtute et bonitate Heroica dignissimum erit. Bene et feliciter valete Calendis Octobris, Anno 1588.

FRANCISCAE NIGRONAE D. IAcobi Bordingi Medica viduae ad sororium illius in Gallia delineata.

EXintimis cordis mei penetralibus gratias vobis ago, charissime adfims, quod beneuolentiam et fidem erga me, liberosque meos, quanta non ab affine, sed fratre


page 383, image: s0383

vix requiri et expectari poterat, in tantis locorum et tempotum, quibus seiuncti sumus, interuallis, constanter tuemini, eamque non literis solum crebris et amantissime scriptis et vera pietate et consolatione ac sapientia diuina plenis, quas inter charissima mea monilia asseruare, et subinde exosculari soleo, declaratis: verum etiam aliis beneficiis plurimis et amplissimis, quae in charissimos filios meos Nicolaum et Iacobum proximis annis paterna voluntate et fide contulistis. quos cum patris vestigia feliciter ingressos esse videam: et Deo iuuante, paternae virtutis ac doctrinae haeredes paulo post aliis hominibus vsui et praesidio, et mihi, ac caeteris liberis meis solatio et honori fore, sperem: nihil in his terris mihi gratius contingere porest, quam vt vestra, vestrique similium virorum, eruditione, pietate et autoritare praestantium, consiliis et officiis regantur et iuuentur, nec vllum patrimonium liberis meis amplius et opulentius relinquere me posse sentio, quam virtutis et doctrinae possessionem, et virorum virtute et dignitate excellentium beneuolentiam. Inter quos, cum vos praecipue Deus mihi et filiis meis benefactorem et patronum eximium dederit: toto pectore Deo gratias ago, eumque ardentibus votis precor, vt vobis ac vestris liberis vicissim benefaciat: vobisque omnia bona, vestris animabus et corporibus salutaria, cumulate tribuat. Qupd aurem proximis ad me literis die 26. Iulii Vraniae datis, non modo de sincero et constanti ac fraterno erga me liberosque meos amore vestro testificamini, verum etiam detotius vitae meae, meorumque liberorum conditione, vos meis literis certiores reddi cupitis: agnosco etiam hac in parte fraternam de me rebusque meis omnibus solicitudinem


page 384, image: s0384

et curam vestram, sed longum esset integram exiliorum et migrationum mearum ab eo tempore, quo ante triginta fere annos, relicta dulcissima patria mea Carpentoracte carissimum maritum meum secutussum, historiam hoc loco texere. Anni iam septendecim sunt, cum Rostochii primo habitare coepi. Inqua vrbe, veterem Academiam, sed temporum iuiuria collapsam, instaurare principes huius regionis Megapolitanae Henricus et Iohannes Albertus, marito meo, ad medicae artis propagationem, et aliis viris eruditis aliunde accersitis, incipiebant. Vbi cum septem annos commorati essemus, fato quodam nostro, vocante maritum meum ad sui corporis curationem et artis Medicae in Academia Haffniensi professionem inclyto et optimo rege Daniae Christiano II Lin Daniam cum septem liberis, Philippo, Iohanna, Nicolao, Iacobo, Henrico, Sara et Petro concessimus. Vbi cum maritus meus, laudatissimo Regi et aliis praecipuis viris in eo Regno familiaris et carus esset, rem familiarem mediocriter augere, et liberis nostris rectius fortasse et liberalius largiri sumprus honestos potuissemus, si longius viuendi spacium Deus marito meo tribuisset. Sed et ego valetudine aduersa saepe et periculose, in eo regno conflictata sum, cum quidem interea coniugio nostro Deus duabus filiabus Dorothea et Margarita benedixisset: et carissimus maritus meus, anno tertio post migrationem vix dum finito, ex hac vita euocatus est, cum paulo ante maximam natu filiam Iohannam, erudito et honesto viro M. Lucae Bacmeistero Lunaeburgensi elocasset. Redii igitur cum grege nouem liberorum in hanc vrbem Rostochium, vbi et consolationem necessariam, ex concionibus verbi diuini (quae nullae in Dania Germanico idiomate habebantur) haurire poteram, et aliquos amicos veteres, quos charissimi mariti mei bonitas et virtus mihi conciliauerat,


page 385, image: s0385

me habere sciebam. Quorum opera hoc etiam effectum est, vt gener meus, honestissima et liberali conditione in hanc vrbem vocaretur, vbi filiae meae primogenitae et generi, aliorumque amicorum veterum consuetudine et complexu mihi frui et conciones verbi diuini, salutaris doctrinae et consolationis plenas, audire quotidie licet. Cum autem ante biennium, saeuissima lues pestilis in hac vrbe et tota vicinia grassaretur, Deus exfamilia etiam mea, tres plantulas in coelestem hortum transtulit, ac in his maximum natu filium Philippum, Philosophiae magistrum, qui iam exemplo patris, medicinam feliciter faciebat, et vicinae vrbis Stralsundensis Physicus erat. Hunc secuta est filia Dorothea septem annorum puella, et filius Petrus. Cum caeteris sex liberis adhuc viuo et valeo, et Deum oro, vt me cum liberis clementer gubernet, et seruet. A vobis etiam peto, vt vicissim vestrorum et charissimae sororis meae liberorum nomina et vitae conditionem mihi significetis, et duos filios meos in Gallia hoc tempore viuentes, vestro consilio, autoritate et patrocinio paterno iuuetis. Et a me, meisque liberis, omnia obseruantiae et grati animi officia perpetuo expectetis. Bene et feliciter Valete Anno 1567.

ERICO MATHAEI, JOHANNIS III. Sueciae regis Consiliario.

ETsi raro conceptae expectationi euentus in aulis respondent: tamen commune [Gap desc: Greek words] est miseroum, vt ab aulis auxilium petant, sicut hi etiam miseri ciues nostri, amissis non procul a Nerua, naui et fortunissuis, et isthuc traductis, sperant, se bonorum intercessione aliquid ex serenissimi Regis benignitate recuperaturos esse. Oro igitur, quoad sine molestia et in commodo poteris, vt vel reipsa, vel consilio, vel consolando


page 386, image: s0386

miseros iuues, vt intelligant nos [Gap desc: Greek words] calamitatis eorum affici et meas apud te literas ponderis aliquid habuisse. De priori negocio dedicationis, nihil amplius scribo, sed ex silentio vestro et iis, quae publice isthic fiunt, ratiocinor talem [Gap desc: Greek words] parum gratam fore. Pro munere tuo Gotthico, libellum de morte ac vita aeterna remitto, quia te quoque in hac senecta saepe de morte et aula Regni coelestis tranquilliore et beatiore cogitare scio. Bene et feliciter Vale. Die S. Bernardi Abbatis Clatae vallis, et Doctoris Ecclesiae vere melliflui, anno 1163. die 20. Augusti ex his terris euocati.

CONRADO PISTORIO MINIstro Ecclesiae Antuerpiensis.

SAlutem a Filio Dei seruatore vnico. Pergrata est mihi vir Reuerende, assiduitas scribendi tua, non inanes tantum [Gap desc: Greek words] , sed rerum maximarum, ad Dei gloriam et Ecclesiae ac Reipublicae statum pertinentium historias cognitione dignissimas complectens. Ordine autem mihi redditae sunt, quas Lubecae, Hamburgi, Amsterdami et nunc Antuerpiae dedisti. ac Filio Dei Duci ac custodi piorum, castra metanti in circuitu timentium eum gratias ago, quod te saluum ac incolumem ad Ecclesiam Antuerpiensem venisse, et Deputatis illius praesidibus, tuum aduentum gratum fuisse, intelligo. Oro etiam vt te ac collegas in eodem ministerio tuos doceat et gubernet.

Cum autem et Respublica isthic perturbata et tetra opinionum dissimilium contagia sint, propter quae Ecclesia etiam vestra tenera, minus tranquilla et facilius omnis generis ostensionibus obnoxia est: primum vos propter filium Dei redemptorem et supremum. Ecclesiae suae pastorem adhortor et obtestor, vt vos


page 387, image: s0387

qui idem genus doctrinae amplectimini et consenlum vestrum et animorum coniunctionem tueamini, quam ad rem etiam arte, non solum animi moderatione et [Gap desc: Greek words] et tolerantia opus est: deinde communis nostri Praeceptoris verbis quaeso, vt praecipue ad vtilitatem Ecclesiae directa fit oratio. Doceatur populus de rebus necessariis, vt recte cognitis doctrinae fontibus piae mentes, et ament hoc genus doctrinae et contraria iudicare et refutare possint. Hostes vero discernatis. Est interdum refutatione opus, quae cum fit grauiter et placide, multo plus conducit, quam si quis velit scurrilitate cum aduersariis certare. Cumque auditorum nostrorum aliqui, non malitia adhuc habeant aliqua errorum contagia, sed quia specie veri seu religionis, animi occupati sint, quomodo sanandi sint cogitandum est. Et de tuendo consensu doctrinae, iuxta vestrae Ecclesiae confessionem ante 14. annos editam, praecipua vestra cura sit. De ritib. vero non mandatis expresso verbo Dei, seu adiaphoris, inter quos, recte priuatam absolutionem quoque numeramus, nullo modo contendito, multo minus ipsi priuato consilio, in ritibus Ecclesiae vestrae quidquam mutate sed senatus Ecclesiastici seu Deputatorum deliberationem de ea re expectare. Multi suae consuetudini fauent, nec opus est pugnare, vt omnino ritus vestri, ad nostram in Saxonia Ecclesiarum consuetudinem congruant, priusquam matura deliberatione Senatus Deputatorum et ministerii, cum Ecclesiae consensu certum aliquid decernatur. Haec bono et simplici studio, tibi ac collegis tuis, pro mea erga vos beneuolentia scribo, atque vtinam non solum per literas, sed etiam coram interdum colloqui possemus. Ad D. D. Deputatos de iis quae monuisti diligenter scripsi, ac existimo quod ad doctrinam de coena Domini attinet, posse vos bona conscientia formam loquendi in confessione Antuerpiensi praescriptam ad Christi verba


page 388, image: s0388

proxime accedentem retinere. Et cum Catechesin suam iuxta confessionem intelligi et declarari velint: nihil de definitione illa contendite: cum vere et recte dicatur, sacramenta esse actiones. De coena Domini et in omnibus templis pariter singulis dominicis seruetur, nolim te puguare. In Wirtenbergensi ducatu vix singulis mensibus semel in vna vrbe celebrant: at isthic singulis dominicis dispensari intelligo. Paulatim consentiente senatu et ministerio toto, conformitas cum nostris Ecclesiis hac quoque in parte institui poterit, sed non nimium properate. Ad timorem Dei, fidem, inuocationem, constantiam et patientiam in his bellorum calamitatibus et incertis adhuc euentibus, si forte durius eos Deus castigare vellet, potius au ditores vestros hortemini. Haec multo magis, quam rituum similitudo, necessaria et salutaria sunt. Consolationes in simili fere casu tempore belli Saxonici scriptae ex libello Iusti Menu von der Nothwehr sumi possunt.

Illam orationem tuam (semper iudico potiorem rationem habendam Ecclesiae renascentis et publicae concordiae, quam priuatarum concertationum affectuum et commodorum) omni auro et adamante fulgentiorem et omnibus gemmis ac margaritis preciosiorem, et ex spiritu Christi sine dubio profectam, summa cum voluptate et applausu legi et aliis praelegi.

Caetera, quae de statu Ecclesiarum, Amsterodamensis praecipue et Academiae Leidensis coommemoras, propter historiam mihi pergrata sunt. Verum Embdae mirorte nullam Henrici Paulini, ad quem literas me tibi darememini, mentionem facere. Literarum tuarum [Gap desc: Greek words] adfini Coruiuo missum, recepi: idque a Collegis meis et Oswaldo lectum D. Wedmanno vt petis, Regiomonte exhiberi curabo. Inde nihil post tuum discessum accepimus. Rex Poloniae ad diem 15. Iunii


page 389, image: s0389

exercitum in finibus Moscouiae Zablothae lustraturus erat. [Gap desc: Greek words] adhuc nihil gessit. Bremense colloquium ab Archiepiscopo, qui suam Reputationem et iurisdictionem in eo laedi queritur, impeditum iri arbitror. Episcopus Verdensis, vt archiepiscopo gratificaretur, Dedekindum Senatui Bremensi negauit. Quare nec meus collega illuc accedet. Farensbecius Lubeca, in Liuoniam, praemisso Rigam milite, discessit. Rigenses die 7. Aprilis Regi Poloniae iurarunt: recepto Burggrauio et duabus tertiis Accisae partibus Regi concessis, quod valde miror. Qupd de Ambrosio Wolfio Herdessiano significasti, gratiam habeo. Etsi enim [Gap desc: Greek words] , vulnerum nobis inflictorum autorem certum cognoscere. Vxor et filia tua Dei beneficio recte valent. De restitutione Polycarpus nihil adhuc significat, sed sciscitabor ex eo prima occasione, Bene vale, Rostochii, die congressus Mariae et Elisabeth. 1581.

D. GEORGIO LIEBLERO TVbingensis Academiae Professori.

QVod tardius humanissimis literis tuis, amice integerrime, respondeo, quamcunque causam aliam potius quam obliuionem veteris amici, vel negligentiam existimes. Aberam eo tempore, quo literas tuas dedisti, integrum fere trimestre in Franconia et ad Rhenum. Totidem menses fere hoc anno, propter aduersam valetudinem domi me continui, nec semper certi homines isthuc ituri osteruntur. Nunc igitur proficiscente in patriam genero meo, quem ego sane huius itineris sumptibus parcere maluissem: epistolion ipsi dedi, vt gratissimas mihi, ac iucundissimas literas tuas fuisse cognofceres.

Tibi de tranquillo et beato hoc vitae genete, quod


page 390, image: s0390

in studiis Philosophiae fideliter propagandis [Gap desc: Greek words] egisti, toto pectore gratulor. Meae vitae cursus inquietior aliquanto et turbulentior fuit, in hac Balthici littoris Academia consenescentis, in qua vtinam mihi perpetuo licuisset manere, nec ab aulis ad alia negocia subinde euocatus fuissem. Sed vtriusque nostrum vitae fabula iam fere peracta est, ideo de altera et meliore vita serio cogitemus, cuius amorem et desiderium aliquod vt in meo pectore accenderem, doctrinam de vita aeterna, proximis annis in schola proposui et edidi.

Te duos ex carissimis Filiis tuis, cultores Dei, ac ministros Christi, in publica Euangelii propagatione Deo et Ecclesiae vtiliter seruientes, et filiam viro Clarissimo, et eruditissima Physicae et medicae artis studia honestissimo loco in Academia vestra tuenti, elocatam videre, ex animo tecum laetor. Nec dubito caeteris etiam tribus filiis et filiabus tuis, Deum paterna bonitate benedicturum esse, iuxta dulcissimam psalmi promissionem, Generatio rectorum benedicetur, quam athnicus poeta alicubi auditam, hoc dulcissimo versu, expressit, [Gap desc: Greek words] . Ego septem liberos in coelestem Academiam praemisi, quorum Epitaphia si vacat, perlustrabis. Reliqui sunt duo filii, in hac senecta mihi a Deo dati, proximo mense Martio Dauid III et ante biennium, Vlricus, qui bellis argutiis et ineptiis suis, me senem et morti vicinum, dum Deus volet, oblectant. Filias superstites duas, alteram Ioanni Fredero elocaui, alteram iuueni vestrati, Ioanni Georgio Godelmanno. Is cum ad vos hoc tempore proficiscatur viuae epistolae loco mihi apud te futurus erat, sed tamen ve???eri amicitiae nostrae deberi hoc officium iudicaui, vt humanissimis literis tuis responderem. Genero tuo, viro Clariss. D. D. Andreae Planero salutem meo nomine reuerenter et officiose dices et adiunctas


page 391, image: s0391

de Russis et Tartaris pagellas exhibebis. Bene et feliciter vale pridie Iohannis Baptistae 1582.

IOHANNI WIGANDO.

VIdemus studiose a multis gubernatoribus in aulis et ciuitatibus vbique locorum expeti, et auidissime atripi occasiones deformandi et opprimendi ministros Euangelii fideles, vt recens exemplum amici nostri aulicum tibi non ignotum est. Eo igitur ardentiori precatione nos a Deo regi ac defendi petamus, et singulari vigilantia ac circumspectione [Gap desc: Greek words] et mutuis admonitionibus et consiliis [Gap desc: Greek words] , innocentiae opem ferre conemur. Nullos iam habemus Constantinos, qui pallio tegere naeuos ministrorum velint, sed plurimos, vt in aulis Constantiorum, sycophantas, qui etiam Athanasio, Magiae et adulterii crimen obiicere, et in synodis Tyriae similibus probare non vereantur, sed aduersus haec [Gap desc: Greek words] , nullum aliud praesentius remedium est, quam patientia et petitio auxilii diuini et Magistratus: Qui cum nos deserit, vt plerunque fieri solet, [Gap desc: Greek words] .

MARTINO AEDITVO CONSVLI Amsterdamensi.

LIteris tuis superiori anno ad me grauissime, amicissimeque scriptis, Magnifice Domine Doctor, Clarissime Consul, multo ante respondissem, si certorum hominum isthuc euntium facultas mihi data fuisset. Sed tristibus hisce bellorum tumultibus securitatem itinerum passim turbantibus, nemo se, praeter hunc nostrum ciuem, qui superioris anni vere Antuerpiam proficiscens meas tibi fideliter reddiderat, mihi obtulit. Initio autem ardentibus votis aeternum et praepotentem Deum, autorem et custodem imperiorum


page 392, image: s0392

et ordinis politici, toto pectore precor, vt honestissimae Reipublicae vestrae, ac toti Beigico, tranquillitatem et quietem optatam reddat, et tristissimis hisce bellorum miseriis tandem sublatis, durabilem et firmam pacem, cum vera libertate coniunctam clementer praebeat et consilia de mutatione praesentis formae imperii seu gubernatore et principe nouo adsciscendo, ad Christi gloriam et populorum Belgicorum salutem guberner. Nisi enim Dominus custodierit ciuitatem in tanta rerum conuersione et periculo, et toties iam nobilitata illorum regum persidia, plus quam Punica, metuendum est ne [Gap desc: Greek words] haec plane [Gap desc: Greek words] existat.

Memini ante triginta annos, cum nondum immania haec perfidiae exempla, quae proxima aetas in feriis Bartholomaei vidit patrata essent; praeceptorem meum Philippum Melanchthonem, incidente mentione foederis, quod elector Mauritius cum Gallo facturus erat: dicere, Nunquam sibi foedera cum Gallis placuisse, quia Paulus scriberet [Gap desc: Greek words] . At nostri Galatae cum quibus nono abhinc anno, optimus princeps Vranicus cum fratre Ludoico, foedus faciebant, se non tam [Gap desc: Greek words] , quam [Gap desc: Greek words] , esse declararunt. Itaque denuo illis, in re tanta, et ad totius Belgici statum mutandum spectante, fidem haberi sane miror.

Sed sapientissimum principem et amplissimos ordines, iustas et graues consilii sui causas habere non dubito. Quod iraque vnum possumus, piis et ardentibus votis, institurum eorum a Deo aeterno bonorum principum et populorum custode, feliciter gubernari precamur.

Religionis dissidia vehementib et violentis certorum hominum scriptionibus et conuiciis, debachationibus probrosis, indies magis magisque exacerbari, vna recum vero pectore doleo, atque vtinam quod optas in hac seditione, existat tandem aliquis pietate grauis, quo conspecto,


page 393, image: s0393

sileant ii, quibus furor hactenus arma ministrat, arrectisque auribus astent, et se dictis sapientibus et moderatis regendos et mulcendos praebeant.

Me semper optasse, salua veritate per [Gap desc: Greek words] coire et conciliari dissidentes partes, potius quam distrahi et diuelli atrocius DEVM [Gap desc: Greek words] testem facio. Accidit igitur mihi, quod pacificis et concordiam amantibus euenire Nazianzenus docet [Gap desc: Greek words] : vt a vehementioribus vtrinque plagas accipiam, et nunc mei etiam, et D. Chemnitii nominatim mentionem parum amicam in recentibus scriptis, a N. N. fieri significatur. Quem virum, vt caeteris in Germania literatis auctoritate et eloquentia praestat, sic difficillimis hisce temporibus, remedia vulneribus adflictae Ecclesiae idonea et salutaria afferre, ex animo optarim. Video autem, ex illo medicorum genere esse, quos epistola tua describit, qui, quod per [Gap desc: Greek words] aut [Gap desc: Greek words] vtcunque posset sanari et leniri vulnus, asperiore curatione et cauteriis ac sectionibus ita exacerbant, vt in malignum cacoethes plane degenerarutum appareat.

Sic vero accensis vtrinque iracundia et surore animis, quae possunt remedia alia, quam gemitus et preces a nobis adhiberi, vt illa in Tragoedia inquit se [Gap desc: Greek words] .

Quos enim distractae Ecclesiae membra, in vnum corpus iterum coalitura speras, si quis eruditione, probitate, auctoritate, et pietatis studio vir conspicuus, neutrorum insolentiam conuiciis exasperaret, sed mansuetudine et doctrina retunderet: pium sane votum et ex sancto, et Ecclesiae tranquillitati et saluti optime cupiente pectore profectum, agnosco et celebro. Sed tali auctoritate virum Germania, hoc


page 394, image: s0394

tempore, quod sciam, nullum habet, et cui authoritatem praecipuam eruditio et elegantia latini sermonis, et moderatio, qua ante haec tempora vsus est et eximia in rempub. literariam bene merita pepererant; longe aliam curationis viam ingressus est, ciuus asperitas nunc eos etiam quibus respondendi necessitas incumbit, vehementius inflammat.

Deo igitur Ecclesiam et vos coommendemus, et singuli nostro loco, quantum possumus, moderatis cosiliis et rationibus, aegrum Ecclesiae corpus fouere et sanare, et veritatem ac pacem Ecclesiarum tueri conemur, donec Deus [Gap desc: Greek words] auxilium adflictae ecclesiae, ferat, vel iterum adueniens ad iudicium Seruator noster, in Synodo illa omnium gentium, controuersias istas componat, et zizaniis ac scandalis omnib. ex suo regno sublatis, beatam tranquillitatem et gloriam aeternam ecclesiae suae tribuat. Haec de praecipuo Epistolae tuae singulari pietate et sapientia et grauitate plenae argumento, respondere prolixius volui. Caetera a q voles, de Reip. et Ecclesiae nostre statu ex Balthasaro, qui has tibi exhibet, de bello a Poloniae rege in Moscouia gesto, et deinceps gerendo, ex illius epistola, et de aliis rebus cognitione non indignis, ex pagellis adiunctis cognosces. Bene et foeliciter Vale vir optime et praestantissime. Rhodopoli Idibus Martii 1581.

NICOLAO CISNERO.

QVod initio tuae epistolae optas, ego etiam toto pectore Deum precor, vt vel componantur dissidia illa, vel certe, inter dissidentes sententiis, non tanta sit animorum, voluntatumque acerbitas et abalienatio. Duas esse factiones in Europa eorum, qui pontificis idola oppugnant, video, potentia, et viribus fere aequales: in quarum reconciliatione et concordia, non solum Ecclesiarum nostrarum, verum etiam Europae salus posita


page 395, image: s0395

sit. Rursum durante acerba hac dissidentium conflictatione vtrique interitum portendi. Verum, vt Plato loquitur, [Gap desc: Greek words] , nec ad mittent peccata nostra vt tantum beneficium nostris temporibus tribuatur: et scriptores vehementes vtrinque incendium inflammant magis, quam restinguunt, quibus classicum canentibus, nunquam animi coalescent. Cum igitur nullis moderatis consiliis locum esse videamus: et [Gap desc: Greek words] vtrinque vapulent: sinendum est, vt [Gap desc: Greek words] ista ferantur, donec Deus [Gap desc: Greek words] nos respiciat. Quod me studium, operamque meam, ad certum tempus electori Palatino addixisse scribis ego sane vno eodemque modo semper respondi: Me patriae aliquantisper seruire non recusare, si Principis mei Vlrici Megapolitani consensu et concessione clementi liceat, cui non obstrictus alia conditione hactenus vnquam fui, quam vt dimidio anno ante vterque alteri renunciare possit. Cum autem iam fere 28. annos ipsius Clementiae seruierim, nolui etiam Wormatiae, quidquam alia conditione Iulio Micyllo Electoris nomine mecum agenti promittere, quam si ille assentiretur. Superiore vero anno, cum me omuium rerum inscio et ignaro, ex aula Palatini, omnia quae Wormatiae inter nos acta erant, ad principem meum mitterentur, et hic, non immerito mecum expostularet, quod C. ipsius non consulta, mecum a Palatino ita agi passus fuissem: electoris etiam nomine scriptae literae ita inclementet et aspere mecum agerent, ac si viginti annos mancipium illorum fuissem: ego rem a maleuolis ita instructam esse metuens, vt in vtriusque principis indignationem pariter incurrerem, cum nota mala optima esse iudicarem, meum principem ita placandum mihi esse statui, vt nihilominus ea, quae Palatino promisissem, seruare possem. Itaque totum hoc negotium, vt ab initio feceram, DEI et priucipis mei voluntati integre permisi, ac interea, me pure passiue


page 396, image: s0396

habui, paratus isthuc proficisci, principemeo iubente mansurus non inuitus, si non permittat. Concesserat autem dimidium annum, nunc rursus, vt intelligo, sententiam mutauit. Ego ex aliena voluntate pendens, rem totam Deo commendaui. Quem toto pectore oro, vt me gubernet et seruet. Si quid de Lusitanicis, Indicis, Persicis, Turcicis et Gallicis rebus habes [Gap desc: Greek words] , quaeso, vt impertias, Belgica mediocriter nobis nota sunt. Indies euim ad nos perferuntur. Buceri liber a Perna recens editus, quo titulo excusus sit, quaeso significes, Bene vale 1579.

FRIDERICO STOKIO.

LIteras tuas postridie Iohannis Baptistae anni superioris, et alteras 15. Cal. Ian. daras, eodem fere tempore recens accepi, ex quibus de statu Relligionis apud vos, ea, quae prius ex aliorum sermonibus et litteris summatim audieram, accurarius cognoui. Filium Dei Seruatorem nostrum Iesum Christum toto pectore precor, vt Ecclesiae suae propitius misereatur, et nos omnes doceat, gubernet et seruet. De libello carminum et orationum vestrarum, quem a vobis propediem expectari indicas, piget et pudet scribere. Initio chartarius Graboensis in mora fuit, qui decimo mense postquam cum ipso transegistis, decem tantum fasces papyri nec subtilis admodum nec candidae mittebar, pro qua aegre duas Rosas nobiles, ab illo, per quem pecuniam ad editionem necessariam suppeditari voluistis, M. Frederus extorsit. Nam Mollerus ille, Syndicus Hamburgensis, cui Viennae pecuniam tradidistis, maligne et tarde eam soluisse dicebatur, reliquam charram nunc demum proximo mense Martio accepimus, et Iohannes Theodoricus hesterna die primum viginti Ioachimicos ad sumptus editionis mihi, absente Fredero, qui in Borussiam expatiatus est tradidit. Interea


page 397, image: s0397

lacobus Lucius nostcr cum prelo et typis latinis Helmstadium migrauit, vbi Academiae Iuliae typographus deinceps futurus est, nec scio, an Stephani Myliandri opera, cuius typos minus probare videbamini, nunc vti liceat, sed quia alium magis idoneum hoc tempore non habemus, post pascha editionem ab eo inchoari curabimus. Generosum Baronem nostrum quem Italiam propediem ingressurum esse indicas, isthinc iam dudum abesse arbitror. Frustra igitur scribere nolim, praesertim cum incommode valeam, et ille prioribus meis non responderit. Erasoeum Stockmannum existimo nos Collegam in Academia habituros esse loco M. Christophori Gerdneri, initio huius anni aqua intercute extincti. Te in Academia Heidelbergensi locum inter Professores honestum si ipse voles, habiturum esse non dubito Hoc vnum requirunt in mediocriter idoneis, vt vel Flaciani sint, vel Quitistae. tametsi illos, qui ista optimo Principi inculcant, ipsos quid loquantur, intelligere non existimem. Optarim tamen de tua voluntate mihi constare, an vocatus parere possis. Mea tibi fides et diligentia nulla in re vnquam defutura est. Bene et foeliciter Vale. Die Ambrosii Episcopi Mediolanensis 1579.

FRIDERICO II. REGI Daniae alteri praescripta.

CVm summa Regnorum et Reipublicae tuendae instrumenta et dignitatis Regiae praesidia et ornamenta praecipua sint, LEGES et ARMA: quorum auxiliis et tutela communitates hominum vniuersae potissimum continentur, grauissime et sapientissime, Rex legum peritissimus et in beliis felicissimus, in vestibulo doctrinae legum praefatur: Imperatoriam


page 398, image: s0398

Maiestatem non solum armis decoratam, verum etiam legibus oportere esse armatam, vt vtrunque tempus bellorum et pacis recte possit gubernati. Vt autem caeteras Regiae gubernationis partes Regia maiestas tua, DEO optimo maximo bonorum regum custode, regno tuo benedicente, felicissime administrat: sic duo haec summa Regum et Regnorum praesidia et decora, omnes videlicet togae et belli artes, summa cum dignitate tuetur. Quis enim Regum hoc tempore in Europa neruis belli, fortissimis ducibus et armis instructior? Quis hostibus, terra marique oppressis triumphator felicior? Quis totius maris arctoi et Balthici dominus et protector vicinis omnibus magis metuendus? cuius imperium, a multis seculis dum Daniae regnum stetit, flotentius fuit et latius. Haec maxima regni decora et ornamenta omnes etiam ex vulgo intelligunt et magnifaciunt, Sed multo maiora regni tui bona sunt, quod summi Regis veri DEI, et Redemptoris nostri Iesu Christi domicilium et templum, et verae religionis, iustitiae, legum, pacis, studiorum doctrinae omniumque artium et virtutum officina, et Ecclesiae Christi hospitium et sedes est tranquilla et florens, cum caetera toto orbe terraram regna vel Mahometicarum vel Pontificiarum blasphemiarum Iustra sint, vel dissidiis opinionum turbata, aut bellis perterrefacta, minus tueri studia doctrinae et gubernationem possint. In amplissimis vero R. M. tuae regnis Halcyonia, ecclesiis Christi, vna consentienti, verae de Deo doctrinae voce, disciplinae sanctitate, docentium concordia, rituum grauitate et populi in ornando ministerio et omnibus pietatis officiis, diligentia, clementissime DEVS tribuit, quae eximia et summa politiarum et regnorum bona, vt aeternus DEVS Rex Regum et custos regnorum ipsi seruientium perpetuo seruet, et R. M. V. et


page 399, image: s0399

Inclytam Reginam et Regios filios et filias incolumes et florentes tueatur, toto pectore precor.

Cum autem ad haec tanta munera administranda, Regiae M. T. multorum operis et ministeriis opus sit, non bellica solum virtute et armis (quae etiamsi interdum necessaria, tamen ideo tantum capienda sunt, vt depulsis hostibus et restituta pace, homines legibus et iudiciis regi et colligi Deo aeterna Ecclesia possit) valentium: verum etiam Legum diuinarum et humanarum, quae totius gubernationis Rerum publicarum norma sunt, peritorum, atque ego a prima aetate studiis doctrinae legum praecipue inuigilauerim: reuerenter et subiectissime Regiam Maiestatem Tuam oro, vt inter caeteros R. M. T. alumnos et clientes, ad me quoque clementissime respicere, et annuo subsidio studia mea et Oeconomiae a me iam inchoandae rationes subleuare, Regia et munifica manu sua dignetur. Pro qua bonitate et munificentia Regia vicissim R. M. T. operam meam fidelem et subiectissimam reuerenter defero, et in negotiis quae R. M. Tua, in his aut remotioribus Germaniae partibus, per meam tenuitatem expediri posse iudicabit, nulli diligentiae, labori aut industriae parcam, et R. M. T. Regiam diguitatem, honorem, existimationem et commoda, omnibus animi et corporis mei viribus defendam, propugnabo. Bene et foeliciter R. M. T. aeternum valeat.

IOHANNE WITZENDORFIO.

PLane confido vos, pro Heroica bonitare et candore vestro, veniam mihi benigne daturos esse, quia in proocmio libelli, de morte et vita aeterna, nominatim vos compellare et tenuem illam lucubratiunculam vobis inscribece ausus sum. Feci id bono et simplici studio obseruantiae et amoris erga vos mei et animi grati publice testificandi,


page 400, image: s0400

quem aliquibus etiam post vtriusque nostri mortem notum esse in his terris cupio. Coniugis etiam vestrae honestissimae memoriam, scio vobis non ingratam nec iniucundam fore. Itaque prolixius deprecari nolo. tantum in fine prooemii aliqua, quae vehementiores in vtraque parte irritabunt magis, quam placabunt, omissa fuisse optarim. Noua quae habui M. Lamberto Calenio dedi, Apologiam principis Vraniae, Proscriptioni Hispanicae oppositam, quae multas Historias cognitione dignas, vel arcana domus et aulae Hispaniae patefacit, vos legisse arbitror.

Egoa festo Paschae, animi et pedum dolore aeger decubui, ac ne nunc quidem firmiter insistere aut ingredi queo.

Etiam Reginae filiae meae postremae sacrum nuptialecras DEO iuuante celebrandum est. Quod vestris precibus sanctis et castis Deo auctori et custodi coniugum piorum ardenter commen dari, reuerenter oro. Mitto excerpta ex literis Constantinopoli hoc an. 1581. ad me scriptis, et Reualiensem narrationem Baldasaris Russouii, qui Chronicon Liuonicum edidit. Bene et felicitcr Valete Rostochii 29. Maii Anno 1581.

Exliteris Ad Cyriacum Spangenbergerum.

Caeterum, quod certamen de peccato originali in vestris Ecclesiis in dies crescere scribis, magnum et acerbum mihi ac Collegis meis dolorem attulit. Vere enim [Gap desc: Greek words] Docentium in Inclyto comitatu vestro, veiut oculus exercitus Dommi prae caeteris puritate doctrinae, constanti confessione et dulci concordia, et veritate fraterna, cuius benedictionem et vitas in seculum Spiritus sanctus promirtir, hactenus effulsit. Hoc tantum decus sincerum et illibatum conseruari, et deinceps quoque, te, ac D.


page 401, image: s0401

Mencelium, et caeteros collegas, [Gap desc: Greek words] , omnes pii in tota Ecclesia sanctorum optant. Nos in hac Academia, simplicem Catechismi doctrinam, in qua a teneris annis instituri sumus fideliter retinemus et propagamus, et substantiam animae et corporis nostri, vna cum omnibus membris et sensibus, nunc quoque a Deo conditore nobis dari et conseruari, et filium Dei, substantiam animae et corporis nostri absque peccato assumpsisse: et hanc nostram naturam per spiritum Dei sanctificari, et mundari, et in extremo iudicio sine peceato resurrecturam esse, confitemur. Ideoque vt in ciuili hominum societate, ordinem Magistratuum, Legum, Iudiciorum, paenarum diuinitus sancitum, discernimus ab [Gap desc: Greek words] et confusionibus ordinis diuini, quas Diaboli et hominum malitia inuexerunt: ita in doctrina de homine, substantiam a Deo conditam, et opere generationis quod est, creatura Dei bona et sancta, vt Lutherus ait propagatam accurate et perpetuo distingui oportere, a peccato quod non a Deo conditum est, sentimus. Nec ex dictis Scripturae Gen. 6. v. 8. Psalm. 14. v. 51. Ierem. 17. Rom. 7. 8. aliud effici videmus, quam cor hominis seu totam hominis naturam peccato horribiliter deprauatam et perditam, ideoque ream coram Deo et maledictam et aeternis paenis destinatam esse. Quod patres aliqui magnitudinem huius tristissimae deprauationis significantius demonstrare cupientes, per metalepsin efferunt dum totum hominem nihil aliud quam peccatum esse dicunt, sicut sceleratiss. nebulonem indicare volentes, scelus nominamus. Nam hoc ipso exemplo Lutherus, ad Galatas de peccato loquens vtitur. Haec bono et simplici studio, ad te scribo, vt intelligeres, nihil nos ardentioribus votis optare, quam vt cum D Mencelio, et ceteris in comitatu vestro pus et sinceris Christi


page 402, image: s0402

ministris [Gap desc: Greek words] deinceps etiam in hac parte doctrinae tueri studeas, et in declaratione articuli de peccaro originis, confutationibus vestris inserta, ad quiescas. Idem Reuerendi senis Superintendentis Hamburgensis votum esse non dubitamus, qui triste, et funestum hoc certamen, in hatum regionum Ecclesias et scholas, attrahi non debete, ante aliquot menses ad nos scripsit. Otristem et omnibus piorum gemitibus deplorandam Ecclesiae conditionem, cuius vulnera, quae coalescere et sanari tuenda modeste et grauiter veritate et pace, et praecisis contcntionibus funestis debebant, quotidie atrocius diuelluntur, nec vllus finis miseriarum apparet. Deum oto, vt nos doceat, gubernet et regat. Bene vale, die S. Augustini. Anno 1572.

GRATVLATORIA DE Coniugio.

PRopria Ecclesiae Dei sapientia, et nota peculiaris est doctrina de coniugio integta et illibata, quam omnes caetetae gentes impune concessis diuortiis et vagis libidinibus, et pontificii, impura lege de coelibatu et permissis solutorum contuberniis, corruperunt. Est autem coniugium miranda bonitate et sapsentissima deliberatione totius Diuinitatis institutum et sancitum, non modo vt fons et origo generis humani et Ecclesiae Dei ac Reipublicae seminatium et totius vitae humanae fulcrum et vinculum: verum etiam vt schola pietatis, mutuae dilectionis, beneficentiae precum, patientiae et multarum virtutum de Deo nos commonefacientium, et imago mirandi inter Christum et Ecclesiam faederis esse. Vt enim in coniugio honesto et sancto sex res praecipue florent et conspiciuntur, primum amor mutuus, suauis, sincerus, ardens, sine morositate, sine fastidio, suspicionibus, simulatione, [Gap desc: Greek words] , etc.


page 403, image: s0403

Deide fides coniugalis, qua in mutuo amore adquiescant, et vterque vni suo coniugi corpus castum et sanctum seruet: praeterea societas omnium bonorum et aerumnarum, Generatio, Defensio et [Gap desc: Greek words] , infirmitates, et naeuos inter se mutuo condonans. Ita inter Christum et Ecclesiam similis amor est, quem hoc illustri [Gap desc: Greek words] Christus declarauit, quod Ecclesiae Sponsae suae salutem proprio sanguine et vita profusa redemit, et quidem solam Ecclesiam side fibi copulatam diligit, et omnia suae sapientiae, iustitiae, vitae et laetitiae aeternae bona ipsi im pertit, peccata et paenas Ecclesiae in se deriuat. Quotidie etiam plura membra Ecclesiae per verbum et spiritum S. generat: quae aduersus ommia mala defendit et multas eorum infirmitates tolerat et condonat. Hoc mirandum foedus amoris inter Christum et Ecclesiam mutui, vt considerare et aspicere propius possemus, Coniugum societatem Deus instituit et omnibus qui in coelibe vita mundiciem animi et corporis illi batam retinere nequeunt, seuerissime mandat, et promissiones suae praesentiae, auxilii, benedictionis et custodiae diuinae amplissimas adiungit. Nec vero vlla suauior et dulcior amicitta, et fides mutua, et dolorum ac curarum omnium leuamen, et consolatio gratior est, quam inter coniuges honestos et vera animorum beneuolentia in Deo copulatos. Toto igitut pectote tibi, de coniugc, et socia vitae dulcissima et fidissimatecens adiuncta gratulor, et Deum aeternum patrem Domini nostrilelu Christi authotem sanctissimi et dulcissimi foederis coniugum oro, vt coniagium felix, tranquillum, foecundum et salutare tibi ac pudiciss. Sponsae tuae tribuat: et pectora vestra spiritus sui nexu conglutinet et vniat, vt coniunctis animis Deum colatis et celebretis, inque Deo sit mens vna, sit vnus amor. Efficiat etiam, vt domus vestra sit et maneat Ecclesia DEI et hortus coelestis, in quo


page 404, image: s0404

procreentur, educentur et foueantur plantulae recte Deum agnoscentes et inuocantes, et celebraturae Deum in hac vita et omni aeternitate. Haec vota pro R. D. T. et honestissimae sponsae coniugio felici et salutari ad Deum assidue fundo, et sponsi ac sponsae dexteras inter se iunctas, Dei dexterae precibus meis infero et connecto, quas efficaces et ratas fore propter Filium ipsius sponsum et redemptorem nostrum Iesum Christum plane confido. Addo et [Gap desc: Greek words] exiguum [Gap desc: Greek words] . Bene vale, Idibus Aprilis Anno 1580.

IVSTO LIPSIO.

FRetus eximia bonitate et manduetudine tua vir praestantissime, quae cum excellenti sapientia et doctrina semper coniuncta, et magnis ac Heroicis viris dignissima est: libenter ad te multo ante, datis literis, studium et obseruantiam erga te meam, et desiderium inchoandae ac colendae tecum amicitiae indicassem. Legens enim eruditissima scripta tua, in quibus [Gap desc: Greek words] : et constantiam inprimis, Flexanimam, Suadae medullam, penetrantem in pectora et mentes legentium, et aculeos pietatis ac timoris Dei, et firmae et effieacis consolationis in animis relinquentem (in qua vt Basilii verbis vtar, [Gap desc: Greek words] ) fateor me mirifico tui amore et admiratione iam olim inflammatum fuisse, semper tamen hactenus, nescio quae verecundia me remorata est, quo minus tantum virum, Europae no strae phaenicem vnicum [Gap desc: Greek words] , alloqui litetis meis incultiotibus ac minus politis auderem. Video autem in epistolis a te recens editis, quae meros amores erga virtutem et literas, earumque studiosos et fidem in hos vere paternam spirant: etiam inferioris ordinis homines, in quibus aliqua virtutis et doctrinae


page 405, image: s0405

significatio apparet, et in his aliquot meos olim auditores et familiares, ab eximia humanitate tua non fastidiri, ac testes beneuolentiae et animi a me quoque non alieni habeo, [Gap desc: Greek words] tuam probissimi oris [Gap desc: Greek words] effigiem: manu tua inscripram, cui mea manu, Lucretii a te laudati distichon multo verius de te, quam sectae illius, quam in physicis secutus est, autore vsurpandum, adscripsi. Hic genus ingenio humanum superauit, et omnes extinxit stellas, exortus vt aethereus sol. Alteram etiam ingenii et animi tui simulacrum aere pertennius, penes me habeo, aureum de constantia librum fidae ac solertis dexterae tuae, tot opera Deo grata et hominibus salutaria elaborantis, autographo ornatum. Quae signa inter charissima et praecipua meae Bibliothecae [Gap desc: Greek words] , seruo et amicis ostendo. Nunc igitur abiecto tandem inutili pudore, epistolam hanc mei erga te amoris ac reuerentiae et desiderii constituendae, cum hoc Musarum et Charitum sacrario amicitiae, indicem mitto. Nec dubito vt in Solonis historia Anacharsis opinor, hospitem amicitiae Solonis cupidum adducens praefatur. [Gap desc: Greek words] ; ita te quoque nostri seculi. (Politica tua Lector) Solonem, amiculi, ingenio quidem et fortuna tenuis, sed pietatis et philosophiae verae amantis, coniunctionem non prorsus aspernaturum esse. Legi pleraque tua, quae calamo in mentem tincto [Gap desc: Greek words] , paucis verbis res plurimas complectente, oratione pressa et neruosa, et verborum numerum sententiarum numero fere aequante, scripsisti. Quibus, vtinam de iuuentutis institutione consilium, a te, vt ex epistolis video flagitatum et Grammaticen communem, Belgio vniuerso atque vtinam Europae toti adiungas. Memini Praeceptorem meum Philippura Melanthonem seria iocis miscentem aliquando dicere: se, si Romanus Imperator esset, duas vtilissimas


page 406, image: s0406

leges laturum, vt vna tantum Grammatica et vna Catechesis (quam a doctis ac iudicio inprimis valentibusi et vsu docendi peritis aliquot viris communicato consilio condi oprabat) in toto Imperio, in omnibus scholis proponeretur, ac mirifice sibi placere ostendebat Epicharmi elogium, quodin Epigrammatis Theocrito adiunctis exat, [Gap desc: Greek words] . Id ego inquit maius decus iudico, quam Troiam capere. Nec dubito, si, quae ad Paulum Busium Scholae vestrae curatorem, de Philosophiae studiis et Aristotele praecipue, in scholas publicas reuocando, literis consignasti, vidisset: quin pleno ore probaturus fuerit, vt ego sane ex animo probo. Tametsi non solum obinsitam harum regionum hominibus et penitissime impressam de Philippe persuasionem; verum etiam, quiae vere vtiliores multorum aliorum compeadiis, ipsius Isagogas iudico, ad has potissimum in doctrina Ecclesiae, et omnibus Philosophiae partibus, initio discendas, studiosos adhortor, sicut recens etiam, in his de Physices studio admonitionibus feci, quarum ineptias, si inspicere libet adiungo. Addidi etiam Vandaliae nostrae Pagellas, regionum Balthicam littoris nostri [Gap desc: Greek words] Chorograpnicam, et numum bicipitem, quem vna cum hac epistola, meae erga re obseruantiae et iudicii de te honorifici Symbolon esse patietis. Bene et feliciter aeternum Vale vir praestantissime, Rhodapoli pridie Calend. decemris 1590.

HENRICO RANZOVIO.

S. D. Nobilis et Magnifice Heros, Patrone colende, Post eaquam de Nobilissimi generis ac ingenii iuuene, senilem prudentiam, et virtutis maturita em ante viriles annos adepto, filio tuo, Caio, superi oribus


page 407, image: s0407

diebus ex hac vita euocato, intellexi: ad officium pietatis et gratitudinis, Domino et Patrono de me optime metito debitae, pertinere iudicaui, [Gap desc: Greek words] meam et doloris ac moestitiae societatem, tali tempore declarare.

Vult enim Deus, nos aduersis amicorum et Patronorum casibus vero moetore affici et simul de communi naturae nostrae infirmitate, de causis ingentium misetiarum et mortis humanae, et de fontibus consolationum, quos Deus monstrauit, cogitare. Magnum quidem et acerbum vulnus praepropera et immatura mors talium liberorum cordi nostro infligit, in quibus ingeuium coeleste suis velocius annis surgit, et ante annos animum que gerit, curasque viriles: qui virtute et industria singulati exculti, ac politi, iam patriae suae, et regibus ac principibus patriae dominis, cum laude seruire caeperant, et quos si diutius vixissent magno Reipublicae et suis praesidio et ornamento futuros, spes erat. Sed non casu fortuito, nec causis secundis tantum, nasci et occidere homines, vt pulcherrimi arborum et herbarum flores, hoc anni tempore subito defluunt ac pereunt, vel vt poma, alia matura, alia ante maturitatem decidunt, sed certo DEI Patris coelestis consilio et voluntate, certa vitae spacia aliis longiora, aliis breuiora tribui scimus. Definiti enim dies hominis sunt, vt vox diuina inquit, Numerus mensium illius penes te DEVS est, constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt. Etsi autem causas diuini consilii optima quaeque prius a nobis auferentis et impleri numeris deteriota suis, permittentis, omnes peripicere non postumus: tamen cum omnibus hominibus statutum sit semel mori, multis calamitatibus et periculis tempestiue morientes praeripi non solum exempla plurimorum, fortuna prius, potentia,


page 408, image: s0408

dignitate, florentium, Pompeii, Ciceronis Crassi, Polycratis, Valeriani Caesaris quibus diutius vixisse nocuit: verum etiam caelestia oracula confirmant, et vno veluti fasce, Seneca mortis tempestiuae commoda complectens, exclamat. Oignaros malorum suorum, quibus non mors vt optimum inventum naturae, laudatur, quae siue felicitatem includit siue calamitatem tepellit, siue societatem et lassitudinem senis terminat: siue iuuenile aeuum dum meliora sperantur, in flore deducit, siue pueritiam anteduriores gradus reuocat: omnibus finis: multis remedium: quibusdam votum: de nullis melius merita, quam de iis ad quos venit, antequam inuocaretur. Floruit filius tuus ingenii sagacitate, et prudentia senili: singulari in rebus agendis dexteritate, ac industria: motum grauitate et victore omnium voluptatum animo plane adhuc iuuenis, Iam quicquid ad summum peruenit, ad exitum properat, ait idem Seneca. Eripit se, aufertque ex oculis perfecta virtus, nec vltimum tempus expectauit, quae in primo maturuerunt. Ignis quo clarior fulsit, eo citius extinguitut: sic ingenia, quo illustriora, eo breuiora sunt, vt de Marcello adolescente, Augusti sorotis filio, Virgilius cecinit: Ostendent terris hunc tantum fata, nec vltra Esse sinent. Augustus ipse viuum et vnicum fere, inter Reges, Aristotelicae beatitudinis, cum excellenti sapientia, virrute et felicitate caetera etiam fortunae bona coniuncta habentis, exemplum: Duos nepotes suos, Caium et Lucium, in quibus spem generis et imperii praecipuam collocarat, inipso aetatis acrerum gerendarum flore, amisit. M Cato ille sapiens et senex, filium praetorium, virum optimum et virtute praestantem, terrae se mandasse refert, cum contra sibi abilio parentari decuisset, Paulus AEmilius ille, qui Perseum Macedoniae Regem a se captum, in triumpho duxit, cum ex


page 409, image: s0409

quatuor filiis duos adoptandos, in Scipionum et Fabiotum familiam dedisset: duos superstites, illis ipsis triumphi diebus, ante se ex hac vita migrare vidit.

Haec cum summis istis Imperii Romani luminibus, et aliis principibus et priuatis, in Ecclesia Dei euenerint, iniustum esset, a nobis similia onera recusari, praesertim cum Deum sapienti et grauissimo consilio nostrae potissimum vtilitatis et salutis causa, nos morbis et nostrorum morte et aliis aduersis casibus interdum exercere sciamus, vt timor Dei, fides, inuocatio nostra, patientia et caeterae virtutes, quae rebus omnibus ad voluntatem fluentibus, languidiores fiunt, et paulatim prorsus extinguuntur: per crucem et calamitates in nobis explorentur, exerceantur, crescant, et confirmentur.

Vere enim Demetrius, vitam securam, et sine vllis fortunae incursionibus, mare mortuum appellat, quod nullis ventotum flatibusvt caetera agiretur, nihil habere ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denunciatione et incursu firmitatem animi tui tentes, vt Attalus etiam Stoicae disciplinae Philosophus, dixit, malle se, vt eum fortuna in castris suis, quam in deliciis habeat, sed nostrae potius Philosophiae principis Christi, testimoniis vtamur, qui omnis dolotis ac aerumnarum expertes, pro spuriis et nothis, non pro filiis a Deo haberi ostendir. quis enim est filius quem non erudit subinde et castigat pater.

Quod igitur te quoque, non Aristotelica solum felicitate, vt de Augusto Caesare paulo ante dixi, sapientia, virtute, doctrina, splendore, gloria, flore liberorum, opibus, latifundiis, plena autoritatis et dignitatis senecta virentem: sed etiam post mortem, secuturam Beatitudinem in caelis aeternam, expectantem; subinde mortalitatis et fragilitatis humanae DEVS tuorum funeribus et aliis rebus incommodis admonet


page 410, image: s0410

beneuolentiam Dei erga te paternam hac quoque in patre agnosces, nec voluntati Dei vehementius repugnabis. cumque carissimus filius tuus, in vera agnitione et inuocatione filii Dei Domini nostri Iesu Christi decesserit: certo statuimus eum, in aeterna cum Deo et Ecclesia coelesti consuetudine, consecutum esse aeterna cum Christo gaudia: et laetari, se miseriis aerumnose huius vitae mortalis perfunctum esse, et nunc coram frui conspectu et voce Filii Dei, et clarissimorum regum Dauidis, Iosiae, Constantini, Catoli I. Christiani III. Friderici II. et Nobilissimi Herois Iohannis Ranzovii, avi paterni, et fratrum, qui eum praecesserunt; et tuam ac Nobilissimae matris et fratrum, sororumque superstitum salutem Deo commendare.

Quod si in Christum credimus, et fidem verbis ac promissis eius habemus (inquit D. Cyptianus) cur non cum Christo futuri, et de Domini pollicitatione securi, ad Christum cum quo victuri, et semper regnatuti sumus, laeta securitate viuimus? Quis non ad meliora festinet? Iam tetrenis coelestia et magna paruis, et caducis aererna succedunt. Quis hic anxietatis et sollicirudinis locus est? quis inter haec trepidus et moestus est, nisi cui spes et fides deest, eius est enim mortem timere, qui ad Christum nolit ire: eius est nolle ad Christum ire, qui se non credit cum Christo incipere regnare Et paulo post. Non igitur sunt lugendi fratres et liberi nostri, accersione dominica de seculo liberari: cum sciamus non eos amitri, sed praemitti: recedenres praecedere, vt proficiscentes et nauigantes, desiderari eos debere, non plangi: nec accipiendas hic esse atras vestes quando illi ibi indumenta alba iam sumserint.

Non dubito autem, te vniuersam Ecclesiae doctrinam, et hunc praecipue portum vitae ac salutis aeternae, n quem filius tuus tempestiuo cursu iam peruenit, intuentem,


page 411, image: s0411

et haec quae coommemoraui omnia, et alia dolorum remedia cogitantem, mediocriter in Dei voluntate adquiescere et moestitiae repugnare. Existimaui tamen ad officium patrono et amico de se optime merito debitum pertinere, tali tempore, aliquam communis moestitiae et luctus significationem ostendere. Quod te tali sapientia et bonitare virum, non aspernari, confido. Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi fontem omnis consolationis et vitae praefentis ac aeternae, ardentibus votis precor vt tibi, et nobilissimae coniugituae, vires animi et corporis confirmet, et vitam ad multorum hominum et Reipubucae salutem proroget et vniuersam familiam vestram incolumem et florentem perpetuo seruet. Datae Rostochii. Calendis Maii. Anno 1591.

IOACHIMO CAMERARIO.

CVm honestissima cupiditate, et desiderio te [Gap desc: Greek words] et Ecclesiam, ac Scholam vestram videndi profectionem in illa loca suscipiant, hi ingeniosi et modesti Adolescentes Gothi et Sueones, non debui ipsis, aditum sibi ad te meis literis patefieri flagitantibus, hoc officii genere deesse. Etsi igitur hactenus pudore a scribendo et timiditare quadam abstinui: tamen eximia et omnibus aliis ac mihi etiam ipsi perspecta humanitate, et mansuetudin? tua fretus, spero non ingtatum hoc meum scribendi officium tibi futurum esse. Quo et Adolescentes optimos et amore bonorum non indignos, tibi commendarei et de quibusdam Herodoti locis obscuriorib. decreui ex te sciscitari. Id beneficium eo propensiore animo mihi, vt opinor tribues: quia cohortatione et defensione Herodoti tua adductus et breuibus quidem, sed eruditiss. annotationib. praefixis a te editioni Basiliensi, adiutus, dulcissimum et optimum autorem illum in schola praelegi. Sunt autem loca difficiliora, quae mihi


page 412, image: s0412

hoc tempore in mentem veniebant, haec fere, de quibus doctrinae [Gap desc: Greek words] tuae copia erudiri et instrui reuerenter cupio.

In [Gap desc: Greek words] 162. nominantur [Gap desc: Greek words] , De his dubito, an [Gap desc: Greek words] sint, vt ex Thucyd. eandem Historiam libro I. recitante potest intelligi. An vero [Gap desc: Greek words] fuerint, quorum in singulis decem tribubus duodecim totidem [Gap desc: Greek words] prae erant, quatum munus Nauim vnam, ad vsus bellicos instructam et paratam exhibere et durante bello alere. Postellus in cap de demarchis libro I. historiae Herodoti mentionem facit, in quo [Gap desc: Greek words] vocentur ipsi [Gap desc: Greek words] , sed bunc ipsum [Gap desc: Greek words] . locum indicari non dubito, in [Gap desc: Greek words] pagin. 15. [Gap desc: Greek words] dubito an [Gap desc: Greek words] significet, eum qui iram frenare non possit, vt de Aristagora in fine [Gap desc: Greek words] . dicitur, [Gap desc: Greek words] non compos mentis, ac an ita reddi illa sententia possit Cynaxates (erat enim vt ostendit non compos irae) aspere valde et contumeliose insectatatus est:

In eadem pagina versu 35. non satis assequor, quid sit, [Gap desc: Greek words] . Et an recte transtulerit Valla (quem tamen vsitatae versionis authorem esse vix crediderim) qua illa humeris cennectuntur, legens forte [Gap desc: Greek words] . In [Gap desc: Greek words] pag. 35, [Gap desc: Greek words] terram continentem vsitate significet, et an ab [Gap desc: Greek words] vel aliunde deriuetur. Item in versu 10. An [Gap desc: Greek words] ab Ionibus aedificata sit Velia, cuius in Topicis Ciceronis mentio fit, an Eleazenonis Dialectici patria, Item versu 46. [Gap desc: Greek words] In [Gap desc: Greek words] pagina 183. vbi de honoribus Regum Spartanorum agitur inter caeteta inquit [Gap desc: Greek words] . Caetera desunt.


page 413, image: s0413

CHRISTIANO TALHAMER.

CVm de sincera et singulari erga me beneuolentia et candore vestro nihil dubitem: deque fide certa sit mihi certa fides: existimaui ad officium amicitiae mutuum pertinere, priusquam ex his regionibus discederetis, aliquid vobiscum, de iis negociis, de quibus coram contulimus, liberius communicare. Initio autem gratiam vobis pro omnibus eximiae humanitatis et benignitatis officiis, ac nominatim pro splendidis muneribus quae apud me et coniugem meam et filiolum Vlricum [Gap desc: Greek words] vestri erga nos amoris esse voluistis, toto pectore habeo, et Deum oro vt vobis ac vestris vicissim benefaciat, et vos incolumes et faluos ad carissimam coniugem saluam reducat, et non solum huius viae, verum etiam totius vitae cursum clementer gubernet.

Deinde significo magnum et acerbum dolorem me inde percepisse, quod in postremo colloquio vos animo tristiore et conturbatiore a nobis discedere et nescio quid mali vel dolenter ferre vel praesagire videbamini. Spero autem ve sol serenus vobis toto eo biduo, in itinere affulsit, sic animo etiam vestro pristinam serenitatem et quietem rediisse.

Quod vero ad deliberationem de Inspectore Ecclesiatum vestrarum idoneo attinet; cum minus candide et ingenue vobiscum apud nos actum esse, ac etiamsi deinceps aliquid eadem de causa vrgeatur, tamen id frustra fore cernatis: existimo abiecta omni de D. Bacmeistero obtinendo cogitatione inani, serio de alia persona mediocriter idonea, quae haberi absque magna difficultate et sumptu grauiore possit, laborandum esse.

Talem, si forte D. Colerus etiam recusaret, aut minus vobis probaretur, his literis indicabo. ita tamen, vt non ex mea commendatione, sed vestro iudicio et arbitrio, cum coram visum et auditum hominem


page 414, image: s0414

aliquam diu probaueritis, de eo vel retinendo; vel dimittendo statuatis. Nec quenquam vos consecuturos existimetis, in quo omnia perfecta et optata, et omnis naeui expertia sint. Satis est enim aliquem, vt veteres de Hercule dixerunt, etiam [Gap desc: Greek words] sit, [Gap desc: Greek words] .

Fuit autem notus mihi amplius 30. annis, Doctor Theologiae Contadus Pistorius Brunsuicensis, qui viuente adhuc Luthero, mecum Wittebergae vixit. Et sedecim annis in hoc Ducatu Ecclesiarum Superintendentem egit, et cum hac Ecclesia et schola Rostochiensi, de omnibus doctrinae partibus pium consensum semper coluit. Hunc ante annos duodecim, comitem mihi in Austriam adiungere decreueram, vbi eum in domo mea, vir Nobilis Christophorus Maimingerus vidit. Persona procera est, Opitium fere excedens. Exercitatus in ministerio et gubernatione Ecclesiarum iam annos 24. Mihi fere aetate aequalis vel paulo maior. Doctrina, de omnibus religionis partibus sincera, mores casti et integri, de quibus testimonium a collegio nostro ipsi a nobis discedendi datum legendo cognoscetis. Causam discessus coram exponere quam literis complecti malim, magnanimitatem et [Gap desc: Greek words] , si qua fuit, aetas senescens et aerumnae iam domuerunt, vt illum in Tragoedia senem, [Gap desc: Greek words] . Et in Ecclesiarum inspectione, non dubito vos, sincerum pietatis studium et petitiam, ac fidelitatem in omnibus ministerii partibus magis, quam excellens ingenii acumen, et linguarum, artiumque eruditionem praeclaram, requirere.

Hunc Doctorem Contadum Pistorium si literis ad me vel ipsum datis significaretis, non displicere vobis, vt futura aestate isthuc vestro sumptu expatiaretur, vt coram audiri et probari posset: existimo non


page 415, image: s0415

grauate ad vos iturum esse. Nulli enim hoc tempore principi, aut Ecclesiae, quod sciam deuinctus est, etc quamquam ab Antuerpiensi Ecclesia Confessioni August. adiunctus vocatur, tamen Austriacis Ecclesiis potius quam Belgicis operam suam nauabit. Hanc indicationem meam, vt ex sincero, et Ecclesiis Austriacis optime cupiente animo profecta est, sic a vobis etiam benigne acceptum iri non dubito. Fateor enim me, Austriacis pro eximia et singulari erga me clementia et benignitate, et vestrae inprimis Magnificent. pro constanti erga me beneuolentia et munificentia proximis diebus declarata, perpetuo nexu deuinctum, et ad omnia verae gratitudinis et obseruantiae officia obstrictum esse. Quare cum in hac ingenii et fortunae meae tenuitate, gratiam aequalem referre nequeam; Fidem tamen et integritatem ac candorem ingenuum vobis probabo. Quem apud nos in aliquibus non immerito vos desiderare intelligo. In Germanica oratione de statu Ecclesiarum Graeciae, et Epitaphiis liberorum meorum Pagellae aliquot, nondum in officina Typographica absolutae, cum vobis primas traderem, deerant. Eas interea expressas, nunc mitto, et carmen [Gap desc: Greek words] , quo iter vestrum piis votis prosequimur, ab ingenioso quodam et modesto adolescente scriptum, quod eo die, quo discedebatis, exhibiturus erat, adiungo. ac spero vobis hoc officium, quod proprio tabellario misso Magnificentiam vestram denuo, priusquam ex his regionibus omnino discederet, salutare, et de Inspectore Ecclesiarum mediocriter idoneo, qui D. Lucae succederet, monete volui, noningratum fore. Bene et feliciter valete, Rostochii Anno 1580. die Andrea.


page 416, image: s0416

IACOBO MONAVIO.

DEcubui a feriis Paschae, nunc prorepo iterum ex lecto, et denuo ingredi disco, veniam igitur dabis animo et corpori aegro, si nudius et praecisius, ad singula literarum tuarum capita tibi respondere videbor. Symboli tui, doctissimorum hominum epigrammatis illustrati exempla accepi et amicis distribui Hodie etiam Nicolao Caasae in Daniam libellum ipsi inscriptum misi, additis Anacharsae opinor ad Solonem verbis: [Gap desc: Greek words] De donario, ad templum amicitiae nostrae a me quoque ferendo, quod petis versiculos Theologicos. h. e. rudes et impolitos, vt proletarii illi apud Mosen pilos caprarum offero, si inuisum illud Chytraei nomen, iudicabis sine aliorum offensione adiungi, ornatissimis illis emblematis posse. Quod litem haereditariam ita composuisti, vt animi tranquillitatem et ocium ad studia, necessarium retineres, et inuocationem quotidianam non impedires, prudentiam et pietatem tuam agnosco et laudo: Et mihi quoque imitandam propono.

Recitanda in Panoriis oratio mea, nunc edita est, fortasse nouum [Gap desc: Greek words] erit, in quo exagitando N. et N. genuinum suum exerecant. Vtinam exactissimi iudicu tui limam adhibere prius tibi libuisset. Censuram orationis de Maximiliano II. Imp. ab amico quodam zelote ad me missam, in qua sex haeresium rea illa peragitur, his literis adiunxi. Deus bone quot haereses in altera illa inimici notabunt, O miseram scribentium et publice chartas a se illitas edentium conditionem, atque ego quidem toties acceptis plagis, saxa tamen refero, rursus ad icta pedem. Historiam Ecclesiasticam regni Galliae, quia a te promissa est certo expecto.

De Apophthegmate illo, vt nominas, per Seidemam num, et Iohannem ministrum Philippi, ad Philippum


page 417, image: s0417

relato, quod scribis, quaeso vt cogites, an non vanitatem commenti illius haec ipsa testium productio demonstret, Iohannes minister Philippi obiit anno 1553. in feriis Paschae, vt intimationum libelli restantur. Vox illa sclerate mihi afficta, exeunte anno 1556. triennio aut quadriennio post, primum Witrebergam delata est, cum paulo aute in deliberatione de concordia inter Philippum et Illyricum restituenda, optimo animo a principe tum meo Ioh. Alberto instituta, in consessu Theologorum actionem illam dissuasissem, et nunquam inter Philippum et Illyricum concordiam, dum viuerent, vsque ad extremum diem a nobis constitutum iri, dixissem. Id vnus ex collegis et fratribus meis Cainicis, Iscariotes, mutilatum et deprauatum Wittebergam scripserat, me dixisse, Nullam dum viueret Philippus concordiam in Ecclesia futuram esse (omisso scelerate Ilyrici, quod coniunxeram nomine.) Id postea Peucerus, Vincentius et alii arreptum in varias formas transformatum et exaggeratum disseminarunt! Nullam in Ecclesia concordiam nisi extincto Philipposperandam esse: Tollendum aut opprimendum esse praeceptorem: in exordio Epist. schol. Witt. datum esse Illyrico consilium, de extinguendo praeceptore, ne impediat quae alii mollantur; Alius nunc atrocissime controuersias has tolli non posse, nisi caput Philippi tollatur. Ita quod cuiusque odio splendida bilis suggerit, ego dixisse dicor, et violentia ac impudentia hostium obruor, qui in apertissimis etiam mendaciis deprehensi et conuicti, tamen in sequentibus scriptis eadem repetunt et inculcant, quasi quod per se falsum est, saepius asseuerando et inculcando verum flat. Et alioquin [Gap desc: Greek words] : Quare iuxta Symbolum tuum, Deo viam meam commendo, et in eo spero et ipse faciet.

Torgensem librum Bergensi ego etiam multis modis


page 418, image: s0418

praefero. Et me non adhibito ille primum mutarus est, mense Mattio a III. viris Iacobo, Selneccero et Kemnicio. Postea mense Iunio alli etiam tres pro forma aduocati sumus, cum omnia iam transacta essent. Et tamen quod semel subscripsi, retractare iam nec possim nec velim.

Scriptum Philippi de Synodis iam misi, priorem partem de Foedere, Hentschelio tuo describendam dedi, vna cum actis conuentus Naumbergensis et aliis pagellis, si forte eas perlustrare tibi placebit. Notas in libellum Regularum vitae tuas expecto.

Responsiones Philippi ad quaestiones Maximiliani habeo. Vides quomodo in prima illa quaestione, de ludice dirimente controuersias nostras haereamus. Scriptum de potestate Pontificis in conferendo titulo Imp. a te expecto, si rursus edetur [Gap desc: Greek words] mea oratio, ex Budowizianis recentissimis, quaedam adiungam. Lycaonia nondum peruestigaui. Historiam belli Moscowitici Typographo dedi, Danieli tuo officia, quae proficisci a mea tenuitate possunt, libenter praestabo. Literas anno 1573. ad te datas et librum Peruuium, ad manum non habeo. LX. Epistolas ad Alb. Hardenbergium si imperties, bona fide remittam, vide etiam illas ad Vitum Theodorum epistolas, cum Sturmio communicatas esse, qui eas aduersus Pappum commentariis suis illustratas edidit. Praefationes illas, a Wittebergensibus prioribus reiectas, non amplius habeo. Polonicam historiam Eberardo Mollero mittam. De Legatione Moschi Romana nihil audiueram. Grata mihisignificatio fuit. Respondi vt existimo omnibus vel certe plerisque literarum tuarum capitibus, nimis fortasse breuiter et squalide. Sed veniam animo et corpori aegro benigne dabis. Bene Vale. Nonis Maii, Anno 1581.

Manum et amicum nosti.


page 419, image: s0419

DAVID CHYTRAEVS REINERO Reineccio.

S. P. D. Legi Methodum cognitionis historiarum tuam, vir Clarissime, quam maiorem in mudum probo, et Reuer. ac Ill. principi tuo Henrico Iulio, non solum heroicam indolem et ingenium caeleste suis velocius annis, ad omnia summo principe digna praeuolans, et pieratis ac doctrinae et historiarum inprimis studium et amorem ardentem, verum etiam de hac felicitate gratulor quod te [Gap desc: Greek words] omnium in his gentib. memoriae, antiquitatis et rerum veterum ac recentium peritissimum, iudicio, diligentia et fide praestantem, studii historici gubernatorem consecutus est.

Vt enim laudatissimus princeps Theodosius, regio filio inter caetera vitae priuatae ac Reipub. recte regendae, omniumque belli ac pacis artium praecepta doctrinas etiam, et historiarum praecipue cognitionem commendat:

Artibus ingenuis aetas dum mollior, instes.
Et quae mox imitare legas, nec desinat vnquam
Tecum Graia loqui, tecum Romana vetustas.

Ita de Illustrissimi Ducis Iulii consilio et mandato, filium principem, reipublicae gubernaculis destinatum, non modo Latinam et Graecam linguam et caeteras humanitatis artes feliciter discere, et sacram historiam singulis hominib. cognitu necessariam quotidie legere, sed etiam domesticae antiquitatis principum Saxoniae, ac Imperii Germanici, et veterum regnorum, ae monarchiarum historias a sapientissimis scriproribus Graecis et Latinis luculerte expositas, studiose euoluere intelligo, vt exemplis bonorum et salutarium generi humano principum et officiorum ac virtutum in bono principe necessariarum et consiliorum gubernationis reip. ac euentuum fellcium aut infelicium eorumque causis et occasionibus, in aliorum fortuna consideratis, ad


page 420, image: s0420

imitationem et culturam virtutum et consiliorum salutarium et cauendas mutationes rerumpubl. et horribilium bellorum et publicarum calamitatum causas, crudiatur et adsuescat. Nam inter duas rectioris consiliorum et actionum, vitae humanae Normas, Legum videlicet praecepta et Exempla, diuinitus propositas: multo conspectiora legum mandatis et Illustriora sunt exempla in regum ac ducum magnorum historiis expressa, quae cum horrendas iniustorum consiliorum ac scelerum poenas et recte factorum praemia, commemorent, multo efficacius et validius, quam nudae decalogi leges penetrant in animos, et ad frenandas iniustas cupiditates et imitationem recte factorum, et colendam iusticiam ac caeteras virtutes accendunt et impellunt.

Estque historia sapienter scripta, vere Regula vitae ac vt Thucydides loquitur, [Gap desc: Greek words] , perpetuus thesaurus exemplorum, quae in consiliis gubernationis et vitae priuatae sequamur aut fugiamus, et expressa totius vitae humanae imago, ad omnia mundi tempora congruens, in quo personis tantum Regum ac principum subinde mutatis, eadem fabula in theatrum affidue reducitur: eadem aut consimilia gubernatorum ingenia, negocia, cupiditates, cuentus, et calamitates, singulis fere aetatibus renouatae redeunt. Quas cum similibus, ex omni antiquitatis memoria comparare, et futuros inde casus prudenter prospicere, et totius humani generis ortum, propagationem, monarchiarum et regnorum ser em, et omnes insignes mutationes, in conspectu habere non modo iucundissimum est, menti generosae, verum etiam dignissimum, viro principe, et multis rerum maximatum deliberationibus fructuosum et salutare.

Cum autem in Amplissimo historiarum a plerimis et dissimilintis autoribus descriptarum Oceanc, et labyrinthis


page 421, image: s0421

fere ineaetricabilibus, certa elut Cynosura et Ariadnes filo opus sit, assiduis subiectionib. et monitis, ac inprimis methodo tua, duce, et viam monstrante, princeps [Gap desc: Greek words] tuto ingredi pelagus illud lectionis historiarum, et iucunde ac faeliciter peracto cursu, tandem ad portum, non scientiae solum rerum variarum et magnarum, incertas veluti classes et ordines digestarum, sed etiam augendae et alendae prudentiae renctricis consiliorum et actionum vitae humanae et orationis rerum similium, ex omni antiquitate excemplis ornandae et locupletandae, poterit peruenire.

Merito igitur de tali duce et moderatore studii historici, Generosissimo principi tuo grarulor, quem ad doctrinae ac virtutis et sapientiae gloriam, qua prae caeteris regibus in tota Europa ante 130. annos Alfonsus Neapoliranus praecipue floruit, rectissimo cursu contendentem tu velut Theseus alter seu Antonius Panonmita gubernas. Hunc enim rex Alfonsus quotidie, quamtumuis occupatus esset, certa et destinata studiis horalegentem veteres autores, ac in his Liuium praecipue et alios historiarum scriptores sapiemissimos audiuit: eumque tanta benignitate complexus est, vt obscriptum de dictis et factis Alfonsi librum (quem Illustrissimo principi tuo, et omnibus viris Nobilibus, vna cum Aeneae Syluii respondentibus principum Germanicorum exemplis, familiariter notum esse opto) praeter ordinariam liberalitatem, mille aureis Alphonsinis donauit.

Te vero praeclare, non solum de principe tuo, verum de tota etiam Republica et posteritate mereri iudico, qui et veterum Monarchiarum ac regnorum, a sapientissimis autoribus sacris, et Graecis ac Latinis luculente scripta historiarum momumenta, occasione familiarum, quae in singulis regnis, rerum poritae sunt, erudite illustrasti: vt vere Syntagma illud, qnemadmodum


page 422, image: s0422

inscribis [Gap desc: Greek words] vberrima, ad lectionem ram sacrorum bibliorum, quam aliotum bonorum in vtraque lingua autorum existat: et recentiores aliquot praesertim gentium Saxonicarum et Henetarum historicos, Wittikindum Detmarum Mersburgensem, Helmoldum et alios edidisti, additis paratitlis et scholiis eruditissimis, in quib. [Gap desc: Greek words] , (vt de Thucydidis oratione veteres censuerunt) et de rebus dubiis ac incertis diuinationes ac iudicia tua proxime ad veritatem collineantia, excant, vt vere te [Gap desc: Greek words] existimemus.

Operis vero tui historici, quod nunc in manib. habes, elaborationem spero ad totius Germaniae et harum praecipue Saxonicarum et reliqui orbis Arctoi gentium illustres familias et res gestas posteritati tradendas, directam esse. Quam a te, Reinere, tali industria, iudicio, fide ac diligentia praedito, pertexi, Reip. causa laetor, eamque prorsus necessariam esse, iudico, cum de reb. nostra aetare et in conspectu pene nostro, actis, adeo indiligenter et vane, multa literis mandari in dies videamus. Basileae edidit quidam de Moscorum in Liuonia bellis recentib commentarium, Herbersteinii historiae Moscouiticae, adiunctum, in quo se ipsum in Liuonia vixisse testatus, narrat, Magnum Holsariae Ducem, post celebratas cum sorore magni Moscouiae ducis nuptias, Reualiam solerter occupasse, et eiectis inde Suedis eam sui iuris fecisse, idque an. 1570. accidisse. Hoc vero totum, inane et falsum esse omnes scimus, etsi enim instructus Moschi exercitu Magnus, Reualiam eo anno obsedit: nunquam tamen vtbe potitus est, quae in hodietnum diem fortiter a Suedis defensa retinetur.

In Metropolis Crantzii recens editae catalogo episcoporum simul anneaeo, nulla fere diaecesis est, cuius episcoporum postremorum, qui nostra tamen memoria fere omnes praefuerunt, nomina aliqua non praetermissa vel petuersa Sint, nam vt de tui solummodo Dueis


page 423, image: s0423

Halberstadiensi Principatu dicam, ante Sigismundum Marchionem Brandeburgensem, quem 41. Episcopum statuit, duos proxime ipsum praecedentes (Iohannem Albertum Friderici Ansbacensis filium, Casi miri et Georgii fratrem, qui Albertum Cardinalem, an. 1545. mortuum proxime secutus est, et Fridericum Ioachimi II. Electoris Brandeburg. filium, (qui Halberstadii vt opinor an. 1552. obiit) prorsus omittir. et vltimo seu 41. loco collocat N. Marchionem Brandeburgensem: cum post Sigismundum an. 1566. defunctum, nullus ex familia march. Brand. amplius, scd Illustrissimus princeps tuus Henricus Iulius infans postulatus sit, similia tum in illis ipsis catalogis Metropoli Crantzianae adiunctis fere omnibus, tum in aliis recentibus Chronicis multa de teb. ob oculos pene nostros positis monstrari possunt, vt vere cum Thucydide mirari liceat [Gap desc: Greek words] adeo negligentes plerosque et nullius in veritate petuestigande laboris tolerantes esse, tametsi non tam penes inquirentes, quam aliorum a quibus verae et certae natrationes et literarum monumenta petuntur, vel inscientiam, vel peruersitatem huiusce rei culpam residere fateor. Cum enim pertexere Metropolin superiore anno instituissem, ideoque exseniorib. quorundam collegiorum et aularum partim coram, partim per lireras quaedam sciscitater: solus Episcopus Lubecensis, Eberhardus Verdensium antecesforum suorum historiam et Decanus Hauelbergensis ac consul VVitstochii nomina et seriem ecclesiae illius Episcoporum quos Crantzius non descripsit, mecum coommunicarunt, multi alii nihil responderunt, quidam ne proximorum quidem ab an. 1500. episcoporum suorum nomina mihi indicarepoterant, vel volebant, aliquos etiam in aulis, ex suo haud dubie ingenio de aliis aestimantes, hanc veritatis inuestigationem scriptori necessariam ambitionis et curiositatis et aucupii pecunit quaerendae insimulasse intelligo.


page 424, image: s0424

Sic penuria monumentorum, et annalium qui in singulis diaecesibus confici olim solebant: et hominum certorum, a quibus petenda illa fuerunt ignoratione, vel etiam socordia, velinterpretatione malitiosa impeditus et destitutus, laborem inchoatum tibi vel aliis me magis idoneis et instructis absoluendum reliqui.

Scio enim Illustrissimum Patronum tuum Ducem Iulium, omnia quae ad honorem nobilissimae familiae ipsius et communis patriae illustrandum pertinent, studiosissime prouehere cupientem, nullis sumtibus, ac multo minus literis pro te scriptis, in conquirenda principum et Episcoporum gentis Saxonicae historia pleniore, parsurum esse, cum multos alios in res nihili prodigos ac profusos, in iuuandis vero honestissimis huiusmodi eruditorum laboribus, cum publica vtilitate et ipsorum laude coniunctis, prorsus tenaces et sordidos esse comperiamus, vt non immerito de nostris etiam principibus quibusdam Theocriteum illud vsurpemus, [Gap desc: Greek words] , Sed in hanc querelam, nescio quo pacto, veluti [Gap desc: Greek words] delabor, dum abundantia mei erga te amoris prouectus longius, nimis fortasse prolixe humanissimis et eruditissimis literis tuis rescribo, quae non solum etudierunt me et dubitationes de aliquot locis, a coommuni praeceptore nostro in Chronico citatis, quos sedulo inquisitos, cum peruestigare in ipsis autoribus non possem: socordiam et oscitanriam meam gemens deplorabam, sultulerunt: verum etiam significatione beneuolentiae erga me tuae singularis et iudicii de me amici et candidi magnopere delectarunt.

Tu vero de vtroque Xenophontis loco; et quo, ab authore illo, tribus Elamis de Cyro nominetur; et quo, primi mortalium Chaldaei late regnasse dicantur, memoriae


page 425, image: s0425

[Gap desc: Greek words] esse certo adfirmas. Quod vero Henticum Aucupem in veterib. Germanicis historiis nominari Humilem scribit: existimo eum locum esse, quem de vita Ditmari Mersburgensis ex Chronico quodam Antissitum Merseburgensium vetusto, ipse recitas, pagina Ditmaritui centesima vigesima secunda.

Widekindum et Angriuarios tuos summa cum voluptate vidi, vtinam operis tui historici, quod elaboras specimen breui cernamus, sed interea dum illud perpolis et elimas, Methodon hanc cognitionis historiarum tuam, et in hac, [Gap desc: Greek words] , quod ipsum historiae corpus esse iudico (tempota vero et loca, [Gap desc: Greek words] , ad illustriorem rerum gestarum positionem necessarias,) praecipue amplexabimur. De Genealogiis vero quibusdam valde optarim me cotam tecum conferre prolixius posse, nam is, cui tu palmam in hoc genere Syntagmati tuo [Gap desc: Greek words] tubuis, mulra sane perperam recitare conferenti aliorum historias et monumenta [Gap desc: Greek words] comperitur. Mitto quas petis pagellas procemii [Gap desc: Greek words] : metropolis et orationis de studio Theologiae, a rixis ad exercitia pietatis transferendo et Francisci Billerbegi epistolam recentem, ex qua, de Asiaticis, Aegyptiacis, Persicis, et Constantinopolitanis rebus, multa scitu non indigna nec iniueunda cognosces. Bene et feliciter Vale. Rhodopoli Pridie Calendas Februarii. 1583.

GEORGIO FABRICIO.

CLarissime Vir, patrone colende, [Gap desc: Greek words] . Libet enim iisdem verbis te alloqui, quibus Heroicum Achillem Clytemnestra compellat: cum ingenue futear verba mihi deesse, quibus vere heroicam


page 426, image: s0426

bonitatem tuam et virtutem, fidem, humanitatem, ac pectora lacte, Et non calcata candidiora niue, praedicem et extollam. summa enim beneficentiae officia esse grata mente et voce agnosco et profiteor, quod amorem et fidem erga me synceram et constantem, in tanta multorum aduersus me acerbitate fitmiter conseruasti, et fratrem meum Nathanem, paterna beneuolentia et humanitate non modo in familiam tuam receptum, multos menses fidelissi me erudiisti, et omnibus officiis hospitalibus benigne et liberaliter prosecutus es, verum etiam absentis secula et vitam, tuis consil???is, doctrina et literis instituis et gubernas: Praeterea eruditissimis poematis tuis, in quibus non Musa tantum et Gratiae tenellos digitos suos fragranti rosarum succo delibutos, abluerunt, sed Deus ipse scribentis pectus complens, carmina Deo digna, acutis, exquisitisque et religiosa pietate plenis sententiis, lectissimis verbis et concinnis ac elegantissimis numeris elaborata et polita fundit: Nomen meum praefigere dignatus es, cui sane tenue illud et indignum, quod tali operi adiungatur, elogium adscriptum esse doleo: praesertim cum multo neruosius et illustrius libello de Poetarum lectione, recte instituenda, intexuissem. In loco vbi Gregorium Nazianzenum et Prudentium, ac caeteros poetas Christianos, a te coniunctim editos et illustratos recenseo et Georgio magis, quam Gregorio conuenire argutum illud et grauissimum Nazianzeni encomium concludo.

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .

Etsi autem fateor, in hac ingenii et fortunae meae tenuitate nihil a me proficisci posse, quo beneuolentiae ac meritis erga me fratremque meum, tuis pariter aequaliterque


page 427, image: s0427

respondere valeam: tamen te virum tali bonitate et sapientia praeditum scio animum memorem et gratum non aspernari. Mirto tibi pagellas aliquot, et inhis Genealogiam Principum Saxoniae qui ex Widekindi stirpeprognati sunt. quam vt perlustres et errata candide indices, et seriem Marchionum Misniae a Dieterico Widekindi magni abnepote, vsque ad Fridericum I. Electorem deductum, intexas reuerenter oro. Scis in vulgato Saxonum Chronico Brunonem Henrici Aucupis proauum, Wigberti filium, Widekindi Magni nepotem, et Walberti fratrem poni. Vnde igirur petita sit recentior descriptio, quae Brunonem Widekindi Magni fratrem facit, doceri a te cupio. Quod de libellis meis recognoscendis et colligendis ad fratrem scripsisti, petspicio in ea admonitione, eximiam et singularem erga me beneuolentiam tuam. Sed accidit mihi in studiis, iuuenili quadam cupiditate, omnia degustare volenti, quod apud Xenophontem Chrysantus, opinor, ait [Gap desc: Greek words] , arque nunc primum sero agnoscere incipio, rectius me facturum fuisse, si vnicum genus studii secutus in vnico libello diligenter et accurate expoliendo, elaborassem. Mitto Vngaricos, vnum Matthiae Regis coruinum, alterum Danicum, alterum tibi, alterum coniugi. Bene Vale 1568.

ANDREAE MYLIO.

S. D. Clarissime Vir, Patrone colende. Scimus Illustrissimi principis dignitatem et honorem vobis non minus quam vlli nostrum, illustrissimam eius Celsitudinem vera et aeterna laude florere cupientium, summopere curae esse. Cum itaque inter bonorum Principum laudes non postrema sit, quam ex pietate et mun. ficentia in studia literarum et scholas et earum domicilia consequuntur, non dubito, te quoque, cum semiperfectam collegii nostri


page 428, image: s0428

domum hodie a te inspectam esse intelligamus, optare, ne summo cum Academiae dedecore inchoata collegii aedificatio deseratur, inquam plures 1200. florenis, hactenus insumpti sunt, ex quibus 600. ab illustrissimis principibus, 100. a Ioachimo Holsteinio accepimus. Reliquum aliunde mutuo sumpsimus, quod vnde aut quando creditoribus persoluturi simus, plane ignoramus. Pertexi autem et absolui aedificationem, quingentis adhuc florenis posse confi dimus, cuius summae dimidium, si ab Illustrissimo principe precibus nostris supplicibus impetrare possemus, Ducem Vlricum tantundem additurum esse scimus. Nec dubitamus hanc pecuniam, ab Illustrissimis Principibus vtilius collocatum iri, quam multa millia in milites proximo biennio effusa. Deum oramus, vt Illustrisimum principem, incolumem, et florentem perpetuo seruet. Datum Rostochiii 2. Augusti, Anno 1567.

CONRADO PORTAE.

REuerende Vir, amice colende. Etsi diu iam scribendi consuetudinem vtrinque intermisimus, et huic ipsi consolationis officio, quod mora tardat, gratiam forte abfuturam esse verebar, tamen nunciato nobis honestissimae coniugis tuae discessu, tali amici tempore aliquam [Gap desc: Greek words] significationem per literas ostendendum esse, iudicaui. Cum enim coniugem honestissimo loco natam, et omnibus virtutibus piae matronae conuenientibus ornatam et dulciss. liberorum matrem, cum qua nouem annos concordissime et suauissime vixisti, amiseris, et quidem partus doloribus superatam, magnas te, et doloris et desiderii causas habere agnosco. Vere enim congruisse coniugium tuum ad normam. his dulcissimis Nazianzeni versibus intelligo.


page 429, image: s0429

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .

Quo igitur dulcior inter vos consuetudo, et verae pietatis, concordiae, et suauitatis plenior fuit, eo grauiore in maesticia et luctu te iam versari intelligo. Etsi autem lugere pium est, et quo naturae sunt generosiores, eo veriores natiua [Gap desc: Greek words] dolores ciet: tamen simul etiam nos paternae Dei voluntati in aerumnis patienter et aequo animo subiici et obaedire iustum est. Nec vero iam magnifica et fortia illa Stoici animi excelsi et doloribus inuicti dogmata tibi propono, quae vitam securam et nullis fortunae aduersis casibus infestam, mare mortuum vocant, nihil habere ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denunciatione et incursu firmitatem animi tui tentes: et quae in fortunae castris se, quam in deliciis haberi malunt.

Illas te consolationes, quas Deus Ecclesiae suae in doctrina Christiana tradidit, et quas tibi notissimas, et a te aliis saepe propositas esse scio, tuo etiam dolori opponere non dubito, quod videlicet scimus, nec nasci nos, nec extingui casu, ac ne quidem passeres sine Dei voluntate vitam amittere. Cum igitur Dominus fecerit nos, et non ipsi nos, et certo consilio singulis certa vitae spacia et metas constituerit: non decet nos, ac ne possumus quidem, Dei sapientiae et voluntati repugnare. Cumque nos qui Christo nomen dedimus et fide corporis ipsius inserti sumus victimas morti destinatas,


page 430, image: s0430

et omnis generis ad flictionibus obnoxias esse sciamus: non competit nobis sanctissimum victimae nomen, si frementes et inuiti manum Domini nobis impositam sustinemus. Eruditissima omnino et plena Christianae pieratis et sapientiae, et omnib. piis pane quotidiano magis necessaria est, haecsanctae crucis schola, vbi vocabula nostrae professionis, quid dolor, quid consolatio sit, quid fides in dolorib. et aerumnis, Deum nos propter Christum diligere, nobis adesse, et openferre statuens, quid fiducia ex solo Deo et non ex humanis praesidiis pendens? Quid vera et seria inuocatio Dei? quid patientia? quid constantia sit, quid amore iustitiae et non timore poenae Deo obedire sit? vt cunque intelligere incipimus: et Timorem Dei, contritionem, fidem, in paterna Dei beneuolentia et misericordia propter Christum promissa adquiescentem, veram inuocationem et spem vitae ac consuetudinis cum Deo aeternae aliquantum exuscitamus, exercemus, polimus, et ardentiorem ac firmiorem reddimus. Nam in rebus prosperis, et ad voluntatem nostram perpetuo fluentib. quam languidae sunt, et debiles hae virtutes Christianae Ecclesiae propriae, quantum frigus sit pietatis, quae glacies nostrorum pectorum, in his moerorib. experimur, in quib. paululum animus sursum ad Deum erigere et desiderium aliquod vitae et gloriae cum Deo aeternae, quod in vita tranquilla et secura perexiguum est serio concipere, et assiduis cogitationib. et votis ad caelestia et diuina bona aspirare, et terrenam gloriam negligere et contemnere incipimus, vt in grauissimo Nazianzeni vetsu dicitur [Gap desc: Greek words] .

Ad hanc supernae et caelestis vitae consuetudinem, et veri ac summi boni fruitionem, quod sanctissima coniunx tua iam euocata est: gratulari ipsi de caelestis Ecclesiae consuetudine merito debemus, in qua paulo post rursus eam complecteris, et sine vllo peccato, sinc


page 431, image: s0431

erroribus, sine caligine, Dei sapientia et luce vna fruentes viuetis.

Vt autem qui nocte iter facit aurorae lucem et solis exortum auidissime expetit: ita nos ex hac tristi et tetra caligine dubitationum et sordium peccati, quod in hac impura massa reliquum est, educi in lucem caelestem, et conspectum Dei et nos totos et semper ardere dilectione Dei et laetitia in Deo optamus. Qua faelicitate, priot nunc sancta coniugis tuae anima in caelis beata fruitur: vbi multas sanctas matres cernit, quae multo tristiores casus, quam si partus dolorib. extinctae fuissent, in hac vita expertae sunt: Euam quae filiorum parricidia vidit, Rebeccam quae similem Tragoediam inter suos filios quotidie metuit: Leam et alias multas. Cumque in militia sexus foeminei propria, fidem et bonam conscientiam ad extremum vsque vitae spiritum retinens decesserit: vere ipsam quoque his Pauli verbis describi non dubito. [Gap desc: Greek words] . His te consolationibus, quas aliis adflictis et maestis subiicere soles ipse sustentabis, vt donec volet Deus, te in statione huius vitae et ministerii tui manere, alacri animo et corpore ipsi seruire, et Ecclesiae vestrae, opem et praesidium tuae pietatis, prudentiae, grauitatis, modestiae cum zelo spiritus coniunctae, flagitanti vtilius et diutius prodesse possis. Quod enim sollicite in vtramque partem, de gubernatione Ecclesiae D. Petri suscipienda deliberas: plane iudico grauiora multo esse D. Superintendentis et reliquorum argumenta, et plus apud me ponderis habere, quam ea, quae tu recusandi causa verecunde colligis. Sequere igitur Christo ducente vocationem diuinitus tibi propositam. Nos piis votis et precibus ad Deum ardentibus, cum tota Ecclesia nostra subsequemur Bene et faeliciter Vale. 1575.


page 432, image: s0432

SENATVI STOCHOLMENSI.

S. Magnifici et Amplissimi Domini, sapientia, virtute et dignitate praestantes. Legimus optimum principem Leonem I. Imperatorem, cum Eulogio ludimagistro stipendium liberale addixisset, ideoque ab aulico quodam moneretur, rectius hanc pecuniam in militum stipendia conferri: grauissime respondisse: Vtinam ea tranquillitas meae gubernationi beneficio diuino concedatur, vt omnia quae nunc militib. tribuo, in fouenda literarum studia et alendos scholasticos, Deo grata et Reipublicae salutaria discentes, tr???nsferre possim. In hoc exemplum non dubito, vos quoque pro vestra pietate et prudentia toto pectore intueri. Nam et hactenus aluistis multos alios, qui se in scholis ad Ecclesiae vtilitatem praepararunt, et M. Ericum, virum pietate, doctrina, moderatione animi et virtute praestantem, summa liberalitate fouetis, quam, cum saepe mihi, addita singulari significatione suae erga vos obseruantiae et gratitudinis, praedicarit, et a me petierit, vt suo nomine vobis reuerenter gratias agerem: literas ad vos dandas esse censui: testes vtriusque nostrum erga vos beneuolentiae et gratae mentis, quam vtinam illustri aliquo officio declarare possemus: Sed scimus virtutem vestram nihil nisi animum memorem ac gratum desiderare, et vos hac vera laude contentos esse: quod et Deo vestra liberalitas grata est, et omnium bonorum iudiciis approbatur et vestra Ecclesiae ac Reipublicae salutaris est. Cum enim pro vestra prudentia prospiciatis, quanta salutarium bonorumque Doctorum Ecclesiae penuria paulo post secutura sit, nunc maiori pietate tanquam nutritii idoneos homines fouetis, ac vt maiori cum fructu paulo post Ecclesiae Dei seruire possint, in Wittebergensem Scholam eos mittitis, ex qua fontes verae de Deo doctrinae primum


page 433, image: s0433

scaturierunt. Basilius scribit se eo consilio ex vrbe Attica Neocaesaream, quae 180. milliaribus inde abest, profectum esse, vt Gregorii Neocaesariensis, cuius tum praecipua erat in Ecclesia DEI auctoritas, iudiciis se confirmaret. Eodem consilio vestros quoque ciues in studiis versantes tantum terra marique iter conficere, vt Philippi voce erudiantur, laude dignissimum est. Quare et pro hoc beneficio vobis gratiam meis verbis dici M. Ericus voluit, quod veniam ipsi Vitebergam redeundi et sumptus necessarios dedistis. Cum autem superiori anno vltra vsitatas expensas, aliquid in accipiendo gradu Magisterii, vt vocant, insumpserit, et praesens pecunia sumtibus Magisterii, et praeterea vnius anni, quo Vitebergae victurus est, non sufficiat: reuerenten petit, vt aliquid ad priorem summam addatis. Etsi autem non dubito vos in hoc genere officii praestando maximam tum Dei ipsius qui hanc vestram beneficentiam et probat, et cumulate compensat, tum vestri ordinis cui Ecclesiae et studiorum turela commendata est, rationem habere, tamen et propter meum testimonium vos ad exercendam hanc liberalitatem expeditiores fore confido. Scitis Tiberium II. Imperatorem, qui propter beneficentiam erga pauperes celebris est, cum dicerent familiares, exhauriri fiscum Regium eleemosynis, dixisse: Numquam defuturam pecuniam fisco Regio, dum pauperes eleemosynas acciperent. Quare et vestram hanc beneficentiam Ecclesiae salutarem cumulatissime Deus compensabit, quem oro, vt vos ad ipsius gloriam et Ecclesiarum salutem, in toto vestro regno seruet incolumes. Bene et feliciter Valete. Rostochii. Die Iohannis Baptistae. Anno 1553.


page 434, image: s0434

JOHANNI ALBERTO DVCI Megapolitano.

EPistolam Adriani Iunii eo maiori cum voluptate et laetitia legi cum collegis et relegi, quo illustrius et splendidius Heroicae virtutis et sapientiae ac benignitatis vestrae elogium luculentis et ornatissimis verbis expositum continebat Nec dubito Celsitudinem Vestram haec sapientum et bonorum de excellenti virtute iudicia, omnibus triumphis anteponenda iudicare. Cum in comitatu Illustrissimi Principis Cels. V. fratris Vdalrici anno superiore, ad Danubii Vuerdam venissemus, statim a pastore eius vrbis, sene erudito, et magna iis in locis authoritate praedito, interrogati sumus, an ne iste princeps Megapolitanus esset, quem adeo liberali et munifica donatione Academiam Rostochiensem recens ornasse, Chytraeus in sua Geneseos explicatione praedicaret. Hanc interrogationem excepit Commemoratio laudum Celsitudinis Vestrae sapientiae, doctrinae, Clementiae et benignitatis erga Ecclesias et literarum studia, ex qua plus verae et solidae laudis ac gloriae Regibus et Principibus existere et propagari, quam ex vllis qualia aetate nostra geruntur bellis, idque minore cum sumptu et periculo, omnes prudentes vident. Ea tamen fere comparci, defraudatis scholis et pauperum scholasticorum eleemosynis apparet, quod aceruatim et plena manu in milites plerunque ingratissimos et tristissimas calamitates Dominis attrahentes, profunditur. Cum vero Celsitudinis Vestrae sapientia et pietas mihi explorate perspecta et cognita sit: non dubito Celsitudinem Vestr. deinceps quoque honestissimam voluntatem benigne fouendae et ornandae Ecclesiae et huius Academiae Rostochiensis conseruaturam esse Inquisiuimus autem hactenus magna circumspectione


page 435, image: s0435

et fide artificem, qui artis Medicae et Mathematum superiorum studia in Celsitud. Vestr. Academia propagaret. Hunc cum DEVS nobis sollicite exquirentibus clementer tandem obtulerit Medicum et Mathematicum eximium, ac virum doctrina, virture et humanitate plane Bordingo nostro similem, sed Geometram et Astronomum praestantiorem, Doctorem Henricum Brucaeum Alostensem: reuerenter a Celsitudine Vestra peto, vt eum nobis collegam, assignato Bordingi 200. Tal. stipendio, clementer adiungat. Conduxit Celsitudinis Vestrae frater recens Medicum iuuenem Leuinum Battum, qui Arithmeticae et Sphaerae initia hactenus tradidit. Verum hunc Henricum Brucaeum excellenti ingenio et doctrina sua spero et Celsitud. Vestr. et toti Academiae magno ornamento et praesidio fore. Is cum nostro consilio et rogatu huc accesserit, Celsitudo Vestr. coram eum videre, et viuas audire ac reddere voces et de re tota cum eo transigere poterit. DEVM oro, vt Celsitudin. Vestr. incolumem et florentem seruet, et praesentia cum ciuitate Rostochiensi negotia ad DEI gloriam et Cels. Vestr. dignitatem et honorem et subditorum salutem gubernet, Bene Valete 1565.

DVCI BORVSSIAE.

LEgimus optimum Principem Tyberium II. Imp. cum nimia liberalitate et beneficentia e???ga pauperes aerarium exhaurire diceretur, ideoque a ma???re Sophia reprehensus esset, grauissime respondisse. Nunquam defuturam esse pecuniam fisco publico, quamdiu pauperes scholastici eleemosynas acciperent. Similis in Leone Imper. qui annis 110. Tiberium anrecessit amor et munificentia erga scholas et literarum studiosos celebratur. is cum belli tempore, Eulogio cuidam scholam aperienti salarium liberale constituisser,


page 436, image: s0436

ideoque a Ducibus moneretur, rectius eam pecuniam, tali tempore in militum stipendia conferri. Vtinam, inquit, ea felicitas meae gubernationi diuinitus contingat, vt omnia, quae nunc alendis militum praesidiis impendere cogor, in ornanda doctrinarum studia et prouehendas scholas, et homines ingeniosos, optimis artibus quae fontes sunt praecipuorum bonorum et ornamentorum Ecclesiae et ciuilis vitae excolendos, collocare possim. Non dubito autem Il. C. V. his turbulentis et difficilimis Reipub. temporibus, et multis ac molestis nostrae aetatis inquietae negotiis publicis, quae sumptus publicos vbique augent, eandem suae etiam gubernationi tranquillitatem perpetuo ardentibus votis optare: nec tamen in mediis negoriorum fluctibus deponere voluntatem iuuandi bona ingenia, quae literis ex culta Ecclesiae et Reipublicae magno vsui et praesidio fore, spes est, ac in his praecipue eorum studia promouere, qui in vesta ditione nati, expectationem de progressu in studiis Reip. profuturo eximiam praebent. Cum igitur ingeniosus et eruditus iuuenis Cels. V. subditus benignissimara Cels. V. voluntatem et beneficentiam grata mente et voce praedicaret et literis ad Cels. V. suis, meas etiam adiungi peteret, reuerenter gratias agere volui quod singulari pietate et constantia patrocinium literarum tuetur, ac vt inter caeteros benignitatis suae alumnos, hunc etiam Georgium Schalestinum Lilio politanum benigne foueat reuerenter peto, quem Celsitu. Vestr. amore et beneficiis dignissimum esse et summa cum modestiae ac diligentiae in studiis et in omni genere officii laude in hac schola, viuere vere testor, et paulo post DEO iuuante, magno vsui et ornamento Reipublicae futurum esse plane confido. Reuerenter itaque C. V. animum oro, vt subsidium studiorum ipsi clementer latgiri, et sua beneuolentia et patrocinio eum complecti dignetur. Deum aeternum custodem Principum bonor im


page 437, image: s0437

precor, vt C. V. ad illustrandam ipsius gloriam et salutem Ecclesiae et scholarum in his terris diutissime seruet incolumem et florentem. Datum in Academia Rostochiensi Calendis Iulii.

SENATVI BRVNSVVICENSI.

MAgnifici et Amplissimi Domini, cum in ciuitatibus et Imperiis homines eam ob causam praecipue consociarit Deus, vt sint domicilia et templa Dei, in quibus vera de Deo et Redemptore nostro Iesu Christo doctrina luceat et alii aliis exempla virtutum et testimonia de Deo ostendant, merito laudanda est sapientia et pietas vestra ac munificentia eximia, qua in ornatissimae vrbis gubernatione inter caeteras grauissimorum negotiorum moles curam fauendi et propagandi veram de Deo doctrinam et literarum studia Ecclesiae ac Reipublicae necessaria praecipuam suscipitis, et ingenia ciuium vestrorum, quae literis et virtute exculta, Ecclesiae aut Reipublicae paulo post vsui et praesidio fore spes est, benigne et liberaliter fouetis. Est autem praestansingenium, et diligentia in studiis eximia, et profectus in doctrinis egregius, et singularis modestia ciuis vestri Henrici Camerarii, quem Deo iuuante paulo diutius in Academiis, doctrina vberiore excultum et exercitatum, aliquanto post salutare organum Ecclesiae et Reipublicae in verae doctrinae propagatione, vel ciuilis vitae officiis regendis futurum esse non dubito. Cum veto a matre vidua tenuioris fortunae sumptus neccssarios habere nequeat: ad Ampliss. senatum vestrum, velut ad communem patrem patriae, confugit, et auxilium et opem, ad pertexenda inchoata studia submisse flagitat. Etsi autem scio vos in hoc genere officii praestando, maxima cum Dei ipsius, qui hanc vestram beneficentiam et flagitar, et cumulatissime compensat, tum vestri ordinis, cui Ecclesiae et studiorum tutela


page 438, image: s0438

commendata est, rationem habere, tamen vt propter testimonium meum expeditiores sitis, ad exercendam hanc liberalitatem, et stipendium ipsi aliquot annos prorogetis reuerenter oro. Scitis Tiberium II. Imp. qui propter beneficentiam erga pauperes celebris est, cum dicerent familiares, exhauriri fiscum Regium eleemosynis dixisse: Nunquam defuturam esse pecuniam aerario publico, quamdiu pauperes scholastici eleemosynas acciperent. Quare et vestram hanc benignitatem, Ecclesiae salucarem et huic ingenioso et modesto ciui vestro necessariam cumulatissime Deus compensabit. Quem oro vt vos ad ipsius gloriam et Ecclesiae ac Reipublicae salutem seruet incolumes et florentes. Datum Rostochii 1567.

GRATVLATIO DE CONIVGIO.

IN ritibus nuptiarum Atticis legimus puerum faces ardentes praeferentem sponso in thalamum nuptialem cunti praecinisse in solenni carmine [Gap desc: Greek words] . Quod etsi grauiter et vere, et sanctius etiam de coniugio dicitur, quam eiusdem vrbis philosophi scripserunt, vxorem non [Gap desc: Greek words] , vt eam nostrae literae appellant, sed [Gap desc: Greek words] , et plane cum, verbis primae promulgationis decreri diuini de conditione sexus foeminei, et cum Salomonis sententia, qui vxorem inuenit, foeliciter ducit, inuenit bonum et hauriet voluptatem non ab vxore tantum, sed a Domino miscente dulcem curis amariciem, congruere videtur: tamen praecipua et summa coniugii bona, et fontes verae laudationis coniugii, in sola Ecclesia noti sunt: quod mirauda bonitate et sapientissima deliberatione totius diuinitatis institutum et sancitum est, non modo vt fons et origo generis humani, et Ecclesiae Dei ac Reipublicae seminarium, et totius vitae humanae fulcrum et vinculum, verum etiam vt schola pietatis, mutuae


page 439, image: s0439

dilectionis, beneficentiae, precum, patientiae et multarum virtutum de Deo nos commonefacientium, et imago mirandi inter Christum et Ecclesiam foederis esset.

Vt enim in coniugio honesto et sancto hae sex res praecipue florent et conspiciuntur, primum Amor mutuus, suauis, sincerus, ardens, sine morositate, sine fastidio, suspicionibus, simulatione, [Gap desc: Greek words] etc. Deinde fides coniugalis, qua in mutuo amore adquiescant et vterque vni suo coniugi corpus castum et sanctum seruet, praeterea societas omnium bonorum et aerumnarum, Generatio, defensio, et [Gap desc: Greek words] , infirmitates, et naeuos intet se mutuo condonans: ita inter Christum et Ecclesiam similis amor est, quem hoc illustri [Gap desc: Greek words] Christus declarauit, quod Ecclesiae sponsae suae salurem proprio sanguine, et vita profusa redemit, et quidem solam Ecclesiam fide sibi copulatam diligit, et omnia suas sapientiae, iustitiae, vitae et laetitiae aeternae bona ipsi impertit, peccata et poenas Ecclesiae in se deriuat: Quotidie etiam plura membra Ecclesiae per verbum, et spiritum Sanctum generat: quae aduersus omnia mala defendit, et multas eorum infirmitates tolerat et condonat. Hoc mirandum foedus amoris inter Christum et Ecclesiam mutui, vt considerare et aspicere propius possemus: coniugum societatem DEVS instituit, et promissiones suae praesentiae, auxilii, benedictionis, et custodiae diuinae, amplissimas adiungit. Nec vero vlla suauior et dulcior amicitia, et fides mutua, et dolorum ac curarum omnium leuamen et consolatio gratior est, quam inter coniuges honestos et vera animorum beneuolentia in DEO copulatos: cum alioquin non in aulis tantum sed tota hominum vita fere inane nomen esse amicitia, a multis existimetur. Toto igitur pectore tibi de adiunctione noui amici omnium in toto genere humano carissimi


page 440, image: s0440

et suauissimi gratulor, et Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi authorem sanctissimi et dulcissimi foederis coniugum oro, vt coniugium foelix, tranquillum, faecundum et salutare tibi ac honestissimae sponsae tuae tribuat, et pectora vestra Spiritus sui nexu conglutinet et vniat, vt coniunctis animis Deum colatis et celebretis inque DEO sit mens vna, sit vnus amor. Efficiat etiam vt domus vestra fiat Ecclesia Dei et hortus coelestis, in quo procreentur educentur et foueantur plantulae recte Deum agnoscentes et inocantes et celebraturae DEVM in hac vita, et in omni aeternitate. Haec vota in sacro tuo nuptiali, ad quod accedere [Gap desc: Greek words] non licebat, animo et voluntate praesens ad Deum fundo: et precibus meis, sponsi ac sponsae dexteras inter se iunctas, Dei dexterae insero et connecto. etc.

IACOBO RVNGIO.

VT in vsuris, quarum literae ad me tuae mentionem faciunt mora aliquid lucri adfert creditori: ita cunctatio tot annorum quibus scribendi officium praetermissum est, humanissimam mihi epistolam peperit plenam sapientiae, grauitatis et piae sollicitudinis de Ecclesia, et conseruanda inter vicinos mutua coniunctione, a qua non alienum me esse tot annis colaphos linguae virulentae, a quibusdam, concordiae et coniunctionis studiosissimos se profitentibus, boni consulentem: et nihilominus [Gap desc: Greek words] : tibi quoque constare existimo. Certe enim et ego non is sum qui prodesse Ecclesiae, contentionibus et rixis cum maledicis aut morbis illius opem vllam adferre possim. Speraui etiam, haec et alia Ecclesiae vulnera


page 441, image: s0441

quiete et abstinentia rectius, quam agitatione, et motu contentionum sanari et sopiri posse. Sed cum indies ea exulcerari et maiora reddi proximis annis viderimus: magno certe cum gaudio recens D. Iacobi Andreae librum Imp. Maximiliano et omnibus imperii electoribus principibus Ecclesiasticis et politicis inscriptum legi, in quo suae legationis superiore anno obitae, historiam et in omnibus, quas adierit, Ecclesiae summum de omnibus doctrinae articulis consensum se inuenisse commemorat, et firmam concordiam Ecclesiarum, quae Augustanae Confessioni adiunctae sunt, in Synodo Zeruestensi restitutam esse, omnib. ordinibus Imperii nunciat. Hoc vt ita esse libentiss. crediderim, ita omnibus in vtraque parte litigantibus efficaciter persuaderi optarim. Ego sane, quo diutius haec Cadmea docentium praelia intueor, eo studiosius simplex et rectum doctrinae Lutheri, et Philippi depositum conseruari et retineri debere statuo, ac que vnum in tanta animorum et rerum exacerbatione possum: ardentibus votis Deum precor, ne hoc ipsum Depositum sub praetextu nominis Lutheri et Philippi subinde longius ab hac simplici norma in praecipuis articulis deflectendo et altercando amittatur. Vtinam vero, praeter ea, quae in locis Philippi dogmata ad veram pietatem alendam maxime vtilia et necessaria explicata sunt: nullae aliae disputationes ad vulgus praecipue, in Ecclesia publice agitentur. Sed cum controuersias Lutheri tempore agitatas subinde renouari hoc tempore experiamur: fateor equidem, cum nostra de illis confessio flagitatur, nos ex Lutheri confessionibus explicationes illarum vberiores hactenus deprompsisse. Idque te etiam facere, vt in litetis tuis ipse ostendis, non dubito. Agnosco autem et ipse meam ruditatem, et de tantis rebus, quae singulis fere annis nouae mouentur, cum eruditis, bonis, candidis,


page 442, image: s0442

et veritatem ac coniunctionem serio quaerentibus, nec captatione verborum, aut delineatione ad altos aut deprauatione calumniosa simpliciter et candide dictorum, distractiones et odia acerbiora accendentibus colloqui maxime optarim. Talem cum te ingenio et doctrina excellentem et multis illustribus beneuolentiae officiis et loci vicinitate nobis coniunctum, esse sciam: ego sane saepe conferre nos amanter et candide sententias de rebus tantis cuperem: Idque nobis et conseruationi veritatis et pacis, in vicinis ecclesiis ac scholis, non inutile fore arbitrarer. De quaestione a te proposita: si regurlam vsitatam, quod Euangelion politicas ordinationes, cum lege naturae et caritatis proximi conuenientes non aboleat, veram et certam esse iudicamus: existimo non difficile iudicium esse et habentibus studium retinendae fidei et bonae conscientiae in iis casibus, quos expressisti, pie consuli posse, sed [Gap desc: Greek words] aut dogmata condi nequeunt, priusquam de certa vsurae definitione constet, de qua erudiri a te peruelim. Nam vsitata descriptio vel amplior esse definito, vel certe minus perspicue naturam definiti explicare et euoluere quibusdam videtur. Bene vale die aequinoctii autumnalis Anno 1571.

MATTHAEO LVDECO CANONICO Hauelburgensi.

LEgimus exemplum literarum Caroli Magni, quibus Collegium Ecclesiae cathedralis in Saxonia Bremae, anno Christi 788. instituit: in quibus praefatur, se cum gente Saxonica tot annos bellum gessisse, non vt sibi victori, sed Domino Deo et Redemptori nostro Iesu Christo, vera fide et obedientia deinceps seruiret, ac Osnaburgi nominatim constituit, vt


page 443, image: s0443

vnus ex canonicis, Graecae linguae peritus professor, in eo collegio assidue existat. Eodem consilio annis 170. post hanc primam in Saxonia Caroli fundationem, Otto primus Imp. genti Henetae recens a patre Henrico Aucupe et a se deuictae, collegia docentium Hauelburgae, Misnae, Brandeburgae, Parthenopoli, Mersburgae etc. erexit, vt verae de Christo doctrinae fidi custodes et propagatores, et totius administrationis Ecclesiasticae Gubernatores in tota viciniae essent. Nec dubium est, formam collegiorum veterum ad exemplum Ecclesiae in populo Israel magno consilio institutam fuisse: quae non aboleri, sed emendatis abusibus, religiose conseruari et ad veterem formam restitui ac defendi optandum est. Praecipue autem ad collegiorum curam pertinet, doctrinae coelestis et literarum ac linguatum, quae ad recte intelligendam et explicandam Ecclesiae doctrinam necessariae sunt, conseruatio et custodia diligens, et studium fouendi bona ingenia, quae exculta literis spes est, Ecclesiae vsui fore. Cum igitur hic Simon Brismannus Graecum carmen ad collegium vestrum erudite et grauiter scripserit, et mores eius honesti et placidi sint, reuerenter oro quoad sine molestia et incommodo fieri porerit, vt vestra authoritate et patrocinio eum iuueris, vt non grauate Reuerendum collegium, poema ipsius accipiat. In Osnaburgensi Collegio iam non modo Graecae linguae professor nullus fouetur, verum etiam senatui vrbis, ludum literarium eruditiorem aperire volenti, Canonici aduersantur. Vestrum autem collegium, ac te inprimis, etsi in Othonis fundatione fortassis non fit nominatim Graeci professoris mentio: Tamen Graecae linguae se aliarum artium optimarum studia ardenter amare, colere et omnibus officiis prouehere scio. Quare


page 444, image: s0444

et huius adolescentis officium collegio vestro non ingratum fore spero. Deum oro, vt re, ornamentum Ecclesiae Hauelburgensis et praesidium literarum praecipuum, diutissime incolumem et florentem seruet, et nos omnes doceat et gubernet. Datum die 16. Septembris 1570.

IOHANNI FREDERO.

SI assiduitatem in scribendi officio tuam, et literarum, qua superiori anno vti solebas, frequentiam, inhibent a me obiter aliquando commemoratae, summorum virorum sententiae, quae vnum hominem in studiis agere et non multa, sed multum paucos et optimos authores legere ac iterare, nec multa negligenter, sed pauca bene et accurate scribere iubent: doleo sane, secus ac sentiebam, orationem meam a te acceptam, et priorem illam scribendi copiam et assiduitatem, in Pythagoricum plane silentium conuersam esse. Etsi enim h [Gap desc: Greek words] : tamen communia haec humanitatis et literarum ad amicos officia, et sermones cum absentibus familiares, non plane intermitti volebam, sed in vno aliquo studiorum genere certo, ad quod natura ducereris, et inprimis elaborare, et in carminibus praecipue scribendis, non tam multitudini et copiae venuum studere, quam pauca, bonis et grauibus sententiis et noematis stipata, et [Gap desc: Greek words] et allusionibus venustis argute ornata, diligenter elaborare et expolire, et familiares etiam ad amicos Epistolas, non inanibus aut sordidis sententiis et verbis, et literarum figuris, negligenter exarare, sed tempus et considerationem nenessariam adhibere iubebam, cum de toto hominis ingenio, natura et moribus, ex vna Epistola saepe indicetur. In eam sententiam existimo Xenophontis dictum a me citatum esse: [Gap desc: Greek words]


page 445, image: s0445

[Gap desc: Greek words] , et illud Basilii. [Gap desc: Greek words] etc.

ANDREAE SCOPPIO.

LIteras tuas 17. Augusti Erxlebii datas, postridie Nonas Octobris accepi, Luneburga ad me allatas, quae mihi quidem et propter significationem amoris erga me tui, multis illustribus testimoniis iam olim perspecti, et candorem ac pietatem admonitionum necessariarum et in ferenda aduersus amicum veterem condemnationis sententia cunctationem et [Gap desc: Greek words] prudentem, pergratae fuerunt. Video enim te antiquissimae illius et iustissimae legis normam in iudicando sequi decreuisse: [Gap desc: Greek words] . Nec vero si de omnibus accusationum illarum capitibus, mihi in iudicio respondendum esset: vllos quam te et tui similes iudices optarim et quod ad primum accusationis caput attinet etc.

IOACHIMO CAMERARIO.

EPistola tua senili grauitate et sapientia, et illustri significatione verae erga me beneuolentiae plena, quam die 17. M. Septembris Lipsiae dederas, tandem mihi pridie Nonas Decembris a ciue vestro reddita est. Etsi autem officio responsionis, quam tot mensium mora tardauit, gratiam abesse intelligo: tamen eximiam bonitatem et mansuetudinem tuam confido huic cunctationi, nulla mea negligentia allatae, veniam benigne daturam esse.

Basbicium cuius initio epistolae mentionem facis, genhtis suae non indecorem fore, et aliquid conciliaturum sibi laudis peculiaris, pater omnino sperat: nos quoque vt expectationi patris euentus respondeat, optamus. Ac gentilem ipsius Ioachimum Basbicium, excellenti ingenio et virtute, et latine scribendi facultate,


page 446, image: s0446

praeditum, ornamento et praesidio suis et Reipub. futurum esse, certo confidimus. Sed huius vt iststic [Gap desc: Greek words] . De hoc igitur hactenus. Quod de Pannonicis rebus significas, [Gap desc: Greek words] : vere adfirmo eos proceres et delectos a nobilitate, cum quibus ego aliquot menses familiariter vixi: Vbicurique ius patronatus in templis habent, vel alloquin per Pontificios licet, plerunque in templis vsitatis ad sacra conuenire. Viennae cum templum publicum non concederetur, in priuatis aedib. synaxes, quibus saepissime interfui, celebrabant, nec tamen alio quam azymo pane vnquam vsi sunt. nec vti alio quemquam cognoui, nisivnusforte sit ex ministris, qui Helueticos et Heidelbergensis Ecclesiae ritus, magis quam Saxonicos probant, Vt cereos in sacro accendere liberum esset; ordini Agendorum etiam assentientib. Nobilitatis delectis insertum est. Et his ipsis tandem comprobantibius, Presbyterisacrum celebrantes, veste Ecclesiastica, vel linea, vel alia talari, pro cuiusquam Ecclesiae in duorum ordinum ditionib. consuetudine, vti, in libro Agendorum iussi sunt. Spirae, pro elegans oppidum familiae Kirchbergiae ad Danubii ripam, tredecim supra Viennam miliaribus est, vbi duos menses antequam Cardinalis coommendiuus amandaretur, hospitium in aedib. Kirchbergeri habui. Templum imaginibus et statuis refertum est, cuius pastor etsi a Monasterii Bauarici Abbate Altacense et Episcopo Patauiense constituitur: tamen concionatorem, virum pium et doctum, maritum, in vestra vicinia, Torgae natum, fouet, qui corpus doctrinae et ritus omnes in Misnicis Ecclesiis vsitatos retinet, et singulari fide et foelicitate Lutheri catechesin teneris pueroru animis instillat. Eius Ecelesiae doctrinam et ritus hos, probare, communi vsu coenae Domini ego


page 447, image: s0447

et collegae mei ostendimus. Etsi vero, alicubi inquietos et turbulentos [Gap desc: Greek words] ex superiori Germania pulsos, inconsideratius vociserati non negauerim, tamen quae ipse coram vidi et certo ac explorate cognoui, vere coommemoro. Recens etiam literas M. Octobri datas ex iis locis accepi, quae ab hac narratione non discrepant, praecipuam delectorum ex duob. ordinibus sollicitudinem, et curam esse ostendent, vt Inspectorem suarum Ecclesiarum pietate, moderatione, studio pacis, prudentia et doctrina mediocri praeditum nancisci queant. Qua in deliberatione vt eos gubernet et adiuuet Filius Dei, [Gap desc: Greek words] toto eum pectore precor. Quod de studio piae consenfsonis et detestatione turbulentae audaciae et professione voluntatis erga bene meritos de piis studiis, magnam te coepisse voluptatem scribis: laetor equidem tibi virtute, et sapientia praestantisimno viro, voluntatem et studium meum non improbari. De quo vere testati possum, etsi accidit mihi, quod pacificis coniungi et conciliari partes dissidentes potius quam atrocius distrahi et diuelli optantibus euenire Nazianzenus ait [Gap desc: Greek words] : tamen nunc multo etiam magis me in hac sententia confirmari. Vt omissis tandem et abruptis conflictationibus disputationum seu [Gap desc: Greek words] potius [Gap desc: Greek words] : Vtilius esse iudicem, in simplici et recta forma Doctrinae, in Lutheri et Philippi scriptis, ac huius praecipue locis coommunibus constitutae, plane acquiescere, quam singulis fere annis noua dogmata, et nouas ac inusitatas docendi et loquendi formas in Ecclesiam induci, nec vllam stabilem et certam conseruari [Gap desc: Greek words] inquit Basilius in proxima [Gap desc: Greek words] . Ita summe optarim dogmata maxime


page 448, image: s0448

in Ecclesia, ad veram Dei agnitionem et pietatem alendam vtilia et necessaria, singulari iudicio in locis D. Praeceptoris exposita sint: omnes disputationes alias inani ingeniorum curiositati, et augendis distractionibus magis quam [Gap desc: Greek words] seruientes prorsus praecidi et ab omnibus in Ecclesia docentibus praeteriri. Assidue igitur in hac Sarepta D. Praeceptoris Locos et Examen vel repetiui ipse, vel ab aliis proponi et praelegi Iuuentuti publice curaui. Idque nunc etiam facio studiosius, nec [Gap desc: Greek words] vnquam quod meminerim publice dixi aut scripsi, sed in catechesi definitionem vsitatam recito, et quaedam de discriminibus idiomatum seu attributorum ex Cyrillo, Eusebio, Epiphanio et aliis veteribus scripta, moneo, quae a senioribus reuerenter et sobrie cogitanda sint. Id an reprehensiones publicas adeo atroces mereatur, Deus iudicet. Sed et de his satis. Ego me Deo commendo, quem toto pectore precor, vt te praecipuum Ecclesiae et Reipub. literariae decus et senem [Gap desc: Greek words] . Deus te diutissime incolumem et florentem seruet. Datum Idibus Ianuarii Anno 1571.

MARTINO KEMNICIO.

EIlio Dei sedenti ad dextram aeterni patris, et danti dona hominibus, [Gap desc: Greek words] , ne sicut pueri fluctuemus et circunferamur omni vento doctrinae, toto pectore gratias ago, quod te spiritus sui donis ad illustrationem doctrinae de personali Vnione duarum in Christo natutarum, quae vt totius fidei et salutis Christianae fundamentum est, ita omnibus etiam temporibus variis opinionum monstris a Diabolo hoste filii Dei et salutis nostrae, oppugnata est, excitauit et instruxit. Nec dubito toti Ecclesiae piorum et eruditorum veritatis


page 449, image: s0449

amantium gratam fore, adeo piam, perspicuam, neruosam, simplicem tamen et rectam et aptissimo ordine distributam amplissimae doctrinae, et multis difficilimarum controuersiarum labyrinthis intricatae, explicationem. in quisiui et ipse mediocri studio superioribus annis testimonia Scripturae, et veteris Ecclesiae consensum, de praesentia Christi in Ecclesia et sacra Coena, et diuersis generibus ac modis [Gap desc: Greek words] , et caeteris materiis quae in hac quaestione miscentur, vt meam mentem ambigentem, firmis testimoniis confirmarem. Ac Cyrilli inprimis dicta, cum nostra confessione congruentia, multa et valde illustria me delectabant. Postea Theodoreti refutationes anatematis morum et dialogos legens et Augustini, ac aliorum sententias dissimiles considerans, comperi de tota hac controuersi a verum esse, quod de [Gap desc: Greek words] corporis Christi, quidam nobis [Gap desc: Greek words] inquit, Antiquitatis testimonia non satis de ea consentire. Imo plurima patrum dicta speciose ad [Gap desc: Greek words] corporis Christi, vnico tantum loco comprehensi et symbolicam seu typicam illius in Coena praesentiam et spiritualem solummodo [Gap desc: Greek words] accommodari, sicut et Hilarianum illud locis communibus insertum. Haec sumpta et hausta efficiunt, vt Christus in nobis sit et nos in ipso: tantum ad fidelium manducationem pertinet, de qua sextum caput Iohannis concionatur et de qua sola Sacramentarii loquuntur.

Saepe igitur dolui; cum tanta contentione Lutherus initio suorum certaminum, ex solo Dei verbo, et non ex Patrum scriptis, iudicari de dogmatibus voluerit: postea patrum scripta, velut vnicam certissimam iudicii normam in controuersiis [Gap desc: Greek words] , toties a quibusdam praeceptoribus nostris allegari et constitui. Quare graussima mihi lectio tui libri fuit, in quo non solum fundamenta doctrinae de Vnione hypostatica,


page 450, image: s0450

ex sacris literis deprompta ostendis, verum etiam quia Petrus Martyr et alii [Gap desc: Greek words] vicini nostri, magnos aceruos testimoniorum, ex patribus contra [Gap desc: Greek words] cumularunt. Periucundum erit piis, tot illustres patrum sententias, quibus vera sententia confirmatur, a te collectas, vno intuitu complecti. etc.

IOANNI MARBACHIO.

[Gap desc: Greek words] quam mihi gratae et dulces fuerunt tuae litterae proximis calendis Maii datae, ex quibus te pristinam et paternam erga me beneuolentiam et fidem multis illustribus testimoniis toto vitae meae tempore declaratam conseruare perspexi, subuerebat enim, quia alium ac oportebat, et nos vtrinque expectabamus, exitum habuisset, consilium de migratione a me isthuc suscipienda: ne fato quodam meo isthic etiam amici veteris quem habebam praecipuum, voluntas immutaretur. Gratiam itaque tibi, quantam maximam animus meus capere potest, habeo et habebo, in omni aeternitate, quod [Gap desc: Greek words] . Rursus autem in Academiam vestram quae vt Athenae olim [Gap desc: Greek words] dicebantur: ita hodie in tota Germania te ctae et felicis adolescentum institutionis magistra et exemplar est: ex hac ditione tres Adolescentes nobiles mittuntur, quos vt tibi praecipue commendarem, diligenter a me petiuit Ioachimus Crusius, vir nobilis, et principum nostrorum Consiliarius praecipuus, qui tuus olim in Academia Witebergensi amicus et conuictor fuit. Oro igitur, vt paterna fide et benevolentia tua, omnibus bonis et studiosis exposita, hos etiam adolescentes complectaris, et de hospite ac Praeceptote priuato fideli ac industtio ipsis


page 451, image: s0451

prospicias, et in parentis locum succedas. sumptus neccessarios mater et tutores tempestiue isthuc mittent. Nec dubito de hac re tota, copiosius ad te scriptutum esse Ioachimum Crusium, qui hesterna die ostendebat, se veterem amicitiam tecum per literas velle renouare. Schola nostra post tristes pestilentiae et belli calamitates mediocriter restituta est, a qua multos vicinarum vtbium ciues oppressio libertatis huius vrbis alienauerat. Eam nunc Imperatoria Maiestas missis commissariis restituere conatur. Hi cum principibus nostris hodierna die tractationem inchoarunt, quam vt gubernet Filius Dei ad suam gloriam et salutem publicam toto eum pectore precor Rostochii die 18. Iulii Anno 1567.

MARTINO HELSINGIO.

S. D. Clarissime vir, frater charissime, [Gap desc: Greek words] . Intercedit autem mihi arctissimum amicitiae vinculum, et ius hospicii etiam cum patricio et ciue Sundensi Christiano Smiterloio, viro erudito, humano, suaui, et tua ac omnium bonorum et doctorum beneuolentia et fide dignissimo. Eius causam iustissimam, nec odiosam, vt spero commendaui D. N. cuius mandato, aliquot pannos ipsi, qui nulla prorsus cum Smiterloiis vel Suartis Mercaturae societatem habet, vna isthic ex quadam taberna mercatotum ablatos esse intelligimus. Causam totam ex adiunctis ad N. literis cognosces, quarum exempla vbi legeris, quaeso vt hunc, qui tibi exhibebit literas, consilio tuo instruas, quando et vbi, an praesente Regia Maiest. vel alias reddere epistolam N. debeat, et quomodo responsum oportunum flagitare et obtinere possit. In summa sic velim te hanc causam agete, ac si ad me ipsum ea pertineret. Nam huius amici causa, non minus, quam mea laboro, et mea officia


page 452, image: s0452

tibi vicissim defero. Bene valen 22. Novemb. 1566. Martini Suardi epistolam tibi mitto, in qua scribit mille taleros, scholasticis vestris distribuendos, isthic ab ipsius ministro R. M. redditos esse.

CANCELLARIO REGIS Sueciae.

MAgnifice Domine Cancellarie, Patrone colende, Vt Dei Thtono, ita regibus bonis, consiliarios proximos, sapientiam, bonitatem et iustitiam assistere oportere: Demostbenes etiam, etsi verae religionis ignarus fuit, scriptum reliquit. Vt enim in Deo eximia bonitas et clementia salutem hominibus impertiens, supra caeterarum virtutum chorum eminet et elucet: ita in Regibus et eorum amicis, Dei imaginem et vices in his terris gerentibus, quoad Dei similitudinem et cognationem propius accedunt, eo magis etiam has virtutes diuinas lucere et conspici decet. Cum igitur Inclyti et inuictissimi regis te amicum intimum ac fidelissimum scirem, iustitiae et aequitatis patronum, et Arcem praecipuam in toto regno esse, non dubitaui, rogatus ab homines S. R. Mtis et gentis vestrae studiosissimo et amico meo coniunctissimo, causam iustam et facilem, vt spero, ac expeditam, Magnificentiae vestrae commendare, non secus, ac si ad me ipsum ea pertineret, et meae ipsius fortunae omnes periclitatentur. Causam totam Mag. vestra, ex literis huic meo epistolio inclusis liquido et vere cognoscet, quae ipsae testimonium sunt bonitatis viri optimi et Regiae maiestatis ac gentis vestrae amantissimi: qui tanta lenitate et mansuetudine de rebus suis isthic ablatis, nullam animi offensi significationem ostendens scribat et loquatur. Agnoscit autem Mag. vestra iniustissimum esse, homines innocentes et ab omni culpae societate alienos, cum sontibus plecti et magna fortunarum suarum parte spoliari. Apparebit enim re diligentius


page 453, image: s0453

inquisita: nullam omnino, hunc Christianum amicum meum, mercaturae societatem, cum reliquis Smiterloiis vel Suartis vnquam iniisse, sed suo ipsius priuato periculo merces illas in regnum Sueciae hoc belli tempore transmisisse. Quanta vero diligentia, assiduitate, et contentione, superiori anno Mattinum Suartum vna mecum vtserit, vt fidem R. M. datam de mille Ioachimicis scholasticis gentis Suecicae exoluendis, seruaret: ego ipse, qui tum eius negotii causa Sundium profectus eram, et huius Christiani Smiterloii, Patricii Sundensis, viri eruditi et optimi hospitio fruebar, certissimus testis esse possum. Reuetenter itaque a Magnificentia vestra peto, vt re tota recte inquisita, huius Christiani causam a caeteris, qui vel socii Martini Suarti, vel fideiussores fuerunt seiungat, et precium iustum pro 25. pannis, partim a R. M. mercatore emptis, partim postea in arcem delatis, huic Christiano praeberi, mandet. Id officium, cum iustissimum sit, et Deo custodi Regum iustorum gratum, et inclyto Regi, ac vestrae Magnis. in his regionibus, in quibus nomen Christiani Smiterloii omnibus bonis notum est, valde honorificum et gloriosum erit et plurimorum bonorum beneuolentiam erga S. M. R. et M. V. augebit. Ego etiam, non alio loco, hoc beneficium habebo, quam si in me ipsum a M. V. esset collatum. Bene et feliciter valete, Die 22. Nouembris Anno 1566.

IOACHIMO CRVSIO.

FIdelium ministrorum Ecclesiae in aulis et ciuitatibus conditio fere serui illius Plautini similis est, qui Dominum, ministerio suo, velut lippis oculis vti, ait: quibus cum carere, eosque plane abiicere nequeat: tamen perpetuo de iis queratur, eosque sibi molestos et odiosos esse palam ostendat. Etsi autem multos sapientes,


page 454, image: s0454

de toto hoc impiis odioso concionatorum ministerio, et certaminibus, videmus non aliter sentire, quam ille apud Salustium inquit. Frustra niti, nec quid quam aliud fatigando sese, nisi odia hominum et infamiam quaerere extremae dementiae est: tamen aliud esse iudicium Filii Dei supremi Pastoris, et tuum, tuique similium non Epicureorum sed piorum ac Spiritu DEI eruditorum, sapientum, scio: qui necessaria vocationis officia, ministros diligenter et sedulo facere et beneuolentiam ac praemia non ab hominibus, sed a Christo iudice expectare: eosque filio Dei conformes fieci oportere, intelligunt. Cuius Exemplum in accusandis et acriter taxandis auditoribus impiis (quos progenies viperarum Hypocritas, aliisque iniuriosis verbis Christus appeellasset) cum quidam pius Pastor consuli suo reprehendendi concionum ipsius acerbitatem, ac vt benevolentiae senatus et ciuium, et commodorum rei familiaris rationem maiorem haberet, amice hortanti opposuisset: tursum infert consul darinn gieng es ihm auch also: significans Christum effreni lingua et maledicentia sua, foedi exitus calamitatem et furias, supplicium sponte attraxisse.

Idem de optimo et fidelissimo Christi ministro. Doctore Contado ipsiusque collegis, multos prophanos homines in aula et alibi iudicare nuper cum Actioni aduersus eos ab aulicis quibusdam subornatae et instructae interessem: multoque magis postea, ex concordiae formula et recessu ipsis dato, cognoui. Etsi autem decreta illa non mutatum iri vereor: tamen tibi viro sapienti, et pio, et Ecclesiae studioso, quem in illo ipso Gustrouiensi iudicio, multa donec ei interfuisti, moderatius quam quidam volebant, egisse scio, significandum esse dolorem meum duxi, quem inde potissimum capto, quod


page 455, image: s0455

multas necessatias officii diuinitus ministris commendati, partes eo decreto inhiberi et opprimi: et impiae tyrannidis in Ecclesiae et scholarum ministros deinceps exercendi fundamenta in eo iudicio iacta esse, intelligo. Nam si auditoribus, propter manifesta et enormia peccata, paulo asperius taxatis, actionem iniutiarum aduersus pastores suos instituete licebit: pastotibusque ipsis officio suo fideliter functis, iudicialis Reuocatio, et deprecatio priore loco facienda imponetur: eaque deprecatio solennibus literis et principum manu ac sigillis confirmata, vt in Gustrouiensi causa accidit, tanquam in triumpho circumfertetur et ostentabitur: plerique pastores muti canes fient, confirmabitur in auditoribus petulantia et proteruia, impune laxans frenos non tantum impietati omni et delictis contra ptimam tabulam Decalogi, quae a Magistratu alioquin raro puniuntur, verum etiam omnibus aliis cupiditatibus et sceleribus: delebitur et tolletur ex Ecclesia prima pars ministerii seu praedicatio poenitentiae: sicut expresse, ne excommunicationis mentio amplius in suggesto fiat, in articulo prohibitum est. Tandem plane oppresso ministerio, nobiles etiam et ciuitates durius prementur: cum ministris gubernatorum peccata arguere non amplius licebit. Fateor Concionatores homines esse, et, quae dam asperius, aut vehementius, quam decebat, ab iis dici et agi posse, etc.

BERNARDO A MENZINGEN.

S. D. Carissime Bernarde. Filum DEI fontem omnis sapientiae et doctrinae salutatis, custodem adolescentum, vera pietate, diligentia in studiis, modestia et caetetis virtutibus nobilium, toto pectote precor, vt studia tua et vniuersae vitae


page 456, image: s0456

curriculum clementer gubernet et prouehat, vt virtute eximia et optimarum artium doctrina illustri excultus, paulo post Ecclesiae Dei et Reipublicae, magno praesidio et ornamento sis, ac illustrioris nobilitatis initium tuis posteris existas. Hoc argumento prolixius ad te scripsi in Epistola, quam libello continenti summam Christianae ac orthodoxae de Deo doctrinae, recens a me recognito, tibique dedicato, praefixi. Etsi enim sponte tua scio te ad decus et laudem virtutis, et doctrinae incitatum ferri, tamen currenti iam [Gap desc: Greek words] calcat addere meo etiam loco volui. Acer enim et ad palmae per et cursurus honores, si tamen horteris, fortius ibit equus. Accipies igitur hunc libellum velut [Gap desc: Greek words] meae erga te beneuolentiae: et clarissimo patri tuo felicis memoriae et nobilissimae matri de studiis meis optime meritis, obseruantiae et gratitudinis debitae: quam tenui hoc et qualicunque officio declarare cupio.

IOANNI STVRMIO Argentinam.

INter paucissimos, qui serio statuunt [Gap desc: Greek words] : et quibus recta liberorum ex se natorum, institutio curae est, non postremum esse scio, in hac ditione Megapolitana Vlricum Malzanum qui tres filios hoc tempore in vestram scholam erudiendos, et virtute ac doctrina ipsis ac Reipublicae salutari instruendos ablegat: addito centum Ioachimicorum viatico, quos a priuato ipsorum praeceptore et hospite asseruari, et in vsus puerorum necessarios conferri cupit. Cum autem meis literis eos Rectori Academiae vestrae, quam vt Athenas Thucydides [Gap desc: Greek words] vocat, ita Germaniae totius


page 457, image: s0457

scholam optime constitutam esse omnes sentimus, commendari peteret: summa voluntate ipsi gratificatus sum. Existimo enim omnibus officiis studia Nobilitatis, Reipublicae gubernaculis destinatae, iuvanda et prouehenda esse. Te etiam [Gap desc: Greek words] , consilio et autoritate tua ipsis in deligendo Praeceptora priuato, ac hospite fido ac industrio, et studiorum ratione rectissime instituenda et reliquae vitae rationibus adfuturum esse, non dubito. Ex nostra Schola, in hoc littore Balthico, intra sesquiannum, vndecim Professores publici et in his Arnoldus Burenius senex, qui putam et splendidam orationem latinam scribebat, et Ciceronis libros publice praelegebat, morte sublati sunt. Valde igitur solliciti sumus de vocando styli formatore idoneo, qui ad puram et natiuam latini sermonis formam ipse assuefactus sit, et Ciceronis scripta assidue in schola explicet, et rationem resoluendi verba, et sententiarum formas, easque in suos ordines digerendi, et imitatione similitudinem aliquam puritatis et elegantiae veterum exprimendi, studiosis ostendat. Talem ex vestra potissimum schola iuuenem et laboris patientem nobis indicari optamus, qui linguae latinae velut coloniam isthinc in hanc Balthici littoris Sareptam deducat. Stipendium alioquin latinae linguae Lectori constitutum sunt centum Ioachimici, quod si dexteritatem in docendo et fidem ac industriam scholae probaret, non dubito honesta accessione illud paulo post auctum iti. Oro igitur vt mediocrem formandae orationis latinae artificem tuis litetis per hunc tabellarium nobis indicare, et an libros de ratione latine loquendi, ac scribendi tuos breui accepturi simus, ostendere digneris. Nostrae Scholae studia et officia tibi et metropoli tuae, ex qua coloniam in hanc maris Balthici


page 458, image: s0458

Sareptam deducere cupimus, vicissim deferimus Anno 1567.

JOHANNI STVRMIO.

??? [Gap desc: Greek words] . Id enim in suscepto consilio meae migrationis experior, ea, quae certo decreueram non succedere, et insperatas mihi aduersationes obiici, quas in literis ad D. D. Ludoicum Grempium et antea ad D. D. Marbachium prolixius indicaui. Etsi autem magnam animo molestiam et dolorem capto, ex hisce difficultatibus, quae meam quoque fidem et voluntatem constantem apud vos in suspicionem adducere possent: tamen cum sint, tua, viri sapientia et bonitate praestantis pectora lacte, et non calcata candidiora nive: beneuolentiam et fidem erga me tuam multis illustribus testimoniis amantissime proximis literis declaratam, imminui non patiere. Quam ego certe omnibus obseruantiae et animi grati officiis tueri et confirmare perpetuo studebo; Magna cum voluptate legimus superiore anno, scholas Argentinenses et Lauinganas, ac optamus in omnibus Germaniae et exterarum tegionum ludis literariis eandem pueritiae instituendae rationem seruari. Ad me iis ipsis diebus forte, quibus scholas tuas acceperam ex Erici Regis Suecici aula scribebat Carolus a Gera, eruditione et virtute praestans. Is Regem suum etiam inter media arma consilium de constituenda Academia (de qua sententiam meam petenti antea perscripseram) et de caeteris in toto regno scholis ad vnam et similem instituendae pueritiae formam redigendis, non abiicere, significabat. Statim igitur tuas illi scholas, velut ideam Gymnasii recte constituendi optimam misi. Valde autem a mulus in hoc Balthico litore studiosis, et bonis


page 459, image: s0459

viris desiderantur et auidissime expetuntur libri de latine loquendi et scribendi ratione tui de quibus spem nobis ante multos annos in libro de amissa dicendi ratione, fecisti. Quaeso igitur, vt quid tandem de illis spei nobis reliquum esse debeat, significare digneris. Sum hortator auditoribus nostris, vt tuum de ludis literatum recte aperiendis libellum, velut rectissimam et vtilissimam, discendi et docendi rationem familiarissime sibi cognitum reddant. Ad hunc si officina elocutionis latinae et purae, quam promittis accedat, singulare vtrique studiorum fini [Gap desc: Greek words] adiumentum, in omnibus scholis adferens, Iulii Camilli theatrum quod celebras, desiderari a nobis non paterere.

IOANNI ALBERTO.

S. P. Illustissime Princeps, Domine clementissime, Scimus Inclytam Cels. V. vt bonitate, clementia et benignitate erga scholas et literarum studia, ad optimorum et clarissimorum principum, qui in historiis veteribus celebrantur, laudes, proxime accedit; Ita prorsus eadem voluntate et animo esse, quem laudatissimus princeps Artaxerxes Longimanus declarauit, qui dexteram manum eam ob causam sibi longiorem a Deo datam esse dixit [Gap desc: Greek words] , quia tueri et augere et accessionem adiungere suis beneficiis, principe dignius esset, quam delibari ea, et diminui, vel etiam prorsus pripi a suis et alienis videre. Magno autem cum dolore toties molestiam exhibere Cels. V. cogimur, quo minus beneficio Ceisitud. V. solido quiete frui possimus. Caetera desunt.


page 460, image: s0460

AD AMICVM DELIBERANTEM Demutanda Conditione.

LEgi querelam tuam, et agnosco communem bonorum sortem, in qua ego quidem saepe hoc Nazianzeni versiculo me consolatus sum, [Gap desc: Greek words] : sursum mens specta terrenaque despice cuncta. Dum respicimus et vertimus nos immortalitas aderit. [Gap desc: Greek words] enim nostrum, non Gandersheimiae, Rostochii, aut Argentinae, sed in coelis est, vnde seruatorem expectamus Dominum Iesum, qui [Gap desc: Greek words] , et nos a tristi onere dubitationum, trepidationis, curarum, angorum, liberatos, aeternaluce, tranquillitate et quiete laeta ornabit. Interea singuli nostro loco durare, et nosmet rebus seruare secundis studeamus. Vituperatur miles, qui ex statione sua, iniussu Imperatoris discedit, quare nos etiam loca nostra, non temere deseramus, sed donec licet doctrinae salutaris semina spargentes cum lachrymis, in agro Ecclesiae nobis commendato, laboremus, et fructus laborum nostrorum Deo benedicente vberes, nos in horrea Ecclesiae coelestis illaturos esse speremus. Meministi quantae difficultates Diuum Augustinum totos quadraginta annos, in Ecclesiae Hipponensis gubernatione exercuerint, ad quas tandem omnium in vicinia Africa Ecclesiarum, quas tot annis sanae doctrinae voce et consiliis ac scriptis fuis rexerat, et templorum etiam euetsiones per Vandalos factae, et Vrbis, in qua senex viuebat, obsidio accesserunt. Etsi igitur prorsus frustra niti, nec quidquam aliud fatigando se quam odium et exitium accersiuisse videbatur: tamen fides innixa Deo trepidantia


page 461, image: s0461

firmat pectora, et in moesto securum tempore tempus, praesumit confisa Deo, nam non metuendi, fidere causa Deo; vt Paulinum vatem Nolanum canere meministi: ipsius etiam Augustini labores, etsi Aphrotum Ecclesiae a Vandalis euersae, et postea Saracenorum et Arabum Mapalia, factae sunt: tamen non itriti fuerunt, sed totius posteritatis Ecclesias, in multis gentibus erudierunt: Quare nec tuos labores, in statione illa Brunsvicensi, diuinitus tibi attributa, inanes fote speres, ac inprimis nolim te propter corpus doctrinae Philippi recens vobis traditum ab Ecclesia discedere. Etsi enim de controversis horum temporum doctrinae articulis, quaedam generalius in eo posita sunt, tamen cum in omnium patrum scriptis naeuos multo foediores et si pertinaciter defenderentur, plane intolerabiles, pietati ipsorum, et meritis erga Ecclesiam condonemus: cur non multo magis, in his libris, ex quibus doctrinae summam didicimus, candorem adhiberemus, quem in nostris Pagellis censendis vsurpari vellemus.

ERICO MATTHAEI ET CAEteris Secretariis.

S. D. Clarissimi viri, sapientia, virtute et doctrina praestantes: Leonem Imperatorem, qui post annum 460. orientem gubernauit, scribunt belli tempore Eulogio cuidam scholas literarum nouas mandato principis instituentis largos reditus annuos addixisse. Eam liberalitatem cum reprehenderent aliqui propterea, quod in stipendia militum rectius collocaretur, Vtinam, inquit, ea felicitas meae gubernationi diuinitus contingat, vt omnia, quae


page 462, image: s0462

nunc alendis militum praesidiis, tribuo, ad studia literarum et scholas, quae sunt Reipublicae et Ecclesiae Dei seminaria conferre possim. Hoc Leonino animo, Regiam quoque Maiestatem Sueciae praeditam esse, et Constantini Magni exemplo, simul et necessariam ac iustissimam patriae defensionem, et curam Ecclesiarum ac scholasticorum paternam siscipere, ex animo laetor, et apud multos principes et praestantes viros in Germania praedico. Ac DEVM qui dat salutem Regibus, quotidie ardentibus votis precor, vt Regiam ipsius Maiestatem et totum regnum, quod Christi regno sedem et hospitium tranquillum praebet, vmbra manus suae, aduersus omnium hostium insidias et violentiam protegat et tueatur. Nec dubito vicissim DEVM Regiae Maiestati benefacturum esse: ac vt verissime Tiberius II. Imperator matri Sophiae eum reprehendenti, quod aerarium eleemosynis exhauriret. Caetera desunt.

ANDREAE A MEIENDORFF, Consiliario Archiepiscopi Meideburgensis.

S. D. Nobiliss. Domine, Patrone colende Reuerenter vobis gratias ago, quod de Pagellis a me delineatis libere et candide sententiam et censuram vestram piae prudentiae ac zeli singularis plenam, ad me scripsistis. Mihi enim in hac occupationum et aerumnarum varietate et confusione, quod ille apud Xenophontem inquit: Impossibile est multa simul facere et eadem omnia benefacere. Quare eximii beneficii loco amicorum, iudicio spiritus et fide praestantium, admonitiones et sententiarum


page 463, image: s0463

collationes expeto. De quibus Salomon etiam inquit: Ferrum ferro acuitur, et homo acuit faciem amici sui. Quod autem misso ad nos tabellario, cognoscere cupitis, an ea quae in censurae vestrae pagellis annotastis, mutare in notula reformationis velim: significo vobis, me definitionem, Animae hominis, Imaginis DEI et peccati aliquanto neruosi ores et dilucidiores ex vestra indicatione contexuisse, quas in adiuncta pagella denuo vobis iudicandas et limandas mitto. Eodem consilio etiam locos de Coena DOMINI, et de Adiaphoris et Reformationem monasteriorum, a me interea scriptam addidi, in ea delineanda vsui mihi Responsiones vestrae ad propositas quaestiones fuissent. Sed has nondum accepi.

In Articulo liberi arbittii existimo sententias nostras, vel plane congruere, vel certe non multum a se inuicem dissidere, etiamsi alius alio magis circumspecte et proprie fortassis loqui studet. Certe non aboletur a spiritu sancto substantia voluntatis humanae a DEO condita. Sed conuertitur ad DEVM, renouatur, cuius voluntatis proprietates, quibus a causis naturalibus, arboribus et saxis differt, sunt, velle et nolle expetere et auersari, Bonum velle desiderare, in rebus spiritus prorsus amissum et extinctum est, et successit malum velle, nam voluntas propriis viribus, non potest in rebus spiritus, Bonum velle, desiderare vel perficere. Accendit autem spiritus sanctus, per verbum auditum et cogitatum, in mente et voluntate a DEO auersa, scintillam fidei, qua rursus ad DEVM conuertitur et sanatur, vt velit, agat, et expetat ea, quae Deo probantur sicut manus paralytica, quae omnem facultatem apprehendendi


page 464, image: s0464

amisit, nec potest se vllo modo propriis viribus, ad amplectendum obiectum applicare: tamen cum a medico sanati caepit, et adiuuatur, oblatam et sibi insertam alterius dexteram vtrunque apprehendit.

Nec existimo impiam phrasin esse, vt ego scripseram, ex mala in bonam immutata, deinceps Deo vires suppeditante, Deum timeat, inuocet, celebret. Etsi enim timor, fides, inuocatio et caeterae virtutes omnes sunt fructus spiritus, et opera Dei: tamen in et per voluntatem hominis conuersam et reuocatam, a spiritu sancto efficiuntur, qui voluntatis et cordis actiones, quae sunt expetere, auersari, timere, diligere, a Deo auersas et peruersas corrigit et sanat, et ad Deum conuertit, et puras ac bonas reddit, sicut Paulus inquit: se mente seruire legi Dei. Cum autem de re ipsa inter nos conuenire non dubitem: deverbis et loquendi formis nihil disputabo. Quare si ambiguas et periculosas esse phrases in quarta parte articuli, de libero arbitrio, iudicatis: totam eam partem prorsus omittam, sicut ante 40. annos, quidam bonus et pius vir, Georgius Richius, iam non solum cruda vtrique senecta, verum etiam antiqua virtute et fide venerandus pastor in hac vrbe, cum Luthero exposuisset, aliquot pios homines in Belgico certis quibusdam scriptorum illius partibus offendi: hoc responsum accepit, Taugs nicht so kratze es auß/kratzs auß.

Lutheri explicationes et phrases, veras et viuas et efficaces esse, et in animos ac pectora legentium penetrate et aculeos in eis relinquere, vna vobiscum sentio, et saepe praedico, ac doleo iam paucissimos, imo neminem fere ex iuuenibus Theologiae studiosis, aliquid studii et operae legendis sedulo Lutheri scriptis didacticis tribuere, quod et mihi iuueni accidisse fateor, et mens aliis phrasibus et explicandi formis im??? difficulter iam multo viuacioribus et diuinioribus


page 465, image: s0465

illis Lutheri phrasibus, assuescit. Admonitionem de exitu, ex papatu, articulo de Ecclesia rectissime inseri existimo: Nec tamen quidquam grauius, breuius et neruosius de ea re scribi potest, quam in articulis Smalcaldicis scriptum est, quos adiungi corpori doctrinae in reformatione, velim. Si hunc tabellarium; ad diem Matthiae huc remittetis, efficiam Deo iuuante, vt vnum exemplum reformationis compactum, circa Idus Mattii accipiatis, alterum etiam paulo post mittam. Necreferre puto, etiamsi duae diuersae scriptorum manus in libro appareant.

IOBO MAGDEBVRGIO REctori Scholae Lubecensis.

S. D. Clarissime vir, amice colende. Etsi de nostris laboribus et aerumnis, quas in verae de Deo doctrinae, et bonarum literarum cultura sustinemus, multi ita iudicant, vt ille apud Salustium ait: Frustra niti, nec quidquam aliud fatigando se, nisi odia quaerere, extremae dementiae est: tamen aliud supremi agonothetae et Rectoris certaminum nostrorum Filii Dei, iudiciu esse scimus, qui aliquos verum de se testimonium in genere humano dicere et fontes doctrinae a se traditae fideliter custodire et propagare iubet; et successus laborum docendi nostrorum mediocres in his terris, et praemia in caelis aeterna pollicetur: qui transit per vallem lachrymarum, in quit Psalmus, et fontem fodit, certe benedictionibus coronabitur Doctor, vt appareat in Zion Deus, item, Euntes eunt cum lachrymis, et spargunt speciosum semen. Venientes autem venient cum gaudio, portantes manipulos suos. Saepe etiam hac Esaiae sententia, Nobis scholas docentibus et consolationem necessariam, ac dulcem proponi; et dignitatem ac fructus laborum nostrorum amplissimos comendari,


page 466, image: s0466

cogitaui. Posui verba mea in ore tuo, dicit Dominus, et vmbra manus meae, protexite, vt plantes caelos et fundes terram, etc. Tu quidem multos iam annos, in oppido Misena, et nunc in corona vrbium Saxonicarum, Hortum seu paradisum caelestem plantas, in quo purissimae et optimae partis generis humani, tenerae videlicet aetatis surculos Christo inseris, et in caelos ducis: Seminaria Ecclesiae Dei ac Reipubl. feliciter excolis: terramque fundas, h. e. doctores et gubernatores hominum in terris viuentium paulo post futuros instituis, et ad omnia vitae officia rectius gubernanda praeparas et expolis, ac vere [Gap desc: Greek words] Deo offers, qui vicissim omnibus studiis et actionibus tuis benedicit, et iuuentutis Saxonicae a te eruditae studia reget et prouchet, vt late fragrantem tuae pietatis, doctrinae, et fidei odorem, in Ecclesiis et Rebuspublicis vniuersae Saxoniae paulo post spargant, et Deum in hac vita et omni aeternitate celebrent. Non dubito migrationem ex cultissima gente Mysorum, quae sola fere, omnis elegantiae literarum et morum possessionem in Germania retinet, in hanc horridiorem oram tibi et familiae aliquid molestiae adferre, et per se, [Gap desc: Greek words] , sed vndelibet terrarum aequale in caelos spacium est, quod vterque nostrum iam fere confecit. Vbicunque igitur vivamus, vocem doctrinae a Deo traditae fideliter sonemus, et plantemus caelos in his terris, donec ex sua quenque statione Dux vitae auocet, et in eam transferat vitam quae sola vita nominanda est. His cogitationibus cum meos interdum dolores lenire, et me reficere ac consolari soleam: accidit mihi, rogatu amici cuiusdam et compatris mei ad te scripturo, quod in graeco prouerbio dicitur, [Gap desc: Greek words] . Petit autem amicus ille fidus et veteranus in hac vrbe Euangelii minister M. Lucas Randonius, vt filium ipsius


page 467, image: s0467

ipsi [Gap desc: Greek words] tibi commendem. Cum enim intelligat [Gap desc: Greek words] . Filium etiam a te celeberrimo formandae iuuentutis arrifice, insti???ui et excoli vera pietate et honestis moribus, ac optimi???literis expoliri optat, praesertim in hac tenera aetate, quae ad discendum maxime idonea est, [Gap desc: Greek words] , inquit Nazianzenus, [Gap desc: Greek words]

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]

Cum autem huius quoque adolescentis pater, ministerio Ecclesiae seruiens, ea conditione sit, quo Socrates, [Gap desc: Greek words] : reuerenter orat, vt victum gratuitum alicubi apud ciuem honestum adipisci, et intra aliquot hebdomadas vicissim de tua voluntate, et quid de mensa obtineri queat, certior reddi possit. Puer, quem commendo, Christo cum senioribus in templo disputanti aetate aequalis, eaque ingenii et corporis firmitate est vt puerum primas literas discentem instituere et in scholam ducere, et reducere possit. Oro igitur, propter honestissimum virum, patrem ipsius, compatrem meum charissimum, et Euangelii ministrum, quem osculari, h. e. omnibus beneuolentiae et humanitatis officiis fouere propheta iuber, et proptet amicitiam nostram, vt preces meas non irritas apud te esse patiare. Officia mea omnibus in rebus vicissim tibi perpetuo constabunt. Bene Vale. Idibus Ianuarii 1571.


page 468, image: s0468

REVERENDO VIRO, ERVDITIONE et virtute praestanti, D. Iohanni Gallo gubernanti Ecclesiam Filii Dei, in oppido regionis Graiorum Solisfeldia, domino suo et amico venerando DAVID CHYTRAEVS.

S. D. Grauissima est et haud dubie ex doctrina Ecclesiae sanctorum Patrum initio deprompta veteris versiculi sententia, qui inter Sibyllinos recitatur:

[Gap desc: Greek words]

Exemplumque Dei, quisque est in imagine parua.

Conditi enim sunt a Deo homines, vt essent imagines Dei et specula, in quibus sapientia et iusticia Dei opificis luceret, et ipse tanquam in domicilio et Templo habitans, ac radios suae lucis ac virtutum spargens, vicissim agnosceretur, et in omni aeternitate celebraretur.

Fulserunt igitur in mentibus hominum a Deo conditis, radii lucis et sapientiae diuinae, illustres et firmae noticiae monstrantes naturam et voluntatem Dei et discernentes, tanquam vallo, recta ac honesta, a turpibus et prauis. In voluntatibus arsit incendium dilectionis Dei, fidei reuerentiae, inuocationis, iusticiae et omnium virtutum sine vllo peccato. In cordibus, amor Dei, Parentum, liberotum, spes, laetitia in Deo, et omnes affectus et appetitiones, sapientiae diuinae in mentibus lucenti, sine vlla contumacia et [Gap desc: Greek words] obtemperarunt: ideoque corda hominum sine vllis pauoribus, in perpetua laeticia et gaudio inenarrabili diuinitus accenso, victura fuissent, si primam integritatem conseruassent.

Etsi autem nunc quoque exemplum Dei quisque est, in parua quidem imagine; sed tamen imagine: et aliqua adhuc testimonia de Deo et de voluntate D???i in


page 469, image: s0469

Lege expressa, in mentibus lucent: tamen horribiliter haec effigies Dei deformata et corrupta est, laplaprimorum Parentum. Quo natura humana, quae initio politum speculum et expressa imago ac templum Dei fuerat, in laruam diaboli conuersa et in peccatum mortem et aeternas poenas praecipitata est. Nec potest vlla hominis eloquentia exhauriri magnitudo tristissimorum malorum, in quae, rum animi, tum corpora hominum inciderunt, postquam libera voluntate morem gerentes impellenti diabolo, haec summa bona, quae in ipso Deo optima sunt, nobis communicata, horribili ingratitudine amiserunt.

Ac in his miseriis, vniuerso generi humano pereundum fuisset, nisi immensa bonitate et misericordia Filius Dei deprecator intercessisset. Hic in illo arcano concilio diuinitatis, pro genere humano supplex factus est, et veram, iustissimam, ac horrendam iram Dei et poenas in se deriuauit: Et postea decretum de recipiendis hominibus propter Filium, mirando iusticiae et misericordiae diuinae temperamento factum ex arcano sinu aeterni patris protulit, et primis parentibus patefecit, edita promissione de Christo semine mulieris, per quod peccatum et mors tollenda, et imago Dei, iusticia et vita aeterna reddenda esset. Instituit etiam ministerium docendae et propagandae huius promissionis et certam de se doctrinam trad dit, scriptis Prophetarum et Apostolorum comprehensam, cuius voce, et non aliter, aeternam Ecclesiam sibi colligit, et veram sui agnitionem et initia lucis ac vitae aeternae, in mentibus credentium accendit. Hoc vno modo vult a nobis agnosci, inuocari et coli Deus, Sicut se in his libris Ecclesiae traditis patefecit. Vult se vnum agnosci, verum Deum, qui se illustribus testimoniis, tradita promissione de Semine, seruato Noha in dilu???io, eductis filiis Israel ex Aegypto, misso Filio, resuscitatis


page 470, image: s0470

mortuis etc reuelauit. Vult hoc vno modo, videlicet vera fide et obedientia, iuxta vocem Eunngelii, et legis a se datae, coli. Et eos affirmat esse Ecclesiam suam et haeredes caelestium bonorum, qui hanc doctrinam de Christo Mediatore in monumentis Propheticis et Apostolicis traditam, legunt, audiunt, cogitant, fide amplectuntur et iuxta eam sua consilia et actiones gubernant.

Omnium igitur hominum prima esse cura debet, vt hanc doctrinam in Mose, Prophetis et Apostolis propositam cuius lectione et cogitatione, Deus veram et aeternam lucem in mentibus accendit, discant et amplectantur, et docendo ac enarrando integram et incorruptam transmittant ad posteritatem.

Nec est, vlla alia vtilior ratio versandi in studio Theologico et veram ac salutarem doctrinae caelestis cognitionem comparandi, quam praelucente quotidiana et ardenti precatione, textum librorum, quos Deus Ecclesiae commendauit, diligenter et attente legere ac meditari. Et summam doctrinae Theologicae complectentem praecipuos locos, pie et methodice explicatos, animo complecti, ad quam, omnes sacrae scripturae partes, historiae, Testimonia, dicta, conciones, conunentarii etc. apte referantur.

Vt autem Textus librorum sacrorum a rudiorib. legi, intelligi et ad vsum in alenda fide, inuocatione, in omnib. vitae consiliis, actionib. et periculis transferri possit, neceste est, voce docentium, in Ecclesiis et scholis, rudiores de Locis praecipuis, de phrasib. linguarum propriis, de figuris, de corruptelis verae sententiae alicubi admoneri, quam ad rem interpreti, peritia linguarum, artium dicendi, historiarum, et aliis adiumentis opus est.

Cum igitur partem muneris docendi veram de Deo doctrinam, in hac Academia sustineam, sedulo collegae mei et ego conamur, auditores et ad infigendam animo doctrinae Christianae summam merhodice comprehensam, et ad Textum Bibliorum attente legendum, inuitare.


page 471, image: s0471

Ideoque et Loci, doctrinae Theologicae methodum complectentes, assidue repetuntur, et textus aliquot librorum veteris et noui testatnenti enatrantur.

Ac in praelectione librorum Moysis, quifons est totius Sacrae scripturae, et Praeceptor reliquorum prophetarum et Apostolo. alicubi vtiles, vt spero, et studiosis profuturae coommonefactiones additae, et ab auditorib ante aliquot annos collectae sunt. Que si aliquib. gratae futurae sunt, agent et Deo gratias, et praeceptorib???meis, Philippo inprimis, qui sua voce et paterna fide studia mea formarit, cui et ego acceptum refero, quantuluncunque est, quo aliorum studiis nunc prodesse possum, [Gap desc: Greek words] , vt a pud Platon. Socrates inquit, [Gap desc: Greek words] Tibi vero. Reuerende vir et Mecaenas colende, hunc libellum, quo Exodi, seu secundi libri Mosis enarratio continetur, inscripsi, vt testimonium meae ergate pietatis et gratae mentis publicum haberes. Cum enim me inde vsque a prima pueritia, paterno amore complexus sis, et tuo consilio et auctoritate iuueris, vt in Academia Wittebergensi, apud Praeceptores [Gap desc: Greek words] in doctrinae studiis viuere possem, agnosco me tibi sempiternam gratitudinem debere.

Deinde etiam publico nomine tibi gratia et honos debetur quod singulari pietate, vigilantia, assiduitate, constantia et fide, per ministerium Euangelii Ecclesiam aeternam Deo, amplius triginta annis, in regione Graiorum collegisti, et inter summa pericula, qua partim a Tyrannis, partim a fanaticis Doctoribus imminebant tranquillam et impollutam conseruasti: ita, vt puritate doctrinae, et sacramentorum, seueritate


page 472, image: s0472

disciplinae, grauitate rituum et populi obedientia, attentione et frequentia in ornando ministerio, caeteris Ecclesiis exemplo sit. Praeterea constat, te, pietatis, doctrinae, constantiae, et omnium virtutum exemplis non modo auditoribus tuis, verum etiam aliis Ecclesiarum gubernatoribus praelucere, et, vt I. Timoth. 4. Paulus praecipit, Typum esse fidelium, in doctrina, integritate morum, dilectione, Spiritu, fide et castitate.

Hoc illustre Boni Pastoris exemplum pluribus notum esse prodest, non solum vt alii se ad eam, normam componant, sed etiam vt Filio Dei sedenti ad dextram, Patris, a quo solo salutares doctores Ecclesiae excitantur, multi gratias agant, quod talium pastorum ministerio pias Ecclesias constituit, seruat, regit et ornat: eumque rogent, vt deinceps quoque salutares Ecclesiae gubernatores excitet et tueatur. Bene et faeliciter Vale. Rostochii ad litus maris Balthici. Anno 1556. die 18. Februarii quo ante annos decem instaurator verae de Deo doctrinae et praecipuus Pastor ac Gubernator Ecclesiae nostri temporis D. Martinus Lutherus, ex hac mortali vita, inaetemam Dei et Ecclesiae caelesti consuetudinem euocatus est.

CHRISTOPHORO VVIDMANNO Poetae Medico Academiae Viennensis.

S. D. Clarissime Domine Doctor, Vates vero Deo et Musis carissime [Gap desc: Greek words] eruditissimum, et omnibus elegantiae numeris perfectum carmen tuum Calend. Martii ad me datum, in quo vt in Callimachi carmine Musae et Charites ipsae tenellos digitos suos fragranti rosarum succo delibutos abluisse mihi visae sunt, quod ego quidem velut [Gap desc: Greek words] praestantis ingenii et doctrinae ac beneuolentiae et studii


page 473, image: s0473

erga me tui singularis, inter carissima [Gap desc: Greek words] mea perpetuo asseruabo. Vere autem non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte et non calcata candidiora niue. Etsi igitur quas mihi tribuis ingenii laudes non agnosco, tamen amate me literas et homines doctrina et virtute praestantes, profiteor, ac inprimis Poetas ingeniosos, qui Deum et opera diuina, virtutem et benefacta bonorum, condito carmine celebrant, singulari veneratione et honore persequor.

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .

Itaque et tuo erga me amore et candore mirifice delector, ac opto vicissim mihi facultatem aliquo illustri officio declarandi obseruantiam et gratitudinem tibi debitam praeberi. Spero autem te tali bonitate et sapientia praeditum [Gap desc: Greek words] , animum memorem et gratum non aspernari. [Gap desc: Greek words] . Frater etiam meus, qui in eodem studio Musico tecum versatur, et D. Posselius, qui Graeco carmine Christum et res sacras celebrat, summi beneficii et muneris loco, eruditissima poemata, acceperunt. Quos suis literis, de sua erga te obseruantia testatos esse non dubito. Nunc pagellas mitto, ex quibus scholae nostrae, quae vestram Academiam, omnium in Germania et antiquitate, et dignitate, et doctrinae frequentia primam, reuerenter colit et veneratur; statim aliqua ex parte cognosces. Bene et faeliciter Vale, ac vt caepisti memoriam nostri cum beneuolentia perpetuo conserua. Rostochii die Aequinoctii verni, Anno 1570.


page 474, image: s0474

GEORGIO GERA BARONI Suecico.

S. D. Generose et Illustris Domine, Patrone colende. Cum hodierna die annum nouum inchoemus, toto pectore Filium Dei, [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] seu fontem et finem omnium bonorum et custodem Regnorum et hominum ipsi seruientium, et principem pacis aeternae, precor, vt annum faelicem, tranquillum et salutarem, toti patriae, Inclyto regno Sueciae, et vestrae inprimis Celsitudini, ac collegis, quorum fideli opera Deus in restituenda gentibus et regnis A???ctois, pace tot annorum ardentib. votis expetita, vsus est, benignissime tribuat et constitutam vestra fide et diligentia pacem firmam, ac diuturnam vel potius aeternam tueri dignetur.

Scio autem apud Romanos vsitatum fuisse, vt clientes patronis et dominis suis, hac die strenas et xenia mitterent. Ego vero clementissimae beneuolentiae et donis Cels. V. amplissimis, nulla referre munera alia, qua fidem et obseruantiam cordis subiectissimi, et ardentia pro Celsit. vestrae incolumitate ad Deum, vota possum. Has pagellas Encomium pacis et vicuperationem belli continentes, et Siclum seu staterem argenteum, ad formam monetae in regno Iudaico vsitatissimae, cuius creberrima in Bibliis mentio fit, expressum, adiunxi, cujus aspectionem Celsitudini V. a qua sacram scripturam studiose legi scio, non ingratam fore, confido.

Nam Exodi 30. singuli Israelitae quotannis dimidium Sicli seu didrachmon h. e. quartam partem aurei Rhenensis templo soluere iubentur: quam pensionem cum postea Romani ad se transtulissent, Christus etiam, exigentib. didrachma in fine capitis 17. Matthaei staterem h. praesentem nummum ex ventre piscis extractum, pro se et Petro soluit, Nu. 18. Primogenita hominum Deo aut templo consecraret, quinque siclis hoc est duob. aureis Rhenensib et dimidio redimi iubentur. Leuit. 27. vbi de votis


page 475, image: s0475

agitur, plus quam decies sicli mentio fit, item Num. 3. 7. Deuter. 22. Iosuae 7. 2 Reg. 18.

Denarius octaua aurei Rhenensis et decima coronati parte valet. eius mentio fit Math. 22. vbi Iudaei sciscitantes, an tributum Caesari Tyberio pendere liceret, Christo denarium exhibent. Matth. 18. duo debitores sunt, quorum alter centum huiusmodi denarios, I. decem coronatos, alter 10000. talentorum, h. 60. ???onnas auri, vt nunc loquimur, debebat.

Math. 20. operarii in vineam conducuntur promissa ex aequo diurna mercede denario.

Ioannis 6. Andreas Arithmeticus ad pas???endos 5000. homines, vix sufficere panes 200. denariis emp???os ratiocinatur. Quae computatio, singulis ex 5000. panes duob. nummis Lubecensibus emptos destinat, quantum etiam famelico saturando in vna coena satis est.

Marci 14. Iohan. 12. Vnguentum a Maria in Christi pedes, h. ministros Euangelii effusum trecentis denariis, h. e. 30. coronatis a Iuda aestimatur.

Act. 19. Precium librorum magicorum Ephesi exustorum 50000. denariorum seu quinque millia coronatorum superat. Haec sacrae scripturae loca inquisita, tenuis huius et exigui nummi aspectionem efficient gratiorem. Cels. vestram pro heroica mansuetud. ne sua, spero, hanc meam siue facilitatem, siue fatuitatem, studium certe et animum simplicem et sincerum non improbaturam esse. Ego me totum Celsitudini V. cum omni reuerentia defero. Alterum siclum, si ex guum pa???peris amici numus non reiectum iri existimabitis, collegae vesto Domino Benedicto Gûlten strenae nomine, hoc noui anni initio exhiberi optarim. Bene Valete Calendis Ianuarii inchoantibus annum 1571.

IACOBO ANDREAE.

S. D. Binas a te literas hoc anno, eiusdem fere argumenti accepi, testificantes de studio concordiae


page 476, image: s0476

piae in Ecclesiae restituendae tuo, et tollendis scandalis dissensionum, quibus a vera doctrina Euangelii plurimos absterreri, multos etiam offensos ad vomitum redire videmus. Hanc praeclaram voluntatem tuam, et omnibus [Gap desc: Greek words] probari non dubito: ita magnitudine et difficultate negotii et conspectu eorum, quae actionem de pace tuam secuta sunt, mouentur multi, vt plane [Gap desc: Greek words] tentari existiment. Hoc enim inter caetera effectum esse tua pacificatione vident, vt doctrina de maiestate Christi, a Luthero, Brentio, et te praecipue propugnata, nunc velut teterrima et absurdissima haeresis palam traducatur, ac vt Serueciani, Flaciani, Stenckfeldiani: ita nunc etiam Brentiani et Iacobiani, ab illis ipsis, quorum authoritatem, vt scribis, sartam tectam seruare cupis, (ad quam tuendam et augendam patrocinio tuo fortasse nihil se egere existimant) palam proclamentur et posteritati transmittantur. Hi Briarei manibus, tum alia scripta, tum etiam adiunctam epistolam alteri praescriptam passim in his Ecclesiis spargunt. Nec dubito, nisi Deus [Gap desc: Greek words] opem ferat, paulo post exclusis a confessionis Augustanae societate [Gap desc: Greek words] Lutheranis, qui idem de coena domini, et maiestate naturae humanae Christi, cum Luthero sentiunt, (qui iam communi nomine Flacianorum appellantur,) solos contrarie sentientes [Gap desc: Greek words] , pro veris, Augustanam confessionem amplectentis Ecclesiae ciuibus, in plerorumque principum Euangelicorum aulis, habitum iri.

Normam doctrinae, a vobis in Synodo Seruestana constitutam, candide et ex animo, collegae mei et ego, probamus, sed an Smalcaldicos articulos, illi ipsi, qui interfuerunt, omnes probent, tu rectissime scies.

Quid de Heshusii conuitiis sentiam, ex me cognoscere cupis. Ego vero, et tibi et causae quam agis multo minus nocere illa cogito, quam clandestinas eorum,


page 477, image: s0477

quos te vbique excusasse, et patrocinio tuo defendisse, in itinerario scribis, molitiones et machinationes astutas, qui non prius se apertos hostes profitentur, quam clandestinis scriptis, famosis libellis, aliisque machinis, aduersarium prostrauerint; ac quod paucos scriptorum illorum authores esse, caeteros tecum sentire arbitraris: existimo te pro prudentia tua ipsum cernere, in eiusmodi communitatibus fieri solere, quod Romae olim de Reipub. dignitate quibusdam in senatu dicentibus: Iulius Caesar, qui sua tyrannide caeteros oppressos tenebat, respondit: Ego sum Respublica: vtinam de tot controuersiis rerum maximarum, simplex et explicata veritas, in Synodo aliqua legitima, plurium eruditorum sententiis illustrari et ad posteritatem transmitti possit: Sed postrema haec tempora infaeliciora sunt, quam vt tantum bonum sperare ausim. De statu Ecclesiarum in hoc ducatu et meis domesticis aerumnis cognosces ex adiunctis pagellis. Bene et faeliciter Vale, et salutem coniunctam cum omni beneuolentiae et gratitudinis officio dices Reuerendis et Clar collegis tuis D. D. Theodorico, et D. D. Herbrando, praeceptoribus meis colendis mense Maio. Anno 1571.

THOME HOLTZHVTER, ANdreae Coruo et Iohanni Isenseio ministris VVismariensibus.

ACcepiliteras vestras, quibus dolorem et querelam de casu Iohannis Beati vestram prolixe exponitis, et me, ac collegas meos ad pia tranquillitatis consilia hortami, Est autem mihi quidem haec Pauli sententia, velut regula vitae sanctissima, in conspectu assidue posita, [Gap desc: Greek words] . In hoc sitis ambitiosi, vt quieti sitis et propria agatis. Itaque cum me in Austria absente, controuersia inter huius Ecclesiae ministros exarsisset: praecipua mea cura


page 478, image: s0478

fuit, vt pie et amice reconciliari dissidentium animi, et salna doctrinae veritate, quies Ecclesiae optata restitui posset. Cognoueram enim ex Actis, quibus causae totius cognitionem vos Principum commissarii complexi ostis: caeteros concionatores, non minus quam Beatum, veram et realem corporis Christipraesentiam in vsu caenae legitimo, non negare. Non igitur, velut Sacramentarii erroris reos, aut non recte de essentia caenae sentientes, huius Ecclesiae ministros, quorum mihi in omnib. doctrinae Christianae partib. fidei puritas tot annos perspecta erat, condemnare bona conscientia potui aut debui. Beati vero Ecclesiam, sui Pastoris voce priuatam esse, non minus quam quisquam alius, doleo. Nec tamen ipsum, si, vt abeo commissariise petiuisse ostendunt; deinceps quiescere et abstinere ab insimulatione collegarum, quasi de essentia caenae non recte sentirent, (quam et falsam esse et perpetuis certaminibus ac turbis occasionem praebituram esse prospiciebant) voluisset; vnquam dimissum fuisse crediderim. Nam propter hanc propositionem, quod corpus et sanguis Christi praesens ad sit in vsu caenae, eum ab officio remotum esse, nemo vere dicet. Cum ipsi fateamini, eam in formula confessionis, a principibus proposita, velur piam approbari, et in hac etiam Ecclesia, formis loquendi in sacra scriptura et Augustana confessione vsitatis, retinere sciatis.

Quod de accusatione vestri apud Principem suspicammi: scio neminem ex collegis meis et ministris huius Ecclesiae, post latam a principibus sententiam, et Ecclesiae renunciatam principum voluntatem, vllo verbo, pro concione, vel causae Beati vel concionatorum Wismariensium unquam meminisse. Negant etiam, a se vllam vestri accusationem apud Principes factam esse. Idque multo minus a me profectum esse, scio. Quaeso igitur, ne sinistris aut falsis suspicionibus nos quietos


page 479, image: s0479

et propria agentes, qui nunquam vos, quod ego sciam, laesimus, nec laedere cupimus, oneretis. Nos propria nostrae vocationis officia diligenter discendo et fideliter auditores nostros, in vsitata catechismi doctrina docendo, iuuante Deo, deinceps etiam faciemus: et Spartam nobis a Deo commendatam tueri et ornare, et in principio nos ipsos accusare et naeuos ac peccata nostra, Deo confiter, nec cuiusquam conscientiam onerate decreuimus.

Quod si bona conscientia vos quiescere non posse existim???bitis, duas vias vobis propono: vt vel amico et placido colloquio rationem concordiae et amicitiae, quae inter nos hactenus fuit, conseruandae ipsi quaeramus, vel de summa controuersiae ad N. et N. quos ipsi iudices delegistis pariter scribamus: eorumque sententiam et iudicium expectemus: ac interea in eo ambitiosi simus, vt quieti simus et propria agamus.

Ego me a vobis moneri aut reprehendi non aegre fero. Sunt enim et haec officia praesertim in Ecclesia necessaria. Et vos pierate et sanctimonia et zelo, et multis aliis virtutib. addo etiam prudentia et doctrina, et laborum assiduitate, mihi misero et languido ac stulto peccatori, longe antecellere, ipse confiteor. Itaque videri a me sollicitudinem vestram, aut plane contemni vos monitores, scribere nihil opus erat. Mihi voluntatem et studium conseruandae in hac Ecclesia et schola veritatis et pacis non deesse scio. Nec dubitate velim, eosdem etiam vestris consiliis fines propositos esse. Opto igitur, vt in Domino vnum simus, et ex duobus mediis retinendae inter nos concordiae, antea propositis, alterutrum quamprimum eligamus: et interea quieti simus, et ab insectatione amicorum non necessaria abstineamus. Bene Valete. Rostochii die 15. Ianuarii. Anno 1570.


page 480, image: s0480

LAZARO SVENDIO SVMMO EXercituum Maximiliani II. Imperator. Capitaneo.

S. D. Generose et Illustris Domine, patrone reuerenter colende, Testimonium praesentiae Dei in genere humano illustre est, quod Heroas singulari virtute, ac foelicitate in reb. gerendis, supra reliquam hominum multirudinem praestantes, subinde excitat, et peculiarib. donis ac motibus ad virtutem ardentibus ornat et adiuuat, per quos Imperii, Rebuspub. et totis gentib. opem et salutem adfert. Talem cum videam Cels. V. diuinitus Imperio Germanico Heroem ad pacis et tranquillitatis publicae defensionem, et ordinis ac concordiae, in Ecclesia et politiis restitutionem, et tuendam ac ornandam Rempub. excitatam esse: praesentiam et donum Dei eximium ac singulare agnosco, et Deum oro, vt Celsitudinem V. ad Ecclesiae et Reipub. honorem et salutem perpetuo incolumem et florentem seruet. Vt autem in Deo bonitas et clementia, supra caeterarum virtutum chorum eminet, et elucet: ita in heroicis naturis, quo ad Dei cognitionem et similitudinem propius accedunt, eo insigniorem humanitatem, mansuetudinem et beneficentiam erga caeteros mortales enitere et conspici videmus. Quarum virtutum Heroicarum in vestra etiam Cels. velut in speculo illustri relucentium, consideratio, ingentem vestri amorem admirationemque in pectore meo accendit. Nec alio consilio ad scribendum adductus sum; quam vt obseruantiae et gratitudinis, pro eximia humanitate, beneficentia et munere a Cels. V. mihi donato, significationem aliquam ostenderem: et reuerenter Cels. V. orarem, ne scriptum illud quod Celsitud. V. mandato et consiliis ac operis communicatis Viennae delineaui, sub meo nomine cuiquam monstraretis. Fateor enim, modestiae metas me transiisse, quod in tanta inge???i et doctrinae tenuitate de re tanta, consilium


page 481, image: s0481

adumbrare ausus sum. Deinde, hoc ipsum consilium, quod concordiae et paci Ecclesiarum in Germania non obfuturum esse Cels. V. iudicabat, meo nomine addito, fortasse a multis, qui alioquin illud non improbarent, vituperabitur. Vt enim in Romana Ecclesia summus Pontifex ex sua autoritate omnia pendere contendit: sic in altera parte, quidam potestatem sibi maiorem fere sumunt, et nihil, nisi a se profectum, probant. Nolim autem publicae vtilitati, quam praecipue Cels. V. in consilio illo scribendo spectasse scio, meum nomen obesse, quod propter studium moderationis et quietis, et quia nullis factionibus apud nostros me immiscere volui, apud turbulentos, vtrinque in suspicione et odio est. Vt enim qui in mediis domuum contignationibus habitant, ab inferioribus fumo vexantur, a superioribus aqua perfunduntur: ita ego, qui coniungi dissidentes quam atrocius distrahi malo, apud vehementiores in vtraque parte male accipior. Sed Deo me commendo: eumque ardentibus votis precor, vt consilia Ecclesiae et Reipub. salutaria Inuictissimo Imperatori et vobis ipsius amicis et consiliariis suppeditet, et successus prosperos ac felices addat.

Vtilissimum ad concordiam Ecclesiarum haud dubie futurum esset, si ordo Agendorum congruens ad Saxonicarum Ecclesiarum formam, quae externis ceremoniis, Romanae magna ex parte similis est, authoritate Imperatoris publice proponeretur: eumque seruare aequabiliter omnes, qui deinceps Augustanae confessionis doctrinam sibi concedi peterent, iuberentur. Eam formam seu librum Agendorum, in comitiis deliberationi statuum Imperii subiici et coommunicatis consiliis sanciri et confirmari prodesset, postea de Iurisdictione et ordinatione ministrorum ac iudiciis Ecclesiasticis, aliisque rebus, ad restituendum in Germaniae Ecclesiis ordinem obedientiam et concordiam necessariis, deliberari et constitui


page 482, image: s0482

facilius posset, sed haec summis gubernatoribus ac vestrae inprimis Cels. absque monitore curae esse scio. Inter vicinos Reges Arctoos bellum atrocius quam antea vnquam recrudescit. Postridie Martini, Scaniae arcem Warberg a Danis receptam esse natrant, ac in oppugnatione Danielem Ranzouium praestantem virtute et fide Ducem, tormenti ictu periisse. Vtinam Christiani Reges robur militiae, quod intestinis bellis eneruant, et absumunt, coniunctis animis tandem in haereditarium Christiani nominis hostem Turcam et aemulos ac hostes dignitatis et Imperii Germanici vertant, qui vt in totam Italiam, sic in Germaniam quoque vniuersam colonias suas deducere et tyrannidis suae iugum ceruicibus nostris paulo post imponere meditantur. Horum crudelitati arma principum Germanicorum opponi iustissimum erat. Bene et feliciter Cels. V. valeat. Rostochii Anno 1569. die 19. Nouembris, quo ante 338. annos S. Elizabeth nata patre Vngariae Rege Andrea, et coniunx Ludouici Landgrauii Thuringiae, qui Fridericum secundum, in Palaestinam secuturus Brundusii obiit pulsa a Leuiro Marpurgi in exilio obiit.

D. IOHANNI MARBACHIO SVperintendenti Ecclesiae Argentinensis.

LIteras tuas mense Iulio et calendis Augusti datas, cum scriptis adiunctis hodierna die 21. Nouembris Rostochii accepi. Cumque casu tabellario Spiram et Augustam ituro, epistolas eadem hora tradidissem, eadem occasione tibi etiam breuiter respondendum esse duxi. Ego ex Austria rediens, Praga literas ad te misi, quibus de exitu illarum actionum mediocri, qui in 13. Augusti incidit, te certiorem reddidi.

Proceribus consilium de recipienda Episcoporum impiorum iurisdictione nunquam dedi, sed in colioquio


page 483, image: s0483

cum aliis quibusdam Caesaris consiliariis, duas vias esse conseruandae concordiae dixi, vt vel Episcopis ordinariis, si veram doctrinam amplecterentur, et in suis dioecesibus propagari et idololatricos cultus aboleri sinerent, obedientia legitima, iuxta Conf. Aug. praescriptum redderetur: vel singuli magistratus in suis ditionib. similem ordinem gubernationis et gradus ministrorum Superintendentes et iudicia Ecclesiastica constituerent. Postea cum missis ad me actis Synodicis Witebergae editis; quibus Episcopi Gurcensis nomen in fronte inscriptum erat, vnus ex illis, qui etiam sex vel octo loca, in quibus Episcopis Pontificiis, si modo nostros non persequerentur, obedientia defertur: elenchis notauerat, demonstrare vellet: Patauiensi Episcopo, ad cuius dioecesim Austriae pars maxima pertinet, ordinationem ministrorum et Iurisdictionem ecclesiasticam, a duob. statibus dynastarum, et nobilium Austriae relinqui debere: modeste respondi, (allegatis scripturae dictis, quae coommunionem Christi et Belial prohibent, et contrariis praeceptorum nostrorum sententiis, ante et post Interim pronunciatis) me bona conscientia assentiri non posse. Itaque tota deliberatio de Superintendente et consistorio quod duo ordines suo sumptu constituere volebant, in suspenso postea mansit: et hoc solum permissum est, vt concionatorem alerent, qui vocatis ad ministeria, Examine exploratis, testimonia daret, sed ritum ordinationis publicum non adhiberet.

De tua disputatione et libello, quem proximis diebus, cum collegis meis attentius legam, quod quaeris etc. Egoquidem propositiones tuas pie, erudite et circunspecte scriptas esse, video, et imaginem Dei, in homine, non tantum accidens, verum ipsam animae substantiam luce diuina illustratam, et rectitudine voluntatis, seu iusticia et sanctitate vera ornatam fuisse, plane nihil dubito. Vt autem cor hominis, seu substaniam vires et motus


page 484, image: s0484

animae et corporis humani, per peccatum horribiliter deprauatos et corruptos esse, firmissime credo: Ita peccatum quoddam esse ipsam substantiam aut essentiam hominis, dicere nequaquam velim. Etsi enim addi interpretatio commoda fortasse potest, tamen verba ipsa, vt sonant cum norma [Gap desc: Greek words] , et veteris ac orthodoxae Ecclesiae iudicio, quae hanc loquendi formam plane auersata est: et nostrorum praeceptorum phrasibus omnino non congruunt, ac miror ad confitmationem illius propositionis etiam Augustanae Apologiae et scriptorum Philippi testimonia citari. Vt collocutio piorum fratrum conseruandae veritatis et pacis causa, instituatur, ex animo opto, ac scribam ad eos, quorum in literis tuis mentionem facis, prima occasione. Coram colloqui non potui, cum per Boemiam et vrbem Dresdam ac Berlinum recta domum contenderem. Nec literas tuas eo tempore acceperam.

Nunc de D. Iacobi Andreae pacificationibus solliciti sumus, a quo superiori anno, in arce Lycaonia scriptum latinum de conciliandis nostris Ecclesiis consilium suum explicat, accepi. In quo articulus, de libero arbitrio, et alii quidam, satis perspicue et neruose explicati, vt errores cum vera sententia pugnantes additis canonibus, diserte reiecti erant. Nunc Germanicum scriptum multo nudius, omissa non modo personarum, et singularum controuersiatum, verum etiam omnium fere errorum, in singulis articulis indicatione et reiectione diserta, circumferri ab eo intelligimus. Ante mensem, Luneburgae a ministris illius Ecclesiae subscriptionem petiuisse, inde Bremam profectus esse dicebatur, ad nos nondum accessit. Syrmiensis synodi consilium in coniunctione ecclesiarum, symbolo ambiguo restituenda, reprehendi ab omnibus, et tamen Exemplum illud, eos etiam qui sapientissimi


page 485, image: s0485

et moderatissimi inter nostros videri voluerunt, in formula Francofordiensi, et praesenti conciliatione sequi videmus. Deum oro, vt consilia veritatis et pacis conseruandae pia et salutaria Ecclesiae suae suppeditet, et nos omnes doceat et gubernet.

In vicinis regnis Arctois bellum recrudescit, ac proxima die 12. Nouembris, Scaniae arcem maritimam Warburgum a Danico exercitu, cuius dux fortitudine et fide praestans Daniel Rantzouius in oppugnatione periit, receptam esse audimus. Mitto Catecheseos libellum, quem isthic, si videbitur, prelo subiici et emendate exprimi, quod te facturum esse humanissime recepisti, curabis. Addidi et Imperatoris literas, quibus domum dimissus sum. Bene et feliciter vale, die 21. Nouembris, qua Institutiones iuris a Iustiniano Imperatore ante annos 1035. primum editae et confirmatae sunt.

DVCI IOHANNI ALBERTO.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine Clementissime. Vt apud Xenophontem dux Persicus de optimo et laudatissimo rege Cyro inquit, Bonum Principem nihil a patre bono differre: ita Cels. Vest. scimus paterna beneuolentia et fide subditos suos complecti, et omnia gubernationis consilia eo referre, vt Reipublicae tranquillitati et saluti consulatur, vt conseruata et defensa pace, alii alios in templis, scholis et familiis, de Deo et omnium virtutum officiis docere, et communi voce Deum celebrare et ciues alii, aliis exempla virtutum et testimonia de Deo ostendere possint. Hac paterna sollicitudine et cura de subditorum salute adductam esse Cels. V. non dubitamus, vt ante mensem, legatos suos, ad dirimendas ciuium nostrorum cum senatu controuersias in hanc vrbem mitteret. Vtinam vero etc. 1563.


page 486, image: s0486

ALIA.

ILlustrissime Princeps Domine Clementissime. Vt Palaestinam, primam Ecclesiae Dei sedem ad littus maris Syriaci collocatam, hic artifex Tilemannus Stella, multo eruditius ac elegantius, quam quisquam priorum descripsit: sic Celsitud. V. ditionem (quae nunc ad maris Balthici littus, tranquillum Ecclesiae Dei hospitium praebet) nullis Artificum tabulis antea illustratam, nitidissima pictura expoliuit. Cum autem non dubitaremus Cels. V. hunc Tilemanni laborem et studium illustrandae etiam apud exteras gentes inclitae ditionis vestrae gratum fore: hortatores ipsi fuimus suscipiendae ad Cels. V. profectionis. Primum vt coram intelligat, num Cels. V. suam regionem solam, et a vicinis locis euinctam ampliori forma edi, an vero totius Germaniae descriptioni, quam nunc instituit inseri tantum velit. Deinde vt praecipuorum locorum situs et intervalla accuratius ab hominibus petitis in aula cognoscat. Postremo cum Cels. V. Doctori Bordingo nuper exposuerit, se globorum Astronomicorum erudite et eleganter depictorum desiderio teneri: signifi candum duximus hunc artificem, cui Cels. V. laborem conficiendi globi mandare poterit. Quod autem Cels. V. inter caeterorum negociorum moles, huic etiam pulcherrimae doctrinae, de motib. siderum aliquid temporis tribuit, ea in re et cultum acceptissimum Deo praestat, qui gratam de se famam in astris et doctrina astrorum sparsit, et principum, qui omnibus temporibus vixerunt praestantissimorum exempla imitatur. Ideo Atlas machinam coelestem humeris suis sustinere scribitur, quia globum ad similitudinem machinae coelestis fabrefactum et stellarum imaginibus insignitum primus fabricauit. Ideo Orion rex Tanagrae in Boeotia et Chiron Achillis magister,


page 487, image: s0487

inter sideta relati sunt: quia doctrinam astrorum excoluerunt et ad posteritatem propagarunt. Nec quisquam est qui intuens omnium in caelo pulcherrima sidera Orionis et Chironis non mirifice illorum principum recordatione delectetur. Iulio Caesari hanc anni formam, qua nunc vtimur commodiss. et facilimam debemus, qui quidem apud Lucanum praedicat se media inter praelia semper, stellarum caelique plagis superisque vacare. Postea Augustus, Theodosius, Fridericus II. Imperatores et Alfonsus Lusitaniae rex haec studia excitarunt et fouerunt. His laudatiss. principibus, tua quoque Cels. a posteritate annumerari summum decus erit. Cognoui etiam ex D. Bordingo, Cels. T. de instituenda Bibliotheca optimorum authorum ac praecipue historicorum cogitare. Quare seriem illustrium scriptorum, qui continuam mundi historiam, ad nostra vsque tempora deduxerunt collegi, acspero hanc meam voluntatem, qua reuerenriam et gratitudinem meam V. Cels. omni officio declarare studeo, Cels. V. non improbari. Deum oro vt Cels. V. diu seruet incolumem et florentem.

CHRISTOPHORO PHILIPPO Zoth, Consiliario Caesareo.

NObilis et Generose Domine, Patrone colonde, Testimonium prouidentiae et praesentiae Dei in genere humano illustre agnosco, quia singulis aetatibus, summis gubernatorib. aliquosheroas, excellenti sapientia, virtute, industria et felicitate in reb. gerendis, supra communem hominum multitudinem praestantes, excitat et adiungit, per quos Imperiis, Ecclesiae, Rebus publicis et totis gentib. opem et salutem adfert, ac vt in Deo bonitas et clementia supra caeterarum virtutum chorum eminet et elucet, ita in tua Excell. et paucis aliis, Heroica et diuinavirtute praeditis, bonitatem et mansuetudinem ac humanitatem multo maiotem et suauiorem quam in vulgaribus


page 488, image: s0488

et plebeiis naturis enitere et ad sui amorem admirationemque cunctos rapere animaduerti. Ego quidem heri cum virtutem et humanitatem et sermones inprimis vestros, in quibus vere [Gap desc: Greek words] inerat, cogitans; fateor me mirifico vestrae Excell. amore accensum, et obseruantiam ac studium erga vos meum, quibuscunque potero officiis declaraturum esse. Iustum erat vt veteres venustissma charitum imagine notarunt, quas ita pingebant, vt vna faciem ad intuentes conuerteret, duae auersam ad beneficii authorem referrent: pro vno beneficio geminam gratiam vicissim restitui et persolui: sed in hac ingenii et fortunae meae tenuitate, scio E. T. tali bonitate et sapientia praeditam, animi grati memoriam et venerationem non aspernari. Fretus autem Heroica mansuetudine et benignitate tua, reuerenter nomine Humanissimi et ornatissimi senis Doctoris Rademanni, oratoris Suecorum, qui cum amplius mense in hac vrbe caeteros expectaret, morae pertaesus, eadem, vt arbitror, die, qua E. T. aduenit, discesserat; oro et obsecro cum hodierna aut crastina die certo huc rediturus esse existimetur, si absque Exc. T. incommodo et molestia fieri poterit, vnicum adhuc diem expectationi illius et collegarum: quos si accedere volunt, his Etesiis spirantibus venire necesse est: benigne tribuat. Quod non solum Clarissimo seni Doctori Rademanno, ipsiusque collegis gratissimum futurum est, verum etiam communi Reipublicae in his gentibus Arctois tranquillitati et saluti fortasse seruiet, ad quam iuuandam tua tuique similium virorum Heroicorum consilia et actiones omnes praecipue dirigi et referri debent. Bene et feliciter Exc. T. valeat Ex Musaeo nostro 3. Nonas Iulii Anno 1571.


page 489, image: s0489

VISITATORIBVS ECCLESIARUM.

S. D. Nobiles, Reuerendi et Clarissimi viri, Domini et Patroni colendi, vtinam distributio bonorum Ecclesiae, cuius crebra in canonibus mentio fit; vt quarta pars Episcopis ad sumptus iudiciorum, visitationis, Synodorum, et priuata alimenta: altera Ministris Ecclesiae inferioribus, Tertia pauperibus ac praecipue scholasticis, qui se ad ministerium Ecclesiae praeparant; Postrema fabricae templorum impenderetur; In prima Ecclesiarum emendatione velut postliminio instituta fuisset, potius quam permissum, vt vel patroni ea in priuatos vsus conuerterent, vel alias Harpyiae Briarei manibus vbique diriperent et dissiparent. Cum autem vos nobilitate generis, sapientia et pietate praestantes Heroas intelligamus, in Ecclesia Sternbergensi hoc tempore operam dare, vt bonorum Ecclesiasticorum reliquiae adhuc superstites, ad vsus legitimos seruientium Ecclesiis ac scholis, et docentium ac discentium veram de DEO doctrinam incolumes conseruentur, speramus non grauate petitionem nostram rogatu adolescentis, non familia solum et virtute maiorum sed ingenio et modestia, et foelici in studiis progressu nobilis, Iohannis Praestentini scriptam, vos cognituros esse. Is beneficium 18. marcarum, olim a maioribus ipsius Praestentinis et Berneris fundatum, sibi aliquot annos ad sumptus studiorum attribui, reuerenter petit. Cumque Burcardus Raptor et Bernerus quidam, hactenus illos reditus collegisse et nunc quoque apud Raptorem 40. aut 50. Marcae asseruari ferantur, illam quoque summam ad dissoluenda debita, studiorum causa, in hac vrbe, apud doctissimum virum M. Nicolaum Goniaeum Colegam nostrum contracta, sibi tradi lubiectissime orat. Intelligimus autem ex praeceptore ipsius M. Nicolao,


page 490, image: s0490

et Collega nonstro Doctore Simone adolescentis nobilis ingenium, non modo literarum capax et auidum esse, sed cos etiam progressus hactenus fecisse, et fundamenta eiusmodi iecisse, vt praeclaram spem et expectationem, de singulari in doctrinarum studiis profectu concitarit. Cum igitur natos in familiis nobilibus gubernationi Reipublicae alioquin destinatos, vera pietate et eruditione solida instrui et expoliri plurimum Ecclesiae et Reipublicae referat: amanter a vobis petimus, vt propter nostram etiam intercessionem, benigne huius Iohannis Praestentini studia, collatione beneficii a maioribus ipsius fundati iuuetis. Id beneficium Deo gratum, et Deo benedicente salutare Ecclesiae et Reipublicae futurum est, et huic vere Nobili adolescenti inprimis necessarium. Nostra etiam officia vobis et vestris vicissim constabunt. Bene Valete, Rostochii 19. Iunii, Anno 1571.

EX EPISTOLA QVADAM AD Christianum III. Daniae Regem, fragmentum.

SEruet Ecclesiae suae et literarum studiis quae in hac boreali ora Mundi R. M. V. praecipuum et pene vnicum habent patronum et Nutricium. Etsi autem multis etiam aliis insignibus ornamentis Inclytum Daniae Regnum nunc caeteris in hoc toto orbe longe antecellit: tamen hoc decus inter praecipua et laude dignissima eminet, quod sanctiss. R. M. V. pietate, sapientia et liberalitate, tranquillum et Clarissimum Ecclesiae Dei et studiorum doctrinae hospitium extitit et domicilium. Florent Ecclesiae Danicae prae caeteris puritate verae Euangelii doctrinae, docentium eximia consensione, seueritate disciplinae, populi in ornando ministerio frequentia, assiduitate et intentione, rituum grauitate et elegantia, et plerisque ecclesiis in Germania quas quidem ego vidi (vidi autem praecipuas) antecellunt.


page 491, image: s0491

memor, iam nominis sui, et Ecclesiae DEI vniuersae et toti posteritati, non tam opibus aut rebus bello gestis, quam hisce duobus factis com mendauit, quod accersitis ex Iudaea LXXII. interpretibus curauit libros diuinitus Ecclesiae traditos, ex fontibus Ebraeis in linguam Graecam, quae tunc in amplissima orbis terrarum parte omnibus maxime familiaris erat, conuerti, et quod omnium disciplinarum studia fouit ac prouexit, et homines eruditos singulari clementia et liberalitate ornauit: ita R. M. Vestr. omnium piorum et totius posteritatis amorem hoc beneficio etiam inprimis meretur, Quod libros sacros continentes thesaurum sapientiae coelestis de vera De agnitione et inuocatione et aeterna salute nostra iussit in linguam Danicam, cuius in amplissimis regionibus quae R. M. V. imperio subiectis, praecipuus vsus est, transferri iussit ac publicari, et quod omnium bonarum artium, ac inprimis verae de DEO doctrinae linguarum et artis Medicae studia conseruat et ad posteros propagar, Qua in re etiam de hac foelicitate R. M. V. gratulor, quod cum alia egregia ingeniorum lumina nunc in regno suo fouet, tum vero recens clarissimum virum IACOBVM BORDINGIVM, artis medicae doctorem, [Gap desc: Greek words] , qui summum nostrae Academiae decus ac praesidium fuit, consecuta est.

desunt aliqua.

Quo in munere etiam meos principes et Dominos Illustrissimos R. M. V. cognatos et affines D. IOHANNEM ALBERTVM et VLRICVM Duces Megapolitanos etc. complecti debeo, qui R. M. V. exemplum secuti, eximia liberalitate aureos annuos ter mille et quingentos huic Academiae Rostochianae ante anno 130. primum in hoc litore Balthico institutae, attribuerunt. Cuius beneficii memoriam omnes pios in hisce regionibus grata mente conseruare decet.


page 492, image: s0492

Oro autem Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi custodem regum sanctorum vt R. M. V. et principes Ecclesiae Dei et scholarum nutritios clementer seruet, et pet Euangelii vocem et piae doctrinae studia semper sibi aeternam Ecclesiam in hisce borealibus regnis colligat. Reuerenter etiam a R. M. V. peto, vt hanc Epistolam et puerile scriptum, quod velut testimonium meae Erga R. M. V. obseruantiae et gratitudinis adiunxi, clementer accipat. Bene et feliciter valeat R. M. V. Rostochii anno Christi 1558. Calendis Iulii.

HIERONYMO MENCELIO.

REuerende et Clarissime Superintendens, [Gap desc: Greek words] Gratissima igitur mihi in acerbo moerore et luctu meo, literarum vestrarum consolatio fuit. Quae cum et societate lachrymarum et thesauris verbi diuini salutarium et carminibus etiam politissimis, moestitiam meam aliquantum leuarint: vere post turbulentam et saeuam tempestatem serenitas aliqua animo affulgere visa est. Etsi autem ingens et summus dolor est, quem ex carissimae coniugis discessu capio, et ex carissimorum liberorum, quos talem matrem rectricem habere, plurimum referebar, et valetudo iam hanc vitae sociam fidissimam, et non virtutis egentem, praecipue requirebat: tamen non minorem doloris cruciatum mihi adferunt tristissimae dogmatum confusiones, indies crescentes et accumulatae, et imminentes iam Ecclesiae, ac eandem fere obruentes tenebrae et occasus doctrinae Lutheri ministerio instauratae, et eorum, qui pontificias et caeteras sectarum corruptelas hactenus constanter oppugnarunt, funestae distractiones et cadmea inter ipsos proelia, quae vtinam illustri aduentu suo Filius Dei Dominus noster et Redemtor Iesus Christus tandem abrumpat, et nos ex hoc tristi et caliginoso carcere eductos


page 493, image: s0493

et a diro onere peccati, dubitationum et angorum liberatos, in coelestis Ecclesiae lucem et tranquillitatem beatam transferat: Nullum enim amplius piis et rectis consiliis aut remediis, locum in tantis confusionibus esse apparet. Nec quid quam adferrepereunti veritati et Ecclesiae auxilii possumus, quam vota et gemitus ad Deum ardentes et nudam confessionem. Quae cum a singulis Doctoribus aut Ecclesiis diuerse editur, vt de communicatione idiomatum a Wigando, Reineccio, Brentio, Selneccero proximis annis factum est, ipsa dissimilitudo speciosiores aduersariis calumniandi occasiones praebet, et plus, quam silentium Ecclesiis et veritati nocet. Vtinam igitur, de praesentium temporum controuersiis, quae omnes fere fidei Christianae articulos complectuntur, colloqui plurium Ecclesiarum doctores, veritatis et pacis intelligentes et amantes, et claram ac perspicuam Doctrinae formam posteris suis relinquere possint. Sed in tantis distractionibus et dissimilitudine opinionum et dogmatum, de singulis fere controuersiis, inter eos ipsos, qui communi confessione alioquin coniuncti hactenus fuerunt, quid sperari tale potest? Quod igitur vnum superest, cum ignoramus quid agendum sit oculi nostri ad te Deus tolluntur. Tu rege consiliis actus pater optime nostros, Nostrum opus vt laudi seruiat omnetuae. De quaestione vestra M. Conrado respondi, vtinam conferre coram de cunctis rebus liceret. Literis enim exponi ista, nec commode nec tuto queunt. Deum oro, vt nos doceat, gubernet et seruet. Datum Rostochii die S. Catharinae. Mitto libellum consolationum, cuius editio absoluta est, antequam mihi vestra Epicedia redderentur, Alioquin ea suo loco inseri curassem. Nunc peculiari pagella adiungi caeteris curaui. 1571.


page 494, image: s0494

CONRADO PORTAE.

QVod ad corpus doctrinae Mysorum attinet, quod vobis etiam propositum iri, veremini, Collegae mei et ego communicatis inter nos consiliis, non recusandam esse subscriptionem simpliciter sentimus. Cum enim sex illa corpora doctrinae seu libros, summam doctrinae certa methodo comprehensam, explicantes, hactenus pro norma doctrinae praecipua non modo diligenter didicerimus et amplexi simus, verum etiam aliis praelegamus: Cumque nullas extare methodos doctrinae Christianae meliores, nec a quoquam componi fortasse eruditiores posse constet: qua fronte simpliciter et sine vlla conditione subscriptionem recusemus. Etsi autem verum est, non esse in Ecclesia faciendam communem subscriptionem [Gap desc: Greek words] cum iis, quos [Gap desc: Greek words] a nobis dissentire scimus, ne [Gap desc: Greek words] , et nostro testimonio errores confirmemus et infirmos ambigentes magis sauciemus: tamen auerti haec incommoda posse sentimus, addita subscriptioni declaratione in locis ambiguis, vt de praesentia Christi in coena Domini et similibus, quos, in aliam sententiam a nostra dissidentem, de torqueri ab illis videmus. Eam declarationem verae sententiae ingenuam et perspicuam subscriptioni additam, si tolerare ii qui imperant non volent, donec attentius omnia relegantur, fortasse non negabunt. Interea cum pluribus piis communicari sententiae poterunt, et conscientia tranquillior, et firmior in ferenda cruce erit, cum se necessaria modeste et grauiter egisse, et plane necessariam ac immutabilem causam subeundi pericula habuisse recordabitur. Sed hoc ipsum consilium deliberationi et censurae vestrae subiicimus, et rectiora monentibus


page 495, image: s0495

libenter cedemus. Mitto libellum consolationum, cuius editio, antequam carmina vestra acciperem, absoluta fuit, alioquin suo loco intexi singula curassem. Reuerendo et Doctissimo Viro M. Andreae amanter et officiose pro eruditissima epistola et carmine gratias ago etc.

JOHANNI ALBERTO MEGAPOLENSI.

ILlustrissime Princeps, Domine clementissime, cum proximis viginti annis, quibus C. V. beneficio in hac Academia vixi, omnia bona et ornamenta Ecclesiarum et scholarum in hac vrbe et toto Ducatu, a C. V. pietate, sapientia et benignitate tanquam ex primo fonte augusto et perenni, emanasse meminerim, Toto pectore Deum custodem et gubernatorem Principum ipsi seruientium precor vt C. V. incolumem et Horentem diutissime seruet et difficultates gubernationis, quas haec tempora inquieta et turbulenta multiplices cumulant, clementer mitiget et rollat. Hae etsi Cels. V. magis quam aliostranquillius et suauius regno et voluptatibus suis fruentes premunt: tamen cum Rempublicam totam C. V. filiis et posteris ex se natis Deo benedicente traditura sit: cumque sempiternam laudem in Ecclesia Dei et omni posteritate his bene meritis erga Ecclesiam et literas sibi comparet, aequiore animo molestias et labores breuis huius curriculi sustinebit. Vidi ipse proximis annis, quanta pietate, diligentia, contentione et zelo Consistorii institutionem, inter tot impedimenta C. V. vrserit, et tandem Deo iuuante perfecerit, itaque vt iuxta Pindarum [Gap desc: Greek words] , ac vt in exteris regionibus etiam C. V. pietas sapientia et zelus, in tuenda verae doctrinae puritate et ornanda ecclesia conspiceretur: Oratione qualicunque initia consistorii celebraui: qui vna cum Encomio Illustrissimi


page 496, image: s0496

Ducis Henrici edidi, quem, primo anno mei in hanc Academiam aduentus cum Cels. V. in hanc vrbem profectum, de instauratione Academiae cum Senatu diligenter et accurate egisse memini. Verum vt templi Domini aedificationem a Dauide deliberatam Salomon absoluit: Sic Academiae constitutionem a Cels. V. feliciter suscipi et perfici Deus voluit, quae vt domicilium ac sedes verae de Christo doctrinae et optimarum artium, ad omnem posteritatem maneat, toto Deum pectore precor, ac vere adfirmo: me etsi propter carissimae coniugis discessum, magno in dolore et Inctu versor; tamen non minus cruciari tetris opinionum et dogmatum confusionibus, et verae doctrinae corruptelis subinde latius instar Gangrenae serpenribus, et dissidiis ac distractionibus docentium sine fine et modo crescentibus, et sollicitis ardentibusque votis Deum precari, vt veritatem et pacem, et dulcem docentium concordiam, quae publicae etiam tranquillitati et paci politicae neruus est in hac Academia et toto ducatu tueatur. Vt autem puritas doctrinae vere conseruari possit, plurimum refert, quales doctores, a quibus instituti, quibus sententiis a teneris imburi, officio docendi in Ecclesiis et Academia praeficiantur. Ideo quotidie et ardenter opto, vt collegam et successorem pietate et ingenio valentem, et in vera doctrina institutum, et a phanaticis opinionibus et corruptelis grassantibus alienum, et simplicis veritatis ac pacis amantem, et assiduitatis ac operarum scholasticarum patientem, mihi in hac schola Deus adiungat. Nam et me im becilliorem indies reddi sentio, et D. D. Simon laboribus Superintendentiae, quae sola vnum hominem requirit, impeditus assiduitatem necessariam, in schola amplius praestare nequit. Et quanquam fortasse vtilius Ecclesiae et Reipublicae seruiunt, qui pastorum in pagis doctrinam et mores inspiciunt, aut in iudiciis


page 497, image: s0497

Ecclesiasticis et politicis causas cognoscunt et dirimunt; tamen scholasticas etiam operas, quibus futuri pastores et gubernatores Ecclesiarum et Rerumpublicarum recte erudiantur, et iudicio sano de religione et legibus imbuantur; inprimis necessarias esse Cels. V. intelligit. Consideraui itaque aliquot docentium in scholis huius ducatus ingenia, quae recte exculta vsui et praesidio fore Academiae et Ecclesiae harum regionum, in verae doctrinae propagatione speraram. Caetera desunt.

ANDREAE PVCHENIO.

AVdiuimus mandata, quae ad puntatem verae de Deo doctrinae et piam coniunctionem docentium in his Ecclesiis conseruandam, et luporum impressiones ab ouibus nostris arcendas, pertinentia, et de consilio respondendi scriptis quibusdam recens editis, Reuerendus Dominus Magister collegio nostro exposuit. Cum autem dere maxima, pia quidem et ecessaria, sed cum difficultatibus et periculis ingentib. coniuncta, deliberationem institui videamus, Filium Dei fontem veritatis et sapientiae salutaris et custodem Ecclesiae suae, precamur, vt consilia Deo grata et Ecclesiae vtilia suppeditet. Constat necessariam esse veritatis confessionem, et curam fideliter custodiendi depositum doctrinae Lutheri ministerio instauratae, et auertendi corruptelas illius, quae magno impetu et contentione passim propagantur, ac refutandi calumnias, quibus Ecclesiae Saxonicae in omnibus superioris Germaniae aulis et Academiis teterrime traducuntur, quod Eutychianos, Antinomicos, Manichaeos et alios absurdissimos errores defendant: affirment corpus Christi in omnib. lapidibus et lignis et in Caena Domini septempedale esse: doceant hominem in conuersione non solum, vt truncum, sed etiam vt porcum se habere:


page 498, image: s0498

Bona opera non necessaria, sed libera seu adiaphora et ad salutem perniciosa esse etc. Et ante biennium scimus, chartam alios etiam circiter 30 portentosos errores continentem, qui Northusii et in Saxonia inferiori a Flacianis docerentur, in aulam Imperatoris, a comite quodam celebri Viennam delatos, et magnacum absurditatis dogmatum illorum admiratione, et hominum ac locorum detestatione lectos esse. Summam igitur consilii reuerenter probamus, quod declarationem verae doctrinae sonantis in his Ecclesiis, et praemonitionem de cauendis verae sententiae corruptelis edendam esse fratres iudicant. Et formam responsionis in scripto nobis exhibito comprehensae, de quo seorsim, D. Magistrum quaedam monuimus: non improbamus, tametsi occasionem aduersariis multo horribilius in has Ecclesias debachandi et atrocius incendium inflammandi praebitum iri videmus. Itaque saluo fratrum iudicio deliberandi saltem causa proponimus, an non ad conseruationem depositae verae doctrinae, et anertendas ab his Ecclesiis corruptelas et calumnias teterrimas, vtilius sit, non tantum de Coena Domini et communicatione idiomatum, sed de toto doctrinae corpore, et omnibus fidei Christianae articulis, declarationem, pie, grauiter et moderate scriptam, nulla tamen personatum mentione aut condemnatione interta, edi. Quae Sycophantis omni tempore grauiter opponi, et post canonem sacrae Scripturae, et Augustanam confessionem, et pias confessiones harum Eeclesiarum nomine proximis 20 annis editas: norma doctrinae aliqua, et neruus ac symbolum coniunctionis harum Ecclesiarum, fortasse etiam ad posteritatem esset, sic ut tempore Interim, de omnibus doctrinae partibus editam, trium ciuitatum nomine sententiam, plurimum Ecclesiis profuisse constat. Videmus autem ipsi, quae difficultates hoc consilium retardent. Nemo enim prudens, quinegotii


page 499, image: s0499

magnitudinem intelligit, scribendi laborem libenter suscipiet, ac etiamsi mediocriter delineatum tale scriptum esset, tamen tot Ecclesiarum capita ad vnanimem comprobationem deduci aegrepoterunt. Longum etiam tempus ad talis scripti elaborationem tequireretur: et plutium piorum ac eruditorum sententiis collatis componi illud et poliri oporteret, priusquam ad communem deliberationem proponeretur.

Ideo praesens scriptum, in quo de paucis articulis, vera sententia grauiter et erudite exposita est, cum pluribus quamprimum communicari optamus. Simul autem amanter monemus, vt diligenter consideretur, an in praesentibus controuersiis, etc. Caetera desunt.

JOHANNI IVDICI, PASTOri Baronum in Lichtenstein alteri praescripta.

FIlium Dei Dominum ac Seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius genethliis, quae salutis nostrae aeternae exordium fuerunt, anni quoque principium in Ecclesia ducimus, toto pectore precor, vt annum felicem, tranquillum et salutarem vobis, et toti Ecclesiae vestrae domesticae et publicae in tota Austria tribuat, et teneros coetus docentium et discentium puram Euangelii doctrinam, velur pastor tenellos agnos suos, in medio luporum clementer protegat et seruet, et exilia haec initia prouchat, et confirmet opus, quod operatus est in nobis propter templum sanctum suum Haec vota pro Ecclesiis vestris omnes boni et pii in his locis et vbique terrarum fundunt et formam gubernationis Ecclesiasticae, instituto senatu seu iudicio certo, cui suprema doctrinae et disciplinae Ecclesiarum inspectio et or linatio commendetur, piam et durabilem constitui et stabiliri optant.


page 500, image: s0500

Vidi Agendotum librum, qui superiore mense Augusto ad D. Chytraeum hospitio domus meae tum forte vtentem adferebatur, in quo etsi permulta ille desiderabat, et longe secus ac ipso praesente conuenisset, pleraque accumulata et peruersa esse, querebatur: tamen ferendum iam, non culpandum, quod mutari non posset, censebat. Idque a fratribus etiam iam in Ecclesiis Austriacis fieri, ac etiamsi quaedam vel minus probarent, vel seruare non possent: tamen aduersariis nullam triumphandi occasionem, toto libro simpliciter repudiato, praeberi optabat. Sed vt corpus tenerum et aegrum placide et molliter foueri et sanari, ita hos naeuos, pio candore, patientia et moderatione, regi potius, quam odiose exagitati oportere, iudicabat. De personis certis, nomine duorum ordinum, ad negotiorum Ecclesiasticorum admirationem isthic constituendis, subobscure aliquid postea cognoui. Id si succederet, nihil opus esset, ex tam remotis locis ordinationem petere. Audiuimus autem Ioachimum Wessium a vobis commendatum, pie et erudite respondentem, de omnibus articulis doctrinae Christianae, ac iuxta ritum ab Apostolis traditum, in publico nostrae Ecclesiae caetu, additis lectionibus vsitatis et publicis precibus et impositione manuum, ipsi ministerium Euangelii commendauimus. Quod vero de controuersiis quibusdam hoc tempore inter nostros vigentibus quaeris, Doleo equidem, Theologiam vix dum ex tenebris sophistices Pontificiae eluctatam, rursum in nouam sophisticam curiosarum disputationum nimium degenerare. Cum autem religio Christiana, non in scientia et subtilitate curiosarum quaestionum, quae nostro tempore, proh dolor, nimis multae renouantur: sed in eo potissimum sita sit, vt verum Deum et Redemptorem nostvum Iesum Christum ex verbo ipsius recte agnitum vere timeamus, et praelucente vera fide amemus, inuocemus,


page 501, image: s0501

cemus, et in cruce ac omnibus vitae officiis ipsi obediamus: caeteros etiam homines propter Deum vero corde diligamus, et benigne iuuemus, et in omnibus vitae periculis ac morte ipsa, firma fiducia in Deo nobis propter Christum propitio adquiescentes, vitam cum Deo beatam et aeternam certo expectemus: optandum profecto esset, Doctores et ministros Ecclesiarum ad hoc verae Theologiae et religionis Christianae, h. e. veri timoris Dei, verae fidei in Christo adquiescentis, verae obedientiae erga Deum et mansuetudinis ac benignitatis erga proximum, ac vt summatim dicam, ad verae pietatis studium, in auditoribus excitandum, omnia studia, consilia, conciones et actiones suas referre, et operam dare, vt tum ipsi tum auditores, pie viuendo, ac bona opera faciendo potius, quam de particulis bonorum operum exclusiuis, argute disputando, se Christianos et Theologos esse ostenderent, tu quidem proponendo quaestionem de particulis excludentibus, praesentiam operum a Iustificatione, eruditius et neruosius eam explicas et decidis, quam multi prolixis scriptis, controuersiam totam magis etiam perplexam reddentes. Nam bona opera, a causa efficiente materiali et formali iustificationis penitus excluden. da esse: et tamen particulis exclusiuis in conuersione nec dolorem de peccato, nec petitionem veniae, nec bonum propositum et caeteras virtutes sine inter. uallo temporis fidem sequentes, prohiberi aut excipi, haud dubie verum est. Peccatum originis non accidentium solummodo et qualitatum, verum etiam substantiae hominis et praecipue mentis et voluntatis ac cordis corruptionem esse, et ipsam substantiam ac massam cordis humani veneno peccati penitus infectam et perditam esse omnes piiconsentiunt. Curigitur in alterutra parte [Gap desc: Greek words] vsurpamus, quas etiamsi velimus ad populum commode et perspicue


page 502, image: s0502

explicare non possimus. Vtinam lex fidei et charitatis Christianae a te praescripta in his disputationibus valeat vt vera sententia ex fundamentis verbi diuini firmiter retenta, de formis loquendi non litigmus, et reintellecta in verborum vsu faciles simus, ne nimium altercando, veritatem prorsus tandem amittamus. Si quid in formis loquendi offendit, cur non pia declaratione potius, quam virulenta condemnatione emendatur? Ego meis auditoribus simplicem catechismi doctrinam, de timore Dei, de fide, inuocatione, patientia, obedientia erga magistratus, dilectionem et beneficentiam erga proximum etc. propono, et omnes hosce scopulos, curiosarum disputationum, quae dubitationes pariunt potius, quam aedificationem pietatis verae, praetermitto. Deum oro, vt nos doceat, seruer et guberner, et omnia scandala clementer auertat. Bene vale, Coloniae ad Sueuum, die Iohannis Euangelistae, Anno 1572.

ALBERTO VBSINIO.

S. D. Charissime Alberte [Gap desc: Greek words] , quam mihi gratae et dulces fuerunt tuae literae, in quibus Gratiae ipsae, tenellos digitos, suos fragranti rosarum succo delibutos, vt in Callimachi carmine olim abluisse mihi visae sunt. Vt enim in vniuersa vita, studiis et moribus tuis dulcissima Musarum et Charitum copulatio lucet, ita in his literis etiam [Gap desc: Greek words] . Valde igitur, non solum beneuolentia et humanitate erga me tua singulari delector, verum etiam de nobiliss. ingenii tui et virtutis ac doctrinae elegantia Reipublicae gratulor, cui magno vsui et praesidio ac ornamento illam paulo post, Deo studiis tuis benedicente, futuram esse, perspicio. In primis autem hoc tristi luctuoso meo tempore, gratum mihi officium consolandi


page 503, image: s0503

tuum adeo accuratum extitit. Quare vt [Gap desc: Greek words] , iuxta Euripidem. Ita post saeuam tempestatem, mihi, lecta consolatione literarum tuarum grauissima serenitas animi tranquillioris affulsit. Itaque inter [Gap desc: Greek words] mea, hanc quoque epistolam tuam asseruabo, et si quo officii genere vicissim tuae dignitati et reliquae vitae rationib. prouehendis prodesse potero, fidem et diligentiam in me desiderari nunquam patiar. Scripsi ad amicos aliquot Pragae et Viennae, qui aditum tibi ad aliorum bonorum amicitiam patefacient. Negotium quod Hortensius noster, apud Ferberum tibi expediendum commendat, magnae tibi curae fore non dubito. Literas ad nos cum legatis Rostochiensibus Pragam mittere poteris, quos etiamsi pro natiua grauitate? [Gap desc: Greek words] congruente, minus erga nos officiosi esse solent, tamen literas transmissuros esse spero. Bene ac feliciter vale. Mitto versiculos Frederi, cum tuae epistolae ad me datae argumento congruentes. Rostochii pridie Iohannis Baptistae, Anno 1571.

D. AMBROSIO BRASSICANO I. C.

S. D. Clarissime Vir, Domine et patrone colende, [Gap desc: Greek words] dictum esse: [Gap desc: Greek words] . Vixit autem mecum familiariter, eximia suauitate et doctrina, ac facundia, et morum elegantia singulari ornatus iuuenis Albertus Vrsinius Lubecensis, qui in hac Academia, virtute sua et diligentia in studiis ac omni genere officii, omnium honestorum beneuolentiam sibi conciliauit. Is cum alendae prudentiae et doctrinae causa, peregrinationem in vestram Academiam, quae plerarumque in Germania Metropolis est, et in Italiam instituerit, Reuerentrr a te peto, vt eum mea etiam causa


page 504, image: s0504

benigne suscipias, et aditum ipsi ad aliorum praestantium virorum familiaritatem patefacias. Non enim dubito quin omnes boni familiariter cognita ipsius. natura, et moribus penitus introspectis, suo iudicio lubentissime eam complexuri sint. Ex illo de Academiae nostrae et vicinarum rerum statu et meis etiam rebus, quae voles, cognosces. Bene et feliciter vale. Rostochii pridie Iohannis 1571.

IOACHIMO A WOBERSNO Consiliar. Megapol.

ETsi moestus, vt amissa turture turtur agit, ceu philomela dolens tristi super arbore cantu Orba suae vitae compare, sata gemit: ita ego nunc orbatus coniuge charissima, in luctu et moerore versor: tamen non minus animum meum excruciant tristissimae Ecclesiae et dogmatum confusiones et cura de veritate, et pace ac concordia docentium in hac Academia conseruandis. Itaque viros honestos, nullis opinionibus impiis contaminatos, sedulos in discendo et docendo, coniunctionis ac pacis amantes, nobis adiungi, aut in decedentium loca substitui opto. Cum igitur Rectorem hoc tempore nostrum, paulo post discessurum esse intelligamus: maxime opto, idque aerarii etiam nostri angustia flagitat: non nouum aliquem, praesertim peregrinum et ignotum nobis obtrudi, sed ex collegis qui adsunt, et multos annos suam huic scholae fidem et industriam probarunt, idoneum eligi, Noti sunt autem vestrae Ex et toti scholae D. Laurentius Panclouius et L. Barthlomomeus Clingius, quorum ille iam continuos decem annos Institutiones Iuris in nostra Academia tradidit, et vir optimus est, et sex liberorum pater. Clingius etsi dicendi artes et exempla ex Cicerone sumpta proposuit, tamen alioquin totum se studio Iuris dedidit, et scholae nostrae magno vsui et ornamento est, et aliquo


page 505, image: s0505

etiam cum Illustrissimi Principis nostri honore et dignitate, operam et fidem illi suam in negociis gubernationis probare posset. Oro igitur vt rationem illorum ab Illustriss. Principe haberi cures, etc.

HERMANNO A VECHELD, Consuli Lubecensi.

INmanu Dei est gubernatio terrae, is nonnunquam idoneos dat gubernatores, et scribam dignum laude, inquit sapiens Syracides, ac profecto, testimonium praesentiae Dei in genere humano, et bonitatis ac sapientiae diuinae illustre est, quod inter tantas confusiones et dissipationes, non modo ordinem politicum, honestas hominum communitates, iudicia, poenas, et defensionem innocentum qualemcunque conseruat, verum etiam personas gubernatorum felicium et salutarium, singulari sapientia, virtute, industria et felicitate in rebus gerendis Heroica, reliquae hominum multitudini longe antecellentes, subinde excitat, per quas imperiis, ciuitatibus et totis gentibus opem et salutem adfert. Talem cum te Heroica pietate et sapientia praestantem consulem Reip. Lubecensis iam praefectum esse intelligam, non tam tibi, de honoris illius ac. cessione, qui multo ante, omnium bonorum et sapientum calculis, omnes hosce titulos longe superauit, quam honori ipsi et consiliariorum dignitati ac Reipublicae toti, de te in collegium illud cooptato, gratulor: et Deo gratias ago, quod immensa bonitate, honestas hominum coommunitates in ciuitatibus et imperiis, propter Ecclesiam seruat, et sapientes, pios et salutares nonnunquam gubernatores politiis tribuit. Et quia nisi Dominus custodiat ciuitatem, frustra vigilat, qui custoditeam, toto pectore Deum precor, vt Illustrissimi principis administrationem et vestram quoque Remp. vninersam incolumem et florentem seruet, et consilia


page 506, image: s0506

gubernationis tuae, actionesque omnes ad Christi gloriam et Reipub. ac animae tuae salutem gubernet. Haec vota ad Deum quotidie fundo, eaque rata fore et re atque euentu comprobatum iri, non dubito. Nepotis tui studia et mores, optimo cuique in hac schola probantur, et mihi curae sunt, pecuniam nolim ipsi in manus tradi. Saepe enim expertus sum, optima ingenia, occasione illa pecuniae proprio arbitrio profundendae plane peruersa, et expectationem de ipsis conceptam omnino frustrata esse. Quibus hunc, praeclarae indolis et feliciter hactenus pietate et literis excultum, adolescentem, annumerari nolim.

CASPARO EBERHARDO.

VT Basilius, suae nutricis, Gregorii Neocaesariensis doctrina imbuti, vocem assidue toto vitae tempore auribus suis [Gap desc: Greek words] fuisse scribit: ita mihi velut perpetua regula vitae, in mente et ore assidue versati sunt versiculi, quos ante biennium isthic, tanquam apophoreta mihi currum conscendenti commendabas, Fide Deo soli, mundo diffide, tibique, Et tamen officium, fac sine fraude tuum. Ac quo diutius in mundo maligno viuo, et alterutrius sententiae huius subiectionem considero, eo magis sapientiam illius et grauitatem ac amplitudinem adeo rotunde et neruose comprehensam, admiror, nec alia ratione regi constanter officia vocationis et tranquillitatem animi, in tanta mundi pernersitate retineri video. Itaque reuerenter tibi, et pro perpetua tua erga me beneuolentia, et huius sapientissimi praecepti, aliorumque consiliorum subiectione gratiam habeo. Ego quidem prudentiss. consilium a te datum secutus, cum primum ad delectos procerum, Dominos meos, in Austria veni, diligenter vrsi, vt plures mihi collegae sapientes et docti, et in gubernatione ecclesiarum versati et vsu periti, adiungerentur,


page 507, image: s0507

ac te inprimis nominatim indicaui. Sed quae prius de certis personis ab Imp. decreta essent, mutari non posse respondebatur, nec vllo cum homine alio libentius, de rebus tantis communicare omnia voluissem. Nunc etiam, cum singuli fere anni, nouas dogmatum controuersias, et quidem de ar???iculis grauissimis pariant, maxime optarim, me, cum piis et eruditis ac tui similibus, qui aliquid de his tantis rebus cogitassent, et veritatis ac pacis studiosi essent, crebro colloquiposse. Sed adeo exulcerata suspicionibus et odiis, vbique fere docentium voluntates esse video, vt simplicissimo etiam, vel optimo animo dicta, et scripta, hostaliter plane accipiantur, et virulente deprauentur, idque meum praecipue fatum esse apud vestrates aliquos, quorum iracundiae et odii acerbitatem me silentio et patientia mitigaturum esse hactenus frustra speraui.

Amo et veneror Philippi nomen, doctrinam et merita erga Ecclesiam, non minus quam illorum quisquam. Et formam sanae doctrinae in Philippi locis ac caeteris scriptis corpori doctrinae insertis traditam non minus quam illi amplector, et in hac Sarepta propagare studeo. Vtinam igitur petere mihi a te, et expectare consilium sapiens et fidele etiam in hac causa liceat. Mitto conditiones pacis inter reges Daniae et Sveciae et Lubecenses recens initae: et reuerenter salutem opto Clarissimo viro D. Georgio Fabricio. Rostochii Idibus Ianuarii. Anno Christi 1571.

JACOBO PALAEOLOGO Pragae.

NObilissimos maiores tuos, Laconicae et reliquae Peloponnesi incolas et dominos fuisse, oratio etiam


page 508, image: s0508

literarum tuarum ostendit, in quibus [Gap desc: Greek words] vt de Thucydidis oratione olim dictum est, [Gap desc: Greek words] . Quod igitur epistolio breui quidem et Laconico, sed grauissimarum sententiarum numero, verborum numerum aequante, me salutare dignatus es, agnosco non ingenii solum et doctrinae ac sapientiae tuae regiam grauitatem, acumen [Gap desc: Greek words] , verum etiam beneuolentiae erga me sincerae et constantis specimen insigne, cui vtinam vicisim non solum amoris vicissitudine et obseruantia, verum etiam illustri aliquo officii genere possim respondere: sed te virum Heroica bonitate et sapientia praeditum, scio, in hac ingenii et fortunae meae tenuitate, etiam animi grati memoriam et praedicationem non aspernari. Nunc libellum tenuem [Gap desc: Greek words] mitto, cuius perlustratio, ea de causa, fortalle tibi non plape insuauis futura est, quia splendidissimae et imperatoriae familiae Palaeologorum mentionem in ea crebram inuenies. Meministi autem nos, cum tui videndi causa praecipue Pragam rediissem, de libro legis Mahometicae, quem Alcoranum nominant conferre, ac querime de dissimilitudine editionum, quarum causam esse narrabas, quod non ipse Alcorani textus, rythmis Arabicis expositus, sed paraphrases vberiores a diuersis compositae, in Latinum sermonem translatae, circumferantur. Addebas autem te ipsius Alcorani versionem ad literam expressam nancisci posse, eamque te mecum communicare velle. Oro igitur, si absque incommodo et molestia poteris, vt beneficium illud mihi benigne impertias, et simul initium Hegirae seu radicis temporum Saracenicae certum, et annuum Mahometis natalem mihi signifies.

Legi nuper Caelii Augustini Historiam Saracenicam, quae multo me incertiorem, quam fui antea


page 509, image: s0509

multis de rebus facit: pag. 22. narrat, Mahometem parte Abedela et matte Enima in lucem editum esse anno Christi 560. mense Februario: pag. 339. in Marochensis regni descriptione indicat, Mahometem, anno Christi 593. die 23. Aprilis natum esse: pag. 248 nascitur Mahometes patre Abdeta, matre Enima, temporibus Mauricii Imp. et Gregorii Pontificis anno 597. Haec plane dissentanea, ego conciliare nequeo.

Recitat idem scriptor Arabes annos Begirae (Caelii Hegiram scribunt) inchoare ab anno Christi 593. Caeteri Chronologi, quos ego secutus sum, ab anno Christi 591. ordiuntur, quaeso igitut vt certum, vel certe verisimillimum Mahometis annum natalem et Hegirae initium mihi demonstres.

Perturbat me in Caelii historia, etiam Meceae vrbis situs, quam in Arabia deserta esse, ait: cum in nostris tabulis, in extrema parte Arabiae felicis versus incridiem collocetur, sed de his fortasse nimium.

Quis Cyprii belli anno superiore exitus fuerit, an Gallicae pacis formula diuturna fore existimetur? An Mauri in Hispaniis progrediantur? An Turci inducias cum Imperatore factas bona fide seruent, cupio a te doceri. Conditiones pacis inter Reges Daniae et Sveciae tecens initae, ad D. D. Simonem proxime misi. Adiunctam epistolam quaeso vt D. Libadanio Thessalonicensi exhibeas, eumque ad respondendum exsuscites. Anno 1571.

JOHANNI BAPTISTAE Heinzelio.

FIlium Dei Seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius Genethliis, quae salutis nostrae exordium fuerunt, anni quoque principium in Ecclesia ducimus: toto pectore precor, vt annum felicem, tranquillum


page 510, image: s0510

et salutarem, tibi et pulcherrimis plantulis paradisi coelestis, in Ecclesia domestica tua florentibus tribuat, quam ante sexennium, summa cum voluptate et admiratione aspiciens, dulcissimarum Esaiae et Psalmi promissionum, viua exempla, me intueri cogitabam, vmbra manus meae protegam te, vt plantes coelos et fundes terram. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt, in senecta etiam vigentes et florentes erunt: et [Gap desc: Greek words] Ita enim Ethnicus Poeta, Psalmi sententiam, generatio rectorum benedicetur, alicubi auditam, optimo versu rotundissime expressit.

Vtinam vero, liberis ac posteris nostris, non eam solum, quae nascentes excepit, sed alteram quoque veriorem patriam: cuius [Gap desc: Greek words] ciues facti sunt, tranquillam, et puritate verae doctrinae et disciplinae grauitate, et docentium concordia florentem, relinquere possimus. Sed postremi temporis confusiones, a filio Dei praedictas agnosco, quibus nulla fere remedia, quam preces et lachrymas adhibere possumus. Nam in hoc noui regni Pontificii praetextu religionis, constituendi, quorundam ardore, et tantis animorum distractionibus et odiorum acerbitatibus, nullis amplius moderatis consiliis locus est, [Gap desc: Greek words] . In tantis miseriis, cum ignoremus quid agendum sit, quod non maioribus distractionibus occasionem praebeati oculi nostri ad te Deus tolluntur.

Nostratuam fides solius orat opem.

Vestris Ecclesiis in superiori Germania, de felici quiete et vnitate Spiritus, in vinculo pacis, quam praedicas, ex animo gratulor. In nostra etiam Ecclesia et schola Dei beneficio mediocris tranquillitas et in Do???no consen us est, ac docentes omnes, in deposito


page 511, image: s0511

doctrinae, Lutheri ministerio instauratae, fideliter tuendo et propagando, inter se et cum vicinis concordes et constantes sunt. Qualis Academiae status sit, de quo peculiatiter sciscitaris, ex adiunctis pagellis aliqua ex partecognosces. Nam vsitatum est apud nos, singulis annis seriem lectionum proponendarum in tabula distributam edere, ac vere adfirmo, exceptis Iureconsultis, qui in mediis legibus exleges sunt, caeterarum praelectionum materias omnes, mediocri fide et diligentia tradi, nisi quod D. Simon, loco epistolae ad Galatas, Augustanae confessionis articulos publice praelegit, et quid de horum temporum controuersiis in siugulis articulis, pie sentiendum sit, perspicue et neruose se monstraturum esse ostendit. Quod de disputationibus quaeris, singulis anni quadrantibus, vna circularis iuxta facultatum ordinem publice habetur. In collegiis autem priuatis, certorum iuuenum doctorum qualibet septimana per vices disputari, aut declamari solet. Annona vt omnibus in loci aliis, ita apud nos quoque subin de ingrauescit, sed in communi mensa, quae Principum nostrorum et aliquot vicinorum contributione alitur, totum annum viuere scholastici tredecim Ioachimicis coommode possunt. Pro habitatione et disciplina quinque vel ad summum sex loachimicos soluunt. Prorsus pauperes etiam peculiarem domum habent, in qua plane gratis habitant, cuius ego inspectorsum. Quod in fine epistolae de Amirallio scribis, vere ita scribo, Nullum extare in omnium seculorum memoria etc. 1572.

IOHANNI MARBACHIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, praeceptor et patrone colende, Filium Dei [Gap desc: Greek words] , a cuius genethliis, quae salutis nostrae praesentis et aeternae exordium fuerunt, annum nouum recens


page 512, image: s0512

in Ecclesia exorsi sumus, toto pectore precor, vt iuxta dulciss. Psalmi promissionem: Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt, atque etiam in senecta vigentes et florentes erunt, tibi in hoc senectae aditu et laborib. ac morbis, fracta valetudine, vires animae et corporis confirmet, et longa vitae spacia propter Ecclesiam addat, et annum praesentem faustum, felicem, tranquillum et salutarem tibi et honestiss. matronae coniugi tuae, et ingeniosiss. ac optimae spei filiis tuis, quos non priuata tantum domus et familiae vestrae, verum etiam ecclesiae, quae est domus Dei viuentis, [Gap desc: Greek words] fore, Deo benedicente confidimus; clementissime tribuat, et deliberationem nostram, ad Dei gloriam et Ecclesiae vtilitatem, et filiorum tuorum animae salutem, gubernet. Nam vt in oratione, qua Pomerano, Crucigero, et AEpino gradus iste decretus est, dici meministi: non ad opes, dignitatem, aut voluptates, sed ad maximas aerumnas, ad miserrimas curas, ad certamina et pericula omnis generis, aditus est hic honor, quae tamen exemplo Christi, Prophetarum et Apostolorum, qui nullis odiis aut periculis se a ptopagando Euangelio passi sunt deterreri, non defugienda esse legitime vocatis, agnoscimus. Quod autem nuper ostendi, cupere me tibi, praeceptor et patrone, de me et charissimo patre meo, ac tota famllia nostra, optime merito, vicissim gratitudinem et fidem debitam declarare, et omnib. in rebus, quae a me proficisci possunt, gratificari: idem nunc etiam repeto, ac re cum Decano collegii nostri coommu ???icata, significo, nos, etsi de legibus Academiae nostrae, quo ad aetatem et documenta, certae et legitimae vocationis, et alia, dispensandum sit. tamen propter filiorum tuorum, qui ante annos animumque gerunt curamque virilem, singularia ingenii et doctrinae dona, quae ipsos omni diligetia, labore, cura et assiduitate deinceps etiam exuscitaturos et aucturos esse non dubitamus, et


page 513, image: s0513

propter iudicii ac morum grauitatem, aetate maturiorem, non grauate ipsis gradum summo proximum, quem Collega quidam noster, qui aliquot iam annos ministerium in Ecclesia publicum, et docendi functionem in Academia praeclare sustinuit, proximo mense Aprili accipiet, vna conferemus, ac vt dimidia fere parte sumptuum, qui alioquin necessarii essent, retenta: Licentiati mense Maio redeant, et coram tibi ornamento, praesidio, et solatio sint, Deo iuuante, efficiemus. Dispensabimus etiam de altera nostra lege (quae Licentiatos a nobis promotos, nusquam alibi, quam in hac Academia Doctores creari concedit) ac vt isthic vel vbicunque postea velint, Doctoris titulo ornentur, permitremus. Mihi iuxta Academiae leges proximo mensem in circulari disputatione praesidendum erit, in qua Deo volente, alter ex filiis tuis publice respondebit. Hortati eos sumus D. Simon etc ego, vt hos menses, exercitationibus pro concione et in schola docendi, tribuerent. Quod tandem ab eis impetrauimus, vt M. Erasmus Psalm. 72. se explicare velle ostenderit, M. Philippus Micheam Prophetam nunc exorsus sit. De caeteris rebus scribent ad teipsi. Nam et praefectus arcis nostrae, de qua inter principes et vrbem litigatur, centum taleros apud me, in vsum filiorum tuorum deposuit, ac vicissim centum taleros isthic, suo ex sorore nepoti Conrado Resdorff, qui inter caeteros germanos Parisiis superiore aetate isthuc effugerit, tradi quam primum aut creditoribus ipsis satisdari petit. Petunt etiam a me, sororis meae Helenae liberorum, vtroque parente orborum tutores, vt pupillum suum Iacobum, bona ad literas indole praeditum tibi commendem, vt in collegio Wilhelmitarum locus ipsi esse aliquandiu possit. Ea in re, si futura aestate ad te veniet, ut quantum absque incommodo et molestia poteris, ipsi gratificeris, reuerenter oro, ac Deum precor, vt tibi, ac tuis vicissim benefaciat, et multa ac


page 514, image: s0514

magna in familiam nostram merita cumulate compenset. Bene Vale die 20. Januarii 1573.

JOHANNI ALBERTO DVCI Megapolitano.

S. D Illustrissime Princeps, Domine Clementissime. Cum Celsitud. Vestr. superioribus diebus Wisimariae clementissime petierit, vt virum pium, eruditum, et facundum, cui munus pastoris Ecclesiae Suerinensis commendari posset, Celsitud. Vestr. reuerenter indicaremus: etsi periculosas esse tales commendationes iam ante experti sumus: et quae exlonginquioribus locis petuntur, preciosiora haberi, et initio gratiosiora esse scimus: tamen Il. Cels. Vestr. mandato reuerenter pareredebuimus. Vixit autem totum fere annum apudnos vir honestus et doctus N. N. qui aliquot annos iam in aula, et alibi Euangelion docuit et grauibus testimoniis literarum D. Nicolai Selnecceri, et D. Martini Kemnicii nobis initio commendatus est. De doctrina vniuersa recte cum sentite, nec vllis impiis aut fanaticis opinionibus imbutum esse Doctores illi testantur. Mores, dum apud nos vixit, modestissimi fuerunt ac pacis et concordiae publicae amantissimum se esse et cupidissimum ipse ostendit, ac saepe Sophoclis versum vsurpat: [Gap desc: Greek words] : nam reliquum hemistichium Celsitudini Vestrae et paucis similibus naturis Heroicis rectius conueniens, [Gap desc: Greek words] , adiungere ipsum modestia prohibet. Quod si Illustriss. Celsitudini Vestr. haec indicatio nostra, bono et simplici studio et subiectissimo animo facta non improba???tur, accersere nunc N. et coram audire Celsitudo Vestr poterit. Nos eum Deo iuuante non solum respondere commendationi nostrae, verum etiam deinceps doctrinae ac modestiae sinceritate, et in omni officio, diligentia ac fide et studio


page 515, image: s0515

fouendi communem harum Ecclesiarum tranquillitatem et consociationem superaturum etiam esse, confidimus. Quod ad titulum attinet, et si parum aut nihil refert si modo solida virtus et doctrina subsit, an hoc vel alio nomine aliquis appellet???r: tamen quia hae quoque gradunm appellationes, velut testimonia collegiorum de alicuius eruditione et moribus probata, et de digna, vulgo requiruntur: ornari gradu Licentiati, vel superiore etiam ad proximum pascha cum aliis poterit. Filium Dei Dominum nostrum I. C. Regem et pontificem Ecclesiae summum, precamur, vt Illustrissi. Celsitud. V. incolumem et florentem seruet, et fidos, pios, moderatos, doctos et constantes doctores his Ecclesiis tribuat et nos omnes doceat et gubernet. Datum Rostochii die 10. Febr. 1573.

NICOLAO CISNERO J. C. ASsessori Camerae.

FIlium Dei, seruatorem nostrum, a cuius genethliis, quae aeternae salutis nostrae exordium fuerunt, annum nouum recens exorsi sumus, toto pectore precor, vt annum felicem, tranquillum et salutarem Tibi ac toti Reipublicae tribuat, et iudicia, sententias, actionesque tuas omnes, ad veritatis, iustitiae, et pacis publicae conseruationem gubernet. Te quidem in fastigium illud Reipublicae, et arcem iustitiae, in toto Imperio praecipuam, diuinitus collocatum, etsi iocans fortasse superiori anno, te a reditu in Academiam, in qua D. Corneri et mea consuetudine fruereris, non alienum esse ostendisti: tamen praesentem stationem, quae non solum dignitate et splendore humilibus scholis longissime antecellit, verum etiam vberiores vigiliarum suatum fructus in Rempublicam diffundit, constanter seru aturum esse non dubito. Ego sane, quod iuxta Comicum, Nota mala optima esse sentiam: non commutate praesentis


page 516, image: s0516

loci, ad quae assuescendo iam fere occallui, incoommoda, cum nouis et multo fortasse molestioribus futuris difficultatibus velim Itaque [Gap desc: Greek words] , et Deum oro, vt me gubernet [Gap desc: Greek words] (sicut in Theocriti Epigrammatis de Epicharmo, opinor, dicitur) consenescam.

Vidi literas ad fratrem meum, de caede Gallica, superioribus mensibus a te datas de qua vere sentio, Nullum extare in omnium feculorum memoria, exemplum perfidiae et immanitatis tetrius et detesta bilius; quo foedissimam ignominiae et perfidiae plus quam Punicae maculam, Carolo Regi, et nomini Gallico, ad omnem posteritatem, Guisiorum furiae inusserunt. Multae quidem in historiis crudelissimae Christianorum persecutiones, a Nerone, Decio, Maximiano, Diocletiano, Licinio et similibus tyrannis apertis et professis piorum hostibus non dissimulanter et tecte, sed ingenue et manifeste propositis publicis edictis, institutae leguntur, et infames tyranni Siculi, Phalaris, Dionysius et alii noua exquisitae crudelitatis supplicia vsurparunt. sed omnia illorum scelera inauditum hoc omnibus seculis Guisianae fraudis et perfidiae, omnem humani ingenii captum excedentis dedecus, cum summa saeuitia et crudelitate coniunctum longissime superat. Quod principibus Germanicis occasionem excutiendi veternum et considerationes necessarias suscipiendi, hoc exemplo praeberi scribis, idem grauissima exhortatione ad ipsos principes directa Gallus quidam in adiuncto carmine, quod Lipsia ad nos missum haud dubie dudum vidisti admonet. Fratris mei fastorum specimen recens editum, mensem Ianuarium ab ipso accipies. Mitto pagellam de Cometa et versiculos de obitu D. D. Vecheldi, cuius pietas, sapientia et authoritas, non solum Reipublicae Lubecensi, sed etiam toti Ecclesiae harum inferioris Saxoniae regionum, magno praesidio et ornamento


page 517, image: s0517

fuit. Adiunxi et principum Saxonicorum seriem, ac te prout de statu Ecclesiarum in Gallia, et de aliis Reipublicae partibus quae scire amico licet, mecum communices. Bene Vale.

ERNESTO LVDOICO, DVCI Pomeraniae.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine Clementissime. Vt in Deocuius imaginem et vices in his terris boni et laudati principes gerunt, Bonitas et miscricordia, supra caeterarum virtutum chorum eminet, et enitet: ita in principibus Deo caris, clementiae et mansuetudo ac benignitas paterna erga omnes subditos, ac inprimis virtute et doctrina praeditos, et de Republica bene meritos lucent et conspiciuntur, sicut laudatissimum Regem Alphonsum Neapolitanum (cuius historiam vitae lectu dignissimam, et illustribus virtutum omnium bono principi conuenientium exemplis refertam his literis adiunxi) accepimus praecipuam, non ex fortitudine et victoriis bellicis, sed clementia et beneficentia erga omnes ac inprimis bene meritos duces ac doctores, eorumque viduas et orphanos laudem quaesiuisse. Insignibus certe ac clypeis suis, Liervm et eum quidem apertum passim appingere solitus est, vt suum erga literas quibus verae religionis et Legum ac iustitiae doctrina continetur, amorem ac studium declararet, et omnium professionum homines eruditos in aula sua benignissime fouit. Tali animo et bonitate Heroica, cum Illustriss. Celsitud. Vestr. bonas literas et homines literatos complecti sciam, passus sum tandem mihi hoc officium imponi, vt breui epistolio reuerenter commendare Illustr. Celsi. V. ministrisui veteris, amici mei, orphanorum causam auderem.

Nam et ipsum D. Ezechiam, paulo ante mortem


page 518, image: s0518

nominatim meae etiam fidei, orphanos suos commisisse intelligo, et nunc matris viduae et aliorum amicorum cohortationes et preces accedunt. Etsi autem scio haec turbulenta tempora et multa ac molesta nostrae aetatis inquietae negotia publica, quae, vt de bello Thucydides inquit [Gap desc: Greek words] , gubernatoribus vbique curas, et molestias augere: tamen non dubito, eadem Cel. V. voluntate esse, qua Leo Imp. olim suadentibus consiliariis, vt Eulogio philosopho stipendium decretum in militum salaria collocaret: respondit, optare se eam felicitatem gubernationi suae diuinitus concedi, vt omnia quae nunc alendis militum praesidiis impendere cogeretur in ornanda doctrinarum studia et mercedes ac praemia fideliter docentium collocare posset. Reuerenter itaque confido, C. V. hanc laudatiss. principum Leonis et Alfonsi benignitatem erga ministros fideles, eorumque viduas et orphanos imitaturam et D. Ezechiae viduae et liberis, annum gratiae et Pharmacopolium viuenti donatum, vel compensationem, cuius in Celsitudin. Vestr. litetis mentio fit, clementissime relecturam esse.

Quamuis enim a Deo ex huius vitae statione euocatus annos officii sibi mandati complere non potuit, tamen non dubito, C. V. Heroicae bonitatis et dementiae erga moerentem viduam et orphanos magis quam [Gap desc: Greek words] rationem habere, ac optimi illius Persarum regis Artaxerxis Longimani sententiam probare, qui dexteram ideo longiorem sibi a natura, tributam esse dixit, [Gap desc: Greek words] . Quia addere et augere beneficia, principi conuenientius sit, quam decerpere aliquid et derogare. Oro autem Deum cui haec Cels. V. beneficentia gratissimum sacrificium, et odor suauitatis haud dubie futurus est, vt Illustr. C. V. incolumem et florentem patriae feruet, et C. V. vicissim in tota gubernatione benedicat et consilia actionesque


page 519, image: s0519

omnes ad Christi gloriam et Ecclesiae ac Reipublicae salutem gubernet. Bene et feliciter Illustr. C. V. aeternum valeat.

D. JOHANNI DRIANDO MEdico Viennensi.

S. D. Et ipsam medendi artem et omnes in hoc genere excellentes artifices, ac inprimis [Gap desc: Greek words] iudicio eximia ets singularia Dei dona et munera, ac vt Hippocrates vester ait, vere [Gap desc: Greek words] . Amaui autem et colui olim ipse artis medicae studium, Philosophiae magis, quam valetudinis aliorum tuendae causa. Quidquid enim verae et eruditae Philosophiae naturalis in mundo superest, id vnum hoc tempore medicorum doctrina sibi vendicat. Quae vere [Gap desc: Greek words] , vt Galenus de vsu partium, vere affirmat se gratissimum Deo cultum et acceptissimum sacrificium offerre, [Gap desc: Greek words] quam ex arte constructionis, et vsibus partium corporis humani, non minus quam ex solis, Lunae et coelestium corporum motibus elucere et conspici ait. Nunc vero valetudinis etiam imbecillitate adductus, medicinam magis complector. Etsi enim ex Theologia, quae animae medicinam profitetur, disco saluberrimum pharmacum, purgans animam et corpus ab omni labe et in beatam ac aeternam vitam nos transferens, mortem esse, vt a Methodio pie magis quam physice definitur, [Gap desc: Greek words] : tamen si Devs vellet me ipsi diutius in his terris seruire, optarim vires corporis, cuius fulturis animus sustinetur, integriotes, et spiritus in cerebro


page 520, image: s0520

qui cogitationum omnium et consiliorum instrumenta et Spiritus sancti domicilia et organa sunt, lucidiores et puriores esse. Oraui igitur Collegam meum Christophorum Reiterum, vt tibi, Symptomata et signa morborum meorum indicaret, et consilium prudens ac salutare a te peteret, praecipue de alui duricie lenienda, quae in hoc itinere, continuis iam tribus mensibus, ita creuit vt cum tertio aut quarto die semel mihi excernere [Gap desc: Greek words] licet, bene mecum actum putem. De epatis feruore, qui faciem totam in hoc itinere magis quam antea aliquot annis exulcerauit, mitigando, iam fere desperaui et integram curationem ad methodum illam [Gap desc: Greek words] mihi differendam esse video, quae semel nos ab omnibus malis liberabit. Haec vt liberius fortasse quam decebat perere a te hoc tempore audeam, facit humanitas tua singularis, quam literae tuae, nuper ad me Rostochium missae, in quibus te, veteris nostrae coniunctionis et contubernii apud carissimum et coommunem Praeceptorem nostrum D. Philippum, sanctae memoriae non oblitum esse, et pristinam erga me beneuolentiam et fidem finceram conseruare ostendis declarant. Mea studia et officia cum omni obseruantia et gratitudine coniuncta vicissim tibi perpetuo constabunt. Bene et feliciter Vale. Spirae die 26. Februarii natali meo Anno 1569.

VETERI AMICO JN AVLA Megapolit.

S. D. Clarissime vir, Amice colende, Meministi Aristotelem, amicos veteres, generoso veteri vino, cuius vetustate ipsa bonitas spectata et confirmata est, nouos vero amicos musto recenti, quod primi gustus suauitatem, post paucos dies amittit, et eduliis praedulcibus, quae initio suauissima palato, statim fastidita reiiciuntur, comparare. Quod igitur in


page 521, image: s0521

Solonis historia Anacharsis inquit [Gap desc: Greek words] . Sic inter maxima beneficia, Dei concessu et munere mecum communicata, numero, quod te omnibus ingenii, doctrinae et verae dignitatis ornamentis praestantem, amicum veterem et antiqua virtute ac fide praestantem mihi tribuit, nec alios patronos ex eorum numero, quos [Gap desc: Greek words] : quotidie nouos nasci et decidere hisce viginti annis vidi, quaero, sed in veteri tua multis illustribus testimoniis perspecta et cognita beneuolentia ac fide plane acquiescam: nec dubito vicissim te [Gap desc: Greek words] , et tali loco constitutum, vt plurimis prodesse possis, [Gap desc: Greek words] perpetuo mansurum esse. Reuerenter itaque oro, quoad sine incommodo et molestia potetis, vt deliberationem, de negotiis ad communem ecclesiarum in hoc ducatu salutem pertinentibus, a D. Superintendente exhibitam, authoritate et patrocinio tuo iuues, caetera desunt.

IOHANNI AMBROSIO BRASsicano.

S. D. Maguifice et Amplissime Domine Doctor, Patrone colende, [Gap desc: Greek words] , quam mihi grata et suauis fuit epistola tua 22. M. Aprili data, quae cum Thrasybuli exemplo, [Gap desc: Greek words] inter nos sanciat, et memoriam omnem offensionis obliuione sempiterna, ex animis et literis nostris deleat: nolo apud te virum tanta bonitate et sapientia praeditum, vllam iis de rebus mentionem amplius facere; [Gap desc: Greek words] . Orationem de iudiciis Ecclesiasticis meam non improbatam fuisse tibi viro sapienti et doctissimo, ex animo laetor. vestris etiam duorum ordinum ecclesiis, facultatum constituendi consistorium, seu vt ipsi nominari volunt. Deputationem religionis, a Caes. maiestate datam esse, ex


page 522, image: s0522

delectorum litetis et Agenda ipsa intelligo. Itaque Filium Dei [Gap desc: Greek words] , sedentem ad dexteram patris, et dantem dona hominibus pastores et Doctores idoneos oro, vt Superintendentem, pietate, doctrina [Gap desc: Greek words] praestantem, et virum moderatum, ac grauem Ecclesiis vestris Inspectorem, et Iudicio Ecclesiastico Directorem tribuat, cuius vnius opera praecipue post Deum, praesentes confusiones et miseriae Ecclesiarum illarum tristissimae tolli aut leniri posse videntur. Talem iudico esse virum [Gap desc: Greek words] , quem Domini Delecti, ad Inspectionem Ecclesiarum vestrarum vocarunt. Is articulos certos, ad Ecclesiarum illarum constitutionem salutarem pertinentes proposuit, ad quos, si commode respondebunt Delecti: spero eum, operam suam, vestris Ecclesiis, vnum aut alterum annum, non negaturum esse. Ita orationem de iudiciis Ecclesiae, isthic, multo luculentiorem, quam mea est, breui Deo iuuante audies: quod vero etiam hospitium mihi si isthuc reuerteter, benignissime offers, agnosco singularis et plane Heroicae bonitatis et munificentiae tuae testimonium illustre. Nec vspiam diuersari libentius velim, quam apud talem [Gap desc: Greek words] in cuius domo sanctissima, quae praecipuum in ea vrbe veri Dei templum, et non modo Musarum et Charitum, verum etiam ecclesiae et religionis sincerae sedes ac domicilium ornatissimum est: fessus curis, laboribus et aerumnis, quas negoda vocationis quotidie allatura essent, requiefcere, et tum hospitis pietate ac suauitate, tum copiosissimae ac ornatissimae Bibliothecae eruditis ac selectissimis libris deficere me ac recreare summa cum voluptate possem. Venit mihi in mentem Graecum distichon, cum de meo et similium Philosophorum


page 523, image: s0523

tuguriolis humilibus, fortasse vsurpari non incommode posset, sed pro candore tuoveniam mihi hac etiam in parte dabis.

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]

Id Francus quidam non infeliciter latine reddidit,

Parua domus quid tum? non dedignatur in arcto
Virtus cum Musis inclyta stare loco.

Multo autem aptius tuae domui amplae et Heroicae, duabus tantum dictionibus mutatis conueniet:

Ampla domus, quidium? non de dignatur in ampla
Virtus, cum Musis inclyta stare domo.

ERICO COMITI AB HOIA.

S. D. Generose et Illustris Comes, Domine clementissime, omnes hominum coetus in comitum et principum dirionibus, eam ob causam praecipue a Deo consociati sunt et seruantur, vt domicilia et templa Dei sint, in quibus vera de Deo et Redemptore nostro lesu Christo doctrina luceat: et alii aliis exempla virtutum et Testimonia de Deo ostendant. Quare non dubito, vestram Celsitudinem hoc ingens Dei beneficium saepe et attente considerare et magnifacere, quod Celsitu. V. subditae regiones, prae multis aliis, Principum et episcoporum ditionibus Dei templum et caelestis paradisus sunt, in quo Deus conditor et Redemptor noster Iesus Christus per ministerium verbi et sacramentorum habitat, et Ecclesiam sibi aeternam, recte ipsum agnoscentem et in hac vita et omni aeternitate celebraturam colligit, et in templis ac scholis renera aetas, quae purissima et optima pars generis humani, et seminarium ac flos Ecclesiae ac Reip. praecipuus est, in vera Christi agnitione et Inuocatione, et omnium virtutum Deo placentium officiis eruditur et educatur, dum multa alia potentissima regna Mahometica et Pontificia, Filium Dei et


page 524, image: s0524

veram Euangelii doctrinam extreme blasphemant et crudelissime persequuntur, et teneras plantulas primae aetatis, regno caelorum consecratas, prorsus negligunt, et ex paradiso Dei eradicant.

Cum igitur Dominus Deus templum suum et paradisum sub Cels. V. tutela et defensione et in Cels. V. gremio, plantet, excolat et seruet, et hoc illustri beneficio testetur, se Cels. V. clementem et propitium esse, ac hunc eximium honorem deferre vt Cels. V. ipsius Dei loco huius patadisi Ecclesiae et scholarum cultor, nutritius, Tutor et conseruator existat, magna cumvoluptate intelligo, Gels. V. vicissim singulari cura et clementia, plantuas horti caelestis, seu bona ingenia, quae pietate et literis exculta, spes est, Ecclesiae et Reipublicae vsui et praesidio fore, benigne iuuare et prouehere, ac inprimis grata mente et voce, Cels. V. erga se benignitatem et muhificentiam apud me et alios praedicauit, et egregia ad literas et virtutem indole praeditus adolescens, Albertus Timannus Reuerendi Viri et bene de Ecclesia meriti D. Iohannis Amsterodamii filius, qui cum mihi familiari consuetudine iunctus sit, et pietatem suam ac modestiam et diligentiam in studiis et omni officii genere, mihi et optimo cuique in hac Academia probet: reuerenter gratias agere Cels. V. volui, quod curam et patrocinium Ecclesiae et literarum benigne suscipit, et subiectissime orat, vt inter caeteros benignitatis suae alumnos, hunc etiam Albertum Timannum munifice foueat et prouehat. Et quanquam non dubito Cels. V. in hoc genere beneficentiae maximam tum Dei ipsius, qui hanc Cels. V. liberalitatem et flagirat et cumularissime compensat: tum vestrae dignitatis, cui Ecclesiae et studiorum tutela a Deo commendata est rationem habere, tamen vt propter meum quoque testimonium Cels. V. huius Alberti studia deinceps etiam annuo stipendio honesto clementer iuuet: subie ctissime precor:


page 525, image: s0525

Meminit Cel. V. Tiberium II. Imperatorem, qui propter beneficentiam erga paupetes celebris est, cum dicerent quidam familiares consiliarii, fiscum principis eleemosynis in pauperes profusis exhauriri: respondisse, nunquam defuturam esse pecuniam fisco Principis, quandiu pauperes scholastici Eleemosynas acciperent. Quare et Cels. V. et tuae gubernationi Deus vicissim benefaciet, quem ardentibus votis oro, vt Cels. V. ad ipsius gloriam et Ecclesiae ac Reipub. salutem seruet incolumem et florentem. Datum Rostochii die Concordiae et Constantiae 18. Februarii quo ante 25. annos Reuerendus vir D. Martinus Lutherus ex hac vita discedens concordiam Ecclesiae et constantiam plerorumque doctorum vna abduxisse videtur.

NOBILI CVIDAM.

MEministi, Nobilissimum Principem Leonem, qui ante annos 1100. Imperio Romano praefuit, cum belli tempore stipendium Eulogio homini docto et aliis literarum et artium bonarum studiosis addixisset, ideoque a quibusdam reprehenderetur, quia vtilius esset pecuniam illam ad danda militibus stipendia conferre: grauissime et sapientissime respondisse: optare se ardentibus votis, eam quierem et felicitatem gubernationi suae tribui, vt omnem pecuniam, quae nunc in praesidia militum alenda collocetur, transferre possit ad conseruationem studiorum doctrinae et fouendos coetus scholasticos, qui Deo grata et Reipubl. salutaria discant. In hoc nobilissimi principis exemplum non dubito vos tali pietate et munificentia praeditos tota mëre intueri: ac saepe etiam Tiberii II. Imp. pietatem ac beneficentiam considerare, qui cum a propria vxore Sophia obiurgaretur, quod aerarium suum nimia liberalitate erga pauperes scholasticos exhauriret, grauissime respondit: Nunquam defuturam esse pecuniam fisco Regio quamdiu pauperes,


page 526, image: s0526

eleemosynas accepruri essent. Cum autem nulla sit verior gloria et viro Nobili ac Heroico magis expetenda, quam de Ecclesia Dei et Reipubl. vellegitima et necessaria defenfione bellica, vel conseruatione literarum et necessariae doctrinae benemereri: vestra etiam benignitas et munificentia quam in fouendis M. Bernardi Calandri studiis aliquot annos declarastis, et Deo grata est, et multorum bonorum sententiis ac voce celebratur, et apud posteros etiam et in omni aeternitate vobis perpetuam laudem et approbationem in Ecclefia coelesti paritura est. Ego certe, cum ex Calosandris patre et filio cognouissem, quantis esset a vobis affectus beneficiis: cumque simul ab iis rogarer, vt ipsorum nomine vobis gratias agerem, facere non potui, quin ad Exc. V. de facie quidem mihi ignotam, sed omnis virtutis ac sapientiae, et doctrinae, ac beneficentiae laude apud me et omnes bonos celeberrimam, hoc Epistolio mitterem: quo et meam erga vos obseruantiam et Reipublicae etiam ac Ecclesiae Dei nomine, cui magno vsui fore Bernardi Calandri studia spero, gratiam vobis perpetuam deberitestarer. Et simul etiam reuerenter a vobis peterem, ne iam in ipso studiorum flore alumnum deserere, sed Mecaenatis beneficio et fide deinceps etiam fungi ac sumptus studiorum M. Bernardo aliquantisper adhuc praebere dignemini. Id beneficium et Deo gratum et Reipublicae Christianae vtile et vobis honorificum erit. Quod etiam meo et Mecaenatis mei exemplo vobis comprobare possum. Nam et mihi adolescenti, et postea etiam ornato gradu Magisterii, aliquot annos in Academiis sumptus necessarios praebuit vir Nobilis, Petrus a Mentzingen, cui quantulum cunque est, quod in studiis consecutus sum, et quo Ecclesiae Dei et Reipublicae Christianae nunc prudesse possum, grata mente et voce semper refero


page 527, image: s0527

acceptum. Itaquevt testimonium aliquod memoris et gratae mentis ipsi pro tanto beneficio exhiberem: orationem de patria ipsius Greichgoia, et familiae Mentzingensis laudibus, nuper edidi, cuius exemplum hisce literis adiunxi; ac spero M Bernardum quoque paulo post simili exemplo vestram et totius familiae vestrae virtuem et decus grata mente et stylo ad posteros celebraturum esse. Bene et feliciter valete. Rostochii 18. Augusti 1562.

D. SEVERINO GOBELIO Medico.

CVm ad coniungendos piorum animos nullum sit vinculum arctius communi spiritu Christi et eiusdem verae de Deo fidei et confessionis societate: periucunda mihi tua Epistola superioribus diebus ad me missa exstitit, quae dulciss. et grauissimam Nazianzeni sementiam mihi in memoriam reuocabat: [Gap desc: Greek words] . Nihil ita firmum et stabile est ad concordiam iis, qui sincere Deum colunt, quam consensus in doctrina de Deo, et nihilita promptum ad disiunctionem animorum, quam dissensio de Deo. Memineram et artem Medicam a Galeno [Gap desc: Greek words] , sacram artem et Dei architecti naturae hymnum, imo et Theologiam verissimam vocari. Cum igitur non solum [Gap desc: Greek words] , quem [Gap desc: Greek words] Hippocrates nominat, verum etiam Theologiae Christianae studiosissimus antistes sis, gemina ratione [Gap desc: Greek words] amicitiam mihi [Gap desc: Greek words] gratissimam esse opottere, et in omni aeternitate futuram esse, sentio. Nunc etiam ex eruditiss. et venustissimo Epigrammate tuo ad Iohannem Frederum, qui mihi aliquoriam annos propter pietatem et diligentia in studiis familiaris et carus fuit, intelugens


page 528, image: s0528

a te quoque ipsum diligi: nouum amoris mutui vinculum accedit, de quo dulcissima Plutarchi sententia concionatur. [Gap desc: Greek words] . Cum autem pignus veti amoris certissimum tradam Fredero, carissimam filiam meam Margaritam, cum qua sacrum nuptiale Deo volente die 28. huius mensis Aptilis celebrabit: reuerenter a te peto, vt ad communem precationem et caeremonias nupriarum vna accedere, vel certe piis et ardentibus votis coniugium Frederi et filiae meae Deo commendare, et sponsiac sponsae dexteras intet se iunctas Dei dexterae inserere digneris. Id beneficium vtrique nostrum hoc tempore gratissimum accidet. Et vicissim non officia modo et studia nostra, sed et nos ipsos tibi deferimus. Bene et feliciter vale. Rostochii Calendis Aprilis Anno 1573.

CHRISTOPHORO REITERO.

S. D. Reuerende vir, Amice et frater colende. Cum coommunis omnium piorum de verae doctrinae propagatione et Ecclesiae salute, cura et sollicitudo esse debeat: fateor equidem me, quotidie de vobis ac vestris Ecclesiis apxie cogitare et ardentib. votis Domino Deo nostro iuuanda et regenda committere consilia et labores vestros, quibus recte constitutam, sincerae de Deo doctrinae et rituum ac totius gubernationis ecclesiasticae formam, posteritati tradendam, sancire et ad posteros propagare instituistis. Nec vero vlla grauior et magis necessaria Ecclesiae recte constituendae deliberatio suscipi potest, ad quam me indignum, et minus fortasse idoneum, sed tamen studium veritatis et gloriae Dei ac salutis Ecclesiae simplex et candidum adferentem, cum ante biennium adhibueritis: nihil ardentius opto, quam Deo benedicente, labores nostros eo tempore coommunicatis inter nos consiliis et operis susceptos, non inanes


page 529, image: s0529

et irtitos, sed Christo gratos et Ecclesiae Dei salutares esse. Memini autem mandati vestri, quo, cum Collegis meis, accuratius de libro continente summam doctrinae et omnium confessionis Augustanae articulorum explicationes, Spirae a nobis delineatam, colloqui et conferre et in examine ordinandorum, singulis articulis Antithesin Euangelicae et Pontificiae doctrinae adiungere iustus sum. Id mediocri diligentia, fide et assiduitate feci, ac quae Znoimae a me discessurus, mandasti executus sum, inquisiui etiam de Episcoporum iuris dictione a nostris Ecclesiis agnoscenda, collegarum meorum et aliorum eruditorum iudicia, qui omnes fere, nec pie Ecclesias, verae doctrinae hostibus, quos Anathemata esse, Paulus pronuncier, nec sine praesentis periculi et euersionis Ecclesiarum, prima occasione oblata, metu subiici posse, existimant. Vnus lacobus Andreae, cum ante annum pacificationis illius, a se institutae causa, ad nos quoque Rostochium accessisser: initio certis conditionibus, vt nihil cum nostra doctrina et ritibus pugnans, nobis imponerent, agnosci eorum iurisdictionem, et ordinationem ab eis accipi posse, sentiebar. Postea tamen auditis Collegarum meorum sententiis, a sua discrepantibus, nolle se ab eis dissentire ostendit. Perturbat me quoque interdum, quod in Augustana confessione promitti obedientiam Episcopis, si modo nos non persequantur, video. Et ad eadem consilia, anno 1548. recursum esse animaduerto. Fortasse etiam Israelitarum exemplum, qui sub impiis regibus et sacerd otibus, ab eorum ministerio non discesserunt, et Augustini scripta, qui contra Donatistas acetrime contendit, non esse vnitatem Ecclesiae propter ministrorum vicia scindendam: ad consilia illa eo tempore danda, quosdam nostros impulerunt. Sed tutissime Christi et Apostolorum exemplum, qui ab ordinariis populi Iudaici pontificibus


page 530, image: s0530

tandem prorsus discesserunt, imitabimur: praesertim cum tot annos iugum Episcoporum isthic excussum sit. Sed ne [Gap desc: Greek words] tristior Episcoporum tyrannide, in duorum ordinum Ecclesiis existat, et vnus quisque Pastor sibi ipsi pontificiam potestatem arroget: Superintendentem certum et consistorium, cui prudentes et pii etiam viri politici intersint: aut, si nomina ista Superintendentis et consistorii tolerari nondum possunt, Concionatorum duorum ordinum, qui caeteros ad ministem vocatos examinet, et sine publico ritu impoaitionis manuum testimonia det, constitui a Dominis nostris oportet. Ex Nicolai Eberi nostri et aliorum literis intelligo, Typogtaphicam officinam, prope oppidum Stein institutam, et libellos quosdam praelo subiectos esse. Etsi autem pro fraterna coniunctione et amicitia nostra, cuius semina in aeternam Dei et Ecclesiae coelestis consuetudinem haud dubie adferemus: optarim, de bis rebus quas scire amico licet, me tuis potius, quam aliorum literis doceristamen si quid libellorum absolutum est, oro, vt per hunc tabellarium ciuem nostrum, cui mercedem dedi, vt ad te Spiram, et Sualubachium vsque excurreret, exempla aliquot mihi mittas. Vtinam vero, vt in concinnandis vestris aliquot scriptis, Ecclesiae Austriacae vsui destinatis, operas contulimus: ita nunc quoque, si ea typis exptimenda esse domini nostri iudicant, coniungere industriam et diligentiam nostram, vt quibusdam accuratius limatis et retextis, quam fieri posset emendatissime et nitidissime singula excuderentur, possemus. Qua in re, si vlli vsui fore existimater, et latere isthic in eremo Wachaniae alicubi, et officinae adesse possem, non grauarer equidem, vno tantum comitatus Achate, isthuc reuerti et inchoatas tecum operas Deo iuuante feliciter pertexere, sed ineptias voti inanis relinquo, et amantet a te peto, vt de tua et dominorum


page 531, image: s0531

nostrorum incolumitate, et Ecclesiarum statu me, literis tuis prolixe erudias. Salutem etiam reuerenter et officiose meis verbis precere Generosis et Illustribus Dominis nostris D. Landmarscalco, D. Grabnero, Dn. Ences dorffio, Dn. Christophoro et Victori Mainingeris D. Stockamero, quibus pro eximia et singulari erga me clementia et humanitate ac beneficiis amplissimis, perpetuam animi gratitudinem in omni aeternitate declarabo. Habeo libellum Saxonica lingua scriptum, cui titulus est. Lob/und Vnschuldt der Frawen/ stipatum magna varietate historiarum et dulciss. exemplis virtutum matronalium, quem honestissimae coniugi D. Wolfgangi Christophori a Maimingen dicare decreui. Oro igitur vt nomen illius proprium et familiae, ex qua procreata est, mihi significes et per hunc tabellarium omnino aliquid respondeas. Bene et feliciter vale, Pridie Nonas Martii, An. 1571.

MATTHAEO AMMANIO SECRETARIO Prouinciae Stiriae.

MAgnifice et ornatissime Domine Secretarie Patrone colende: Nullum ad coniungendos bonorum animos vinculum arctius est communi spiritu Christi et eiusdem de Deo fidei ac conseruationis societate. His veris ac solidis Christianae amicitiae nexibus nostra etiam pectora inter se deuincta et copolata esse video, etiamsi hactenus nulla vel breuis admodum temporis familiaritas inter nos Viennae intercessit cum vero eximium et singulare Dei beneficiu` esse iudicem, quod te tali pietate, sapientia et authoritate virum, amicum mihi adiunxit, nec dubitem nos coniunctionis istius nostrae in Deo conciliatae semina, in aeternam Dei et Ecclesiae coelestis consuetudinem allaturos esse: reuetenter tibi gratiam habeo, quod prior me tuis literis humaniss. compellare dignatus es. Etsi autem tenuitas ingenii


page 532, image: s0532

ac doctrinae nequaquam vestrae de me expectationi respondet, et oculorum ac reliqui corporis inualetudo, quae post reditum ex Austria magis etiam aucta est, et imperitia mea ac infantia merito me ab ista vocatione deterret, nec in tanto negocio satis est doctrinam mediocriter tenere, nisi voluntates et naturae hominum, cum quibus agendum est, et Ecclesiarum ac reliquorum negociorum conditiones et circumstantiae omnes, mediocriter perspectae et cognitae sint: tamen Deo me per vos vocanti reuerenter parere, si modo vitam et vires pro diuina bonitatesua ipse concedet, decreui. Fretus post Deum inprimis amore erga me, et fide ac prudentia tua, cui omnium isthic negociorum, personarum, locorum, Ecclesiarum conditiones notissimae sunt. Itaque et tuo potissimum consilio omnibus in rebus vtar, ac spero nos ita inter nos sententiis et voluntatibus conuenturos esse, vt vere de nobis Homericum illud vsurpare possimus. [Gap desc: Greek words]

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .

Omnia consilia et actiones meae ad veritatem ac pacem et tranquillitatem in Eccleisiis et politiis tuendam directae sunt. Doctrinam necessariam et vtilem ad excitandam in animis auditorum, veram pietatem, timorem Dei, fidem, obedientiam erga Deum et Magistratus, ad dilectionem et beneficentiam erga proximum. consolationem in cruce, sine rixis et altercationibus tradere in scholis docendo grauiter et modeste soleo, ac pastores etiam et ministros Ecclesiarum et alios in scholis docentes, vna mecum adhortor, vt discamus et profiteamur Theologiam, non vt rixandi instrumentum, vel maledicendi aliis, aut ostentandi ingenii memoriam, sed vt artem verae pietatis et fidei ac obedientiae erga Deum et mansuetudinis ac benignitatis


page 533, image: s0533

erga proximum declarandae, et pie viuendo ac benefaciendo potius quam argute disputando, aut virulente maledicendo nos Christianos et Theologos esse ostendamus. Litigantes mecum vel etiam pro concione maledicentes silentio solo et patientia plerum que refuto. Haec mea simplicitas, si vsui vobis fore existimatur, Deum oro, vt iter ad vos meum, et consilia actionesque omnes gubernet. Velim autem priusquam iter ingrediar, literis tuis certo doceri 1. An prouincialibus Inclyti ducatus Styriae et eorum liberis ac posteris libertas verae religionis exemplo Austriacorum promissa et literis archiducis confirmata sit, 2. An expresse archidux concesserit facultatem instituendi iudicium Ecclesiasticum seu consistorium, ex Delectis prouincialibus et Theologis constans, penes quos summa cognitio et Decisio causarum Ecclesiasticatum nostrae partis, manere possit. 3. An Superintendens, facultacem ordinandi ministros Euangelii publice cum impositione manuum habiturus sit. 4. An Prouinciales inter se in causa religionis ita concordes sint, vt singuli suos pastores iudicio Ecclesiastico seu consistorio subiicere velint, nc lata a consistorio sententia aliqui proceres in despectum consistorii suos clamatores nihilominus pertinaciter defendant. 5. An schola quae aedificatur certos reditus habitura sit, vnde non solum docentes, verum etiam scholastici tenuiores et plane pauperes, qui plerunque soli euangelizantur, alipublico sumptu possint. 6. Cum constitutio Ecclesiarum salutaris tribus partibus constet, primum, pura Euangelii doctrina, deinde ministerii Ecclesiastici administratione, vt Pastores legitime vocentur, examinentur et ordinentur, vt iudicium Ecclesiasticum caeteris praesit, vt legitime visitentur Ecclefiae, studia in scholis recte instituantur, ac tertio ceremoniis, lectionibus et canticis, quae in templis vsurpari


page 534, image: s0534

disciplinae et boni ordinis causa solent: cupio ex vobis cognoscere, An de his tribus partibus deliberationes et sententias ab aliis piis et prudentib. scriptas habeatis, vel an cumvestris pastorib. D. M. Georg. Cunone, vel aliis aliquid iam constitueritis, aut si me praesente constitui aliquid voletis, An pastores aliquot pios et intelligentes simul ad deliberationem de rebus Ecclesrasticis adhiberi Proceres Delecti ferre possint. Nam id Austriaci recusabant, vnde deterrimae postea offensiones ortae sunt, cum multi Pastores Agendam a se non antea comprobatam plane recusarunt. 7. Numerum ministrorum, qui Euangelion in vestro ducatu docent, ac si qui eruditiores et intelligentiores sint, quos ad deliberationem adiungere velletis. Nomina etiam scire velim, tametsi hoc coram rectius fortasse cognoscam. 8. Saluum conductum mihi ac comitibus meis ab Archiduce impetrari necesse est, ne si ist huc sine Celsitudinis ipsius literis accedam, statim rursus abire, vel alia grauiora subire cogar. Ea de re vides etiam Principem meum, Iohannem Albertum esse sollicitum. Nam Imperator ipse ad vtrunque principem meum Iohannem Albertum et Vlricum Duces Megapolenses de me in Austriam dimittendo sctibebat. Quare ad alterum etiam Principem meum Vlricum scribi, vel ab Archiduce, vel a Prouincialibus oportet. sicut ex ipsius tesponso ambiguo mihi dato, cognosces. Vt autem facilius ab archiduce vel literae ad Principes meos, vel certo saluus conductus confici possit: ad Prouinciales hodierna die datam breuem epistolam denuo ita scripsi, vt exhiberi eam et monstrari in aula Archiducis sine peticulo posse existimem. Quod de hominibus idoneis pro comitatu mittendis scribis, oro, vt sine vlla pompa et sumptibus non necessariis, qui ad pauperes scholasticos in noua schola alendos rectius impendentur, deduci pessim. Satis est


page 535, image: s0535

vnum virum intelligentem sine vllo comitatu mitti instructum viatico 400. aut 500. aureorum; qui vbi Dresdam peruenerit, ad me Rostochium excurrat, vt duci Vlrico principi meo literas prouincialium exhibeat, quibus acceptis non dubito eum, fratris Iohannis Alberti exemplo discedendi veniam mihi daturum esse. Ita literis vestris, ac saluo conductu accepto Deo ducente ac vitam et vires tribuente circa diem Bartholomaei vel AEgidii iter ingrediar. Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi toto pectore precor, vt lucem verae doctrinae, in vestris gentibus accensam clementer seruet et augeat, et sanctissima prouincialium consilia et voluntates ad gloriam sui nominis et multarum gentium salutem seruet, et nos omnes doceat et gubernet. Bene et feliciter vale, mitto pagellas recens propositas, quarum aliquas spero te non sine voluptate perlecturum esse. Datae Rhodopoli die 20. Maii 1573.

VLRICO DVCI MEGAPOLITANO ac Episcopo Suerinensi, Cancellario Academiae Rostochiensis.

ETsi de politicae gubernationis negotiis non est nostrum quidquam inquirere, nec de arcanis principum consiliis quidquam scire cupimus: tamen subiectissima reuerentia et fide qua Celsit. V. deuincti sumus. et necessaria hoc tempore sollicitudine, de salute Ac ademiae (cuius Celsit. V. praecipuum in terris caput et conseruator ac Patronus est) adducti, reuerenter Cels. V. vt Cancellarii Academiae consilium et opem, in his Punicis tumultibus, qui proximis diebus extitetunt, petendam esse duximus. Cum enim haec Cels. V. ciuitas, tota in armis sit, et in vicinia vagentur equites, qui coommeatuum importationemprohibeant, nec exitus


page 536, image: s0536

ex hac vrbe liber cuiquam amplius, nisi concessa peculiariter a senatu venia pateat, plerique ex studiosis, auditoribus nostris, trepidantes, de discessu in alia loca tranquilliora deliberant. Etsi autem publica significatione, cuius exemplum his literis adiunctum est, retinere in officio caetum scholasticum conati sumus: dum et nos docentes, vsitato more, deinceps etiam, quamdiu Deus concedet, operas scholasticas facturos esse ostendimus, et studiosos ad diligentiam in studiis, et modestiam in moribus et non irritandas militum excubias hortati sumus: tamen si, vt intelligimus plures milites alibi conducti in hanc vtbem venient, et maiores aut diuturniores motus existent: multorum honestissimorum hominum liberos, qui studiorum causa ad nos venerunt, in tuto locatos et metu ac periculo vacuos esse, optaremus. Praeterea nisi ad mensem communem et caeteras, in quibus studiosi aluntur, importatis extrinsecus escis recentibus, vti quontidie licebit, nec ciues, qui fumo duratis carnibus ac frumento instructi sunt, quid quam impertire aliis communem defensionem non adiuuantibus volent: dimitti illos necessitas coget. Haec scholae vix dum post pestilentem luem et proximum bellum recollectae dissipatio, et si ingentem nobis dolorem adfert: tamen vt ille in Tragoedia inquit, [Gap desc: Greek words] Taceo et cum aliis feram quod fatale est: ita nos moderate et modeste fatales poenas feremus et Deum precabimur, vt eas leniat, et Ill. Cels. V. incolumem et florentem seruet et pacem salutarem restituar. Cum autem in deliberatione de re tanta ad scholae nostrae salutem et interitum spectante, nihil constituere nisi Ill. Cels. V. science et mandante possimus vel debeamus: speremus etiam hunc tumultum iustis et moderatis rationibus breui sedari et componi posse: reuerenter a Celsitud. V. petimus, vt consilium et voluntatem


page 537, image: s0537

nobis suam, de coetu scholastico nostro vel retinendo, vel dimittendo, clementissime per hunc tabellarium si gnificet: Nos omnia studia et officia nostra vicissim Cels. V. cum omni subiectione et reuerentia defetimus. Datae die 8. M. Iunii, Anno 1573.

CHRISTOPHORO ENZESdorff.

S. Magna cum voluptate, ex hoc Ottmaro Schilheidero, ordinationis ad ministerium Eccles. petendae causa tantum iter emenso, audiui, Heroicam pietatem et beneficentiam erga pauperes, Nobilissimae matris tuae, quam sibi notam fuisse aiebat, honorificentiss. et prolixe praedicari. Cumque promitteret, se tibi literas meas fideliter redditurum esse: hoc ipsi epistolion dedi, vt memoriam mei apud te renouarem, et me grata mente et voce, beneficiorum a te isthic acceptorum memoriam conseruate ostenderem. Cumque ad toties superiore anno scriptas, Christoph. Reitero et aliis, literas, de vocatione quae tum expetebatur, nihil a quoquam mihi interea responsum sit: nullam quoque eius rei mentionem amplius facio, sed Deum aeternum Patrem Domini nostri I. C. toto pectore oro, vt te ac collegas tuos, incolumes et florentes perpetuo seruer, et consilia instaurandi et constituendi Ecclesias in duorum ordinum ditionibus et tuendae ac propagandae in ea veritatis ac pacis salutaris clementer ad Christi gloriam et multorum hominum salutem gubernet. Ego ab eo tempore, quo isthinc redii operas scholasticas in hac Academia, mediocri assiduitate feci. Verum Panici tumultus, proximis diebus exorti, si paulo diuturniores erunt, scholae etiam nostrae dissipationem minantur. Nam a die 4. Iunii Duces Megapolitani, aliquot equitibus circa vrbem vagantibus,


page 538, image: s0538

inuectionem commeatuum impediunt, nec vlli tamen subdito vtbis quidquam eripi, nec viatoribus molestiam inferri sinunt, sed itinera libera et tuta nihil importantibus in vrbem promittunt. Res Daniae ducis mei Vlrici gener, suis etiam subditis, commercia cum nostris prohibuit, ac quod omnium nobis acerbissimum accidet, portum nostrum in mari, nauibus aliquot bellicis certo obsessurus dicitur, quae omnem maritimam negotiationem et auxilia intercludent. Naues etiam nostras, ex Gallia, Hispania, Norico, Liuonia et aliis gentibus redeuntes, onustas mercibus, intercipient. Sic vrbem hanc contumacem, ad subeunda onera publicae contributionis, quae caeteri prouinciales sustinent, a quibus se priuilegio exemptos esse nostri hactenus ostenderunt, compellandam esse ferunt. Deum oro vt in his mundi confusionibus, aliquod semen sanctum inter nos seruet, et nos omnes doceat et gubernet. Mitto pagellas et orationem de Alphonso, cuius perlustrationem vobis non insuauem fore, spero, caeterae chartae quid in schola nostra agatur ostendent. Bene et feliciter valete et nobilissimo Heroi D. Leopoldo Grabnero Reuerendo fratri Christophoro Reitero salutem meis verbis amanter dicito, Rostochii die Viti 1573.

IOANNI GREVENSTEIN.

S. D. Ornatissime vir, amice colende. Etsi acerbum mihi dolorem et luctum attulit Nobilissimae matronae Menzingianae ex hac vita discessus, tamen luculentum, et grauissimis sententiis ac verbis lectissimis stipatum et expolitum Epitaphion Graecum, a te scriptum, summa cum voluptate et admiratione legi: cumque antea te propter eximiam virtutem, prudentiam, grauitatem, doctrinam, humanitatem, beneficentiam, et fidem, singulari amore et obseruantia prosecutus


page 539, image: s0539

sum, nunc propter ingenii etiam tui monumenta, et carmen elegans ac eruditum, in quo Musae et Charites ipsae, vt in Callimachi poemate olim, tenellos digitos suos, fragrantibus rosatum succis delibutos, abluisse mihi videntur, magis etiam te admiror et veneror. Typis igitur apud nos expressum Epitaphion, ad te remitto et fratris Nathanis Rosam et generi mei Iohannis Frederi versiculos adiunxi. Orationem funebrem, quam tabellatio isthuc eunti tradidi, multis historiis de familia Rossaica, et aliis admonitionibus a te illustratam, quotidie expecto. Apud nos initio huius mensis Panici tumultus orti sunt, equitibus aliquot, iussu principum Megapolensium, importationem commeatuum in hanc vrbem prohibentibus, et obsesso portu nostro, classe sex nauium bellicarum Danica, quae omnem a mari aditum intercludunt, et naues Rostochiensium intercipiunt. Etsi autem ordines huius prouinciae Megapolensis, amica tractatione controuersias dirimere cupiunt: Ego etiam legatus Reipublicae nomine ad principes, placida transactione potius, quam bello et armis litem illam decidi reuerenter precatus sim: tamen cum vix remotum iri, equites, et classem, nisi re tota transacta, verear: et plurimi ex scholasticis consternati, metu impendentis obsidionis discedant. Bernardum etiam et Georgium nostro abesse hinc cupientes, retinere nolui: praesertim cum comites et custodes fideles, Erasmum et Philippum Marbachios Theologiae Licentiaros, in itinere ipsis adiungere possem. Nec hanc occasionem negligendam esse existimarem. Bernardum filiolo meo die 23. Maii nato compatrem adsciui. Nunc illorum nomine, vt equos et currum emerent, ac viaticum haberent, octoginta loachimicos mutuo sumsi, quos vnacum reditibus 2½ loachimicorum, ad festum natalis Christi me redditurum esse spopondi. Dabis igitur operam, vt in nondinis Francofurtensibus,


page 540, image: s0540

proximo autumno, pecunia Lubecensi Mercatori Stephano Gerdenero, cui proximis nondinis etiam centum Ioachimicos creditos esse intelligo, tradatur. Ab eo, cum primum obsidione vrbs liberabitur, recipere creditum potero. Bernardus et Georgius pic et modeste apud nos, et diligenter in studiis et omni genere officii vixerunt. Deum oro, vt vniuersum vitae ipsorum curriculum regat, et nos omnes doceat et gubernet, Bene et feliciter vale. 1573. Die Iohannis Baptistae.

IOHANNI FLINERO. Pastori Ecclesia Argentinensis.

REuerende et Clarissime vir Domine et pater cum obseruantia colende, Plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt et adhuc in senecta pleni vigore erunt et annunciabunt; quoniam rectus Dominus. Talis cum sit tua iam ingrauescens aetas, non canis modo et annis verum etiam antiqua virtute et fide grauis, pia, florens, placida, et de Ecclesia Dei paeclare promerens: Dei benedictionem gratus agnosco, et Deum precor, vt deinceps quoque vires animae et corporis tibi confirmet, et longa vitae spacia et robur durabile propter Ecclesiam tribuat. Nam profecto magnum et eximium Dei donum, et Ecclesiae praesidium ac ornamentum excellens est talis senex, qui non modo pia et ardenti precatione, Ecclesiam et Rempublicam Deo commendet, vt in veteri versu dicitur: [Gap desc: Greek words] , verum etiam cum Augusti. sene ita iuuentutem alloqui possit. [Gap desc: Greek words] . Nec vero vlla seni Ecclesiae Doctori maior voluptas est, quam Ecclesiam puritate doctrinae, et disciplinae suauitate florentem, et iuuenes pietate ac ingeniis et laborum tolerantia vigentes videre, quos in senum vestigia successuros et verae doctrinae a senibus


page 541, image: s0541

acceptae custodes et propagatores fideles fore spes est. Tales cum sint [Gap desc: Greek words] Reuetendi et clariss. Superintendent. vestri D. D. Marbachii filii, quos velut cara deposita mihi supetiore autumno coommendasti: ecce bona fide depositum reddo, ac Deum aeternum Patrem Domini nostri Iesu Christi precor, vt eos in hoc itinere protegat et vniuersum vitae, studiorum et actionum omnium cursum ad Christi gloriam et Ecclesiae salutem gubernet. Ipsos etiam non dubito [Gap desc: Greek words] , videlicet, [Gap desc: Greek words] , quam a Reuerendo patre suo Ecclesiae vestrae Superintendente, et a te accipiunt, fideliter custodituros, et vna nobiscum idem sensuros esse, iuxra Christi sensum, vt vnanimiter vero ore glorificemus Deum et patrem Domini nostri Iesu Christi, quem toto pectore oro, vt nos omnes doccat, seruet et gubernet. Datum Rostochii, Postridie Iohan. Baptistae. Anno salutis nostrae 1573.

HENRICO BVSCODVCENSI CHRIstiani III. Daniae Regis Ecclesiastae.

REuerende et clarissime vir Patrone colende, quam gratum est, saeua tempestate in mari iactatis, serenitatem et portum prope intueri: tam mihi grata in meo luctu consolatio literarum tuarum fuit, pleno grauitatis et [Gap desc: Greek words] , penetrantis in animum, et cordis moestitiam tanquam pharmaco efficaci et salutari lenientis. Quam ipsam, exempla Dauidis, Stephani, Iobi, et aliorum, quae illustriora fere et ad persuadendum efficaciora sunt, quam praecepta, plurimum auxerunt et ornarunt. Fateor itaque me vicissim tibi ad [Gap desc: Greek words] obligatum esse, et facultatem mihi referendae gratiae, quacunque tamen alia ratione potius, quam simili officii genere, praeberi ex animo opto. Quod Academiae et vrbis ac Typographi inprimis


page 542, image: s0542

nostri honorem et vtilitatem, non consilio tantum et patrocinio, verum etiam subministrata ad vsus Typographi papyro, hac conditione vt dimidiam exemplarium partem vicissim ab ipso recipias: iuuare et prouehere cupis: magnum et singulare beneficium esse agnosco. Cum igitur meam quoque fidem et operam eliquam in hoc negocio accedere velis, summa voluntate eatenus tibi gratificabor, vt de charta, quamcunque ad me mittes singulis diebus aut hebdomadis certum Typographo fascium numerum tradam: et post quam impressa fuerit, dimidium exemplarium ad me recipiam, et fideliter tuo nomine asseruabo, et cui iusseris vicissim vendenda reddam. Sed de exemplarium distractione et summa capitali in parata pecunia, constituto die, restituenda, cauere nequaquam possum. Etsi enim exemplaria vendi non modo sine incommodo, sed etiam cum lucro posse, non dubito: tamen ego mercaturam illam exercere nequeo, et cum humanorum pectorum latebrae introspici non possint; neminem etiam nominare, cui curam illam distrahendi exemplaria, et pecuniam pro illis colligendi commendes, ausim. Eum igitur tuo arbitrio constitui oportet. Ego fidem et diligentiam bono viro conuenientem in iis, quae meo officio proficisci possunt, sedulo praestabo. Petit a me Magnus Pegelius, qui tuam erga se beneficentiam et humanitatem mirifice praedicat, vt suo nomine reuerenter tibi gratias agara. Ipse sempiternam grati animi memoriam et tibi ac tuis benefaciendi voluntatem vicissim defert. Scripta mihi duo solum modo retulit. Bene et feliciter vale, Rostochii 10. Iunii 1571.

IOHANNI ALBERTO DVCI Megapolensi.

S. D. Illustrissime princeps Domine Clementissime.


page 543, image: s0543

Non solum tenui et frugali sacro Nuptiali nostro honorificum munus fuerunt metretae vini, quas Ill. Celsitud. V. nobis clementissime impertiuit, verum etiam reliquiae illius plurimis aegris in hac vrbe recreandis et reficiendis adhuc quotidie gratissimam leuationem adferunt. Reuerenter itaque Illust. Celsitud. V. gratias ago, quod ad caetera beneuolentiae erga me suae testimonia hoc quoque adiunxit, et nuptias nostras, missu legato, et addito munere amplissimo ornauit et Christi Domini exemplum secuta, vini etiam generosi tres cados sponso et sponsae donatit. Fuerunt aliquanto minores Hydriae in nuptiis Canae seu Arundineti Galilaeae celebratis, quarum singulae ad summum ternas metretas seu 45. nostros cantharos coeperunt, sic ut amplitudine vnius ex sex hydnis, Magdeburgi in summo templo collocatae, Celsitud. V. coniecturam sumere potest: aequarunt igitur sex hydriae circiter quatuor nostra vala, quae Tinnas vulgo vocamus, de quibus haud dubie etiam post nuptias aliquibus aegris et aliis amicis benefecerunt. Talia munera caetetis antecellentiora, et multis diu profutura, dari a Christo et Principibus Christum amantibus, decet.

Quod ad literas procerum Ducatus Styriae attinet, reuerenter Celsit. V. significo, me ante nouem menses, eiusdem fere argumenti literas, etiam ab Austriacis ordinibus, denuo accepisse, quibus ampliora mihi, quam peti vel expectari a me poterat, offerunt, ac Superintendentem et alios Pastores adduci perunt, de quibus tum ipsis respondi, ac Chemnicum et caeteros nisi saluo conductu Imperatoris impetrato, non profecturos esse ostendi. Recens autem literas accepi, in quibus aulam diserte promittere ostendunt. Nihil periculi cuiquam pio et modesto Doctori, non seditiose tumultuanti expectandum esse: sed literas publicas


page 544, image: s0544

Imperatoris nomine dare in aula verentur, ne ad pontificios, quibus omnia sua probari cupiunt, emanent. Idem fortasse archiducis Caroli, qui cum fratre Imperatore, de omnibus communicat, consilium erit. Verum quaecunque sint aularum consilia, ego cum praeter omnem meam voluntatem et expectationem, ante quadriennium, in Pannoniam extrusus sum, existimo nunc quoque diuinitus ista gubernari. Itaque si Deus viram et valetudinem mihi concedat, non recusabo hanc Styriacam profectionem, praesertim cum ad scholae prouincialis constitutionem praecipue vocer. Cumque semel haec misera animula Deo reddenda sit, non possum honestius et sanctius, etiamsi quid esset periculi, quam in hac causa, ad Dei gloriam et multorum salutem pertinente, vitam meam Deo, a quo eam accepi, restituere, 1573.

CANCELLARIO ELECTORIS Brandeburgensis D. Ramberto Distelmeiero, I. V. D.

QVod de Inclytae Academiae Francofordianae beneuolentia erga me et studio singulati significatis, et de mea voluntare migrandi in eam Academiam, si ab Illustrissimo principe Electore legitime vocer, benigne quaeritis: vere adfirmo, Nihil me Rostochio discedentem minus cogitasse, nec alio consilio, ad D. D. N. Berlinum et inde Francofordiam expatiatum esse, quam vt in acerbo dolore et luctu meo, quem carissimae coniugis discessus adferebat, leuationem aliquam moeroris quaererem, et negotia quaedam mihi cum D. N. communia, facilius coram expedirem.

Quo aurem minus expectata fuit, eo gratior mihi et iucundior accidit declaratio amoris et iudicii de me honorifici, virorum omnis doctrinae et virtutis laude praestantium adeo illustris, quod ego quidem


page 545, image: s0545

omnibus triumphis, et opibus longissime antefero; nec vlla de re magis angor quam vt tantorum virorum beneuolentiam retinere et expectationem de mea renuitue minus fortasse prolixe conceptam perferre et sustinere possim. Cum aurem Illustrissimis principibus Megapolensibus in Rostochiensi Academia hoc tempore seruiam, pro singulari prudentia vestra ipsi agnoscitis non posse me honeste nec debere principibus meis, apud quos iam viginti annos vixi, insciis, vlli alteri operam addicere.

Quod ad meam voluntatem attinet, maluissem ante multos annos honestissimis vocationib. in aliquot superioris Germaniae scholas parere, quam in litore Baltico consenescere. Ac vt vna in his terris omnium prorum Ecclesia est, cuius ciues etiamsi locis disiuncti; tamen communi Spiritu Christi, et eiusdem fidei ac confessionis societate copulati sunt: ita scholam eandem esse iudico, in qua Deo grata et Ecclesiae salutaria docere possum, siue Rostochii, siue Francofordiae, siue Argentinae vel alibi viuam.

Et ex omnibus Scholarum sedibus in his terris aequale in caelestem Academiam spacium est, ad quam ardentibus votis quotidie contendo, et breui me peruenturum esse confido. Itaque si principes mei me dimittent non inuitus in collegio tot praestantium virorum, qui tanta humanitate et beneuolentia me complectuntur. Deo volente viuam, et pueris vtilia docendo, Sparram meam ornare conabor. Sed vos qui tantopere, vt vocationi praesenti assentiar, vrgetis: vos inquam videritis si expectationi de me conceptae euentus non respondebit, ne et vos et Academiam nauatae in hoc negotio operae paeniteat. Deinde valetudinis meae imbecillitatem, et languescentem corporis et ingenii vigorem ipsi videtis. Fortasse etiam profectio longior, si non ante in caelestem Academiam migrabo,


page 546, image: s0546

paulo post suscipienda erit, quae a scholasticorum laborum assi duitate, sine qua nihil laudabile effici in docendo in Academiis potest, me auocabit. Plura de praesenti deliberatione cum hospite meo D. D. N. contuli, et cum [Gap desc: Greek words] sit [Gap desc: Greek words] : Deum oro, vt ipse nos doceat et guberner, et consilia salutaria vobis et mihi suppeditet. Datum Berlini, die 18. Augusti 1571.

DVCI VLRICO.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine Clementissime. Reuerenter Illust. Celsitudini V. gratias ago, quod benignitatis et clemenriae erga me suae significationib. caeteris, hoc etiam illustre testimonium proximis diebus adiunxit, et tenue ac frugale sacrum Nuptiale nostrum, misso legato, et munere amplissimo ornauit, ac Doum oro, vt Celsitudinem V. vicissim incolumem et florentem seruet, et omnia gubernationis consilia feliciter ad ipsius honorem et patriae salutem gubernet. Ego etiam diligentia in officiis meae vocationis scholasticae et memori ac grata mente et praedicatione, Illust. Cels. V. vicissim gratiam referre studebo. Nunc cum debita subiectione Celsit. V. significo, meproximis diebus a Delectis prouincialium Ducatus Stiriae literas accepisse, quibus ad constituendam scholam et iuuanda consilia administrationis Ecclesiasticae, meam tenuem operam flagitant. Reuocatus sum superiori anno, et proximis etiam mensib. ab Archiducatus Austriae prouincialib. sicut Celsitudo V. ex adiunctis exemplis literarum vtriusque prouinciae Austriacae et Stiriacae Delectorum, plenius cognoscer, quae Illustrissimo etiam Principi Cels. V. fratri Iohanni Alberto monstrari, reuerenter optarim. Petiueram ab Austriacis superiori anno, propter eos, quos vna adducere iussus eram, literas seu saluum conductum Imperatoris, in que nominatim personis vna ituris securitas


page 547, image: s0547

daretur, verum es legati qui apud nos fuit sermone, et aliorum literis intellexi, omnia secura et tuta piis et modestis, non seditiose tumultuantib. ministris, ab aula promitti, sed literas publicasaulam metu Pontificiorum, quib. omnia sua probari non minus quam prouincialib. cupit, vix daturam esse. Cum autem, praeter omnem meam expectationem, Imperatoris et Provincialium Austriae vnanimi consensu, anno ab hoc quinto in ea loca pertractus sim, plane ita sentio, diuinitus ista gubernata esse. Cumque in Austria intelligam a turbulentis quorundam nostrorum clamoribus periculum teneris Ecclesiis grauius, quam ab ipsis aduersariis, imminere: percuperem sane, si quid adferre opis pro mea tenuitate possem, vitiis illis mederi. Quare meo loco non recusare vocationem Stiriensem, quam diuinitus regi sentio, decreui, modo saluum conductum idoneum mihi, ab Archiduce vel prouincialibus mittant.

Filium Dei oro, vt Celsitudinem V. incolumem et florentem seruet, et nos doceat et gubernet. Datum Rostochii 6. Maii Anno 1573.

PETRO RAMO.

S. D. Tantus splendor est virtutis, sapientiae ac doctrinae excellentis, vt ignotos etiam de facie, et longissimis locorum interuallis dissitos, ad sui amorem admirationemque rapiat. Etsi igitur nulla inter nos consuetudo familiaris hactenus intercessit: tamen multos iam annos, lectione librorum, a te, summa cum acutissimi iudicii. perfectae doctrinae, disertiss. eloquentiae et in iuuanda re literaria nullis terroribus ac periculis fractae fidei ac constantiae laude, editorum, in quib. velut Hercules, diuinitus nostrae aetati donatus, totum orbem artium, a monstris inutilium et peregrinarum praeceptionum libros, et suas cuique artis regiones ac fines certos attribuens, rectissimam singulas doncendi et discendi viam demstoras: mirifico me tui amore et desiderio, et virtutis ac sapientiae admiratione


page 548, image: s0548

accensum esse fateor. Oro itaque, vt inter plurimos, in his regionibus, doctrinae tuae discipulos, qui reuerenter et ex animo te praeceptorem venerantur et colunt, me quoque numeres, et hunc collegam et amicum meum M. Nicolaum Goniaeum, qui eam vnam ob causam nunc Heidelbergam proficiscitur, vt Petri Rami, cuius nomen et scripta apud omnes bonos et doctos in his regionib. celeberrima et gratiosa, hactenus ardenter amauit et admiratus est, conspectu eriam et colloquio frui coram possit. Cum autem aditum sibi ad te literis meis patefieri petierit, egoque coommuni ac sanctissimo Musarum faedere, quo eruditi omnes interse deuincti sunt, et tua humanitate fretus, breuite hoc epistolio salutandum esse duxerim: reuerenter oro, vt audaciae meae veniam des, et hunc collegam meum, benigne ad eruditissimorum et dulcissimorum sermonum tuorum fruitionem admittere digneris. Nostra studia et officia omnia vicissim tibi ac tuis perpetuo cum omni obseruantia constabunt. Bene et feliciter Vale. Rostochii 10. Calendas Man Anno 1570.

NICOLAO CASAE CANCELLARIO Danico.

MIsit ad me Reinerus Reineccius, qui cum multos veteres gentis Saxonicae historicos Wittikindum Corbeiensem, Ditmarum Mersburgensem, Helmoldum, et alios, eruditis pro oemiis et scholiis illustratos in lucem protulit: tum vero egregium Syntagma, de familis Regum, quae in trib. Monarchiis prioribus rerum potitae sunt, a se compositum, et Ioachimi Camerarii epistola praefixa commendatum olim publicauit: Is inquam Reineccius librum ad me recens ab se editum, misit curandum ad M. tuam, cuius Heroicam virtutem et doctrinam excellentem cum singulari humanitare coniunctam ae venerari


page 549, image: s0549

et admirari, ideoque notitiae ac beneuolentiae tuae cupidissimum esse ostendit. Quod optimi illius viri studium et amicitiae tuae desiderium, spero M. T. non iniucundum fore. Accepi etiam superioribus mensib. a Francisco Billerbego literas, quarum lectionem cum Benedicto ab Alefeld amico suo communicati petit. Is, cum mihi ignotus sit, spero M. T. non grauate per ministrum has ipsi legendas tradituram esse. Ego quae maxime memorabilia videbantur excerpta typis describi curaui, quae commodius quam literas ipsas negligentius exaratas, leges. Adiunxi de tribus nostrae aetatis Imppp. orationes, studiosis vsitato in scholis more declamantibus praescriptas, ex quibus Carolinam, multis non insuanibus histotiolis et apophtegmatis illius auxi. In bis nullum prudentiae aut facundiae vestigium apparere fateor. Studium meum, tibi, tuique similibus, viris sapientibus et grauibus, non improbari satis est. Bene et faeliciter Vale. Anno 1584.

HENRICO RANZOVIO.

ADmodum incoommode valeo, Heros Nobilissime, scripseram tamen ad Principis mei Vlrici coniugem, vt prioris mariti, Ducis Magni, diem et horam ortus et obitus mecum communicaret. Verum illa Butzouii se illa consignata habere respondit, vndesuo tempore missura sit. forte autipsa ignorar, vel, vt mysteria haec celanda esse iudicat. Inuenio autem in socer mei annotatis, Magnum Ducem Megapolit. Episcopum Suerinensem, matum esse die 4. Iulli anno 1509. postulatum esse Episcopum die 21. Iunii anno 1516. Ex his terris decessisse Butzouii die 28. Ianuarii, anno 1550, anno aetatis 41. sepultum Dobberani. Henricus pateripsius anno 1479. natus, obiit 1552. die 6. Februarri, humatus Su erini in templo cathedrall. Albertus Henrici frater,


page 550, image: s0550

mei principis Vlricipater, anno 1547. die 10. Ianuarii reb. humanis exemptus est. Horas nullas indicare possum. Mitto Genealogiam, Principis Vlrici iussu a me concinnatam, cuius priorem partem ab Anthyrio ad Billugum sane miraberis. Bene vale 1584.

GEORGIO LENGERKE SENATORI Osnaebrugensi.

FIlium Dei nobis datum et natum, cuimunera, hodierna die Aurum, thus, myrrham, regi hominique Deoque dona ferunt Magi Persarum philosophi, a quibus magistrorum Philosophiae appellationem in Academiis extitisse quidam coniectant, toto pectore precor, vt praesenti et omnibus secuturis vitae nostrae annis, salutem praesentem et aeternam nobis tribuat. Epistolam tuam Nonis Decemb. datam accepi; Pro munere quod latinum antea habeo, gratias ago. Continuationem Chronici Ertvviniani, quam polliceris, auide expecto. Rectori etiam Scholae vestrae Kersenbruchio episcoporum Monast. et Padeborn. catalogos, per Christophorum breui isthuc rediturum, reddi curabo. Bene et faeliciter Vale. Die Epiphaniorum 1584.

FRANCISCO BILLERBEGIO NOBILI Pomerano, in Vngaria, aduersus Turcas militanti.

EPistolam tuam, Nobilissime Heros, Calendis Augusti Cassouiae datam postridie Martini Pannonii equitis, cui Christus amor, Christus timor, omnia Christus erat, accepi, non tantum verbis et historiarum cognitu digniss coommemoratione prolixam et copiosam, sed sapient ssimis sententiis et cogitationib. sublimibus, ac viro Heroico maxime conuenientibus ac dignis, de praecipuis in Europa regnis, Polonico, Vngarico, Germanico, Belgico, Turcico, et externi belli exer citio


page 551, image: s0551

putgandis intestinis nostrae Reipu. morbis, et ciuilibus bellis auertendis etc. similibusque argumentis stipatam et plenam, quae non solum beneuolentiae et amoris erga me singularis, verum etiam Heroicae magnanimitatis, sapientiae et virtutis tuae [Gap desc: Greek words] apud me perpetuum futura est. Gratissimum etiam fuit, quod de Walachiae vtciusque principibus, et Croatia, vicinisque ad Sanum prouinciis polliceris. Delineaui quantum peruestigare tum quidem potui, qualis anno Christi 1500. regionum iliarum status, qui principes fuerint? quae his adiuncta mitto. Haec contexi ad nostra vsque tempora, vel summas rerum accurate notari, optarim. Fines etiam Bulgariae, Rasciae, Seruiae, Bossenae, Croatiae, certius describi posse optarim. Quod de Persico bello et prouinciis imperii Turcici mecum coommunicare dignatus es, typis desenbi curaui, vt cum pluribus amicis commune esset, [Gap desc: Greek words] . In catalogo prouinciarum emendabis, si quid in accentibus vel alias erratum est, et ad me remittes. Meletio Protosyngelo Patriarchae Alexandrino respondi, et ad Monauium nostrum literas vlterius mittendas curaui. Comparationem Imperii Turcici, cum nostro Germanica. vt absoluas et quamprimum nobis impertias, oro. Excudi. si voles, optima fide, si viuam, curabo. Benedicto Aleuellio literas inscriptas ad Casam misi, et has ipsas, amicis in hac vrbe tuis salute tuo nomine nunciata, exhibui. Pestilentis luis contagia isthic inter milites, in summa rerum omnium terra nascenrium abundantia grassari, nihil dubito, cum apud nos post epideiniam illam anni 1580. luem, tres iam autumnos continuos scrpserint, nec tamen ex Academia plures duobus decerpserint. Iohannis Ruberi generalis in superiore Vngaria belli ducis, Hetoicam virturem et fortitudinem bellicam, cum singulari bonitare, clementia et pietate coniunctam, plurimos iam annos, honorificentissimis


page 552, image: s0552

omnium bonorum iudiciis et voce, celebrarae audiui, itaque laudarissimi illius Herois amicitiam et familiaritatem tibi gratulor, ac vt vtrique vestrum ad posteritatem quoque gloriosa et Reipublicae Christianae salutaris sit, toto pectore precor, ac Deum pro, vt nos incolumes et florentes perpetuo seruet. Hactenus praecipuis Epistolae tuae capitibus ordine respondi. Nunc pauca de nostris rebus adiungam. In Pomerania tua et toto hoc litrore Balchico, mediocris Dei beneficio tranquillitas est. Nostris ciuibus commercia in regno Daniae omnia interdicta sunt, donec cum Principe suo Megapolit. Vlrico regis socero de capitibus controuet sis transegerint. Ea tractatio, die 4. Decembris Gustrouiae inchoata, et propter ferias instantes, vsque ad 28. Lanuarii suspensa est. Suecus triennii inducias cum Moscho habet: sed a Polono nihil amicum expectat. Catharina Sueciae regina die 17. Septembris Holmiae decessit. Stephanus Poloniae rex a Iulio Duce Brunsuicense, cuius nouerca fuit Sophia Catharinae Suecicae et Annae Poloniae reginae soror, ingentem summam ratione dotis et mundi muliebris repetiuit. Sed mense Nouembri Magdeburgae coram institutis a Caesare coommissariis elect. Saxone et Brandeb. ita transactum est, vt centum millia Ioach. Iulius certa die soluar. si Polonus vicissim cautionem praestabit, se coram iisdem commissaris, Iulii reconuentionibus de iure respondere et iudicato stare velle. Nam in pactis sponsalibus anno 1535. licerae Ioachimo Marchioni Brand. a Polono datae sunt, quibus ei haereditas vxoris Hedwigis, socrus Iulii Ducis Brunsuicensis, et iri hac comitatus Cepusiensis et Transyluania, vt audio, promissa est.


page 553, image: s0553

Te oro, vt de comitatu Cepusiensi, an haereditarius sit? et quis nunc eum, et quo titulo teneat? significes, Heri ad prandium me vocabat Albertus a Lasky Palatino Syradiensis, in cuius ditione esse oppidum vobis vicinum Keesimarck, et domicilium in eo habere Secretarium Lasci, Emericum Santagrum virum cruditum et humanissimum, quem tibi etiam notum esse velim, intellexi. Epistolion adiunctum Iohanni Placotomo Medico Kesmarcensi velim fideliter reddi. De vulneribus non in patriae defensione sed improba cu???usdam prouocatione acceptis, audiui, sed haec lethalia non fuisse, laetor. Epistolas Byzantinas et in his tuam quoque vnam recens a Wechelis editas, spero te sine molestia perlustraturum esse. Ad unxi etiam de Carolo V. orationem, quae nunc multis dulcibus historiolis et apophtegamatis illius aucta, vna cum orationibus, de Ferdinando et Maximiliano II. a me delineatis, coniuncta, paulo vt spero ornatior prodibit. Regulas vitae recens a Wechelo recusas, ad Meletium Alexundrinae Ecclesiae Protosyngelon misi, cuius quod amicitiam mihi conciliasti, reuerenter gratias ago, et Deum, vt tibi ac tuis vicissim benefaciat, oro. Bene et faeliciter Vale. Rodopoli, postridie Calendas Ianuarii, Anno 1584.


page 554, image: s0554

PETRO MONAVIO MEDICO Aulae Caesareae.

QVas mense Augusto ad me dedisti literas accepi, in quibus cum multa alia me delectarunt, tum vera in primis quod de auro [Gap desc: Greek words] Paralipomenis philosopharis, de quo primum Iohannis Mathesii concionibus Sareptanis admonitus sum, orbem nouum in occidente auriferum, quem Peru nominant, significacari. Goropii nostri Becceselana, Hieroglyphiea, Hermathena, Gallica, non sine eximia voluptate et fructu et ingenii illius ad miratione legi. Quod Iohannis Myllrieri amicitiam mihi conciliasti: [Gap desc: Greek words] , (vt ille apud Herodotum [Gap desc: Greek words] appellat) tributum a te esse ex animo confiteor, qu??? tueri et conseruare omni reuerentia et fide studebo, teque aro, vt adiunctas ipsi ???teras et libellos exhiberi, adiunctos vero fasciculos, alterum Francisco Billerbego Cassouiae, si adhuc ibi militat, alterum Meletio Prorosyngelo Alexandriae in Aegypto, reddi cures. Quod cum absque molestia et fortasse etiam incommodo fieri nequeat, amanter oro, vt audaciae meae, quam naturae tuae Heroica bonitas et humanitas confirmat, veniam des, et a me vicissim omnia, quae proficisci a mea tenuitate possunt officia paratissima, expectes. Bene et faeliciter vale. Idib. Ianuarii. Anno 1584.

PETRO CODICILLO PROFESSOri Academiae Pragensis.

FIlium Dei Seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius genethliis, quae aeternae salutis nostrae exor dium fuerunt, Annietiam noui principium in Ecclesia recens duximus, toto pectore precor, vt annum faelicem, tranquillum, et salutarem tibi et toti regno Bohemiae tribuat, et nos omnes doceat et gubernet. Tibi pro epistola grauissima, praesentem Ecclesiarum Boemiae statum diserte explicante, et pro munere Antigones Sophocleae eruditissimo,


page 555, image: s0555

quae nostri temporis controuersiarum de religione imago est: reuerenter gratias ago, et exiguum [Gap desc: Greek words] mitto, quod animi grati testin omum apud te extare patieris. In extremis hisce ad mare Balthicum Germaniae finib. duodecim vrbes mar timae sunt, vt olim in littore minoris Asiae duodecim Ionicae et Caricae, frequentia populi, splendore aedificiorum, coommerciis multarum gentium maritimis, potentia et munitionib. bellicis ornatae ac liberae, in quib. vt in teliqua Saxonia fere vniuersa, cadem consentiens verae de Deo doctrinae vox, in remplis et scholis sonat. Appulerunt autem his dieb ad Visurgis ostium, Henrici Regs Nauarrae legati, ad Electores et principes Conf. Aug. adiunctos missi, vt Synodum de concordia Ecclesiarum in tota Europa reformatarum flagirent. Mitio epistolas Byzautinas, circiter; o. recens a Wechelis editas, quas spero, te non sine voluptate perlustraturum esse. Bene et feliciter vale, et CLL. V. V. et Thadaeum Nem cium et Thomam Mitem ex me salura.

IO. MATALIO, METELLO, SEQVAno, viro praestantiss. Dauid Chytraeus S. P. D.

??? [Gap desc: Greek words] ? Libet enim iisdem verbis te affari, Clarissime Metelle, quib. in Tragoedia virum beroicum Achillem Clytem nestra compellat. Fateor enim mihi verba deesse, quib. virtutum tuarum splendorem, tadios adeo illustres, et longe lateque fulgentes, in eruditorum animos vbique spargentem, meumque in te amo em et admirationem votis explicem aut extollam. Verunte tali bonitate et sapientia virum, scio mentem quoque memorem et gratum et [Gap desc: Greek words] non aspernari. Vere enim et toto pectore tibi gratias ago, quod adeo humaniter et prolixe literis meis respondere dignatus es. Quod de comitum Marchae et Arenbergensium vobis vicinorum, cum principibus Cliuensibus cognatione


page 556, image: s0556

quaesiui: prolixe me docuit et cumulate desidetrio meo fatisfecit Pontus Heuterus Delfius, qui rerum Burgundicarum sex libros nuper ex Plantini officin a emisit, nec tantum Marcanae, sed et omnium caeterarum totius Belgici et Galliae regni praecipuarum familiarum genealogias libro sexto coniunxit, quem si nondum vidisti, magnae cum iucunditatis fructu perlustrabis. De causus belli, quod ui vicinia vestra geritur, grauem et prudentissi disputationem tuam libenter legi. Nec ego nego priuatae cupiditati, odio, ambitioni, sanctissimum Dei et religionis nomen saepissime praetexi: ideoque diunini nominis sui abusum grauissime Deum tandem vind care, vt in hac breui mea aetate exempla aliquotillustria notani. De Friderici Furii historia, et praesenti rerum Hisp. et Gall. et totius Reipu. Europeae statu, a te doceri cupio, Gulielmum nostrum recte valere, et C ceronem a se emendatum ad editionem parare laetor, teque oro vr adiunctum Epistolion ad ipsum fideliter perferri eures. Hospitem Gulielmi Cl. virum, D. Suffridum et Petrum Ximenium, vicissim ex me reuerenter et officiose salutari oro. Notum est mihi et carissimum ex Aluari Gometii historia nomen Fr. Ximenii Cardinalis Toletani, conditoris Academiae Complutensis, quem inter viros nostrae aetatis non prorsus effaetae Heroicos praecipue admiror. Bene Vale. 26. Ianuarii Anno 1584.

IACOBO MONAV.

QVas ex eunte anno superiore a te Hamburgam missas esse scribis, nondum mihi red ditae sunt. Ad tuas illas, quibus Billerbegianae coniunctae erant, iamdudum respondi, ac nuper Danieli Bucrcano nostro faseiculum vicissim ad eum a te curandum dedi. In quo officii genere, a te petendo, si inuerecundior aut nimius sus, facile vt spero, Heroica bonitas et candor tuus


page 557, image: s0557

mihi ignoscent. Carolum recognitum, si magis quam priocille amicis probetur, tuis potissimum subiectionibus et monitis deberi, palam apud eos profiteor. De Alfonsi apomnem oneumatis, et correspondentib. illis principum Germanicorum dictis et factis memorabilibus recudendis, si vitam Deus concedet, cogitabo. Chronologiae editioni optarim me ipsum posse adesse, quam et Hassiaca, et multis aliis insignibus Genealogiis locupletabo, et recens a Ponto Heutero Delfo, familiae Belgicae, quas longo tempore pervestigatas habere non potui, simul editae sunt. Forma etiam libelli Chronol. in 4. magis quam prior illa probatur. Consolationem Ciceronis legi, ac fere mihi prima oratione sua Sigonius persuaserat [Gap desc: Greek words] , sed [Gap desc: Greek words] malo. Ciceronianae imitationis specimen praeclarum est, nec adeo ineptum et puerile, vt Lipsius noster vult videri, cuius censuram nimis duram et seueram arbitror. Fasti Gregoriani nullam adhuc nostris Ecclesiis molestiam exhibent. Tu Calendarium integrum, rationes emendationis et tabulas continens, mihi promiseras, quod adhuc expecto, deque fide certa, sit mihi certa fides: nec tamen de eo te commonefacerem, si aliunde nancisci possem. Belgica ad nos quotidie perferuntur, Scotica hoc anni tempore non adeo nota sunt. Plura et certiora de iuuene hoc rege expecto. Buchanani res Scoticas non tam regni, quam perpetuarum fere seditionum et lanienae regum historiam exponentes legi. Sanguifluuiorum Physicas causas scis ab Agricola et aliis recitari.

Symbolica tua et epistolas Melanchthonianas expecto. Orationem de methodo Theologiae, his diebus locos illius Theologicos, iterum repetere incipiens, edidi quam mirto. Bene Vale, pridie Idus Februarii.


page 558, image: s0558

ERASMO MARBACHIO.

S. D. Renerende et Clarissime vir, Lamentationem da optimi principis Palatini electotis obitu tuam, superiore mense primum accepi. Vere iudicia Domini abyssus multa, quae nemo iuste reprehen dit, plene nemo comprehendit. Etsi igitur causas consilii diuini non perspicimus: tamen sapienti et iusto Dei iudicio haec administrari non dubitemus. De Timanno nostro, aliis a quibus plus commodi, expectat se adiungente, nihil praeter expectaionem accidit, cum saepeiam similia expertus sim. [Gap desc: Greek words] . Apud nos Dei beneficio mediocris adhuc ecclesiae et scholae tranquillitas est. Respublica etiam cum principe de capitibus controuersis plane his diebus transegit, vtiam Daniae regem, commercia, quae hostris superiore autumno in suis regnis interdixerat, restituturum esse, speremus. Bene et feliciter vale. Nonis Martii. Anno 1534.

NICOLAO REVSNERO S. P. D.

??? [Gap desc: Greek words] , tanto mihi gratiores et iucundiores sunt literae tuae; vit clarissime, expressam, hum anitatis cum praestanti doctrina et virtute coniunctae, qua nihil amabilius et admiratione dignius est, effigiem vndiquaque exhibentes. Quare de hac faelicitate mihi gratulor, quod non indignus tanti viri amore ludicor, in quem Musae et Gratiae omnes, quidquid elegantiae et omamentorum singulae habuerunt, certatim effudisse videntur: et qui reliquo legum et luris ante cessorum vulgo tantum prudentiae et eruditae doctrinae politie antecellit, [Gap desc: Greek words] , vt rursum Siculi Poetae verbis vtar. Migrationem in Academiam Argentinensem


page 559, image: s0559

tuam, honorificam tibi et Reip. illi, ac plurimis salutarem futuram, toto pectore grarulor. Elenchos operum tuorum, quae M. Varronis, omnium Romanorum doctissimi, et Didymi Chalconteti lucubrationes longissime superant, accepi et Nathani ac Caselio exhibui, quos ipsos ad tescripturos, et symbolum tuum, quod mihi vitae regula multosiam annos fuit, carminibus suis celebraturos, non dubito. Ego diu iam Nazianzeni hemistichion [Gap desc: Greek words] vsurpaui. Principum vicinorum symbola inquiram, tametsi plerique aliis studiis magis, quam symbolis grauibus et argutis delectantur. Rex Daniae in conclaui mei Principis sua manu parieti adscripsit, Trew ist Wildpret. Meus princeps Vlricus cum iuuenis esset, insignib. adscribere solebat: Zu Glück/Frewd vnd Ehren/leucht leucht du helter siechter Morgenstern. Sed haec relinquo, et de tribus nostrae aetatis Imppp. Orationes, exactissimi iudicii tui censurae limandas, subiicio, de quib. si nie candide et ingenue plurima monueris, gratissimum mihi beneficium praestabis. Adiunctas literas per ministrum reddi iis, quibus inscriptae sunt, iubebis. Bene Vale Rostechii 12. Martii, Anno 1584.

GEORGIO MYLIO.

CVm ad coniungendos bonorum animos, nullum sit vinculum arctius, communi Spititu Christi, eiusdemque de Deo fidei ac confessionis societate, non dubito solidis hisce et firmiss. amicitiae Christianae nexibus pectora nostra in Deo copulata et vnita esse. Quare ciui nostro isthuc eunti et statim ad nos redituro, literas ad re dandas duxi, ac optarim crebrioribus colloquiis nos fructus Christianae coniunctionis nostrae vberiores capere. Quod Posseuini libellum ad me per Calenium nostrum misisti, amanter gratiam habeo. Respondi ieiunius


page 560, image: s0560

forte et languidius, quam ipsius improbitas merebatur, sed de eo, cum integer libellus prodibit, iudicabis. Nunc priores paginas, quae a typographo primum inchoante editionem, ad me missae sunt, adiunxi. Orationem de statu Ecclesiarum Graeciae, quam Polleuinus exagitandam sibi proposuit, et epistolas Graecorum, Wecheli haeredes, nuper insigni accessione auctas, recuderunt, cuius exemplum si placet Hainizeliis fratribus reuerenter meo nomine salutatis, vna cum tribus nostrae aetatis Imppp. exhibebis. Qualis Ecclesiae vestrae et Iesuiticae isthic status sit? qui doctores praecipui in templis, in scholis, a te doceri cupio. Bene Vale Rostochii 21. Mart. Anno 1584.

REINERO REINECCIO.

S. D. Clarissime Vir, Amice charissime, Nicolaum Casam expectationi nostrae non respondisse solum, sed etiam humanitate et munisicentia Heroica longe eam superare, ex adiunctis ipsius literis beneuolentiae et fidei plenis, et aureo nobilium Rosarum munere faetis, cognosces. Cum autem Casae epistola, eo die, quo mane Borcholtus discesserat mihi reddira sit, ac saepe expertus sim, literas quae non recta eo, quo destinatae sunt mittuntur, tarde ac neglgenter perferri, vel prorsus amitti: proprium tabellarium duxi conducetidum esse, cui ego dimidiam mercedem dedi, tu alterum Ioachimicum si placet literis tuis inclusum ad me mittes. Et Hierosolymitanam historiam, si absoluta est, et intimationem ducis Iulii Brunsvvicensis nomine, an. 1576, de introductione Academiae Idibus Octobris perficienda, editam addes, de qua apud M. Ouenum, vel alios; qui initio Academiae adfuerunt inquires. Casae ad me epistolam [Gap desc: Greek words] adiunges. Bene Vale 21. Martii 1584.


page 561, image: s0561

NICOLAO THEOPHILO.

MAgnifice Domine Rector, Patrone et Amice colende, [Gap desc: Greek words] humanissimas literas tuas 19. Martii ad me datas, quibus vetetem et sinceram erga me beneuolentiam tuam saluam et illibatam adhuc conseruari, perspexi. Calculum, qui me quoque iam vltra decennium per interualla excruciat, tibi molestum esse, doleo. Morbi mei, quotiescunque medicorum pharmacis vsus sum, semper irritatimagis, quam sublatisunt. Itaque nuncsola quiete et abstinentia, seu diaeta moderata, coniuncta cum patientia, malis meis mederi studeo, vt Imp. Carolum podagrae dolorib. excruciatum, marchioni Brand. Ioachimo electori eum inuisenti, et muliebres illas consolationes de medicis et pharmacis, quib. abundare posset, proponenti, respondit: se vnicum habere certissimum remedium, Gedult und ein wenig schreynem. Orationem de Carolo mitto. Tuum Constantinum, vt dignitatis Iureconsultorum defensionem summa cum voluptate legi. Itaque pro communicatione gratiam amanter habeo. Deformare opus praeclare confectum mea aliqua notatione, ineptum plane, ne quid durius dicam, fuisset. Addidi de bello Persico pagellam, Bene vale 1584.

REINERO REINECCIO.

S. D. Clarissime vir, amice colende, Meministi grauissimam et dulcissimam Cypriani sententiam: Non sunt lugendi accersione Dominica, ex hoc seculo liberati, cum sciamus, non eos amitti sed praemitti: recedentes praecedere: vt proficiscentes et nauigantes desiderari eos debere, nomplangi: nec accipiendas his esse atras vestes, quando illi ibi indumenta alba iam sumserint. Cum enim beati sint, qui in Domino moriuntur, et in honestissima matrona coniuge tua, cum omnib. pulcherrimis virtutibus


page 562, image: s0562

fulserit vera Dei agnitio et inuocatio, haud dubie iam beata, dulcissimo conspectu Dei et Ecclesiae coelestis consuetudine fruitur, vbi te et filias tuas Deo coommendat. Intuens etiam suos, luctum nos moderari optat, et placide tempus expectare, quo rursus vos omnes in illa aeterna societate laeta cernet et complectetur. Hanc veram consolationem animo tuo penitus infixam esse scio, et filium Dei [Gap desc: Greek words] oro, vt vulneribus nostris priuatis et publicis ipse medeatur. Literas ad Nicolaum Casam tuas, legatis Reipublicae nostrae in aulam Danicam cras profecturis, tradidi. Pro intimatione missa, tibi et Oueno gratiam habeo. Ruperti annales noa vidi. Si quid ex mercatu Francofurd. noui habes, quae so vt mecum communices. Ad nos enim ante Pentecosten nihil perfertur. Libellum Chronologicum meum, si isthic edendus est, tua inspectione correctiorem edi optarim. Bene vale Rostochii Idibus Aprilis Anno 1584.

CANCELLARIO DANICO.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine Cancellarie, Scio te virum Heroica bonitate et sapientia praestantem, in hoc vitae humanae fastigio, dum prodesse plurimis potes, libenti animo et ardenti studio aliorum vtilitates et commoda iuuare. Vt enim Deus Germanis et Danis, a bonitate et beneficentia nomen habet, ita magni et Heroici viri, nulla re alia propius ad Dei cognationem et similitudinem accedunt, quam ope et salute hominibus ferenda. Confido igitur te [Gap desc: Greek words] exemplo Dei, cuius bonitas et misericordia iudicium superat, Reipublicae nostrae adflictissimae calamitates et miserias consilio et authoritate apud R. M tuam, benigne leniturum esse. Qua in re pluribus verbis apud te, immensa negociorum et occupationum


page 563, image: s0563

mole oneratum, vti non debeo. Tantum rogo vt ciuitatem nostram, quae hospitium studiis nostris praebet, patrocinio tuo iuuare, et me quoque in eorum numero, qui virtutem et sapientiam et bonitatem tuam reuerenter suspiciunt, admirantur et praedicant, habere, et si quid forte incidit offensionis, benigne ignoscere et studio ac beneuolentia tua deinceps complecti digneris. Adolescentis, qui has literas exhibet, Papendici Cossi parentes honesti, et honesto loco nati, ab amico quodam isthinc admoniti, loca aliquot scribarum vacare obnixe a me petiuerunt, vt filio, de cuius probitate, diligentia et fide spondent, aditum ad M T. litoris meis patefacerem. Id cum recusare non possem: officiose oro, vt laboris et industriae exercendae materiam ei praebeas. Mitto de tribus nostrae aetatis Imppp. Orationes ex quibus Carolinam praecipue spero M. T. sine molestia lecturam esse. Bene et foeliciter M. T. valeat. Rostochii Anno 184.

NICOLAO VORSTIO.

S. D. Clarissime Domine Vorsti, Magno cum dolore ex proximis ad me literis tuis cognoui, valetudinem tuam incommodiorem esse. Ego perpetua capitis grauedine, indies ingrauescente laborans, idem malum quod tu metuis, aliquot iam annos expectaui. Itaque ab omnibus mundi huius curis et rixis futilibus animum meum liberare et Christo soli seruire studui. Nazianzeni illud pro symbolo vsurpans [Gap desc: Greek words] . Cum autem vicinae scholae Gustrouiensis Conrector isthuc iret, breui epistolio te salutare volui, vt de corporis tui affectione firmiore, et de patriae tuae Tragoedia, ad Catastrophen iam tandem tendente, cognoscam. Oro igitur, vt respondeas, et Hermanni Buschii historiam stylo quidem sordido desctiptam, sed multa cognitu non indigna continentem perlegas Bene vale, die Georgii equitis.


page 564, image: s0564

JOANNI OLEARIO.

S. D. Reuerende et Clarissime Domine Superintendens, Non apibus flores nec amoeni gratia veris gratior, atque mihi tuae literae, 4. Febr. datae, fuerunt, ex quibus magna cum voluptate, Illustriss. vestri Principis pietatem et sollicitudinem, in ecclesiis suae archidiae ceseos diligenter inspiciendis et fouendis cognoui, et cum sanctissimis votis tuis mea coniungo, vt non tantum visitando explorentur, verum etiam piis remediis sanentur, quae in ecclesiae corpore et membris passim saucia deprehenduntur. Vestrae vrbi [Gap desc: Greek words] docentium in Ecclesiis gratulor, ac vt diuturna et perpetua sit, vna tecum exopto. Apud nos etiam in hac Balthici littoris Sarepta, Dei beneficio Ecclesiae et scholae quidem adhuc tranquillae et concordes sunt. Ciuitati etiam, transactis cum principe suo controuersiis, libera in Daniae et Norwegiae regnis commercia, a rege Daniae restituta sunt, ex quibus ciuium nostrorum fortunae et opes potissimum dependent. Historiam Augustanae confessionis, Wolfianae oppositam, Lipsiae editam esse laetor. Ego, si quid, vt hortabaris, opponere conatus fuissem, nimis ieiuna et languida defensio futura erat, si tot historias, et scripra, quae non aliunde, quam ex principum Saxoniae archiuis haberi poterant, praetermisissem. Publico igitur ecclesiae nomine gratias iis ago, qui adeo plenam et integram certaminum illorum historiam contexuerunt. Ego Iesuitae Antonio Posseuino, qui P. P. in Moscouiam legatus pacem inter Polonum et Moschos confecit, nominatim me scurriliter oppugnanti, respondi. Vtinam alterius quoque Anonymi, qui cum partu illo viperino vitam exhalauit, Considerationem, aduersus communem Ecclesiarum nostrarum de eucharistia sententiam, a me in schola traditam: omnibus ingenii et eloquentiae neruis contortam; Hercules aliquis eiusmodi


page 565, image: s0565

monstrorum domitor, grauiter retundat, (vt Wolfii historiam, multo quam a me fieri potuisset, plenius et clarius ille refutauit) ne imbe cillitas et languor defensionis, publicae Ecclesiarum nostrarum caussae maiori damno et dedecori sit. Bene vale.

STEPHANO TEVTHORN.

S. D. Clarissime Domine Rector, Meministi ab Isocrate, hoc velut [Gap desc: Greek words] , quo [Gap desc: Greek words] et probi, a futilibus et improbis discernendi sint, sanciri; quod hi praesentes solum, illi vero longis etiam locorum interuallis seiunctos constanter diligant. Cum igitur te absentis mei memoriam, cum beneuolentia conseruare videam: naturae tuae probae ac generosae bonitatem agnosco; tibique gratiam habeo, quod amorem erga me tuum adeo officiose declaras. Prudentiam quoque et moderationem tuam laudo, quod tran quillitatem scholae tuae, methodi Rameae admiratoribus gratificando, tueris, et consiliis senatus obtemperas: pro munere gratiam habeo, et non [Gap desc: Greek words] sed chartacea [Gap desc: Greek words] remitto. Bene vale. 8. Maii.

PETRO AGRICOLAE, CONSILIARIO Palatini Ludouici Philippi.

QVaternas a te epistolas, 14. Maii anni superioris et pridie natalis et 4. Aprilis huius anni, et 8. Maii datas; proximo mense Maio exeunte, omnes accepi. Quintam hic tabellarius 25. Iunii sibi traditam, hodierno die mihi exhibuit. Reuerenter autem et officiose tibi gratias ago, quod tanta literarum assiduitate amoris erga me tui constantiam et fidem sinceram, nulla temporum varietate mutatam, ostendis. Vtinam illustri aliquo offcii garere vicissim tibi studium et obseruantiam erga te meam possim declarare. Nostrae enim hae arctoae regiones, rerum nouarum non adeo feraces


page 566, image: s0566

sunt, vt vestrae Africae propiores. De Iohannis Basilidis Moschorum tyranni obitu et successore filio Theodoro, quem Fedor illi nominant, et quatuor Knesis seu principibus velut curatoribus illi adiunctis, amici ex Liuoniae vrbibus Revalia et Riga aestatis initio ad me scripserunt. Exempla literarum mitto. Polonus Grodnae in Lithuania menses aliquot commoratus, iura et consuetudines prouinciarum illarum dissimiles, in vnum corpus Iuris perpetui et aequabilis redigere conatur. Interea aduersus Zamoisicium Cancellarium, Cracouiae tumultuatos esse Gorcanos et alios intelligo. Suecus Neruam, Reualiam et totum borealis Liuoniae circiter 40. milliarium tractum, Mosco ereptum, adhuc retinet. Is hoc anno primum, vxorem Catharinam reginae Polonicae sororem superioris anni 17. die Septembris defunctam, solenni ceremonia sepeliuit, et nunc ad defensionem finium in Liuoniam copias mittere scribitur. Danus filium Christianum, nonum aetatis annum agentem, in regno circumducit, et iuramentum fidelitatis ipsi a nobilitate velut successori curat praestari. Scoticam Buchanani historiam, quae tota fere non tam regni, quam perpetuarum seditionum, et lanienae illorum regum commemoratio est, non dubito, telegisse, postremos inprimis libros, quibus Reginae praesentis captiuae flagitia, libidines et parricidia prolixe exponit, non sine admiratione et stupore euolui. Belgici Tragoedia ad catastrophen tandem inclinare videtur, Flandria fere vniuersa, Gandauo excepto, a Parmensi recuperata. Princeps Vraniae, recens Daniae et Nauarrae reges et Angliae reginam filiolo ex Amyralii filia nato, baptismi testes inuitauit, cum expenultima coniuge Carolina Monpenseria sex filias continua serie suscepisset. Proximis diebus Alenconium vi morbi, Vranium ictu sclopeti, a quodam Burgundo sicario sublatum esse rumor sparsit, et literae


page 567, image: s0567

Lubeca et Hamburga missae confirmarunt, sed certiora indies expectamus. Regnum Galliae ex Valesia familia breui ablatum iri apparet, sed propiora nobis curemus. De Tragoedia quam Calendarium Gregorianum Augustae peperit proximis diebus Ingolstadio literas, vna cum publicatione sententiae Camerae et Heilbronnensi recessu, accepi. Heri etiam senatus edictum post Ludouici Wirteb. et Vlmensium legatotum transactionem 4. Iunii confectam, vna cum ministrorum protestatione solenni, a senatu approbata, et pro concione praelecta, nobis allatum est. Gratissimum autem fuit, quod ipsius Mylii natrationem, vna cum supplicatione ministrorum senatui exhibita, mecum communicasti. Nec dubito caeteros etiam Imperii ordines paulo post calendarium hoc pontificium, Caesaris nomine propositum, cum declaratione a Senatu et ministris Augustanis vltro citroque facta, seruaturos esse. Casimirum nihil expectatione illa quam scripto edito de se anno superiore concitarat, dignum gessisse, verum deserto socio, bellum ab hostibus Pontificiis et Hispanis in miseros ecclesiarum ministros ex Palatinatu in exilium pellendos conuertisse, videmus. A Nicolao Reusnero, quem Spiram a vobis discessisse scribis, binas iam literas, Argentinae datas, accepi. Orationes de trib. Imppp nostrae aetatis meas, Imbricio Oeconomo Hornbachiensi inscriptas, cum coommodum erit, mittes. Non audebam pluribus eiusdem exempli pagellis tabellarium onerare. Adiunxi tamen de Westphalia et Hermanno Buschio orationes. sordido quidem stilo, sed tamen res cognitione non indignas exponentes, et alias pagellas, quarum lectionem tibi non insuauem esse, opto. Disputationes a te missas, et Mariae virginis Psalterium Idololatricum in vicinia vestra editum, accepi, et pro amica communicatione amanter gratiam habeo De


page 568, image: s0568

Rotenburgensis conuentus decretis a te doceri cupio. Nos propositionem solummodo vidimus, in qua Coloniensis negocii et pacis publicae, religionis et politicae conseruandae, et auertendi molitiones contra susceptas mentio fit. Mense Maio nondum fuisse finitum, ex adiunctis Ingolstadiensibus literis, ab Einsedelio Cancellarii Saxonici filio, ad me datis, intelliges. Quid de tutela, tribus principibus cum Duce Casimiro commissa fiat, nondum cognoui. Quod filiolorum meorum nomina et aetatem scire cupis: grandior Vlricus anno 1580. die 17. Februarii, minor Dauidulus iam III. eius nominis, 1582. die 23. Martii, in hanc lucem editus est. Teoto vt Hennebergensium principum seu comitum familiam, ex qua natus Bertholdus archiepiscopus Moguntinus fuit: ab annis centum deductam mecum communices, et loquacem hanc Epistolam, chartis etiam loquacioribus coniunctam, boni consulas, et cum commodum fuerit, respondeas, nec vlli nisi recta ad nos, vel Lubecam, ad Nicolaum Vorstium Conrectorem proficiscenti, literas concredas. Bene et foeliciter aeternum vale, Rostochii die Margaridos. Anno 1584.

CHRISTOPHORO MOROLDO.

PErgrata mihi fuit epistola, quam proximis Calend. Aprilis ad me Tubinga dedisti, quod non solum constantis erga me beneuolentiae et fidei tuae erga Deum et homines probatae, verum etiam ingenii, prudentiae, pietatis et doctrinae, paulo post Ecclesiae ac reipubl. magno praesidio et ornamento futurae, illustris index et testis esset. Prae cipue etiam pressae orationis tuae, rebus plurimis confertae et stipatae, et verborum numerum fere sententiarum numero aequantis, forma delectatus sum. Qualis fuit sapientis illius antiquitatis [Gap desc: Greek words] complectens, in qua, vt Marcellinus, de Thucydidis oratione


page 569, image: s0569

inquit: [Gap desc: Greek words] , nec quidquam eruditis et occupatis molestius est literis inani verborum garrulitate prolixis et rerum inanibus. Quare vt eandem ad mescribendi consuetudinem deinceps quoque serues, et de Republica, Ecclesiis et Academia, quae scire amico licet, mecum communices, oro. Ecclesia et schola nostra Dei beneficio ttanquilla est Vicini etiam reges arctoi, pacem adhuc quidem colunt. Moschicus Tyrannus Iohannes Basilides mense Martio, pie vt scribunt ex hac vita decessit, relicto filio Theodoro successore, quem Fedor illi nominant. Stephanus Poloniae, Rex Grodni in Lithuania, ex diuersis prouinciarum illarum legibus, consuetudinibus et statutis, Vnum corpus iuris perpetui et aequabilis, conficere scribitur. Cum Turcis certam pacem habet. D. Imbricio reuerenter salutem opto, et orationes de tribus nostrae aetatis Imppp. mitto, in quatum praefatione, idem Barolo. Cyriacus a Polhaim, quem in sui libelli pro oemio laudat, a me quoque celebratur. Bene et foeliciter Vale: Rhodopoli, die Margaritae 1584.

NICOLAO VORSTIO, PROREctori Scholae Lubecensis.

S. D. Clarissime Domine Vorsti Vraniae princeps [Gap desc: Greek words] nostri temporis, felici suo fato, mediocriter adhuc si non florentibus, vtcunque certe consistentibus adhuc suis partibus mature Tragicis hisce malis exemptus est. Quare gratulandum ipsi potius, quam deflendum talem obitum iudico. Circumtulit iam totos 18. annos acerbiorem morte molem, curarum et angorum in corde, quam posse perferri ab vno homine saepe miratus sum. Tibi gratiam habeo pro coommunicata hac narratione, ac vt de Alenzonio etiam quid certi sit, exponas, oro. Adiunctas literas Reualiam prima occasione mittes. Bene Vale, die Mariae Magdalenae 1584.


page 570, image: s0570

WENCESLAO BVDOWITZ Boemo Caes. M. Consiliario.

S. D. Nobilis et ornatissime Domine amice colende, [Gap desc: Greek words] , tanto mihi iucundiores et dulciores multis aliis litterae tuae fuerunt, quae animo et corpore te recte valere et beatam illam [Gap desc: Greek words] toto pectore complexum esse, et religiose colere testantur. Ego etiam vtcunque valeo, sed quotidie [Gap desc: Greek words] aduentantis mortis excipio, quae non procul abesse potest, itaque erigere animum ad Dei et coelestis ecclesiae [Gap desc: Greek words] conor, et Nazianzeni precatione [Gap desc: Greek words] me ipsum subinde excitare, eoque consilio praecipua doctrinae de vita et morte capita proximis annis in schola tradidi ac edidi, quae vidisse te iam existimo.

Hieremiae Byzantini vicem ex animo doleo, te oro, vt causam seu [Gap desc: Greek words] tantae tyrannidis aduersus ipsum institutae exploratam mecum communices, Belgicae Tragoediae, totos iam 18 annos actae catastrophen instare arbitror: tam et si fulcire ruinas labenti Reipublicae Hollandi et Selandi, electo gubernatore Mauritio principis Vraniae filio nituntur. Legisti credo eruditissimos et grauissimos Iusti Lipsii de Constantia libros, quibus consolari Belgas in hac fatali calamitate conatur, si non vidisti cura vt habeas. Nihil legi sapientius et neruosius, in hoc argumento aliquot seculis scriptum. Bene et foeliciter Vale et per nunc ciuem nostrum statim huc rediturum, responde. Rostochii die Assumptionis Mariae Anno 1584.


page 571, image: s0571

JOHANNI MILNERO SEcretario Cancellariae. Caesareae.

S. D. Non apibus flores, nec amoeni tempora veris, gratior atque mihi literae tuae vir magnifice et ornatissime fuerunt, testes non solum beneuolentiae et candoris erga me tui, verum etiam pietatis et fidei in Deum sincerae, cui vt benedicat Deus, et consilia actionesque tuas omnes, ad Christi gloriam, et Ecclesiae Dei, ac multorum hominum salutem gubernet, toto eum pectore precor. Scripta quae polliceris, ac in his Instructionem Caroli V. Nassouio principi Vraniae datam expecto, deque fide certa, est mihi certa fides. Qui has tibi exhibet, Theodoricus olim aulae Caesareae satelles, nunc ciuis noster, recta ad nos rediturus est, quem, si consilio et auctoritate tua vti in suis negotiis volet, non grauate iuuabis, et redeuntem literis tuis de tota Europae Republica exponentibus, quae scire amico licet, onerabis, Arctoi reges nobis vicini, auream pacem colunt. Danus filium Christianum puerum nouennem in regno circumducit et iuramento fidelitatis subditos ipsi astringi curat. Suecus Liuoniae partem, a Nerua vsque ad Parnouiam fl. quadraginta fere milliarium spacio in littore porrectam, fremente Polono, adhuc retinet. De Polono, multi nobiles Liuoni grauiter queruntur, tum ob feuda a Polonis intercepta, tum ob religionis mutationem, ac multo foeliciores arbitrantur eos, qui sub Sueco, quam qui sub Polono degunt. Tauricam Chersonesum a Turcis occupatam esse, scribis. Existimo autem multo ante Chersonesi partem illis paruisse, et frater Tattari, a Turcis reductus, num vt Bassa, vel rex Tattarorum, cui tributum annuum Poloni soluunt deinceps praefuturus sit: doceri velim. De Possevino etiam, quem apud


page 572, image: s0572

vos viuere intelligo, si quid responsioni meae aduersus illius [Gap desc: Greek words] , opponet et isthic edet, tempestiue me moneri optarim. Bene et foeliciter Vale, die Agapeti 18. Augusti Anno 1584.

HVGONI BLOTIO BIBLIOthecae Caesareae praesidi.

S. D. Magnifice et Clarissime Domine Doctor, non improbari tibi laudatissimoviro tres meas, de tribus Imppp. Orationes, laetor. Sed longe gratius mihi beneficium censura sua, si non Areopagitica seuerior, ingenua saltem et libera, fuisset: quam cum per occupationes modo excuses, spero tamen, paulo post aliquid laxamenti et otii tibi, ad has pagellas attentius perlegendas, concessum iri. Nunc de Westphalia, Belgico tuo ad Eurum finitima, declamatiunculam mitto, teque oro, vt per hunc ciuem nostrum recta huc rediturum, de Republica, quae scire amico licet, mecum communices. In Balthico hoc littore Dei beneficio respublicae et Ecclesiae tranquillae sunt: nam controuersia, quae nostrae vrbi cum Daniae rege et principe Megapol. intercessit, omnis sublata est. Daniae rex filio Christiano nouenni puero iuramentum fidelitaris a nobilitate et populo praestari his mensibus curauit. Suecus extincta superioris anni die 17. Septembr. vxore Catharina, Iesuitas a se dimisit. Liuoniae partem borealem, ad 40. milliaria patentem, quam Polonus reposcebat, fortiter adhuc defendit. Polonus pontificiam religionem in Liuonia, ipsi parente, passim per Iesuitas instaurat. Antonii Possevini Iesuitae libellum aduersus me editum, et responsionem illi oppositam, existimo per bibliopolas isthuc allatam esse. Ego viatorem hunc pluribus libellis onerare non audebam. Bene et foeliciter vale, Rhodo poli pridie Bartholomaei 1584.


page 573, image: s0573

PONTO DE LA GARDIA SEreniss. regis Sueciae militiae Imp.

S. D. Generose et illustris Domine, Patrone colende. In Germania superiore, nulla Dei beneficio bella hoc tempore armis geruntur. Dissidia vero et odia sanguinolenta multorum, noui belli facem accensura videntur. Belgicarum enim calamitatum Tragoedia nunc ad catastrophen inclinat. Vtinam Liuoniae etiam vestrae et inclyto Sueciae regno vniuerso, pacem et tranquillitatem perpetuam Deus largiatur, vt diutissime frui victoriarum vestrarum fructu, rex et populi ipsi subiecti possint. Liuonis Poloniae regis subditis, gustum libertatis, ex seruitute Moschica recuperatae, affuso satis acri aceto, corrumpere Poloni scribuntur, dum multis ex nobilitate, amissa bello Moschico praedia restituere, et aliquot proximorum Liuoniae principum, qui mutatae religionis tempore praefuerunt, donationes et feuda seruare recusant, cuius calamitatis pars aliqua, hunc etiam nobilem et ingeniosum virum, Iohannem Sturcium attingit. Is cum fratrem apud nos viuentem inuiseret: exposuit sibi negotium iustum et aequum, in ea parte Liuoniae, cui sacrae Regiae M. Suecorum nomine praees, expediendum esse, quod tamen absque C. tuae beneuolentia, studio et auctoritate perfici nequeat. Reuerenter itaque orat, vt ipsi clementer adesse Celsi. tua dignetur, vt causam per se iustam et citius et felicius conficere possit. Ego, quidquid in eum studii et officii Cel. T. contulerit, perinde accipiam, ac si mihi ipsi tributum fuisset. Bene et foeliciter Celsicudo T. valeat. Rostochii die Bartholo maei Anno 1584.


page 574, image: s0574

BERNARDO EISENIO Frisio.

MAgna cum voluptate recordor sermonum, quos paulo ante tuum a nobis discessum, de patria tua, et situ regionum ad Visurgis ripam occidentalem, vsque ad illius ostium positarum, nobiscum communicasti, ac si recte memini, proximam Bremae, Stedingiam, inde Stadlandiam, postea Butiadiam et tandem Ieuerensem ditionem nominasti. Oro autem, vt accuratius mihi totum illum ad Visurgim et Iadam tractum describas, et quot milliaribus quaelibet illarum regionum pateat, quae oppida praecipua habeat, quibus fluminibus aut prouinciis versus Eurum, Notum, Zephyrum et Aquilonem finitima sit: et si quid dignum memoratu, intra annos centum in iis gestum est, diligenter consignes, mea tibi studia et officia vicissim cum beneuolentia constabunt. Mitto orationem de Westphalia et similem de Frisia, a te expecto.

BARTHOLOMAEO ROSINO Superintendenti Ratisbonensi.

S. D. Reuerende, et clarissime Vir, Grata mente et voce hic adolescens prolixe apud nos tuam erga se beneficentiam, et humanitatem eximiam, in studiis ipsius, publica liberalitate isthic iuuandis, praedicauit. Quare etiam meis verbis gratias tibi agendas, ac vt deinceps quoque cum beneuolentia tua dignareris, rogandum esse duxi. Publico etiam Reipublicae literariae et meo priuatim nomine, gratiam filio tuo Iohanni habeo, quod vniversam Romanam antiquitatem, omnium veterum latinae linguae auctorum et historicorum, ac Ciceronis praecipue lectioni, lucem eximiam adferentem, vno in volumine, perspicua methodo et


page 575, image: s0575

ordine aptissimo, eruditissime explicauit. Tibi quoque de hac foelicitate gratulor, quia talem filium, ingenio, diligentia, virtute et doctrina praestantem Deus tibi tribuit, ac exemplum dulcissimae promissionis Psalmi magna cum voluptate intueor: Generatio rectorum benedicetur, quam sententiam alicubi auditam, Ethnicus Poeta hoc eruditissimo versu reddidit. [Gap desc: Greek words] . Ecclesiam et scholam vestram, Dei beneficio florere laetor. Vtinam vicinae etiam in Bauaria, Sueuia et Austria piorum ecclesiae aliquando respirent. In hoc Balthico littore mediocris adhuc Deo gubernante tranquillitas est. Deum oro, vt deinceps etiam nos doceat, gubernet et seruet. Datum Rostochii 20. Octobris. Anno 1584.

PONTO DE LA GARDIA DVCI exercituum regis Sueciae.

S. D. Generose et Illustris Domine. Literas vestras, 18. Augusti Vpsaliae datas, vna cum muneribus per Georgium Belwicium, accepi: pro quibus reuerenter et officiose, vt debeo, gratias ago, et dum alia referendae gratiae occasiones desunt, Clementiae Vestrae, Heroicam virtutem, fortitudinem, victorias, felicitatem et doctrinam, et erga literas ac homines literatos beneficentiam, grata voce et literis meis apud Germanos et exteras nationes praedico, et Deum auctorem et datorem virtutis Heroicae oro, vt C. V. incolumem et florentem diutissime sernet. Noua, quae de Constantinopolitanis rebus et Taurica Chersoneso, recens a Turcis occupara habui, ante paucas hebdomadas nobili iuueni Liuono, Ioanni Sturcio in Liuoniam redeunti tradidi. Nunc [Gap desc: Greek words] forte munus, responsionem meam aduersus N. libellum, aduersus me virulentum, Inclyto et inuictissimo Regi vestro inscriptum mitto, quam si dignabitur Clemen. Tua inspicere, falsissimas illius, et socii ipsius Nicolai


page 576, image: s0576

Mylonii criminationes esse animaduertat. Exemplar Regiae M. exhibendum, et historiam certaminum N. ante aliquot hebdomadas ad Ericum Matthaei Secretarium misi, quem si iuuare Celsitu. Vestra, auctoritate et patrocinio suo, apud sacram Regiam M. volet, magno et singulari beneficio me afficiet. Adiunxi praeterea his literis Calendarium anni sequentis, et serenissimi Daniae Regis ad Ducem Borussiae epistolam, de Farensbecio scriptam, cuius fabula hoc tempore, in his regionibus, in multotum ore est.

In Belgico Gandauum se Hispanis dedidit. Antverpia Scaldis fluminis vsu adempto obsidetur, ac tota illa Belgico Tragoedia totos iam 18. annos acta ad Catestrophen Tragicam tendit, cuius miserias, vt mitiget Deus, toto eum pectore precor, Bene et foeliciter C. T. valeat, 24. Octobris Anno 1584.

HENRICO RANZOVIO VICArio Regis Daniae.

S. D. Nobilissime Heros. Ex itinere Lipsico domum reuersus binas a te litetas inueni, quarum priores, historiae praesentium temporum mentionem faciunt, quam a me institutam esse Ioachimus Bassevicius isthic retulerit. Ego veio cum sciam excellentis sapientiae et eloquentiae opus esse histotiam recte scribere: adeo amens non sum, vt id muneris, cui efficiendo plane impar sim, a me susceptum esse profitear. Principum qui mea et patrum memoria in his Saxonicis et Vandalicis olim regionibus vixerunt, nomina et successiones ac euentus memorabiles, quos mediocri diligentia inquirendo peruestigare potui, ab anno Christi 1500. vbi Albertus Crantzius desiit, vsque ad praesentem annum 1584. velut in Chronico annotatos, deduxi. Quod tui etiam nobilissimi nominis, et generosissimi herois parentis tui mentione honorifica multis in locis illustratum


page 577, image: s0577

est. Plus n. Syluulae illi meae honoris et ornamenti, ex tuo et Cl. patris tui nomine, quam vobis ex mea praedicatione accedere posse, ingenue fateor. Cum autem praecipuis deliberationibus et negociis, quae in hoc orbe arctoo nostra aetate gesta sunt, te interfuisse sciam: superiore anno partem earum annotationum, coram tibi Segebergae monstrare cupiebam, vt iudirio ac subiectionibus tuis erudiri de multis rebus, quae mihi non satis explorate erant perspectae, possem. Pertii etiam illustris familiae tuae Ranzouiae seriem, et cognationem cum Baldasaro episcopo Lubecensi, vt anno 1536, quo ille ad episcopatus honorem peruenit, eam insererem, sicut anno 1561, quo Eberardus prae esse coepit, familiae HOZZIAE partem ab ipso mecum communicatam, et seorsim apud nos editam, intexui. Verum adhuc designationem familiae RANZOVIAE a te expecto, vna cum Comitum Hoïensium historia, de qua ex soceri tui scripto aduersus illos edito, mihi impertienda, si per literas te monerem, promisisti. Farensbachiana scripta, ante meum discessum remisi. Lipsii consolationem longe Ciceroniana recens edita grauiorem a te retineri facile assentior. Bene et feliciter valete, vltima Octobris, Anno 1584.

MICHAELI TEVBERO J. C.

S. D. Magnifice et Clarissime D. Doctor, Patrone colende, Plurimae extant, de dignitate doctrinae iuris, ac Iureconsultorum, et reuerentia, legibus ac earum custodibus debita, Philippi coommunis nostri praeceptoris orationes, quas cum caeteris, omnium facultatum et artium professoribus praescriptis, coniunctim edere: et occasiones ac tempora, quibus singulae recitatae sunt, adiungere decreui. Paucissimis enim iam editis, annus ac dies, quo habitae sunt, adscriptus est. Inueni etiam inter chartas meas, collationem ???centiae,


page 578, image: s0578

vt vocant, ab ornatissimo et optimo sene, socero vestro D. Benedicto Pauli vobis factam, et alteram Francofordiae, vt ratiocinor. D. Laurentii Lindemanni, a D. Hieronymo Schurffio pronunciatam, quas orationibus in promotione vestra habitis adiungere velim. Oro igitur vt annum et diem vestrae promotionis mihi indicare, et quotcunque orationes a vobis in renunciatione graduum dictas (ego enim solam, de vita Hieronymi Schurffii in D. Cracouii promotione habeo) asseruatis, mecum communicare bona fide remittendas, dignemini. Adscribam enim singulis in editione nomen vestrum, quod, nescio quo consilio in Tomis declamationum editis, omissum est. Inprimis vero, ad nomina antecessorum, qui orationes de L. L. recitarunt, et tempora seu annos et dies, quibus singulae pronunciatae sunt, peruestigandos, prodesset, ex matricula collegii vestri, tempore promptionum ab anno 1520. vsque ad annum 1560, quo Philippus obiit, et nomina eorum, qui in singulis promotores et promoti fuerunt, descripta habere. Quae ad nullos vius alios, quam ad scribenda singulis orationibus nomina promouentium et tempora, me collaturum esse sancto promitterem. Id officium, cum vobis antecessoribus honorificum, et multis bonis ac eruditis lectoribus gratum et iucundum esset futurum, spero a vobis impetratum iri, vt cum auriga proxime ad nos redibit, ad me perferatur. Mercedem describenti Notatio vel alter dandam, vna cum animi grati memoria perpetua, promptissime epersoluam. Bene et feliciter valete. Postridie Idus Nouembris 1584.

HERMANNO EMPSICHOVIO Tremoniensis Ecclesiae pastori.

BEnenolentiam erga me tuam, et collegarum tuorum, incolumem et saluam mihi conseruari, nec ingratam vobis qualiumcunque pagellarum missionem


page 579, image: s0579

proximam fuisse laetor: et ardentibus votis Deum precor, vt vos doceat, seruet et gubernet, vt labores docendi in ministerio Ecclesiae vestri, vberem fructum verae agnitionis Dei, verae pietatis, fidei, dilectionis et caeterarum virtutum Deo placentium, in mentibus auditorum ferant, et amplificandae in gentibus illis gloriae Dei et aeternae multorum hominum saluti vtiliter seruiant. Quod de exemplo ciuium vrbis Iabes in Galaad, qui Saulem sepelierunt, quaeris? scis aliud esse cremare mortuum, et ossa seu cineres sepelire: aliud in coetu hominum de Religione dissentientium, impii contemptoris verbi et Sacramentorum, funus deducendo, impietatem cius velut approbare, et recte sentientes, ac pios scandalo dato alienare. Deinde aliam esse politicorum seu ciuium subditorum; aliam pastorum Ecclesiae conditionem: aliud esse gratitudinem et honorem regi bene merito debitum ostendere: aliud de vera religione testimonium aliis verbo aut facto seu gestibus externis praebere. Saul prae caeteris, de ciuibus labes Galaad, quos ex saeuissimi Tyranni, Naassi Ammonitarum regis ore et faucibus ereptos, in securitatem vitae, et libertatem pristinam restituerat, optime meritus erat. Quare vicissim hanc gratiam et honorem optime merito regi et seruatori suo referunt, vt cadauera ipsius, et filiorum in muro Schytopolis ludibrio exposita deponant et crement, et lachrymis condant perfusa fidelibus ossa. Laudatur Tobias, quod interfectos ab Assyriis ciues suos sepeliret: nec vituperaretur Christianus in Turcia captiuus, si Turcorum cadauera in viis abiecta, humo conderet, et homo homini commune humanitatis officium praestaret, dummodo significationem abnegationis verae Christi doctrinae nullam in publicis eorum sacris ostenderet. Multo magis subditi, postremum hoc humanitatis officium, Regi virture praestanti, exhibere debent.


page 580, image: s0580

Quare a Dauide laudantur, qui ipse etiam, hac virtutis, in hoste conspectae laudatione ostendit, se fidelem subditum, et ministrum regis, non seditiose regnum Saulis ambiuisse, aut mortem eius cupide expectasse etc. Quod autem ad pastores Ecclesiae attinet, hi a Deo non tantum supra vulgares homines, verum etiam reges et principes positi sunt, vt omnes impios, absque personarum respectu voce legis arguant, nec sanctam Coenam dent canibus, nec impoenitentes mortuos plis ceremoniis; aut sua deductione, falsum pietatis testimonium tribuant, et alios pios offendant. Ideo ex man dato Dei Ieremiae non licuit comitari funus, aut interesse conuiuiis funebribus reiectorum a Deo cap. 16. Subditi, cum magistratus impii exuuias honorifice ad sepulturam deducunt; externam tantum testificationem reuerentiae et gratitudinis erga superiorem ostendunt: sed si pastores, qui sunt loco Dei constituti, vt arguant impios impoenitentes, eisque praesentes et aetetnas poenas denuncient: funus vna deducant, et piis cantionibus et concionibus celebrent, quid aliud reuera faciunt, quam quod iustificent in peccatis damnatum, et cui non est pax et requies, pacem et requiem tamen falso, decantent: et doctrinam Euangelii, quam ore profitentur et praedicant, suo exemplo et factis negent. Haec saluo vestro et omnium meliore iudicio breuiter respondere ad quaestionem tuam secundo iam repetitam, volui. Nec ego quidquam vobis aut aliis praescribere velim, cum circumstantiae factorum et Ecclesiae vestrae status, mihi non plane perspectus sit, et sciam saepe, vt pax seruetur, legum moderamen haberi. Bene et feliciter vale. 15. Nouemb. Anno 1584.

SIMONI ROTERO COS. VEteris Brandeburgi.

S. D. Magnifice Domine Consul, patrone colende, Vsicatum est in Ecclesia ordiri annum ab eo die,


page 581, image: s0581

quo Filii Dei Seruatoris nostri [Gap desc: Greek words] celebrentur, vt idem dies, qui salutis nostrae exordiuro fuit, anni etiam noui principium Christianis ducat. Cum igitur circa noui anni principium ad te scribam: initio Filium Dei Seruatorem nostrum Iesum Christum nobis natum et datum toto pectore precor, vt annum felicem, tranquillum et salutarem tibi, et toti Reipubl. tribuat, et nos doceat, gubernet et seruet. Haec vota, cum ministrum meum Wittebergam remitterem, cum tuis coniungere initio volui: tibique amanter gratiam habeo, quod humanissimis literis, senili grauitate et prudentia, et illustri beneuolentiae erga me tuae significatione stipatis, superiori aestate me compellare dignatus es. Vt enim nouellae vites, vinum copiosius quidem et dilutius: antiquae vero generosum et bene coctum ferunt, ita senum non modo canis et annis, sed etiam antiqua virtute et fide, grauium sententiae ac sermones, iuuenum cogitationibus inconsideratis, et vagis longe antecellunt: et mihi iam iuxta Menandri versum [Gap desc: Greek words] . Mitto autem vsitato more pagellas, rerum Constantinopolitanarum, et alias aliquot, ex quibus scriptas ministro meo reddetis. Adiunetam de stat u Ecclesiarum Graeciae et Asiae orationem et epistolas Constantinopoli proximis annis in Germaniam scriptas, Reuerendo et Nobilissimo D. Praeposito, quem in literis tuis laudas, si placet, exhibebis. Addidissem alias quoque similis argumenti pagellas, lectu non indignas nec iniucundas, sed viatorem morosum onerare non audebam. Te vero, vt virum sapientem et bonum non dubito promisse de Carolo Egmondano proximis literis sponte facti, memorem fore, et praesenti tabellatio recta ad nos redituro, historiam vitae illius vberius recitatam, vel certe pragmaticas illas annotationes et alia, quorum in literis meministi, traditurum esse. Mea


page 582, image: s0582

tibi studia et officia cum omni obseruantia constabunt. Bene et feliciter vale, die Thomae, anno 1584. Historiam de Taurica Cherfoneso et Tattarorum Praecopitarum imperio a Turcis recens occupato et Patriarchae Byzantini calamitate etc. Dominus Quadius tecum communicabit.

JOHANNI III. SVECIAE Regi.

DIuinitus constitui et transferri regna: et a Deo autore et custode imperiorum, sapientes, felices ac salutares generi humano reges ac principes tribui ac stabiliri praeter vocem diuinam, tum alia totius historiae mun di, tum vero inprimis Sereniss. R. Maiest. tuae, ac Regiae Svecorum familiae exempla demonstrant. Versor nunc in historia vitae inclyti regis Gostaui patris tui describenda. Quem diuino impetu, ac vere heroica virtute et felicitate, Regnum Svecorum, Christierni tyrannide pene oppressum et continuis tot annorum bellis intestinis atque externis prope exhaustum, rursum erexisse ac confirmasse, et tranquillum ac florens liberis suis reliquisse, beneficio et clementia Dei singulari, videmus, Similia praefentiae Dei ac prouidentiae diuinae testimonia in tuae Maiestatis Regiae gubernatione posteri praedicabunt, ad quae adiungetur hoc tempore amplissimi ac potentissimi Poloniae regni accessio, quod omnes ex Polonia et vicinis illi, Vratislauia, Dantisco, aliisque locis scribentes Serenissimo Principi Sigismundo, Regiae Maiestatis tuae filio consentientibus plerorumque regni procerum suffragiis, delatum iri ostendunt. Ego quidem in laudatissimi regis Gostaui patris tui rebus gestis, ex communicatione rerum Svecicarum per Regiae Maiestatis Tuae Secretarios Olaum Svercheri et Ericum Marthaei facta, exponendis sedulo iam laboro, ac si viuam


page 583, image: s0583

et valebo; cum primis nauibus partes illas Chronici, in quibus Svecicae historiae insunt Regiae Maiestatis tuae sapientissimo iudicio et consilio censendas ac emendandas subiiciam. Reuerenter etiam et fideliter interea, quod de indicando Doctore Theologiae, ad Reualiensis Ecclesiae inspectionem idoneo Regia Maiestas tua mandauit, expedire studui, is est in Lithuaniae finibus natus, qui ante 20 annos gradu Doctoris Theologiae apud nos ornatus, interea semper in ministerio Euangelii et Ecclesiarum gubernatione Deo seruiuit, ac Regiae Maiestati tuae eo studiosius operam suam defert, quod ante 25 annos, Regiae Maiestatis T. in Lithuaniam ad sponsam regiam proficiscentis comitatum aliquandiu secutus, et beneficio liberali ornatus sit. Hunc si coram videre et audire, et aliquantisper probare, priusquam de eo conducendo decernat, Regia Maiestas Tua volet, subiectissime oro, vt paucis verbis Regiam voluntatem suam per literas suas vel Olai Svercheri declaret, ne inani spe, et expectatione diutius ille teneatur, etc.

CHRISTOPHORO CNOPHIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, Cum multis iam annis, nulli vel scholastico, vel alteri nostri ordinis homini, literas ad te dare solitus sim: mitaberis cur militem hoc tempore commendem. Facile autem credes, maluisse hoc etiam officio me supersedere, nisi vt vidua illa perpetuis ac infinitis pene interpellationibus, tandem epistolion hoc extorsisset, quo nihil a te aliud peto, quam vt benigne ipsum audias, et si iuuare cum vt sperat, absque tuo incommodo ac molestia poteris, non grauate opem feras. Sin minus ad alium ipsi regem aut Principem literas dari cures, quas sine magna molestia obtineriin aula posse arbitror. Nepos est ex sorore


page 584, image: s0584

Petri illius Caesaris, cuius fortitudinem ac fidem, Augusto Saxoni probatam fuisse scimus. Mitto carmen de mense Octobri, Holsatiae familiae infesto, et concionis tuae funebris, quae [Gap desc: Greek words] seu piae ac beatae ex hac vita migrationis illustrem imaginem continet exemplum expecto. Bene vale, pridie conceptionis Christi 1587.

JOANNI WITZENDORPIO.

VBi dolet quis ibi linguam et manum habet. Cum igitur toto hoc nouo anno incommode habuerim, nec animo, nec corpore ad perferendos more solito studiorum labores, idoneus; dolorem meum tecum communico, et Deum vitae praesentis ac aeternae datorem, oro, vt nos deinceps etiam doceat, seruet ac gubernet. Reginae Scoticae supplicio tandem affectae, epitaphium mitto. Anglam ab Hispano et aliis hostem proclamatam ferunt. Nisi igitur [Gap desc: Greek words] illi opem Deus singulari exemplo ferat, infelix fatum ipsam quoque manebit. Quam multa hoc nostro seculo exempla mutationis Regiatum familiarum, et calamitatum exempla plane tragica vidimus, Franciscum Galliae regem in acie captum, Ludoicum Vngariae a Turcis, et Iacobum Scotiae regem ab Anglis in acie caesos, Christiernum Daniae regem exulem captiuum et in carcere mortuum, Ericum XIV. Sveciae regem itidem in carceres a fratre coniectum, Sebastianum Portugalliae regem moto bello non necessario, a Mauris trucidatum. Henricum Scotiae regem necatum, Scotam nunc tandem capite truncatam, vt vere Tragicus poeta cecinerit: Non sic Libycis Syrtibus aequor Furit alternos voluere fluctus: non Euxini turget ab imis, coommota vadis vnda, viuali vicina polo, vbi caeruleis immunis aquis, Lucida versat plaustra bootes: vt praecipites Regum casus fortuna notat.


page 585, image: s0585

De Poloniae regis obitu epistolam accepi, quam si inuenire inter chartas potero literis adiungam. Refutationem fictitio illi colloquio cum Theologis Rostochiensibus oppositam, existimo te vidisse. Bene et feliciter vale. 1587.

REINERO REINECCIO.

ALiquot mihi quaestiones proponis, de quibus, vt potero, respondebo. Aristotelis ad Alexandrum admonitio, regnum [Gap desc: Greek words] ipsi datum esse, extat in volumine epistolarum Graecarum per Aldum edito MID, in quo triginta quinque autodit, Thesaurum sapientiae et eloquentiae Graecae insignem, quo si nondum potitus es, prima occasione tibi eum comparato. Egi cum Wechelis vt recuderent, sed frustra. Bonifacius Angliam, Transmarinam Saxoniam nominat, in epistola ad Zachariam Pontifi cem. Q. Pedium Caesaris ex Iulia sorore pronepotem fuisse, Onuphrium Panvinium arbitror iudicare, sed librum ad manum non habeo et inquiram de eo diligentius, etc.

HENRICO FABRO RECTOri Scholae Quedlinburgensis.

??? [Gap desc: Greek words] , quam mihi iucundus et suauis conspectus et colloquia tua, in quibus vere [Gap desc: Greek words] inerat, superiorib. diebus Quedlinburgi fuerunt. Quare eximium ac singulare beneficium et munus, mihi in hoc itinere a Deo tributum iudicaui, quod amicitiae cum tali viro, Heroica bonitate, virtute, doctrina et fide praestante ineundae, facustatem mihi praebuit. Nec vero vllas necessitudines ego libentius et maiori cum voluptate expeto et colo, quam mei ordinis hommum in scholis Deo grata [Gap desc: Greek words] docentium,


page 586, image: s0586

ac tu quidem aliquot iam annos in illa totius Harcyniae metropoli [Gap desc: Greek words] etc. caetera deerant.

Haec scribere ad te volui, cum Stephanus auditor tuus, petendae hereditates auitae causa isthuc rediret, quem non dubito te quemadmodum humanissime pro. misisti, autoritate et patrocinio tuo benigne ac fideliter apud Reuerendiss. et Ill. dominam adiuturum esse. Quicquid de lege Fale. isthic vsitata remittet Domina, id sibi illius beneficio donatum esse Stephanus agnoscet. etc.

HENRICO BETVLEIO.

??? [Gap desc: Greek words] , tanto mihi iucundiores multis aliis et suauiores literae tuae vir clarissime et optimp fuerunt, quas superiore hyeme ad me dedisti, plenas summae humanitatis ae, beneuolentiae, et desiderii bonorum, ac bene de aliis merentium amicitias religiose et constanter tuendi quas ego quidem singularia Reip. ornamenta et praesidia, nec humanitatis solum et communicationis officiorum, aliarumque vtilitatum priuatarum, verum aliis etiam grauioribus de causis expetendas et colendas esse iudico. Ita conditi a Deo sumus, vt Deo in nobis habitanti et radios suae sapientiae, iustitiae, omniaque bona sua nobiscum communicanti, mutuo amore et obseruantia deuincti et vniti vere [Gap desc: Greek words] essemus. Quam vnionem et [Gap desc: Greek words] primorum hominum lapsu postea diuulsam, immenso nostri amore Filius Dei assumpta nostra natura et Spiritu suo in corda nostra effusam, rursum conglutinat et instaurat, vt primum Deo aeterno Patri per Filium reconciliati et amici, vnum in ipso simus, deinde inter nos copulati ac vniti velut membra eiusdem corporis, cuius ipse caput est, coniuncti et coagmentati, mutuam coniunctionem et concordiam


page 587, image: s0587

sine dissidiis conferendo operas ad communem totius corporis salutem tueamur, [Gap desc: Greek words] . Nec tam finistrae opus est dextrâ, quam Ecclesiae ac Reipublicae docentium ac gubernatorum concordia et amicitia necessaria est. Quare propter vtilitatem Ecclesiae, Reipublicae et scholarum nostrarum amicirias nostras religiosius conseruemus. Vere enim, vt ex veteri poemate a Platone citati versus loquuntur: [Gap desc: Greek words] . Haec primae literarum tuarum paginae, de ardenti studio amicitiae, cum bonis et doctis colendae tuo, grauissime ac humanissime disserenti, velut [Gap desc: Greek words] volui.

Altera pars, silentii aliquantisper a te vsurpati, causas exponens ea commemorat, quae nunquam mihi prius, quam ex literis tuis ea didicissem, audita vel cognita fuiste vere adfirmo. Commendationem accuratius et prudentius scriptam aliquot annis non acceperam. Itaque in aedibus, horto domus meae contiguis, sine locario collocare a te commendatum volebam, vt quotidie eum inuisere, et de studiis cum eo colloqui possem: ac musaeum iam monstraueram et in mensa communi aliquantisper eum viuere volebam, donec vel paedagogia, vel permutatione aliqua ipsi, ea etiam in parte prospici posset. At Magister Breidenbachius, qui coram sibi filium a te paulo ante commendatum esse aliquoties apud me iactitabat, voluntatem tuam sibi notissimam esse adfirmans, con. uictoribus eum suis adiungere, in eademque domo habitare volebat, cui scire se, id tibi gratissimum fore adfirmanti, repugnare non debui, ac postea [Gap desc: Greek words] illius, ac profusionum omnino ignarus, aliquoties cum in aedibus Breidenbachii conueni, et an studiorum ordinem praescriptum sequeretur, inquisiui, et


page 588, image: s0588

Ciceronem aliosque libros vtendos dedi. Quare praeter omnem expectationem mihi illa, quae nunciasti, acciderunt, ac te iustas et graues non solum tacendi, verum etiam mihi succensendi causas habuisse confiteor, quod asseuerationibus Conradi Breidenbachii, quem paulo ante tibi adfuisse sciebam, magis quam literis tuis adeo sollicite et diligenter scriptis, obsecutus sum. Verum reprehendi praeterita possunt, mutari nequeunt. Quare [Gap desc: Greek words] . Filius tuus Goswinus excellenti ingenio diuinitus ornatus et optimis literis ac moribus a te praeclare excultus, officium suum diligenter ac sedulo obit, et propter modestiam ac morum elegantiam et in omni officio diligentiam, mihi ac optimo cuique in hac Academia carus est. Quare exemplum sententiae Psalmi (generatio rectorum benedicetur) quam ethnicus poeta alicubi auditam hoc eruditissimo versu reddidit: [Gap desc: Greek words] , expressit, in tua familia singulari cum voluptate et admiratione cerno. Et Deum aeternum patrem, cuius singularia dona sunt filii virtute praestantes, precor, vt deinceps etiam filii tui studia et reliquae vitae cursum ad suam gloriam et Ecclesiae salutem guberner. De scholae nostrae statu mediocri et tranquillo, ex filii literis haud dubie cognosces, Regum negocia Deo commendemus. Mitto tamen de Reginae Scotiae supplicio narrationem, cuius noui et inusitati exempli historia, de ira et iudicio Dei et aliis magnis rebus considerantes admonet. Hic etiam dies electioni regis Poloniae noui ab ordinibus dictus est, quam a Deo gubernati, et regno felicem ac salutarem esse, ex animo opto. In Liuonia optimus princeps, et verae religionis, iusticiae et pacis custos fidelis Gothardus Curlandiae Dux, die 7. Maii rebus humanis exemptus est. 1587.


page 589, image: s0589

MICHAELI BEVTHERO.

DVlcissima est Psalmi sententia quam ethnicus poeta alicubi auditam, hoc eruditissimo versu reddidit: [Gap desc: Greek words] , Generatio rectorum benedicetur. Cum igitur filium excellenti ingenio, virtute, doctrina, facundia et aliis insignibus Dei donis ornatum habeas: singularem Dei tibi et tori familiae tuae propitii et fauentis benedictionem agnosco: et vna tecum pro tanto munere, Deo gratias ago, eumque ardentibus votis precor, vt filium tuum et nos deinceps etiam doceat, gubernet et tueatur, vt Ecclesiae Christi ac. propagationi vetae doctrinae in scholis, vtiliter seruiamus. Caetera quae cupies omnibus de rebus cognoscere, filius tibi exponet, qui cum viuae epistolae loco mihi apud re futurus sit: malo te illius facundiam, quam meam balbutiem audire. Pro elogiis virorum illustrium ad me missis, reuerenter gratias ago, et [Gap desc: Greek words] , sed [Gap desc: Greek words] remitto, consignationem rerum in Arctoo hoc orbe memorabilium praximo sexennio actarum, quam vt sine molestia perlustres, opto. Bene et feliciter vale, pridie Mariae Magdalenae Anno 1587.

MARCO LVSCOVIO, J. V. D. et Rectori.

VEre magnifica oratio est, et magnifico viro conueniens, qua Magnificentia Vest. in hodiernis ad meliteris vtitur. Sed interea nimis captiose mecum Magnific. V. agit, quod pro officio velut a me promisso, gratias agit, quod ego summis viribus sum deprecatus: idque in hac ingenii et corporis, cuius fulturis animus sustinetur, imbecillitare praestitu prorsus impossibile, ostendi. Insanirem, si solidum quiddam, vt M. V. nominat, a me quotidie collabente, et iamiam spiritum efflaturo, proficisci posse cogitarem, at multo


page 590, image: s0590

magis, si pollicerer. Oro igitur, vt quae scripsi, non secus ac sensi M. V. accipiat, nec plus a me expectet, quam promissum esse videt. Delineatio scripti, quam M. S. ad me misit, hic relicta est, quam nunc remitto, et Magn ficentiae Vest. beneuolentiae et patrocinio me commendo. Bene et feliciter vale, 1587.

HARTMANNO OSTRINGERO.

ADfuit nobis triduum in feriis natalitiis frater tuus Philippus, in comitatu Solmensis et Mansfeldensis Comitum Illustrium et canonicorum Argentinensium, cuius mihi conspectus et colloquium fuit gratissimum. Hospitalia officia tribuissem vberius, si per ministerium ipsi crebrius adesse licuisset. Discesseruny hinc ad principem meum Vlricum, inde ad Daniae regem, qui nunc in Cimbrica Chersoneso hybernat, et militem classiarium in vicinia conscribit, quo Angliae opem laturus existimatur. Misit ad Parmensem Hispani praefectum, cui operam suam in pacificatione inter ipsum et Angliae reginam defert. Tu gratissimum mihi munus proxime misisti: Refutationem fulminis Pontificii aduersus Nauarreum et Condeum vibrati, quam a Segurio Nauarreni legato vel alio artifice ex cellenti scriptam esse apparet. Remitto [Gap desc: Greek words] , Orationem in funere Ducissae nostrae nuper pronunciatam. Multos et hic autumnus principes personas Saxoniae ademit, Adolphum Ducem Holsatiae Calen. Octobris, sororem illius Elisabetham Duci Megapolit. nuptam Idibus Octobris. Franciscum Saxoniae Ducem chorep. Colon. 8. Decembris; Ioachimum Ernestum Anhaldinum, et nuper Stephanum Poloniae regem, cuius obitus nouas regno illi perturbationes attraher.


page 591, image: s0591

JOANNI WITZENDORPIO.

LIteras tuas 3. Ianuarii datas tabellarius 27. eiusdem mihi reddidit. Poloniae regem die 2. nostri Decembris concidentem paroxismo epileptico, vel a poplexiai subito decessisse certum est, nunc Warsoviae regni senatores, de tempore et loco comitiorum, ad noui regis creationem indicendo, deliberant. Regina Poloniae, duos nobiles, cum literis ad sororis filium Sigismundum, Sveciae principem mittit, qui hoc biduo apud nos, occafionem per Daniam terrestri stinere in Sveciam perueniendi, expectant. Zamoiscius Cancellatius, Mariaeburgum Borussiae tenere, eique Ernestum Weierum praefecisse, narratur a D. Sturcio, qui heri ex Borussia ad nos rediit. Sborouii vicissim Zamoiscii praedia in regno inuadere dicuntur. In Gallia induciae factae sunt, finiendae sexto die, post finem colloquii matris reginae cum Nauarreo de pace instituti, Guisius Masaeram ad Mosam obsedisse scribitur. Nescio an orationem funebrem de Elisabetha Cimbrica prius miserim.

PETRO EDDELINGO.

S. D. Reuerende et Clarissime Domine Superintendens, gratiam vobis officiose habeo, quod amnter respondere literis meis dignati estis. Orationem de laudibus Elisabethae Cimbricae mitto, et nobilissimo genere, doctrina et virtute vito Georgio Tesmaro, adiunctis literis respendeo. Iacobi Crusii ad Ioh. Fridericum literas legi, ex quibus non sine causa eum Stetini vel Rugenwoldae sedem expetere intelligo. Ad Nicolaum Heidebrig et Richardum Purcamerum, adiunctas conciones, si placet, mittetis. Consul Treptoviensis Iohannes Lubbechius, extrema omnium corporis virium debilitate, cum ei adessemus, laborabat.


page 592, image: s0592

Cum a fratre tuo digtederemur, hospita in pago, qui a bonitate nomen Henetum habet, panem nobis vendere recusabat, quod adeo maligne hoc anno olyra prouenisset: cum alioquin hospitalia officia nobis [Gap desc: Greek words] abunde praeberet. Milites Hispani in Monasteriensem et Cliuensem ditionem in hyberna distributi sunt. De Parmensis et Dorotheae Lotharingicae coniugio nihil adhuc allatum est. Caetera quae habuimus recentissima, typis exprimi in adiuncta pagina, quam te sine molestia lecturum esse spero, curaui. Bene et feliciter vale. Reuerendo et Cl. v. M???oachimo Luëbeher pastori vestro salutem reuerenter opto: postridie purificationis.

HENRICO MOLLERO Rectori R.

FIdeliter mihi redditae sunt literae tuae, et quas superiore anno 17 Calend. Septembris ad me dedisti, et quibus hoc anno diem 8. 9. et 11. Ianuar. adscripseras, in quibus me non tuo tantum, sed etiam aliorum hominum praecipuorum nomine obtestaris, vt literas adiunctas tamdiu apud me reseruem, quoad certo constiterit, quonam in loco ille, cui inscriptae sunt hoc tempore versetur. A best a. a nobis insula illa, quam hospitium illi praebere nos certo comperisse scribis, triginta milliarib. quo cum in hoc acri gelu, fluminibus et littoribus passim glacie concretis, nemo hinc nauiget, nec alioquin ciues nostri illinc negotientur, Lubecam meo tantum nomine scriptas ad illum literas mili, quibus si per ciuem aliquem Lubecensem in ea insula negociantem ille peruestigabitur, amanter ab eo peto, vt ad me accedat, et literas a vobis missas ex manu mea accipiat. Sed de his hactenus. Controuersias in vestra vrbe, vt iniquiorib. etiam conditionibus, amice, intra moenia componatis, nec ad futurum regem vel Senatum regni diiudicandas deferri patiamini, amanter


page 593, image: s0593

et quanta possum contentione vos adhortor. Videmus enim aulas Regum quorundam et principum natura odisse ciuitatum bene constitutarum libertatem, ac vt gallus in gallinam data occasione ex improuiso insilit, ita proceribus ad opprimendas vrbes et in extremam seruitutem redigendas, nihil praeter occasionem deest, quam commodissimam, nec vnquam ab aulis neglecbam, ciuiles dissensiones praebent. Vidi tristissimum in hac vrbe Rostoch. ante 10. annos exemplum, vbi cum inter se, senatus et ciues [Gap desc: Greek words] intra maenia sancire nollent, et principem in vrbem inuocarent, vtramque partem seruitute pariter oppressam, pertinaciae suae sero poenituit. Fideliter itaque eos consulere isthic Reip. iudico, qui quantumuis seram [Gap desc: Greek words] suadent, et rerum irrecuperabilium summam felicicatem esse obliuionem iudicant, certe quod hoc intetregni tempore non recuperabitur, nunquam postea, re coram rege et procerib. agitata, obtineri poterit. Quantopere enim amentur ciuitates a regibus, inde appatet, quod in amplissimis Daniae, Sueciae et Poloniae regnis pauciss. oppida, muris cincta, et haec extrema seruitute oppressa, tolerantur. Nec praeter Prutenicas et vestras ciuitates, a Germanis aedificatas, in toto regno Poloniae multas, prae ter Cracouiam, Posoniam, Warsauiam, Leopolin esse arbitror. Quarum an aliqua libertas reliqua sit, vos scietis Superiori anno Senatus vester ad me scribebat, Superintendentem idoneum indicari legato suo, qui plena cum illo coram agendi mandata habiturus esset, flagitans. Respondi ante annum de aliquot personis me cogitasse. quas Mandatario eorum nominaturus essem, verum nemo ad me postea venit, et tamen Iacobum Crusium, quendam Pomeranicarum Ecclesiarum turbatorem, animi prorsus impotentis hominem isthuc deductum esse intelligo, de quo, an adhuc isthic, et qua spe viuat, doceri a te cupio.


page 594, image: s0594

Continuam Tragoediae, in vestra Republica hactenus actae, seriem, a te contexi et causas ac occasiones euentuum, et tempora simul consignari peruelim. Ego aliquot solummodo actus, eosque non integros accepi, quorum summas Chronico superioris anni intexam.

DANIELI HOFFMANNO.

OBruor magna molestissimorum negotiorum varietate, et ex vicinis aliquot gentibus, turbulentis epistolis eodem fere tempore allatis, iam respondere institui, vt epistolam et pagellas ad me postremo isthinc missas, legere adhuc quidem reformidarim. Ex proximis enim literis, si quiescam et taceam, non minus me, quam si palam aduerser pro hoste habitum iri intelligo. Quid vero necesse est in his Ecelesiis; quae confessionem in nono capite Apologiae suam, cum vestra plane congruentem ediderunt, nec vlterius quam vos in doctrina de vbiquitate progrediuntur, nisi quod [Gap desc: Greek words] generalem, i. e. Lutherum ipsum, a quo illa asserta est, non condemnant: tam funestum certamen moueri? Me [Gap desc: Greek words] nominas, cum expresse profitear me in declaratione cap. 9. Apologiae tradita, adquiescere, aculeos tibi quosdam displicere, quod si igitur omnia tibi spinae in oculis sunt, decuplo rectius est me nihil scribere, nisi extrema necessitas defensionis flagitet, praesertim cum meas epistolas ad te priuatim simplici et candida fide scriptas aliis prodi, et tela ad me laedendum suppeditare intelligam, quod vt alia grauiora, Deo commendo. Sed tamen idem cum Erasmo te sentire arbitror, qui in spongia aduersus Huttenum scribit: Habeo, qui ex intimis amicis, mihi factae sunt capitales hostes, nihil non molientes in exitium meum, nunquam tamen sustinuit animus meus, vt vel e secretis colloquiis, dum constaret familiaritas, habitis, vel ex epistolis, quicquam illis obiicerem.


page 595, image: s0595

Tum enim mihi dignus viderer, qui ex vniuerso hominum contubernio in ferarum consortium protruderer, etc. 1587.

CRISTOPHORO PANNONIO.

QVod D. Sturcium familiarem meum, vir clarisssime et optime, singulari studio, beneuolentia et fide complecti, dum isthic commoraretur, et hospitio domus tuae fouere, et consiliis iuuare dignatus es, reuerenter ac officiose gratias ago. Rediit ad nos incolumis, aliquot adolescentes nobiles vna adducens, quos iam secuti sunt Noldii fratres, vere Heroica indole ad virtutem et literas ornati, quibus priuatim docendis hoc tempote vacat. Annus superior multis principibus fuit fatalis, ac recens Saxoniae dux Fridericus Laoburgensis die 8. Decemb. Ioachimus Ernestus Anhaldinus eodem mense, duo filii Friderici Wilelmi ducis Saxoniae mense Ianuario, et proximis idibus Februar. Dorothea, Augusti Electoris filia, quae Henrico Iulio Duci Brunsuic. nupta fuit. primi partus doloribus sublata, decessit. In Belgico vrbem Dauendriam Parmensis occupauit, quae 250000. aureis bonorum direptionem redemit. Rex Daniae apparatus Hispani nauales in Angliam futuro Anno institutos videns, ad sui etiam, regni defensionem naues aliquot instruit et armat. Wittebergae et in reliqua ditione Christiani, Saxoniae Electoris, nouam Ecclesiarum reformationem quidam metuunt, quidam cupide expectant. Literas adiunctas quaeso, vt Caunam ad generum tuum cures, ac vt respondeat, roges, postremas enim mense Iulio ad me misit. Orationem in funere Elisabethae Cimbricae a me habitam, sine molestia a te perlustrari opto, et de Polonis ac Moschicis rebus doceri cupio, Bene et feliciter vale, die Adriani Anno 1587.


page 596, image: s0596

PAVLO ODERBORNIO.

POstremas a te literas 30. Iulii Caunae datas, accepi, in quibus de morte Haraburdi Casteliani Minscensis, et Magni ducis Cimbrici vidua, et Rigensium tragoedia me copiose docuisti, ac vt de rebus Germanicis ac Belgicis vicissim aliquid significem, rogas. Mitto autem proximi septennii Chronicon Saxoniae, ex quo annum superiorem multis priricipibus fatalem fuisse cognosces, quibus recens Fridericus Saxoniae 21. et 24. Ianuarii, Dorothea Augusti Saxonici filia, vxor Henrici Iulii, Ducis Brunsuicensis primi partus doloribus extincta 13. Februarii et ante hos Elisabetha Vrsula Ernesti Luneburgensis filia, Otthonis Scavvenburgensis vidua et alii, quibus rex vester [Gap desc: Greek words] accessit, cuius genealogiam et matris ac patris, auique parerni nomen, et primae aetatis studia, quo anno Wittebergae vixerit? quid ante regnum gesserit? adhuc desidero: Itaque literas tuas sollicite expecto, non tam, vt aureum tuum Regem, cuius aliquoties iam meministi, quam haec historica, ac si quid interregni tempore [Gap desc: Greek words] accidit, ex te cognoscam. Bene et feliciter vale die Adriani 4. Martii 1587.

M. JOHANNI BOCHMANNO Pastori Elbingensi.

S. D Reuerende et Clarissime Domine Pastor, amice colende, [Gap desc: Greek words] . Itaque senex senis beneuolentiam, magis, quam iuuenum amores errantes, expeto, et fouere ac tueri omnibus officiis studeo. Cum igitur superiori autumno familiari congressu et colloquio amicitia inter nos constiuta esset: pergratum mihi officium literarum, quas 3. Decembris ad me dedisti, fuit, teque oro, vt dum in


page 597, image: s0597

his terris nos viuere Deus volet, mutua epistolarum communicatione amicitiam nostram, cuius semina in aeterni Dei et coelestis Ecclesiae consuetudinem haud dubie adferemus, alas et confirmes. Andreas Meionreis eximia ad virtutem et literas indole praeditus est, et modestiam ac diligentiam in studiis et omni genere officii suam, optimo cuique probat. Itaque gratiam tibi amanter habeo, quod cognoscendi illius facultatem mihi commendatione tua praebueris. Mitto nunc orationem in funere Principis meae habitam, cuius mortem Fridericus Saxoniae Dux Chorepiscopus Coloniensis 8. Decembris: duo filioli Friderici Wilelmi ducis Saxoniae 21. et 24. Ianuarii, Dorothea Augusti Saxoniae filia, vxor Henrici Iulii Ducis Brunsuicensis primi partus doloribus extincta 13. Februarii et ante hos Elisabetha Vrsula, Ernesti Luneburgensis filia, Ottonis Scavvenburgensis vidua, et alii, quibus rex vester [Gap desc: Greek words] accessit, cuius Genealogiam et matris ac patris, auique paterni nomen et primae aetatis studia adhuc desidero. Itaque oro, vt de his me doceas, et Magnificum Dominum Consulem Dominum Iohannem Neodicum reuerenter verbis meis salutes: ei binis iam literis gratias pro officiis hospitalibus praesenti tributis egi, et pagellam hanc nouorum, iam veterum, et alias misi. Bene vale.

TIMOTHEO KIRCHNERO.

FAtalis fuit annus superior multis principibus personis, quarum circiter viginti extinctarum nomina, Siberus noster collegit. Nos ducissam Elisabetham, Heroinam ingenio et virtute praestantem, die 23. Nov. terrae mandauimus, cui adiuncta oratione, cuius Germanicum exemplum vestrae Ducissae si videbitur trades, parentaui. Hanc frater Adolphus Holsatiae Dux


page 598, image: s0598

paucis diebus praecesserat, secutus est Fridericus Saxoniae dux Laoburgensis 8, Decerab. vt Stephanum Poloniae Regem [Gap desc: Greek words] taceam, et Dorotheam Augusti filiam primi partus doloribus recens Idib. Febr. superatam. Vestris principibus paulo post Deus noua sobole generosa benedicet, qui me in hac senecte duobus adhuc filiolis donauit, cum iuuenis olim, et multo erga coniugem officiosior, quinque filias ordine suscepissem, ex quibus duae adhuc solae cum duob. filiolis superstites sunt. Beatiores illae etiam forte fucurae, si cito in coelestem ecclesiam transferentur. De nouis mutationibus doctrinae in vestra vicinia, et quidem in metropoli illa Leucorea, magno cum dolore cognoui, Et tamen Cassidopolitani adhuc [Gap desc: Greek words] mouere non desinunt. Deus nostri misereatur. Pagellas fictitii colloquii, cum Theologis Rostochiensibus, vbique sparsas, haud dubie vidisti. Pagellas oppositas, quotquot in officina absolutae sunt, mitto. Bene vale, 4. Martii.

ERASMO MARBACHIO.

INtelligo Collegae mei D. D. Lucae Baemeisteri filium, patrio [Gap desc: Greek words] isthic apud D. Michaelem Beuterum in mensa victurum esse. Optat autem pater, vt tibi etiam et aliis isthic praecipuis viris notus et carus sit. Oro igitur vt ipsi ad te accedenti beneuolentiam tuam et officia benigne deferas. Cl. viri D. Beuteri filio, quem pater et D. D. Pappus et alii isthinc nobis commendarunt, gradum Licentiae in Theologia hic tribuimus, qui de consensu cum vestrae et nostrae Ecclesiae confessione, et libro concordiae tuendo, apud collegas meos prolixe testatus est. Vestrae Academiae praesentem tranquillitatem et docentium [Gap desc: Greek words] ex animo gratulor, et Deum oro, vr sit perpetua. Quis apud nos Ecclesiae, scholae et Reipublicae status sit, ex L. Beuteri


page 599, image: s0599

facundo ore quam litetis meis balbutientibus te cognoscere malo. De canonicis vestris, et vicinarum Ecclesiarum ac Reipubl. Gallicae statu, a te doceri cupio. Bene vale die Matiae Magdal. 1587.

DAVIDI CROLLAEO.

GRatulor Eoae isti Pometaniae parti, de hac felicitate, quod aliqui nobiles pii et Ecclesiae nutritii, noua templa extruunt, et Ecclesias fundant, quas apud nos plerique eius ordinis spoliant et deuastant. Tibi etiam publico nomine gratia debetur, quod pietatem et munificentiam heroum illorum, tuis scriptis, in remotis etiam gentibus nobilitas, et exemplis illis, ad imitationem quosdam inuitas. Cum autem in epistola, dedicationi templi ad Suandonem Thessinum praemissa, ciuitatem Stolpensem primam in Pomerania religioni sincerae, abiectis superstitionibus pontificiis nomen dedisse ostendas: quaeso, vt quo anno Christi et quibus autoribus, an Amando illo Stetina deinde eiecto, et Garzae in turrim coniecto, vel aliis autoribus, emendari Ecclesia coeperit. ? Pleniorem etiam narrationem de Sterinensis Ecclesiae prima instauratione expeto: de qua quae mihi nota fuerunt, fol. 210. adiuncti Chronici, quod ad senatum mitto breuiter annotaui. Cupio enim catalogo illi vrbium, quae inter primas religionem putiorem amplexae sunt, vestram quoque ciuitatem Stolpensem adiungere. Significabis igitur tabellario, cui tradere librum et literas senatui inscriptas debeat, et dum ipse Regiomontem proficiscitur ac redit: aliquid responderi meae ad senatum epistolae curabis, et tabellario ad nos reuertenti trades. Docebis etiam me quis sit mons Reuocolla, cuius mentionem facis. Bene et feliciter vale, die 10. Nouemb. quo ante 143. annos Vladislaus Poloniae et Vngariae Rex ad Varnam a Turcis trucidatus est.


page 600, image: s0600

ERICO SPARRAE.

FRetus Heroica bonitate et mansuetudine tua, magnis ac Heroicis viris dignissima, necessario reddendae gratiae officio ductus, breui epistola Cl. vestram reuerenter compellare non dubitaui. Cum enim doctorem Godelmannum generum meum, grata mente ac voce, clementiam et humanitatem erga ipsum vestram singularem, praedicare audirem: meis etiam verbis reuerenter. Cl. vestrae gratias agere et studiose rogare volui, vt deinceps etiam amanter eum complecti et causam ciuitatis N. quam suscepit, iustam et aequam autoritate et patrocinio vestro iuuare ac expedire dignemini Cl. vestrae vetera et recentia in me olim, et nunc in generum meum bene merita perpetuo grata mente et praedicatione conseruo, et mea vicissim qualiacunque studia et officiola defero, nunc Chronicon mitto rerum proximo sexennio in arctoa hac Germaniae parte actarum, in quo si quid secus ad me relatum, iudicabitis mutandum esse, magni beneficii loco accipiam, si me candide et libere Cl. vestra monere dignabitur. Serenissimi regis electi causam, Deo, qui dat salutem regibus, et constituit ac transfert regna, quotidie ardentibus votis commendamus. Bene et feliciter Cl. vestra valeat. Rostochii die sancti Martini Episcopi Turonensis.

GEORGIO MYLIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice colende. Vt in historia Solonis, quidam hospitem amicitiae illius cupidum adducens praefatur: [Gap desc: Greek words] : ita mihi eximium et singulare beneficium a te tributum duco, cum Generosos Comites Tubingenses, genere ac ingenio nobilisssimos, et virtute, literis ac humanitate politos, tuis literis amicos mihi conciliasti. Gratissimum etiam fuit,


page 601, image: s0601

quod ex illis cognoui, Te constantia et pietate vere Christiana, durare isthic, et officium docendi tuum fideliter, non mercedis, sed gloriae Dei et salutis Academiae et Ecclesiae causa hoc anno obire decreuisse, donec per Iulianos illos, qui subtractis reditibus, nos pauperes ad regnum coelorum expeditiores reddere volunt, vi isthinc expellaris. Deum oro, vt hanc tibi mentem et vires animi et corporis confirmet, nec dubito, moram aliquid huic etiam malo remedii allaturam esse. Comiubus Tybingensibus hortator fui, cum ita prope accessissent, vt in Daniam vicinam, septem tantum milliaribus a portu nostro distantem, traiicerent. Transuecti sunt igitur 28. Aprilis a nostris nautis, quos conduxerant, et reuersi ex littore Danico Lubecam feliciter vno die nauigarunt die 10. Maii Friderici II. Daniae regis funus, die 5. Iunii pompa solenni deducetur, ad quam Princeps meus, defuncti regis socer, exeunte hoc mense proficiscetur. August a officiales Reipublicae omnes, ad pontificiam religionem cogi, scribitur, sed de his et Wirtebergensibus, et vestra inprimis diu iam denunciata Reformatione, et Hismaele vestro Alastore, quem Misnam translatum iri audio, a te doceri cupio. Bene vale. Pridie triumphi Christi.

NICOLAO REVSNERO.

S. D. Magnifice et Clarissime vir, patrone colende: Totum iam semestre et amplius, Harpocratem ambo egimus, ac tu quidem vtilissimis ad omnem posteritatem Reipublicae litetariae futuris, et tibi gloriosis laboribus vacans, praeclare horas omnes collocas. Ego maximam temporis partem, animo et corpore aeger ac lecto affixus, diem [Gap desc: Greek words] ac migrationis meae expecto, nec tamen propterea debitum amicis scribendi officium, data certorum hominum facultate,


page 602, image: s0602

relinquere velim, itaque ciui huic nostro, recta huc redituro epistolam dedi, et plenam expositionem rerum, quae in Polonicae electionis negocio, vsque ad captum Maximilianum acciderunt, tertio iam apud nos recusam, adiunxi, etc. extat in Chronico anni 1587.

PANCRATIO CRVGERIO RECTOri Scholae in Inclyta vrbe Lubeca.

CLarissime vir, amice colende, Gratiam tibi amanter habeo, quod occasionem me per literas salutandi casu oblatam, non praetermittendam duxisti. Doleo autem, non magnitudine animi tua et constantia, vel tempore ipso, lenitum et sublatum esse dolorem tuum. Non est magnus animus, in quem incurrit iniuria, nec argumentum est Cels. animi certius, quam contemnere iniurias, obtrectationes, inuidiam, contumelias, quibus muliebria tantum negocia, et parui et infirmi animi homines coommoueri, Seneca testatur. Proscindor et ego maledicorum linguis, eorum praecipue, quos meis qualibuscunque officiis primum evexi et ornaui: interdum pro concione etiam non obscure petor: sed indignos tene briones illos iudico, cum quibus litigem: nec honore tanto illos afficere velim, vt intelligerent, me sibilos illorum, quidquam curare. Pascere liuor iners odio, saturare furore, Mors tua, recta Deum facta colentis erunt. Quare a te etiam peto, vt iras, tempore, aut ipsa mora, fractas, remisso pectore et placido feras, et hoc decebat roboris tanti virum, non esse sub dolore, sed nugis hisce, vt canum latratibus, vel Boreae flatibus contemptis honestos et vtiles labores, vnde apud Deum et homines recte iudicantes, laus et gloria ad se rediret, constanter suscipere et pertexere. Dialecticae illae meditationes, quarum me participem aliquando sermone tuo fecisti, literis consignatae, aeternam tibi laudem et decus parerent,


page 603, image: s0603

cum praesens certamen, euentum Cynico Germanorum prouerbio notatum, tandem habiturum sit. Hoc scio pro certo, vinco vel vincor semper ego maculor. Quid de Grammatico opere significes non satis assequor. Existimarem multo rectius et praeclarius te in Dialecticas illas lucubrationes oleum et operam collocare. Grammaticum bellum inter Frischlinum et Crusium geri sinamus, quorum ille tanto animi impetu in aduersatium fertur, vt Graecis non magis cutae fuerit Troiam capere, quam ipsi aduersarium omnibus probris deformatum conculcare. Indigna profecto ingenii Frischlini excellentia est, quae in tali argumento tempus et operam perdat. Haec cum aliquid respondendum esset, quae in buccam forte veniebant, effusa boni consule, Bene vale.

FRIDERICO A WEIHE CANCELlario Cellensi.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine Cancellarie, patrone colende, Talis vita hominum est, vt ope gubernatorum carere nequeat. Denuo igitur ingeniosus et modestus adolescens, Henricus Elerus, Erasmi, Rectoris Vlysseae nuper defuncti filius, a me petit, vt studia ipsius Magnif. vestrae commendem. Scripsit recens Eclogam Daphnin, quae non solum ingenii ipsius ac diligentiae et profectus in literis eximii, verum etiam pietatis et [Gap desc: Greek words] erga Illustrissimum et optimum Principem patriae, argumentum est. Eam ad Maiestatem vestram mittit, vt animum gratum pro stipendio ipsi ante duos annos attributo declaret, et simul reuerenter oret vt beneficium addictum ipsi benigne prorogetur, vt triennio elapso diutius eo frui possit. Non dubito autem, quin vestra sponte hoc ingenium, praesertim patris ope destitutum, patrocinio et fide paterna


page 604, image: s0604

deinceps etiam complexuri et prouecturi sitis. Apud nos omnia Dei beneficio mediocria sunt. Heri ciuitas nostra, Ioanni duci Megapolitano, Ioannis Alberti filio, iuramentum fidelitatis solenne praestitit, alter princeps Vlricus in Dania adhuc commoratur, vbi generi sui Friderici II. Daniae Regis funus die 5. Iunii pompa solenni deductum est, gubernatio regni quatuor consiliariis, Nicolao Kaas, Petro Munck, Georgio Rosencrantz et Christophoro Walckendorpio commendata est, qui literis omnibus, Christiani electi regis nomine editis, subscribunt, Pompam funeris descriptam haud dubie vidistis, in qua vestri principis nomine neminem illuc ablegatum deprehendi. Orationes a legatis Imperatoris et regis Sueciae in Polonorum comitiis habitas, si forte nondum vidistis descriptas, mitto. De literis meis Calendis Maii ad vos datis, an recte vobis redditae sint, scire peruelim. Bene et feliciter valete, Postridie Iohannis Baptistae.

ERICO MATTHAEI SECREtario Regis Sueciae.

NObilis et magnifice Domine, Patrone colende. Nemo adhuc, pleniore voce et animo candidiore, gratum et iucundum sibi fuisse officium meum, in patriae suae historiis a me illustrandis, et publico orbis theatro in clara luce ostendendis, quam V. M. literis proximis die 8. Maii ad me datis, declarauit. Itaque reuerenter et officiose vobis gratiam, tum pro caeteris in me beneficiis vestris innumerabilibus, tum pro hac quoque amicissima nostri laboris comprobatione habeo, et cum alia ratione nequeam, praescripto alicubi libro Chronici, nomine vestro, referam: vt a quo expositiones illae rerum Suecicarum


page 605, image: s0605

initio profectae et mecum communicatae sunt, illi vicissim a me offerantur et consectentur.

Regiae Maiest. nullum adhuc exemplum Chronici misi, sed Domino Cancellario et caeteris, qui hac transierunt, et M. vestrae ac Olao Svvercheri et aliis, pagellas eo tempore in officina typographica absolutas impertiui. Nunc secundam partem typographus inchoauit, in qua conuentus regum Malmogiensis et religionis in Suecia mutatio, et Episcoporum depositio, et Gostaui coronatio, hodie impressa est, quae omnia in vnum librum, vt coommodius ordine legi possint, compacta alligaui, arbitrio vestro relinquens, an ea S. R. Maiestati cum literis exhiberi, an a vobis seruari, rectius iudicetis. De beneuolentia et fide erga me vestra, tot annis mihi perspecta, nihil dubito. Itaque vestrae prudentiae, bonitati, candori et fidei rem totam commendo. Bene et feliciter valete, 28. Iunii.

IOHANNI III. SVECIAE REGI.

S. D. Serenissime et potentissime Rex, Domine clementissime, Regiae Maiestati vestrae reuerenter gratias ago, quod ante biennium, inclyti patris sui regis Gostaui, et superiorum aliquot Sueciae principum, Stenonis et Svantonis rerum gestarum consignationes, per ministrum et Secretarium suum Olaum Svvercheri clementissime mecum communicauit. Eas fideliter et sincere, Chronico a me instituto intexere coepi, et quae sequentur simili candore et fide, tempotibus et locis conuenientibus, adiungam. Curaui autem omnes, quotquot hactenus in officina typographica absolutae sint, Chronici pagellas simul in adiuncto libello conglutinati, si forte Regia M. V. inuictissimi regis Gostaui patris fol. 554. 555. et seq. vsque ad 610. 611. vel superiorum principum Stenonis


page 606, image: s0606

et Suantonis, ab initio lib. 4. historias, vel ipsa inspicere, vel aliis legenda et censenda vellet demandare. Praestitisse me studiose, quae praestari a mea tenuitate potuit ac debuit, Olaus, qui expositiones Suecicas mihi exhibuit, et alii rerum Suecicarum non imperiti testabuntur, ac si quid adhuc forte alicui R. M. V. desiderabit, in proxima editione, si viuam et valebo emendari poterit. Regiae M. V. qualiacunque haec studia et officia mea, ex subiectissimo studio et reuerentia erga Regiam Maiestat. V. et inclytum Sueciae regnum profecta, non improbari, subiectissime oro. Bene et feliciter Reg. M. V. perpetuo valeat. postridie Iohannis Baptistae.

ANDREAE DITMARO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice colende, Praecipue delectant me haec Epistolae tuae verba, quod amiciciae nostrae incrementa et perfectionem in altera coelesti vita, nos spiritus S. efficacia, cuius operatione in hac vita benigne illa coaluit, consecuturos esse ostendis. Nullum enim ad coniungendos bonorum animos vinculum arctius est, communi spiritu Christi, eiusdemque de Deo fidei ac confessionis societate. Quibus firmissimis et solidis amicitiae Christianae nexibus, cum pectora nostra in Deo copulata et vnita esse non dubitem: plane confido, nos semina illius in aeternam Dei ac Ecclesiae coelestis consuetudinem allaturos esse. Interea eam, in his terris mutua literarum, aliorumque officiorum communicatione colamus. Gratissimum igitur tuum scribendi officium mihi fuisse scito, et Christophorum Vitriarium, a te commendatum summa voluntate, si peripsum licuisset, in studiis et reliquae vitae rationibus prouehendis iuuissem. Colloquebar cum eo in mensa, cum literas reddidisset, ac in vicina mihi domo, apud generum meum D. Frederum


page 607, image: s0607

eum habitaturum significaui, vt coram saepius inspicere eius studia possem. Frederum etiam post prandium accersiui, eumque coram illi commendaui, comitatur ille Frederum, habitationem commodissimam inspicit, placere sibi omnia ostendit. Sed nec ad Frederum, nec ad me postea vnquam rediit. Existimo a N. cuius nunc maior, quam omnium nostrum sapientia est, vel aliis, aliud ei persuasum esse. De Daniae Regis defuncti pompa funebri, scripta Henrici Ranzovii latine et germanice hic excuduntur. Sed primam tantum paginam typographus absoluit. Polonica tibi non ingrata fuisse laetor.

MICHAELI COLETO PASTOri Ecclesiae Dantiscanae.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice colende. Qui hoc epistolion exhibet. Iohannes Milaetius, ex insula Pathmo, vt ait, oriundus, Testimonia Patriarcharum orientis, Stephani Poloniae Regis, et aliorum fide digna circumfert, vt existimem virum honestum esse. Cum igitur te Graecae sapientiae ac eloquentiae amantem, et Graeca lingua praeclare instructum esse sciam, oro vt hunc Graecum benigne excipias, eique communia illa officia praestes, [Gap desc: Greek words] , Mea tibi et aliis a te commendatis studia et officia vicissim defero. Bene et feliciter vale, postridie Calend. August.

GEORGIO TEGELMESTERO PAstori Rigensi.

S. D Reuetende et Doctissime M. Georgi, Gratiarum actionem meam video ad plus dandum inuitationem fuisse, quod a naturae tuae bonitate, non meo merito profectum, eo mihi gratius, quo minus expectatum, accidit. Oro autem, vt deinceps amicitiam nostram mutua beneuolentia et fide, et vulgarium officiorum, quae


page 608, image: s0608

nullo omnium rei familiaris tuae detrimento coniunctae sunt, communicatione tibi colendam esse existimes. De prima mutatione religionis in vestra vrbe anno 1522. et 1523. si me plura et certiora quam folio 636, 6, 27. mei Chronici annotata sunt, docebis, gratissimum mihi munus tribues. Mitto de Friderici Daniae Regis defuncti funere libellum, in quo aliquot inscriptiones tibi lectu non ingratas fore arbitror. Bene vale, die Laurentii.

RICHARDO STREINIO.

S. D. Generose et illustris Baro, Domine et Patrone colende, Fretus heroica bonitate et mansuetudine tua, magnis viris digniss. et grata mente ac voce, veterem erga me clementiam et benignitatem tuam, ante 19. annos Viennae declaratam, recolens: petenti amico epistolam ad te dare ausus sum, praesertim cum Cl. V. Michaelis Beuteri I. C. et historici Argentinensis filium, qui has tibi exhibet, tua sponte, etiam propter Cl. patris virtutem et bene merita in Rempublicam summa, clementer te complexurum esse non dubitartem. Huius praestantis viri filium, ingenio, cognitione iuris, humanioribus literis, et morum integritate, patrti iam magna ex parte similem, clementiae et bonitati tuae iuuandum trado, ac quod sine incommodo et molestia fieri possit, oro vt generosos aliquot adolescentes erudiendos ipsi commendari cures, quoru liberalitare adiutus, sua eiam sudia praeclare caepta, pertexere felicius possit. Id beneficium Deo gratum et Heroica bonitate et virtute tua dignum est. Quid in hac Academia et vicinis gentibus agatur, ex ipso rectissime cognosces, Friderici II. Daniae Regis die 4. Aprilis defuncti pompam funebrem, die 5. Iunii celebratam et coniuncta epigrammata literis adiunxi, quae, spero te absque molestia perlustraturum esse. Maximil. principis optimi et aliorum Austriae Archiducu, quotquot Poloniae regnum


page 609, image: s0609

experiuerunt. Inde a Wilelmo, Ludoici Vngariae et Polo. regis genero destinato, fortunam aduersam miror ac doleo. Vereor etiam, si nouo bello liberare Maximil. agnati principes conabuntur, ne periculosius incendium in orbe Christiane inflammetur, et tandem Laconicum illud [Gap desc: Greek words] consultius et vtilius fuisse censeatur. Sed haec regum negotia regibus relinquemus, ac, quod nostri muneris est, Deum oremus, vt Regum consilia ad Reipublicae salutem gubernet et nos omnes doceat, regat et seruet. Chronicon Saxoniae nostrum si inspicere C. T. vacabit, mitto, Bene et foeliciter vale.

NICOLAO CASAE.

S. D. Generose et Illustris D. Cancellarie, Patrone colende, Curauit apud nos regius in Holsatia vicarius Henricus Rauzouius pompam funebrem, Epicedia et alia, in laudatiss. regis defuncti honorem, a se scripta et dicata typis describi, quibus peropportune suam quoque ingeniosissimam et grauissimam inscriptionem Daniel Rogersius, sereniss. Reginae Angliae legatus caeteris attexendam nobiscum communicauit. Exempla aliquot, si forte distribuere inter amicos libeat mitto, ac simul reuerenter et officiose gratias ago, tum pro caeteris erga me beneficiis vestris innumerabilibus, tum pro amica responsione et munere amplissimo, ad me superiori mense perlato, cui cum in hac ingenii et fortunae tenuitate, nulla ratione alia possim, animi tamen memoris et grati obseruantia et celebratione respondebo. Quod si testimonium referendae gratiae meum, quod summum a me proficisci posse, pro mea simplicitate arbitror, vobis etiam non improbatum iri scirem, vni ex libris Chronici Saxoniae a me instituti, cuius specimen seu partem primam vos vidisse existimo, nomen vestrum praescriberem. De Stenonis Stur, Gubernatoris


page 610, image: s0610

Sueciae, et patris Gostaui obligatione regi Iohanni data, de filio illius Christiano II. Rege agnoscendo, recordor me ante aliquot annos a vobis admoneri. Eius admonitionis memorem me fuisse cernetis lib. 4. fol. 308. 307. Chronici, et paulo ante fol. 305. vbi diutius iusto, Iohannem praetextu conditionum non impletarum, a Stenone exclusum recito. Quod si in Suecicis Gostaui rebus commemorandis diligentior fuisse, eumque plusculum laudasse videbor, id tamen cum nullius hominis contumelia, excepto vnico rege Christierno, tyranno publice etiam ab inclyti regni Danici senatu declarato, coniunctum esse, res ipsa ostendit, ac si quid a vobis vel caeteris regni senatoribus, in quacunque parte desiderabitur, de eo amanter admonitus, non grauate certiora sequar, et in proxima editione emendari cutabo. Gostaui Regis vitam et res gestas prolixe consignatas, Suecicus quidam Secretarius mecum communicauit. Idem isthinc a quodam olim auditore et conuictore meo sed euentu longe diuerso, expectaui. Sed DEO me et prudentiae ac beneuolentiae erga me vestrae commendo, et quibuscunque de rebus candide et amice admonitus fuero, obsequentem me ac morigerum ostendam. Bene et foeliciter M. V. valeat, die 8. Augusti Anno Salutis 1588.

GEORGIO ROSECRANTZ.

S. D. Generose et Illustris Domine, Patrone colende. Quoties generosissimae et optimae indolis filium tuum Holgerum, modestiae et diligentiae in studiis, et omni genere officii laude apud nos toti Academiae praelucentem, intueor: toties exemplum grauissimae et dulcissimae Psalmi sententiae Generatio rectorum benedicetur, mihi cernere videor: quam Ethnicus Poeta alicubi, auditam hoc eruditissimo versu


page 611, image: s0611

reddidit. ??? [Gap desc: Greek words] . Itaque eximiam DEI benedictionem, gratia et fauore singulari te et nobilissimam coniugem et familiam tuam complectentem, vna vobiscum gratus agnosco: et Filium DEI, ardentibus votis precor, vt deinceps etiam generosissimi Filii rui ingenio, studiis, et reliquae vitae rationibus benedicat, vt DEI gloriae, et multorum hominum saluti vtiliter seruiat: in que patris crescat munia magna sui. Cum autem vt omnia amicorum communia sunt, maxime deceat, communes amicorum amicos esse: saepe cogitaui, occasione notitiae, quae cum carissimo Clemen. T. filio mihi intercedit aditum ad Tuae et iam Excelsitatis beneuolentiam mihi conciliandam aperire.

Confirmabar in ea animi inductione, quod nullum esset vinculum, ad coniungendos piorum animos, arctius, communi spiritu Christi, eiusdemque de DEO fidei ac confessionis societate sciebam, quibus solidis et firmidimis amicitiae Christians nexibus, cum pectora nostra sub communi praeceptore D. Luthero (huius enim auditores nos postremis vitae illius annis pariter fuisse intelligo) primum deuincta et in DEO vnita essent, plane confidebam nos semina illius, in aeternam DEI, ac Ecclesiae coelestis consuetudinem allaturos.

Saepe etiam laetatus sum, Clementiam tuam patrocinium Depositi purae ac incorruptae Lutheri doctrinae, a multis hoc tempore desertum, in inclyto Daniae regno, inter praecipuos sustinere ac tueri.

Cumque amplissima in vestro regno frequentia sit, nobilitatis literatae, et iustitiam ac mores patriae honestos intelligentis et amantis, Clementiam tuam, velut Nestorem in eo caetu, sapientia, iustitia doctrinae


page 612, image: s0612

eruditione et literarum patrocinio caeteris praelucere intelligo.

Nuper etiam beneficium, Genero meo Clementia Tua, filii Holgeri literis commendato, eximium et singulare tribuit, quod non silentio et obliuione praeteriri, sed mea etiam voce et mente memori et grata praedicari, ad necessarium referendae gratiae officium pertinere, iudicabam.

Tot causas Clementiae tuae compellandae, si non necessarias, certe iustas et graues, cum haberem: veniam mihi benigne a Cels. T. datum iri sperabam, si te tot arduis regni negotiis obrutum, audacius forte quam verecundius allo querer; praesertim cum ex genero intellexissem, inter caeteros sermones humanissimos etiam Chronici Saxoniae mei mentionem clementer a te factam fuisse, in quo tamen suecis quam Danis me addictiorem videri, et plura ac honorificentiora de Gostaui Sueci, quam Danorum rebus commemorari iudices. Cum autem tibi viro sapienti ac optimo praecipue probatam esse voluntatem, studia et actiones meas cupiam, quaeso vt non grauate reliqua etiam, quae cuidam vestrum, in eandem fere sententiam conferenti, eadem de iisdem respondi, legendo cognoscas. Ego nihil vllius Dani aut Sueci alteriusve gentis, amore aut odio in historia illa scripsi, sed expositiones rerum gestarum, sicut ex principum archiuis, quae veritatis arces iudicantur, mecum communicatae sunt, fideliter recitari studui. Quod autetn de Sueciae regis Gostaui rebus plura commemoro in caussa est, quod vitae illius et rerum gestarum consignationem integram diligenter et accurate descriptam, et temporibus distinctam, prasens Sueciaerex Iohannes III. clementer nobis impertiuit. Multo autem libentius, de Danicis rebus, copiosiores narrationes texuissem, sed aliquoties scribendi nuteriam isthinc


page 613, image: s0613

petentis preces neglectae et spretae sunt. Nec ex me fingere de Danicis aliquid debui, contuli tamen ipse Suecicas narrationes, cum Rosefontani, de regis Iohannis vita, expositionibus, nec quidquam inde, ad veritatem historiae pertinens, (conuitia enim consulto praecidi) a me praetermissum esse arbitror. Quae vero de Christiani II. Daniae regis tyrannide prolixius recenseo: Senatus regni Danici ipse publico programmate. anno 1523. edito, et alii plures ordine percensent. Haec si in Suecos magis propendere videntur, cur a Danis memoriae posteritatis tradita sunt?

Aliquoties autem ad praecipuum quendam regni ve stri consiliarium me obtuli si certiores et e quibusciam, Chronici partibus narrationes ex suis archiuis, aliisve documentis fide dignis mihi impertiat: me ad monstratam ab ipso veritatis normam, libenter omnia conformaturum esse, vel certe, exemplo Herodoti, historicorum patris, diuersas et inter se pugnantes diuersorum expositiones, bona fide recitare et lectori iudicium permittere velle.

Danica me parce et frigide attingere, gener meus ait. Ego vero non solum pulcre, sed etiam timide illa me attingere fateor, de quibus cum quidam Regi familiaris, nunc apud Superos, vt spero viuens, satis duriter mecum expostulasset: nec tamen veriores et certiores expositiones, quas substituerem, petenti suppedit asset, dubitaui sane aliquan diu, an vllam talium rerum mentionem facere deinceps liceret.

Quod vero ex titulo Chronici mei alius quidam ratiocinatur, me principum Saxoniae [Gap desc: Greek words] regnorum orbis arctoi Maiestati et amplitudini longe praeferre, id nunquam mihi, ne per febrim quidem somnianti, in mentem venit. De Saxonia rebus (cuius iam 46. annos incola sum) praecipue a me narratio instituta est. His velut auctarium adiicio interdum, si quid in vicinis


page 614, image: s0614

aut etiam dissitis gentibus, memoria dignumeodem tempore accidit. Hanc excusationem de Chronico meam, quae illi bono viro tunc mecum expostulanti satisfecit, plane confido tuae etiam et bonitati et candori non improbatum iri. Adderem, quae aliquoties de hoc negotio cum illustri Domino Cancellario Casa, contuli, sed haec quae commemoraui, sapientiae et bonitati vestrae Heroicae abunde me purgatura confido. Bene et foeliciter aeternum valete. Rostochii mense Decembri Anno 1591.

HENRICO PAVLINO Embdae.

S. D. Magnifice et Clarissime vir, amice colende, Petis a me literis 18. Oct. isthic datis, vt orationem de Stephano Poloniae rege et Crantzii Appendicem de rebus Saxonicis ac Frisiacis, ad te et inclytum vrbis vestrae senatum mittam. Etsi igitur scio in aulis et ciuitatibus plerisque talia [Gap desc: Greek words] iudicari, tamen humanitate, prudentia et fide tua fretus, consilio, tuo parui. Adiunxi etiam de Sigismundi III. Poloniae regis coronatione pagellas, quibus seriem actorum in electione complecti conatus sum. Ex his vnum exemplum Erardo comiti vestro, alterum N. nostro reddi, et ab hoc, si quid responsi interea allatum est, per hunc tabellarium ad me perferri velim. Conrinuationis Crantzii exemplaria duo sunt, alterum elegantius compactum et correctum, sed in quo vna et altera pagina lineis ab alio quodam inducta, est, alterum mundius, sed ex priori emendandum. Tu vtrum voles senatui reddes, alterum tibi seruabis. De Frisiacis rebus et comitibus inprimis vestris Erardo seniore, ac Ennone et Groningensium dominii mutatione fol. N. N. annotata invenies, de quibus iudicium ac censuram tuam et copiosiores


page 615, image: s0615

narrationes expecto. De Anglicis etiam Hollandicis et Gallicis rebus doceri a te cupio. Iam de maximiliano capto ex Polonia nuntius adfertrur. Sed fidem integram adhibere nondum ausim, DEVM oro, vt nos gubernet et seruet. Bene vale 3. Februarii Anno 1588.

NICODEMO FRISCHLINO.

??? [Gap desc: Greek words] quam mihi literae tuae, vates clarissime, post tam, longum et triste mihi silentium fuerunt, nam quibus Lipsia recens te meis respondisse indicas, nondum mihi redditae sunt, nec a quo expectem aut petam scio. Quod de Brunsuicensi vocatione initio scribis non satis assequor, an de migratione in florentissimam illam Rempublicam suscipienda deliberes, cum in illustri Academiae illius theatro, clarius multo et splen didius ingenii tui lumen fulgere et conspici, inter tot gentium et nationum adolescentes ingeniosos posset. Sed caussas consilii iustas et graues te habere non dubito, ac ipse tecum doleo, impediri te odiosa hac cum vetere amico concertatione, quo minus lucubrationes eruditissimas, Aristophani et Callimacho a te conuersis, Iulio Rediuiuo, Hildegardi, Rebeccae et caeteris a te foelicissime inuentis, et ad veterum imitationem accurate elaboratis, similes, omnium bonorum beneuolentiam tibi et admirationem parituras, in lucem proferre possis. Orationem ruam de imitationis exercitiis summa cum voluptate et fructu perlegi. Elegiam vero illam Satyricam, cuius meministi, nondum vidi, nec quidquam nisi aculeatum et virulentum ab homine expecto, qui fustigationem illam, qua concidisse alterum scribis, multo acriorem meritus iamdudum fuisset. Quod de Polonicis


page 616, image: s0616

tecum coommunicari quaedam petis, complexus sum breui narratione summam rerum in Polonica electione, vsque ad Sigismundi III. coronationem actarum, cuius exemplum mitto. Interea de capto die 14. Ianuarii Maximiliano ex aula Sueciae regis Calmarnia nuntii adferebantur, quibus tamen proprer rei magnitudinem initio fidem adhibere non audebamus. Nunc vero consentientibus multorum literis confirmati, non in fortitudine equi, neque in tibiis viri, non humana potentia et viribus regna obtineri, sed a solo Deo quibus ipse vult distribui, ostendunt. Captiuum cum comite a Gorca, Andrea Sboronio et aliis Crasnistouam ductum esse, nobilis quidam Suecus Cracouia hac transiens narrauit. Quod de ANNA Vngariae regina, quae vxor Ferdinandi I. Imp. fiut, quaeris, mitto partem familiae, in adiuncta Chronici mei pag. 281. delineatam, Quod si caeteras etiam pagellas tibi aspicere vacabit: oro vt de Boemiae regum serie, quam tibi notissimam esse scio, me doceas, ac si quid erratum est, emendes. Croatiae etiam, Bosseriae, Seruiae et vicinarum regionum chorographiam accuratiorem requiro, quam si mihi imperties, pergratum erit. EMANNVELIS et caeterorum Portugalliae regum seriem, olim Io. Thomae Freigii libello de Sebastiani in Africa caesi historia, apud nos recuso, mea opera adiunctam mitto. De Anna Candalla, quae Vladislai Vngariae et Boemiae regis coniunx: Fer dinandi Imp. socrus fuit, ad Iohannem Pistorium Marchionum Badensium consiliarium scripseram. Quid responderit, ex ipsius epistola cognosces, quam vna cum caeteris pagellis proxima occasione per aurigam remittes. Bene vale Idibus Februarii.


page 617, image: s0617

GEORGIO MYLIO.

??? [Gap desc: Greek words] . Magno igitur desiderio, quid tandem parturiret Reformatio illa, tantopere a quibusdam iactata, cognoscere cupiui, ac video pedetentim, ac per cuniculos quaeri, vt elisis constantibus et sinceris Doctoribus, alii dissimiles substituantur, qui Lutheri et nostrae confessionis doctrinam funditus aboleant, sed viuit adhuc Redemptor et custos Ecclesiae Filius Dei, cuius fiducia te quoque confirmatum, in moesto securum tempore tempus expectare confisum Deo, et magno ac excelso animo iacturam tituli inanis et improborum ludibria et sannas despicere non dubito. Stipendii quo vitam et familiam sustentemus, grauior iactura est, quam tamen initio dissimulare et ne impio alicui lupo aditum ad ouile meum patefacerem, perferre aliquantisper velim, donec Dominus Zebaoth, consilium aliud monstraret. Subditus esto Deo, mandato munere fungens, Et spera in dubiis et pere rebus opem, nec nimium literis ad Electorem scribendis properes nisi amicum, cui aditus ad principem patear, fidum et certum habeas, qui literas ex hibeat, et causam commendet, [Gap desc: Greek words] , vt Herodotus ait. Cumque hoc asture eos agere videas, vt vel lignificantes principi de alia vocatione, statim dimittant, perfer quaeso et obdura hoc anno priusquam aliquid moueas. Fata viam inuenient. Ecclesiae et nobis salutarem, aderitque vocatus Apollo et [Gap desc: Greek words] noster Iesus Christus, cui te et nos omnes coommendo, et veniam meae vel simplicitati, vel [Gap desc: Greek words] , adeo libere tecum confabulanti oro. Alastorem illum obtinere antiquum et nouae ac tristis Tragoediae


page 618, image: s0618

choragum esse, haud dubie ab aliis instigatum et instinctum video. Formula illa concordiae, ex qua recessus Electorum et Principum Francofordensis ante 30. annos extructus est, mirifice in N. libro commendatur, de quo priori archiepiscopo petenti adiunctum scriptum ante aliquot annos missum est. Quod si legere aut describere libet, proxima occasione per aurigam remittet. Omnino enim profuturum existimarem, moneri Electorem et alios, de Formula isthic ab Alastore edita. Quod a tua fide et sinceritate, facile vt spero impetrabo, deque fide certa, est mihi certa fides.

SENATVI LVNEBVRGENSI.

PVlcherrimum decus politiarum et ciuitatum est, cum Dei templa et domicilia sunt, et legibus, iudiciis, munitionibus et castris suis Lumen verae de Deo et Seruatore nostro Iesu Christo doctrinae, in Ecclesiis et scholis clarissime fulgens ac splendens, fouent, seruant et propagant, vt castra Israelitarum in deserto Tabernaculum foederis in medio collocatum, vndiquaque cingebant. Quo illustri ornamento, cum Inclytam Rempublicam vestram prae multis enitere ac emineresciam: toto pectore Amplitudinibus vestris de hac foelicitate gratulor, ac vt deinceps etiam Luminis huius custodes ac propagatores idoneos vobis tribuat, ardentibus votis precor. Etsi autem nihil in aliena Republica mihi sumere possum aut debeo, tamen non ingratum Ampl. vestris fore sperabam, cum scholae moderator hoc tempore desideretur, idoneum aliquem indicari. Rexit autem Dusseldorpii sub Duce Iuliacensi, et postea Lemgouiae scholas celebres ac frequentes Henricus Betuleius, vir praestanti ingenio, doctrina, virtute, industria et fide praedirus et grauitatem personae ac morum, huic muneri cum autoritate administrando et tuendo parem, adiungens.


page 619, image: s0619

Quem intelligo obtineri hoc tempore posse, id bona et simplici fide, pro meo erga Inclytam Rempublicam vestram amore et obseruantia reuerenter significo, si forte coram cum videre et audire et aliquantisper probare, et postea vestro iudicio et arbitrio constituere de illo scholae vestrae praeficiendo libeat. Assueuit hactenus in Westphalicis scholis Rami artibus logicis, verum eadem opera, Philippi libellos, quibus harum vrbium scholae vtuntur, proponet: ac de conseruanda praesenti docendae et regendae scholae forma obligari in tabulis conductitiis poterit. Cum autem denulla re maiore et diuiniore deliberare homo possit, quam de recta sui ac suorum institutione toto pectore Deum oro, vt deliber ationem vestram, de idoneo liberorum vestrorum informatore asciscendo regat. Mihi etiam a benignitate vestra veniam dari spero, quod Betuleium hunc, exercitatum in scholarum palaestra et fidelem ac foelicem studiorum gubernatorem, vobis indicaui. Bene et foeliciter valete. Rostochii Calend. Decembr. Anno 1587.

IOANNI DECSIO VNGARO.

FIlium Dei, Dominum et Seruatorem nostrum Iesum Christum [Gap desc: Greek words] , a cuius genethliis, quae salutis nostrae exordium sunt, annum nouum recens exorsi sumus, ardentibus votis precor, vt annum foelicem, tranquillum et salutarem tibi et toti Ecclesiae ac Reip. Christianae tribuar, et nos omnes doceat, gubernet et seruet. Hunc [Gap desc: Greek words] et verum [Gap desc: Greek words] oro, vt tibi etiam ac generoso Domino tuo, depulsis morborum, quib. vexari vos hoc tempore indicas, molestiis, vires animi et corporis firmas ac vegetas tribuat et conseruet. Quod vero aliquam vobis dolorum leuationem literis meis allatam esse, abundantia quadam tuae erga me beneuolentiae significas, optarim sane eam medendi vestrae invaletudini vim ac efficacitatem


page 620, image: s0620

illis infuisse, eoque maiore voluntate crebrius per literas colloquerer. STEPHANI regis Genealogiam ab annis centum, si non altius deductam, et gradum cognationis, quo generosus Comes tuus illi iunctus est, si vt promittis intra paucos menses mecum communicabis, beneficio me non vulgari afficies. Docebis etiam me, an Stephanus Losoncius, qui Temelwaro praefuit, et anno 1552. a Turcis crudeliter, contra fidem datam trucidatus est, ex generosi Dominitui familia ortum habuerit. Cumque in eadem historia, Andreae Bathorei Palatini mentio fiat, quaeso, vt me erudias, an et qua ratione Stephano Bathoreo cognatione iunctus fuerit. Duas enim Bathoreorum familias in Vngaria vigere audio, alteram de Somlio, quam recens Stephani Bathorei virtus et felicitas illustrauit: alteram nobiliorem de Bathor, quae in Bonfinio, regis Matthiae temporibus et alibi celebratur. Haec si ex te cognoscam, publicae etiam vtilitati amicitia nostra et [Gap desc: Greek words] seruiet. Nam quod scribis sperare te, alia aliqua occasione iudicium nostrum publicum vos consecuturos esse, quod et vestrae spei satisfaciat et illustri domino Comiti parenti, non ingratum futurum sit: id si paulo expressius indicabis, an [Gap desc: Greek words] aliquam expectetis, summa voluntate vobis gratificabor. Nam pro munere vestro Romano, et patrio, aureo et argenteo in hac fortunae meae renuitate nulla ratione alia, quam voce et literis bonitatem vestram celebrantibus, grati animi significationem ostendere possum. Itaque voluntatem vestram [Gap desc: Greek words] ostendes. Mitto caralogum arcium et praediorum Vngariae, cuius inspectionem vobis non iniucundam fore, confido. Addidi etiam Pici Mirandulae preces, pie et erudite conceptas, ex quibus aliquot versus insigniores ad mensam mihi quotidie filiolus recitat. Bene et feliciter vale. Rhodopoli instantibus Genethliis Filii Dei ordientibus annum 1588.


page 621, image: s0621

WILELMO RASCALONO.

S. D. Clarissime vir, Domine et Patrone colende. Sis Orphano pater et matri viduae patronus, tunc eris filius altissimi et Deus diliget te magis, quam diligit te mater tua, in quit sapiens Siracides. Quid vero potest cogitari maius amore Dei tanto erga nos, qui superat maternam [Gap desc: Greek words] , quae est ardentissima? Cum igitur ex Cl. V. Friderici Zornii literis intelligam, te paterna fide et benignitate, Orphanum Io. Conradum Razi, unsororis meae filium, aliquot annos in domo tua fouisse et educasse: et consilio, autoritate ac patrocinio tuo, nunc etiam studia illius prouehere et ornare, eximium et Singulare beneficium familiae nostrae, a te tributum, grata mente ac voce agnosco et praedico: ac Deo patri Orphanorum gratias ago, quod te heroica bonitate et beneficentia, orphano patrem suo loco praefecit, eumque ardentibus votis precor, vt iuxta dulcissimam Siracidae promissionem vicissim tibi ac tuis benefaciat. Reuerenter etiam, non quod de tua voluntate quidquam dubitem, sed quia sponte natiua bonitate id te facturum scio, vt libentius et alacrius praestes; rogo, vt deinceps quoque beneuolentiam et sidem ipsi paternam probes. Ego, quod solum pro. ficisci a tenuitate mea potest, memori animo et voce beneficium tuum conseruabo et praedicabo. Nunc pagellas lectu forte non ingratas futuras mitto: de duobus Polomae regibus Austriaco et Sueco, superiori anno electis, quorum facta dissimilia, altero capto, altero coronato, in his locis, vt apud vos Gallica, omnium aures circumsonant.

ERICO MATTHAEI.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, patrone colende, cum M. T. toto iam sesquianno, literis meis respondere,


page 622, image: s0622

non vacauerit: scribo breuius et breuitatem epistolae longis expositionibus rerum Suecicarum Chronico adiuncto, comprehensis. compenso. Quas a vobis acceptas fideliter et candide a me retentas, et Chronico insertas esse, cernetis. De pagellis ante annum a nepote meo isthuc allatis, superiori mense demum Notationes Calmarnia accepi, cum typographus iam Gostaui historiam vsque ad ipsius electionem et occupatam anno 1523. Holmiam deduxisset. Sed in proxima editione addi omnia, quae desiderabitis, poterunt. A Cl. V. Erico Iacobi nihil mihi rescriptum est, quod ad me peruenerit. Illi alterum libellum tradetis, et salutem meis verbis reuerenter ac officiose precabimini. Bene et feliciter valete.

ULRICO ZYADONO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir. Vere Plato inquit: De nulla re maiore et diuiniore deliberare hominem posse, quam de certa sui suorumque institutione. Quare tibi etiam filii Christophori studia et mores, magnae curae esse scio, qui honesta et liberali indole praeditus admonitionum impatiens est, ac, vt Horatii verbis vtar, Cereus in vitium flecti, monitoribus asper, Vtilium tardus prouisor, prodigus aeris. Is fortasse mea, cum epistolam ei emendarem, seueriore compellatione, et hospitis de exercendo stylo et scriptis exhibendis, admonitionibus assiduis offensus, hahitationem et mensam me prorsus inscio mutauit, et hospiti, se patris voluntatem habere, ostendit. Doleo optimam indolem, iuuenili et stulta libertatis persuasione, et prauorum sodalitiis corruptum iri. Duae pestes sunt adolescentum in Academlis, cum pecuniam, proprio arbitrio administrandam, in manibus habent, et cum inspectori studiorum et morum certo, non commendantur,


page 623, image: s0623

vel contumaciter repugnant. Oro igitur, si frugi filium manere et non perire voles, ne vllam pecuniam proprio arbitrio effundendam in manum tradas, et praeceptori domestico, vt M. Iohanni Posselio, vel alteri viro graui, si apud priorem hospitem esse nolet, commendes. Pecuniam, si Posselio custodiendam committes, paterna fide eam filio ad necessarios vsus ttibuet et rationes accuratas mittet. Quod bono et simplicianimo adductus pro beneuolentia et fide erga te, optime de me meritum, et filium tuum, mea, necessario monendum hoc tempore duxi. Bene et feliciter vale, die S. Georgii martyris.

NICOLAO CASAE.

S. D. Qui has literas M. T. exhibent, ex generosa et vetusta comitum Tubingensium familia orti, Conradus et Albicus fratres, vt praecipuas Italiae et Germaniae Academias, ita cum in hanc viciniam venissent, vestram quoque regiam Academiam Hafniensem, et si fieri potest, Regem Christianum videre cupiunt. Digni autem sunt, non tam propter generis nobilitatem, quam doctrinae et morum politiem, M. T. et omnium bonorum beneu olentia. Quare reuerenter oro, vt per ministrum M. T. officia, quae in hoc publico totius regni luctu praestare generosis hospitibus licet, ipsis etiam exhiberi et [Gap desc: Greek words] isthic monstrati curet. M. T. mea studia et officia vicissim cum omni reuerentia et gratitudine defero. Bene valete. die Georgii Martyris.

HENRICO PAVLINO SYNDIco Embdensi.

S. D. Magnifice et Clarissime vir, amice colende, vt Hector apud Naeuium laetatur, laudari se


page 624, image: s0624

a laudato viro, ita ego studium et institutum pertexendae historiae Saxonicae meum, prudentissimo et inclyto senatui vestro, et tibi inprimis non improbari gaudeo. Quo quidem iudicio Senatus grauissimi, magis etiam quam munere amplissimo delectatus sum, Pro quo, vt meis etiam verbis reuerenter et officiose inclyto Senatui gratias agas oro. Literis vero meis ad Senatum, nec nomen meum, nec annum et diem asscriptum fuisse, ipse miror, et negligentiae meae, cum in lecto decumbens, amanuensi plures saepe epistolas vno tempore dictem, veniam dari oro. Tibi pro beneficio mihi tributo gratiam quantam maximam animus meus concipere potest habeo, ac si quid in genealogia Comitum, aliis ve partib. emendandum censebis, quaeso, vt numeris paginarum signatis, mihi quomodo deinceps confirmanda sint, praescribas. Plures etiam rerum Frisicarum historias vel Chronica, si quae extant impertias, remittam bona fide. Bene et seliciter vale, die S. Georgii martytis.

JACOBO HORSTIO.

S. D. Magnifice et clarissime vir, amice colende, diu iam Harpocratem vtrinque egimus: Itaque si ad pristinam per literas colloquendi consuetudinem redire libet, his literis te inuito. Quibus duorum Poloniae regum, alterius coronati, alterius capti historiolam adiungo: si forte nondum tibi coniunctim visa esset. Nostra prela, superiori mense, Friderici Daniae Regis defuncti laudationibus, Epicediis, lachrymis et consolationibus desudarunt, sed inter omnes [Gap desc: Greek words] Caselii nostri, eminet, quos tibi quoque cum communicasse arbitror. Nunc funebres pompae latina et Germanica lingua eduntur, quas, vbi absolutae fuerint, mittam. Bene vale.


page 625, image: s0625

DANIELI FRISIO.

S. D. [Gap desc: Greek words] quam mihi literae tuae, vir optime et clarissime die 20. Aprilis in procinctu itineris ad aulam Caesaream suscepti, datae fuerunt: verae et sincerae erga me beneuolentiae, fidei ac candoris tui testes: quam vtinam per occupationes non solum in principum Italicorum Genealogiis, in quibus singularis percunctationis et explorationis operam te olim posuisse intelligo, verum etiam in omnibus caeteris Chronici natrationibus, iudicii et censurae significatione liberrima, tibi declarare liceat. Quod si ex vestrae Reipubl. Chronicis quaedam. emendabis, vel auctiora et ornatiora efficios, beneficium duplicabis. Ego enim parum felix sn hac parte orator fui: cum ante biennium, ad consulem quendam vestrum scribens communicari quaedam mecum ex archiuis, et de illis ipsis, quae tum annotata erant, iudicium et voluntatem ipsius candide exponi, rogarem. Cogito etiam de Hansica societate, et quatuor illius emporiis praecipuis, quaedam suo tempore et loco Chronicis inserere si modo de initiis, quo anno Christi, Neugardiae, Bergae, Londini, emporia caepissent, certum quid mihi constaret. Tibi, vt iuuare me facilius possis, rudem ac indigestam delineationem meam mitto, quam a te solo cognosci et censeri, et aliquid mihi per hunc tabellarium responderi opto. Bene et faeliciter vale, Idibus Iulii. 1588.

LAVRENTIO EPISCOPO ARhusiensi.

S. D. Reuerendissime Domine, Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt, atque etiam in senecta virides et vigentes erunt. Talem senectam


page 626, image: s0626

cum dederit vobis Deus, vitae nostrae autor et prorogator, benedictionem Dei eximiam et singularem, vna vobiscum agnosco, et senex ipse senis colloquium expeto, nam [Gap desc: Greek words] . Etsi enim nulla inter nos familiaritas, quod sciam, hactenus intercessit: tamen cum ad coniungendos piorum animos nullum sit vinculum arctius communi Spiritu Christi, euisdemque de Deo fidei ac confessionis societate: plane confido firmis hisce et solidiss. amicitiae Christianae vinculis, pectora no stra in Deo iamdudum copulata et vnita fuisse, cuius in aeternum Dei et Ecclesiae caelestis consuetudinem semina paulo post adfer emus. Interea in his terris eam literarum, aliorumque officiorum communicatione alamus et confirmemus. Cum igitur in scholasticum ad vos euntem et recta huc rediturum incidissem, salutare R. D. V. et simul commendare hunc Gamitum in R. D. V. diaecesi natum hac epistola volui, quam si vobis non ingratam fuisse intellexero, scribam oblata occasione saepius. Nunc de Polonicis rebus pagellam mitto, deductam ad Sigismundi coronationem, quam secuta est Maximiliani competitoris et riualis regni clades et captiuitas die 14. Ianuarii, quem in Russiae arce Crasnistaua, nunc Poloni custodiunt, vt suo etiam exemplo doceat non humana potentia et viribus, sed Dei solius arbitrio et dono regna obtineri et stabiliri. Bene valete.

IOHANNI VVOLFIO.

S. D. Clarissime vir amice colende. Iudicium deorationibus communis nostri praeceptoris Philippi Melanchthonis tuum plane cum meo congruere, laetor. Sed Bibliopolarum Wittebergensium, quos sumptus editionis praestituros sperabam, perfidia et


page 627, image: s0627

malitia hactenus editionem impediuit. Ruelius initio causabatur Selfischium, qui antea Tomos orationum edidisset, nolle ipsi exemplar concedere, nec se solum impensas sustinere posse. Postea ambo apud Peucerum ex custodia liberatum, me malitiose detulerunt, multa in rextu a me corrupta, addita et detracta esse, cum verbum nullum a me praeter Orthographica aliquot vitia, de quibus et tu mones, mutatum fuerit, sed dum materias cognatas ex Argentinensi editione coniungo, alicubi initio aut fine Orationum, quaedam alibirelicta aut delenda, in alium locum Orationibus translatis adscribenda fuerunt. Sed Deo commendo quod mutare nequeo. Petrum Helsawerum, quem nobis commendasti, tua et omnium bonorum beneuolentia, propter modestiam et ingenii dotes eximias dignum: nunc Senatui Ratisbonensi (a quo recens exemplo Augustanorum, simul dimissos esse quinque concionatores intelligo) commendo: sperat enim se, stipendium ab sii consecuturum esse, quae spes ne eum fallat tuo consilio et auctoritate eum iuuabis. Mitto de Polonicis rebus pagellas, quarum ribi et aliis isthic lectionem non ingratam fore, arbitror. Bene et feliciter vale et de Reip. vestrae Academiae Ienensis statu, quae scire amico licet, nobiscum communica. Rhodopoli Nonis Martii Anno 1588.

NICOLAO SCHRAM PRAEFEcto Randershusensi.

S. D. Nobilis et Generose Domine. Etsi iamdudum forte Clem. Vestr. obliuio mei, vt hominis tenui fortuna et conditione praediti, cepit: tamen memor beneuolentiae et benignitatis, iam olim, cum in aedibus honestissimi Ciuis ab Heruorden, apud nos viueretis, a Clarissimo Herot patre vestro et a vobis mihi


page 628, image: s0628

declaratae, breui epistolio vos compellare, cum in tabellarium isthuc euntem in cidissem, quodque bene apud memorem veteris stet gratia facti, ostendere volui. Mitto autem pagellas de variis rebus ac inprimis de Sigismundi Poloniae regis coronatione, et Maximiliani riualis clade inexpectara. Is enim die 14. Ianuarii, in Silesia, nono a Vratislauia miliari profligatus, et cum ducibus suis omnibus captus est. Custoditur autem in Russiae arce Cranistaua Chelmae vicina. Rodolphus Imp. conuocatis regni Boemiae ordinibus Pragam, de fratre vi ex potestate Polonorum liberando, proposuit, sed proceres regni vnanimiter responderunt, se vetera cum Poloniae regno pacta et faedera cupere inuiolata conseruare. Ad finium autem defensionem omnia polliciti sunt. Ita Germani hoc anni noui initio ad orientem et occidentem, virtutis bellicae laudem antiquam, non tenui macula asperserunt. Nam de faedo equitum Romanorum, qui supersunt, ex Gallia reditu, et Ducis Guisii eos fugientes insecuti direptionibus ac incendiis, ad Rhenum vsque et vrbis Argentinae conspectum grassantis maleficiis, ex ipsa vrbe Argentina huc perscriptum est. Postquam vero Casimirus et Dux Wirtebergensis et alii se instruxerunt, Galli in Lotharingiam et Burgundiam se receperunt. Sed de his et aliis M. V. haud dubie ex aliis iam dudum cognouit. Ego cum hominem certum ad nos reuersurum haberem, obseruantiae et gratitudinis M. V. debitae significationem hoc epistolio qualemcunque ostendere volui. Quam si non ingratam M. V. accidisse intelligam, scribam oblara occasione et mittam crebrius, quae ex variis locis ad nos subinde perscribuntur. Bene vale, 1588.


page 629, image: s0629

PETRO LINDEBERGIO.

S. D. Literas, quibus Februarii Idus adscripsisti, pridie Idus accepi, cum priores, ???. Ianuarii, Kalae datae, mihi ante biduum redditae essent. Delector autem tua erga me beneuolentia et studio, quam scribendi assiduitate declaras. Noua quae petis, de Polonicis praecipue rebus, impertio. Complexus enim sum, breui narratione, summam rerum, in Polonica electione vsque ad Sigismundi III. Coronationem actarum, cuius exemplum mitto. Interea de capto, die 14. Ianuarii, Maximiliano, ex aula Sueciae regis, Calmarnia nuncii huc adferebantur, quibus tamen propter rei magnitudinem initio fidem adhibere non audebamus. Nunc vero, consentientibus multorum literis, confirmati, non in fortitudine equi, neque in tibiis viri, non humana potentia et viribus regna obtineri, sed a solo Deo, quibus ipse vult, distribui ostendunt.

Chronici, quod auide a vobis expectari scribis, pagellas, quotquot in officina absolutae sunt, vt desiderium vestrum expleam, calentes, literis adiungo. Proregi Holsatiae Ranzouio F. et G. in quibus Holsaticarum rerum mentio fit, corrigendas et vobiscum communicandas miseram. Intexui enim Chorographiam breuem eius partis Cimbricae Chersonesi, quam superiori anno peragraui, de quiibus vestram quoque censuram expecto, si nobilissimo Domino tuo non ingratum fore munus iudi cabis, quaeso, vt reuerenter verbis meis salutato exhibere non graueris. Proaemium, et quae ad calcem, de initiis emendatae religionis, in aliquot Saxoniae vrbibus, accedent, vbi typographus expresserit, oblata isthuc mittendi occasione huic simili addam. De Grammaticis Graecis D. Caselii artificis in hoc genere consilium vos audire malo. Ego ad Nicolai Clenardi, cuius admirabilem in docenda hac


page 630, image: s0630

lingua facilitatem fuisse, ex auditore illius Iacobo Bordingo seniore intellexi, puer assuefactus sum, nec scio an comprehendi breuius praecepta possint: Si paradigmata coniugationum variarum necessaria non omittuntur. Totus libellus Grammaticus quinque paginis constat, reliquae enim complures annotationes, et Basilianae epistolae enarrationem continent, et in his paginis multa praeceptoris iudicio omitti possunt, quae tenellis ingeniis non statim pro religione omnia ediscenda inculcari necesse est.

FRIDERICO BEVRHVSIO.

CLarissime Vir, Amice carissime, [Gap desc: Greek words] , tanto mihi suauiores multis aliis eodem tempore redditis tuae literae fuerunt, testes constantis et sincerae erga me beneuolentiae, ac fidei tuae, ac laborum, quibus verae pietatis et eruditae doctrinae studia, singulari industria et laude iuuas et prouehis: nam Dialecticen tuam Germanicam non sine ad???iratione perlustraui, et terminos ac regulas artis proprias tanta prespicuitate ???ddi a te et exemplis aptissimis illustrari potuisse, sane miror, [Gap desc: Greek words] eximium et praeclarum a te editum fateor. Analyses etiam tuas egregium Logicae Rameae ad Bibliorum illustrationem accommodatae specimen fore non dubito. Vt autem vicissim a me quoque scripta, verum [Gap desc: Greek words] legenda accipias: adiunxi his literis de Polonica electione narrationem, lectu non indignam, et Chronicon Saxoniae ac vi???i orbis Arctoi nostrum, recens editum: cui vestrae etiam vrbis et comitum Dortmundensium, mentionem honorificam intexere alicubi velim, si certum quid ac solidum quid a vobis mecum communicaretur. scripsi ea do re ad Senatum vestrum. Quare oro vt consilio tabellarium


page 631, image: s0631

iuues, et cui traderel brum Senatui exhibendum debeat, indices, per occasionem quoque, aliquid responderi a senatu, quoad sine incommodo et molestia poteris, cures. Bene et faeliciter vale, die Medardi, Annoi, 88.

HENRICO RANZOVIO.

INgens volumen rerum Cimbricarum et descriptionis Holsatiae tuum, proximis dieb. Bibliopola Laurentius Albertus mihi ipse reddidit, quodd ligenter custodiam et constituto a vobis tempore referri isthuc curabo. Nunc, vt petitis, catalogos Episcoporum Sleswicensium ac Lubecensium, et Cimbriae seu Holsatiae historiam, et de comitib. annotata, quae superiori mense mecum communicastis, remitto. Annum introductionis Geroldi, in Episcopum Lubecensem ab Henrico Leone, an. 1154 qui templo Lubecensi inscriptus est, factae, non dubito perpetam annotatum esse. Nam si post obitum Wicelini iuxta hunc nostrum catalogum, anno Domini 1558. Geroldus primum Episcopus Aldeburgensis factus est: quomodo quadriennio ante 1154. introduci Lubecae potuit. Quo anno Henricus Leo, nondum Dominus Lubecae fuit. Itaque inscriptionem illam anni 1154. ne plures seduceret mutatam optarim. Quae a vobis accepta Chronico meo in eram: cum expressa et grata nominis vestri memoria semper coniuncta erunt. Cumque in pagellis Chronici breuis ante biennium editis, totam de iure restringendi cum Hamburgensib. Kiloniae habitam tractationem, an. 1580. recitauerim: doceri a vobis cupio, an eo etiam in loco. acta illa a vobis me accepisse debeam indicare. Descriptionem Ducatus Slesw: censis, vna cum Sultani Babylonii, de quarum fide sub dubito liter???s, hodie accepi. Vtinam Iutiae Borealis prouincias, Wandaliam, Cimmeriam.


page 632, image: s0632

Heruliam, Obetriam, et carteras, sic distributis cum oppidis, habere possim. Sed de his alias Filium vestrum Fridericum, superiori a state in Belgium equites duxisse, intellexi, vbi nunc exercitus ille agat, et quid gerat, quaeso, vt me erudiatis, et si quid de Nauarrenis rebus habes, aspergatis. Bene et feliciter valete.

DAVIDI VVOLDERO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, pro Bibliis Ebianis, quae ad me misisti, reuerenter gratias ago, et quatuor Mylrosasremitto, ac si quid deerit iusto precio, summa voluntate addam. Hortari quidem ad linguae sanctae studia et incitare desides conamur, sed in fatali hac soco???dia et ignauia, et plerorumque his studiis vacantium tenuitate et inopia, quid profici possit, gementes experimur. Gratissimum mihi fuit, quod de Anglica negociatione, et aliis Reipub. vestrae negociis, quae scire aliis licet, te non grauate communicaturum ostendis. Itaque pagellas Chronici nostri mitto, vbi de Hamburgensis Reip. Antiquitatibus fol. 95. 96. et sequentibus aliqua recitantur. Addidi etiam, receptionis Domini formam, seu promissionis quam Christia no III ciuitas praestitit, de quibus an vere sic acta sint, et an inserere Chronico liceat, responsum tuum expecto. Sigismundus Sueciae princeps die 17. nostri Decembris Cracouiae coronatus est, quod ex legato ipsius ad patrem Ichannem hac trauseunte, qui coronationi interfuit, audiuimus, qui nummum argenteum nobis monstrauit, cuius vn??? lateri Regis noui effigies, cum epigrapha Sigismun. III. REX POLONIAE, DES. SVECIAE, MAG. D. LITVA. Alteri gladius nudus cum inscriptione PROIVRE ET PRO POPVLO. impressus erat. Distichon in Zamoiscii vexillo geri scribunt: Austria. Caetra desunt.


page 633, image: s0633

HENRICO LEMCHE.

S. D. Magnifice et ornatissime Domine Patrone, Petit a me Ioachimus Peinius excellenti ingenio et singulari morum suauitate ac elegantia praeditus, inter caeteros benignitatis tuae alumnos, tua et aliorum bonorum beneuolentia dignissimus: vt optima ipsius studia, quae multo ante tibi commendatissima esse non dubito: deinceps etiam a te iuuari et prouehi oro. Cum autem naturae tuae bonitate et Ioachimi virtute adductus, sponte illi te bene velle et benefacere sciam, non vtar verbis in hac causa pluribus, sed pagellas rerum Nauarrenarum iam veterum, cum literis ipsius ad me perlatas, vna mitto: teque rogo, vt annum Christi, quo de Portorio, cum rege Stephano transegistis, mihi indices: et an summam illius transactionis inserere pagellis Chronici retextis liceat, declares. Optarim etiam de Polonicis rebus coronationem Sigismundi secutis, a te doceri. Mea tibi studia et officia vicissim cum omni obseruantia deferio. Bene vale. Prid. Calend. Febr. 1588.

DVCI JOHANNI.

S. D. Illustrissime princeps, Domine Clementissime, Annos fere bis mille, Deus, inclytam Ducum Megapolitanorum familiam, per clarissimos Heroas continua serie sibi mutuo succedentes, certa sancti coniugii lege ac ordine, vsque ad optimum et illustriss. principem, patrem vestrum et vestram Cels. propagauit. Tot secula cum inter multiplices et varias impetiorum, ac totius generis humani mutationes et familiarum regiarum interitus, (vt hoc seculo Hispaniae, Lusitantae, Angliae, Vngariae, et recens Poloniae, regnorum stirpes masculas funditus nostra et patrum memoria extinctas


page 634, image: s0634

videmus) non interrupta vnquam sanguinis serie conseruarit ac tutatus sit, testimonium prouidentiae ac praesentiae Dei, in Heroica Cels V. familia eximium agnosco et Deum autorem mirandi ordinis, quo per principum familias teliquam hominum multitudinem regit ac defend???t, ardentib. votis precor, vt vestrae etiam Celsit. coningio, in progignendis heroibus, Megapolitanas terras gubernaturis, benedicat et coniugium faelix, tranquillum, salutate, faecundum et suaue Celsitudini V. et Regiae coniugi vestrae tribuat.

Caetera desunt.

IOHANNI SEBASTIANO Pfausero.

S. D. Reuerende et clarissime vir, Domine colende. Tantus splendor est virtutis et sapientiae ac doctrinae excellentis, vt etiam ignotos longisque locorum interuallis dissitos, ad amorem, ad mirationemque sui rapiat. Etsi igitur nulla nuhi hactenus intercessit vobiscum familiaritas: tamen praedicatione pietatis, eloquentiae, eruditionis et aliorum donorum, quae coommuni omnium bonorum et eruditorum voce, iam plurimis annis celebrari audiui, adductus, reuerenter Dignitatem vestram semper amaui et suspexi. Cumque ad institutas in Austria de libro Agendorum, in Ecclesiis Augustanae confessionis doctrinam amplexis, deliberationes vocarer: praecipue leuabat sollicitudinem meam, quod V. D. ab Imperatoris parte [Gap desc: Greek words] piis consiliis et patrocinio fideli et authoritate virtute parta, totum hoc piae religionis negocium, quod vrgent ordines gubernaturam esse spera???am. Cupio enim consilia et actiones meas omnes, ad piorum et eruditorum vestrique similium in Ecclesi??? sentensias, Normae diuinitus traditae consentaneas, per petuo agg egare. Cum vero


page 635, image: s0635

intelligam vos nondum in Austriam venisse, mitto per hunc tabellarium Wittebergensem, D Iacobi Andreae, praeceptoris et amici mei veteris literas, quibus ad tum mihi ad D. V. colloquium et amicitiam eum patefacere existimo. Etsi enim D. V. tali bonitate et sapientia praeditam, non grauate et am inferioris conditionis hominem reuerenter vos amantem, et sincere ac studiose colentem, vicissim vestra beneuolentia complexuram esse sperabam: tamen pergratum mihi accidit, quod per Ducatum Bruns wicensem iter faciens, in D. Andream incidi, qui et de negotiis, ad quae vocabar multa me prudenter et fideliter monuit et facultatem mihi ineundae vobiscum coniunctionis et necessitudinis arctioris, cuius vin culum arctiss. et neruus firmiss. est consensus in recta de Deo doctrina et religione vera praebuit. Reuerenter itaque a vobis peto vt amore vestro et patrocinio me deinceps profequi non dedignemini. Et quod pro eximia pietate et sincero verae doctrinae studio vestro sponte facturi eratis, cum ad Imperator am Ma???estatem literas mittetis, vt publicam hanc causam verae religionis, et pie costituendi ecclesias Austriacas, Caesareae ipsius M. diligenter coommendetis: Mea consilia et actiones in hoc toto negocio ad Regulam a Zacharia praecriptam, Deo iuuante, moderabor: Diligite veritatem et Pacem. Et permissa ab Imperatore veritate doctrinae omnes caeteras delibrationes ad huius ecclesiae et Reipublicae vtilitatem, concordiam, et quietem rectissime referri, nec de vllis rebus non necessariis rixandum esse arbitror. Eodemque plane animo esse Reuerendum virum. D. Christophorum Reiterum de Ecclesiis Austriacis praeclare meritum, intelligo. Sed vestrae sapientiae et pietatis consilio et admonitionib. salutaribus nos regi et iuuari optamus. Et aduentum vestrum auidissime expetimus, quem, si differretur diutius litetas vestras praeuertere vellemus. Bene vale.


page 636, image: s0636

CHRISTOPHORO REITERO IN nuptiis filiae Leopoldi Grabneri in Rosenberg.

S. D. Reuerende vir, Domine et amice colende, Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi, conditorem maris et foeminae: et authorem dulcissimi faederis coniugum, toto pectore precor, vt honestissimae sponsae, optimi, et Deo, ac omnibus piis, carissimi et nobilissimi Herois, D. Leopoldi Grabneri filiae, et Generoso Domino sponso, felix, tranquillum, suaue, faecundum et diuturnum coniugium tribuat, ac vt dextras eorum vinculo perpetuae et indissolubilis vitae consuetudinis adamantino hesterna die colligasti, sic pectora, et mentes amborum spiritus sui nexu conglutiner et vniat, v t amore perpetuo, suaui, sincero et ardente, sine vlla morositate, fastidio, rixis, suspicionibus, diffidentia, se mutuo complectantur. Inque Deo sit mens vna, sit vnus amor. Efficiat etiam vt domus nouorum coniugum Ecclesia et templum veri Dei et Sponsi Ecclesiae, Iesu Christi tranquillum et pium semper maneat, vt Hortus caelestis existat, in quo florentes plantulae, procreentur, foueantur et educentur recte Deum agnoscentes et celebraturae eum in hac vita et omni aeternitate.

Haec vota dum a vobis absum, ardenti animo ad Deum fundo, quae Deo grata et rata fore, firmiter confido: fretus etiam dulcissima Psalmi promissione, quam ethnicus etiam poeta alicubi auditam eruditissimo versu expressit: [Gap desc: Greek words] Generatio rectorum benedicetur.

Ioachimus noster, tuo etiam consilio, Epithalamion nouis coniugibus scripsit, in quo et preces pias et historias non insuaues D. Grabnero et paucis aliis futuras esse sperarem, si per alias occupationes magis fortasse


page 637, image: s0637

necessarias, aliquid temporis huic auscultationi tribuere eis liberet. Sed te oro, vt aditum Ioachimo ad sponsum patefacias, eique [Gap desc: Greek words] fortasse futurum commendes. Mitto partes agendae nostrae hactenus a nobis absodutas, de quibus te cum generosis et Nobilibus Dominis nostris si adsunt colloqui velim. Hodie Deo iuuante Prooemium ritibus baptismi praemittendum componere incipiam. Ego si absque communi deputatorum cui pontificii interessent, deliberatione, priuatim ab Imperatore impetrari confirmatio Agendae posset; nullam eius rei conficiendae occasionem praetermitti optarim. Sed Domino Deo de cuius gloria agitur et tuae ac Dominorum nostrorum pietati et prudentiae hanc totam causam commendo. Bene et faeliciter vale. Spirae 14. Februarii. Anno 1569.

EIDEM.

S. D. Singulari cum laetitia et gaudio legi literas tuas quibus de Heroica pietate, constantia et alacritate Dominorum nostrorum in verae religionis causa apud Imperatorem vrgenda, et de clementi ac optima Imperatoris voluntate significasti, Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi, cuius causam agis, qui cor regis in manu sua habet, et piis ac iustis Regum et Heroum consiliis successus salutares tribuit, ardentibus votis precor, vt quod caepit opus bonum pertexat: cumque velle dederit, perficiendi etiam facultatem adiungat, vt multa ipsi grata fiant, et Ecclesiae Christi salutaria in his regionibus et toto orbe Christiano. Tibi etiam de hac faelicitate gratulor, quod fructus laborum tuorum, quos viginti quatuot annos spargendo verbi diuini semine precioso in his regionibus Austriacis sustinuisti, vberrimosiam percipis et cum exultatione


page 638, image: s0638

manipulos plenos in horrea Ecclesiae Christi aeternae infers. Ego interea in declaratione Articulorum Augustanae confessionis quam ordines expetere indicasti, sedulo laboro.

Cumque apud Dominos nostros mein suspicionem adductum esse, ipse intelligam, quod de Adiaphoris et Synergia liberi arbitrii non recte sentiam, duos illos articolos XV. et XVIII. primum explicandos suscepi, quos vna cum proaemio Cremsae a me composito, his literis adiunxi, vt si per occupationes licebit, delectis ordinum Dominis nostris eos praelegas, hanc quoque ob causam, vt existospe imine i???dicent, an eadem ratione in caeteris etiam articulis progredi, an vero breuius et neruosius singula complecti debeam. Appendicem Agendae et Antitheses Caluinismi et nostrae doctrinae quas mihi discedens mandasti, eodem consilio mitto, vt sententiam tuam cognoscam. De Carolowicii et Camerarii reditu, de literis ad Zasium nostris, an exhibendas esse Domini iudicarint, De doctore Eicholtz video festinanti in mentem non venisse vt responderes. Clauus plantae pedis dexiri paulatim latius serpit et iam in secundum digitum pedis, puncturas porrigi, sentio, caetera, vt in corpore alioquin male habito, iam tolerabilia sunt. Quae in proximis literis liberius de promissis non praestitis, tecum iocatus sum, peto mihi ignosci, et tamen scripta, vltro, citroque inter Imper. et ordines in hoc religionis negocio exhibita, et instructionem ordinum coommunicari mecum optarim. Et quia Imperatorem breni isthinc discessurum esse intelligo, consilium tuum, in amicorum aliquot negotiis mihi necessarium est, quae confici antea peruelim. Tilemannus Stella Mathematicus noster priuilegium picturae Germaniae addendum petit. Eaque de re ad Zasium scripsit et supplicationem adiunxit. Typographus Rostochiensis priuilegium antea libris philosophicis, qui in Academia nostra scribuntur concessum, etiam Theologicis


page 639, image: s0639

concedi petit. Habeo et a consiliariis principum meorum literas ad quosdam Secretarios, a quibus responsa sibi adferri petiuerunt. His et similibus ???egociolis peragendis an tibi vel aliis molestiam exhibere debeam, ignero. Sed consilium a te prudens et fidele, vt mihi impetrias, oro. Ludimagister Sualnbacensis, quartum diem a me, promisso ipsius fidem habente, expectatus, tandem puerum suum cum adiuncto epistolio misit.

IOHANNI CRATONI MEdico Imperatoris.

S. D. Clarissime vir Domine colende. Cum humanissimis et suauissimis verbis beneuolentiam et studium mei, in praesentib. negotiis ad Christi gloriam et Ecclesiae salutem pertinentib fideli ???udicatione et consilio iuuandi, te prolixe declatasse, is qui Chesselii literas tibi exhibuit Ioachimus narraret: optaui equidem facultatem mihi tanto tuo beneficio coram fruendi prima occasione praeberi. Ac simul literas et pernas aliquot a magistro equitum Principis mei Ioachimo von der ???üe mihi in Austriam profecturo traditas tibi exhibere decreueram. Sed a Delectis nobilitatis, quorum sumptu in haec loca veni, tantisper donec ab ipsis vocater et donec Caes. M. Deputates rursus conuenisse appareret: commorari in arce Kirchbergia, et scriptiones mihi mandatas conficere iussus sum. Etsi autem hanc emansionem paulo diuturniorem virulentis obtrectationibus quorundam maleuolorum occasionem praebuisse intelligo: tamen me intra vocationis meae metas modeste manere et exemplo Seueri [Gap desc: Greek words] rectissimum esse iudico. Et omnis generis calumni???s [Gap desc: Greek words] . Cum vero Dominos Delectos nihil adhuc de initiis deliberationum, et de mea vocatione constitutum


page 640, image: s0640

habere audiam: tabellario huic literas Marscalci nostri et fasciculum adiunctum dedi, ad Christophorum Reiterum collegam meum perferendum. Is fideliter tibi eas reddicurabit, et moram, vt spero, facunde excusabit. Bene et faeliciter Vale, die aequinoctii verni. An. 1569.

PRAETORI CHREMESSENSI in Austria.

S. D. Clarissime vir, Domine et patrone colende. Vt Nobilis ille Heros, in Graeca historia, interrogatus, quos sustinuisset in vita labores omnium grauissimos simul et iucundissimos, respondit pro amicis susceptos, ita nos quoque amicorum causa, praesertim cum officia nostra flagitant, molestiae aliquid non grauate subire, necesse est. Etsi igitur nulla mihi hactenus, cum honestissimo vrbis vestrae Senatu intercessit familiaritas, nec in aliena Republic. curiosus esse ulla in re debeo aut volo: tamen cum omnium piorum animi, communi Spiritu Christi et societate verae de Deo confessionis, quod vinculum est amicitiae arctissimum, copulati sint: et vos pro eximia humanitate et beneficentia vestra, mihi ignoto et hospiti, nuper isthic illustrem beneuolentiae significationem ostenderitis; quam perpetua animi grati memoria, conseruare studebo: existimaui vos animo non plane alieno lecturos esse hanc Epistolam, rogatu Reuerendi et Doctissimi viri M. Gangolphi concionatoris vestri scriptam, quem ex ipsius sermone et literis, de ipso ad Caesaream maiestatem pervos datis, in quibus pietatem ipsius, et doctrinam, ac zelum, et industriam in docendo felicem praedicatis, intellexi, carum vobis et acceptum esse. Non igitur dubito sponte vos pro eximia pietate, sapientia, fide, et erga Gangolphum beneuolentia, omnia quae ad boni et fidi Doctoris Ecclesiae vestrae


page 641, image: s0641

innocentiam defendendam suscipi a vobis honesic possunt et debent, studiose facturos esse. Nam et Deo gratissimus cultus est, Homines pios, innocentes, doctos, bene de Ecclesia merentes, iniustis calumniis et periculis expositos, pro sua virili tueri eorumque aerumnas lenire: et pii ac sancti Magistratus praecipue officium flagitar, vt Filium Dei, ipsiusque ministros fideles, osculentur, vt psalmi verbo vtar, h. e. sincera beneuolentia et fide et omnibus honestis officiis foueant et defendant. Ipsum etiam M. Gangolphum prorsus eadem voluntate in hac caussa esse, qua Reuerendum virum, D. Martinum Lutherum ab Imperatore et Pontifice proscriptum, cum ex Parmo sua Witebergam rediret, fuisse, meminit, eodemque modo defensionem a vobis petere confido: Quem in epistola ad Fridericum Electorem Saxoniae mirabili et vere diuino spiritu scripta Lutherus expressit. Quae nono Tomo Wittembergensi fol. 147. inserta est. Constanti enim et graui veritatis confessione, innocentiae purgatione, precibus supplicibus, firma fide, et inuocatione Dei, et pia moderatione, ac patientia, in talibus caussis pugnandum: et defendenda religio est, non seditione sed fide, non saeuitia sed tolerantia, non occidendo sed moriendo, vt Lactantius alicubi ait. Oro autem Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi, pioram magistratuum, et ciuitatum, quae portas suas Regi gloriae, Christo aperiunt et Ecclesiae Christi hospitiam et sedem tranquillam praebent, vt honestissimam Remp. vestram vmbra alarum suarum protegat: et animos vestros confirmet, et consilia ac exitus gubernet ad suam gloriam et Ecclesiae ac Reipublicae vestrae salutem. Reuerenter etiam a vobis peto, vt hanc epistolam bono et simplici animo a me rogatu M. Gangolphi scriptam benigne


page 642, image: s0642

accipiatis, omnia mea studia et officia vicissim vobis cum omni reuerentia perpetuo constabunt, Bene et feliciter vale.

LANDMARSCALCO ET CAETEris Delectis Archiducatus Austriae.

S. D. Generosi, Nobiles, et strenui Heroes, Domini et patroni reuerenter colendi, Magna et excellens virtus et gratissimus Deo cultus est, pios et innocentes pastores et Doctores Ecclesiarum, iniustis calumniis et periculis expositos, pro sua virili benignetueri, sicut Abdemelech Regis Sedechiae satrapa, qui Ieremiam iniustis aulae Regiae odiis oppressum intercessione et patrocinio suo liberat, diuinae vocis laudibus et praemiis amplissimis ornatur, et piis heroibus ad omnem posteritatem, velut exemplum virtutum Deo placentium, et ab omnibus eius ordinis hominibus imitandarum, proponitur. Nec dubitamus, vobis etiam hoc illustre pietatis specimen consideratu iucundum esse, et vos similium, quae in vobis lucent, virtutum commemoratione delectari. Quare nec plane alieno a nobis animo speramus vos hanc epistolam accepturos esse, quam rogatu Reuerendi, et facundia, eruditione et pietate praestantis viri M. Gangolphi Wangeri ad vos mittimus. Is proximis superioribus diebus ad nos Spiram expatiatus, de suo periculo et aerumnis, in quas maleuolorum quorundam calumniis, accensa aduersus se aula Caesarea, incidit, et eximia vestra erga se beneuolentia et fide multis illustribus testimoniis antea declarata nos prolixe docuit, et breui epistolio se suamque innocentiam pietati ac beneficentiae vestrae Heroicae commendari petiuit. Etsi igitur non dubitabamus,


page 643, image: s0643

sponte vos, pro eximia pietate, sapientia, fide et erga Gangolphum amore vestro, omnia quae ad boni et fidi Doctoris Ecclesiae innocentiam tuendam, exemplo Abdemelechi, honeste a vobis suscipi possunt et debent, studiose facturos esse: tamen rogatu ipsius, nostras etiam liretas addere voluimus, quibus nihil a vobis petimus aliud, quam vt eum pro eximia bonitate et sapientia vestra beneuole complectamini. Eaque ipsi beneficia, quae honeste et absque incommodo et molestia praestari possunt, benigne tribuere dignemini. Deum oramus, vt Cels. vestras seruet incolumes et florentes, et consilia, actionesque vestras ad Christigloriam et patriae salutem clementer gubernet.

CAESARI MAXIMILIANO.

S. D. Inuictissime Imperator Caesar Auguste, Domine Clementissime, optimo et simplicissimo studio praedicandi beneficium Dei, colligentis sibi in variis totius orbis terrarum gentibus Ecclesiam aeternam, et grata mente ac voce celebrandi Caes. Maiestatis vestrae sapientiam et moderationem Heroicam, qua in his religionum diffidiis, a crudelibus consiliis abhorrens, iustis ac veris rationibus restituere Ecclesiae Concordiam, et simul gloriae Christi et pulcherrimo Ecclesiae ordini et tranquillitati Reipublicae consulere conatur: Orationem de statu Ecclesiarum hoc tempore in Graecia, Asia, Africa, Austria, Boemia et aliis gentibus superiore autumno, in hac schola habui. De qua, cum intelligam et praesidis Caesareae Camerae vestrae literis, me a quodam Pontificiae religioni addicto, qui regis Poloniae legatus nuper in hac vrbe fuit, grauissime apud Caes. Mai. V. delatum esse; etsi Caesaream


page 644, image: s0644

M. V. pro innata domui Austriacae clementia et bonitate Heroica, propter quam tot seculis, iam summum Imperii Christiani fastigium tenuit, et ad omnem posteritatem Deo iuuante retinebit, non dubito Caesareae bonitatis et mansuetudinis rationem potius, quam iniustae aduersariorum crudelitatis et virulentiae habituram esse: tamen cum saepe bonorum et sapientum principum mentes calumniis praeoccupentur, et apud Darium bonum et sanctum Regem, sycophantae, hostes doctrinae Danielis, eum calumniis circumuentum leonibus tandem obiiciant: breui et candida purgatione ea quae inprimis sibi displicere et Caesareae M. V. etiam ingrata fore episcopus ille apud nos iactitauit, refutanda esse duxi. Maxime enim optarim Caes. M. V. non solum potentia, sed multo magis Caesarea bonitate et clementia excellenti, et optima voluntate, communi saluti consulere cupienti, maxime probatam esse meam voluntatem, Et cum summa reuerentia oro, vt hanc meam purgationem simplicem et veram Caes. M. V. clementer accipiat. Nam quod Caes. M. V. velut Lutherana haeresi infectam, a me traduci et ignominia affici ille questus est, ego quidem, etsi reuerenter optarim et Caes. M. V. et omnes Reges ac principes Christianos, idem de Deo et tota religione Christiana vero corde et pia voce, sentire ac profiteri, quod Augustana Confessio, ex Dei aeterni verbo moderatissime exponit: tamen Caes. Maiest. V. quam Ecclesiae Romanae, ex professo coniunctam esse, omnes cernunt: quamque Lutheranorum dissidiis plurimum offendi ex Caes. M. V. sermone ipse cognoui: Lutheranae religioni addictam esse nunquam dixi aut scripsi: sed de sanctissima et optima Caes. Maiest. V. voluntate erga Ecclesiam et Rempublicam, ea, quae summum Regem orbis Christiani maxime decent, quaeque ab omnibus bonis, in pontificia et nostra religione non possunt


page 645, image: s0645

non vehementer probari, et quae antea publicis scriptorum monumentis de Caes. M. V. pietate, sapientia et moderatione, ab aliis etiam bonis commemorata sunt, honorifice praedicaui. De Augustanae Confessionis doctrina, duobus Archiducatus Austriae ordinibus permissa, nihil scripsi aliud, quam quod multo ante laetissimis omnium piorum votis et gratulationib. in tota Germania celebratur. Quod ad ordinem Agendorum in Ecclesiis, quem Delecti duorum statuum Caes. M. V. exhibuerunt, pertinet, vt omnia quae vero corde expetimus facile credimus, eaque certo euentura esse speramus: ita cum et ipse maxime optarem, famam de concessa proceribus Austriacis doctrina et ceremoniis cum Aug. Conf. congruentibus, in tota Germania sparsam, re ipsa ad omnem posteritatem comprobari: et proceres ipsi nihil se dubitate, quin Caes. Maiest. V. quod de religione ipsis promisisset, Caesarea fide seruatura esset: toties repeterent: fateor me Caes. Maiest. V. pietatem, sapientiam, moderationem et studium tolerandae catholicae et orthodoxae doctrinae, quam et Augustana Confessio profitetur, et restituendae in Ecclesia concordiae salutaris, laeto animo et voce praedicasse, et de actionibus illis, quod exitum mediocrem fortitae sint, alicubi scripsisse.

Malo autem apud Clementiss. Caes. Maiest. V. in qua, vt in Deo natiua bonitas et misericordia supra caeterarum virtutum chorum eminent et elucent, culpam habitae a me orationis, et initio huius anni editae, simpliciter confiteri et deprecari, quam vllam errori meo, non ab vlla cupiditate iniusta, sed ex simplici studio celebrandi beneficium Dei et desiderio piorum in his partibus satisfaciendi, profecto, exculationem ineptam praetexere.

Vt igitur ad summum Imp. et regem potentissimum Dominum Deum nostrum accedimus, cum simplici confessione culprae


page 646, image: s0646

et sola bonitate et misericordia ipsius gratuita confisi: ita nunc ad Inuictiss. Caes. M. V. Heroicam bonitatem et mansuetudinem cuius tunc praecipua laus est, cum irae causa iustissima existit, confugio, et oro si quid orationis illius editione peccatum est, vt veniam errori meo benigne tribuat, nec beneuolentiam suam Caesaream erga Dominos meos procerum Austriacorum Delectos, vel alios, aut communem Ecclesiae causam verti aut imminui patiatur.

Maiestatis crimen singulare et pene vnicum crimen eorum esse, qui crimine carerent, ad optimum principem et Caes. Maiest. V. simillimum, Imperatorem Traianum scripsit Plinius, significans innocentissimos quosque velut laesae maiestatis reos, calumniose deferri et opprimi. Eodem nunc latrocinio, quod haereseos crimen Caes. M. V. tribuerim, cum me quoque falsissime petirum esse intelligam, iterum reuerenter Caes. M. V. oro, vt Heroicae bonitatis et pietatis suae rationem magis, quam virulentiss. calumniae in iudicando habeat. Deum ardentibus votis precor, vt Caesareae M. V. animum consilia et actiones omnes ad Dei gloriam et orbis Christiani salutem, et innocentum, vel errore lapsorum defensionem, gubernet, et Caes. M. V. incolumem et flocentem perpetuo seruet. Datum Rostochii 20. Ianuarii Anno 1570.

LAZARO SVVENDIO.

S. D. Generose et Illustris Domine, Patrone colende. Carolus I. Imperator in priuilegio, quod Ecclesiae Bremen si a se anno Christi 785. institutae tribuit, praefatur, se triginta annos cum gente Saxonica bellum gessisse, non vt suum, sed Christi regnum dilataret. Ideoque hac conditione, se cum Saxonibus facere, vt victi iam Deo gratias agant et animis ac fide deinceps vero Deo et Redemptori nostro Iesu Christo serui???nt.


page 647, image: s0647

Cum igitur ad hunc finem praecipuum bella sua, pii Heroes, Dauid, Iosaphat, Constantinus Magnus et alii referant, vt in pace vera de Deo et Redem ptore nostro Iesu Christo doctrina latius spargi et propagari, ac defendi veta Ecclesia, eiusque hospitia possent: Maxime digna summo exercituum Imperatore est cogitatio et cura de Ecclesia, omnium piorum communi patria, cuius ciuem esse praecipua laus est.

Magna igitur cum voluptate et admiratione nuper Celsitudinem V. grauissime et sapientissime, de Ecclesia de incommodis Anarchiae et discordiae docentium in nostris Ecclesiis et necessitate restituendi ordinis et obedientiae ac concordiae Ecclesiasticae disserentem audiui.

Memini etiam mandati, quod tum Cels. V. mihi dabat, sed et magnitudine rci exiguas ingenii mei vires longe superante, adductus, et quod Inuictiss. Imperatorem postulatis ordinum de religione prius respondere optabam, ne mea aliqua scriptione publicam caussam impediuisse existimaret, rem totam distuli, donec proximis diebus a Cels. V. aliquoties a monitus, delineare quaedam in adiunctis pagellis coepi. Quas vt Cels. V. clementer accipiat et perlegat, et priusquam cum aliis de ea deliberationem communicet, mihi antea iudicium et sententiam de singulis scripti partibus suam, candide aperire et significare dignetur, reuerenter peto. Accedam ad colloquium Cels. V. cum vocabor summa voluntate, et sententiam meo loco dicam, et meliora dicenti libenter cedam.

Oro autem Deum, vt Cels. V. incolumem et florentem seruet, et consilia Celsitudinis V. ad Christi gloriam et Ecclesiae ac Reipublicae salutem gubernet, Viennae die 6. Iulii Anno 1569.


page 648, image: s0648

PETRO AGRICOLAE ILLVstriss. Principis Palatini consiliario.

S. D. Clarissime Vir, amice et frater colende. [Gap desc: Greek words] , quam mihi dulces et gratae fuerunt tuae literae, quibus non tuam solummodo perspectam multis annis, multisque illustribus testimoniis saepe declaratam beneuolentiam mihi declaras, verum etiam cum optimo et eruditissimo viro, D. Tobia Zorero, cuius sunt pectora lacte et non calcata candidiora niue, occasionem amicitiae contrahendae praebes, qua in re eximium et singulare munus me accepisse iudico. Vere enim ita sentio, vt in Solonis historia Anacharsis ait [Gap desc: Greek words] . Quod vero de constitutione Ecclesiarum in Austria quaeris: Ego quidem natura fortasse timidior, et magnitudine caussae et impedimentorum varietate ac mole et multorum sapientum metu, et iudiciis motus spem omnem in solo Deo repositam habeo, et exitum deliberationum salutarem peto et expecto. Verum Domini mei ordinum Austriacorum Delecti, quorum sumpru in haec loca veni, plane non dubitant, librum Agendorum et consistorii instructionem intra paucos dies ab Imperatore confirmatum iri. Quorum voro, vt euentus optatus respondeat, toto pectore Deum oro. Mihi, cum primum in Austriam mense Ianuario veni, Quatuor scriptorum confectio, a duorum ordinum, quibus solis petentibus religionem liberam Imperator concessit, Delectis, mandati sunt. I. Agendorum liber, in quo de officio ministrorum, de concionibus, de catechismi doctrina, de diebus festis, fo???ma Missae, Baptismi, priuatae absolutionis, de disciplina Ecclesiastica etc. mediocri fide et diligentia prolixius certo, quam


page 649, image: s0649

ipse velim, explicatum est, qui liber ante duos menses ab ordinibus perlectus et comprobatus, et Imperatori exhibitus est. Deinde Instructio Superintendentis et consistorii, in qua, de inspectione doctrinae, de vocatione, ordinatione, Instructione et Dimissione Ministrorum, De iudicus Ecclesiasticis, ad conseruationem disciplinae et excommunicationem legitimam necessariis, de scholis, de bonis Ecclesiasticis, de visitatione et Synodis ordine disseruimus. III. Declaratio omnium confessionis Augustanae articulorum, quam non Imperatori exhibere, sed sibi ac liberis suis, velut Depositum sanae et incortuptae doctrinae, se tueri ac conseruare velle, nunc quidem profitentur. IV. Excerptum ex Declaratione confessionis EXAMEN ordinandorum summam doctrinae Christianae breuiter et neruose explicatam continens. Quod, si imperator permittet, libro Agendorum fortasse, in loco de officiis et studiis ministrorum intexetur. Hi labores cum inter varia valetudinis languentis impedimenta, et ophthalmiam satis molestam et diuturnam, fere absoluti sint: spero me circa pentecosten hinc auelli iterum posse. Historiam deliberationum et actionum cum Caesare in hac Religionis causa susceptarum, Domini mei ordinum delecti adhuc arcanam esse volunt. Nihil it que scribam aliud, nisi, me Deum precari, vt optimi Imperatoris animum confirmet, qui nec fanaticis opinionibus locum praebere, nec superstitiones Pontificias crudeliter defendere, sed in dogmatibus consensum Apostolicae Ecclesiae constanter tueri, et ceremonias vtiles, pias, elegantes, retinere, nec barbaricam consusionem et [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] in Ecclesiis Baronum et nobilitatis permittere instituit, sed impedimenta mille et alia mille, vt quidam ad me nuper scripsit, maiestati ipsius obiiciuntur, quibus posthabitis si promissum, de confirmanda et defendenda ordinatione Ecclesiarum a


page 650, image: s0650

proceribus exhibita, Delectis procerum priuatim factum, publice etiam declarabit, ingens et salutare Dei et Imperatoris optimi beneficium gratis pectoribus celebrandum erit.

De Argentinensi vocatione quod scribis, testimonitun beneuolentiae tuae mihi iam ante explorate cognitae, perspicio illustre, nec mihi quicquam fuit deliberatius et certius, quam relicto litore Balthico in academiam patriae vicinam proficisci. Sed fata, quae primum me illuc detulerunt, vt ante triennium, ira nunc quoque illic retinent. Cum enim Imperatoris et ordinum Austriacorum literis in haec loca vocatus essem, ac multis de caussis plane profectionem hanc recusarem, a principibus meis tertio mandata sua repetentibus, non solum extrusus sum in messem hanc Austriacam; verum etiam scripta obligatione, cui, inscientibus principibus, operam meam addicerem, a me flagitata est: quam cum dare recusarem, stipulata manu eadem promissio a me accepta est. Nihil igitur molestiae hac in caussa te frustra suscipere velim, nec de stipendio ampliore quidquam laboro. nam et oblatam a meis principibus centum floren. accessionem constanter reieci; ne pecuniae cupiditare magis, quam aliis caussis ad consilia migtationis suscipienda motus esse viderer. Tilemannum Stellam nostrum, quinquies diuersis temporibus coram et per literas de reddendo credito admonui. Semper autem et amanter promisit, se officii memorem fore et diem constituit, verum nihil secutum est amplius. Remitto igitur ipsius Chirographum, nec tamen monere eum [Gap desc: Greek words] desinam; teque ad eum scribere velim. De bello Transyluanico et caeteris, quae apud nos [Gap desc: Greek words] circumferuntur D. Tobias haud dubie scribet. Bene et foeliciter vale. Salutem vicissim


page 651, image: s0651

reuerenter dices Clarissimo viro D. D. Vlrico Sizingero.

JOHANNI ALBERTO ET Vlrico Ducibus Megapolensibus.

S. D. Illustrissimi Principes, Domini Clementissimi. Cum deliberationes de pia constitutione Ecclesiarum in ditionibus duorum ordinum Austriae, quibus solis religionem liberam Imp. permisit, in ipsa Epitasi essent, egoque post dulce illud et gratum Tusculani otium, in quo scripta ad deliberationem futuram necessaria appataveram, Viennae magnis cum curis et molestiis conflictarer: literas Celsitud. Vestr. vna cum actis controuersiae Rostochiensis, post discessum meum inflammatae, accepi, quae animi solliciti et afflicti moerorem et cruciatum magis etiam auxerunt. Vehementer enim doleo Ecclesiam et scholam nostram, quae fama puritatis verae et incorruptae de DEO doctrinae, Lutheri ministerio restauratae, prae multis aliis hactenus floruit, et velut exemplum inter caeteras fulsit: tam foeda dissensione deformari, et in suspicionem falsi dogmatis iniustissime adduci, video ex parua scintilla, nisi tempestiue opprimatur, ingens et tristissimum incendium oriturum esse, quo, vt antea Regiomontae, Ienae, Francofordiae et alibi accidit Academia tota conflagrabit, et funditus euertetur. AEgertime fero, de hac doctrinae parte, cuius disputationibus omnia plurimis in locis alioquin exulceratissima sunt, apud nos quoque publica scandala augeri. Doleo multos, qui odio iniusto et acerbissimo Ecclesiam et Academiam nostram persequuntur, eamque omnis generis calumniis passim in aulis et alibi traducunt, iam occasionem maledicendi speciosiorem naucisci, et in


page 652, image: s0652

sinu de nostris calamitatibus gaudere et triumphare. Sed vicissim recreat et consolatur me Heroica Celsitud. V. V. pietas et sapientia, quam principiis tristissimae Tragoediae tempestiue mederi et controuersiam totam pie diiudicari, et placide componi velle intelligo. Quod vero mea etiam sententia et iudicium de toto certamine in Actis exposito, flagitatur: cum primum a Collegis meis, de exorto illic incendio, cercior factus sum: statim ad Iohannem Beatum, de summa negotii et sententiae meae, quae ad restituendam concordiam profutura esse iudicabam, scripsi, cuius epistolae exemplum hisce literis adiunctum Celsi. V. V. legendo, si libebit, cognoscere poterunt. Etsi autem de hac ipsa Disputatione, cum primum a Beato Lubecae mota esset, Lutheri et aliorum scripta inquisiui, et in qua sententia ad quiescendum sit, cogitaui: tamen nunc aucta et late propagata controuersia, existimo rectius esse, collatis iudiciis inter plures, vnam consentientem sententiam Celsitudinibus V. V. explicare, ne postea diuersitas hoc dissidium inflammet. Et non solum quid sentiamus ostendendum est, sed etiam addenda sunt testimonia et argumenta, et contrariorum sophismatum refutationes, quod nunc subito fieri non potuit. Nam inter caeteras occupationes et curas proximo triduo, vix protocollum Actorum ad me missum legendo percurrere potui.

Cum autem conster, Theologos et ministros Ecclesiae Rostochiensis omnes, a Sacramentariorum etroribus alienissimos esse: et tantum dissensio sit de pane sacrato ante vsum, (quam quaestionem, in Rostochiense Ecclesia, recte de Sacramento coenae Domini sentiente, moueri, curiosum et prophanum magis quam necessarium est,) oro, nou quaeri inde occasionem, alterutros eiiciendi, sed mandari vtrique parti, vt expectent aliotum etiam iudicia, ac interea in coucionibus, scholis et aliis congressibus,


page 653, image: s0653

mentionem huius quaestionis et controuersiae Lubecensis, in vtraque parte omittant. Quod si pio huic et aequissimo C. V. V. mandato, non parere nec quiescere aliquis volet: eum quam primum Rostochio remoueri, et Neostadii aut Domicii, alioue loco obscuriore, vbi solus sapiat, et ab Academia et via publica remotior sit, collocari et plane dimitti, rectissimum erit. Consistorium vero Rostochii tandem institui, tum ad multas gubernationis Ecclesi asticae partes, tum vero etiam ad haec docentium certamina arcenda vel mature tollenda, plurimum profuturum est. Quod autem, me primo quoque tempore domum ad scholam redire C. V. iubent: optarim equidem C. V. me parere reuerenter quam primum posse. Imperatori petenti ante duos menses, liber Agendorum, et postea etiam Superintendentis et consistorii Instructio, a supremo collega nostro Barone a Roggendorff, equitum Austriae magistro, tradita est: sicut copiosius nuper per Doctorem Stellbagium significaui. Ego circa finem Martii, primum Viennam vocatus sum. Vetuit autem Imperator monstrari et praelegi Agendam reliquae nobilitati aut publice sibi exhiberi, priusquam ipse eam secreto perlegisset. Itaque duobus tantum consiliariis Ricardo Streinio et Vicecancellario Zasio consciis, librum perlustrauit: ac in priuatis, cum supremo Magistro equitum Austriae, qui inter Deputatos ordinum primus est, sermonibus, librum sibi non improbari, seque eum conseruaturum esse, ostendit. Postea primum paulo ante pascha conuocatis Baronibus et Nobilitate, Liber propositus est, qui cum pauca quaedam verba, vt aliquid corrigere potuisse viderentur, mutassent: descriptum exemplum Imperatori, cui tunc primum illud offerri arbitrabantur, in publica audientia exhibuerunt. Nondum autem de summa rei categorice responsum est, sed de ritibus quibusdam nominatim


page 654, image: s0654

inserendis, et promittenda pontificiis ordinibus, pace et indemnitate, et accipienda vicissim a pontificiis obligatione, ne proceres in suarum ecclesiarum constitutione impediant, disceptatur. Nec qui finis futurus sit prospicio, sed Deum oro, vt causam suam ipse agat, et exitum salutarem tribuat. Bene et foeliciter Celsitud. V. V. valeant. Viennae Austriae 30. Aprilis Anno 1569.

WILLELMO BARONI in Rogendorff Landmarscalco Austriae.

S. D Generose et Illustris Domine, Patrone colende. Optimum principem Ernestum Ducem Luneburgensem, cuius nomen confessioni Augustanae subscriptum legimus, vsitato more principum, suo quodam symbolo, delectatum esse, accepi. Passim enim lychnum ardentem pinxit additis literis A. S. M. C. Aliis seruio meipsum consumo, significans Heroicum gubernatorem assiduos labores, curas et pericula suscipere, non vt suis sed Reipub. et aliorum hominum commodis et saluti seruiant, sicut laudatissimus ille Heros apud Homerum: se instar auiculae, quae tenellis pullis cibum, si quem forte nacta est, praemandit, etiamsi ipsa esurire cogatur: pro communi Graecorum salute dies noctesque excu basse et sanguinem suum fudisse praedicat. Vnde auorum nostrorum memoria Inclytus Hispaniae et Neapolis rex Alphonsus (cuius ex sotore neptis Eleonora Maximiliani Imperatoris nostri proauia fuit) suum etiam Symbolum sumsit auem Pelecanum rostro fodientem pectus et sanguinem ad pullos pascendos elicientem: addito libro aperto et adscripto epigrammate: Pro Lege et pro Grege: monens reges et viros Heroicos, qui reliquo generi humano regendo praefecti sunt, ad conseruationem et defensionem Legum, Religionis, iustitiae,


page 655, image: s0655

disciplinae et gregis sibi commissi et custodiam ac propagationem Doctrinae et literarum, omnia gubernationis consilia et labores referre et sanguine etiam suo, si opus sit, haec tanta bona tueri oportere. De his illustribus exemplis dum cogito, Te quoque Heroem Austriae diuinitus nostris temporibus datum, mente complector, quem Herculeo animo et corporis robore assiduos et indefessos labores, curas, occupationes et vigilias pro LEGE et GREGE Austriaco, verae Religionis ac studiorum doctrinae coelestis instauratione et Ecclesiae ac Reipublicae salute, video sustinere.

Etsi igitur tanta negotiorum mole oneratum, inuitus interpellem, tamen pro Heroica bonitate et mansuetudine tua veniam mihi dabis, semel tanto temporis interuallo, modeste quaedam de meis rationibus exponenti. Cum enim a mea schola et familia iam continuos sex menses absim, nec fortasse quidquam in hac negotii religionis procrastinatione et praesenti rerum statu, vobis Dominis meis seruite deinceps queam: duxi Reuerenter vos commonefaciendos esse, vt vestra authocitate et Patrocinio, meum ad nostros reditum mature prouehatis: quanquam enim tum Ecclesiae Dei tum mea etiam causa, de confirmato, authoritate Imperatotis Libro Agendorum, et consistorii ac scholae Theologicae constitutione, nostris hominibus, de exitu salutari praesentium deliberationum sollicitis, et vota ad DEVM ardentia fundentibus, per me adferri posse, nec vllius morae, laboris aut molestiae me poeniteret: Tamen si multos adhuc menses, vt multi, qui rerum non imperiti, videri volunt, ominantur, diserta et ab omni conditione libera Imperatoris comprobatio differetur: haud dubie quamprimum me hinc discedere rectissimum erit, Idque principes meos petere ex literis ipsorum ad Caesaream Maiestatem et me datis intelligo. Nec


page 656, image: s0656

scio an apud Zasium, vel alios, praesentis negotii mentionem facere mihi liceat. Cum enim secreto totam hanc Religionis caussam vos apud Imperatorem agere, ac neliteras quidem nostras, de Agendorum libro, ante duos menses Zasio exhiberi voluisse scirem: consulto a congressibus et colloquiis omnium, qui ad me non sponte accesserunt, hactenus abstinui. Idque deinceps etiam, si vobis ita placere intellexero, facere decreui.

Optatim autem inter caeteras Reipublicae occupationes, tantum vobis concedi tempotis vacui, quo eas consistorii partes, quae censuram vestram nondum subierunt, et Articulorum confessionis Augustanae declarationes legere, et iudicium de illis vestrum exponere liceret. Interea enim non grauate ea, quae mutanda vel augenda esse censeretis, retexere possem. Reuerenter etiam oro, vt C. vestra clementer et benigne me complecti et epistolae huic bono et simplici studio scriptae veniam dare dignetur, et a me omnia perpetuae obseruantiae studia et officia vicissim expecter. Oro etiam quod absque incommodo et molestia Celsitud. Vestr. accider, vt D. Cancellarium Zasium de priuilegio Typographico Academiae Rostochiensi dandoper occasionem monere non grauetur. Bene et foeliciter Celsitud. Vestr. valeat.

LAVRENTIO SAVRERO, INuictissim. Imperat. Maximiliani Consiliario.

S. D. Legi attente et relegi preces tuas, erudite, pie et religiose compositas: animique non fucosis officiis, sed vero et ardenti studio Deum colenris indices. Cum autem nullum maius et gratius Deo sacrificium et cultus sit, quam Inuocatio Dei, vero corde


page 657, image: s0657

agnoscens et profitens Deum, non inane nomen, sed beneficum, sapientem, misericordem et omnipotentem Dominum esse, qui propter Filii Mediatoris intercessionem nos curet, diligat, exaudiat, in aerumnis opem ferat, et bona animae et corporis praesentia et aeterna, nobis tribuat: merito prima et summa nostra cura esse debet, vt Deum recte inuocemus, et certarum precum recitatione veram agnitionem Dei et beneficiorum Filii ipsius Iesu Christi, pro nobis passi et resuscitati, et gratiarum actionem pro omnibus beneficiis Dei, in nostris pectoribus exuscitemus. Vere enim vt Nazianzenus inquit, non animae solum et mentium nostrarum, sed etiam [Gap desc: Greek words] .

Optimum opus manuum est ad coelum tendere puras
Atque pio castas fundere ab ore preces.

Perpetuo igitur formulae precum tuarum ad me missae, non modo beneuolentiae erga me et amoris tui singularis, verum etiam eximiae et religiosae pietatis et eruditionis tuae, [Gap desc: Greek words] erunt. In quibus etiam horarum distributio, haud dubie bono et pio studio a veteribus facta, mihi probatur. Eamque remota opinione meriti et inuocatione Sanctorum, aliisque superstitionibus, pie in templis cathedralibus et aliis frequentioribus Ecclesiis retineri optarim. Video enim bono consilio piam antiquitatem; vt ad quotidianam lectionem sacrae Scripturae homines adsuefierent, et exercitio illo singulis diebus et horis constitutis, certas lectiones ex Bibliis, Psalmos et alias preces recitandi, fidem, inuocationem et gratiarum actionem erga Deum in suis pectoribus exuscitarent: Horas canonicas primum instituisse. Itaque et in Agendorum libro Caes. Maiestati exhibito, lectiones et preces matutinas et vespertinas, pastoribus etiam in duorum ordinum Ecclesiis praescripsimus. Maxime enim abhorreo a deformationibus


page 658, image: s0658

eorum, qui praetextu Euangelii omnes veteris Ecclesiae ceremonias, et ritus ad aedificationem verae pietatis et augendam dignitatem et reuerentiam religionis, in populo vtiles, planeabolent, et barbaricam vastitatem et omnis boni ordinis confusionem in templa inuehunt.

Et Inuictissimi Imperatoris pietatem, sapientiam, moderationem et studium, veris ac piis rationibus iuuandae et ornandae Ecclesiae Christi reuerenter probo et admiror. Quod nec fanaticis opinionibus, Ethnicaeque prophanitati locum in suis ditionibus prae bere, nec manifestos abusus et superstitiones, quae a superioribus seculis in Ecclesiam irrepserunt, crudeliter defendere, sed et in dogmatibus veterem Apostolicae et Catholicae Ecclesiae consensum constanter tueri, et in ceremoniis ordinem concinnum et vtilem ad aedificationem, vt Paulus loquitur, ad excitandam in auditoribus pietatem, ad docendos rudiores et augendam religionis reuerentiam, ac vt omnia decenter et grauiter in Ecclesia fiant retinere instituit.

Haec ad Excellentiam tuam scribere breuiter volui, vt munus tuum mihi gratissimum fuisse perspiceres. Cumque horarum canonicarum mentio paulo ante facta sit, sententiam de illis meam, ante quinquennium, petenti Nobilitati dioecesis Magdeburgensis a me expositam, mitto. De qua iudicium et censuram Excell. T. expecto. Bene vale, Viennae Idib. Maii, Anno 1569.

PAVLO FABRICIO CAESAris Maximiliani II. Mathematico.

??? [Gap desc: Greek words] , quod perpetuo apud me, non solum eximiae et illustris tuae eruditionis et industriae, verum etiam humanitatis et beneuolentiae erga me singularis [Gap desc: Greek words] erit: et inter Academiae


page 659, image: s0659

nostrae Rostochiensis monumenta cum honorifica nominis Fabricii indicatione religiose asseruabitur. Vtinam vero illustri aliquo officii genere vicissim obseruantiae et gratitudinis erga te meae significationem ostendere, aut munificentiae erga me tuae pariter aequaliterque respondere possim. Sed in hac ingenii et fortunae meae tenuitate, spero te virum tali bonitate et sapientia praeditum, etiam animum memorem et gratum nou aspernari, [Gap desc: Greek words] .

Etsi igitur vt imagine Charitum, quas ita pingebant, vt vna aduesa, duae auersa facie ad negotii authorem referrent, veteres significabant, non posse parem, nedum geminam pro vno beneficio gratiam referre: tamen tibi viro optimo haud dubie satisfaciam, si ad dulcissimam de officio reddendae gratiae Sophoclis sententiam animus noster congruet, [Gap desc: Greek words] , etc.

Cum autem sit hominis ingenui, cui plurimum debeas, plurimum velle debere: cupio noui beneficii petitione, quod tamen pro eximia humanitate tua sponte collegae meo et mihi detulisti, arctius nos tibi deuinciri. Exhibuit collega meus M. Iohannes Posselius duos breues libellos supplices, Amplissimo Caesareae Maiestatis Cancellario D. Zasio. Petit autem a Caesarea Maiestate Priuilegium Typographicum, quale Ernesto Vogelino Lipsensi Typographo concessum est, Academiae Rostochiensi dari, ne quis libros Philosophicos et Theologicos cum Augustana confessione congruentes, ab eius Academiae Professoribus scriptos, et ab Academiae Typographo protempore existenti expressos, intra 8 vel decennium alibi excudat. II. Renouationem priuilegii, quod Ferdinandus Imperator Tilemanno Stellae Germaniae Geogiaphiam


page 660, image: s0660

edituro, dedit, cuius priuilegii archetypum Celsitudo V. a Posselio accepit. Reuerenter itaque Celsitudinem Vest. oro, vt tandem nobis categorice respondere dignetur. Nam si expediri negociola illa, nec iniusta nec difficilia, et aliis multis concessa, non possunt: beneficio nos afficiet Cels. V. si de voluntate sua statim nobis significabit. Ego Celsitudini V. studia et officia mea cum omni obseruantia et gratitudine coniuncta defero, et Deum oro, vt Celsitudinem V. incolumem et florentem perpetuo seruet. Bene vale et epistolam in procinctu itineris Vngarici scriptam boni consule. Viennae 9. Cal. Iunii Anno 1569.

KEMNICIO.

S. D. Clarissime vir, amice colende. Etsi ab eo tempore, quo in arce Gvelforum collocuti sumus, nihil a te literarum, aut libellorum quos te breui missurum esse promittebas, accepi: Tamen animum erga me tuum eundem esse, qui semper fuit, in Deo coniunctum et amicum non dubito.

Negocium, cuius causa in Austriam vocatus sum, vt sunt [Gap desc: Greek words] , vtinam [Gap desc: Greek words] , satis lente procedit. Sed tamen ante susceptam, de ordine Agendorum et consistorii Ecclesiastici, tractationem, Imperator vrgentibus ordinibus scripto respondit, se et doctrinam et ritus praesentes in duorum ordinum Baronum et Nobilium Ecclesiis cum Augustana confessione congruentes, permittere, et aduer???us Ecclesiasticos et Politicos aduersantes defendere velle, donec de certa administritionis Ecclesiasticae forma, vtriusque partis consensu transigatur. Erat autem initio sic instituta actio, vt ab Imperatore sex Deputati et ab Ordinibus totidem Delecti, interse de omnibus in Ecclesia Agendis, et ad Ecclesiae constitutionem pertinentibus, deliberarent, et conferrent.


page 661, image: s0661

Id consilium interuentu Cardinalis Commenduni, vt existimatur mutatum est, et ordinibus mandatum, vt formam Agendorum ipsi delinearent, et Imperatoris iudicio ac censurae subiicerent. Is liber ante tres menses confectus et Imperatori exhibitus est. Cum autem Imperator tolerare tantummodo et permittere in duorum statuum Ecclesiis (quibus solis religionem liberam initio promisit) ordinem rituum nunc apud eos, qui Augustanam confessionem sequuntur, vsitatum, qui etiam in libro Agendorum expositi sunt, eosque contra Episcoporum et aliorum aduersationes tueri velle ostendisset: Ordines etiam Imperatoris authoritate sibi ac haeredibus suis eum confirmari, et templum in vrbe Vienna publicum concedi, et Superintendentis ac consistorii constituendi facultatem praeberi petiuerunt. Allegantur et verba Augustanae confessionis, quibus obedientia episcopis promittitur, si modo nostris veram doctrinam relinquant, et nos non persequantur. Vellent etiam in Coe. nae Domini ceremoniis plures ritus veteres et in his Eleuationem restitui. Admiranrur Georgii Cassandri de missa iudicium, in quo mihi quidem valde probatur, quod veterem morem nullas celebrandi missas sine communicantibus restitui, suadet: sed sacrificium missae, et canonicam precem, vt nominant, mordicus retinet et affictis [Gap desc: Greek words] et glossis Sophisticis excusat. Oblationes etiam seu preces pro mortuis ex testimoniis antiquitatis, et Apologia etiam confessionis August. et Lutheri ac Vrbani Regii verbis retineri posse confirmat. Imperator aliquot iam dies, quibus postulatis ordinum se categorice responsurum esse ostendat, iterum mutauit, ac Domini quidem mei, Ordinum delecti, viri nobilitate generis, pietate, sapientia, eruditione et humanitate eximia praestantes, confirmatum iri ab Imp. Agendorum librum nihil dubitant.


page 662, image: s0662

Ego natura fortasse timidior et magnitudine causae et i???pedimentorum varietate acmole, et spem omnem in solo Deo positam habeam: nec quidquam de humana voluntate Imperatoris, mihi certi pollicens, euentum expectem. Quod si dominorum meorum ex ordinibus delectorum expectatio, euentu ipso com probabitur, et Imperator libro Agendorum confirmato facultatem vocandi Superintendentis et consistorii instituendi praebebit, quod se facturum esse, in priuatis cum supremo equitum Austriae Magistro collega nostro sermonibus, aliquoties ostendir: Teprae caeteris, ad inspectionem Ecclesiarum sub duobus ordinibus vocatum iri arbitror. Cum enim de personis ad id munus idoneis, Domini mei ordinum Delecti exme scisci???arentur, te praecipuum inter alios nominaui. Tuumque nomen Imperatori etiam indicatum esse scio, cui hoc inprimis placuit, quod te grauiter et moderate ac neruose piam de Coena Domini doctrinam explicasse, et constanter tueri audiuit. Iussus igitur sum a Delectis quibusdam ordinum, voluntatem tuam de ornanda Christi gloria, et propagatione verae doctrinae, et iuuanda in his regionibus pia Ecclesiarum constitutione, inquirere, qua cognita solennibus literis te accersitum iri dubito. Deum oro, vt nos doceat et gubernet. Bene vale. Viennae die Iohannis.

MARTINO KEMNICIO.

SEcessi his diebus Berlinum, non vt Ionas declinans profectionem in vrbem Niniuen, sed N. nostrum, in scriptis quibusdam, quae Ecclesiis illis vsui fore sperat, apparandis adiuturus. Eos labores cum vix inchoassem, assequitur me tabellarius Auatriacus, adferens narrationem eorum, quae post meum discessum in religionis causa illic acciderunt, et exemplum Agendae Austriacae impressum et literas vocat onis tibi inscriptas, ex


page 663, image: s0663

quibus singularem procerum illorum pietatem et curam ac sollicitudinem de Ecclesiistuis pie constituendis summam cognosces, Copiosa et vberrima messis est, in illis regionibus, verae doctrinae cupidissimis, et ardenti desiderio ac zelo lucem Euangelii experentibus, et sinerixis disputationum auidissime doctrinam accipientibus, ac mediocriter constituta doctrinae et rituum ac disciplinae forma, in duorum ordinum Austriacorum Ecclesiis, plurimum omnib. vicinis populis, Stitiae, Carinthiae, Crainiae, Tyrolis, Pannoniae etc, in quibus plurimae Ecclesiae sunt nobis coniunctae, profutura esset. Imperator non solum conniuet et tolerat verae doctrinae propagationem, vt Fridericus Elector Saxoniae initio Lutheri causae se palam admiscere noluit; verum etiam prose et successoribus scriptam, et manu ac sigillo suo confirmatam assecurationem, duobus ordinib. et eorum heredibus die; o Maii anni 1570. Pragae dedit, qua et doctrinam Aug. confessionis, et ritus in Agendorum libro, ipsius permissu edito, descriptos, in duorum ordinum Ecclesiis se non impedire, sed autoritate et patrocinio suo, contra quoscunque tueri et defendere velle, testatur, cuius assecurationis exemplum ad me mittitur, et in arcano concessum esse ab Imp scribitur, vt tu potissimum ad inspectionem Ecclesiae, et consistorium, quod non consistorium, sed deputationis Ordnung vel Religions deputirien, nominari volunt, voceris. Praeclare mereri de Ecclesia Dei in plurimis gentibus, et gratissi. mam Deo [Gap desc: Greek words] offerre, et tibi nomen et laudem in Ecclesia Sanctorum perpetuam hoc etiam labore comparare poteris. Omnia quae mihi de statu rerum Austriacarum nota sunt, fidelissime tibi, et omnia, quae a Reuerendo et optimo viro. Christoph. Reitero collega meo, qui omnib. hisce negociis apud Nobilitatem praeest, proxime mihi significata sunt, et in primis Rescriptorum Imperatoris exempla, ne in aliorum manus descripta perueniant, coram tibi legenda dabo.


page 664, image: s0664

Quare si commodum tibi erit, ad diem 20 Augusti in oppido Marchiae Soldquella, ad me accedere, et de his Austriacis et aliis negotiis grauissimis nobiscum colloqui, per hunc tabellarium nos de voluntate tua edocebis. Scribit ad te idem Reiterus cui res Austriacae exploratissime perspectae sunt, et quem fidissimum hauddubie tu quoque [Gap desc: Greek words] habiturus esses, [Gap desc: Greek words] . Oro igitur ne [Gap desc: Greek words] tuam operam Austriacis neges, sed ad minimum duos annos te ipsorum Ecclesiis, si de conditionibus certis inter vos conueniat, fidem et diligentiam tuam probaturum esse promittas. Tabellarium nolim dimittere priusquam tecum coram collocutus essem. Itaque aduentum tuum die 20. Augusti expectabimus.

Agendae Austriacae fatum ipse admiror. Initio mediocriter delineata censuram quorundam subiit, qui omnes articulorum doctrinae Christianae explicationes (cuius cognitio mihi praecipuum in Ecclesia agendum videbatur) et abusuum reprehensiones (concessa tamen prius potestate, vt in peculiari libro, ab Agenda feiuncto, comprehensae ederentur) vbique remouerunt, et ordinem capitum mutarunt, et in singulis nudam rituum descriptionem additis prooemiolis neruosis retineri voluerunt. Delineaui igitur prooemia nudis rituum ordinationibus praemittenda: quae probari Aristarchis nostris, me isthinc discessuro, videbantur. Postea video rursus nouis censoribus omnia subiecta et reformata esse: quos optarim alicubi mutilatis membris, aut periodis integris, in eo tamen elaborasse, vt verba legitime cohaererent et constructio integra maneret. Nunc quales correctores passim fuerint, ex primo prooemio, a me breuiter et neruose vt iubebar, delinearo, cuius exemplum mitto, cognosces, si cum isthic impressa praefatione


page 665, image: s0665

contuleris, in qua nomen Imperatoris et alia, quae Pontifici ingrata fore putabantur, omissa sunt, nec tamen lacunae ita expletae, vt periodis singulis sua constructio et mensura ac numeri constarent.

Baptismi adultorum et confirmationis actus prolixissimos, nunquam vidi antequam excusus liber ad me allatus est.

Optarim etiam in Baptismi ritibus formam Palatini Wolfgangi simpliciter retentam, et exorcismi nullam potius quam talem et tali loco mentionem factam esse.

Video etiam immensum aceruum collectarum, quibus diserte monebam vix duas paginas expleri debere, et omissis, quae de Lutheti catechismo paruo, sine vlla additione in templis retinendo, intexueram: Brandeburgensem formam, et ordinem cantionum et lectionum matutinarum et vespertinarum, quem nemo seruabit, insertam esse. sed ferre iam et excusare non culpare debeo, quod mutare nequeo: quas causas mutationum in singulis partibus alleget Reiterus, ex ipsius epistola, vbi conuenerimus cognosces.

Examen ordinandorum et corpus doctrinae, quod ipsi Doctrinale nominant, in quo iux ta ordinem Augustanae confessionis, loci doctrinae singuli explicantur, deinceps excudere cupiunt.

Sed Doctrinale prius Imperator trium Academiarum iudiciis subiici vult, vt ex verbis formalibus responsi Imperatoris coram intelliges. Rescribe igitur an constituta die ad nos venturus sis, et Austriacis Ecclesiis operam tuam non denegato. Deus nostra consilia et actiones ad suam gloriam et Ecclesiae salutem gubernet, die 4. Augusti Anno 1571.


page 666, image: s0666

IOANNI BEATO.

S. D. Reuerende Domine pastor. Literas tuas postri. die Cal. Ianuarii datas accepi, quae eam ob causam mihi pergratae fuerunt, quod te afflictae et assiduis morbis obnoxiae coniugis meae solicitudine et miseriis affici, et amicis consolationibus, aliisque officiis, dolores ipsi lenire et viduitatis molestias leuare ostendebant.

Quod vero, Lubecensem causam, postulante sic rei necessitate, publice a te declaratam esse scribis, ingentem animo meo dolorem attulit prospicienti, quam triste incendium ex parua scintilla oriturum sit, quo nisi tempestiue sopiatur, non modo Ecclesiam et scholam nostram, verum etiam totius Saxoniae in ea ora Balthici litoris Ecclesias mediocri hactenus tranquillitate et concordia in studio et professione verae et incorruptae de Deo doctrinae florentes, misere perturbatum et conuulsum iri cernemus. Existimo autem meam tibi beneuolentiam et fidem mediocribus testimoniis hactenus perspectam fuisse: eamque deinceps etiam tibi ac tuis omnibus veris ac iustis amicitiae officiis declarare cupio.

Quare bono et amico animo a me scribi hanc epistolam non dubitabis, cui occasionem non tuae solum, sed etiam proximae D. Conradi et aliorum, die 18. Februarii ad me scriptae literae, dederunt, ex quibus cognosco, graue et tristissimum certamen, inter te et reliquum Ecclesiae ministerium, coram principum commissariis iam exarsisse, et concionatores Lubecenses. Dantiscanos et nostros, tuam loquendi formam improbantes a te Sacramentarios publice proclamari, et nominatim dictata quaedam D. Simonis reprehendi, ac in suspicionem adduci nostros, quod onsecrationem non necessariam et inutilem esse arbitrentur: sermones etiam priuatos et familiares cum


page 667, image: s0667

amicis habitos palam in iudicio traduci et dictari intelligo.

Cum vero non nudita vtraque parte, quidquam pronunciare iniustum sit, nec dubitem te quaedam a te dicta commodius interpretaturum esse de iis tantum capitibus, quae in tuis ad me literis breuiter complexus es pro nostra coniunctione et amicitia candide et fideliter conferre tecum hoc rempore volui. Nam quod necessitatem publice declarandi controuersiam Lubecensem tibi allatam esse scribis, Ego certe cogitando assequi non possum, quae necessitas tantae tamque exitiosae Tragoediae in visceribus Ecclesiae nostrae inflammandae, ad ferri tibi potuerit. Cum enim comministros et collegas nostros Theologos in Academia et Ecclesia Rostochiensi omnes, tum de caeteris doctrinae Christianae partibus, tum vero de Coena Domini pie sentire et ab omnibus impiis Sacramentatiorum opinionibus alienos esse sciam: Idque etiam confessio nuper Commissariis exhibita liquido demonstret, profecto non ipsis solum, sed toti Ecclesiae et veritati iniuriam faciunt, qui in Sacramentarii dogmatis suspicionem eos apud vulgus inducere nituntur.

Nec vero vlla amplior fenestra, et diabolo aptior ad prophanas Sacramentatiorum opiniones, in Ecclesias Saxoniae inuchendas, aperiri potuit, quam disputatio a te sine vlla graui et necessaria causa, in gremio nostrae Ecclesiae mota: de qua haud dubie diaboli et ipsius organa, in sinu gaudent et triumphant.

Meministi quanta contentione Commissarii Principum, qui pastoris munus tibi commendarunt, (quos tu nec impios nec plane stolidos, nec quid in ea causa recte et pie taceri aut dici publice debuerit non intelligentes, nec tibi inimicos iudicare potes) a te flagitarint, vt omnem controuersiae Lubecensis


page 668, image: s0668

et ipsius vrbis Lubecae mentionem in suggesto omitteres. Horum piis et prudentibus monitis et fidelibus consiliis te obtemperasse optarim. Ego etiam paulo ante discessum pio animo ardenter orani, vt formam illam verborum qua te pro persecutoribus tuis Lubecensibus precari intellexeram, non vsurpares. Attrahi enim in nostra auditoria contentionem, qua Lubecensis Ecclesia miserrime perturbata erat, nolebam.

Nunc quod auertere et cauere cupiebam, quodque futurum esse, in tui receptione concionatores caeteri praedixerunt, accidit. Id cum infectum reddi nequeat, proximum est, vt priusquam in immensum flamma crescat, et latius vagetur, incendium restinguatur. Nec dubito, Dominos Commissarios formam concordiae piam et Ecclesiae necessariam vobis praescripsisse.

Mitto et Lutheri epistolam tibi iam antea sine dubio notissimam, quae et controuersiam inter te et caeteros concionatores, praesertim de regula vsitata: Nihil est Sacramentum extra actionem et vsum institutum, pie dirimit: et verbis ac sententiis eiusmodi expressa est, vt ad te tuosque collegas proprie et peculiariter scripta esse videatur.

Quod vero ad cardinem disputationis vestrae attinet, an panis et vinum in Coena Domini, vi dictae a Sacerdote consecrationis, seu virtute verborum institutionis, a Sacerdote recitatorum fiant, et sint verum corpus et sanguis Christi, veracis et omnipotentis. VERBIS in Coenae institutione pronunciatis niti oportere, et verborum institutionis recitationem, quotiescunque Coena celebratur, repetendam esse: Tamen non statim Sacramentarii proclamandi sunt, qui causam praesentiae corporis Christi, non in opere operato, Sacerdotis solennia verba pronunciantis, sed institutione


page 669, image: s0669

et ordinatione Christi testatoris collocant. Sentio autem ego, sicut et collegas nostros in Ecclesia Rostochiensi sentire scio, consecrationem, vt nominant, sen recitationem verborum institutionis in administratione Coenae non inutilem nec superuacaneam, sed plane necessariam esse, verum an dictis verbis a consecrante, virtute verborum sic immigret corpus Christi in panem, vt etiam ante aut extra vsum manducationis, in pane infixum haereat, de eo homines pii, docti, inter se verecunde et reuerenter colloqui priuatim poterant, non ad vulgus prophanum et imperitum inconsiderate declamitare debent. Cumque piae menti satis sit, ex verbis institutionis discere, panem qui mihi a ministro exhibetur, verum Christi corpus esse, quid opus est, de pane in patella iacente, aut post sumptionem reliquo, disputare.

De timore Dei, de poenitentia vera, de fide in Ch???istum, de inuocatione Dei, de obedientia erga Deum, parentes, magistratus, praeceptores, de temperantia, castitate etc. assidue erudiendi erant, tui piscatores et molitores et scholastici, non inutilibus plane in nostra Ecclesia, recte de Coena Domini sentiente, quaestionibus, et inanem ac prophaham ingeniorum curiositatem magis, quam veram pietatem alentibus, turbandi.

Haec bono et simplici studio, tuendae veritatis et pacis in Ecclesia et Academia nostra, ad te scribo. Nec impedio, quominus de argutis et non necessariis illis quaestionibus, quod voles sentias, et cum amicis priuatim disputes, sed publice ad imperitum vulgus et iuuentutem scholasticam, ista quae nec nobis satis perspecta sunt, nec tanti momenti, si perspecta essent, agitari et Ecclesiam Academiam que nostram, sine tula vera et necessaria causa, perni ciosis et Tragicis tumultibus inuolui et pessundari ex animo doleo.

Nec dubitote, quod bonum et beatum Ecclesiae


page 670, image: s0670

Doctorem decer, iuxta Pauli praeceptum deinceps, tantum doctrinam vtilem et necessariam ad aedificationem verae pietatis, fidei, consolationis et obedientiae in auditoribus, fideliter traditurum, et inutiles ac ineptas quaestiones, quae lites generant magis quam pietatem in Christo Iesu, vitaturum esse. Quod si omnino nouum aliquid et in nostra Ecclesia inusitatum tibi mouere libet: Catecheseos examen cum pueris institue, quod et Deo gratum et Ecclesiae salutare, et ab omnibus piis, et bonis grata mente et voce celebrabitur.

Postremo rursus a te amanter peto, vt hanc epistolam amicissimo animo scriptam amice accipias, cademque libertate et candore in tuis cogitationibus et sententiis de hac tota causa, apud me explicandis, et me vel refutando, vel erudiendo, vel monendo vtare. Meliora sunt enim vulnera diligentis, quam suauia odientis. Bene vale. Viennae Austriae, 18. Aprilis Anno 1569.

HENRICO A STARENBERG.

S. D. Generose et Illustris Domine, patrone colende. Traianum Imperatorem historiae tanta humanitate et clementia praeditum fuisse narrant, vt in humilium etiam amicorum domos coenatum venire dignatus sit. Cumque maiestatem ipsius nimium se demittere consiliarii quidam dicerent, respondit: Talem se Imperatorem velle priuatis esse, qualem sibi Imperatorem priuatus optasset. Huius eximiae et vere Heroicae bonitatis et mansuetudinis exemplum illustre, cum proximis diebus Celsitudo V. cum fratre generoso, ad coenam amicorum tenuium quidem, sed Cels. V. tenerenter, amanatium et colentium, accedens osten ???teor, nos eximium et singulare a Celsitudine Vibeneficium acce pisse, cuius memoriam grata mente


page 671, image: s0671

et voce perpetuo conseruabo. Memini etiam sermones Celsitudinis V. humaniss. et in his narrationem de Caroli IV. Imp. benignitate ingeniosa, qui portam vrbis Lubecae, qua egressus erat sacrificulis ademptam, senatui obstruendam reliquit, quam cum audiuisset vnus ex conuiuis, vtinam, inquit, noster Imperator Pragam discedens, eadem dissimulatione vtatur, et absente sua Maiestate duorum ordinum Delectis facultatem sine tumultu occupandi, Templi palatio prouincialium vicini, et modestum ac eruditum concionatorem in eo collocandi, tribuat. Ea de re Imperatorem, ab illustri Domino Swendio vel alio, qui gratia valeret, et cui aditus ad Caesaream Maiestatem familiaris pateret, per iocum commonefieri fortassis non incommodum esset, sed ineptiae huic veniam a Cels. Vestra dari, pero.

Cumque consules Rostochienses post biduum, in patriam redituros esse intelligam, reuerenter oro, vt Celsitudo V. paucis verbis hortari ad diligentiam, in incepto studiorum cursu alacriter vrgendo, fratrem meum, ipsiusque in dedicando carmine officium Celsitudini vestrae non ingratum fuisse, significare dignetur. Eam cohortationem stimulos ad virtutem et doctrinam acres ipsi addituram esse, non dubito. Acer enim vt ad palmae per se cursurus honores, si tamen horteris fortius ???bit equus.

Remitto etiam Egmondani literas. Nec de D. Zasio monendo quidquam a Celsitudine vestra petere audeo, qui negociola nec iniqua, nec odiosa, quae ab Imperatore petimus, si expedire non volet, beneficio nos afficiet, si statim de sua voluntate nobis respondebit. Bene et feliciter Celsitudo vestra valeat. 4. Nonas Iulii 1569.


page 672, image: s0672

LANDMARSCALCO ET Delectis Ordinum.

S. D. Generosi et Nobiles Domini, Patroni colendi. Reuerenter vobis gratiam habeo, quod de consilio restituendae et conseruandae in Ecclesiis concordiae salutaris, quod censendum vobis miseram, iudicium et voluntatem vestram mihi exponere, et optatissimum nuncium de certo discessus nostri die, significare dignati estis. Amanter autem peto, et diem constitutum retineri et exemplum scripti, per hunc meum ministrum ad me remitti. Ego in hac tota causa vobis inconsultis et non assentientibus nihil vnquam agere, nec contraria iis, quae libro Agendorum comprehensa sunt, consulere, nec ordinibus vlla in re volens vnquam abesse, nec reformationem, sed consilium decenter de concordia Ecclesiae constituenda scribere, nec curiosa [Gap desc: Greek words] , alienis a mea professione et vocatione negociis me immiscere vnquam cupiui, nec debui. Verum vt aliis multis, hoc bimestri, pluribus certe quam viginti ex vicinis regionibus et Transyluania etiam sciscitantibus, etiamsi propter eos, in haec loca sum vocatus: tamen pro mea renuitate respondi: ita de Swendio etiam consilium a me scribi de negocio Ecclesiae petenti, et quarto petitionem suam vrgenti, morem gerere. Et quia cum coommuni causa nostra negotium coniunctum erat, Domino Landmarscalco antea rem totam exposui, ac si, vt petitioni hesterna die ante sextam D. Reiterus mihi de D. Landmarscalci voluntate retulisset, nunquam ad D. Swendium deinceps accessissem, sed haec facta iam et transacta omittamus. Illud oro, ne propter vnum hoc erratum, quod scriptam deliberationem (si vobis tamen antea probaretur et a vobis emendata esset) tradere illi cogitaui, beneuolentiam erga me vestram imminui patiammi, me enim sideli et sincero animo in hac causa versari, et


page 673, image: s0673

Celsitudines vestras vera cordis reuerentia colere et venerari, Deus qui cordium inspector est testabitur. Reuerenter etiam peto, vt literas ad meos principes et Academiam scribi et emansionem hanc meam diuturnam diligenter excusari mandetis. Ab Imperatore etiam rescribi meis Principibus valde optarim, quod si obtineri non posse Dominus Landmarscalcus existimabit, reuerenter oro. Caetera desunt.

IOANNI ALBERTO DVCI Megapolitano.

ILlustrissime Princeps, Domine dementissime, Etsi saepe Imperator in priuatis, cum praeside delectorum Iohanne Wilelmo Barone a Roggendorff, supremo equitum Austriae magistro, sermonibus, clementissime et de ordine Agendorum et Superintendente ac consisturio in duorum statuum Ecclesiis instituendo ac confirmando, locutus est: Tamen in scriptis Resolutionibus nihil hactenus respondit, melius, quam se et doctrinam et Ritus Augustanae confessioni congruentes (qui etiam in libro Agendorum recitati sunt) in Ecclesiis duorum statuum Austriae tolerare et permittere, et aduersus Ecclesiasticos ac Politicos aduersantes defendere et tueri velle. Quod ego quidem magnum et singulare Dei et Imperatoris beneficium esse iudico, quod nemini doctrinae causa molestiam exhibet: et liberam Euangelii praedicationem, non in procerum solummodo ditionibus, verum etiam in suis vrbibus plerisque tolerat. Cum autem duorum statuum Delecti, non modo tolerari, verum etiam authoritate Imperatoris sibi ac haeredibus suis confirmari librum Agendorum, et templum in hac vrbe publicum concedi, et Superintendentis, ac Consistorii, ac scholae Theologicae in hac vrbe instituendae facultatem praeberi, petiuissent, vicit Consiliariorum intimi senatus


page 674, image: s0674

(cum quo totam causam Imperator communicauit) sententia, quae rem tantam et cum summo periculo coniunctam accuratius et diutius considerari et differri suadebat. Vrgentibus vero procerum Delectis vt ante discessum suum Imperator categorice responderet: Imperator, si confirmari sua authoritate publica librum vellent, quaedam muranda esse ostendit, quorum catalogum hodie a Doctore Webero, quem praecipue ordinum petitioni aduersari intelligo, expectamus. Coniectant aliqui nudam recitationem rituum, praecisis omnibus prooemiis aliisque explicationibus dogmaticis et aliis indicationibus ex toto libro Agendorum extractum, et concessu Imperatoris publicatum iri. Alii suspicantur, petiturum Imperatorem vt iuxta postremae paginae confessionis Augustanae praescriptum, Episcopis ordinariis non persequentibus aut impedientibus Euangelion, nec impias obligationes in ordinatione addentibus, ministri procerum obedientiam praestent, et ordinationem ab eis petant: et in Missae celebratione plures ritus, eleuationem praecipue et ornatum ac lychnos restituant. Quod vt recipiatur ego suadere nunquam potero. Mihi ante quatriduum inter caetera Imperator sua voce dixit: Probari ipsi diligentiam et fidem in Agendorum libro praestitam, etc. sed videre se quaedam ad prouincialium arbitrium magis, quam meo iudicio scripta esse. Etsi autem in specie nihil expressit, tamen hoc ipsum mihi suspicionem mouet, vt de his ipsis ritibus apud nos vsitatis, et in libro Agendorum a me praeteritis, eum sensisse existimem. Alii Imperatorem inter sacrum et saxum haerere, et ita in hoc negotio deliberationes instituere, aiunt, vt simul et promissum ordinibus factum seruet, et pontifici Romano ac Hispaniarum regi sua consilia et actiones probet. Ad eum finem mirabilis tela consiliorum,


page 675, image: s0675

in hoc ipso negotio instituta est, quae ad meas Regulas Theologicas parum congruit. Ego cum lentius omnia procederent, aliquoties iam me in scholam meam Rostochiensem remitti petiui, et literas ab Imperator. et ordinibus ad vestras Celsitudines flagitaui, quibus et emansio mea adeo diuturna excusaretur, et officiumCelsitud. VV. ipsis non ingratum fuisse ostenderetur. Cumque dies 30. Iulii profectioni nostrae constituta fuisset, ordines quidem suas mihi literas tradiderunt: Sed Zasius qui se in meliore forma scripturum esse promiserat, pridie eius diei me hortatus est, vt aliquot adhuc dies manerem, et exitum huius causae felicem expectarem: nec ante se daturum literas Imperatoris ostendit, quam in huius causae tractatione conclusum esset. Postridie etiam Baro Ribbardus Streinius significat Imperatorem clementissime petere, vt aliquot adhuc dies profectionem differam. Etsi autem, quid hisce spebus, quae toties nos fefellerunt, tribuendum sit, ignoro, tamen nunc quidem me manere necesse est. Spero tamen, Imperatore ad comitia Vngarica hoc mense indicta, proficiscente, nos iter ingressuros esse. Bene et feliciter Celsitud. V. valeant. Viennae pridie Nonas Augusti.

RICHARDO STREINIO.

S. D. Generose et Illustris Domine, Patrone colende. Tantus splendor est virtutis verae, et sapientiae ac doctrinae excellentis, vt etiam ignotos et longis locorum interuallis dissitos, ad sui amorem, admirationemque rapiat. Ego quidem cum ante decem annos, gentium et familiarum Romanarum Stemmata Celsitu. V. ingenio et industria accuratissime concinnata legissem, mirifico Cels. V. amore et desiderio me accensum fuisse fateor. Postquam vero ante octiduum Celsitud. V. etsi tunc mihi de facie ignota erat, mecum in aula


page 676, image: s0676

locutam esse, intelligo: magnum et singulare beneficium mihi diuinirus tributum esse sentio. Quod eius viri conspectu et colloquio mihi frui licuit, qui summam authoritatem non modo generis nobilitate et familiae splendore, verum etiam excellentis ingenii, et doctrinae ac virtutis praestantia partam, ad Ecclesiae Dei et patriae salutem praecipue refert. Saepe enim his proximis mensibus summa cum voluptatis et virtutis admiratione praedicari audiui, Cels. V. solam in consilio inuictiss. Imperatoris, hanc verae religionis et Ecclesiae causam, praecipue sustinere, et vero ac serio zelo gloriae Dei et Ecclesiarum patriae saluti consultum cupere. Oro igitur toto pectore aeternum Deum, vt Celsitud. V. incolumem et florentem perpetuo seruet et hunc animum confirmet, et consilia ac euentus ad Christi gloriam et Ecclesiarum patriae piam et durabilem constitutionem, vicinis etiam gentibus profuturam gubernet. Ego tenuem operam et studium meum optarim aliquid opis adferre harum regionum Ecclesiis potuisse. Studiose autem et modeste intra vocationis metas me continui, et labores mihi mandatos, qua potui fide et diligentia confeci, et Deum assidue precatus sum, vt causam suam ipse ageret, et exitum felicem ac optatum largiretur. A Polypragmosyne et rixis ac contentionibus non necessariis natura abhorreo. Nec vlli factioni impiae addictus sum, sed doctrinam vtilem et necessariam, a praeceptoribus meis Luthero et Philippo sanctissimae memoria acceptam, modeste et fideliter propagare studeo. Et in Agendorum libro, et caeteris scriptis, quae ordinum iussu composui, omnes distractionum occasiones et reprehensiones non necessarias praescidi, ac satis iudicare prudentes possunt, me quasi manum directam habuisse ad hunc scopum, vt praecisis omnibus non necessariis contentionibus, res Ecclesiae vtiles et ad concordiam


page 677, image: s0677

salutares complecterer. Nec de nominibus Lutheri et Papae aut aliarum sectarum esse litigandum existimo, sed his omnibus omissis, doctrinam et ritus Ecclesiae salutares relinqui debere.

Nunc vero cum Domini mei, ordinum delecti, se non vlterius me, post nouem menses domum tandem redire, iam diu cupientem, retinere inuitum velle ostendant: et ante octiduum Celsitud. vestra paucos adhuc dies, vsque ad 6. Augusti me commorari iusserit: significare his litetis volui, Celsitud. V. mereuerenter paruisse: et iuuante Deo quam primum iter ingressurum esse. Reuerenter itaque Celsid. V. tutelae et patrocinio me commendo, et oro, vt mei memoriam cum beneuolentia seruet. Bene et feliciter Celsitudo vestra valeat, 1569.

AMBROSIO PALMBON.

S. D. Ornatissime Domine Secretarie. Fretus humanitate et mansuetudine tua magnis viris dignissima: etsi nulla inter nos hactenus, quod sciam, notitia intercessit, tamen petente fratris filio, qui recens inter Cancellariae Regiae scribas receptus est, praesenti epistolio, te reuerenter salutare volui et officiose rogare, vt autoritate et patrocinio tuo eum complecti ac fouere, et fidem ac beneuolentiam ipsi tuam probare digneris, nec dubito, vicissim tibi fidum ac obsequentem fore. Omnia etiam studia et officia, quae proficisci a mea tenuitate possunt, reuerenter tibi debeo, et pagellas aliquot lectu non ingratas, vt opinor futuras, adiungo. Bene et feliciter vale. Rostochii die 23. Februarii, Anno 5588.

HENRICO LEMKE SYNDICO Dantiscano.

C. D. Magnifice et Clatissime Domine Doctor. Gratiam


page 678, image: s0678

vobis amanter habeo, quod de Polonicae electionis, quam diuinicus ad Sigismundi Regis et regni dignitatem et salutem gubernatam esse apparet, et belli inde secuti exitu, et Maximiliani custodia in arce Palatinatus Chelmensis Crasnistaua, me adeo prolixe docuistis, ac iisdem de rebus omnia nobis Sueci proceres, qui Sigismundum Cracouiam deduxerant, rebus ex animi sententia confectis, laedi et alacres hac in patriam redeuntes, narrarunt. Ordinum regni Poloniae literas ad P. P. Caesarem, Maximilianum, et responsa vsque ad 3. Nov. Cracouiae edita, Regiomonte, et a, Suecis, accepi. Inaugurationis historiam, nondum legi, quam vt communicetis, oro.

PANCRATIO CRVGERIO.

FIlium Dei, summum Doctorem ac Rectorem nostrum Iesum Christum, a cuius genethliis, quae salutis aeternae exordium sunt, annum quoque nouum recens exorsi sumus, ardentibus votis precor, vt annum felicem, tranquillum et salutatem tibi et tori ecclesiae ac Reipublicae Christianae tribuat, et nos omnes doceat, gubernet ac seruet. Te tandem voti compotem in collega, quem tibi ac scholae, vsui fore iudicahas, obtinendo, factum esse, laetor. Cumque omnia alto silentio, quod ad controuersiam tuam attinet, sopita esse indices, nos etiam quiescere, nec [Gap desc: Greek words] , rectius est. Vidi ego iactatas mota face crescere flammas. Et vidi nullo concutiente moti. Quod de tranquilliore loco deliberas, nosti Plautinum illud; NOTA MALA OPTIMA. Solet autem ea esse animi impatientia, vt vbiuis, quam ibi vbi sumui, esse malimus, ac semper mala quae in praesentia sentimus, videntur grauissima. Memini cum ante triginta ferme annos, de alia vocatione cum Fredero seniote colloquerer, grauissime eum, suo etiam exemplo


page 679, image: s0679

allegato dissuadete. Cum enim quinquies locum mutasset, semper posteriorem multo incommodiorem, eo, quem reliquisser, expertum fuisse aiebat. Satis igitur mature nouas miserias accedimus, cum necessitas nos hinc migrare, cogit. Mea fides et diligentia, si viunm, tibi non defutura est, verum occasiones ac euentus, scis, non in nostra sed Dei manu esse. De lenensi Academia et amicorum literis post nundinas Lipsicas fortasse cognoscemus. Dauidem Voitum intelligo Witebergensis Ecclesiae pastorem fore. In Polonia, bellum inter duos regni riuales nunc primum inardescit: neutro adhuc coronato, nec cedere voleote. Maximilianus Cracoviam arcte obsidere, Sigismundus Sendomiria maiores copias colligere scribitur. Sigismundi ad Maximilianum literas mitto. Bene vale.

REINERO REINECCIO.

S. D. Clarissime vir, amice colende, quod nuper scripsi, nescire me, an proximae literae meae, circa 12. Maii datae, cum Chronico Saxoniae et vicini orbis Arctoi, recte tibi redditae sint, idem nunc quoque repeto. Amanter itaque oro, vt illa me sollicitudine liberes, et de Chronico iam retexto, an deterius vel melius factum sit, iudicium et censuram tuam, libere et candide mecum communices. Primam historiae Iuliae tuae partem auide expecto, ac nondinae Francofordienses proximae eo mihi tardius aduentare videntur, quod operis illius conspectum differant. Nostra prela totum iam mensem Friderici Daniae Regis defuncti laudationibus, epicediis, lachrymis et consolationibus desudarunt, sed inter omnes [Gap desc: Greek words] Caselii nostri eminent, quos tibi quoque eum communicasse arbitror. Nunc funebres Pompae latina et


page 680, image: s0680

Germanica lingua eduntur, quas vbi absolutae fuerint, mittam, Bene vale. Idibus Iulii.

ANDREAE VENCELIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir. Meministi Euripidem aliquot Tragaedias bis versibus concludere, [Gap desc: Greek words] . quis vnquam sperasset, Maximiliano, summos Europae reges ac principes sibi coniunctos habenti, et pecunia, exercitu, ducum peritia et audacia instructo, et aliquot hebdomadis praeuenienti, Sigismundum lente appellentem, nudum a pecunia et milite, haerentem ac dubium an oblatum regnum reciperet, rogandum ac fere cogendum, vt progrederetur, non solum in corona regni assequenda, praeualere posse, verum etiam sine magno negotio, regni riualem in suam potestatem et custodiam redacturum esse. Vere non humana potentia, et viribus regna obtineri, sed solius Dei arbitrio, quibus ipsi libet, distribui, hoc etiam exemplum ostendit. Grata mihi fuit de his rebus communicatio literarum tuarum, quas iam dudum remisissem, si certi hominis facultas, mihi data fuisset. Aurigas enim vestros hoc anno nullos adhuc vidi. Quod si noto alicui et probo homini, qualis videbatur is esse, qui haec exempla attulit, semper aliquid ad me litetarum dates, vicissim aliquid non ingratum nec iniucundum lectu futurum, redditurus essem, vt nunc electionis Polonicae pagellas mitto. Germani equites nostri rebus foedissime in Gallia gestis, pauci inermes, nudi ac pedites fere per Burgundiam et Mompelgardensem ditionem, quorum vestigiis Guisius tergo insistens, plurimos in fuga deleuit et ditione Mompelgardensi et Alsatia vicina grauiter adflicta direptionibus ac incendio, vsque ad vrbis Argentinae maenia grassatus est. Quare Casimirus Palatinus


page 681, image: s0681

ipse excitatus, conscriptis copiis obuiam ire Gallorum, ex victoria insolescentium, ferociae: et grauiter periclitantibus Nauarrenorum partibus opem ferre, instituit, Gubernatione Palatinatus interea Richardo patruo commendata. Te oro, vt memor sis promissi, quod sponte in literis 13. Novembris datis defers. Orationem legatorum Suecotum, quam scriptam mittis, expressam typis Vratislauia iam dudum accepi, vna cum Episcopi Olomucensis, pro Austriacis habita. Ducum Teschinensium et Oppolixensium Genealogiam ab annis 100. itidem a te promissam, adhuc expecto. Tu vero nulli vel literas, vel noua, nisi recta huc eunti tradas. Nam si Neobrandeburgam, vel alio mittantur post vnum et alterum mensem primum adferuntur et gratiam nouitatum omnem amittunt.

FRIDERICO ZORNIO.

CLarissime vir, Domine et amice colende, vel optima nomina non appellando mala fieri, inquit Columella. Gratum igitur est, quod Epistola prolixe et grauissime scripta, nos officii admones, et simul de nepotum ex sorore Margarita, meorum conditione, et vestrae Ecclesiae ac Reipublicae statu praesenti doces. Ad Clar. virum D. Wilelmum Rascalonum monitu tuo literas do, in quibus Syracidae sententiam, sis orphano pater, et Deus diliger te magis, quam diligit te mater tua etc. recito quam de te verissime praedico, qui beneuolentiam et fidem plus quam paternam, amici liberis probasti, Ego, etsi sumptus in familiam, affines, fratrem Iosuam, ipsiusque liberos et alios iuuandos, maiores fere annuis reditibus facio, et superiori adhuc aestate, duas coniugis meae sorores elocaui: tamen meo loco etiam sororis Margaritae filio natu minimo, qui aliena ope inprimis indiget, non deesse [Gap desc: Greek words] , velim, ac optarim, rationem iniri posse, qua


page 682, image: s0682

centum florenos hic vel Lubecae a me expositos, isthic reciperetis. Francofordiam nemo ex hac vrbe proficiscitur, sed Lipsia merces plerasque aduehunt, vbi an vestri negocientur ignoro, alioquin illuc curarem. Quod si tabellario credendam esse, neglectis itinerum periculis, vt iam aliquid Iosuae liberis vestiendis mitto, putabitis, consilio vestro parebo. Vsitatissima vero apud nos moneta hoc tempore sunt Mylrosae seu Portugallenses Ducati, quorum singuli tribus Ioachimicis veteribus et quatuor albis apud nos valent. Rosae nobiles 3. Tal. 26. alb. Angeli 2. Tal. 10. alb. Ioachimici omnes in Belgicum et alias gentes euehuntur et aurum succedit. Sed haec relinquo. Et centum florenos vobis, quamprimum tuto transmittendi occasio per hunc tabellarium a vobis monstrata fuerit, soluendos addico.

Nassaensem Genealogiam a D. Pistorio accepi. Optimo viro M. Bartholomaeo Bergnero, et venerandis Ecclesiae vestrae ministris, salutem reuerenter adscribo, et pagellas de Polonicis rebus lectu non ingratas, vt spero, futuras adiungo. M. Iohannem Comaedum ad me scribere interdum optarim. Bene vale Rhodopoli Nonis Martii Anno mirabili 1588.

IOHANNI PAPPO.

S. D. Reuerende et Clarissime Domine Superintendens, Domine et amice colende. Petiuit a me ciuis nostrae Reipu. primatius, adfinis et amicus optime de me ac meis meritus, Nicolaus Beselin, vt filium vnicum, quem cum Clariss. viri D. D. Lucae filio in Academiam vestram misit, diligenter tibi commendem. Ego vero, maiore cura et fide causam illius apud te agere nequeo, quam vt declarem, quicquid in Beselinum filium studii et officii contulens, perinde me habiturum,


page 683, image: s0683

ac si mihi ipsi, aut filio ex me nato tribuisses. Intelligit viduam Beuteri forte non diutius habituram esse convictores, nec D. Lucae filium deinceps ibi mansurum esse, Orat igitur, primum, si facultas pii et honesti alicuius viti, filium huc ablegatum apud se viuere volentis, forsan daretur, vt permutationem illam, quae illi gratissima esset, institui cures, sin subito talis occasio non offeretur, reuerenter orat, vt inter tuos conuictores domesticos ad pascha eum recipias, et vitam, studia et mores ipsius domestica inspectione gubernes, nec de certa, ac grata et tempestiua solutione dubites. sin nullos in tua mensa studiosos aleres: officiose rogat, apud alium professorem, virum honestum et grauem, eum collocari. Id beneficium si Beselino filio praestabis, gratissimum patri et mihi facies, nec secus ego accipiam, ac si mihi ipsi tribuisses. Nunc praecipuis epistolae tuae ad me postremo missae, capitibus respondeo. Principiis militiae sacrae vt eam nominare volebant, ab impiis et crudelibus innocentissimorum vexationibus, rapinis et incendiis inchoatae, exitus iustitiae diuinae congruens respon dit, [Gap desc: Greek words] . Doleo autem veteri virtutis, constantiae et fidei Germanorum laudi, labem adeo tetram esse aspersam, nam ad orientem pariter et occidentem in Polonia et Gallia, parum circumspecte et viriliter sese gesserunt, ac rerum, in Polonicae electionis negotio, actarum, seriem et summam fere integram, breui narratione complexus sum, quam sine molestia vos perlustraturos spero. Foedus Reipublicae vestrae cum Heluetiis nuper initum, publicae tranquillitati et paci vicinarum gentium, vtiliter feruire ex animo opto. Orationem de tribus Caesaribus isthic excusarum exemplar, adhuc nullum mihi videre contigit, nec Iohannes Spiessius quidquam de sua voluntate significauit, Reuerenter


page 684, image: s0684

autem oro, vt veniam mihi des, qui cum Typographis illis agendi molestiam tibi exhibui. Optarim tamen si Brunsvvigam vel Lubecam 30. illa exemplaria orationum misisti, nomen mercatoris indicari. Mea tibi studia et officia cum omni obseruantia vicissim defero. Bene et feliciter vale. Nonis Martii 1588.

HENRICO BETVLEIO.

S. D. Clarissime Vir, Domine et amice colende, Etsi viuae epistolae loco, Gosuinus noster, qui se a vobis iussum esse isthuc proficisci ostendit, mihi apud te futurus erat: cuius facundiam mea balbutie suauiorem fore non dubitabam: tamen vt animi tui sollicitudinem et de tuis et filii rationibus deinceps instituendis, ex proxima epistola vndiquaquam elucentem, aliqua ex parteleuem; de filio primum significo, si illi adhuc nobiscum aliquantisper commorari libeat, me dimidium annum, vel eo amplius, pro eo in communi mensa soluturum, et habitationem gratuitam initio, cum huc venisset, illi oblatam concessurum esse, donec Deus alias iuuandi occasiones commodiores monstret. De tua vocatione, Luneburgensis senatus decretum tibi iam indicatum esse spero. Brunsvigam audio Nicodemum Frischlinum ad scholae gubernationem superiori anno exeunte, vocatum esse, an iturus sit ignoro, sed in domo patris nostri, quae coelum et terram complectitur, mansiones multae sunt, vbi iam locum tibi, etiam in his terris paratum esse non dubito. interea possidentes animos nostros in patientia expectemus, donec nobis etiam illum manifester. Addidi de Polonicis rebus narrationem, quam sine molestia, vt spero, perlustrabis. Bene vale.


page 685, image: s0685

PANCRATIO CRVGERIO.

S. D. Clarissime vir, amice colende, [Gap desc: Greek words] quod igitur exigua haec et multo voluntate mea minora tenuitatis meae officia hospitalia, non ingrata fuisse ostendis: magnam tibi me gratiam debere fateor. Nathanen Stetini fuisse, vere ad te delatum est, sed hinc non discedet: Et Stetinensis Gymnasii Rector iam constitutus esse dicitur, velle me tua causa honesta omnia, non dubites, nec beneuolentia, fides, et diligentia tibi mea defutura est, sed occasiones et euentus, scis, non in nostra, verum Dei solius esse potestate. De Dialecticis meditationibus tuis, cum literaria Republica communicandis, quaeso, vt cogites et constituas. Bene et feliciter vale, Idibus Iulii.

ERICO SPARRAE REGIS SVEciae Cancellario.

S. D. Generose et Illustris Domine, Patrone colende. Grata mente et voce, toto vitae tempore, conseruo et praedico, tum caetera Cl. T. in me beneficia multa ac eximia, tum insignem illam tanti herois humanitatem ac demissionem, qua tugurium meum subire, ac me tenuem scholasticum in Musaeo nostro inuisere et alloqui dignatus es, quem ego sane, cum intuerer, stupens aspicere mihi aliquem videbar ex veteribus illis Heroicis viris, qui propter ingenii nobilitatem, sapientiam, doctrinam, eloquentiam, morum grauitatem, ac elegantiam in Republica primas tenuerunt, qualem Romae Laelium, Seruium Sulpitium, Vlpianum: Athenis Periclem aut Hyperidem fuisse, accepimus. Gratissimae etiam epistolae Celsit. T. fuerunt, in quibus eorum, quae monet Cl. T. de tanta legatione a te et collega feliciter administrata, et de Liuoniae articulo:


page 686, image: s0686

pattim in hac editione pagellarum de Polonica electione, rationem habui, partim diligentius et accuratius in Chronici editione babebo. Genealogiam Heroicae familiae vestrae, et cum regia cognationem propinquam, si recte a me delineata est, vndecimo libro Chronici, vbi Margaritae sororis regis Gostaui mentio fit, inseram, de prioribus Chronici libris, quarto, quinto, sexto et septimo, indicium et notationes a Celsit. T. benigne promissas, expecto, deque fide certa, est mihi certa fides.

DANIELI FRISIO.

S. D. Clarissime et Optime vir, AEger animo et corpore iam fere mensem, decumbo. Interea Chronici Saxoniae mei pars prima exiit, cuius exemplum, pro amicitia inter nos mutua, superiori aestate contracta, ad te mitto, ac oro, cum per Reipublicae occupationes licebit, vt eam inspicere, et exquisiti iudicii tui censura examinare: et de multis pattibus priuatim meaperte et ingenue monere: apud alios vero et dominos inprimis tuos, candide [Gap desc: Greek words] iudicare digneris. Mea tibi studia et officia vicissim cum omni obseruantia constabunt. Fridericum Daniae Regem, die 4. Aprilis Andersoae in Selandia obiisse, non dubito isthuc quoque iam allatum esse. Adiunxi epigrammata erudita, in Sigismundi Poloniae Regis ingressu Cracouiensi, in arcubus Triumphalibus, singulis regibus Iagellonicis adscripta. Bene et feliciter vale, in feriis Paschae.

HENRICO GERDES IVDICI Emdensi.

S. D. Magnifice et ornatissime Domine, Patrone colende, magna cum voluptate, ex literis Inclytae senatus Emdensis intellexi, non improbari prudentiae et


page 687, image: s0687

grauitati vestrae consilium et institutum pertexendae historiae Saxonicae meum, pro quo iudicio et approbatione vestra, non minus quam pro munere, vobis et mihi honorifico, gratias ago, et ad te peculiatiter scribo, cuius authoritate et patrocinio, cum sincera erga me beneuolentia coniuncto, iudicium illud senatus gubernatum esse ratiocinor. Cum autem rudis illa et indigesta delineatio primae editionis, vobis placuerit, spero retextum paulo post et auctum Chronicon multo etiam magis probatum iri, cuius nunc specimen, seu partem primam ad te mitto, et de Polonicis et aliis rebus, pagellas adiungo, quarum perlustrationem tibi non ingratam nec iniucundam fore confido. Te oro, vt beneuolentiam erga me tuam deinceps etiam seruare et tueri digneris. Bene et feliciter vale, die sancti Georgii Martyris.

HENRICO BETVLEIO.

S. D. Magna cum voluptate historiam nouae vocationis tuae, vir optime et Clarissime et praesentiae ac prouidentiae Dei, in cursu vitae nostrae regendo, testimonium singulare, ex literis tuis cognoui, ac laetor nos, locis vicinioribus coniunct os, saepius deinceps per literas dum in his terris commorari nobis licebit, collocuturos esse. Etsi autem meo consilio non indiges, tamen te hortor et oro, vt praesentem formam institutionis, hactenus in schola Luneburgensi vsurpatam, etiamsi quid melius et rectius cernes, primo tamen anno prorsus non mutes, sed in Dominorum scholarcharum voluntate totus adquiescas. Ecclesiae etiam ministris, qui rationem discendi et docendi, cui a puero adsueuerunt, solam optimam esse censebunt, initio indulgeas, ne linguarum suarum flabellis tanquam ventis, multitudinem alioquin nemine concitante quietam, et placidam


page 688, image: s0688

aduersus te exagitent, quare primo anno iuxta Pauli praeceptum omnibus omnia fias, vt omnes lucrifa cias. Sequentur paulo post occasiones commodae, sensim et pedetentim omnia ad tuae prudentiae normam rectissime constituendi, tantum in principio omnem mutationis speciem fugias. Bene vale.

HENRICO RANZOVIO.

S. D. Nobilissime Heros, Patrone colende, Ad literas M. V. ad me postremas, 29. Aprilis datas, nunc demum respondeo, tametsi illis ipsis diebus, nobili cuidam studioso Carinthio, Iohanni Mosdorffer, epistolam ad vos dedi, et Danicas consignationes rerum a rege Christiano, Friderico I. et Seuerino, Norbii gestacum adiunxi, quae an recte vobis redditae sint, doceri percupio. Ad pertexendam fortissimi Herois patris vestri historiam, pagellas germanicas, quae inter se congruunt, sed a latino patris elogio, Historiae belli Ditmarsici addito, prorsus discrepant. Hic enim cum ipso Seuerino pattem conflixisse: eademque die Otthonem Stigesium profligasse: atque sic bis vna die victorem extitisse, binisque hostium castris potitum esse, et Seuerinum in acie cepisse, scribitur. In Germanicis vero ad Lundam primum, absente ad Helsenburgum Seuerino, Mauritium Aldenburgensem ipsius Ducem cum 8000. fudisse: Inde Seuerinum Coronae obsedisse, et Ottonem Stiges aduentantem obruissu: postea Seuerinum in deditionem accepisse, narratur.

Haec cum conciliari nulla ratione possint, Ioh. Petrei, quem me nominatim citare autorem iussistis, vt Beuteri narrationes (a quib. tamen omnib. Danicae consignationes proxime isthuc missae dissentiunt) secutus sum. Vtinam vnum quiddam certum ac solidum sequi possem, ne dissimilitudine


page 689, image: s0689

ista, seu potius repugnantia expositionum, lector cordatus offendatur. Difficile etiam mihi fuit; Danicas et Suecicas, de Seuerino Norbeio annotationes, conciliare, ac saepe inter scribendum cogitaui, curae hanc rem summis regum consiliariis esse debere, vt communicatis plurium operis, veras ac certas rerurn, a regibus suis, tam recenti praesertim memoria gestarum, narrationes conscribi curarent. Sed alia illis curae esse video, qui petentibus communicationem veritatis historiarum scriptoribus, nihil respondent, postea ob veritatem nimis ingenue dictam, actiones capitales intentant: sed haec Deo coommendo. Et tamen optarim, cum D. Casa vos, de Danica historia, a Saxonis Grammatici, vel certe Crantzii aetate pertexenda, sermones conferre, si meus stilus humilior vel agrestior iudicabitur: libenter alteri magis idoneo cedam, modo publicae vtilitati et honori consulatur. Quod ad typographos nostros attinet, recte conditiones ab illis propositas M. V. intellexit. Iam Gruteri nostri, viri optimi et doctissimi literas, ad M. V. mitto. Quid a me apud magnificent. V. ipsius nomine, agi velit, malo vos literarum ipsius facundiam, quam meam balbutiem audire. Beuteri Germanicum elogium, quod in meo Chronico secutus sum, remitto. Addidi Nicodemi Frischlini, quem vindictae cupiditas insatiabilis, plane praecipitem agit, prodromum, quod vestri etiam nominis mentionem in eo faciat. His nunc Deo Op. Max. M. V. commendo. Bene valete, die Seruetii, Tingrorum Episcopi 13. Maii.

MATTHAEO DRESSERO.

FIlium Dei [Gap desc: Greek words] , a cuius Genethliis, quae salutis nostrae exordium sunt Annum nouum recens exorsi sumus, ardentibus votis precor, vt annum foelicem tranquillum et salutarem,


page 690, image: s0690

tibi et toti Ecclesiae ac Reipublicae Christianae tribuat, et nos omnes doceat, gubernet, et seruet. Exemplum orationum tuarum, quod superiori mercatu verno mecum communicare dignatus es, recte mihi redditum est. Orationes sapienter, diserte et grauiter elaboratas, et auctorem [Gap desc: Greek words] , ostendentes, summa cum voluptate et fructu legi. Reddam paulo post, si viuam qualecunque [Gap desc: Greek words] , sed [Gap desc: Greek words] , Chronici Saxoniae mei retexti partem primam. Et quae, malum, isthaec insania est, dices, Phrygem plagis adeo atrocibus inflictis nondum sapere. Fateor, Saxa tamen refero rursus ad icta pedem. Vtinam ne dum emendare et meliora efficere conor, calumniis magis obnoxia reddantur. Sed haec DEVS viderit. Quod scribis expectarete visitatorum reditum ad publicanda decreta, de ludorum illustrium et Academiae vtriusque emendatione: de illis quaeso, vt quae scire amico licet, communices, ac si quid de Maximiliani Poloniae regis electi coronatione, Posnanienses mercatores certi adferunt, aspergas. Quod in fine epistolae tuae iubes me in mutuo amore nostro et consensu adquiescere, qui sic vnquam, hoc vel inprimis tempore ordini nostro necessarius sit: eximium et singulare beneficium mihi, a te tributum arbitror, cum te a coniunctione hominis, a variis hostibus oppugnati, non alienum esse ostendis, [Gap desc: Greek words] . Itaque pro beneuolentia et fidei tuae tam amica delatione reuerenter tibi gratiam habeo. Adiunctas literas quaeso vt ad Monauium cures, et Pici Mirandulae preces pie ac erudite conceptas, benigne accipias Bene et foeliciter vale. Rostochii instantibus feriis Natalibus filii DEI ordientibus annum 1588.


page 691, image: s0691

MICHAELI NEANDRO.

SAlutem et Annum foelicem, faustumque a Filio Dei Emanuele nobis nato et dato, a cuius Genethliis Annum hunc multorum vaticiniis celebratum, recens exorsi sumus, ex animo tibi, vir optime et Clarissime precor, et huic Iuris vtriusque Doctori Iohanni Hellero, Musis et Gratiis omnibus ornatissimo, gratias ago, quod officium mihi suum in literis ad te meis perferendis detulit, cum rarissime aliquin tabellarii recta isthuc euntes offerantur, quae sola causa est, cur humanissimis litteris ad me tuis superiori anno datis, tardius respondeam. De valetudine tua prospera, et viribus animi et corporis integerrimis, quas praedicas, ex animo tibi gratulor, ac exem plum dulcissimae promissionis Psalmi agnosco: Plantati in domo domini in atriis domus DEI florebunt, atque etiam in Senecta vegeti, et florentes, erunt. Pro vtilissimis Chronici et Geographicis libellis, a te elaboratis, pubico literarum nomine tibi gratias ago, et Theologiam Christianam a te perfici, ardentibus votis opto. De Cl. v. Rhodomanni nostri vigiliis, si quid hoc mercatu prodiit, Cointum inprimis et Philostrati Icones videre percupio. Genealogias comitum vestrorum, simul ab Henningo editas, summa cum voluptate perlustraui. Sed in Suartzburgica hoc mihi molestum accidit, quod GVNTERI Imp. cum praesentibus cognationem certo cognoscere non potui, cum in dubio relinquat, an Guntherus, a quo praesens familia descendit, Imperatoris filius, vel ex fratre nepos fuerit, fol. 326. quem scrupulum mihi a te eximi optarim, hoc est, certo ostendi, an praesentes Comites Suartzburgenses, recta linea descendente vel collaterali, Guntero illi electo Imp. sint cognati. De Turingicis etiam Chronicis, quae breui


page 692, image: s0692

editum iri, ante triennium ad me scripsisti, an ne extent, doceri a te cupio. Ad nos enim nihil adhuc allatum est. Quid in Gallia et Polonia geratur, ex aliis te cognoscere arbitror. Vetustiora quaedam ex pagellis adiunctis cognosces. Nunc duo regni riuales Maximilianus Austriacus et Sigismundus Sueciae princeps, bellum inter se gerere serio primum incipiunt, cuius exitus vtinam non Polonis, vt olim Vngariae duos reges eligenti, exitium adferat. Sed haec ex D. Hellero, qui recens ex Borussia regni Poloniae prouincia, accessit, te cognoscere malo. Is enim cum viuae epistolae loco mihi apud te futurus sit, malo illius facundiam te audire, quam mea balbutie molestiam diutius exhibere.

MARTINO PLECIO.

??? [Gap desc: Greek words] . Hanc coniunctionem cum inter se exigua illa animalia tueantur, nos quoque in scholis, litteras vitae vtiles et veram de DEO doctrinam propagantes, vera beneuolentia et omnibus officiis deuinctos esse decet. Gratae igitur mihi literae tuae 4. Non. Nouemb. ad me datae, vna cum nouis adiunctis fuerunt. Remitto vicissim, quae habemus de Sigismundo III. Poloniae rege, recens 27. Decembris Gregoriani Cracouiae coronato, et de Germanis equitibus, Nauarreno in Gallia militantibus re infecta vel potius foedissime gesta, in Germaniam misere redeuntibus. Haec R. Dn. Praeposito, et aliis quibus non ingrata fore putabis imperties, et optimum ac ornatiss. virum Iohannem Rosdorpium, cui pro beneuolentia erga me aliquot officiis declarata, gratias ago, amanter salutabis. Bene et feliciter vale. Rostochii 22. Ianuarii 1588.


page 693, image: s0693

CASPARO STOLSHAGIO, IGLAuiae in Morauia.

PErgratum mihi beneficium tribuisti, quod de tua migratione in Morauiam et loco praesenti, in quo Ecclesiam doces ac gubernas, me certiorem reddere per literas voluisti. Deum oro, vt te et Ecclesiam tuam domesticam et publicam seruet ac regat, et dum volet nos in hac statione ipsi seruire, vires animi et corporis necessarias benigne sufficiat. Vrbem vestram elegantibus aedificiis et hominum moribus humaniss. cultissimam, ante 20. annos vidi, longe dissimilem agresti Stendaliae, vnde qua occasione auulsus sis, quaeso, si scire amico licet, mecum communica. Seminarium Ecclesiae Iglauiensis intelligo in Paulo Sperato, auctore Odarum Es ist das heil vns kommen her/ plantatum esse sicut in Chronico etiam meo annotaui. Optarim igitur de prima emendatione religionis in vestra vrbe, eiusque incrementis et doctoribus praecipuis, te isthica accuratius inquirere, et mecum communicare vt caeterarum in his regionibus Ecclesiarum historiae adiungerentur. De Polonicis, quae habemus, in adiunctis pagellis complexus sum. Nunc captum esse a Polonis die 14. Ianuarii veteris, Maximilianum ex multorum literis intelligimus. Deus igitur suo arbitrio se regna distribuere, hoc etiam exemplo ostendit. In hoc Baltico litore, mediocris DEI beneficio tranquillitas est, ac Electorissae vestrae soro???, quae Augusto Saxoni nupta fuit, hodie Iohanni Holsatiae Duci Daniae regis fratri Sundeburgae coniugio iungitur, rege nuptiis praesidente. Meus princeps Iohannes, optimi ducis Iohannis Alberti filius, Sophiam Adolphi Holsatiae ducis filiam, proxima die Dominica vxorem ducet, Vlricus Elisabetham amissam adhuc luget. 1588.


page 694, image: s0694

LEONARDO CRENTZHEIMIO.

S. D. Reuerende et Clarissime Domine Superintendens, amice colende, Gratissimae et periucundae mihi fuerunt tuae literae. renouantes memoriam veteris et constantis me beneuolentiae et amicitiae, inter nos Lignicii primum ante quindecim annos coram inchoatae. Quam adhuc saluam et incolumem inter nos vigere ac florere toto pectore laetor, praesertim cum de tota Filii Dei doctrina, te Saxonicis hisce Ecclesiis [Gap desc: Greek words] esse confidam. De dissensionibus isthic exortis, non sine dolore ex tuis literis cognosco. Illustrissimum vero principem tuum ad me, nihil vnquam. vlla de re, multo minus de te, vel controuersiis tibi isthic motis, in hunc vsque diem, quo has literas dedi, scripsisse; nec de scripto vllo Censuram collegarum, vel meam petiuisse, scias. Itaque nihil quod praeiudicare tibi vlla in parte posset, a principe tuo ad me vel ad ipsum a me perscriptum hactenus fuit. Coniicio autem ex tuis ad me literis, suspicionem hanc tuam, inde fortassis proficisci, quod meumprincipem Vlricum ducem Megapolitanum, ineunte superiori aestate, per literas, pro sua persona, ex me quaerere memini; Anne mihi constaret: Caluinum ante Lutheri mortem, Luthero reconcitiatum, eandemquede praesentia Christi in caena vtriusque sententiam esse. Huic respondi, nihil de hac reconciliatione mihi quidem constare, nec in doctrina consensum esse, cum ille tanto interuallo, quanto altissimi coeli a terris distant, substantiam corporis et sanguinis Christi a pane et vino coenae abesse, hic vero, substantialiter cum illis praesentia statuat. Haec bono et simplici animo vt vera esse scio, ita nihil de te, cuius mentio nulla fiebat, cogitans tum, rescripsi. Quibus praeiudicium tibi vlla in re fieri potuisse, ne nunc quidem intelligo, Quod si deinceps ad nos aliquid mittetur, operam dabimus, vt aequissimo illi praecepto veteri pareamus, [Gap desc: Greek words]


page 695, image: s0695

[Gap desc: Greek words] , nam qui statuit aliquid, parte inaudita altera, AEquum licet statuerit. haud aequus fuit. Haec ad humanissimas literas vestras hactenus respondi. Quae in Arctoo hoc orbe memorabilia proximis mensibus acciderunt, ex adiunctis pagellis cognoscere poteris. A te vicissum Boiemica et Polonica expecto, acoro, vt postremam Chronologiae tuae editionem mecum communices. Vicissim mitto pagellas, apud nos editas, quarum non ingratam nec iniucundam tibi perlustrationem futuram arbitror. Bene et feliciter vale, die Nicolai Episcopi Myrensis Anno 1589.

FRIDERICO BEVRHVSIO.

S. D. Clarissime vir, Amice carissime. [Gap desc: Greek words] , eruditissimas et accuratas. pro P. Rami Logica Defensiones tuas, nec quod remittam, tua lectione dignum, praeter hanc Chronici Saxoniae mei partem secundam habeo: Cui anno 1543. intexere mentionem fundati isthic Gymnasii, eademque occasione, Reipublicae Tremoniensis antiquitates, in adiunctis pagellis delineatas, velim. Quas optarim te consuli vel alteri, cui haec curae esse existimabis, censendas exhibere, ne dum gratum facere ciuitati studeo, imprudens in reprehensiones sapientum illorum incurram. Quid alioquin in Arctois hisce regnis memorabile, proximis mensibus euenerit, ex pagella iniecta cognosces. Bene vale et rescribe. Die Vrsulae 1589.

NICOLAO REVSNERO.

S. D. Magnifice et ornatissime Domine Patrone. Literae tuae 8. Iunii datae, ex quibus vndiquaquam testimonia beneuolentiae et fidei erga me tuae illustria enitebant, et in quibus, [Gap desc: Greek words] , mihi redditae, summa me voluptate


page 696, image: s0696

affecerunt. Vtcunque enim officium, et literarum et Theodosii transmissi meum, Humanitati tuae non ingratum accidisse, liquido demonstrabant, et Iconum Italicarum munus, Musis et Gratiis omnibus ornatum, et nectare ac melle suauius, vna cum aliis laborum in Salana vestra testimoniis adiunctum erat: de quo reuorenter et officiose tibi gratias ago. Grata etiam est de Gallicis rebus significatio, pro quibus, quae in hoc Arctoo orbe aguntur remitto. Iohannes III. Sueciae Rex cum coniuge Gunilla, filio Iohanne infante, cum consiliariis, ac ministris aulicis ac exercitu aduersus Moschos ducendo, die 5. Augusti Reualiae, longo nauium ordine, et magna maiestate appulit, vt de communibus regnorum negotiis et bello aduersus Moschum coniunctis auxiliis gerendo deliberent. Sed dum reges Reualiae colloquuntur, Tattari et Turcae, a Cosaccis, direptione oppidi cuiusdam Turcici irritati, ex diuersis partibus impressionem, in Poloniam terribilem fecerunt, de qua Zamoiscii cancellarii, et summi exercituum capitanei literae circumferuntur. Rigae coommissarii Regis Poloniae Iohannes Bonerus et Leo Sapiecha, Lithuaniae Cancellarius, de Tribuno plebis et Aduocato ciuium capitis supplicitum sumplerunt, Consules exules pristino loco et fortunis restituerunt. Castellum ad ostium Dunae solo aequarunt. In Dania Iacobi VI. Scotiae Regis, cum sorore Christiani IV. Daniae Regis ANNA, nuptiae Croneburgi die 20. Aug. celebratae sunt, vices Scottorum Regis sponsi tenente Georgio Keith, regni illius archimarschalco, cui vsitato regum absentes ducentium more, sponsa in thalamo allocata est. Angliae regina, scripto iam edito, causas exposuit, cur classiarii illius, ciuitatum Hanseaticarum naues, frumentum et munitiones bellicas in Hispaniam vehentes, iuste interceperint, quarum permultas in ostio Tagi Lysibonam tendentes in potestatem suam Angli


page 697, image: s0697

redegerant. Quae ducis Moeniani, fratris Henrici Guisii, et Aumalsii patrui, item ducis Espernonii, ducis Longouilani, domini de la Noue propria Nomina sint, quaeso vt me erudias.

GEORGIO WILTPERGER.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine Secretarie, Patrone colende. Fretus Heroica bonitate et mansuetudine vestra, magnis viris dignissima, etsi nulla inter nos notitia vel familiaritas hactenus intercessit: tamen scribere ad M. V. et studii ac obseruantiae erga vos meae [Gap desc: Greek words] adiungere, Chronici Saxoniae et vicini orbis Arctoi libellum, ausus sum, in quo, cum caetera vobis lectu non plane iniucunda, tum vero Suecicarum rerum historiam (lib. 4. et 5. inchoatam) acinprimis Gostaui Sueciae regis Regni nitia et pericula ac bella pro regni dignitate et salute suscepta (quae lib. 9 copiose exponuntur) cognitu non ingrata vobis futura esse ratiocinor. Reuerenter itaque oro, vt M. V. libellum inspicere ac perlustrare et de multis illius partibus me exquisiti et candidi iudicii sui censura monere dignetur. Breui autem velut epitoma complecti vitam Gostaui primi Sueciae Regis, ex Chronici vberioribus narrationibus contractam, in prooemio explicationis Historicae Iudicum meo studui, quod ante annum serenissimo Regi Sigismundo III. Gostaui nepoti, regnum Poloniae feliciter adepto, et Maximilianum aemulum, paucis post coronationem diebus captiuum ducenti, delineaueram, sed Typographi procul hinc Francofordiae ad Moenum, in exprimendo libello mora, et tabellariorum isthac euntium difficultas, huc vsque officium meum retardarunt. Reuerenter autem oro, vt in historia iudicum populi, Israel, Epistolam ad regem Sigismundum praefixam inspicere, et si non ingratam fore iudicabitis, vbi mollia fandi tempora se obtulerint, serenissimo


page 698, image: s0698

regi reuerenter exhibere et praelegere, et studium ac obseruantiam erga sereniss. Regem meum, subiectissime commendare M. V. non dedignetur.

CHRISTOPHORO FISCHERO.

S. D. Reuerende et clarissime vir. Sis orphano pater et viduae matri patronus et eris filius altissimi, et Deus diliget te magis quam diligit te mater tua, inquit sapiens Syracides. itaque denuo R. D. V. orphanum Rectoris scholae Vlysseae, Henricum Elerum, praestanti ingenio et diligentia in studiis et omni officio eximia praeditum, et humanioribus literis ac linguis praeclare excultum iuuenem, commendo. Is cum Theologiae studio se totum dedere coeperit, reuerenter oro, vt stipendium Theologiae studiosis destinatum aliquantisper adhuc ipsi prorogari, vestra [Gap desc: Greek words] apud Illustrissimum principem obtineatis. Ab Illustr. etiam principibus iunioribus similem intercessionem petiui. Quam vt patrocinio vestro iuuetis oro. Id beneficium Deo gratum, et R. D. V. honorificum et Ecclesiae Dei, cui magno vsui et praesidio ingenium Eleri, Deo benedicente, futurum est, salutate erit. R. D. V. studia et officia mea vicissim reuerenter defero. Bene vale, die Augustini.

HERMANNO EMPSICHOVIO.

S. D. Reuerende et Doctissime vir, amice charissime. Gratiam tibi amanter et officiose, publico et meo priuatim nomine debeo, quod laborem traducendi, in sermonem Teutonicum, Chronologiae nostrae suscepisti. Exemplum adhuc penes me seruo, et in hac vrbe excudi posse opto, vt ipse editioni adesse, et singulas paginas. vt correctius exprimantur, postremo relegere possim. Ea de re cum Laurentio Alberti bibliopola Lubecensi agam, quem etsi hominem valde [Gap desc: Greek words]


page 699, image: s0699

comperi: tamen neminem alium, in his locis, qui sumptus typographis mendicis praebeat, habemus. Scire autem velim, quibus conditionibus Erfordiensis Typographus tecum transigat, et an praeter exemplaria aliquid praeterea addat. Noua Arctoi huius orbis ad M. D. Rectorem Beurhusium misi. Interea Rigensis Tragoediae exitum Paulus Oderbornius ad nos copiosius perscripsit. De casu matrimoniali quid D. Simon et D. Lucas responderint, vides, quibus [Gap desc: Greek words] . Bene vale, die 11000. virginum.

IOHANNI NICOLAO.

S. D. Reuerendissime Domine, Patrone et amice colende: Etsi gratiora sunt scribendiofficia, cum sunt mutua, tamen quamcunque aliam silentii adeo diuturni, causam esse, quam voluntatis et beneuolentiae erga me pristinae mutationem arbitrabor. Cum igitur iussu vestro, Filius, in Inclytum regnum Norwegiae rediret, denuo ad vos scribendum duxi, praesertim absente praeter suam et aliorum expectationem diutius Iohanne Fredero, filii tui Praeceptore domestico, qui Colbergae in Pomerania cum consule affine, cui cum pater Frederi 400. florenos, sine vlla vlurarum pactione, ante 30. annos, mutuo dedisset, nunc de sorte repetenda, in iudicio litigare coactus est, ac etsi sententiam obtinuit: tamen appellante altero ad Cameram, in executione obtinenda laborat. De Daniae et Norwegiae [Gap desc: Greek words] ad vos missa, iudicium vestrum adhuc expecto. Addidi autem de praecipuis rebus, quae in Saxonia et vicinis gentibus, proximo triennio acciderunt, consignationes, quas spero, vos sine molestia perlustraturos esse, A Simone Scriba promissam nouarum rerum communicationem adhuc expecto. Bene et feliciter aeternum valete. Calendis VIIbris.


page 700, image: s0700

IOHANNI CZAHOLINO IOHANni Deczio et Martino Thunio Vngaris.

S. D. Ornatissimi et optimi viri, amici colendi, sicut fumus in oculis, et pluuia in messe, ita nuncius piger, his qui miserunt, et ad quos mittitur, molestus est, Iohannem Frisium, per quem de recenti tum victoria nostrorum aduersus Turcas scripsistis, non vidi, ac literae vestrae, superiori mense Aprili exeunte demum, ex Dania ad meperuenerunt; cum Sixense praelium, typis descriptum et pictum, multo ante Praga accepissem. Nihilominus vestra erga me beneuolentia et fide magnopere delector, et quanquam aliquotiam hebdomadas aeger decumbo: tamen gratissimum mihi vestrum scribendi officium fuisse, breui hoc epistolio, ad vos exlecto pariter dictato, testari volui. Epistolae breuitatem libelli adiuncti compensabunt. In Angliam traiicientes, ex vrbe Hamburga, duos Ioachimicos pro nauigio, soluere audio, et 50. Ioachimicis a frugali viatore, iter totum honeste confici posse arbitror. Dabo autem profecturo, si volet, ad Secretarium regium literas, per quem pluribus aliis innotescet. Bene valete Die Gothardi 1589.

MATTHAEO DRESSERO.

S. D. Pro amica et salutari consolatione, et monstrato Medico, cui neque voluntas, neque facultas nostri curandi desit, amanter tibi gratias ago. Ego sane nullis aliorum medicorum praesidiis, praeterquam solius Filii Dei, [Gap desc: Greek words] Inuoeatione et patientia vsus sum, qui rursum aliquid laxamenti, post longam morbi tentationem concessit. Praeparat igitur animum ad ea, quae sequentur, subinde vsurpans versum: [Gap desc: Greek words]


page 701, image: s0701

[Gap desc: Greek words] . De Anglorum rebus in Lusitania gestis exitus docebit, principia satis commoda fuerunt. sed ex oppido et portu Cascais, qui Lysibonae imminet, iam cesserunt. Legatus Reginae Angliae, Byzantio rediens, superiori hyeme, vrbem nostram transiuit. Is literas illas, quae circumferuntur, retulisse dicitur. Scotiae Regis Iacobi VI. legati iam in Dania sunt, Annam filiam defuncti Regis Friderici Regis sui sponsam abducturi. Sueciae et Poloniae reges, pater et filius exeunte Augusto Reualiae conuenientes de bello aduersus Moschos instaurando, et aliis regnorum negociis colloquentur. Sueco filius Iohannes 18. Aprilis ex Gunilla Bielkia, secunda coniuge natus est. Apud nos omnia Dei beneficio tranquilla sunt, Bene vale, die Margaridis Anno 1589.

GEORGIO STAMPELIO.

S. [Gap desc: Greek words] , quam mihi literae tuae, vir optime et Doctissime, gratae et iucundae multis de caussis fuerunt, nam et beneuolentiam erga me tuam sinceram et singularem non obscure ostendebant, et optimi, ac Doctissimi viri, M. Iohannis Dachtleri veteris amici et commilitonis mei nomine salutem mihi nunciabant, ac communem illum vtrique amicum, nostri etiam mutui amoris, et necessitudinis arctioris nexum esse optabant, vt dulcissime in libello [Gap desc: Greek words] Plutarchus inquit, [Gap desc: Greek words] . Nummus vero Theodosii aureus, quem et dantis animus et vetustas ipsa, et raritas commendat: [Gap desc: Greek words] et pignus beneuolentiae, et fidei erga me tuae perpetuum futurus est: vt vere Euripidis versum hic quoque vsurpare possim: [Gap desc: Greek words] . Remitto autem [Gap desc: Greek words] , vel viliora etiam, pagellas Vandaliae seu


page 702, image: s0702

regionum, ad mare Balthicum et vicini orbis Arctoi, Daniae, Norwegiae et Sueciae, [Gap desc: Greek words] Chorographicam, et alias, quarum tibi non ingratam nec iniucundam fore perlustrationem spero. Amicitiam inter nos, communi spiritu Christi et Musarum foedere sanctissimo sancitam, stabilem et perpetuam, deinceps etiam, beneuolentiae firmitate et literarum, aliorumque officiorum communicatione seruari, coli et augeri, opto, donec in coelesti consuetudine, quo breui praeibo, dulcius ea fruamur, Bene et feliciter vale. Rhodopoli, 20. Martii.

NICOLAO KAAS.

GEnerose et Illustris Domine Cancellarie, Patrone colende, Bono et liberali ingenio praeditus est hic Iohannes Seuerini, non procul a M. V. praedio Torup, in Cimbrica Chersoneso natus, et in Wiburgensi schola institutus. Quem cupientem in cursu studiorum bene et praeclare coepto foeliciter progredi, remoratur et retrahit res angusta domi, quo minus ad metam optatam venire possit. Reuerenter itaque et subiectissime, ad R. M. velut communem subditorum patrem, et vos, summos regni Gubernatores confugit, et stipendio quod vacare iam intelligit, vel alio, benigne studia sua iuuari orat. Non dubito autem, vos bene et praeclare beneficium collocaturos esse. Itaque oro, vt eum heroicae bonitati et clementiae vestrae commendatum esse patiamini. De Republica scio ex tota Europa in fastigium illud aulae Regiae omnia statim perferri. Caetera desunt.

EIDEM.

S. D. Generose et Illustris Domine Cancellarie, Patrone colende. Proficiscitur isthuc nobilissimus genere et ingenio Dominus Carolus Baro a


page 703, image: s0703

Limpurg, sacri imperii pincerna haereditarius, semper liber: vt inclytum regnum et regem Daniae et Academiam Regiam, et alia, quae honestis hospitibus, studiorum non militiae causa peregrinantibus, videre licet, coram intueri, et viris aliquot sapientia et virtute praestantibus innotescere possit. Oro igitur clementiam vestram, vt per ministrum ipsi arcem et naues aliquot bellicas monstrari, et epistolio breui aditum, ad praefectum Chronburgensem patefieri mandetis. Dignum enim hunc Iuuenem Baronem, vestra et omnium bonorum beneuolentia experiemini. Conditiones Transactionis inter Polonos et domum Austriacam prolixe et integre expositas ipsi tradidi. Quas spero Cl. V. sine molestia perlustraturam esse. Deum oro, vt Cl. V. incolumem et florentem perpetuo seruet et Inclytum Regem ac regnum Daniae protegat et gubernet, datum die Marci. 1589.

SIGISMUNDO III. POLOniae Regi.

S. D. Serenissime et Potentissime Rex, Domine Clementissime, Diuinitus constitui et dari regna, nec humanis tantum consiliis et viribus obtineri, tum aliae vniuersae mundi historiae, tum vero inprimis serenissimae Maiestatis tuae et Regiae Suecorum familiae exempla demonstrant. Auus tuus, rex Gostauus, non secus, ac veteres illi amplissimorum imperiorum conditores, adflictis plane et oppressis Suecorum rebus, virtute et foelicitate vere Heroica regnum Suecorum ex hostium ore et faucibus ereptum et conseruatum, in pristinam dignitatem et gloriam, Dei auxilio vindicauit. Pater Iohannes III. ex diuturna custodia, a Deo eductus, regnum, inconsideratis Ericiregis consiliis et actionib. rege indignis, perturbatam et in summum


page 704, image: s0704

discrimen adductum, restituta pace, rursus erexit et confirmauit, ac amplissimis Russiae et Liuoniae prouinciis, sub iugum redactis, fortiter ac foeliciter auxit et amplificauit. Tuam vero maiestatem Regiam, in thronum florentissimi Poloniae regni, ab aliis magno studio, et contentione, armis etiam sumptis, affectati, nihil ambientem, Deus benignissima voluntate sua et arbitrio liberrimo collocauit et defendit, et testimonia prouidentiae ac praesentiae suae singularia, in victoria de regni aemulo potentiss. parta et conseruatione regni miranda, ostendit. Quae pia et grata mente a me conseruari, et Regiae M. V. de tantae felicitatis accessione me subiectissime gratulari, vt ostenderem, ante annum epistolam, ad R. M. V. historiae Iudicum populi Israel a me in schola explicatae, praefixam scripsi, quae nunc demum ex officina Typographica prodiit. Reuerenter igitur et subiectissime oro, vt R. M. V. clementer a me sene iam, Regiae familiae Suecorum cliente et cultore, praesentem studii et obseruantiae erga R. M. V. meae significationem accipiat, et si per amplissimi regni occupationes vacat, epistolam solum libello praefixam, qua inuictissimi regis Gostaui, aui tui vitam breuiter complecti conatus sum, praelegi audiat. Quam si non improbari R. M. T. intelligam multo copiosius et luculentius, vniuersam vitae et rerum a Gostauo gestarum historiam, ex Chronico Saxoniae meo, cuius exemplum R. M. T. Secretario Georgio Wiltpergero misi, coagmentatam, typis describi curabo. Bene et feliciter R. M. T. aeternum valeat. 20. Martii.

IOHANNI ZAMOISCIO.

S. D. Generose et Illustr. Domine Cancellarie, Domine clementissime, In manu Dei est gubernatio terrae. Is interdum dat bonum principem et cancellarium dignum laude, inquit sapiens Syracides. Vere enim testimonium praesentiae Dei in genere humano, et bonitatis ac sapientiae diuinae illustre est, quod inter tantas confusiones et dissipationes,


page 705, image: s0705

non modo ordinem politicum, honestas hominum communitates, Iudicia, poenas, et qualemcumque innocentum defensionem consetuat, verum etiam personas gubernatorum fel cium et salutarium, singulari sapientia, virture, industria et felicitate, in rebus gerendis Heroica, reliquae hominum multitudini longe antecellentes, subinde excitat: per quos, imperiis, regnis et totis gentibus opem adfert. Talem Heroica bonitate, sapientia, virtute, doctrina, eloquentia, et successuum felicitate diuinitus ornatum gubernatorem, cum inclytum Regem Stephanum fuisse, et te, magnum regis illius cancellarium, consilio et rebus pro dignitate et salute regni illius prosperrime gestis, adhuc florere sciam: benignissimi Dei, Inclyto Poloniae regno, propicii, dona reuerenter agnosco et ardentib. votis Deum autorem et custodem regnorum ipsi seruientium precor, vt ampliss. Poloniae regnum, quod in perpetua statione, aduersus barbariem Tartaricam et Moschicam consistens, velut murus est reliqui orbis Christiani, protegat et tueatur: et Inclytum regem Sigismundum, Stephani virtutum vestigia, iam feliciter ingressum, et Te, consiliorum illius moderatorem, ac executorem supremum, incolumes et florentes diutissime seruet. Ab hoc voro ordiri epistolam ad te, genero meo flagitante, malui, quam fortunae et conditionis meae tenuitatem et audaciam, in tanto Heroe compellando meam, ambitiosius excusare. Scio enim cum excellenti virtute et magnitudine Heroica, eximiam bonitatem et mansuetudinem semper coniunctam esse, qua fretus, scribere ad M. T. et beneficium, quod non graratim, vt spero, mihi tribues, petere ausus sum. Clarissima, vt in reliquo orbe Christiano, sic apud nos quoque est Stephani regis virtus, et rerum gestarum gloria, non fama solum et auditione publica, sed luculentis etiam historiae belli Moschici coommentarlis, a Reinholdo Heidensteinio editis,


page 706, image: s0706

toto terrarum orbe et ad omnem posteritatem propagata. Saepe igitur praestantissimi illius Regis Genealogiam, paulo altius ab annis centum aut ducentis repetitam, et cognationem cum veterib. reg???i Hungariae Palatinis Batoreis cognoscere, et ipse cupiui, et alii praestantes ex me sciscitati sunt. Floruit ante centum annos, sub Matthia Rege, Stephanus Bathor, Transyluaniae praefectus, et huius fratris Andreea filius Stephanus, sub Ludoico rege, Palatinus regni fuit, qui an. 1527. ad Ferdinandum transiit. Nominatur Andreas Bathori Weivoda Transyluaniae anno 1552. et eodem tempore, Nicolaus in arce Temeswar, item Christophorus Bathori, cuius soror Ladislao Kerezinio Giulae praefecto nupta fuit 1566. Quaeso igitur, vt meo et multorum praestantium virorum nobilium et doctorum, Inclyti Regis Stephani virtutem Heroicam admirantium et colentium, desideriis satisfacias, et Genealogiam a proximis centum vel 200. annis coagmentatam, mecum coommunices. Scripsi de eodem negotio ad Tidemannun Gisium, Secretarium regium, amicum meum, paulo post ex hac vita euocatum et ad Paulum Oderbornium, quem in castris ad Polotiam laurea poetica ornastis, cui responsum fuit, R. M. clementer nobis cupere gratificati, sed cum penes se notationes illas familiae non habeat, in Transyluaniam, ad Blandratam, opinor, esse quamprimum missuram, vt inde allatae nobiscum communicarentur. Id cum huc vsque dilatum sit praesentem occasionem per generum meum, in aulam iturum, eandem petitionem repetendi, non negligendam duxi. Simul etiam generum meum, et causam, cuius agendae causa isthuc proficiscitur, iustam opinor, ac expeditam, tibi coommendo. Cephalus Lysiae pater, ciuis Atticus locuples, inprimis gloriatus est, se nunquam vocatum esse in iudicia. Illum liberalitas fortasse periculis liberauit. Me vel imbecillitas animi vel inertia a foro deterret, nec litigo


page 707, image: s0707

nec admisceo me forensibus causis, sed tamen, vt de hoc negocio ad te scriberem, amicorum precibus mihi persuaderi passus sum. Adiunxi etiam Chronici Saxoniae pagellas, cuius lib. 4. de Sueciae regno, aliquid et lib. 6. et 7. Gostaui regis initia et pericula ac bella, pro Sueciae regni dignitate et salute suscepta, commemoro, quae sine fastidio et molestia, vt spero, si modo inspicere et perlustrare vacat, cognosces. Bene et feliciter M. V. aeternum valeat. Datae Rostochii, die Iohannis Baptistae Anno 1589.

REINOLDO HEIDENSTEIN.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, patrone colende, Magnae cum voluptatis et vtilitatis fructu, perlegi commentarios, de sapientissimi et fortissimi regis Stephani bellis, cum Moschico tyranno gestis, tuos, in quibus, et [Gap desc: Greek words] iudicii tui exquisiti sanitatem ac rectitudinem, et orationis, in rebus narrandis, perspicuitatem, elegantiam et puritatem probaui et admiratus sum. Tantus enim splendor est verae virtutis et sapientiae ac doctrinae excellentis, vt ignotos etiam, et longis interuallis dissitos, ad sui amorem, admirationemque rapiat. Etsi igitur nulla inter nos noticia et familiaritas hactenus intercessit: tamen clarissima, Heroicae bonitatis, prudentiae et orationis tuae elegantiae fama et praedicatione adductus, scribere ad M. T. ausus sum. Quam reuerenter oro, vt desiderio et cupiditati huic ineundae cum M. T. coniunctionis et necessitudinis arctioris meae, veniam det, et de sua erga me voluntate vicissim amice respondeat. Adiunxi huic epistolio Vandaliam a me recens seorsim editam, seu Pomeraniae, Prussiae, Liuoniae et Poloniae vestrae, et vicini nobis Arctoi orbis, Daniae, Norvvegiae ac Sueciae [Gap desc: Greek words] Chorographicam. Vtinam vero et has et alias pagellas, his adiunctas sine molestiae ???ibi perlustrare vacet.


page 708, image: s0708

CHRISTIANO FRISE.

MAgno desiderio expectaui, vt de Borea ista Norwegiae parte, cui nomine regio praefuistis, a vobis erudirer, tum de littorum et sin???um situ, si quae forte mappae aut picturae regionis Chorographicae, diligenter factae, extarent: tum de Nidrosiae et W???dehusi longit. et latitudinis gradib. si accurate peruestigati essent. Historias quoque bellorum, quae Christianus I. et postea Christianus II. anno 1500. et 532. in Norvvegia gesserunt, vberius expositas intexere Chronico meo cuius ad vos specimen misi, peruelim. Cum ig???tur Deo iuuante vos ex prouincia Hafniam rediisse intelligam, hunc hominem meo sumptu isthuc misi, vt aliquid a M. T. responsi tandem acciperem: nec ab humanitate et doctrina singulari quidquam, nisi humanum et benignum expecto. Adiu???xi autem his literis pagellas rerum, quae proximo triennio in Saxonia, et vicini orbis Arctoi gentib. maxime men orabiles acciderunt. Quas spero M. T. sine fastidio et molestia perlustraturam esse. Addidi et Vandaliam meam seorsim excusam, quae prouinciarum littoris Bathici, Pomeraniae, Prusciae, L???uonia, Poloniae mentionem non iniucundam cognitu, fac???. Bene et faeliciter vale, die Vrbani.

HERMANNO EMPSICHOVIO.

S. D Reuerende et Doctissime M. Hermanne, Meminist spientissimam Artabani subiectionem, apud Herodotum, [Gap desc: Greek words] . Non igitur festinemus nimium Chronologiae Germanicae editione, sat cito, si sat bene, illa post annum absoluetur. Interea exemplum versionis tuae, non minutis et arcte stipatis literis, primo intuitu me


page 709, image: s0709

ealigantem magis ac caecum reddentibus, sed paulo grandio ibus et iusto interuallo distinctis linei, et versibus, descriptum ad me, si viuam, mittes, vt perspici et lim???ri accuratius possit. Magnum mihi beneficium, Magnificus Dominus Rector Fridericus Beurhusius tribuit, quod de vrbis vestrae nomine, origine, Incrementis. priu???legiis et mutationib. praecipuis, et scholae etiam illustris fundatione me docere dignatus est. Respondebo e???in no???dinis ad pentecosten. Interea nos Deo docendos et regendos commitio. Bene vale 27. Aprilis Anno 1589.

MATTHAEO LVDECO DECAno Hauelbergensi.

SExtam nunc hebdomadam, in sepulchro lecti mei decumbens, migrationem ex his terris beatam expecto. Quod si Deo. vitae nostrae arbitro, visum fuerit, mihi animae et co???poris vires, prorsus languefactas, aliquantum reficere et recreare. summa voluntate, Psalmodiae vestrae Encomium: quod et Musicae, ad Dei celebrationem inprimis referendae, et veterum collegiorum, quae ad Canonis scripturae sacrae lectionem ac propagationem, et quotidianae inuocationis Dei et gratiatum actionis exercitia olim instituta fuerunt, et vestrae pietatis ac virtutis ad veterem formam, collegium illud reuocantis, laudes complect tur; accuratius elaboratum praefigam. Superiori anno Hamburgensi cuidam amico, si nili officio gratificatussum, velber adiunctus demonstrat, quem interea donec Psalmodiam vestram remittam, pignoris loco seruabitis.


page 710, image: s0710

AEGIDIO HVNNIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice carissime, Audio in vestra vrbe, vel vicinia Ill. principi Ludoico subiecta, quendam Martinum Lanike caelibem adhuc domicilium et bona sua tenere. Is cum ante aliquot annos in hac Academia viueret, mulierculae huic Annae, coniugium verbis et literis sancte promisit, et vicium obtulit. Deinde illa relicta, passim vagatus est. Nunc illic vel in vicinia alteram ducturus nunciatur. Oro igitur, vt miserae ac desertae mulierculae hoc beneficium praestes, et per Ill. principem, vel consistorium inhiberi copulationem illius cum noua sponsa, tantisper cures, donec cum ista legitime transegerit, vel per sententiam iudicis, ab ea liberatus fuerit. Id beneficium vt per se iustum: ita nobis gratissimum erit. Mihi etiam tribui iudicabo, quicquid in miseram ciuem nostram officii contuletis. Bene vale die 18. Iulii, qua Maximilianus archidux ex custodia Polonica tandem integre liberatur.

NICOLAO HEMMINGIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, Domine colende. Vir ingeniosus et facundus et doctrinae in locis coommunibus Philippi traditae custos et propugnator fidelis est hic Caspar Eulogius Vratislauiensis, qui tui potissimum videndi et tecum colloquendi causa Roscildium expatiatur. Oro igitur vt viuas audire et reddere voces, apud te et alios isthic collegas, ipsi liceat. Dignum enim tua et aliorum bonorum beneuolentia experieris, et de multarum Academiarum, quas recens peragrauit, statu ex ipso cognosces. Bene et faeliciter vale, die Arnolphi 18. Iulii 1589.

D. FREDERO.

S. D. Carissime gener, Literas tuas 24. Septemb. et 4.


page 711, image: s0711

Nonas Octobris datas accepi. Priores quas Stetinum temisisses cribis, nondum nobis redditae sunt. Aduersarii tui improbitatem extremam mirari satis nequeo, si tales iusticiae custodes ac executores isthic praesident, quib. impune [Gap desc: Greek words] . Si ex Camera Spirensi, mandata inhibentia et citationem obtinebit, vt quilibet impetrare potest, nisi singularis Ill. principis Casimiri et caeterorum Coss. (quos cum aduersario colludere aliqua exparte ex tot dilationibus et feriis ipsi concessis intelligo) autoritas et executio parata intercedat: in Camera etiam litigaudum erit. Literas ad Ioachimum Wibletum tuas, cum ex Iuridica Suerinensi redibunt, Iureconsulti nostri, quos hodie expectamus, mittam, neque enim ante id tempus tabellarium habere possumus, aegrotante praesertim Bartholomaeo Timmio, neque proderunt literae ad priuatum missae, antequam iudicialis citatio tibi insinuata, et procurator certus, cum pleno mandato a te constitutus sit: sed Deo nos et totam hanc causam commendo, qui [Gap desc: Greek words] . Qui tuo loco in schola doceat, nemo adhuc est, quod singulis dieb. reditum tuum expectauimus M. Dauid Lobbectrius, pro me iam duos menses Catechefin praelegit. M. Iohannes Forsterus suos in schola triuiali labores concatenatos allegar. Ad Hasseum te scripsisse ignotaui. Hodie M. Valentino literas tuas 4. Nonas Octobris datas misi, vt cum Balkenio colloquatur. D. Clingius relictis de oratore Ciceronis libris, Dialecticam inchoauit. D. Caselius in Academiam Helmstadiensem his dieb. cum familia migrabit, vbi a principe Henrico Iulio conductus. Sed hic Bremam missus est. De stipendio quid futurum sit videbimus, nam patrocinium illius singulare N. [Gap desc: Greek words] suscipit. Orationes de Iulio duce Brunsuicense, nescio an antea miserim. Adiunctas D. Zachariae


page 712, image: s0712

Syndico trades, cui gratias ages quod te fideliter iuuerit: Wallensem in sunere Inlii, luctu publico, cusum, Dominocancellario: pagellas Germanicas Baldasari hospiti tuo, dicta singulis salute, exhibebis. Coniunx tua cum filiabus omnibus recte adhuc Dei beneficio valet.

GEORGIO OBRECHTO I. V. D.

S. D. Clarissime et optime vir, amice colende, [Gap desc: Greek words] , tam???o mihi gratiores et iucundiores caeteris eodem tempore allatis, tuae literae fuerunt, testes diu a me expetitae et tacitis votis desider atae beneuolentiae tuae, et animi erga me amice, cuius significationem adeo illustrem adeptus, vere ita sentio, vt in Solonis historia, Anacharsis, opinor, hospitem amicitiae illius cup dum adducens praefatur [Gap desc: Greek words] : eximium et singulare donum, Dei concessu et niunere mecum esse communicatum: cum te tali bonitate et sapientia virum mihi amicum adiunxit. Fruat itaque hoc Dei munere dum in his terris me viuere Deus volet, et literarum, aliotumque officiorum coommunicatione tueri illud ac conseruare studebo. Chronici pagellas perlustratu non ingratas tibi fuisse laetor. Pricrem partem, quam desidetari a vobis D. D. Marbachius significat, his literis adiunxi. Noua vero quae in hoc orbe Arctoo proximis mensibus [Gap desc: Greek words] fuerunt, ad D. Marbachium adfinem tuum copiose perscripsi. Quae tibi cum illo communia erunt. Vale.

HENRICO MYLIO.

SD. Clarissime vir, amice carissime. Deo aeterno conditori ac seruatori nostro, sanctorum angelorum excubias in circuitu timentium eum collocanti, gratias toto pectore ago, quod ex praesenti vitae et fortunarum


page 713, image: s0713

periculo te clementer liberauit, et in haec loca patriae vicina incolumem deduxit: nec dubito inter caeteras consilii diuini causas hanc quoque vnam esse, vt vera et integratotius Tragoediae huc vsque actae historia, ad posteros extet, literas a te 7. Septembris Chroneburgi datas 21 eiusdem mensi die Mercurii accepi, et quanquam [Gap desc: Greek words] . Itaque gratissimum mihi beneficium tribuisti, quod de toto icinere tuo me docere dignatus es, quod si digressus a Cancellario Casa, in Germaniam venire decreuisti, hospitium tibi in mea domo, et quae proficisci a mea tenuicate possunt, officia defero. Bene vale 22. Septembris 1589.

VBBONI EMMEN. S. D.

O [Gap desc: Greek words] , quam mihi literae tuae, vir optime et doctissime, vna cum admonitionib. adiunctis gratae et dulces fuerunt, eo etiam magis, quod iam olim beneficium mihi insigne tribuisti, scripto memoriae filioli mei defuncti epicedio, quod libello de morte et vita aeterna meo, inter caetera liberorum meorum Epitaphia coniunxi. Id in adiuncto his literis exemplari, absque molestia, vt spero, ipse requires. Pertempestiue autem emendationes tuae, nobis allatae sunt, cum in recudendo Chronico typographusiam vsque, ad Frisiae comitum genealogiam progressus esset, quam ex tua tabula Genealogica statim correctam ei tradidi. Quod de Alberto, non in obsidione Groningae interfecto, sed morbo extincto mones, iam pridem in altera Chronici Saxoniae editione, quod iam tertio recuditur, mutatum fuit. Curabo autem et reliqua omnia ad praescriptum tuum emendari, ac immortales tibi gratias ago, quod tanta fide et candore, de plurimis Frisiacae historiae partibus me erudiisti, ac oro, cum edentur lucubrationes a te elaboratae, vt exemplum


page 714, image: s0714

mihi impertias. Mea tibi studia et officia vicissim perpetuo constabunt. Bene vale, postridie Bartholomaei. Anno 1589.

FRIDERICO DVCI LIGNICENSI.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine Clementissime, Testimonium Prouidentiae ac praesentiae Dei, in Heroica Cels. V. familia eximium et singulare agnosco, quod annos iam fere octingentos inclytam Principum Lignicensium stirpem a Pyasto Poloniae rege, per clarissimos, reges ac Heroas sibi mutno succedentes, non interrupta vnquam sanguinis serie, certa coniugii lege ac ordine, vsque ad optimum et Illustrissimum principem partem vestrum Fridericum et vsetram Celsitud. propagauit, et inter multiplices ac varias Imperiorum, ac totius generis humani mutationes, et familiarum Regiarum interitus, vt hoc seculi, Hispaniae, Lusitaniae, Angliae, Vngariae et aliorum regnorum stirpes masculas, funditus extinctas vidimus, conseruauit, quare ardentib. votis Deum authorem mirandi ordinis, quo pet Principum familias reliquam hominum multitudinem regit ac defendit, precor, vt Ill. Cels V. coniugio, in progignendis Heroibus, patriam gubernaturis benedicat, et coniugium felix, tranquillum, salutare, faecundum, et suaue Cels. V. tribuat. Nulla enim suauior et dulcior amicitia et fides mutua, dolorumque ac curarum omnium leuamen et consolatio gratior est, quam inter coniuges honestos, et vera animorum beneuolentia in Deo copulatos. Denuo igitur toto pectore Ill. Cels. V. de adiunctione noni amici, omnium in toto genere humano carissimi et suauissimi, gratulor. Ac vt tali tempore congratulationis etiam et obseruantiae, ac gratitudinis meae testimonium extaret, ad Illustris. Cels. V. has literas scripsi et Augustanae Confessionis, primum compositae, ad Imperatori Carolo V.


page 715, image: s0715

in comitiis an. 1530. exhibitae, historiam, a me germanice editam adiunxi, quam si in hoc itinere vel postea per occupationes inspicere Cels. V. vacabit, spero, sine molestia et non sine voluptate a Cels. V. perlustratum iri. Nunc a Deo aeterno, bonorum Principum datore et custode, Cels. V. Ill. et Regiae sponsae, iter felix serenum, et tranquillum tribuat, et toto vitae tempore incolumes et florentes perpetuo seruer. Datum in Academia vrbis Rosarum, die 10. Decembris, Anno 1569.

LAVRENTIO RHODOmanno.

S. D. Clarissime vir, vates vero Deo et Musis charissime. [Gap desc: Greek words] , eruditissimam vniuersae historiae et doctrinae sacrae epitomen, graeco et latino carmine luculento a te expressam, ac vere Homerum Biblicum, tametsi meo iudicio, vt de Nazianzeni poematis quidam olim pronunciauit: [Gap desc: Greek words] . Quare publico Ecclesiae et Reipublicae literariae nomine tibi gratias ago, quod monumento adeo insigni, et Ecclesiam Dei ornare, et quorundam studia accendere et iuuare voluisti, cumque eiusmodi opera, in sapientiae ac pietatis officina, omnibus numeris perfecta et expolita, nobiscum communicantibus [Gap desc: Greek words] ; remitto exiguum [Gap desc: Greek words] Rhodomanno, [Gap desc: Greek words] , nulla quidem ex parte nitori ac pulchritudini munetis tui respondens, sed tamen qualecunque animi memoris et grati testimonium, quem vtinam illustri aliquo officii genere vicissim tibi aliquando declarare possim. Amici illius [Gap desc: Greek words] , in Vegetium vt omnes eum odisse mortales, cui ipse in imicus


page 716, image: s0716

est, aequum censeat, miror, et huius felicissimi ingenii quo vix aliud praestantius German a habet, fatum infalix doleo, ac vbi nunc coommoretu ignoro. Tuam animi magnit dinem et constantiam laudo, qui non frangeris hominum inuidia ingratitudine et contemptu, quo minus in cursu excitandi, et propagandi, cum pretate Christiana, optimarum artium ac linguarum studia, semel praeclare caepto strenue procedas. Id enim vere heroicum est, ardenti amore et cupiditate iuuandae Reipubl. flagrare, et labo es suscipere max mos ac diffic limos, non vt tuae vtilitati, sed communi consulas. quo enthusiasmo tibi quoque incitato, nihil dulcius est, quam eruditis ac immensis laboribus, ecclesia vtilissima et maxime necessaria linguae Graecae et bonarum literarum studia prouehere et illustrare, [Gap desc: Greek words] . Bene et feliciter aeternum vale Rost ???hii 10 Ianuarii Anno 1590 quemt bi et scholae tuae domesticae ac publicae faustum et salutarem ex animo precor.

CONSVLI HAMBVRGENSI.

S. D. Magnifice et ???atissime Domine Consul. Filium Dei Emanuelem et Seruatorem nostrum lesum Christa, a cuius Genethliis, quae aet mae salutis nostrae exordium fuerunt, Anni eriam noui principium in Ecclesia recens duxi mus, toto pectore precor, vt venientem annum, M Vest. et toti Reipu. faustum, felicem, tranquillum et salutarem tribuat, et nos singulos doceat, gubernet et seruet. Ab hoc voto ordiri epistolam volui, cum rogatu ing niosi ac modesti, et literis praeclare exculti ado escentis Henrici Ei???eri, et am eorum illius, apud nos viuentium, fretus heroica bonitate et mansuetudine vestra, magnis viris dignissima scribendum


page 717, image: s0717

esse iudicarem. Non enim principum tantummodo, verum etiam amicorum preces [Gap desc: Greek words] , vixit autem in hac Academia totum iam quadriennium, summa cum laude, modestiae et diligentia in stud is, ac omnigenere officii, hic Hinricus Eilerus et praeclare de scholis meriti Erasmi Eileri filius, qui D. D. Lucae Bacmeistero propter patriae con unctionem, et vtrique nostrum, propter ingenii praestantiam, morum probitatem, fam liaritem tus et carus fuit, ac specimen doctrinae ac industr???ae aliquoties edicis pagellis, non meruditis, praebuit. Tale ingenium ex medio doctrinarum cursu, propter sumptuum inopiam auelli, s???ne dolendum esset. Cum autem M. V. et Inclytum Reipu senatum, ex testamentorum aliquot legatis opem ferre tenuioris fortunae scholasticis sciam: reuerenter oro, vt huius etiam Hinrici Euleri, rationem habere inter caeteros benignitatis suae alumnos, M. V. dignetur.

PETRO VVINDRVVIO ABBAti Raddageshusensi.

S. D. Reuerende in Christo pater, Domine colende, Etsi perincoommode valeo, et dem [Gap desc: Greek words] meae, ac tempus restitutionis, in amissum vitae aeternae possessionom (ô desiderio tempora longa meo) quotidie expecto; tamen oblata tabellarii isthic euntis facultate, gratias agere R. D. V. pro humanissimis literis, et munere liberali et plane Regio, volui. Nullum enim in vita officium referenda gratia magis necessarium est, quod Deus ae etiam de causa vult exerceri studiosius, vt agnoscamus Deo quoque, pro immensis benefic is creationis, redemprionis et collectionis ac conseruationis Ecclesiae sanctorum, deberi gratitudinem, ostendendam voce et veris officiis vitae. Noua ad manum nulla habeo, nisi Polonicam hanc pagellam a meo principe mecum communicatam. Bene et feliciter aeternum valete. Rostochii, prid???e Idus Iunii.


page 718, image: s0718

LAVRENTIO RHODOMANNO.

TAle tuum carmen, nobis diuine Poeta, quale, non dico sopor fessis in gramine neque per aestum, dulcis aquae saliente sitim restinguere riuo, sed vt nostrae literae loquuntur [Gap desc: Greek words] , animum gratum exiguo numo, quem rex Poloniae cudit, declaro, et, quod tibi gratius fore arbitror, in proxima editione, carmen tuum Chronico meo atrexam, vt [Gap desc: Greek words] faedus inter se sanciant. Fundationem caenobii vestri et scholae, ab Holtegelio instauratae mentionem loco coommodo intexam: sed de Adelheida fundatrice doceri velim, ex qua familia, quibusue parentibus orta fuerit. Quod de translatione arcis Honstein, aureae vallis. Elbingerodae, polliceris, expecto: et quid significent vobis Harcyniis, Rode, Ritt, Werningrode, Walcrode, Wolffenbûttel, Henningbuttel, discere cupio. si de Lutetia Nauarreno dedita isthuc quoque Helmstadio scriptum est, commentitium esse scito. Bene vale postridie conceptionis Christi. Anno 1590.

IOHANNI ZAMOISCIO REgni Poloniae Cancellario.

ILlustrissime Domine Cancellarie, Domine Clementissime, ad Illustritatem vestram superiori aestate literas, quib. inclytam Bathoreorum familiae Genealogiam, mecum coommunicari reuerenter petiui, Rigam misi, vt inde ad Ill. V. perferrentur. Recepi autem illinc, seueram sane et aspere scriptam a commissariis Regiis epistolam, quib. verecunde et modeste rescripsi, vt ex adiuncto responsionis exemplo, Ill. V. si perspicere vacat, clementer cognoscet. Cumque Heroica Ill. V. velut praecipui iustitiae

et veritatis in Regno custodis, bonitas, sapientia et ??? quitas,


page 719, image: s0719

omnium sermone et literis praedicata, me quoque ad Ill. V. admirationem et amorem iam olim accenderit, reuerenter et subiectissime ad M. V. clementiam et patrocinium confugio, et oro, si forte illi apud S. R. M. vel Senatum regni referentes, mei etiam mentionem minus commodam facient, ne quid durius aduersus me nondum auditum decerni, sed veterem illam legem honestissimam, [Gap desc: Greek words] seruari clementer sinat. Id etinm Ill. V. sponte facturam, scio, tamen has quoque preces meas supplices accedere, et priorem illam epistolam, superiori aestate scriptam, si forte perlata non esset, adiungere volui, vt Genealogiam Stephani regis laudatissimi pleniorem aliquando accipiam. Bene et faeliciter Illustris clementia vestra aeteruum valeat. Rostochii ineunte anno 1590. quem Ill Cl. V. et toti Reipubl. faustum, felicem, tranquillum et salutarem ex animo precor.

RECTORI SCHOLAE SEVErino Iulio.

S. D. Clarissime et optime vir, [Gap desc: Greek words] , inquit, vt scis, dulcissimus poeta. Cum autem coniunctionem suam tueantur illa minuta animalia: quanto magis, nos, coommuni spiritu Christi, et Musarum faedere copulati, fouere nostram societatem decet, qui et intelligimus hominum naturam conditam esse ad ordinem et consociationem, et scimus in nos effundi spiritum Dei, vt copulet nos cum Deo, et cum Ecclesia. Haec, etiamsi multi curant, tamen nos in scholis docentes moueant, vt propter communem vtilitatem amicitias colamus: Etsi igitur nulla hactenus inter nos, noticia et familiaritas, quod sciam, intercessit: tamen cum [Gap desc: Greek words] simus, ac eiusdem verae de Deo doctrinae et optimarum artium elementa, quae tu isthic in Frisia


page 720, image: s0720

fideliter propagas: cgo etiam in hac Balthici littoris Sarepta tradam: cupidum esse metuae amicitiae his literis significare volui. quod si desiderium hoc meum tua humanitate explebis, et epistolam tuae erga me beneuolentiae testem remittes, eximium, et singulare beneficium mihi tributum iudicabo. Addidi au em Chronici, de proximis annis pagellas, quarum lectionem, si pe???spicere vacar, et libet, non ingratam nec insuauem fore, spero. Bene et faeliciter vale, Iu??? doctissime. Rostoch??? die 26. Februarii natali meo. Anno 1590.

HENRICO RANZOVIO.

S. D. Nobilissime Heros, patrone colende, accepi literas, et Genealogiae vestrae exempla, inter amicos distribuenda, de praesenti Galliae statu, post Bongarsii discessum, adiunctas pagellas accepi, quae mihi quidem res multas cognitione dignas continere videntur. Eas, si placet per hunc tabellarium remittetis. Adiunxi dem morte et vita aeterna libellum, recens iterum expressum, quia vos quoque, in hac aetate, de qua Salomon inquit, corona gloriae senectus, quae in viis iusticiae reperitur, de morte iustorum saepe cogitarescio, quare vt locum ???, in vestrae domus et cordis bibliotheca esse patiamini, reuerenter oro. Libellus etiam Chronici Saxoniae nostri, vobis dicatus, rursum prelo subiectus est, multis insignibus historiis auctus, quae vberiores forte ac splendidiores reddi potuissent, si Daniae regni historia, cuius ante annum mihi spem fecistis, in lucem prodiisset. Interea [Gap desc: Greek words] boni consulemus. Bene valete.


page 721, image: s0721

NICOLAO REVSNERO.

S. D. Magnifice et Clarissime vir, patrone colende, Literas tuas 4. Calend. Ianuarii datas tabellarius mihi die Pauli conuersi reddidit: ex quibus, quae in Alsatia recens acciderunt summatim ante ad nos delata, distinctius et disertius explicata cognoui. Remitto autem ex Arctoo hoc orbe quaedam non [Gap desc: Greek words] sed [Gap desc: Greek words] : Iacobo VI. Scotiae regi, Annam Friderici Daniae regis filiam, 14. annorum puellam, die 10. Augusti, solenni ceremonia, desponsatam, et legato illius Georgio Keith regni illius Archimarscalco, in lecto adlocatam fuisse, nuper opinor significaui. Haec cum ad sponsum in Scotiam, quatuordecim grandium bellicarum nauium classe deducenda, initio Septembtis ex Dania soluisset non vltra Asloensem Norwegiae sinum, partim aduersis ventis, partim nauium aliquot fatiscentium vicio, progredi potuit, quod vbi Scotiae rex, a suis, missa celoce, didicisset: tanto ardore sponsae potiundae, inflammatus est, vt relicta patria et regno non prorsus pacato, cum Scoticis aliquot nauigiis humilioribus, ad sponsam in Norwegiam properarit, vbi oppressus hyeme, maturius hoc anno ingruente, Asloiae in Norwegia 23. Nouembris coniugium consummauit et a socru Daniae regina inuitatus, terresti itinere, magna cum difficultate, per Norwegiae scopulos et Sueciae tractum prope Nilosiam et Scaniam prouinciam, die 21. Ianuarii tandem Croneburgum quatuor ab Haffnia milliaribus peruenit, et donec rursus mitescant maria in Daniae regno commorabitur. Interea primogenitae filiae Elisabethae nuptias, cum duce Brunsuicensi ad Bachanalia praesente adhuc rege Scotiae, vt cum Germaniae aliquot principibus amicitiam ineat, celebrari optant Dani, verum de die nuptiarum certa cum Henrico Iulio nondum conuenerunt.


page 722, image: s0722

Sigismundus Poloniae rex, die 30. Septembr. a patre Reualia digressus, 12. Octobris Rigam in arcem diuertit, sed vrbem ingredi, nec coss. in conspectum admittere, aut munera eorum accipere noluit, quia Iesuitas in vrbem recipere noluissent. die 7 Nouembris Regium montem Borussiae venit, vbi octiduum integrum, se, inter caetera ducendis choreis, cum aegri principis filiabus oblectauit. Inde Mariaeburgum et Warsauiam, ad indicta comitia profectus est. quae tamen in mensem Martium differri audio. Nummum ab eo cusum si forte nondum vidisses, Strenae loco adiunxi [Gap desc: Greek words] rependens. pro eruditissimis poematis, quae duabus pagellis (vt Homeri poema olim exiguae Nuci) inclusa, vere aureo nomismati similia sunt, quod minimum habens magnitudinis et ponderis, tamen plurimum valet. Bene et foeliciter vale, die conuersionis Pauli, 1590.

IOACHIMO NYSSENO SECREtario Treptouiensi.

S. D. Ornatissime vir, vates vero Deo et Musis charissime, quod humanissimis literis tuis mense Octobri et Nouembri ad me datis, tardius respondeo, partim tabellarii in caussa sunt, rarius ad vos coommeantes: partim consilium mittendi Chronici nostri exemplum, in quo fideliter ea, quae de carissimae nutriciae vestrae origine et laudibus ad me scripsisti, annotata esse, demonstrarem. Inspicies igitur libelli adiuncti paginam 741. 737. 738. etc. et Dominis etiam consulibus, si videbitur monstrabis, iisque gratias ages, quod libellum meum, communicatione expositionum ad me missarum, ornari, et munere liberali ac splendido, quod recte mihi redditum est, beneuolentiam erga me suam testari voluerunt. Ego vicissim studia et officia, quae proficisci a mea tenuitate possunt, omnia, et perpetuam grati animi obsetuantiam


page 723, image: s0723

defero, ac Deum oro, vt vobis ac toti Reip. vestrae vicissim benedicat, et nos omnes doceat, et gubernet. Pro Samuelis Sborouii historia, mecum communicata, gratiam amanter habeo. Apparet autem ab homine Samuelis amantiss. et cancellarii inimico scriptam esse. Ideo alteram natrationem, nullius in alterutram partem, amoris aut odii significationem prae se ferentem retinere malui. Bene vale, 15. Februarii.

ANDREAE MYLIO.

S. D. Magnifice et Clarissime vir, patrone et amice colende. Etsi in hac senecta et variis morborum vicib. ac concursu, de morte, et altera vita meliore, a curis et angoribus libera, quotidie cogito, tamen cum laxamenti aliquid conceditur, leuationem molestiae aliquam, ex annotatione rerum, quae nostro seculo memoria dignae in Arctois his gentibus acciderunt, peto, et de illustrissimo ac optimo principe nostro, Iohanne Alberto, optarim me pleniores expositiones, suo tempore et loco inserendas, mecum a T. Excell. coommunicari, conferrem enim candide et aperte omnia, quae hactenus de principibus nostris passim chronico intexui, quorum primam pagellam vna cum libello de morte ac vita aeterna meo, recens iterum excuso, his literis adiungo, et Deum vt nos senescentes etiam seruet, doceat, et gubernet oro. Bene et feliciter aeternum vale. Die Concordiae et Constantiae.

PAVLO MATTHIAE.

S. D. Reuerendiss. Episcope, patrone colende. Prosiciscituristhuc, accensus iuuenili desiderio videndi Reges et Regiam Academiam vestram, hic ingeniosus et modestus iuuenis Iustus Elias Euander, quem sine literis dimittere nolui, vt ante vitae exitum, a quo proxime absum, ad huc semel colloqui vobiscum possem. Cumque R. D. V. in hac aetate, de qua Salomon inquit, corona gloriae senectus,


page 724, image: s0724

quae in viis iusticiae reperitur: de morte iustorum saepe cogitare non dubitem: addidi recens recusum de morte et vita aeterna libellum, cui in vestri etiam musei et cordis bibliotheca locum esse, reuerenter opto. De mea valetudine misera et omnib. rebus nostris, quae voles, ex hoc domestico meo cognosces, per quem vicissim aliquid a te literarum expecto. Bene et feliciter aeternum vale, die 25. Martii, qua Filius Dei naturam humanam in aluo Mariae virginis nostrae salutis causa assumsit, anno post primam promissionem de semine mulieris 3961. post traditam Abrahae promissionem de semine 1938. post vaticinium Iacob de Siloh, seu foetu virginis 1706. post Esaiae prophetiam de virgine paritura Emanuelem 750. et eadem die Filius Dei D. n. I. C. pro genere humano in ara crucis passus, mortuus, et sepultus, qua etiam ante 5552. annos primi parentes la. psi ac recepti, et postea Abel interfectus, et Isaac immolatus esse existimatur.

POLYCARPO LEISERO.

S. D. Reuerende et Clarissime Domine Superintendens, Aulae andro nondum respondimus, in caussa sunt Decani iam nostri, vel occupationes vel [Gap desc: Greek words] . Existimo illum, eodem exemplo, ad caeterarum quoque Ecclesiarum Superintendentes scripsisse: itaque in communi Ecclesiae causa coommunes etiam deliberationes esse debebant, vtille in carmine Argonautico inquit: [Gap desc: Greek words] , sed in tantis distractionib. quae potest coniunctio ex pectari? Interea in veteri sede tua, sedulo fundamenta ponere noui aedificii, str???nue pergunt: sed stabit pro filiis populi sui Dux Michael, quem vt nos doceat, gubernet et seruet, oro. De Frischlino quod me docuisti gratum est. Ersi enim [Gap desc: Greek words] . Bene vale, Die Ambrosii Episcopi Mediolani.


page 725, image: s0725

FRANCISCO OMICHIO, RECTORI Scholae Gustrouiensis.

S. D. Clarissime vir, amice carissime. Catechesis tua Germanica apud Decanum collegii nostri adhuc quiescit. Ego iam sexagenarius de ponte, solus mihi iudicium, de tali scripto, in Ecclesiis vsurpando, sumere non debeo, cum rerum Ecclesiasticarum cura et censura omnis Superintendentibus commendata sit. Meum est, iuxta veterem Iusticiae definitionem [Gap desc: Greek words] , sicut Menander etiam inquit [Gap desc: Greek words] , Beneuolentiam inter nos [Gap desc: Greek words] mutuam et sinceram conseruari opto, Bene vale 1590.

CONRADO LAVTERbachio.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice carissime, vt dolorem tibi meum ac solicitudinem, aliquoties superiorib. mensibus, ita vicissim gaudium allatis ad me tandem triduo ante natalem Domini exemplaribus ac libris adiunctis omnibus saluis et integris, significo. Cum vero desiderata omnia magis, quam assidue percepta iuuent, singulari cum voluntate, Annales Turcicos, Batauiam Adriani Iunii, Anglicanas historias et alios libellos, a te mihi comparatos, auide perlegi, ac reuerenter et officiose tibi gratias ago, quod molestiam in iis emendis et transmittendis non grauate subiisti. Mea tibi ac tuis studia et officia vicissim cum omni obseruantia defero. Nunc [Gap desc: Greek words] quae in Arctoo hoc orbe superiotibus mensibus euenerunt, vicissim impertio, Bene vale 1590.

STEPHANO PRAETORIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice colende. Literas tuas, et sanctissimarum lucubrationum tuarum


page 726, image: s0726

titulos accepi, quos vtinam, in octo illas gentium diuersarum Europearum linguas, diserte et apte traductas videre liceat. verum quod de Reginae vel Ducis alicuius gratuita liberalitate somniamus, existimo te, in Illustr. Electoris tui, amplissimam inter omnes Germaniae principes ditionem habentis, aula, iam dudum quam liberales aulae et promptae, ad pia et salutaria studia et scripta iuuanda, esse soleant, didicisse, in eleemosynis pauperum, et literatorum praemiis parci sunt, in conuiuia, pompas, aedificationes insanas, prodigalissime et stultissime profusi. Sueciae regis cancellarius quem nominas, vir optimus, qui sua legatione, Filio illius, Regi Sigismundo, Poloniae Regnum, ante triennium procurauit, nunc omnibus officiis, dignitatibus et praefecturis prouinciarum, quas tenuerat a rege priuatus, et in custodiam insuper datus est. Hanc pro fide et meritis in regem suis, gratiam refert. Regina Daniae, paternae parsimoniae in hoc genere imitatrix est. An tua Lunaeburgensis, pietatem suam etiam in hac parte declaret, a te doceri cupio, pro nouis Caunensibus reddo Gallica, et Reuer. Dn. Sup. ex me officiose salutatum oro, vt Dauidis Crollii Stolpensis epistolam mihi remittat. Epistola regis Nauarrae admodum pie et grauiter scripta est. Si nobiliss. Dn. Thomae a Knesebeck, et alteri, non ingratos fore Chronicos nostros libellos, iudicabis, per me sane, vt exhibeas, licet. Bene vale, die 10. Aprilis 1590.

MICHAELI RACELMANNO.

S. D. Clarissime et optime vir, amice carissime, [Gap desc: Greek words] . Is vero cui tuas ad me literas 4. Non. Martii dedisti: exeunte mense demum, per hominem ignotum, eas familiae meae reddi iubet, ac seipsum ad me accessurum


page 727, image: s0727

significat, quod vanissimum fuit. De tua vero Epistola Theocriteum illud vsurpo: [Gap desc: Greek words] , Non apibus flores, nec amaeni gratia veris Gratior, atque mihi literae tuae fuerunt, testes, non beneuolentiae solum, erga me, verum etiam Fidei tuae erga Deum et homines sincerae. Nullum vero ad conciliandos bonorum amicos vinculum arctius est, communi Spiritu Christi, eiusdem de Deo fidei ac confessionis societate, vt grauissime Basilium dicere meministi: [Gap desc: Greek words] . etc.

MATTHAEO LVDECO.

S. D. Reuerende, Nobilis et ornatissime Domine Decane, Patrone colende, quod R. D. V. sensu meorum dolorum affici et socia vota pro mea incolumitate ad Deum fundere, amicissima literarum significatione aliisque officiis ostenditis: reuerenter ac officiose vobis gratias ago, et morae, quam in respondendo nexui, veniam dari oro. Cum enim D. Frederus, quem Elogion suum carmine scriptum adiungere meae epistolae volebam, a mensis Aprilis exitu, huc vsque in Pomerania priuatorum negociorum caussa abfuerit: ego etiam, cum primum ex lecto diuturnae aegritudinis meae surgens prorepere potui, ad amicos in vicinia expatiatus sum, vbi me absente nuncius vester secundo appulit. Quem reuersus, etsi aegre aliquid ex ingenio, tot mensium doloribus adflicto et debilitato, extundere potui, tamen inanem remittere nolui: et de viatici inopia conquerentem in meis aedibus octiduum retinui. Interea delineare hanc rudem et inconditam Prooemii molem conatus sum, ex qua deleri et tolli, quae displicebunt,


page 728, image: s0728

commodius, quam addi omissa poterunt. Reuerenda D. V. suo iudicio et arbitrio adimat, mutet, corrigat, quae libebit, vel plane etiam aboleat. Chronici Saxoniae mei alteram editionem an miserim nescio, cuius lib. 4. fol. 317. 319. nominis vestri mentionem insertam legetis, cui si quid addi Reuer. D. V. volet mature significet. nam post Iohannis Baptistae, editio Chronici denuo inchoabitur. Quod indicandum duxi. Bene et foeliciter aeternum valete. Rostochii, die solstitii aestiui Anno 1589.

PAVLO ODERBORNIO.

CVm in Ecclesia Christi vsitatum sit, a genethliis Filii Dei Domini et Seruatoris nostri Iesu Christi, quae aeternae salutis nostrae exordium fuerunt, annum nouum ordiri, initio filium Dei nobis natum et datum [Gap desc: Greek words] , ardentibus votis precor, vt annum foelicem, tranquillum et salutarem vobis et toti Ecclesiae vestrae domesticae et publicae tribuat, et nos doceat gubernet et seruet, vt inter tot opinionum, odiorum et furorum in externis hostibus et sociis quibusdam [Gap desc: Greek words] confusiones, vnitatem spiritus per vinculum pacis inter nos conseruemus, et veras, rectas et moderatas sententias, modeste et constanter tueamur. [Gap desc: Greek words] , inquit ille in carmine Argonautico. Ita nos in communi periculo, coniungere Inuocationem, consilia, sententias et operas debebamus, vt veritatem et pacem Deo gratam et salutarem in nostris Ecclesiis retineremus. Vobis in Liuonia eandem confessionem amplectentibus, de concordia gratulor. In Germania tetrae confusiones sunt et maiores paulo post existent. Sed Filio Dei Ecclesiam et nos in ea commendemus. Postremas a te literas, quibus 3. Septembris adscripsisti, accepi. Responsum vero ad


page 729, image: s0729

meas eodem mense, die Mauricii datas, adhuc expecto, quae si forte ad te perlatae non essent, exemplum repeto. De Tegelmestero quodmones gratum est, Praestitit tamen ille nuper pergratum mihi officium, de initiis emendationis Ecclesiarum in vestra vrbe, certiora me, quam hactenus a quoquam pervestigare potui, docens. Principum Pomeraniae tuorum soror ANNA virgo 35. annorum Vlrico duci Megapolitano, die 18. Decembris, in domum mariti Gustrouiam ducta est, quam Io. Fridericus, Bogislaus et Barnimus fratres comitati sunt. Inter Polonos et Austriacos induciae prorogatae sunt, donec legati vtrinque de conditionibus liberationis Maximiliani tractent. Quem si bello liberare volent, hospitem Byzantii futurum esse aiunt, Bene vale, In feriis natalibus Annum 89. ordientibus.

BOGVSLAO DVCI POMERANIAE.

VT Illustrissimi patris tui Ducis Philippi, et tuae C. coniugio Deus conditor maris et foeminae, et auctor dulcissimi et sanctissimi foederis coniugum, largissime benedixit, et inclytam Ducum Pomeraniae et Megapolitanorum familiam, nusquam interrupta Heroici sanguinis serie, iam vltra mille annos conseruauit: ita Illustrissimae sororis vestrae et Clementissimi ac optimi Principis mei Vlrici coniugio, Deum in progignendis Heroibus, Megapolitanas terras deinceps gubernaturis, clementer adesse et benedicere vna cum omnibus bonis et patriae amantibus, ex animo precor. Illustrissimam vero Cels. T. cum in hanc viciniam, cohonestandae Illustr. sororis, ad maritum deductionis causa accessisse intelligerem, ad pietatem et gratitudinem Illustr. C. T. debitam pertinere existimaui, vt qualicunque scribendi officio obseruantiam C. T. et studia


page 730, image: s0730

mea subiectissima, reuerenter deferrem, et alteram Chronici Saxoniae nostri partem recens editam, et alias pagellas, ac in his Illustr. Ducum Brunsu. et Lunaeb. affinium vestrorum Genealogiam adiungerem. Cum enim primam Chronici partem Illustr. Cel. T. clementer probatam fuisse recorder: Spero etiam sequentes expositiones, quibus subinde Illustr. Pomeraniae Ducum mentio miscetur Cel. T. perlustratu non ingratas nec iniucundas fore. Filium Dei Seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius Genethliis Annum nouum post paucos dies inchoabimus, toto pectore precor, vt Ill. C. V. incolumem et florentem perpetuo seruet, et annum venientem, tranquillum, felicem et salutarem Illustr. C. V. et toti Reipublicae Christianae efficiat.

MARTINO BRASCHIO.

TAle tuum carmen nobis diuine Poeta, Quale sopor fessis in gramine quale per aestum, Dulcis aquae saliente sitim restinguere riuo. Vere enim in poemate tuo, vt in Callima chi hymnis olim Musae et Charites ipsae, tenellos digitos suos, fragranti rosarum succo delibutos, abluisse mihi visae sunt. Vtinam vero tibi, in cursu studiorum, optimi et sancti patris tui auspiciis olim coepto, nunc praeclare progresso, vt eum deinceps quoque feliciter ad metam tibi propositam perducas, adiutor esse possim, nec monstrata occasione fidem et diligentiam in me desiderari patiar. Spero autem adolescentes nunc disciplinae tuae commendatos, etsi forte [Gap desc: Greek words] erunt: tamen in Academiam paulo post ablegatum iri, vbi velut in illustriori theatro ingenii tui lumen conspici et doctrina augeri et expoliri possit. Quod si vlla in re studiis tuis et reliquae vitae rationibus me prodesse fideli commendatione, vel alio officio posse existimabis: tantum oro, vt ingenue et libere mihi voluntatem tuam exponas. Nunc pro versibus tuis exiguum [Gap desc: Greek words]


page 731, image: s0731

mitto, et pagellas addo, quas parentibus et nobilibus tuis legendas dabis. Scripta vero prima occasione remittes. Bene vale die Dorotheae 1589.

CHRISTOPHORO CORNERO.

FIlium Dei Emanuelem et Seruatorem vnicum Iessum Christum, oro, vt nos doceat, et seruet ac in senecta etiam gestet et gubernet, vt annunciemus quia rectus Dominus. Haec vota praemittere volui, cum literas ad vicinum tuum N. sine molestia tua, per ministrum tuum curandas, et amici virtute et doctrina praestantis, quem iniquis quorundam praeiudiciis, isthic apud te et alios grauatum intelligo, causam, tibi commendare decreuissem. Etsi enim nihil in aliena Republica mihi sumo, idque nec debere me, nec posse intelligo, tamen indicare quaedam et monere familiariter de amico apud amicum licere arbitror. Excellit autem ingenio, erudinone, facundia et scribendi carminis facultate eximia, Pancratius, qui in vrbe Lubeca hactenus doctrinae studia rexit, quem singulari Inclytae Academiae vestrae vsui, praesidio et ornamento fore non dubitarem. Cumque in vicinia vestra sub Principe Electore, vt opinor, natus et [Gap desc: Greek words] sit; rationem eius prae aliis peregrinis haberi iustum esset. Quod vero se aliis in locis Rempublicam, cui hactenus seruiuit, scriptis lacessiturum minitetur ab inimicis illius confictum esse, inde ratiocinor, quod non solum fertur adhuc in illustri illa vrbe, verum etiam stipendio pristino vsque ad Pascha honeste fouetur, Nec aduersus Dei ministros, vllam se actionem iudicialem vnquam instituisse ostendit, sed iniuriis cuiusdam, non ea fortassis, qua tu ac collegae tui modestia et [Gap desc: Greek words] aliis praelucentis adactum, defensionem a legitimo magistratu petiuisse, ac ne vnius quidem Academiae iudicium aut sententiam aduersus se latam, vspiam se hactenus, vidisse, legisse, audiuisse. Non dubito autem, si vobiscum viuet, quin Reverendam


page 732, image: s0732

dignitatem et caniciem tuam, velut patrem Academiae communem venerari, et vna cum collegis tuis, omni pietatis et honoris cultu prosequi, et egregiis ingenii, doctrinae, ac eloquentiae suae donis, Academiam ornare omni studio et contentione annixurus sit. Itaque oto, vt virtutis illius ac donorum praestantiam, plus apud te, quam inimici et hostis illius infensissimi sermones, ac literas infectas, valere sinas, spero enim, te, in hominem gratum ac memorem, et qui post obitum quoque tuam pietatem, doctrinam et erga Ecclesiam et Academiam illam benemerita, luculento carmine celebraturus sit, beneficium, quod potes, non grauate suffragio tuo collaturum esse. Ego etiam non secus, ac simihi ipsi tribuisses accipiam, Bene vale et rescribe 1589.

NICOLAO THEOPHILO.

S. D. Magnifice et Clarissime D. Doctor, patrone colende, Et superiorem epistolam et hanc ex lecto ad te dictaui, M T. quod vel sero respondere dignata est, amanter gratiam habeo, nec cum D. Cancellario colloquium amplius vrgeo, cum tibi neminem isthic domestica et maxime operi tuo inseruientia, subminist rare voluisse significes. itaque tuo exemplo omnem huius negotii curam et cogitationem abiiciam et mihi ac Musis deinceps canam. Noua quae apud nos sunt auide te expectare scribis. Ego vero, quae proximo triennio habuimus omnia maxime [Gap desc: Greek words] mitro, vnum in libellum coniuncta, quo auiditatem tuam fortasse hac vice explebo. Perueni vsque ad Paris inter Polonos et Austriacos initae conditiones, et Inclyti Ducis Brunsuicensus obitum, ipse iam iam obiturus, quae sequentur hoc anno, et deinceps, [Gap desc: Greek words] consignabunt alii, me magis idonei, quibus lampadem ex proscenio breui discessurus trado. Tu bene et foeliciter vale. Rostochii, postridie Trinitatis 1589.


page 733, image: s0733

ADOLPHO WOLBERSENIO.

S. D. Inseuit Deus humanis pectoribus [Gap desc: Greek words] , quae parentum et natorum animos inter se aeterno amore et foedere copularent. Quare pium est, te filii carissimi et praeclara ad virtutem et literas indole praediti, desiderio et dolore affici, ac vt in bonis naturis [Gap desc: Greek words] sunt expressissimae: ita non dubito has ipsas [Gap desc: Greek words] tibi moestitiam augere. Sed cum non casu nasci aut extingui homines, verum singulis certa et definita vitae spacia aliis longiora, aliis breuiora, a Deo ipso constituta et praefixa esse sciamus: Deo vocanti nos, ex vitae huius statione, sine fremitu et indignatione obtemperemus, praesertim cum ex misera et aerumnosa praesentis vitae schola, in coelestem Academiam et lucem diuinam et bearam translatum esse credamus, vbi Deum aeternum et filium ipsius [Gap desc: Greek words] , omnis scientiae ac doctrinae fontem, coram intuetur, et ipsius sapientia, luce, iustitia et vita, laetus fruitur, et te ac Ecclesiam in his terris militantem Deo commendat. Ad hanc beatam cum Deo et Ecclesia coelesti consuetudinem cum transire pios per mortem sciamus: non sunt lugendi, in quit D. Cyprianus, accersione Dominica de seculo liberati, quos scimus non amitti sed praemitti: recedentes praecedere, vt proficiscentes et nauigantes defiderari debere non plangi: nec accipiendas esse hic atras vestes, quando illi indumenta alba iam sumserint.

Reliqua Paulini versibus exponam.
Gratuler an doleam? dignus vtroque puer.
Cuius amor lacrymas et amor mihi gaudia suadet.
Sed gaudere fides flere iubet pietas.
Tam modicum patribus, tam dulci e pignore fructum
Defleo, in exiguo temporis esse datum.
Rursus vt aeternae bona voluo perennia vitae,
Quae DEVS in caelo praeparat innocuis.


page 734, image: s0734

Laetor boisse, breui functum mortalia seclo,
Vt cito diulnas perfrueretur opes.
Ne terrena diu contagia, mixtus iniquis
Duceret, in fragili corporis hospitio.
Sed nullo istius temeratus crimine mundi
Dignius aeternum tenderet ad Dominum.

Ergo Deo potius quam nobis debire etc. Haec, ab Andrea Lonnero, qui fidem et pietatem filio tuo aegrotanti et defuncto summam probauit, et honeste sepeliri filium in templo curauit, admonitus, scripsi, nec dubito, quin extremos hosce sumptus, filii tui sepulturae impensos, pro quibus fidem ille suam interposuit, per hunc tabellarium remissurus sis. 1589.

MATTHIAE PORSIO.

S. D. [Gap desc: Greek words] , inquit vt scis, dulcissimus Poeta. Cum autem coniunctionem illam tueantur illa minuta animalia, quanto magis nos, qui literas docemus, [Gap desc: Greek words] vt Basilius scholas definit, Deo et Reipublicae seruientia excolimus, tueri nostram societatem oportebat, qui et intelligimus hominum naturam conditam esse ad ordinem et consociationem et scimus effundi in nos Spiritum Dei, vt copulet nos cum Deo et cum Ecclesia. Haec etiam si multi non curant: tamen nos moueant, vt propter ordinis nostri coniunctionem [Gap desc: Greek words] et communem vtilitatem simus amici. Cum igiturante biennium mihi isthuc expariato, primus in augusto templo vestro occurreris, quod faustiss. ominis loco accepi, et multa officia hospitalia, [Gap desc: Greek words] exhibueris: memoriam mei apud te renouare hoc Epistolio volui, quod vt candide accipias, et benigne respondeas oro. Libellus Regularum vitae, filiolo tuo, si quem Deus tibi tribuit, aliquando vsui erit. Tabellarium


page 735, image: s0735

quaeso ne sinas abique tuis literis ad me redire. Reuerendissimum Episcopum vrgere non ausim, verum si rescribere dignabitur, eximio et singulari me beneficio affectum iudicabo. Bene et foeliciter vale. Die effusi in Apostolos Spiritus sancti et Decalogi in monte Sinai ante annos 3098. promulgati.

JOHANNI WITZENDORPIO.

S. D. Magnifice et ornatisisime Domine, Patrone colende, Iudicia Dei sapientissima et iustissima plene nemo comprehendit, iuste nemo reprehendit. Cum Fabianus a Dona, adeo foede ante sesquiannum in Gallia rem gessisset, actum plane de rege Nauarrae existimabatur, et Guisii vigilantia et virtus in coelum laudibus efferebatur. Nunc auxilia illa Germanorum, quae si ad Nauarreum peruenissent, atrocius cum, quam vlli hostes vexassent, compensat Deus in expectata Hispanorum in mari clade, et Guisii caede improuisa, qua nihil maius Nauarrae rex et suis nationibus vtilius, etiansi Germanorum ope profligatis hostibus victor extitisset, optare potuisset. Narrationes integras Heidelberga et Colonia accepimus. Adiunxi Arctoi orbis vicini Chorographiam seu prouinciarum enumerationem breuissimam, quam sine molestia, vt spero, perlustrabis. Bene et feliciter vale. Die Dorotheae 1589.

Dauid Chytraeus.

HARTMANNO OSTRINGERO.

QVi hoc epistolion tibi exhibet Eberhardus Elmenhoff, iuuenis liberali et honesto ingenio praeditus, et literis latinis ac graecis, et initiis doctrinae iuris bene excultus, et ex honesta familia Wismariae ortus est. Cum vero pater plures etiam alios liberos habens sumptus studiorum huic diutius praebere recuset: Eberhardus ea animi generositate est, vt inseruire aliis potius aliquantisper, quam studia praeclare coepta deserece instituerit, si forte apud Doctorem Iuris ministri


page 736, image: s0736

aut scribae officium nancisci possit, apud quem simul Legum vsum et applicationem cernat et praxin Iuris exercere discat. Ea in re si absque incommodo et molestia potes, eum auctoritate et patrocinio tuo iuues, oro. Mea tibi et aliis a te commendatis studia et officia vicissim defero. Quid in Saxonia et vicini Arctoi orbis gentibus proximo triennio, vsque ad Iulii Ducis Brunsuicensis obitum, memorabile actum sit, ex adiuncto libello cognosces. A te Gallica et Hispanica vicissim expecto. Vale die Viti Anno 89.

Dauid Chytraeus.

MATTHAEO HASSAEO.

S. D. Ornatissime Domine Matthia, amice colende, In manu Dei est gubernatio tetrae. Is nonnun quam dat bonos magistratus, et scribam dignum laude inquit sapiens Siracides. Cum igitur vtrumque munus, boni Senatoris et Secretarii Reipublicae prudentis ac industrii, in Margaritopoli vestra, cum laude administres, Dei gubernatoris et custodis ciuitatum ipsi placentium, benedictionem agnosco, et non tam tibi, de illa honoris accessione, quam Reipublicae vestrae, de te, ad gubernationem illius euecto, gratulor, et Deum, qui haec bona tribuit ciuitatibus ipsi caris, oro, vt consilia et actiones tuas, ad Ecclesiae, Reipublicae, et multorum hominum salutem gubernet. Fretus autem veteri, quae nobis in hac Balthici littoris Sarepta intercessit, familiaritate et amicitia nostra, et singulari naturae tuae bonitate et mansuetudine, bonis viris dignissima, mitto ad te etc. Reliqua deerant.

DANIELI ROGERIO.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, patrone colende, Verebar ne prorsus memoriam mei, post reditum in Angliam vestrum deposuissetis, cum prorsus nihil


page 737, image: s0737

literarum inde hactenus acciperem. Ea sollicitudine liberauit me proxima epistola, ex regia Grenwici data, testis pristinae et constantis erga me beneuolentiae vestrae, et nuntia illustris victoriae Christianissimo regi a Deo tributae, de qua merito laetari ac exultare pii omnes debemus. Reddam vero vicissim, quae in Arctoo hoc orbe [Gap desc: Greek words] superiori anno, postquam hinc discessistis, acciderunt (sequebantur historiae nunc Chronicis insertae.) Haec ex Eois et Arctois hisce gentibus hoc tempore [Gap desc: Greek words] habui, quae vicissim vobiscum cummunicarem. Resalutant vos amici omnes, a vobis nominati praeter D. Caselium, qui in Academiam Iulianam Helmstadium migrauit. Bene et feliciter ae ternum valete. Rostochii die Sophiae, Idibus Maii 1590.

PETRO JOHANNIS EPISCOpo Gotlandiae.

S. D. Reuerendissime Episcope, amice carissime [Gap desc: Greek words] , quam mihi gratae et dulces literae tuae proximae fuerunt, testes pristinae et sincerae erga hanc Academiam et me, beneuolentiae, ac fidei tuae singularis, quam vt deinceps etiam erga nos conserues, non quod de tua voluntate dabitem, sed quia mos est ita rogandi, oro. De celeberrima insula, cuius inspectio Ecclesiastica tibi commendata est, quaeso, vt me doceas, quam longe et late, ab ortu in occasum, a meridie in aquilonem illa pateat, quot milliaribus a vicinis littoribus et arcibus continentis Sueciae et linguae Germanicae gentibus absit? et si quid de Antiquitatibus insulae certum et [Gap desc: Greek words] apud vos reliquum est. Inprimis vero, de recentibus historiis, anno 114. in secunda parte Chronici nuper ad te missi, expositis, an veriores et pleniores apud vos narrationes extent, quain re nihil praeter veritatis historicae


page 738, image: s0738

cognitionem, et ad posteros propagationem specto. Scriberem iisdem de rebus ad proregem Insulae vestrae. Sed nec nomen illius, neque an his studiis delectetur, vel aliorsum haec quaesita accepturus sit, noui. Reuerendam igitur D. T. praesidio et auxilio mihi in his cognoscendis futuram esse prorsus confido. Bene et feliciter vale, in feriis Paschae, anno post primum pascha 3099.

SIMONI BRISMANNO.

S. D. Reuerende et Doctissime vir. Nuper in Clarissimi et optimi viti, fratris tui D. Paschasii felicis memoriae, Epigramma, in morbo, qui finem vitae ei attulit, scriptum, incidi, Melchioris Neophanii libro praefixum, quod cum, vt omnia illius poemata, eruditum, elegans et argutum esset, denuo apud te repetendam priorem petitionem duxi, vt eam curam et cogitationem tandem susciperes et fratris carmina, omnibus Musis et Gratiis fauentibus, claborata, colligeres, ne a tempore edaci subito consumerentur. Nemo alius est, opinor, ad quem propius haec cum, et fraternae laudis haereditas pertineat. Spero igitur, hunc laborem, pro coniunctissimo amico susceptum, non tam grauem tibi, quam suauem et iucundum fore. De scholae nostrae et aliarum rerum statu, ex pagellis adiunctis cognosces, quarum perlustrationem tibi non ingratam nec iniucundam fore, spero. Bene et foeliciter vale, et Reueren. ac Claris. viro pastori vestro, salutem meis verbis reuerenter et officiose dicito, et libellum adiunctum exhibeto. Rhodopoli pridie Nonas Maii 1590.


page 739, image: s0739

POLYCARPO LEYSERO.

S. D. Reuerende et Clarissime Domine Superintendens, Patrone colende. Gratum fuit, quod de amicorum, hospicum tuorum, de quibus ad D. Lucam scripsisti, incolumitate et erga te beneuolentia, cognoui. Cellensis vero aulae [Gap desc: Greek words] ante ignorabam, cum Cancellarium plane [Gap desc: Greek words] vobis arbitrarer, sed [Gap desc: Greek words] fortasse, parem aut superiorem ferre recusat. Vt cum Aulaeandro coram principe, cuius non satis nobis explorata est voluntas, scriptis contendas: plane dubito, an causae profuturum sit. [Gap desc: Greek words] , exemplo soceri, vides, silendo plus efficere, et latius dogma istud propagare, quam vlli, clamosissimis scriptis hactenus potuerunt, sed haec [Gap desc: Greek words] omitto. 20. Maii.

JOHANNI WITZENDORPIO.

S. D. Magnifice et ornatissime Domine patrone, Accepi denuo anniuersarium M. V. munus, quod non solum meae Oeconomiae, sed aliquot etiam amicorum vsibus, condimentum omnium gratissimum, maximeque necessarium, abunde praebet, et de sale verbi diuini, quem omnibus sacrificiis addi Deus voluit, et quem semper in nobis habere a Christo iubemur, nos commonefacit. De Parisiensis vrbis deditione, etsi Argentina, Spira, Heidelberga et Hamburga scribitur: tamen me adhuc [Gap desc: Greek words] fateor, cum intra mensem literae Antuerpia et Colonia allatae eiusmodi nihil nunciarint. De Pauli illius obitu, cuius mentionem literae faciunt, non admodum dolerent hae Ecclesiae nisi tot collegas [Gap desc: Greek words] reliquisset. De Selneccero a vestro principe et Ill. coniuge expetito, sed ab aliis, ad Electorem Saxoniae et Imper. ipsum, causam se delaturos, ostendentibus, repudiato, superiori mense edoctus sum.


page 740, image: s0740

Hodie Regina Daniae, Sophia, cum noua principis Henrici Iulii nupta, in portu nostro appulit, in Pentecostes feriis apud patrem Vlricum ducem Megapol. commoratura. Inde filiam ad generum, in arcem Guelforum seu Lycaonium mauis, deducet. Henricus Iulius ex Dania redux, festum Ascensionis apud Ducem Vlricum celebrauit. Inde Pegasario cursu domum reuolasse, narratur. An supplementum relationis Historicae Eitzingeri vsque ad 6. Aprilis deductum et in hoc, ducis Brunsu. elogium legeris. doceri cupio. Bene vale 1590.

HENRICO WITZENDORF.

S. D. Magnifice et Clarissime vir, Patrone colende, Vt in credito, mora lucri aliquid affert creditori: sic cunctatio qua in rescribendo M. V. vsa est, geminum mihi beneficium, et literas humanitatis ac beneuolentiae erga me vestrae testes, et munus magnificum, splendidumque, eoque gratius, quo minus meritis nostris, debitum ac expectarum peperit. Nam si pagellae Chronici Saxoniae nostri tantopere M. V. probantur, vt non solum benigne excipere illas, venrum etiam sine fastidio et nausea legere dignetur, me ac et cepisse beneficium potius, quam tribuisse iudico: praesertim si adhibita exquisiti et acris iudicii vestri censura, de multis illarum partibus, me candide ac libere monere, et plures ac vberiores de vestra Republica et vicinis gentibus expositiones, Chronicon nostrum ornaturas, vobiscum communicare dignaremini.

ROBERTO BELO.

VTin Solonis historia quidam, Anacharsis opinor. hospitem amicitiae illius cupidum adducens, praefatur, [Gap desc: Greek words] : ita vere eximium et singulare donum, DEI concessu et


page 741, image: s0741

munere mecum communicatum iudico, cum tuae mihi literae oblatae, desiderium amicitiae, cum Cl. viro Daniele Rogersio sanctae memoria, iam pridem cultae, inter nos etiam continuandae tuum, nunciarunt. Cum autem non ingratam tibi et aliis commemorationem rerum Polonicarum et Suecicarum, superioribus ad D. Rogersium literis inchoatam, fuisse intelligam: adiungo continuationem narrationis, mense Maio nuper ad eundem perscriptam, de qua; an reddita vobis esset, dubitabam. Tuas vero literas 10. Aprilis Londini datas, huius mensis Augusti initio demum Hafnia accepi, cum casu mihi vir optimus et ornatissimus oppidi huius senator, D. Iohannes Kellermanus adesset, et literas ad amicum, in S. R. Angliae aula peteret, cuius consilio et patrocinio adiutus ipse et consortes Nauim nullis prohibitis mercibus onustam, nefarie sibi a Pirata Anglo Hamptonense, nullum a Sereniss. Regina mandatum habente, ablatam recuperarent. Negotium totum nautae Christiano Wukersino, Rostochiensi, qui has exhibet, et mandatum isthic agendi habet, notissimum est. Ea in re, si consilio, vel intercessione, vel alia ratione iuuare adflictos, absque tuo incommodo et molestia potes: quaeso vt iis opituleris, sin spes iuuandi eos, minor expectatione apparebit, verbis et consolationibus amicis praesenti officia tua deferas, et literas meas aliquid apud te ponderis habuisse, declares. Idibus Augusti Anno 1591.

Dauid Chytraeus.

GYNNARO ARNERI Nilosiensi.

S. D. Quod initio tuae Epistolae, ex Hesiodo, de veteribusamicis studiose retinendis, nec temere asciscendis nouis, erudite philosopharis, Aristoteleam sententiam mihi subiecit, quae Amicos veteres, generoso veteri vino,


page 742, image: s0742

cuius vetustate ipsa bonitas spectata et confirmata est, nouos autem musto recenti, quod primi gustus suauitatem, post paucos dies amittit: et eduliis praedulcibus, quae initio suauissima palato, statim fastidita, reiiciuntur, comparat. Semper autem [Gap desc: Greek words] . Cum igitur ambo senes, et iisdem morbis, vt audio obnoxii, ac, quod familiam ducit, communi Spiritu Christi, eiusdemque de DEO fidei et confessionis societate deuincti simus: rectius inter nos veterem amicitiam et coniunctionem religiose colemus, quam nouas ambiemus. Quid in Germania et vicinis huic Balthico littori gentibus, aliquot superioribus annis memorabile acciderit, pagellae adiunctae docebunt, quibus secundam Chronici Saxoniae, a me recens editi partem adiunxi, in qua, de prima etiam Ecclesiarum in Suecia emendatione, multa commemoraui, quae a te censeri et augeri opto. Liturgiam vestram non legi, itaque de re ignota iudicium ferre non debeo etc.

M. CHRISTOPHORO CAESARI Rectori in Salinis Saxonicis.

S. D. Clarissime vir, vates vero Deo et Musis carissime, magna cum voluptate, effigiem R. et optimi viri, et de Ecclesia Dei optime meriti, Sebastiani Boethii, eximio ingenii tui penicillo, in adiuncta totius vitae illius serie neruosa, viuis coloribus illustratam et tuo beneficio mecum coommunicatam, quotidie intueor. Vt enim [Gap desc: Greek words] , ita imagines absentium praestanti doctrina, virtute et meritis illustrium, praesertim historiis vitae et rerum gestarum erudite descriptis vestitas, aspicere iucundum est. Gratissimum, igitur hoc munus tuum mihi fuisse his literis significo, quibus si per ocium rescribes, et amicitiam, quae mihi cum patruo tuo Petro Caesare multos annos arcta intercessit,


page 743, image: s0743

Tecum etiam communem esse voles: beneficium duplicabis. R. et Cl. viro, qui nunc [Gap desc: Greek words] locum tenet, reuerenter ex me salutato, pagellas adiunctas exhibebis, et de scholae tuae ac totius Ecclesiae ac Reipublicae statu, quae scire amico licet, me benigne docebis. Bene et foeliciter vale, Rhodopoli die aequinoctii verni Anno 1591.

Dauid Chytraeus.

RECTORI HELMESTADIENSI.

S. D. Magnifice Domine Rector, patrone et amice colende. Etsi a laudato viro profecta laus, omni auro et gemmis pulchrior et preciosior est, [Gap desc: Greek words] : tamen, praeter animi memoris et grati studium et obseruantiam, hunc etiam praesentis Poloniae Regis iuuenis Sigismun di III. aureolum, testari volui, gratissimum mihi munus tuum accidisse. Nec minus gratum erit, si Chronologiae meae, quam nunc Ludeco Brandes remitto, editionem, vt emendatior, quam ante prodeat, iuuabis. De filiolo Henrico Iulio recens nato tibi gratulor, ac toto pectore opto, vt exemplum fiat dulcissimae promissionis Psalmi, Generatio rectorum benedicetur. Quam sententiam Ethnicus Poeta, alicubi auditam, hoc eruditissimo versu reddidit [Gap desc: Greek words] . Nomen etiam declarat, quem baptismi testem adhibueris, cuius tibi patroni beneuolentiam, fidem et munificentiam perpetuo constare opto. Parodiarum reliquias summa cum voluptate auidissime percurri, ac in vestibulo statim, optimum ac doctissimum virum, Ianum Gruterum, tibi quoque notum et amicum esse gauisus sum. [Gap desc: Greek words] remitto, Vandaliam meam et orbis Arctoi [Gap desc: Greek words] , Bene vale 16. Martii.


page 744, image: s0744

HENRICO SIBERO.

IVcundiora sunt literarum officia, cum sunt mutua, et tibi, non minus ocii ad scribendum, quam mihi superesse arbitror. Dedi autem inter caeteros. D. Iohanni Hellero, I. V. D. quise olim comitum Glithensium consiliarium fuisse aiebat, superioris anni initio, epistolam ad te et Michaelem Neandrum et alios in ea vicinia amicos: cum quibus sibi familiaritatem intercedere affirmabat, sed nihil isthinc, nisi a D. Wolfio et Rosino, interea recepi. Cepheniorum, de quibus ante sesquiannum scripsisti, triumphos non inanes fuisse, ea, quae interea euenerunt, et aduocatus, quem isthinc dimisistis. stans in loco sancto, non obscure ostendunt. Filium DEI Seruatorem Ecclesiae Iesum Christum, [Gap desc: Greek words] , ardentibus votis precor, vt propter nominis sui gloriam et Ecclesiae afflictae salutem, hostes veritatis reprimat, et nos doceat, gubernet et seruet. Apud nos idem scholae et Ecclesiae, quem coram vidisti, status est. Adest nobis Adamus Siberus, qui eruditissimum fratris tui librum de Regeneratione legendum mihi exhibuit, cui describendo typographum non inueniri doleo. Princeps meus Vlricus Annam Pomeraniae principum sororem Wolgasti die 9. Decembris matrimonio sibi copulauit qua in domum mariti Gustrouium a fratribus Iohanne Friderico, Bogislao et Barnimo deducta est. Ducem Iohannem Iuniorem discipulum olim tuum, Gustrouiam ad caeteros proficiscentem, et Goldbergam vsque progressum nuntius de nato filio allatus, Suerinum reuocauit. Daniae regnum, de quo sciscitaris quatuor consiliarii Dani, Nicolaus Casa Cancellarius vir eruditus et literatorum Mecaenas, Petrus Munck Amyralis, Georgius Rosecrantz et Christophorus Walkendorf, Christiano regi puero duodecimum annum ingresso adiuncti gubernant. Soror regis Elizabetha,


page 745, image: s0745

cum Henrico Iulio duce Brunsuicense nuptias futura aestate celebratura: altera Scotiae regi, dicta esse fertur. Angli de Hispanorum classe, diuinitus abipsis, vt Sennaheribi exercitu olim a moenibus Hierosolymae, depulsa, mirifice triumphant. Aliquot enim libellos et epigrammata Londini edita vidi. Vtinam exitus principiis respondeat. Bene vale, Pridie [Gap desc: Greek words] filii Dei, a quibus annum 1589. in Ecclesia ordimur, quem tibi et toti Reipub. faustum et salutarem ex animo precor.

Dauid Chytraeus.

NICOLAO REVSNERO.

S. D. Magnifice et Clarissime vir, Patrone colende, Ex literis 9. Decembris Argentina ad me datis, intelligo, te ad gubernationem studiorum doctrinae Iuris, et consilia aulae. Saxonicae moderanda vocatum in Salanam Academiam migraturum esse. Toto igitur pectore, Deum aeternum fontem omnis sapientiae et mutationum salutarium precor, vt consilium migrationis tuum, ad Christi gloriam et tuam ac studiorum doctrinae et totius Reipublicae salutem gubernet. Gratulationis loco, aureum Theodosii veterem, his diebus mihi datum adiuncturus eram. sed iuueni, de quo an isthac iter facturus esset, vt nec de aduentu tuo, adhuc certo constabat, commendare non sum ausus. Mittam tamen proxima occasione, vel cerre ad nondinas Lipsicas si modo cui illic tradi literas tibi inscriptas velis, me per occasionem docebis. Alioquin ad Matthaeum Dresserum mittere mea soleo. De Henrici Guisii, quem aut regem aut remigem fieri oportebat, exitu, pagellam hic excudi curaui, quam ideo mitto, vt variorum et pluribus circumstantiis vestitam natrationem, a te accipiam. De Maximiliani liberatione, nunc in finibus a legatis vtrinque tractatio suscepta scribitur. Quam


page 746, image: s0746

vt Deus autor pacis gubernet, et salutarem esse velit, toto eum pectore precor.

Dauid Chytraeus.

CAROLO VTENHOVIO.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, Patrone colende, [Gap desc: Greek words] , quam mihi dulces et gratae literae tuae elegantissimae et omnibus Musarum et Charitum delitiis. perpolitae fuerunt. Notum et charum mihi Vtenhouiorum nomen iam inde a prima adolescentia fuit, cum Erasmi Epistolas ad Carolum, quem patrem tibi [Gap desc: Greek words] indicas, et de illo ad Petrum Bembum, Baptistam Egnatium et alios in Italia literarum proceres, honorifice et amantissime scripras, magna cum Vtenhouii nominis admiratione legi. Itaque tanti viri filium, virtute, ingenio, doctrina, humanitate et Musarum gloria patri similem, [Gap desc: Greek words] , mihi tenuis fortunae et conditionis homini, patronum et amicum Dei beneficio singulari, obtigisse, toto pectore laetor, ac beneuolentia et iudicio de me tuo candidissimo, quod inter Erasmophilos et Melanchthonicolas caeteros, me quoque a te amari video, mirifice delector. De me quidem vere et recte concionator ille pronunciauit. Melanchthonem enim, quod in praecipua foelicitatis meae parte pono, praeceptorem ac hospitem totum sexennium habui, cuius non solum de doctrinis, verum etiam de republica sermones et iudicia quotidie mihi audire licuit. Hunc pone a longinquo sequor, et vestigia semper adoro. Victorinum autem Strigelium et [Gap desc: Greek words] , in Melanchthonis schola et praeceptorem habui. Cum Henningio Dano sene, nunc etiam senex, amicitiam colo, ad quem hoc anni tempore, vno die Euris et Notis bene fauentibus, nauigio, Balthicum mare nostrum traiici potest. In Poematis tuis, quae ad me misisti, non Musae tantum et Gratiae omnes,


page 747, image: s0747

tenellos digitos suos fragranti rosarum succo delibutos, vt in Callimachi hymnis olim, abluisse, sed Dominus Deus ipse, et Seruator noster Iesus Christus, Spiritu suo sancto, mentem ac pectus tuum, veri Dei et sanctae Trinitatis exemplum et sacrarium compleuisse, et dextram scribentis rexisse mihi visus est, ac vere vt de Nazianzeni poematis olim dictum est.

[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .

MARTINO PIECIO.

S. D. Magnifice Domine Rector. Cum petiisset a me praepositus vester, vt cantorem scholae idoneum indicarem: hunc Abacucum Meierum nominaui. Etsi autem sua quisque virtute, prudentibus et bonis maximese commendat, tamen aditus peregrinis, ad aliquorum amicitiam, veris bonorum virorum, quib. noti sunt, testimoniis, aperitur. Nec dubito. vbi propius Abacuci huius ingenium. mores ac industriam perspexeris: quin deinceps tua sponte eum, tua et aliorum bonorum beneuolentia dignum sis iudicaturus. Is cum viuae Epistolae loco apud te mihi futurus sit, malo illius facundiam te audire, quam literarum mearum balbutie diutius detineri, Bene vale, die Petri et Pauli.

HERMANNO VON DOREN, Cos. Lubecensi.

S. D. Magnifice et Ornatissime Domine Consul, Patrone colende, Literas vestras, 10. Iulii datas, cum amplo munere incluso, accepi, et reuerenter pro vtroque beneficio gratias ago. Laetor etiam sapientiss, senatui, laborem


page 748, image: s0748

studii et diligentiae in annotandis nostrae aetaris rebus, memoria dignis, meum, non improbari. Quod si promissam historiae belli Sueciciconugnationem ab anno 1562. ad 1570. mecum communicabitis: efficiam, vt ad normam veritatis a vobis monstratae, meae etiam expositiones congruaut. Nunc enim breuissime, summas rerum, vt soleo, seu potius euentus nudos, consignaui: Cum consilia, occasiones, causae et circumstantiae negotiorum iis solurn, qui negotiis intersunt aut praesunt explorate perspectae et cognitae sint. Itaque si copiosiores ac pleniores causarum et consiliorum et rerum in praeliis gestarum narrationes, a me contexi voletis: materiam non grauate subministrabitis.

SAMVELI MEIGERIO.

C. D. Reuerende et Clarissime vir, frater carissime, Literis tuis, 18. Iunii ad me datis, valde delectatus sum, quod non solum lucubrationis meae pagellas, tibi vito prudenti, et docto, non improbatas fuisse ostenderent, verum etiam consolationem, de iudicio posteritatis aequiore quam sit praesentium Inuidorum ac Sycophantarum, adiunctam haberent. Quare in tuo, et paucorum tui similium iudicio, candido et aequo ad quiescam, et laboribus literariis, dum vitam et vires Deus largietur, aliis prodesse, annitar. De tua valetudine incoommodiore doleo, sed ita visum est Domino, suos per ignem sanctae crucis probare, et desiderium secuturae ac melioris vitae in eis accendere. Ego responsum mortis, vt Pauli verbo vtar, in meo corpore, iam multis annis quotidie circumfero, ne confidam in me ipso, sed in Deo suscitante mortuos, qui ex tanta morte liberauit nos, et liberat, in quo confidimus, quod et liberaturus sit, simul adiuuantibus tuis pro me precibus, vt a multis personis, pro beneficio in nos collato, per multos, gratiae Deo agantur etc. Bene et feliciter vale. Nonis Septembris 1590.


page 749, image: s0749

NICOLAO REVSNERO.

S. D. Magnifice et Clarissime D. D. amice colende. Literae tuae 25. Augusti scriptae fideliter mihi, a vestro ciue traditae sunt, tibique gratiam habeo, quod inter summas occupationes, aliquid tamen respondere dignatus es. De Iano Grutero, quod sciscitaris; virum praestanti ingenio et doctrina et morib. elegantissimis excultum et politum, Musarum et Gratiarum delitium cognoui, et Suetonii vitas explicantem in hacschola audiui, sed poetices studiis se inprimis dedidit, de quibus, ex periculis (ita enim inscripsit) ipsius, iudicium facere potes. Solutam orationem pressam et neruosam amat, et Iusti Lipsii aemulus est. Egit cum eo Petrus Wesenbecius, vt Wittembergam coommigraret, nec tamen institutum pertexit. Dantisci igitur adhuc coommoratur Gruterus. Wesenbecio quod ad religionem attinet [Gap desc: Greek words] , ea tamen modestia et morum commoditate, vt concordiam cum collegis nihilominus tueatur. Iconem me absente huc allatam a Godelmanno accepi. Elogia etiam addenda, ex lobini libro descripta, Marbachius misit, et inter caetera addit, Alteram partem Iconum Iobinis nondum excudere coepit. Quod D. Reusnerus adhuc non omnes transmisit, nec quas misit, plane exsculptae sunt. Tu bene et feliciter aeternum vale, et beneuolentiam erga me tuam conserua. Rhodopoli die Matthaei 1590.

JOHANNI COGELERO.

C. D. Reuerende et Clarissime Domine Superintendens, amice carissime, [Gap desc: Greek words] Maxime igitur nos senes colloqui saepius de publicis Ecclesiarum et priuatis nostris negotiis ac miseriis, conueniebat. sed multa segnior aetas quae fugiamus habet, et in his, tardiores ad haec


page 750, image: s0750

officia reddit. Meae sane in respondendo cunctationiveniam a te benigne dari, amanter oro. Specimen laboris a te, in coniungendis Lutheri et Philippi explicationibus, in singula veteris et noui testamenti capita, ipstituti, libenter inspexi, et magnae vtilitatis fructum multis allaturum non dubito. sed me in hac senecta, vitae summa breuis, spes ei res verat inchoare longas. Itaque breues tantum Psalmos, et nunc Habacuci Aphorismum. Iustus fide sua viuet, in schola interpretari aggredior. Nam si longius opus ordirer, vt communis amicus noster D. Iohannes Lubbechius vniuersae Iurisprudentiae corpus amplissimum, animo amplexus scribere coepit: vita me prius relinqueret, quam aliquo vsque a carceribus progredi, nedum ad metam peruenire possem. Deum vt nos in senecta, etiam doceat, gubernet et seruet, ardentibus votis precor. Mitto pagellas praesentium in schola laborum meorum specimen continentes. Te oro, vt orationem de vita Pauli Rhodii, a Secretario vrbis vestrae Elia Schleichero promissam, sed non missam, prima occasione mecum communices. Bene vale.

JOHANNI PAPPO.

C. D. Reuerende et Clarissime Domine Superintendens. Literas tuas, de iis, quae Badense colloquium secuta sunt, 24. Iulii datas, accepi, et quam quam [Gap desc: Greek words] , spero autem, cum Deus ipse, adeo illustri testimonio, in Iuliani vobis vicini, et Ecebali illius aulici poena, gloriam suam vindicarit: te nullo, calumniosas eorum suggillationes, responso dignaturum esse, euanescunt sua sponte eiusmodi fumorum nebulae non agitatae, cum alioquin in immensum crescant. vidi ego iactatas mota face crescere flammas, et vidi nullo concutiente mori. Quod viduam Iacobi. AEtii, consilio, consolatione et patrocinio tuo iuuas, reuerenter gratias ago, et beneficium inchoatum pertexi, oro. D. Congressero si adhuc vobis adest, salutem meis


page 751, image: s0751

verbis officiose dices, ac vt promisso satisfaciat rogabis. M. Iohannis Fabri studia, et reliquae vitae rationes, si quid a mea tenuitate proficisci poterit, summa voluntate proueham et ornabo. Fastorum libros XIII. absoluit Nathan frater ac edidit, sed exempla negat se habere. D. Reusnero ante annum misit. Haec per M. Florum respondere breuiter volui, cum literas ad te peteret et tibi commendatus esse magnopere cuperet. Bene vale, die Hieronymi 30. Septemb.

GEORGIO VLRICO AB END.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine Patrone. Vt in Solonis historia Anacharsis opinor, hospitem, amicitiae illius cupidum adducens, praefatur [Gap desc: Greek words] : ita ego, eximium et singulare bonum, Dei concessu et munere mecum communicatum iudico: cum te Heroica bonitate, sapientia et virtute, nobilissimi generis virum, amicum mihi adiunxit, cuius erga me beneuolentiam omni studio, obseruantiae, et fide perpetuo tueri et conseruare annitar. Exemplum primae et secundae partis Chronici Saxoniae nostri, spero exnondinis proximis Francofordia, vt Bibliopolae Lubecensi mandaram isthuc missum esse. Nunc postremi decennii pagellas addo, quibus anni huius 90, euentus memorabiles adiungam, et laborem hunc concludam, aliis deinceps ingenio et prudentia mihi antecellentibus lampadem porrigens. In Arctoo hoc orbe Suecus, Consiliarios aliquot regni dignitatibus et feudis suis priuauit, ob causas, quae in pagella adiuncta exponuntur. In Polonia, Nobilitas inquieta, et aduersus Cancellarium confoederata, celebratis aliquot conuentibus, Articulos de abrogandis Exactionibus, ad falsam vel certe iusto atrociorem magni Cancellarii de Turcarum impressione indicationom. impositis, exhibuit.


page 752, image: s0752

JOHANNI SERINGIO.

A Manter tibi gratiam habeo, quod de vestro in Seotiam aduentu felici, et ipsius Scotiae statu, laudibus, adeo diligenter ac prolixe nos docuisti, literas meas tibi redditas esse laetor. Sed adiunctae erant ad Dauidem Lyndesium et Nicolaum Theophilum fasciculi, de quibus, an recte illis redditi sint, nihil ex tuis literis cognosco. Orationem, qua Edimburgi Regina excepta est, typis exprimi apud nos curaui: Eam igitur vna cum epistola, ad regem, dum in Dania coommoraretur, a me scripta mitto. Quam cum non ingratam sibi fuisse, Rex Scotiae serenissimus ostenderit, vicissim animum memorem et gratum testari et virtutem ac doctrinam et bonitatem Regiam, a principibus in Germania hactenus paucis agnitam et celebratam, plurib. testatam facere, et plures ad Heroicam Regiae M. virtutem amandam et venerandam inuitare volui. patriae tuae principem foeminam, Sophiam, Friderici Wilelmi ducis Saxoniae coniugem, VI. Iulii ex his terris Vachae euocatam esse, scies Idem de Landgrauio Wilelmo ferebatur, sed literas ab amicis fide dignas de hoc nondum accepi: Inquire quaeso; quot in regno Scotiae, Academiae, et quibus in oppidis sint, et quae prae ceteris floreant, de his doceri me, a M. Dauide Lyndesio petiueram, sed non respondit. Te igitur oro, vt Helismogram, ad M. Hermannum Becker literas prima occasione mitras, et beneuolentiam ergame tuam conserues. Bene vale Nonis Octobris 1590.

JANO METELLO.

ILlustris sapientiae, virtutis et doctrinae laude Clarissimo viro, Iano Matalio, Metello Sequano, amico suo Dauid Chytraeus. S. D. [Gap desc: Greek words] missos ad te Suffridi Petri, de Frisiorum antiquitate et origine libros, quos summae cum


page 753, image: s0753

vtilitatis ac voluptatis fructu auidissime perlegi. Etsi enim me quoque interdum nominatim nec immerito fortasse attingit, tamen ea V. lenitate et moderatione errantem admonet, vt gratiam illi [Gap desc: Greek words] confitear deberi. Sed de hoc et aliis, alias fortasse plura. Nunc cum subito tabellarius, ad nos rediturus offerretur, breui epistolio te salutare, et quae habemus ex regno Sueciae et Polonia, de grauibus et magni momenti motibus, adiungere volui, teque oro, vt de Lutetia tandem vel liberata obsidione, vel dedita, et caeteris quae in Europa hoc tempore [Gap desc: Greek words] , eueniunt me vicissim doceas. Nobilissimo et optimo Heroi Carolo Vtenhouio salutem reuerenter ac officiose opto, Bene vale.

HENRICO BVNDINGO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice colende. Nullum ad coniungendos bonorum animos vinculum arctius est communi spiritu Christi, eiusdemque de Deo fidei, ac confessionis societate, quibus firmiss. et solidis amicitiae Christianae nexibus, cum pectora nostra, in Deo iam dudum copulata et vnita esse sciam: literarum etiam, aliorumque officiorum communicatione tueri eam et confirmare, dum in his terris viuimus, cupio. semina illius, paulo post in aeternam Dei ac Ecclesiae exlestis consuetudinem allaturus. Gratiam vero tibi, publico Ecclesiae et Reip. literariae nomine, deberi agnosco, et amanter officiose habeo, quod vtiliss. laboribus, Itinerarii biblici, et Ducum Brunsv. ac Luneburg. Chronici, et nunc etiam Chronologia omnium temporum luculenta, vt ex indice librorum Francofordiano intellexi, Ecclesiam et patriam ornasti, et multorum pia et honestiss studia excitate et prouehere voluisti. Vtinam propiorib. locorum interuallis coniuncti, candide et benigne inter nos conferre, de multis historiarum, temporum, locorum et Genealogiarum


page 754, image: s0754

partibus, saepe possemus. Nunc breui epistola tesalutate, et pagellas aliquot lectu non insuaues fortasse futuras, adiungere volui. Quod meum officium si non ingratum tibi fore intellexero, scribam deinceps crebrius et prolixius. Literas si respondere libet, Brunsvigam ad D. D. Polycarpum Superint. mittere potes. Bene vale, pridie Lucae.

HENRICO BEVRHVSIO.

C. D. Clarissime et optime vir, amice charissime, Literae tuae expectatae tandem, vna cum senatus litetis et fabulis de orgine vrbis, mihi redditae sunt, tibi gratiam habeo, quod amici causa, tot et tam diuturnas molestias, in peragendo hoc negotio subiisti. Illossapientia sua frui, et superbiae, odio, auaritiae, comtemptui literarum et nostri ordinis, indulgere sinamus. Nos nostra agamus et literas nostras ornemus ac propagemus. Secunda pars Chronici iam dudum edita est, cui scholae tuae mentionem honorificam, et vtbis antiquitates ex prioribus tuis consignationibus exc???ptas Anno 43. inserui.

LAVRENTIO WESSELIO.

S. D. Reuerende et Doctissime vir, amice colende. Non modo [Gap desc: Greek words] , verum etiam [Gap desc: Greek words] . Fuit igitur pergrata et iucunda mihi epistola tua, me absente superioribus mensibus allata, quae pristinam mihi beneuolentiam et fidem tuam sinceram, adhuc constare ostendebat. Viuae autem epistolae loco mihi nunc apud te futurus est M. Matthaeus Musa, cuius facundiam te audire malo, quam literarum mearum balbutiem. Caetera ex pagellis adiunctis cognosces. Bene vale 8. Novemb.

HENRICO DINGGRAVIO.

S. D. Reuerende et Clarissime Domine Superint. amice


page 755, image: s0755

colende. Etsi nihil in aliena Republica mihi sumere possum, aut cupio, tamen cum non [Gap desc: Greek words] modo, verum etiam amicorum preces, [Gap desc: Greek words] sint: rogatu vicini vobis praefecti Gryphismolensis, viri optimi, hunc Laurentium Thuringium senatui commendaui. Rexit scholam Plauensem sex annis, et iam ea aetate et industria est, vt existimem eum Contectoris locum in vestra schola, cum discentium fructu, tueri posse. Quare oro, vt eum autoritate et patrocinio tuo iuues. Mea tibi et a te commendatis studia et officia vicissim defero, Bene vale. Pridie Elisabethae.

HENRICO RANZOVIO.

S. D. Nobilis et Magnifice Heros, Patrone colende. Ex actis, quae benigne mecum coommunicastis, natrationem de Ducatu Slesvvicensi, arcte stipatam, excerpsi, quam sapienti ac exquisito vestro iudicio censendam ac emendandam subiicio, ac oro, vt accurate limatam remittatis. similem, de Slesvvicensi Episcopa, per ducem Adolphum et Cancellarium illius D. Tracigerum nimium [Gap desc: Greek words] administrata, expositionem contexui. Vnde causam veram, occupatae a rege Friderico, post Adolphi obitum Episcopae, et huc vsque detentae, nunc primum cognosco. Quis Philippo Holsatiae Duci succedet? quis in Vrbani VII. locum pontifex substitutus? et an Lutetia prorsus obsidione liberara sit? doceri a vobis cupio. Libros Actorum ad me missos, rursus atculae inclusi, ac cum primum ventus Lubecam secundus spirauerit, Laurentii Alberti ministro, isthuc referendos tradam. Bene et feliciter valete. Rostochii pridie Nicolai.

JANO GRVTERO.

S. D. Nobilis et praestantissime vir, vates vero Deo et Musis catissime, ante mensem, adiunctas meis, Pauli


page 756, image: s0756

Schedii Melissi literas, tibi inscriptas, eo misi, ad scholasticum Wismariensem Casparum Holstenium, vt tibi in aedibes D. D. Wesenbecii diuettenti, eas in manum ipse traderet. Cum vero, nec ille quid quam rescribat, nec tu, an recte tibi epistola Melissi reddita sit, quidquam significes; oro vt tandem me hac sollicitudine liberes, et beneuolentiam erga me tuam et fidem pristinam conserues. Nam quod in epistola, Stetino ad me data petis, vt amicis te meis isthic commendem, id beneficium mihi a te tribui multo magis necessarium est, de quo alias scribam explicatius. Nunc rerum in Gallia, superioribus mensibus, post ducis Parmensis aduentum, vtrimque gestarum expositionem fide dignam, tecum communico, ex literis ad me Danielis Rogersii, Calend. Decembris Londini datis descriptam, cuius lectionem, etsi parum voluptatis, ob Christianissimi regis res angustiores, adferet: tamen non plane ingratam fore arbitror: [Gap desc: Greek words] . Tibi de hac felicitate gratulor, quod in exilio tam diuturno, et variis rei familiaris iactationibus, honestissimum locum ac sedem tranquillam, in illa omnium totius Germaniae Academiarum metropoli nactus es, teque oro, vt de laborum tuorum auspiciis quaedam mecum communices. Bene et feliciter aeternun vale 1590.

THEODORICO BEVERNEST.

S. D. Nobilis et magnifice Domine patrone. De munere vestro eximio, quod in mensa nos subinde de egregiis virtutibus vestris ad monet, proxime respondi. Mores meos vobis notos et probatos esse spero. Filius Dei inter se deuinctos vult esse omnes, qui ipsum agnoscunt, et Deum vere colunt. Iure igitur amo M. V. quae toto pectore Christum, et Ecclesiae doctrinam,


page 757, image: s0757

et literarum studia amat, et iustitiam, grauitatem, constantiam et fidem erga Deum et homines sinceram et illibatam colit. Propter has virtutes simplici animo vicissim colo M. V. non propter munera, sed tamen beneuolentia ergame vestra valde delector, et pro munere gratias ago. Nunc de Gallicis rebus, post Parmensis in Galliam aduentum gestis, a Daniele Rogersio, Reginae Angliae oratore, ad me perscripta, mitro. Addidi etiam viri nobilis Thomae Rueseleci Epistolam, de Chronico nostro scriptam, vt quorundam bonorum et intelligentium indiciis, non prorsus institutum nostrum improbati, videatis. Bene valete Rostochii instantibus Genethliis filii Dei, Domini nostri Iesu Christi, ordientibus annum 1591. quem vobis, ac toti Ecclesiae ac Reipublicae Christianae et nobis in ea felicem et salutarem a Deo tribui, toto eum pectore precor.

NICOLAO OLAI TONSbergio.

FIlium Dei Emanuelem nobis natum et datum, a cuius Genethliis, quae aeternae salutis nostrae exordium fuerunt, Anni etiam noui principium in Ecclesia Christi ducimus, toto pectore precor, vt annum felicem tranquillum et salutarem, tibi et toti Ecclesiae ac Reipublicae Christianae tribuat, et nos singulos doceat, gubernet ac seruet, vt labores docendi nostri, Deo grati, et Ecclesiae ac discentium studiis salutares sint. Tibi amanter gratiam habeo, quod vel sero memoriam promissi coram facti, de crebris literarum compellationibus recolis. Binas enim a te accepi, singulatis erga me beneuolentiae ac fidei plenas. Quod autem de Annalibus et antiquitatibus regni Norvvegiae sciscitantem, ad nobilissimum Dominum


page 758, image: s0758

Arnoldum Huitfeldium relegas: iam dudum eiusmodi fhesaurorum penes tales, delitescentium [Gap desc: Greek words] comperi, vt pecuniae potentum principum et Regum. Caetera desunt.

GEORGIO ERICO EPISCOPO STAfangriae in regno Norvvegiae.

S. D. Reuerendissime Domine, Episcope vigilantissime, Reuerendae Dignit. T. gratiam reuerenter habeo, quod literis meis comiter respondere, et beneuolentiam erga me tuam, non epistola solum humanissime scripta, verum etiam munere amplo declarare, suo et honestissimae coniugis Adrianae nomine, dignata est. Vtinam vicissim ego, et mei, obseruantiam et gratitudinem debitam, nostris qualibuscunque studiis et officiis, tibi ac tuis ostendere possimus, sed in hac fortunae et conditionis meae tenuitate, scio, R. D. T. tali bonitate et sapientia praeditam, [Gap desc: Greek words] non aspernari. Quem vt qualicunque significatione tester, denuo pagellas aliquot, partim historicas, partim alia argumenta continentes, mitto: quarum perlustrationem R. D. T. non ingratam nec iniucundam fore, spero. Addidi autem de motte et vita aeterna libellum (quo ante aliquot annos huic mortali vitae et mundo maliguo valedixi, cui, vt in tui etiam cordis et Musaei bibliotheca, locum esse patiaris, reuerenter oro. Bene et feliciter vale. Postridie Ascensionis Christi.

MARTINO MARSTALLERO.

S. D. Magnifice et Ornatissime Domine, Illustriss. ducem Philippum tali bonitate ingenii et probitate naturae a Deo ornatum, ex diuturnae feritationis febrilis molestiis tandem eluctatum, meliuscule habere ex animo laetor, et Deum aeternum datotem et custodem


page 759, image: s0759

principum bonorum precor, vt illustrissimam Cels. ipsius, cum Illustrissimis parentibus, et tota principum Pomeraniae domo, incolumem et florentem perpetuo seruet. Themistoclem et Periclem adiunctos, cum intuebitur princeps tuus, sua etiam studia et vitae actiones, ad duo haec summa, viri ptincipis ornamenta, sapientiae et eloquentiae dirigendas, cogitabit, vt quemadmodum de se Pericles praedicat [Gap desc: Greek words] . Bene et feliciter vale. Pridie Calend. Iunii Anno 1592.

IOHANNI SCHVLTERO I. V. D. Syndico Reipubl. in Salinis Sveuicis.

S. D. Magnifice et ornatissime Domine, amice colende. Nullum ad coniungendos bonorum animos vinculum arctius est, communi spiritu Christi, eiusdemque de Deo fidei ac confedionis societate, quibus solidis ac firmissimis amicitiae Christianae nexibus, cum pectora nostra in Deo iam dudum copulata et deuincta fuisse videam: non dubito nos, semina illius, in aerernam Dei et Ecclesiae coelestis consuetudinem allaturos esse. Interea eam in his terris quoque mutua literarum et officiorum communicatione coli et confirmari laetor. Quare amanter et officiose tibi gratiam habeo, quod non modo epistolae ad te meae benigne respondere, verum etiam animum tuum totum in magno Deo et Seruatore nostro I. Christo defixum, et in veritatis ac iustitiae semitis, constanter [Gap desc: Greek words] incedentem mihi aperite dignatus es. Meum simile studium et conatum esse, vere adfirmo. Nec tamen longe in hoc verae pietatis studio, me progressum esse sentio, sed infirmitatem et sordes nostras agnosco, ac emendare cupio, vt ipse nos doceat, gubernet et prouebat, oro, donec ad eam vitam perueniamus, in qua Deum ipsum, qui est finis desideriorum nostrorum, fine fine videbimus, sine fastidio amabimus,


page 760, image: s0760

sine fatigatione laudabimus. Quod literas meas cum libellis, honestissimo senatui vestro exhibere voluisti, et responsum ac munus tua commendatione amica et fida confecisti, reuerenter et officiose gratias ago: ac vt meis verbis senatui agas, oro. Ingeniosum et modestum adolescentem Hallensem AEgidium Brauium, proximis diebus, ex hac nostra in coelestem Academiam Deus euocauit, cuius, vsitato more, funus, programmate publico significatum est, in qua, tui etiam nominis mentionem factam esse, non aegrere latutum spero. Addidi etiam historicas aliquot pagellas, quid superiori biennio, in Arctoo hoc orbe, memorabile euenerit, significantes, et alias lectu non indignas, quarum perlustrationem, tibi non ingratam nec insuauem esse, opto. Bene et feliciter aeternum vale. Die Petri et Pauli 29. Iunii, Anno 1591.

CASPARO KOCH.

S. D. Magnifice Domine Cancellarie, Patrone colende. Cum vir ille Heroicus Achilles, interrogatus ab Aiace, quos sustinuisset in vita labores omnium grauissimos, simul et iucundissimos? respondit, pro amicis susceptos: reuerenter spero, vestram quoque M. benigne veniam mihi daturam esse, quod amici causa ad M. V. scribo. Vixi enim multos iam annos coniunctissime, cum amico et collega meo M. Erasmo Stocman viro optimo et doctissimo, et propagatione doctrinae Physicae et mathematum, quae eruditissimae et dulcissimae Philosophiae partes sunt, optime de hac Academia merente: is a senatu Buxtehudae occupatum praedium, haereditate ad se delatum, reposcit. Cumque multos iam annos, spe amicae compositionis ductus, nihil impetret, a Reuetendiss. et Illustrissimo principe Episcopo Bremensi, cuius Iurisdictioni Buxdehudam subiectam esse intelligit, opem et auxilium


page 761, image: s0761

petere constituit. Reuerenter igitur orat, si res in iudicium vestrum deferetur, vt M. V. causam iustam authoritate et patrocinio suo tueri, et in procuratore fido et diligente ipsi adiungendo, et cautione initio praestanda, et aliis rebus in iudicio necessariis, recte instituendis, benigne eum iuuare, et si petitionem ipsius iustam, et aequitati consentaneam, auditis pertibus, esse cognoscet: Executionem quoque maturam ac expeditam adiungi curet. Haec amici causa me inciuilius fortasse proponentem, vt M. V. amice audiat, officiose rogo. Quicquid enim huic amico et collegae meo Magist. Erasino Stocmanno, beneficii M. V. tribuet, non secus accipiam, ac si mihi ipsi tributum esset. Tantum oro, vt intelligat, apud Magnis. vestram literas meas, et hanc meam commendationem, multum pondetis habuisse. Mag. vestrae vicissim mea studia et officia cum omni gratitudine defero, et pagellas aliquot scholasticas vsitato more adiungo. Bene et feliciter M. V. aeternum valeat. Rostochii die Solstnii aestiui, Anno 1592.

IOHANNI FOCRELLIO.

S. D. Magnifice et ornatissime Domine, amice colende. Scimus non potentum modo, verum etiam amicorum preces, [Gap desc: Greek words] , et vim cogendi habere. Scribo igitur, ad Mag. T. rogatu amici veteris et collegae carissmi Mag. Erasmi Stocmanni, dulcissimae partis Philosophiae de motibus coelestibus et natura rerum in hac Academia professoris. Is a senatu Reipublicae vestrae, fundos aliquot, ad se haereditate delatos, diu iam detineri ostendit. Optat igitur, vt tandem finis huic disceptationi, vel amica transactione tot annis promissa, vel iure imponatur. Ea in re, vt authoritate vel patrocinio tuo eum iuues, reuerenter oro. Beati enim pacifici, quia filii Dei vocabuntur. Autoritatem itaque


page 762, image: s0762

tuam ad componendum ex aequo et bono tandem hoc negocium interponas. Id Deo gratum erit, et a me non secus accipietur, ac si mihi ipsi hoc beneficium tribuisses. Bene et feliciter vale. Die Viti.

PETRO WINSTRVPIO, EPISCOpo Hafniensi.

S. D. Reuerendissime Domine, Episcope vigilantissime, vt vna est in his terris Ecclesia Dei, etsi in vna vibe simul esse non potest: ita vna est piorum schola vbicunque sunt, et hanc sententiis et voluntatibus congruere honestissmum est, et vitae hominum salutare. Estque verissimum, quod Plato ex veteri poemate citat, [Gap desc: Greek words] . Atque vtinam aeterna sit Ecclesiarum, in Arctoo hoc orbe, vt vicinia sic etiam concordia. Antecessor certe Reuerendae Dign. V. D. Paulus Marthiae, patronus et amicus semper nobis coniunctissimus fuit, eumque vicissim, ob pietatem. doctrinam, et mode etiam singularem venerati sumus, ac memoriam virtutis illius, in Germania etiam conseruare et propagare, annorato in pagellis, Chronici adiunctis, obitus illius die, studuimus. Is superiori anno, adiunctas nobis literas, de M. Iohanne Suerino Calleburgense misit. Quem in diuturno morbo, et alias benignissime et humanissime, ciuis nostra Elisaetha Dannapels in suis aedibus fouit, et Wittebergam ad gradum Magisterii sumendum abeuntem pecunia instruxit. Cumque rationibus cum eo subductis postea ad 60. Ioachimicos deberet: nec vt promiserat, partem summae praesens constituta die solueret, coram Rectore Academiae accusatus, et Atesto a Rectore M. Valentino Schachtio obligatus est, donec vel soluisset, vel Chirographum, de debito liquidissimo Elizabethae tradidisset. Verum ille violata fide Rectori data et defraudato creditore,


page 763, image: s0763

ex Atestorum discessit, cuius rei testimonium, vt flagitabant antecessoris vestri literae, ante annum miserae dedissemus, nisi morbo inde allato, confecta, paucis post reditum mensibus ex hac vita decessisset, et hyeme, aliisque remoris, filia et gener, Nicolaus Philippi Danus, qui hanc epistolam nunc vobis offert, hucusque retenti fuissent. Oramus autem, vt miseris coniugibus consilio, autoritate et ope sua R. D. V. subveniat, vt ab impudentissimo fraudatore, vel ipsius haeredibus, tandem pecuniam debitam extorqueant. male sibi prospexerunt vidua et filia, quod blandis illius verbis nimium fisae, Chirographum ab eo tempestiolus non exegerunt, sed fallere credentem non est opetosa puellam, Gloria. Vtinam sanari tandem haec errata, et solutio confici queat, qua in re, si absque incommodo et molestia insigni iuuare miseros R. Dign. vestra potest, quaesumus vt nostra etiam causa eum iuuetis studiosius. R. Dign. vestrae studia et officia nostra vicissim cum omni obseruantia deferimus. Bene et feliciter R. D. V. aeternum valeat. Rostochii, An. 1591. die Synodi primae noui Testamenti, in qua Elizabetha et Maria mater vate Dei foera puella Deo, de exhibito iuxta promissiones patribus datas et concepto Messia, decretum edidetunt.

JANO GRVTERO.

S. D. Nobilis et Clarissime vir, vates vero Deo et Musis catissime, Deerat adhuc miseriis et morbis meis, vt experiter, quid sit vtriusque manus vsu pariter priuati. Id his diebus, Christi patientis memoriam recolentibus, didici, Chiragra vtramque pariter invadente. Non decro tamen officio amicis debito dum spiritus hos fouer artus. Reuerenter itaque tibi gratias ago, quod de Mercurio Trismegisto et notitiarum vtriusque Imperii libro considerationem necessariam adhibuisti.


page 764, image: s0764

Multo autem maiores debeo, quod eruditissimarum suspicionum tuarum libros, veritatem certius, multis aliorum asseuerationibus coniectantes, mecum communicasti. Quos ego quidem auide, vt initio solemus, perlustrans, toto pectore suspexi et admiratus sum, et fratti meo, qui mihi tunc forte aderat fruendos tradidi, cui mirifice eos placere, intelligo. Quod Rantzouio inscripsisti exemplum, statim Lubecam misi, vnde ad eum perferri fideliter solent. Pro Caroli IX. perfidissimi Tyranni vita, mitto Dn. Iacobi Taiardi Syndici olim Gandauensis, nunc Incolae Hamburg. literas, in quibus et de Gallicis, Belgicisque rebus indicationes, et Clarissimi viri Iusti Lipsii mentionem tibi non ingratam nec iniucundam fore arbitror. Quid Galliae et Angliae Regum legati isthic impetrarint, quaeso, vt D. Taiardum, de iis sollicitum per me vicissim doceas. Bene et feliciter vale, Rhodopoli, ex euntibus feriis Paschatis, quod fuit ab exitu Israelitarum ex AEgypto Pascha ter millesimum centesimum Anno [Gap desc: Greek words] 1591.

DANIELI HOFFMANNO.

GRatissimum est, quod de animo tuo, mutuae concordiae et coniunctionis inter nos retinendae cupido, et de tristi schismate, pietatis officiis auertendo, humanissime scribis. Cum enim ad paucissimos iam numeros Lutheri confessionem de Eucharistia et caeteris doctrinae articulis, serio amplectentium, redactus sit: et nostris dissidiis ac contentionibus, Pontificii ac Dipnosophistae in vestra vicinia, et passim alibi, non immerito laetentur ac triumphent, et alacriores ac potentiores reddantur, extrema certe necessitas flagitat, vt paucae istae adhuc reliquae Lutheranae Academiolae, maiores distractiones studiose vitent,


page 765, image: s0765

et inter se coniunctae maneant. Witebergam enim, si Lutherus ipse rediuiuus iam rediret, et veterem suam doctrinam, et docendi morem retineret, haud dubie expelleretur. Quod autem dissensionis inter nos cardinem in eo versati scribis, Num omnipraesentia, Idioma Dei, essentialiter humanitati competat, ita vt humana in Christo natura essentialiter omnipraesens, dici queat: atque ex huius gremio, praesentia corpotis Christi in facta Coena, tanquam species ex genere dependeat? per Christum te oro, ne mihi ea tribuas, quae nunquam me sensisse aut docuisse vere testari possum. Nunquam enim praesentiam corporis Christi in coena, ex generali vbiquitate, essentialiter humanitati communicata dependere sensi, aut docui, sed ex sola virtute institutionis et omnipotentia Christi. Cum enim non solus et nudus homo, sed simul vere et natura Deus, verax et omnipotens, coenam institueret: et vetum corpus ac sanguinem suum essentialemse nobis praebere testatus sit: Credo corpus et sanguinem ipsius, vere et essentialiter, in his terris, in coena praesentem adesse, distribui et accipi ab omnibus, qui coena vtuntur. Quia Chtistus Deus, id quod promisit, et facere potens est Rom. 4. Nec est impossibile apud Deum omne verbum Lucae 1. Ex eodem fundamento, videlicet verace Dei omnipotentia, alteram quoque Christi praesentiam, quae est secundum vtramque naturam, in Ecclesia sua et in medio omnium nostrum deduco. Et intra has metas doctrinae, de praesentia humanae in Christo naturae, explicationem contineo. Generalem vero illam vbiquitatem, a Luthero, in sermone de Coena Domini anno 1526. in libro de firmitate verborum, hoc est corpus meum, et in magna confessione et alibi non obscure traditam, ac ex vnione personali, aliqua ex parte deductam, vnde Brentius et ceteri suarum disputationum


page 766, image: s0766

semina hauserunt: in aeternam vitae coelestis Academiam integre cognoscendam sepono, ac ingenue fateor, me mirandum illud mysterium vnionis et communionis duarum in Christo natura, rum, et maiestatis, Christo etiam secundum humanam naturam communicatae, non penitus intelligendo assequi, ne dum verbis explicare posse. Quod vero firmum et certum esse credo, in articulorum symboli explicatione vtrumque recitaui, in qua si quid desideratur doceri me illustrioribus verbi diuini testimoniis libenter patiar.

Interea non dubito, Christum, etiam secundum humanitatem, seu humanam Christi naturam, in hypostasi [Gap desc: Greek words] personaliter vbique praesentem esse, nec dubito, quin Christus, qui in coena sua vbique essentialiter nobis in his terris, etiam secundum humanam naturam, praesens adest: vbique etiam non solum in Ecclesia sita, verum etiam in medio inimicorum suorum, et vbicunque ei genu flectitur caelestium terrestrium et inferorum, praesens esse sua humanitate possit. Videmus autem pariter, vt blasphemos, vbiquitistas et Flacianos a communibus aduersariis damnari, qui vel generalem illam Lutheranam seu Brentianam vbiquitatem vel praesentiam in coena Domini essentialem confitentur, et his nostris contentionibus intempestiuis, ad suae opinionis propagationem multipliciter abuti, sicut [Gap desc: Greek words] et alii vobis propiores, se vbiquitatem solummodo, a vobis ipsis iam improbatam, oppugnare ostendunt. Satis igitur aduersus eiusdem confessionis socios iam debellatum, et si quid gloriae ex ciuili victoria speratur, iam obtentum est. Vtinam aduersus communes ac externos hostes, has ingenii, doctrinae ac scriptionum vires conuertissemus. Heu quantum terra potuit pelagoque parari. Hoc quem ciuili fuderunt sanguine dextrae.


page 767, image: s0767

Quod in fine epistolae optas, vt amica hac collatione, in salutaris concordiae basin delati, mutuo nos, et firmius amplexandi et suavius exosculandi occasionem dudum desideratam et vnice exoptatam nanciscamur: idem me quoque toto pectote expetere, Deus [Gap desc: Greek words] mihi testis erit. Calendis Maii 1591.

DANIELI ROGERSIO SERENISS. Reginae, Angliae Oratori.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, patrone colende, cum in Angliam iter institueret, virgenere ac ingenio nobilis et artis Medicae peritus, Christianus ad portum, Bernas, Heluetius: dedi ei hanc epistolam, vt aditum ad M. T. haberet, nec dubito, quin introspectis ipsius moribus, Magnificentia tua sua sponte eum complexura, et dignum optimi cuiusque beneuolentia sit iudicatura. In comitiis Polonicis (ad quae, narrationem de rebus Polonicis, me literis ad Magnis. tuam instantibus Genethliis Filii Dei datis, deduxisse arbitror) exeunte Nouembri inchoatis, propositisunt articuli Nobilitatis in conuentu Colensi, superiore Augusto deliberati, ad Regis autoritatem, ac reditus augendos, et Ducis exercituum potentiam minuendam, et alia quaedam negotia spectantes. Quos nobilitatis nuncii frequentes comprobarunt. Turcarum Imperatori centum quadragenae pellium Zabellinarum, quas in compensationem damnorum a Cosarccis illatorum flagitauerat, decretae sunt: quas velut tributum annuum a Turco peti, ex literis ipsius apparet. Tartaris pelliceae ouillae, et solutio 20000. Vngaricorum quotannis promissa est. Hi operam suam rursus Poloniae Regi addixere. Haec pecunia, vt cum stipendiis militum conficeretur, indictae sunt contributiones, et Iudaecis singuli floreni Polonici, in singula capita, impositi


page 768, image: s0768

sunt. Ad Regis prouisionem Temitariis, vt nominantur, qui praefecturas Regias et earum vsumfructum tenent, dimidia pars redituum detracta, et mensae Regiae attributa est. Caesaris Rodolphi legatus, Episcopus Vratislauiensis, Idibus Decembris auditus, constitutionem superioris comitii, typis expressam (ne quis in electione regis Poloniae, deinceps quemquam ex domo Austriaca nominet, aut suffragio suo commendet) velut ignominiosam, et foederibus antiquis repugnantem, rursum abrogati et aboleti petiuit. Huic post exitum comitiorum, mense Ianuario demum respondit rex, si Archidux Maximilianus, secundum pacta Beutenae conuenta, se sistat, et iusiurandum promissum Polonis praestet: in proximis comitiis, quod iustum et ex Reipublicae dignitate sit, constitutum iri. Vestro nuncio, petenti residentiae Mercatorum Elbingensis prorogationem, negatam esse ferunt. Vice Cancellarii officium, quod Albertus Baranouius, iam Episcopus Plocensis, antea tenuit: rex Iohanni Tarnouio contulit. Zamoiscium Cancellarium importunius aduersantem, quod verbis durioribus existimationem regis laesisset, rex, in senatu petentem veniam, in gratiam recipit. Martinus Lisnovvolius Castellanus Potlassiae, qui Sigismundum Regem, ex Svetia primus adduxerat, cum omnia hactenus potuisset, in his comitiis, gratia Regis prorsus excidens, aulae valedixit. Alioquin omnia nunc inter Polonos tranquilla esse intelligo. Moschus, recuperatam superiori anno Neruam Ruthenicam, et Iammagradi, ac Coponae Prouincias adhuc obtinet, ac etiamsi Suecus superiori hyeme, viginti millium exercitum, in Russiam Livoniae finitimam, duxerit, Moschus tamen conflictum defugiens, et munitiones suas fortiter defendens, re infecta Svecos discedere coegit.


page 769, image: s0769

Aulae Svecicae consilia, nunc rex Iohannes et frater Carolus, qui ab iliius latere non discedit, coniunctis animis gubernant. Regni Daniae quatuor proreges pacem, optimam rerum, quas homini nouisse datum est, et concordiam ordinum, sapienter et feliciter in regno illo tuentur. Saxoniae Principes auxiliae quitum et peditum Henrico IIII. Galliae Regi mittere feruntur. Ipsum vero Regem tanta misericordia bellum gerere affirmant, vt Parisinis hostibus suis, fame laborantibus annonam ipse suppeditet, sed de huius regis miranda Dei ope, hactenus defensi, rebus, narrationem superioribus literis a M. T. inchoatam portexi reuerenter oro. Academiae nostrae, ex adiunctis pagellis, statum, aliqua ex parte M. T. cognoscet, quarum perlustrationem non ingratam nec insuauem Magnificentiae T. futuram esse confido. Gulielmi Camdeni Britanniam, Reineccius iam sibi Francofordiae ad Moenum recusam, comparauerat. Literas tamen Magnificentiae T. quod in omen suum, in illis inueniret, penes se, velut monimentum, tuae erga ipsum beneuolentiae retinuit. Bene vale. Rostochii, Nonis Maii Anno 1591.

ANDREAE MYLIO.

S. D. Magnifice et Clarissime vir, Patrone et amice colende;

[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .

Cum autem ambo senes, ambo eidem fere fato, in his terris Megapolitanis, quibus vltra 40 annos fideliter seruiuimus, obnoxii, praemia, quae solent bene meritis tandem a mundo tribui, recipiamus, maxime conueniebat, nos mutuis literarum colloquiis; curas et dolores lenire. Iucunda etiam recordatio illius temporis,


page 770, image: s0770

quo scripta Rectorum et Professorum Rostocensia, quae laudas, pleraque a me tum vegeto et principibus patriae non inuiso, delineata sunt. Quorum lectionem tibi non ingratam nec insuauem fuisse, magna cum voluptate ex literis tuis intelligo. Secuta sunt tempora alia, quibus nescio an segniores omnes facti, similem in docendo assiduitatem et diligentiam non praestiterimus. Certe qui minimum, aut nihil omnino Academiam docendo iuuabant, in aulis soli professores fidissimi habebantur. [Gap desc: Greek words] . Praecipue vero calumnia, quae sapientem etiam conturbat, robur cordis omne fregit. Pauciores igitur, et minus commode elaboratae admonitiones de studiis et moribus, deinceps in valuis proposita sunt, nec coniunctim in lucem edi, cum Academiae honore potuerunt. Illis igitur, quae non extant relictis, programmata, proximis hebdomadis, a praesenti Rectore nostro edita, mitto: quae si libebit et vacabit sine molestia, vt spero, perspicies. Bene et feliciter vale, die Synodi, in qua, Mater vate Dei faeta, puella viro, conuenientes, articulum de exhibito et concesso Messia promulgarunti 1591.

HENRICO RANZOVIO.

S. D. Nobilissime Heros, patrone colende. Non ingratum Magnificentiae vestrae officium consolandi meum accidisse, gratissimo animo, ex vestris literis, et munere magnifico, intellexi. Quod vero rescribere etiam Magn. V. epistolam sapientissimis sententiis, et illustribus, historiarum ac exemplorum luminibus, ex omni antiquitate et nostra memoria, repetitis, stipatam et cum meo tenui epistolio coniunctam, edere dignata est, omni auro et gemmis longe antefero. Etsi enim doctrinae ac consolationum ex Philosophiae et sapientae coelestis, in Ecclesia Christi patefactae, fontibus haustarum,


page 771, image: s0771

grauitate, copia, varietate, et aliis eloquentiae ornamentis, longe vinci me a M V. et superari video: tamen a tanto Heroe superatum et AEneimagni dextra, cecidisse honorificum et gloriosum duco. Quod igitur M. V. minus aegre me laturum editionem epistolatum sperat: id eximii et singularis beneficii, et muneris loco, accipio, et Deum, vt Magn. V. et toti vestrae illustri familiae vicissim benefaciat, oro. Bene valete. 1591.

JACOBO VLFELD, NOBILI Dano.

QVod clementia V. libello, de vita et morte, meo, non solum in Bibliotheca sua, verum etiam in cordis sui Musaeo locum esse voluit, eumque in Inclytae gentis Danicae linguam conuertit, ac exemplum illius mecum coommunicauit: eximium et singulare mihi quoque beneficium, a Cl. V. triburum esse, agnosco, et reuerenter ac officiose gratiam habeo. Referrem etiam, si in hac conditionis et fortunae meae tenuitate aliquid a me proficisci, Cl. V. non indignum posset, quam cum non modo doctrinae etudition praeclare excultam esse: verum etiam in hac publicarum et priuatarum occupationum varietate et mole, assidue legere aliquid aut scribere, intelligam. Remitto Aug. confessionis nostrae primum exhibitae anni 1530. historiam, et summam doctrinae Christianae et Agendorum in Ecclesiis ante 20 annos a me Austriacis praescriptam: et alias pagellas, partim historicas, partim scholastica argumenta continentes, a Rectore Academiae nostrae proximis mensibus propositas. Quarum perlustrationem non ingratam nec iniucundam esse opto. Bene et feliciter Cl. V. aeternum valeat. Rostochii, pridie Synodi, Mariae et Elisabethae primae, in Nouo Test. habitae, cuius decretum fuit, de Messia patribus promisso, iam exhibito, et ex Maria virgine concepto.


page 772, image: s0772

THEODORO MALZANO.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, patrone colende. Fretus Heroica bonitate et mansuetudine vestra, magnis et excellentibus viris dignissima, etsi nulla inter nos hactenus familiaritas aut notitia forte intercessit, tamen rogatu ingeniosi et modesti, sed inopis adolescentis Iohannis Vdriani Damensis, hoc epistolion mitto. Scit enim M. V. non modo principum et potentum, sed etiam amicorum et pauperum preces [Gap desc: Greek words] , seu cogendi vim habere. Cumque in hac schola communis fere pauperum procurator sim: veniani mihi Magnificentia V. intercedenti, etiam pro hoc egente scholastico, non famae, sed famis causa, versus Mecaenati dedicante, dabit, cuius studia si eleemosyna aliqua iuuare M. V. dignabitur, officium Deo gratum et huic adolescenti, cuius virtutibus obstat res angusta domi, necessarium praestabit, quod vicissim grata mente et voce agnoscemus, et praedicabimus. Pagellas adiunctas, partim historicas, partim scholastica argumenta continentes, a Rectore nostro proximis hebdomadis propositas, spero M. Vest. sine molestia perlustraturam esse. Bene et feliciter valete. Rostochii pridie Margaridis 1591.

LAVRENTIO WEBER SEcretario Coloniensi.

S. D. Magnifice et ornatissime Domine, patrone colende. Felicius mea expectatione cessit commendatio, qua ciuis nostri isthinc oriundi causam, paucis verbis fidei tuae commisi. quandoquidem tuis ex literis intelligo, non illum modo, quod petebat, impetrasse, verum me quoque prius ignotum tantam inisse gratiam, vt commendatorem inter tibi commendatissimos habere dignatus sis, nec satis habueris a me commendato officium, quod petebat, prompto et alacri


page 773, image: s0773

animo praestare, nisi etiam amicissimi animi symbolum ac [Gap desc: Greek words] , epistolam adeo honorifice, candide et amanter scriptam adiungeres. Pro qua eximia humanitate gratiam tibi, vt debeo, immortalem habeo, et ardentibus votis precor, vt beneuolentiam erga me tuam amantiss. hisce literis testatam, deinceps etiam conserues, et scribendi officio subinde declares. Inprimis vero, quae de Germanorum militum per dioecesin Treuirensem in Galliam profectione, et Ducis Parmensis expeditionibus, in proxima epistola, exponere coepisti, benigne pertexas. Mea tibi studia et officia vicissim cum omni obseruantia constabunt. Mitto pagellas, quarum inspectionem tibi non insuauem esse opto. Bene vale, die Cyriaci 8. Augusti.

HENRICO POSSELIO.

S. D. Carissime Henrice, diuinitus insitae sunt animis parentum et liberorum [Gap desc: Greek words] , aeterno amore et foedere pectora copulantes, ac quo naturae sunt generosiores, eo acriores motus [Gap desc: Greek words] cient. Ingenti igitur dolore ac desiderio te, ob Cl. et optimi viri patris tui discessum affici non dubito, et ad moestitiae ac luctus tui societatem, meas quoque lachrymas adiungo, tali amisso collega, et amico, quem omnium amantiss. et fidissimum in hac Academia habui. Sed cum non casu, verum paterno Dei, certa vitae spacia singulis constituentis, consilio, vitam nobis dari et auferri sciamus, Deo vocanti nos, ex huius vitae statione, sine fremitu et indignatione, pareamus, praesertim cum ex misera, et assiduis morbis, aliisque aerumnis obnoxia, mortali vita in aeternam et diuinam lucem et laetitiam Academiae coelestis translatum esse non dubitemus: vbi Deum, qui est finis desideriorum nostrorum sine fine videbimus, sine fastidio amabimus, sine fatigatione laudabimus. Ad hanc beatam cum Deo et Ecclesia coelesti


page 774, image: s0774

consuetudinem, cum transire pios per mortem sciamus, Non sunt lugendi accersione Dominica de seculo liberati, etc.

JOACHIMO PEIN.

S. D. Ornatissime vir, amice colende. Vt quisque natura generosior et probior est: ita diuturnius et fidelius veterum amicorum memoriam conseruat. Scis enim Isocratem, hoc velut [Gap desc: Greek words] improbos a bonis et virtute praestantibus secernere, quod illi amicos praefentes tamum complectantur: hi vero, longis etiam locorum et temporum interuallis, dissitos, amare, non intermittant. Etsi igitur biennium iam fructu amicitiae nostrae, olim in hac Academia initae caruimus: tamen beneuolentiam erga me tuam adhuc mihi constantem et saluam manere, summa cum voluptate ex binis ad me literis intellexi, quarum prioribus, epistolae ad Nicolaum Schutten et Margaritam Primam adiunctae fideliter mihi redditae sunt. Posteriores breues, sed prolixis recentium historiarum narrationibus adiunctis foetae erant, pro quarum communicatione reuerenter et officiose tibi gratias ago. Reddo vicissim pagellas, partim a Rectore nostro hac aetate propositas, partim historica vel alia argumenta continen???es, quarum perlustrationem tibi non insuauem forescio. Bene vale et rescribe. Die Augustini 28. Augusti.

NICOLAO CASAE.

GEnerose et Illustris Domine, patrone colende. Poma aurea, in lance argentea, oratio tempestiua, inquit rex sap ens. Ita in nobilissimo Heroe Christiano Barnicouio, adhuc iuuene, facundia plane Nestorea, de variis maximisque rebus, et tota Europae Republica, diserte ac copiose et simul prudentissime ac elegantissime disserens, omni auro et argento fulgentior,


page 775, image: s0775

et nectare ac melle dulcior, mihi visa est, in qua vere [Gap desc: Greek words] , quae miri ficum illius amorem et admirationem in meo pectore accendit. Cum autem nihil appetentius, similium sui, nihil rapacius sit, quam virtus et doctrina excellens, ideoque hunc Christianum, ingenii, sapientiae, et dicendi facultatis vestrae imitatorem felicissimum, clementiae vestrae charissimum et familiarissimum fore, non dubitem, literas ei testes obseruantiae et subiectionis erga vos meae et gratitudinis, pro tot illustrib. beneficiis debitae, ad Cl. V. dare volui, plane confidens, internuncii adeo gratiosi in perferendis illis officio, me quoque apud vos gratiosiorem fore. Cum enim paterna superioribus annis erga me, et a me subinde coommendatos, beneuolentia et benignitas Cl. V. fuerit: grata mente et voce perpetuo eam conseruo, ac praedico, nec vnquam elabi ex mente, memoriam tot, tamque illustrium beneficiorum, patiar, ac Deum aeternum precor, vt Cl. V. vicissim benefaciat: eamque cum inclyto Rege et regno Danix, incolumem et florentem perpetuo seruet. Rostochii Nonis Septemb. 1591.

ZACHARIAE SCHILTERO.

S. D. Reuerende et Cl. vir, frater charissime. Meministi Euripidem quinque Tragoedias, his iisdem versibus concludere, [Gap desc: Greek words] . Id vero in Ecclesia multo magis experimur, plenam esse illius gubernationem plurimis insperatis, et improuisis euentibus, qui cum humano consilio inextricabiles sint, diuinitus tandem felicius nostra opinione expediantur.

Haec etsi casu accidere et temere ac fortuito misceri et volui omnia, Epicuraei disputant: tamen sapientissimo et iustissimo Dei consilio ac iudicio, quod vt comprehendi a nobis semper non potest,


page 776, image: s0776

ita reprehendi non debet, gubernari non dubitemus, Quare in praesenti etiam imminentium peri culorum (de quibus literae tuae Idibus Augusti datae mentionem faciunt) metu in Dei voluntate, et cura pro nobis paterna adquiescamus, et praecepto Psalmi obtemperemus: subditus esto Deo mandato munere fungens, Et spera in dubiis, et pete rebus opem. Is in ampla illa domo sua, non coelesti solum, verum etiam in his terris, longe latceque patente mansiones multas habet, et nidulum ac locum certum iam nobis parauit, quem oportuno tempore patefaciet. Praemisimus mense Iulio in coelestem Academiam mox subsecuturi, collegam nostrum D. Simonem Pauli, cui successorem quaerimus, et singulari praesidio ac ornamento Reuerendae dignitatis Vest. dona pietatis, prudentiae, moderationis, doctrinae et facundiae, collegio nostro fore videmus, si coram frui illis in hac Academia nobis liceat. Sed quominus firmiter speremus, in causa sunt mores hominum apud nos multorum, non Misniacae mundiciei, candori, elegantiae, humanitati et splendori, sed nomini vrbis nostrae nimium forte respondentes. Deinde D. Simon cum lectione Theologica, inspectionem Ecclesiarum vicinae dioecesis Rostochiensis coniunctam habuit, quam minuendorum sumptuum causa, princeps deinceps quoque cum illa lectione copulatam manere volet, nescio autem, an pro concione etiam docere soleas, sed deliberationem de successore D. Simoni asciscendo ante Martini non conclusum iri spero. Interea tuam voluntatem disertius nobis explicabis. Non dubito autem Xenophonteum illud [Gap desc: Greek words] , tibi in hac cogitatione in conspectu assidue versari. Itaque non addo cohortationem, cum non nisi extrema cogente necessitate, ad haec migrationis consilia serio accedendum, ipse sentiam, quod in libellis


page 777, image: s0777

meis qui isthic excuduntur, corrigendi laborem, tot difficultatum et molestiarum plenum, mea causa, non grauate subiisti, magnam et sempiternam tibi gratiam, me debere, profiteor. Referre enim et dignas persoluere grates, nunquam potero [Gap desc: Greek words] , nunc oro, vt numum Svecicum tetradrachmon, cuius similes isthic ratius apparere arbitror, [Gap desc: Greek words] meae erga te obseruantiae et mentis non ingratae, apud te esse patiaris. Cautionem a te attentam et accuratam, in rerum ipsarum tractatio ne adhibitam esse ex animo laetor, ac liberrimam tibi recensendi omnia facultatem iam pridem tacito consensu tribui. Bene et feliciter aeternum 1591.

STEPHANO PRAETORIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice carissime. Lucubrationes tuas, verae et salutaris doctrinae et dulcissimarum consolationum plenas, vtinam aliquando coniunctim editas, ante meum ex hac vita discessum, qui longe abesse non potest, videre mihi et perlustrare liceat. Rosam nobilem enim, lilium conuallium et similes non sine magno verae pietatis et piae voluptatis ac laetitiae fructu legi, et cum multis aliis legendas in procul dissitis etiam gentibus, et regnis communicaui, apud quos gratiam eo nomine singularem inii, ac iudicia illorum, de his spiritibus sapientiae ac intellectus, scientiae et pietatis, ac omnis consolationis efficacis foetibus per te editis, admodum sincera, candida, et honorifica cognoui. cum quibus vtinam tuorum isthic popularium et patriae gubernatorum aestimationes congruant. Perspexi autem nunc titulos Germanicarum etiam vigiliarum tuarum, multo plurium, quae magnam varietatem et copiam argumentorum, ad verae pietatis aedificationem, et formanda de maximis rebus


page 778, image: s0778

iudicia vtilium continent, quibus fraudari Ecclesiam Dei omnino nolim, quaeso igitur, vt de rationibus coniunctim illa typis describendi, et cum tota Ecclesia piorum communicandi, cogites. Ego iam [Gap desc: Greek words] , (ô desiderio, tempora longa meo) quotidie expecto. Alioquin meam quoque operam aliquam, in iis, si non alia ratione, saltem praesatione aliqua ornandis deferrem. Haec fratris filio mihi [Gap desc: Greek words] isthac transituro dedi, quem sua ipsius virtus, ingenium et modestia tibi et omnibus bonis, ad quos veniet, commendabit. Ioachimo Gotzenio et Paulo ab Eckstet libellos, quorum mentionem fecisti, mitto. Adiunxi pagellas de Clarissimi et optimi viri Iohannis Posselii funere, et alias, quae distribui inter amicos possunt, si qui tamen isthic sunt, qui talium pagellarum lectione teneantur. Bene et feliciter aeternum vale. Rostochii, die aequinoctii.

M. JOHANNI FABRO ARgentinensi.

MEministi dulcissimam Psal. promissionem, quam Ethnicus Poeta alicubi auditam, hoc eruditissimo versu reddidit, [Gap desc: Greek words] . Generatio rectorum benedicetur. Cum igitur filium, eximia naturae bonitate, et ingenio, doctrina, pietate et virtute praestatem, habeas: Dei benedictionem, in tua familia, gratus vna tecum agnosco, eumque arden tibus votis precor, vt filii tui ingenio, studiis et vniuerso vitae cursui, deinceps etiam clementer benedicat, vt plurima grata Deo et Ecclesiae Dei, ac Reipublicae et sibi ipsi salutaria discat, et doceat. Nostrae Academiae tres praestantes viros, et in his D. Simonem Pauli et M. Ioh. Posselium, virum optimum et doctiss. haec aestas ademit. In horum vestigia, vtinam, bonis, placidis


page 779, image: s0779

et moderatis ingeniis praediti iuuenes docti et labotem docendi tolerantes, et in studiis ac omni officio diligentes, succedant. Sed hos a Filio Dei sedente ad dextram Patris, vt det dona hominibus, pios pastores et Doctores, ardentib. votis exposcemus, et Deum vt nos singulos doceat, gubernet acseruet precabimur. Bene ac feliciter aeternum vale et Reuerendo et Clarissimo viro DD. Ioh. Pappo collegii vestri praesidi, salutem ex me reuerenter vicissim nuncies 1593.

JOHANNI SCVLTERO.

S. D. Magnifice et ornatissime Domine, patrone colende. Cum Reip. expediat, homines modestos, recte excultos doctrina, et veris sententiis de Deo, et aliis artibus imbutos, iuuari et prouehi: reuerenter tibi hunc ingeniosum ac eruditum iuuenem, M Vitum Isemannum, ipsius rogatu coommendo, cuius ingenium, vbi aetas et cultura vberior, ac iudicii maturitas accosserit: Ecclesiae et Reip. vsui et praesidio fore spero. Apud nos magna cum modestiae laude et diligentiae in omni officio versatus est. Epistolam tuam priorem, in qua Erici Sparrii mentionem fecisti, in Sveciam, ad ipsum, custodiae domuicertae inclusum. Caetera desunt.

JOHANNI GODSCOVIO.

CLarissime vir, amice charissime, admodum placuerunt mihi postrema epistolae tuae verba, quibus Dei Opt. Max. clementissimae voluntati te permittis, si in hoc genere vitae scholastico, vita nobis finienda sit. Porro sortem nostram, vbique enim [Gap desc: Greek words] sumus, vt laboriosam esse non negauerim, ita pistrinum, vt tu vocas, aut deplorandam esse prorsus inficior. Ludi literarii magistrum esse, proximum regno munus est, vt Erasmi Roterodami verbis vtar. An tu putas sordidam esse functionem, primam illam aetatem tuorum ciuium optimis literis et Christo statim imbuere, totque probos et integros viros, patriae tua


page 780, image: s0780

reddere: Stultorum opinione humilius est, relonge splendidissimum. Etenim si Ethnicis quoque semper praeclatum, magnificumque fuit, de rep. bene mereri (dicamaudacter) nemo melius, de ea meretur, quam rudis pueritiae formator: modo doctus et integer: quae duo sic in te paria sunt, vt nescio, vtrum te ipso superes. Iam quod in salario diminutum est, Christus ipse de suo pensabit abunde, siquidem ipsa virtus satis amplum sui praemium est. Neque vero quicquam moueat animum tuum, quod vides, quorundam ignauissimo ocio, tantum annui census e publico decretum, qui sibi viuant, vel principibus inseruiant, at non ex vsu reip. Ei vero, qui communis est omnium liberotum parens, et in re maxime omnium necessaria, tantis sudoribus agit publicum negocium, tam malignum stipendium ex. olui. Integrum et incorruptum virum, munus hoc requirebat, cuique vel gratuita pietas cordi sit. Itaque magnitudo salarii, dignitasque proposita, sceleratissimum quenque ad hoc negocii pelliceret. Ipse mi Godtscoui dignitatem addes, ex tuis dotibus muneri, si parum apud homines splendido, certo apud Christum magnificentissimo. Haec fere Erasmi verbis tecum confabulari volui, cum M. Conradus ad vos rediret. Caetera ex pagellis adiunctis cognosces. Inter quas senis Ludimagistri et collegae nostri, viri optimi ac doctissimi M. Ioh. Posselii Epicedion sine molestia, vt spero perlustrabis. Bene vale, 20. Octobris.

ZACHARIAE SCHILTERO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, patrone colende, cum de Dauidis aurigae nostri ad vos, reditu ante paucas horas cognouissem, respondere aliquid breuiter malui, quam officium meum, a te adeo amanter et accurate rescribente desiderari. Deum quamuis trepidanter et languide a nobis rogatum, sed tamen rogatum, ne diutius abuti potentia et autoritate Domini,


page 781, image: s0781

ministros aliquot, veritatis et pacis hostes, ad perniciem Ecclesiae, pie a maioribus constitutae, sineret, vota et gemitus nostros exaudisse, [Gap desc: Greek words] , merito Ecclesiae et nobis gratulamur; et Filium Dei deinceps etiam Ecclesiae suae custos et opitulator adsit, precamur. Parentationem cuicunque alteri, quam mihi commendatam esse malim. Videre tamen illam, si edita est, et si quid praeterea est [Gap desc: Greek words] praesertim [Gap desc: Greek words] mecum coommunicari, peruelirn. Certus enim et fidus homo, hic ciuis et auriga noster est, cui tuto coommendare literas poteris, varii apud nos de occasione et causis morbi, quem aliquot hebdomadas, durasse intelligo, sermones sunt, etc.

JOHANNI LIGARIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice colende.

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .

Senex seni suauissimam linguam habet, aeger aegro, et calamitate pressus consolationi est alteri, quem similis exercet calamitas. Cum igitur ambo senes, ambo iam multorum annorum curis et laboribus languefacti ac aegri, tempus refrigerii et [Gap desc: Greek words] in amissam patriae coelestis, et omnium bonorum coelestium possessionem nostrae (ô desiderio tempora longa meo) quotidie expectemus, saepius nos dum in ruinoso hoc tugurio adhuc versamur, per epistolas colloqui et mutua literarum coommunicatione nos consolati et dolorem nostrum leuare conueniebat. Sed longa haec locorum interualla, quibus disiuncti tot annos fuimus, omnem per literas colloquendi facultatem hactenus abstulerunt. Interea optimi et doctiss. viri M. Folcheri filii tui, multis eximiis Dei donis ornati, conspectu et colloquio me recreaui, quem quoties intueor, illustre exemplum


page 782, image: s0782

dulcissimae promissionis Psal. me videre iudico, quam Ethnicus poeta alicubi auditam hoc dulcissimo versu reddidit,

[Gap desc: Greek words] .

Generatio rectorum benedicetur. Quare eximiam et illustrem Dei benedictionem in tua familia agnosco et Filium Dei, vt deinceps etiam filii tui studia, et reliquae vitae cursum gubernet, vna tecum ardentibus votis precor. Nostrae certe Academiae singulari praesidio et ornamento est, liberali doctrinae communicatione et disputationum sacrarum exercitus, quarum tibiipse specimina mittet, quibus pagellas a Rectore nostro proximis hebdomadis propositas, et alias, historica argumenta continentes, adiunxi. Quarum lectionem, speto tibi non insuauem fore. Amsterdamo crebriores ad nos scribendi occasiones, quam in priori oppido offerentur. Itaque literas vicissim expecto, et Deun vt nos doceat, gubernet ac seruet, oro Bene vale, die Apostolorum Simonis et Iudae.

IOHANNI ADELPHO, WENCESLAO PARMENONI et IOHANNI MARTINIDAE Ministris Ecclesiarum Morauiae.

S. D. Reuerendi et Doctissimi viti, Domini et fratres in Christo colendi. Literae vestrae, Bibnicii 14. Octobris Gregoriani ad Reuerendum et clarissimum virum D. Simonem Pauli Superintendentem nostrum, et nos, datae, paulo post 22. Octobris Iuliani nobis redditae sunt, cum fidissimum Doctorem et gubernatorem, ac oculum Ecclesiae D. Simonem, superioris aestatis die Iulii, Deus in tranquilliorem cae estem Ecclesiam euocasset. Vt autem in acie militum, in decedentium


page 783, image: s0783

aut interfectorum vestigia mox succedunt proximi: ita Ecclesiam in his terris militantem, per Doctores ac ministros verbi a se patefacti, sibi mutuo succedentes, docet, regit, ad se conuertit, et iustitia ac salute aeterna donat. Cum igitur Deus nos [Gap desc: Greek words] et collegas Superintendenti nostro adiunxisset: literas ipsi, a vobis inscriptas, accepimus, et summa cum voluptate, piam et eruditam, de mirando consilio Dei, omnibus mundi temporibus per verbum externum, verbique ministros, Ecclesiam sibi aeternam colligentis et seruantis, disputationem vestram legimus, et fatemur, non posse in hac miserae naturae infirmitate, sublime consilium Dei exhauriri. Quomodo Deus hominem condiderit, et sua luce, sapientia, et iustitia ornarit, et post lapsum denuo propter Filium mediatorem receperit, per quem amissam lucem, iustitiam et vitam perpetuo nobis restituit. Potuisset quidem Deus hominem, sine medio, rursus ad se conuertete et statim in vitam aeternam collocare, vel alios homines condere. Sed hoc consilium decreuit, quod aeternam Ecclesiam sibi per verbum colligere et per illud docere, consolari, ac efficax esse velit. Vult homines ad salutem electos, ex hac misera et infirma hominum natura nasci, et in hac mortali vita, ad veram agnitionem Dei vocari et conuerti. Haec omnia, sic a Deo decreta et patefacta reuerenter consideremus, et vero corde, ac fide amplectamur. Cum igitur Deus Ecclesiam suo verbo colligere velit, personas etiam docentes et ministros verbi, ab initio misit, et per Apostolos iussit doctrinam ab ipsis auditam, praesentibus multis testibus, commendare fidelibus hominibus, qui ad alios docendos idonei sint 2. Timoth. 2. Huic Apostolico mandato, vos quoque obtemperantes idoneas personas inquirere ac eligere videmus, quibus examine, doctrina eorum, ac moribus exploratis,


page 784, image: s0784

ministerium Ecclesiae commendetur. Quare Iohannem Gelasinum a vobis ad docendum Ecclesiam electum, qui vestras literas nobis reddidit, diligenter auditum et exploratum, in publico Ecclesiae nostrae coetu, Apostolico ritu ordinauimus, et Filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum, autorem, et [Gap desc: Greek words] ministerii praecipuum, ardentibus votis precamur, vt ministerio huius Gelasini clementer benedicat, vt fructum multum ferat, et vberes manipulos seu agmina auditorum, a se, ad salutem erudita, in aeternae Ecclesiae horrea inducat. Haec ad humanissimas literas vestras reuerenter respondere, et beneuolentiam erga vos nostram et desiderium coniunctionis et amicitiae, cum Reuerendis DD. V. et ecclesiis vestris constituendae ac colendae, significare voluimus. Bene et feliciter valete, viri Reuerendi et fratres colendi. Die Sanctorum Apostolorum Simonis et Iudae, Rostochii Anno 1591.

PLILIPPO DVCI POMERAniae.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine clementissime. Quod Ill. Celsitudo T. clementissimis ac elegantissimis literis, propria dextera sua, virtute et fide praestann, exaratas, beneuolum et clementem erga me animum suum testari dignata est: eximium et singulare munus mihi tributum iudico: dum video bonos et Heroicos principes, etsi in excelso vitae humanae fastigio collocati sunt, tamen inferioris etiam ordinis homines virtutis et doctrinae studiosos, non ex sublimi despicere et fastidire, sed tanquam communi foedere Ecclesiae, literarum et virtutum consociatos, benigne complecti. Filium Dei fontem omnis sapientiae et doctrinae salutaris, et principum bonorum et salutarium


page 785, image: s0785

custodem, ardentibus votis precor, vt Ill. Celsitudinem T. vna cum inclyto patre et Illustriss. fratribus, et tota nobilissimorum Pemeraniae principum familia, incolumem et florentem perpetuo seruet, et honestissimis ac praeclaris studiis tuis benedicat, vt paulo post magno Reipub. praesidio et ornamento, et Illustriss. parentibus voluptati et gaudio, et tibi ipsi sempiternae laudi sint et honori. Hos fines vt assequare, omnibus ingenii atque animi viribus, vt facis, in haec studia, ad quae sapientissimi patris consilio adhibitus es; incumbes, nec vllum vestrae nobilitati ornamentum honestius esse statues, quam virtutum et iuris diuini ac humani, ac optimarum artium doctrinam; sine qua nemo, ad Rempub. bene gerendam satis idoneus est. Ideo Deus ipse sua voce, priricipibus praecipit; vt literas eruditas discant. Erudimini; inquiens, qui iudicatis terram. et simul Deuter. 17. Iosuae I. et alibi, mandata Regibus ac ducibus populorum praescribit, et aeterna sapientia, quae est Filius Dei [Gap desc: Greek words] apud Salomonem, disci doctrinam; in libris illius traditam, iubens. Loquor enim digna principibus; inquit; et Isocrates Atheniensis Academiae professor, ad Nicoclem; filium laudatissimi principis Euagorae Cyprii, mittens libellum, de regno et Republica bene administranda; monet, generosas et Heroicas bonorum principum mentes, nullis muneribus magis delectari; quam scriptis bonis, sapientiam vitae gubernatricem erudite et diserte explicantibus, quae paulo post, in regenda Republica et maximarum rerum deliberationbus, ad vsum queant transferre. Multo autem efficacius, quam nuda praecepta mouent animos, et virtutis amore inflammant, exempla sapientiae, religionis, magnanimitatis; iustitiae, fortitudinis; modestiae et caeterarum, virtutum Heroico principi conuenientium illustria. Quorum plurima in laudatissimi prin???ipis Alfonsi regis


page 786, image: s0786

Neapolitani [Gap desc: Greek words] , et correspondentibus Germanicorum Caesarum, aliorumque principum dictis et factis memorabilibus, ab AEnea Syluio collectis, stipata sunt: quem librum Illustr. Celsitudini T. familiarem et carum esse summa cum voluptate, ex praeceptore tuo intellexi. Itaque vt cum exemplis regulas haberes coniunctas, libellum puerilem, a me olim editum, adiunxi, quo non compensare pietatis et sanctae doctrinae ac Principe dignissimae specimen, in erudita oratione tua, cum Philippi Hispaniarum principis exercitatione commissum, sed qualemcunque animi grati significationem ostendere volui. Vt quisque princeps optimus et maxime salutaris generi humano fuit, ita hanc curam inter praecipuas duxit, cognoscendae et illustrandae doctrinae de Deo et Seruatore nostro Iesu Christo, cui velut supremo principi et Regi gloriae, regna et principes omnes reuerenter seruire decet.

M. LAVRENTIO ANDREAE Dano.

LIteras tuas, vir clarissime, mense Nouembri datas accepi: et commemoratione tuae erga me beneuo lentiae valde delectatus sum. Laudes etiam pagellarum Chronici a me editi, quibus aditum tibi ad sequentem vel admonitionem vel expostulationem patefacis, etsi non agnosco, tamen ab eadem beneuolentia et amore potius, quam iudicio tuo exquisito, profectas arbitror. Quod vero ex titulo Chronici mei ratiocinaris, me principum Saxoniae [Gap desc: Greek words] , regnorum orbis arctoi maiestati et amplitudini longe praeferre: id nimis ingeniose et argute a te [Gap desc: Greek words] nunquam mihi, ne per febrem quidem somnianti, in mentem venit. De Saxoniae rebus (cuius iam fere


page 787, image: s0787

??? annos incola sum) praecipue a me narratio instituta est.

His velut auctarium adiicio interdum, si quid in vicinis aut etiam dissitis gentibus, memoria dignum, eodem tempore accidit. At non tantum orbis Arctoi, in quies, sed Eoi etiam et occidui orbis res Hispanicas, Gallicas, Anglicas, interdum retitas, quarum gentium in titulo fit nulla mentio! At???e Horatius, canens: Quid feret hic tanto dignum promissor hiatu, admonet, vt non fumum, ex fulgore seu titulo splendido, sed ex fumo dare lucem, si possim, ampliorem annitar, et plus aliquanto praestem et largiar auidis lectoribus, quam in fronte promissum.

Danica me parce et frigide attingere ais. Ego vero, non solum parce, sed etiam timide illa me attingere fateor, de quibus cum quidam regi familiaris, nunc apud superos viuens, vt spero, satis duriter mecum expostulasset, nec tamen veriores et certiores expositiones, quas substituerem, suppeditasset: dubitaui sane aliquandiu, an vllam talium rerum mentionem facere deinceps liceret.

Quod de affectibus in alteram partem magis propendentibus, in fine aspergis, repetam apud te, quae nuper cuidam vestrati, quod Svecica diligentius, quam Danica persequerer, et illis magis quam his addictus essem, obiicienti, respondi. Ego nihil vllius Dani aut Sveci, alteriusve gentis amore aut odio, in historia illa scripsi: sed expositiones rerum gestarum, sicut a fide dignis mecum communicatae sunt, fideliter recitaui. Quod autem de Sveciae regis Gostaui rebus, plura commemoro, in causa et, quod vitae illius et rerum gestarum consignationem integram, diligenter et accurate descriptam, et temporibus distinctam, praesens Sveciae rex Iohannes III. mecum communicauit. Multo autem libetius,


page 788, image: s0788

de Danicis, copiosiores narrationes texuissem, sed aliquoties scribendi materiam istinc petentis preces, neglectae et spretae sunt. Nec ex me fingere de Danicis aliquid debui, contuli tamen ipse Svecicas narrationes, cum Rosefontani de regis Iohannis vita, expositionibus, nec quid quam inde ad veritatem historiae pertinens (conuitia enim consulto praecidi) a me praetermissum esse arbitror. Quae vero de Christiani II. Daniae Regis tyrannide prolixius recenseo, senatus regni Danici ipse, publico programmate, anno 1523. edito, et alii plures ordine percensent. Haec si in Svecos magis propendere videntur, cur a Danis ipsis, et quidem regni Senatoribus, memoriae posteritatis tradita sunt. Aliquoties autem ad praecipuum quendam regni vestri consiliarium, me obtuli, si certiores, de quibusdam Chronici partibus narrationes, ex suis Archiuis aliisve documentis fide dignis, mihi impertiat: me ad monstratae ab ipso veritatis normam, libenter omnia conformaturum esse, vel certe exemplo Herodoti, Historicorum patris diuersas et inter se repugnantes diuersorum expositiones, bona fide recitare, et lectori iudicium permittere velle. Quid faciam amplius? Haec ad epistolam tuam rescribenda, hoc tempore iudicaui, vt haberes, quodiis, de quorum iudicio et sententia ad me retulisse, ostendis, vicissim responderes. Oro autem vt beneuolentiam erga me tuam, tot verbis in epistola tua declaratam conferres. Nec aegre fero me a vobis, vel moneri vel reprehendi. Sunt enim in amicitia, et haec officia interdum necessaria. Quid in Gallia et aliis nostri huius Arctoi ac Eoi orbis gentibus, superiore anno memorabile actum sit, in pagellis adiunctis annotatum inuenies, quas si inspicere vacat et libet, sine molestia, vt spero, perlustrabis. Bene vale et Cl. V. collegae


page 789, image: s0789

tuo, salutem vicissim dicito. Datum postridie Antonii 1591.

POLYCARPO LEISERO.

S. D. Reuerende et Clarissime Domine Superintendens, frater charissime. De tua fide et diligentia in curandis amicorum negotiis nunquam dubitaui. Itaque nulla apud me purgatione opus est Praelatus ille fortassis hoc [Gap desc: Greek words] pro sua sapientia praetexuit, qua frui eum sinamus. Frischlini vatis, cuius ingenio vix tota Germania praestantius, aut simile habuit, exitum miserabilem et tristissimum veris gemitibus deploro, et tanta ingenii bona, cum eo periisse doleo. Vltimam ad me epistolam Francofurto ante sesquiannum dedit, quam his literis adiunxi, vna cum consignatione euentuum, memoria dignorum, qui in Arctoo hoc orbe superiori biennio acciderunt. Scripsit ad nos recens Aulaeander et collegae, [Gap desc: Greek words] , et palam bellum nisi ipsorum disputationes aperte probemus, nobis denunciant. Nouum igitur scandalum in his Ecclesiis existit, quasi non antea miseriarum et calamitatum abunde sit. De commissariis Elect. et Ducis Saxoniae Ienam destinatis, quid secutum sit, quaeso pertexas. Bene vale, Calendis Februarii.

CONRADO BRAKERMANNO.

S. D. Reuerende et optime vir, frater charissime. Literas tuas 4. Februarii Gregoriani datas, accepi. Insomniam tibi molestam esse doleo, qua ego etiam totum iam annum laboro. Moram in respondendo facile excusant, bella Domini, quae in terra gessisti, quae insomniam fortasse auxerunt.


page 790, image: s0790

Hortor autem, vt non saepe, multo minus assidue, sed grauiter et modeste, de controuersia illa pro concione dicas et sine acerbitate conuiciorum, realia seu dogmatica, non personalia, praecipue tractes, nec ante diem institutionis Coenae, mentionem amplius causae istius facias. Pro communicatis mecum excerptis literarum de comitiis Warsauiensibus, magnam tibi et ornatissimo D. Christophoro Heilo gratiam, habeo, et vicissim pagellas lectu non plane iniucundas, remitto. Tabellarius meus, qui superiori mense isthuc profectus est, nondum rediit. Quod de liberalius promittente, quam largiri soleat, libetius scripsi, lectum conscindas, vt ego tuam epistolam Vulcano iam tradidi.

PAVLO PETRO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, Lireras tuas, beneuolentiae erga me, ac fidei sincerae testes accepi, et amanter pro scribendi officio gratiam habeo. M. Laurentio Andreae nulla prorsus apud me deprecatione opus est. Nihil enim in me peccauit, multo minus irritauit: imo gratiam hoc nomine non vulgarem apud me iniuit, quod non tacitus suspiciones illas apud se aluit, nec absenti obtrectauit, vel calumniam struxit, sed candide et libere, quid ipse et alii desiderarent, ostendit, vt sanare, si quid esset, falsae opinionis de me conceptum, possem. Gratissima igitur mihi epistola illius fuit, die Pauli conuersi ad me data, cui alias rescribam. Nunc salutem ei meis verbis amanter dici oro. Bene vale. Die 26. Februarii natali meo. Anno 1591.


page 791, image: s0791

HENRICO MEIBOMIO Poetae Laureato.

GRatiam tibi me debere profiteor, quod non ingratum tibi meum gratulandi patriae tuae officium accidisse testaris: et quia [Gap desc: Greek words] , denuo te oro, vt cunctationi, quae interuenit veniam benigne tribuas. Tibi de hac felicitate et prudentia gratulor, quod in amoenissimis Musarum et Gratiarum studiis, potius Deo ac scholis seruire voluisti, quam foedis hisce et scurrilibus, Ecclesiam Dei et gloriam Christi et actores ipsos extreme deformantibus rixis ac probris implicari, quarum specimen [Gap desc: Greek words] est liber, quem [Gap desc: Greek words] loco ad me misisti, cuius simile, si quid a pud vos ederetur, crimen plus quam capitale, Typographo et autori, summa diligentia et cura inquisito intenderetur, sicut in vicina nobis vrbe, et alibi recens factum est. Atistis, Orci galea tectis, omnes, quos quacunque de causa oderunt, impune iugulare licet, a quibus etiam nullo vnquam facto, vel verbo laesi vel lacessiti sunt, sed Deo haec quoque, vt alia grauiora, commendemus. Tui comitis filio recens nato, nomen est Hermannus. Lippiflorium si legendum imperties, pergratum erit, remittam prima occasione. Noua quaedam ad D. Reineccium scripsi: tametsi deinceps, nimis fortasse sero, in talibus historiarum expositionibus ad amicos, parcior esse cogar. vides enim cuiusmodi elogio in pagellis, quas ad me misisti, orner. Eclogas expecto. Bene et feliciter vale. Rostochii die 26. Februarii natali meo 1591.


page 792, image: s0792

JANO GRVTERO.

S. D. Nobilis et Clarissime vates, amice colende, Panegyricos veteres magno desiderio expectatum ab amico munus accepi. Vnum desidero, qaod typi minutiores, oculis Episcopi senis caligantibus, ingratiores erunt. Precium quod debetur, eo quod misi, amplius esse video. Itaque dimidium Ioachimicum adiungo, vnde quod deest Angelo supplebis. De Trismegisti Pymandro et Asclepiade considerationem susceptam, quaeso ne deponas, vt Graece vel Latine celebres illos libellos obtinere possimus. Librum etiam notitiarum, veteris Imperii Romani peruestiges, et audaciae, in petendo, meae, veniam des. Cum enim de amore tuo me securissimum esse iubeas, benigne hos etiam naeuos mihi ab amante condonatum irispero. Quid in comitiis Polonicis die 15. Ianuarii Warsauiae finitis decretum sit, adiuncta pagina docebit. quam typis describi cum aliis curaui, vt exempla cum amicis communicanda haberem. Legi his diebus Caroli noni Galliae Regis vitam breuissime ac politissime elaboratam, [Gap desc: Greek words] , Poloniae regi Sigismundo dicatam, cuius tibi proxima occasione legendi potestatem faciam, cum primum auriga isthuc redibit. Bene vale, die Adriani.

PHILIPPO POMERANIAE DVCI.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine clementissime,

Acer et ad palmae per se cursurus honores,
Si tamen horteris, fortius ibit equus.

Etsi igitur Illustrissimae Celsitudini T. prono et ardenti generosae naturae impetu, sua sponte, ad verae virtutis decus, et eruditae doctrinae laudem pleno cursu contendenti, nihil mea cohortatione opus fuit: tamen subiectissimum erga Illust. Celsitudinem T. studium


page 793, image: s0793

et amorem qualicunque hoc officio testari volui. Idque Illustrissimae Celsitudini T. non ingratum nec iniucundum accidisse, summa cum voluptate ex Illustr. Celsitud. T. literis et munere incluso, bene fragrantem et late manantem, Heroicae bonitatis et munificentiae tuae odorem spargente, reuerenter intellexi. Noua, quae secum communicari Celsitud. T. petit, in pagella adiuncta typis descripta mitto. Nostrum etiam Generosissimae indolis Principem Wilelmum, Curlandiae Ducem significo, a Duce Vlrico vocatum, comitem fore ad reginam Daniae, die 5. Martii Lubecum transituram, et inde Sverinam ad funus Annae Sophiae, Ducis Iohannis Alberti viduae, cui parentare mea qualicunque funebri oratione iussus sum, ad diem 17. Martii. Deum aeternum autorem et custodem Imperiorum et principum ipsi seruientium precor, vt Ill. Celsit. T. cum tota Inclytorum Pometaniae Ducum familia, incolumem et florentem perpetuo seruet et gubernet. Bene et feliciter Celsit. T. aeternum valeat. Die Adriani praefecti militum pii 1591.

CAROLO VTENHOVIO.

NObilissime genere ac ingenio et sapientiae, virtutis ac doctrinae laude illustri, Carolo Vtenhouio, amico et Patrono colendo, Dauid Chytraeus S. P. D.

Literas die 23. Nouembris anno superiori scriptas, vt per Augustinum Typographum nostratem redderentur, proximis Calen. Martii primum a Luca Deinardo mihi redditae sunt, Quare tardius respondenti veniam benigne dabis. De migratione vero, in haec polo subiecta niuali loca, quod deliberas, nigris vbi rara campis, arbor aestiua recreatur vmbra, quod latus terra nebulae, malusque Iupiter vrget, non existimo Deinardum nostrum, qui cum isthic aliquot menses


page 794, image: s0794

familiariter vixisti, et qui aliquotiam annos, harum gentium humanitatem, ab agnato etiam tuo Iohanne Vtenhouio non admodum honorifice publicis literis praedicatam expertus est; hortatorem tibi ad hanc profectionem suscipiendam fuisse aut futurum esse, sunt quidem inter eruditos, et in aulis boni aliquot et humani viri, sed qui comitate vultus et verbis potius blandis, quam benignis, factis, beneuolentiam in amicos suam declarent. Liberalitas quidem eximia Friderici Daniae Regis etiam in homines literatos aliquantisper erat: sed tandem libros offerentium multitudine, ac importunitate remissior fiebat. Nunc autem, vt illo extincto, forma gubernationis mutata, quid mihi vel aliis polliceri possim, ambigo. In Svecia bellum aduersus Moschos, regem et subditos exhaurit, et alioquin de his gentibus Arctois, quidam Euripideum illud olim vsurpabat. [Gap desc: Greek words] . Ego quidem omnihus, qui meo vtuntur consilio autor sum, vt versus meridiem potius migrent, quam septem subiecta Trioni loca, vbi gens effrena virum Riphaeo tunditur Euro. Basileam te ad honestissimam dicendi prouinciam inuitari, ex literis quibusdam tuis, ante sesquiannum intellexi. Eam vocationem vtraque manu, ego quidem, si optio mihi daretur, amplecterer. Vrbem nostram Rostochium, a rosis fragrantibus nomen habere sciscitantibus respondere solitus sum, sed vestrates plerique a rure deriuare malunt. Nomina professorum, quae flagitas mitto, et Deum vt nos doceat, gubernet et seruet, oro.

ERICO SPARRAE.

S. D. Generose et Illustris Domine, patrone colende, Cum clementiam tuam multos iam annos, optime


page 795, image: s0795

de rege et regno Sveciae mereri: et tua fide, industria et dexteritate, filium Regis vestri, ad fastigium regni Poloniae euexisse scirem: magno sane et acerbo cum dolore et admiratione, ea, quae superiori anno isthic acciderunt, cognoui. Etsi autem in hac ingenii et conditionis meae tenuitate, non possum reipsa et veris officiis, quae praeter meritum ac expectationem omnem euenerunt, mutare: tamen ad amici et clientis officium pertinere iudicabam, tali tempore, patrono eximio et singulari, si reipsa non possem, verbis tamen et oratione amica [Gap desc: Greek words] meam et doloris societatem, ostendere, et dolorem leuare. Quaecunque enim has molestias causae vel occasiones attraxerunt tamen non casu fortuito, sed certo Dei consilio et voluntate, hanc fidei, inuocationis, constantiae et patientiae nostrae explorationem et probationem permitti statuamus: Ideoque sapientiae et iustitiae Dei reuerenter nos subiici, et sub manu ipsius potenti ad erigendum pressos et adflictos, humiliar decet. [Gap desc: Greek words] . Cumque similia compensationis summorum beneficiorum exempla ipse Filius Dei, a principibus sui populi, et praecipua totius generis humani lumina, in Ecclesia et apud Ethnicos, experti sint: iniustum esset, ea onera recusare, quae alii multo nobis praestantiores patienter tulerunt. Non itaque vt mere mala, talia passus, obruit ingentes ista procella viros, et quospraeterea longa referre mora est. Themistocles Reipublicae Atheniensis princeps non modo de patria sua Aristides, Scipio etc.


page 796, image: s0796

ERICVS SPARRE, Dauidi Chytraeo.

S. D Litetas tuas Clariss. et Excellentiss. D. Doctor, amice optime ac obseruande, Rostochii vigesima quarta Martii scriptas, Holmiae vigesima sexta Iulii accepi, mihi perquam gratissimas, plenas inquam officii ac doctrinae, pro more tuo, simul ac, quod vere pium ac Christianum; in hac rerum mearum vicissitudine, consolationis vberrimae. Iis enim lectis atque relectis, in animo, calamitatum concursu labefactato atque conuulso, haud parum me profecisse sensi, cum et ea scripseris, quae leuare aegritudinem hanc meam possint, ac merito debeant: et quod consolationi non mediocrem animi tui dolorem adhibueris, eo enim quod tuam [Gap desc: Greek words] nostris coniungis doloribus, pro pietate tua, non minimum solatium affers. Tum et haec multo maxima sunt solatia, quae ipsam salutem et recreationem omnino pollicentur, quod me afflictum, ad sacrum literarum fontem, perpetua refocillatione et releuamine manantem, deduecere: nec non sortem iniquissimam praestantissimorum virorum exemplis mulcere, omnium eruditissime conaris, vnde mehercule maius pectoris innocui incremërum persentiscere coepi. Intelligo enim nihil mihi accidisse noui, quod non antea in maximis rerum administrandarum gubernaculis esset animaduersum: siquidem casus et fortuna vbique dominari consueuerunt, in omnibus floreptissimis se optime constitutis Rebuspubl. externis, ea praeterea aetate, qua nulla vnquam virtutum fuerit feracior. Adhaec, tum et horum similia, quae apud nos fere frequentissima sunt, quantumque odiosa; tamen veluti propinquiora genus, locum, resque fere ipsas prisci seculi, cum hoc no. stro tempore participantia; iure quodam popularitatis nos potissimum comparare necesse est. nos duo.


page 797, image: s0797

nam neque solus sum, quem haec misera vexant tempora. Habet hoc fortuna, vt paucis benefacere, deprimendo pluralitate plerunque gaudeat.

Sunt et alii plures, primarii homines vna mecum, quibus, si liceat dicere, aeque ac mihi nihil quidquam magis propositum vnquam fuerit, teste Deo, quam de Republica et patria bene mereri, idque non solum animo sincero cupiuisse, sed et fideliter, minusque obscure pro tenuitate nostra praestitisse, huius si rationem haberi, siue innocentiam auxilio aliquando esse contingat, abiiciendus est dolor: si vero horum fructus omnes perditi sunt, quod tamen uon speramus; cum sociis aegritudinis haec aduersa, praetor nostram expectationem vel meritum; ac saltem non inaudita, sed cum sociis praestantioribus communia, feramus. Et quamuis aliquando videmut fere opprimi dolore, eique vix possumus resistere, quod ea solatia deficiunt, quae vtut minima quidem in hac molestia (nam ante tribunal anceps et quidem incerta salus videtur) caeteris tamen, quorum exempla proponis, simili in fortuna non defuerunt: vt pro vita et fortunis dicere, contra pares in libera Republ. liberum fuerit, licet eorum plerique postea temporis iniquitate occiderint.

Nobis autem vel initio, antequam causam dixerimus, succumbendum sit, indefensis: vel iure cum Domino irato et offenso conflictandum. Hoc cum nihil grauius aut periculosius, etiam in summa innocentia, vt plerunque dici solet, frustra sit excusatio, cum Dominus odit, tum illo autem nihil miserabilius esse potest, tamen prout necessitas postulabit, ad ferendum nos accommodabimus, cum aliis infinitis, tantoque leuius, quanto nos fortissimis illis veteribus feliciores, in pari rerum infelicitate esse existimarint, qui durissimis pro patriae salute laboribus exantlatis,


page 798, image: s0798

cum acerbissima sentirent ingratitudinis spicula, Deum patronum ac vindicem [Gap desc: Greek words] ignorarunt. Huic erenim iudici iusto, qui solus est [Gap desc: Greek words] , furentis fortunae procellas compescendas, relinquimus.

Interim liberam ab omni suspicione, qua premimur, conscientiam, sub [Gap desc: Greek words] clypeo, in tanta malorum Iliade conseruabimus. Me autem in ferendo fortiorem reddit, quod re fortitudinis praeceptorem habeam, cuius consiliis plurimum tribuere amicitia ac neccssitudo postulat: monitis vero eximia virtus tua et eruditio, cum quadam obtemperandi necessitate coniuncta, iubet obsecundare. turpe enim esse arbitror, me non ita ferre sortem hanc, vt tu, tali sapientia praeditus, faciendum putas. Proinde cum patientia traducendum est hoc tempus, quod totum ad vnius voluntatem accommodatum, et pii sit et prudentis et clementis, vti speramus. Regis; ac vt sit a Deo Opt. Max. qui reges et regna constituit, eorumque res moderatur, precamur.

Quod mihi sextum librum Chronici dedicaueris, in eo singularem animi tui erga me beneuolentiam ac propensionem omni gratitudine demerendam vberrime declaras. Etenim ad consolationem et memoriae dignitatem plurimum facir, quod in tua scripta peruenero, iisdemque nomen meum sit illustratum et celebratum, cum non tantum interest quenquam laudari, quam id fieri a viro laudato. Chronicon illud tuum non minus omnibus fore gratum existimo, quam neressarium, cum ob summam fidem rerum praeteritarum, nam ipsa veritas concionari videtur, tum ob insignem eruditionem ac doctrinam, exquisito filo ad instituendam harum regionum moderationem ex iis, quae antea acciderunt. Optarem praeterea, vt omnia, quae de nobis fortasse sparguntur,


page 799, image: s0799

tibi in vniuersum cognita essent, vti sese reuera habent: ferremus placidi, quod exinde tu, vel verbis aut scriptis, vel denique alii omnes recti iudicii contra nos sentiunt. Interim cum huius pluribus meminisse non liceat, singulos et vniuersos valde rogatos volumus, ne alicuius censurae nos subiici, pro aequitate et prudentia sua patiantur.

Haec pauca ex Phrontisterio meo respondere amice volui, petens vt mihi ignoscas, quod venerabili tuae senectuti obstrepuerim. Filius Dei, quem in hac senescente Ecclesia intrepide et vigilanter es confessus, vitam recta valetudine adhuc prorogare, eiusque curriculo absoluto [Gap desc: Greek words] concedere, et immortalitatis coronam tibi largiti, pro sua clementia dignetur, cuius etiam post fata in hoc mundo sanctitatis, prudentiae ac vitae integritatis memoriam sempiternam lucere non est dubium. Valae. Datae Ridboholmiae, 8. Nouembris, Anno 91.

Ericus Sparte

RECTORI HAFNIENSI.

MAgnifice Domine Rector, Reuerendi et clarissimi viri, Domini et amici colendi, vna est piorum schola, etsi in vna vrbe simul esse non potest: et hanc sententiis et voluntatibus congruete honestissiimum est, et vitae hominum salutare. Freti igitur ordinis scholastici coniunctione, et bonitate ac mansuetudine vestra, magnis et doctis viris dignissima: coommendare vobis causam collegae et amici nostri M. Petri Gronbergii his literis decreuimus. Is adolescenti, in inclyta gente Danica nato, Iohanni Nicolao Fullio, victum octo menses praebuit, pro quo sedecim Ioachimicos et 21. solidos adhuc debet: quos etsi data obligatione, intra vnius mensis spacium se debitori


page 800, image: s0800

soluturum promisit: tamen huc vsque moram interposuit, quae tenuiori patrifamilias molesta et incommoda est. Itaque reuerenter et officiose a vobis petimus, vt Iohannem Nicolaum Fuluium, isthic iam; vt audimus viuentem, fidei datae creditori suo seruandae, grauiter admonere et idoneis remediis et autoritate vestra compellere, ad praestandam solutionem debitam, dignemini. M. V. nostra studia et officia vicissim perpetuo cum obseruantia constabunt. Bene et feliciter aeternum valete. Die aequinoctii, quo libra pares examinat horas.

JOHANNI IAGEMANNO I. V. D. Cancellario Brunsvicensi.

S. Magnifice Domine Cancellarie, patrone colende. Legi consolationem a D. Basilio, pastore vestro ad te scriptam: ex qua, de integerrimi et ornatissimi viri patris tui beatae memoriae obitu inexpectato cognoui. Etsi autem curiosius vel audacius facere videar, quod ad te, summa dignitate, sapientia et autoritate virum, ego tenuis ac humilis conditionis ludimagister, literas dare non verear: et dolor tuus, tempore ipso iam sedatus et lenitus, non refricandus existimari possit: tamen pro eximia bonitate et mansuetudine tua, magnis ac Heroicis viris dignissima, spero te, vt Artaxerxes Persarum rex, haustum aquae in itinere per agricolam oblatum, hoc scriptionis meae officium non aspernaturum esse. Decesserunt subita et improuisa morte (qua homini pio et ad migrationem parato, nullum genus mortis optabilius et magis expectandum est) plurimi pii et sancti, et de Ecclesia et Republica bene meriti homines, quorum exempla hoc loco colligere nihil opus est.

Tantum de iis, qui nostra memoria, in traiectu fluminum vel in aquis perierunt, quaedam recensebo.


page 801, image: s0801

Meminimus optimi principis Palatini Electoris Friderici filium Hermannum Ludoicum in Gallias studiorum gratia missum, in primo adolescentiae flore, dum Auaricum flu. in Biturigibus nauicula traiicit, inuersa ea, cum praeceptore et comitibus extinctum esse, cum aetatis annum decimum quintum non fuisset egressus. Petrus Medices Florentinae Reipubl. princeps, ad Lirim fl. in castris Gallicis, magno Consaluo praestantiss. duci Hispano Neapolitanum regnum pro Hispanis tuenti, oppositis, cum cedere tandem virtuti et faelicitati Consalui cogeretur, insidens nauiculae, vt effugeret, in Litis fl. ostio submersus est. Superiori anno Ludoici comitis Ebersteinii et Neugardensis, in toto Imperio Clarissimi, Filius Academiae Francofordensis ad viadrum sceptra gerens, dum iuuenili cupiditati indulgens, in Viadro lauat, vortice fluminis abreptus interiit. Gulielmus Neserius, vir optimus et doctissimus, Erasmo Roterodamo, Luthero et Philippo familiaris et carus, dum incautus cimbae insidens, recreandi animi causa, Albim nauigat, summo cum amicorum dolore in aqua suffocatus est. Vrsinus Velius excellenti ingenio et doctrina praeditus, et vates vero Deo et Musis carus, Ferdinando Regi familiaris ex naui in Danubium elapsus periit. Martinus Schenkius, vir Nobiliss. et fortissimus (cuius ossa reliqua superiori aestate, in mausoleo Ducum Geldriae, Neo magi, a Mauricio, Nassauiae comite, pompa solenni honorificentissime condita sunt) dum armatus, traiecto Wahali effugere conatur, subsidente nauicula nimium onerata, imis vitam exhalauit in vndis. Tristior et magis horrendus Baronis a Neuhausen Cancellarii Boiemiae, et hostis, ac persecutoris verae doctrinae acertimi, exitus fuit, qui Vienna reuertens, dum Danubii pontem transit, subsidentibus sub illius curru duobus iugis, praeceps in prufundum lapsus, cum filio, auriga et equis absorptus


page 802, image: s0802

est Wittebergae singulis fere annis, scholastici in Albi lauantes, extinguuntur, quorum plerorumque adhuc ea aetas est, de qua Christus inquit: Non esse voluntatem patris sui caelestis, vt pereat vnus de paruulis illis. Ita in vicino nobis Balthico mari, quolibet fere anno exempla naufragorum tristia exaudimus et hyemis huius initio, Nauis ex Norwegiae emporio Bergensi, circiter quadraginta honestissimorum hominum, in vicinis vrbibus liberos reuehens, procellis ventorum horrendis euersa, omnibus pariter vitae finem accelerauit. Quae cunque autem mortem nobis vel nostris causae vel occasiones adferant, vt in graeco versu, alium alia via ducere ad lamentabile lethum dicitur: [Gap desc: Greek words] : tamen non casu, nec causis se cundis tantum, sed Deo patre nostro caelesti sciente ac volente, vel cerio consilio permittenre, vitam nos aut nostros amittere, non dubitem. Cumque omnes in hac vita ad Christum conuersos, et vera fide ac inuo. catione Deum colentes, ex his miseriis in aeternae vitae hereditatem certo transferri, Filius Dei ipse testetur, certissime statuamus, parentes nostros in viis suis seu officiis suae vocationis ambulantes, etiamsi subita et improuisa morte, qui uscunque occasionib. a nobis totlantur ad beatam cum Christo et Ecclesiae caelestis consuetudinem, a Deo traduci.

Celebris Georgius Fabricius, vates vero Deo et Musis carissimus Nicolaum Hausmannum, Pastorem Ecclesiae Bribergensis in suggestu apoplexia extinctum:

Sic obit Hausmannus quo vir non sanctior alter
Nec maior studiis, vel pietate fuit.
Mors fuit haud impar vitae, nec sanctius ille
Viuere nec potuit sanctius ille mori.
Namdum Christe tui spargebat semina verbi,
Diginam animam caelo mitis ad astra leuat.


page 803, image: s0803

Hoc exemplo saepe me, in carissimi patris mei obitu simili censolatus sum, eaque occasio fuit, vt de repentina morte attentius cogitarem: cumque domestica carissimae coniugis et septem liberorum funera deinceps accederent, vt de morte et vita aeterna lucubrationem, qua valedicere huic vitae et mundo cogitabam, in schola instituerem. Quam si inspicere, cum per occupationes Reipublicae grauissimas et concatenatas licebit, interdum dignaberis, et hanc epistolam, eodem quo a me scripta est animo simplici et bono et beneuolentiam tuam reuerenter expetente, benigne accipies: eximium et singulare beneficium, mihi a te tributum esse iudicabo. Bene et faeliciter vale. Rostochi in feriis natalitiis Filii Dei ordientibus annum 1593 Quem Magnificentiae tuae et toti Ecclesiae ac Reipub. Christianae faustum et salutarem ex animo precor. Mitto Rectoris ante annum nostri Wilelmi Curlandiae ducis programmata, quae sine molestia, vt spero, perlustrabitis.

DAVIDI PEIFERO I. V. D. ELEctoris Saxoniae Cancellario.

S. D. Magnifice D. Cancellarie patrone colende: Communicauit mecum D. Godelmannus exemplum Epistolae Dantisco isthuc, velut a Magn. tua ad me scriptae, et a me Dantiscum missae, perlatum. Eam vero cum toto vitae tempore nunquam viderim aut legerim, nec quidquam tale a Magn. T. ad me vnquam scriptum fuisse sciam, cohorrui sane tantam hominum factionis illius improbitatem et malitiam videns, vt innocen ium etiam, ac optimorum virorum nomina, alienis vel a se confictis literis, nocendi studio malitiose praefigant, et scripta in magnos principes iniuriosa alieno titulo fallacissime venditent. Spero autem, te pro eximiae naturae tuae bonitate et candore singulari beneuolentiam


page 804, image: s0804

erga me tuam propter improba haec hostium nostrorum artificia, quibus disiungere amicorum animos nituntur, non muntaturum esse. Vnicas Magn. T. literas, quibus ad gratulationem de cancellarii munere tibi restituto meam, pie, grauiter et accurate respondes, velut [Gap desc: Greek words] preciosum, aliquot amicis monstraui, quas ad posteros etiam amicitiae nostrae restimonium futurum spero. Sed hanc Dantiscanam epistolam coommentitiam, et ab impudenti ne bulone tibi et mihi affictam, nec vidi ipse antea, nec legi, multo minus Dantiscum misi, sicut ipse hic Dantiscanus, Salmuthi amicus, quantumuis improbus, tamen affirmare non audet, sed suspicari se ait, has quoque literas a Chytraeo ad illum missas esse, quod vanissimum commentum est, de quo, tot verbis me excusantem, cum benigne, vt non dubito audieris: omnem sinistram de me suspicionem, si qua forte animo concepta est, iam exemptam spero. Psalterium Buchanani, cuius Godelmanni literae meminerunt, Filius meus Vlricus Magn. T. filio reuetenter donat. Bene vale, die Elizabethae Thuringicae.

HENRICO ABRAHAMO AB Einsidel Equiti Misnico.

S. D. Nobilissime Heros, patrone colende. Alphonsum Neapolis regem, febri laborantem, cum varus remediis medici fidem regi suam probare studerent, tandem omissis illis Qu. Curtii auscultatione adeo recreatum esse, Panormita refert, vt liberationem a morbo statim secutam, non Medicis sed Curtio potissimum acceptam, referret. Ita mihi ex morbo anniuersario iam decumbenti, leuationem aliquam et mitigationem attulit humanissimae epistolae tuae (in qua Charites ipsae tenellos digitos, rosarum succo delibutos mihi abluisse visae sunt) et lucubrationis de Monarchiis eruditissimae


page 805, image: s0805

et grauissimae, qua omnes in hoc argumento hactenus versatos, vidi autem Francobergii, Dresseri, Pappi, et aliorum in hoc genere scripta) superasti, Exemplar. Inprimis autem mihi placuit, quod Monarchias non tam potentia et opibus, quam excellentia et autoritate diuinitus attributa, et dominii iure, definiendas esse censes. Reuerenter itaque tibi pro eruditi huius laboris coommunicatione, et meo priuatim et Reipub. ac patriae nomine gratias ago, et Deum oro, vt has Monarchiae Romanae reliquias, cuius penes Germanos [Gap desc: Greek words] superesse voluit, clementer seruet, et aduersus Turcicam et Moschicam rabiem tueatur. Iohannes III. Sueciae Rex, qui cum Moschis proximo triennio bellum infaelix gessit. die 17. Nouembris, reb. humanis exemptus est. Noui igitur motus in Polonia et Suecia existent. Quos aeternus Deus conditor et custos regnorum clementer mitiget et componat. Remitto [Gap desc: Greek words] Rectoris ante annum nostri Wilelmi Curlandiae ducis Programmata, quae sine fastidio et molestia, vt spero perlustrabis.

Adiunxi etiam alias pagellas, quarum inspectionem tibi non insuauem esse opto. Bene vale. Die Thomae.

VLRICO DVCI HOLSATIAE Rectori.

S. D. Illustrissime Princeps, Magnifice Rector, Domine Clementissime, Ill. Cels. Tuae notum esse nomen Nicolai Reusneri, I. C. et vatis in tota Europa clarissimi, arbitror, a quo imagines virorum doctorum, in Germania tum elogiis, serenissimo Regi, patri tuo, laudatissimae memoriae, ante paucos annos inscriptae sunt. Nicolai huius frater Elias Reusnerus Cels. Tuae librum adiunctum mittit, quo omnium totius orbis Christiani, Regum et principum nomina ac Genealogias,


page 806, image: s0806

et res gestas breuissime annotatas, et quo anno plerique nati sint, ac obierint, complexus est. Hoc Theatrum regum et principum orbis Christiani, in quo tuum etiam et Serenissimi patris et fratrum nomina inuenies, non dubito singolari cum voluptate et laeticia te perlustratorum, et grauioribus, sed tamen necessariis studiis defessum, subinde gratam et iucundam animi recreationem, ex huius Theatri amaenissimi inspectione petituram esse. Cum autem Illu. Cels. tuae, a me exhiberi hunc librum, Elias Reusnerus literis suis, quas adiunxi petiuerit, veniam Cels. Tua mihi clementer dabit, quod officium amico debitum praesto. non enim principum solummodo, sed amicorum etiam preces, vim cogendi habent, Nec dubito, Cel. T. vbi studiosius et attentius librum inspexerit et euoluerit, post aliquot dies vel ipsi Eliae Reusnero, vel mihi, quod Cels. T. nomine ipsi renunciem, clementissime aliquid de benigna voluntare sua responsuram esse. Cels. T. mea studia et officia subiectissime cum omni abseruantia coram deferrem, si per inualetudinem assiduam lecto me perpetuo fere affigentem, liceret: et si non ingratum Cels. T. futurum qualecunque officium sponte oblatum scirem. Filium Dei fontem omnis sapientiae et doctrinae salutaris precor, vt Cels. T. studiis clementer benedicat, et cum serenissima matre et auo materno et regiis fratribus et sororibus generosissimis, incolumem et florentem perpetuo seruet ac gubernet. Datum ex Museo, die Agnetis virginis 11. Ianuarii, Anno 1593. Quem Ill. Cels. Tuae et tori familiae Regiae, Danicae et Megapolitanae faustum et salutarem ex animo precor.

PAVLO TARNOVIO.

S. D. Doctissime vir, amice colende. Literae tuae et quas collegio nostro, et mihi priuatim humanissime


page 807, image: s0807

scripsisti nuper mihi redditae sunt. Legenti autem epistolam ad collegium datam, in qua, Academiae, tanto tempore Hebraearum literarum professore destitutae, sortem doles, et tuam nobis operam, in linguae illius propagatione, sponte defers: Gregorii Tifernatis historia in mentem venit, qui ante annos 120. Parisios ex Italia sponte profectus est, et a Senatu Academiae, lectorem graecum eo tempore nullum habente, (aliquot enim iam seculis, graecae literae in Gallia conticuerant) stipendium postulauit, cumque non nullis inciuiliter facere videretur, quod Senatus Academiae, neque accersiuisset eum, neque significasset, se ipsius vsurum opera: homo paratus citauit Clementinam de linguarum studiis nominatim in Academia Parisiensi excolendis. Cum igitur nullum ibi Professorem Graecum eo tempore docere intellexerit, suam operam se Academiae offerre. Collegium Academiae Parisiensis adeo non offendit haec Tifernatis libertas, vt etiam magnopere collaudauerint hominis consilium, et magno consensu ei stipendium decreuerint. Atquue id initium fuit Graecae linguae studia in Galliam reuocandi, vnde in Germaniam ab Erasino Roterodamo, et Iohanne Capnione, Tifernatis et Hieronymi Spartiatae successoris, illius auditoribus, longe lateque propagatae sunt. Simile tuum studium et consilium ornandi Academiam nostram, et sanctae linguae studia excitandi, esse video. Miror autem quis ad te detulerit, tanto tempore post M. Iacobi mortem, nullum in hac Academia Doctorem linguae idoneum inueniri potuisse, cum ab illius obitu nunquam, quod sciam linguae huius lectio conticuerit. Nam et Franciscus Lambertus statim post illius obitum et postea M. Folcherus Ligarius, singulari dexteritate et magno cum auditorum applausu, superiore aestate, publico loco docuit, et post illius discessum, M. Marcus Hassaeus aliquot Psalmos hac hyeme interpretatus est, et nunc Grammaticam Ebraeam


page 808, image: s0808

auditoribus tradit. Etsi autem nondum in collegio nostro, quod sciam, communis deliberatio de tuis literis in stitura est: tamen plerosque optare non dubito, te in Academia specimen ingenii ac industriae docendo publicum antea edidisse, et gradu in Academiis vsitato praeditum esse, quem etsi per se nihil doctrinae aut prudentiae cuiquam affert: tamen scis, grauibus de causis, non aspernandum esse. Vacat etiam nunc Dialecticae professio, quae tibi, vel alteri idoneo coommendari poterit. Meum tibi studium et officium, re in Collegio nostro deliberata, non defuturum est. Bene et faeliciter vale. Die Scholasticae 19. Februarii. Anno 1593.

ERASMO MARBACHIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, frater carissime. Cum facile sit movere ciuitatem cuiuis etiam ignobili: in tranquillum vero statum, nisi Deus gubernatoribus dux et moderator adsit, restitui nequeat: toto pectore Deum oro, vt inclytam ciuitatem vestram, verae Ecclesiae Dei et honestae disciplinae, optimarumque artium et linguarum domicilium et sedem illustrem clementer ipse custodiar, et pacem salutarem restituat. Ignoscat etiam primis tragoediae huius autoribus, quae non Reiplub solum, et Ecclesiae ac religonis pacem labefactat, sed ??? literarum nostrarum iter intercludit. Scripsi au??? postremo ad te circa Martini diem, vt Spira ad te ???transmitteretur, quam an recte acceperis doceri ??? Superiori etiam anno, vt soleo, euentus aliquot ??? annotaui, inter quos Argentinensia etiam ??? complexus sum. Ea vt perlegas et emendes, et ??? rerum memorabilium accessione aucta ad me ???, et detoto Academiae et Reipub. vestrae statu, quae scire amicolicet, me erudias, oto. Literas huic ciui nostro, ad capitaneum quendam Senatus vestri, Ioachimum


page 809, image: s0809

a Bitzo nobilem nobis vicinum isthuc misso, homini fido rectissime commendabis. Proxima die quarta Ianuarii Clarissimum et optimum virum, Henricum Brucaeum, in arte Medica, Mathematis et vniuersa Philosophia solide eruditum, Academiae nostrae ornamentum, amisimus. D. Simoni Paulo in lectione Theologica et vicinae Diaeceseos inspectione Iohannes Frederus successit. Bene et feliciter vale Die 20. Feb. Anno 1593. His ipsis diebus in caelestem Academiam optimus et doctissimus vir, Erasmus Marbachius, Theologiae in Argentinensi Academia Doctor, euocatus est.

SIMONI AVRBACHIO.

S. D. Clarissime et optime vir, amice carissime. Literas tuas pridie Conuersionis Pauli datas, post mensem demum accepi, ex quibus non ingratum nec iniucundum tibi meum scribendi officium fuisse, magna cum voluptate intellexi. Vt enim in Solonis historia [Gap desc: Greek words] opinor, hospitem amicitiae illius cupidum adducens praefatur, [Gap desc: Greek words] : Ita me desiderio amicitiae tuae, literas ad te dantem, amanter exceptum et voto meo potitum esse, video, vicissimque eximium et singulare donum Dei concessu et munere, talis amici accessione, mihi tributum fatear. Gratissimum etiam est, quod deinceps etiam te operam daturum polliceris, vt scripta mea quam politissime, ex Typographia vestra in lucem prodeant. Apud Homerum in Vulcani officina assidet Charis, quae et opera artificum nitida, et artifices ipsos officiosos esse oportere ostendit. Hanc Charita in officinis Witebergensibus hactenus non saepe assidentem operis inueni. Vt enim omnia desiderata magis quam assidue percepta iuuant, ita iucundior mihi et gratior Bibliopolae nostri humanitas, et tua fides ac


page 810, image: s0810

industria existit. Indicem vt hortaris mature conficiam, modo pagellae reliquae terminorum LLL. sequentes, tempestiue ad me perferantur, [Gap desc: Greek words] etiam colleta indici adiungam. Venio ad alteram tuae epistolae partem, in qua beneuolentiam et studium tibi meum, in munere aliquo Ecclesiastico tibi commendando, probati petis, nimis accurata verborum et sententiarum copia. Scimus enim homines iuuandis hominibus natos esse, vt ille in Tragoedia rex Thebanus inquit, [Gap desc: Greek words] : Disertius igitur indicabis, an isthic Ecclesiis elegantissimae et cultissimae gentis Mysorum seruire, et mea aliqua comnendatione apud Theologos, qui negotia ista gubernant, te gratiosiorem futurum speres: an vero in hac barbarie, vt multos isthic iudicare arbitror, littoris Balthici viuere malis. Siguificari etiam velim, an in Academia isthic priuatim aut publice docendo, et concionibus habendis te exercueris. Meum tibi studium, diligentia et fides, monstrata occasione semper constabunt. Bene et feliciter vale. Rostochii pridie Adriani. 3. Martini Anno 93.

LAVRENTIO RHODOMANNO.

S. D. Clarissime et optime vir, Frater carissimo, D. Marci Gerstenbergi [Gap desc: Greek words] penicillo ingenii tui Apellea arte expressam, et viuis colorib. illustratam, summa cum voluptate legi. Ac non te solum beatum tali patrono, in quo, [Gap desc: Greek words] supra caeteras virtutes eminet, et elucet, sed illum quoque felicem, te tali praecone virtutum illius, quae carmine tuo, non minus quam adolescentis illius fortissimi Homerico, celebratae, ad omnem posteritatem vivent et vigebunt. Sapientiae profecto et bonitatis illius eximiae ac singularis testimonum illustre est Misniae


page 811, image: s0811

et Thuringiae gubernario, felix et placida, cuius laudes, in Illustrissimum Principem Administratorem etiam redundant. Quare coniunctis tecum votis precor: Hunc tibi fata virum seruent largeque rependant omnia, sit patriae, lausque salusque tuae. Poematum tuorum, in quibus Musae et gratiae, omnes tenellos digitos suos fragranti Rosarum succo delibutos abluisse videntur. In officinis Typographicis, et Maecenatum quibus illa dicas, benignitate, fatum idem te experiri video, quod Reinerus Reineccius et ego, in nostris pagellis historicis, et aliis diu iam sentimus. Abiecta igitur de patronis praemia relaturis, spe inani, Deo et nobis canamus. Nam, si quid in exemplis solatii est, Theocritum etiam, illud Musarum delicium, et venerem Siculam, idem queri videmus, [Gap desc: Greek words] . Libellum de ratione discendi meum, libentec ita apparare ante obitum, qui non longe abesse potest, velim, vt studiis discentium vtilis esset. Oro igitur, vt a caeteris occupationibus tantum tibi ocii sumas, vt eum perlustres, et quae inter legendum in mentem venient, annotes, eaque mecum communices: Gratius mihi beneficium hoc tempore tribuere non potes. Mitto effigiem Poloniae regis, qui petitionis meae humanitatem tuam subinde admoneat. Bene et faeliciter vale.

DANIELI ROGERSIO.

S. D. Magnifice et Generose Domine legate, patrone colende. Tantus splendor est verae virtutis et sapientiae ac doctrinae excellentis, vt absentes etiam, ad sui amorem, admirationemque rapiat. In oculos vero eoram incurrens, omnibus Musis et gratiis condita virtutum pulcherrimarum coniugatio atque concentus, pari humanitate, et sermonum ac morum suauitate temperatus:


page 812, image: s0812

vere vt in veteri poemate est, magis quam [Gap desc: Greek words] : et amorem sui multo ardentiorem ciet ac inflammat. Cum igitur dulcissimam hanc doctrinae et humanitatis copulationem, et in vultu, sermone ac gestu omni, [Gap desc: Greek words] coram superioribus diebus perspexerim: mirifico eximiae bonitatis tuae et virtutis amore et admiratione accensum me esse, fateor.

Quod igitur, in Solonis historia, Anacharsis opinor, hospitem amicitiae illius cupidum adducens praefatur, [Gap desc: Greek words] , ita eximium et singulare donum, Dei concessu et munere mihi tributum, tanti amici accessionem iudico. Quod vt tueri et conseruare possim omnibus, quae proficisci a mea tenuitate possunt officiis et studiis enitar. Cumque in hac ingenii et fortunae meae mediocritate, nulla ratione alia, quam scribendi officio, studium et obseruantiam tibi meam declarare queam: oblata mittendi occasione, cum Domini Varaelii literis meas coniunxi, quem heri mecum colloquentem hilariorem reddidi, accersito homine intelligente, et facundo, qui ante paucos dies, Stocholmia Sueciae metropoli soluerat, et de toto regni statu nos edocebat. Regem ob contagia Stocholmiae serpentia, illinc abesse, et Vpsalia nunc quae septem inde miliaribus distat, commorari narrabat, multa etiam de moneta, et Anglis inprimis, multo plus ibi, quam in Germania valentibus et de ratione itineris, terra in Daniam retro legendi, et aliis rebus quae non ingrata Varaelio videbantur, monebat. Rex Sueciae comitia mense Septembri Arosiam indixisse fertur, in quibus de bello cum Moschis redintegrando deliberet, cum quadriennii induciae sequenti anno exiturae sint. Nec tamen filio Poloniae regi, sua cum patre socia arma coniungere aduersus Moschos, per regni Poloniae proceres fortasse licebit, cum 14. annorum


page 813, image: s0813

pacem a Lithuanis cum Moscho initam confirmarit, 1588.

DANIELI HOFFMANNO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, Domine colende. Quid mea autoritate, in vicino nobis electoratu, et alibi, tempestiue auerti possit, non intelligo. Quae enim in aulis autoritas nostra esse possit, cum ipsi [Gap desc: Greek words] , et quae bono ac simplici animo, fidenter tanquam ad amicos scribimus, deprauata et prodita, velut tela, ad nos iugulandos torqueantur. Sicut proximis adhuc diebus, Martini Lydii literas ex Westfrisia scriptas, amicus ad me misit, in quibus Insanum me esse factum commemorat, quod plura in scripturis testimonia habere monstrosam vbiquitatem, quam diuinitatem filii Dei sentiam, quod nunquam me per febrim quidem somniaui; quod lex promittat remissionem peccatorum, in exemplaribus Catecheseos, proximis annis apud nos et Witebergae editis, nusquam opinor inuenies. Non igitur existimo, te litem mihi, de illo doctrinae capite, moturum esse. Coniunctionem, vt optas, inter nos seruari, non minus quam quisquam alius expeto. Tot habemus aduersarios externos, ingeniis, doctrina, autoritate et potentia praestantes, et tamen, vt latrones illi Aristotelici, inter nos bella intestina, et non admodum necessaria, mouemus. Ego me non ad lites, sed diem illum, qui non procul abesse potest, placide obeundum, paro, ac [Gap desc: Greek words] adiunctas communi confessioni a nobis subscriptae Ecclesias et earum doctores [Gap desc: Greek words] . Cl. D. D. Heshusio omnia salutaria precor. Vtrumque nostrum non longe ab meta abesse arbitror. Ideo dum adhuc in via sumus, et ipsi tibi, et omnibus piis [Gap desc: Greek words] ,


page 814, image: s0814

cupio. Bene vale mense Septembri Anno 1588.

HENRICO BETVLEIO RECTORI Scholae Lunaburgensis.

S. D. Spartam, quam nactuses, vir Clarissime, praestanti doctrina, indefessis laborib. et industria singulari, a te ornari, magnacum voluptate ex tuis et aliorum literis, intelligo, et studia ac exercitationes docendi, scribendi, declamandi et caeteras praeclare institutas, vigere ac florere laetor. vtinam pia etiam moderatione, prudentia, aequitate et patientia, coniunctionem Ecclesiae et scholae retinete, et tranquillitatem publicam, et tuam priuatam isthic tueri liceat, nam eo acerbitatis iam progressas esse contentiones, vt haereseos etiam crimina libello accusationis senatui exhibito obiiciantur, doleo. Magis dolerem, si merito. Opto autem vt innocenti, quemadmodum ostendis, ex inuidia tantum et malignitate, negocium tibi quidam facessant, quos nulia ratione alia rectius et speciosius, quam benefaciendo et functionis tuae labores sedulo, vt caepisti, obeundo tefutabis, vt sapiens ille Philosophus sciscitanti, [Gap desc: Greek words] ? respondit, [Gap desc: Greek words] . Pascere liuor iners odio, saturare furore. Mots tua recta Deum facta colentis erunt. Serio autem te cauere non dubitabo, vt iustam et grauem causam deinceps talia obiiciendi nullam praebeas, et odiesum apud quosdam Rami nomen, primis aliquot mensibus non inculcatum fuisse optarim, quod antea etiam me petere memini. Tritucatoris illius epistolae, nisi ante Michaelis recepero. respondere hoc anno commode non potero. Quod de Anglicae classis victoria, et Bonnae obsidione monuisti, pergratum est. Oro autem, vt quae secuta sunt,


page 815, image: s0815

pertexas. De Brunsuicensibus etiam rebus, quas proxime diligenter et accurate te scripturum polliceris, expecto, vt promissum appareat. Bene et faeliciter vale. Die Euphemiae, quae vtinam in nostris scholis et Ecclesiis vigeat et regnet. Anno salutis 1588.

IOHANNI PAPPO

S. D. Reuerende et Clatissime vir, patrone et amice colende. Archibaldus Walterus, qui has tibi exhibet, natione Scotus, a legato reginae Angliae, Daniele Rogersio, qui ad dies 14. apud nos commorabatur, mihi commendatus est, vt eum porro viris bonis et doctis in vestra Academia benigne complectendum et prouehendum traderem. Apparet autem bona indole praeditum, et in literis recte eruditum, ideoque tua, aliorumque bonorum beneuolentia non indignum esse. Quare officia, quae absque incommodo poteris, ipsi non grauate tribues, etc.

DANIELl ROGERSIO.

TEstimonium prouidentiae et praesentiae Dei vmbra manus suae, Ecclesiam et sorenissimam reginam et regnum Angliae protegentis, eximium ac illustre hac aestate vidimus, cum terribilem illam et truculentam Hispanorum classem, toto fere triennio apparatam, et omni munitione bellica et milite veterano instructissimam, vix a longinquo foris conspecta et salutata Anglia, vnico stratagemate nauium ardentium secundo vento in classem immissarum, aufugere, et circumnauigata eminus Britannia vniuersa, rebus infectis omnibus redire in Hispanias coegit. Id beneficium depulsi a littoribus Angliae, exercitus


page 816, image: s0816

Hispani, totum florentissimae Angliae regni, et Ecclesiae statum praesentem euertere gestientis, non inferius, nec minore laude et gratitudine celebrandum esse iudico, quam reiecti olim a Ierosolymae maenibus Sennacheribi, deletionem religionis et regni Ezechiae per Rabsacen molientis. Itaque vt Theodosium Imp. olim diuinitus magnis ventorum flatibus, qui contrarii erant hostibus, adiutum, Claudianus; ita nos serenissimam et Deo caram sed Diabolo et eius organis inuisam Reginam merito compellemus: Omnium dilecta Deo, cui fundit ab antris AEolus armatas acies, cui militat aether. Et coniurati veniunt ad classica venti. Deum aeternum regem et custodem regum et regnorum ipsi seruientium, qui se dare salutem regibus, etiam hoc insigni exemplo ostendit, ardentibus votis precor, vt Serenissimam reginam, et regnum Angliae, sanctis et castis piorum Angelorum excubiis circumuallatum, deinceps etiam dextera sua omnipotente, protegat, et vos summorum regni consiliorum et actionum gubernatores, incolumes et florentes perpetuo seruetac gubernet. Valde optarim, integram belli istius naualis seriem, Chronico meo intexendam, a Magnificent. Vestr. mecum communicari. Idque proximis etiam literis meis, pridie Calend. Septembris ad Magnificent. Vestram datis, me rogare memini. Ad me nihil adhuc accuratius hac Metelli epistola peruenit, quam vt amicis communicare commodius possem, typis apud nos describi curaui, cuius exemplum Magnifi. Vest. corrigendum et augendum mitto. Britanniam Cambdeni vestram, summae cum vtilicatis et voluptatis fructu superiori mense iterum perlegi, et preciosissimum ac [Gap desc: Greek words] me accepisse, grata mente ac voce profiteor. In Arctoo hoc orbe, omnia fere eo in statu sunt, quem coram cognouistis. Austriaci


page 817, image: s0817

principes Poloniae minantur. Sed minas hi non pertimescunt. Sigismundum Regem Romanus pontifex et Turcicus Imp. missis legatis agnouerunt. Romanus vero Imperator hoc nomine eum dedignatur. Interea gubernationem Regiam in Polonia Sigismundus administrat. Suecus, de bello aduersus Moschos instaurando, deliberare cum ptoceribus suis fertur. Sed de his, Varaelius paulo post redux docebit. De reformatione, a Saxoniae septem viro in Academiis et scholis suscepta, non dubito, ex amicorum Hamburgensium relatu, vos cognouisse, nunc de Synodo [Gap desc: Greek words] vniuersalis inter eos, qui a Romano Antichristo discesserunt restituendae, deliberari, aiunt. quae consilia, vt Deus ad suam gloriam et Ecclesiae salutem gubernet, toto eum pectore precor. Bene et foeliciter valete. Nonis Octobris 1588.

D. IOHANNI MARBACHIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, patrone colende. Quae nunc sit rerum mearum condirio. breuiter exponam. Cum ab Illustrissimo Principe Megalburgensi Iohanne Alberto, per literas, quarum ad te exemplum proxime misi, veniam migrandi, in scholam Argentinensem petiuissem, responsum accepi, quod huic Epistolae adiunctum ipse leges. Scripserat Illdem Calendis Iulii etiam ad Rectorem scholae nostrae, quae ex altera pagella cognosces. Pridie Nonas Iulii, ipse cum tota aula, in hanc vrbem, praesidio militum ipsius adhuc occupatam, venit: ac postridie diu multumque de deserenda vocatione isthic suscepta, coram mecum collocutus est: Respondi, melegatis Reipublicae Argentinensis, Augustae propositis conditionibus certis, operam meam addixisse, quas cum senatus ratas habuerit: non posse me honeste ideoque nec velle, promissionem illis datam reuocare. Ille contra, nec posse me praesentem functionem et scholam Rostochiensem,


page 818, image: s0818

in qua a Deo collocatus sum, nulla vrgent??? causa grauiore, bona conscientia releinquere, nec Cels. ipsuis decorum videri, si me dimittat, nec mihi, si ab eo discedam, et a principe ad ciuitatem, ex Academia eo scholam non ornatam priuilegiis, me conferam.

Cum respondissem, posse me Deo legitime vocanti, etiam alibi bona conscientia seruire, et nunc varias difficultates et impedimenta nobis in Rostochiensi schola obiici, vt nec Cels. ipsius expectationi respondere nostra opera, nec multum scholae ipsius prodesse possit; prolixe ostendit, se omnia, quae existimarem huius scholae saluti et incrementis obstare, remotis etiam breui ex vrbe militibus, amoliri velle, petit etiam iudicari omnia, quae vel mihi molesta accidant, vel Academiae profutura esse iudicentur. Ego de mea persona priuatim nihil mequeri, sed publica scholae et Reipubl. calamitate affici, et de scholae difficultatibus praecipuis, nuper Celsitudinem ipsius peculiari scripto a nobis admonitam esse dixi. Cum autem promissum Argentinensibus factum retractare nullomodo possim, reuerenter me orare, vt Cels. ipsius, si quid in ea re praecipitantius a me factum esse Augustae sentiret, veniam mihi dementer daret, et facultatem seruandi fidem illis datam, benigne concederet: tandem me dimittens, cogitare ista diligentius iussit: et se etiam conside raturum esse amplius, dixit. Quatriduo post praesente adhuc principe a Cancellario et Andrea Mylio vocor, qui nomine principis, rursum, vt in hac schola maneam, petunt, et amplissima quaeque de Principis in scholam et me voluntate benignissima, pollicentur. His idem, quod antea Principi respondi, me fide Argentinen sib. data, cogi, vt isthuc migratem, nec me pro mea persona honeste aliud agere, aut petere, aut factum mutare posse. Decimo die post, denuo a duob. consiliariis vocatus, nomine principis iussus sum, nec corpus meum, nec bona loco mouere: idque ita seruare,


page 819, image: s0819

donec a Principe aliud mihi mandetur. Haereo itaque Principis [Gap desc: Greek words] obstrictus, ex quo an me hoc anno explicare possim, nescio. Intelligo. n. quosdam consilium, de discessu, meum, interpretatos esse, quia meo exemplo alios ciues, ad mutandas sedes inuitem, et seditionis aut tumultus occasionem praebeam. Nam et antequam de meo discessu innotuit, multi ciues de migratione in alia loca, deliberarunt. Id eam ob causam, tibi significandum esse tempestiue duxi, ne sumptus alios mea causa inutiles faceretis, adducti proximis literis meis, quibus ministrum vel duem vestrum viatico instructum ad me mitti, petiui. Etsi enim voluntas mea ad. etc.

IACOBO ANDREAE.

REspondimus Illustr. Principis nostri literis, quas sapienter et accurate scriptas, et optimi erga Ecclesiam animi et communis concordiae studiosissimi restes, superiori mense nobis exhibuisti, ac intra mandati nobis praescripti metas nos continuimus. Veniam itaque nobis amanter pro tua Humanitate et candore singulari dabis, quod a Magistratu, summam doctrinae, de controuersis articulis, harum Ecclesiarum verbis declarare iussi: neruosam breuitatem et perspicuitatem tuae orationis assequi non potuimus, sed verbis pauloplurib. et squalidiotihus, sententiam de illis nostram balbutiendo exponere conati sumus. Nemini quidquam praescribere, aut praeiudicare, sed flagitatam a te et principe nostro confessionem, vt Christianos decet, simpliciter edere voluimus. Eamque tuae et aliorum piorum censurae et iudicio reuerenter subiicimus, et cum omni modestia et mansuerudine, ac longa patientia, vnitatem spiritus in vinculo pacis cupimus cum omnibus piis conseruare. Nam conseruata veritate et erroribus absque vlla tamen mentione, aut condemnatione personarum, diserte improbatis, caeteras personales offensiones et iniurias publicae tranquillitati pie condonari sentio. et Deum oro, vt


page 820, image: s0820

tua consilia ad veritatis et pacis conseruationem gubernet, et profectionem totam regat, vt vere de tuo quoque itinere illud Nazianzeni dici queat. [Gap desc: Greek words] , Bene vale, Rostochii, 10. Ianuarii Anno 1570.

EIDEM

S. D. Clarissime vir, amice colende, Filium Dei fontem veritatis et pacis, toto pectore precor, vt consilia et actiones tuas, ad Dei gloriam et piae concordiae restitutionem gubernet. Collegae mei et ego, summam consilii, vt de controuersis articulis, vera et Germana Augustanae confessionis sententia, remota omni personarum mentione et condem natione, breuiter et neruose explicetur et de rebus ipsis ac momentis controuersiarum, veritas incorrupta posteritati transmittatur: reuerenter et ex animo probamus. De Necessitate et perniciositate operum ad salutem, ego quidem formam concordiae, a D. Philippo Wormatiae scriptam retineri optarim, cum verba, sicut sonant, et sicut rusticus ille tuus inter Ienam et Wittebergam ea intelligit, accepta, meritum aut concausam salutis significent. Particulis exclusiuis, a Paulo, non contritionem, non petitionem veniae, non bonum propositum et alias virtutes sequentes prohiberi aut excipi, sed causam iustificationis et salutis in solum Christum transferri, haud dubie verum est. Doctrinam de libero arbitrio, vt inprimis articulis, quos Lycaoniae mihi dedisti, explicatur, quam Wittebergensibus etiam Theologis probari, coram mihi exposuisti, ex animo amplector, De Coena Domini etiam


page 821, image: s0821

et Adiaphoris idem se sentire, quod in nostris pagellis breuiter exponitur, non dubito. Quod si dissimilitudo aliqua sententiarum esset, reuerenter oro, vt aperte et ingenue me admoneas et erudias. Ego enim, si quid in doctrina, vel actionibus vitae erratum est, mutare, et recta monentibus parere semper cupio. Etsi enim [Gap desc: Greek words] , tamen [Gap desc: Greek words] . Vtinam facto symbolo verae confessionis et reiectis erroribus, vt in Synodo Nicena factum est, Constantinus aliquis omnes personales offensiones et iniurias perpetuae Amnistiae igne absumat. Nam, vt Nazianzenus queritur, vtrinque multis [Gap desc: Greek words] . Te oro, si quid in causa concordiae communi effectum est, aut si quid ad me pertinens grauius inciderit, vt meo sumptu misso ad me proprio tabellario, me certiorem reddere et consilium vna tuum impertire digneris. Bene vale 7. Febr. Anno 1570.

PANCRATIO CRVgerio.

S. D. Literas tuas, vir Clarissime, quibus de diuturnae contentionis vestrae exitu significas, pridie Elisabethae accepi, [Gap desc: Greek words] . Etsi igitur dolorem mihi nuncius de praesenti conditionis tuae statu attulit, tamen ex tuis literis, me primum de illo cognoscere, gratum fuit. Scripseram de te, antequam ista mihi acciderunt, ad Nicod. Frischlinum, qui ab Hildisiensi senatu quaeri Rectorem, pietate, doctrina, et autoritate praestantem indicarat, vt ex adiuncto exemplo cernes, ac senatum de te vocando deliberasse scio. Quod, nisi aduersarii tui amici dissuadeant, suecessurum spero, sed in domo patris nostri coelestis, quae caelum et terram complectitur,


page 822, image: s0822

mansiones multae sunt, vbi iam locum tibi etiam in his terris paratum esse, non dubito. Interea possidentes animos nostros in patientia expectemus, donec nobis et illum manifestet. Bene et feliciter vale, die Catharinae.

MATTHIAE BERGIO.

S. D. Literae tuae, vir optime et clarissime, quas Nonis Iulii ad me dedisti, redditae mihi sunt, cum forte Generosus Serenissimae reginae Angliae legatus, Daniel Rogersius, aliquot dies nobis adesset, cui gratissima in tuis literis Cl. IC. Hugonis Donelli mentio fuit, quem in vestra Academia iam incolumem et saluum viuere, et cruda viridique senecta florere ac sedulo docere, toto pectore laetari videbatur. Mitto de Friderici II. Daniae Regis defuncti pompa funebri narrationem, et inscriptiones, ac Epitaphia, quibus Rogersius etiam, cum apud nos commoraretur, suum adiunxit. Addidi etiam de duob. Poloniae regibus, superiori anno electis pagellas, quas, spero, re sine molestia perlustraturum esse. Bene et feliciter vale, Die Mauricii martyris 1588.

FRANCISCO ELERO MVSICO scholae Hamburgensis.

S. D. Ornatissime vir, amice carissime, Gratum tibi ac iucundum quale cunque officium scribendae praefationis meum fuisse, laetor, nec praeter animi tui beneuolentiam et fidem, quidquam a me expectatum, multo minus captatum, Deus nouit. Sed quoniam tibi [Gap desc: Greek words] : libuit, praeter meam expectationem, aureo etiam [Gap desc: Greek words] , quod satrapis potius, quam Musicis dare conueniebar, voluntatis erga me tuae propensionem et studium declarare: fateor me, et animo erga me tuo, et Rosa ipsa, gratum pietatis et amoris erga me tui odorem spirante,


page 823, image: s0823

delectari, et vicissim ad [Gap desc: Greek words] tibi obligatum esse, quae nunc alia non mitto, quam pagellas proximis diebus expressas, de rebus cognitu non indignis, nec iniucundis, tametsi Hispanica et Anglica vobis isthic notiora esse scio. Adderem libellos recens editos, sed obtinere a tabellario, vt gestet etiam mercede oblata, nequeo. Curabo tamen, vt alia occasione ad te perferantur. Bene et feliciter vale. Nonis Octobris.

HIEREMIAE HOMBERgero.

DIsputationem tuam, de Amicitia, grauissimam, exordio Epistolae mense Maio ad me datae, insertam, summa cum voluptate legi, ar quo preciosior, eo rarior inter mortales thesaurus est [Gap desc: Greek words] , plerique enim amici sunt [Gap desc: Greek words] , et in theologis aulica sapientia imbutis, plerisque serpentina versutia columbinam simplicitatem prorsus extinguit. Te [Gap desc: Greek words] in Stiria militasse, et summa fide ac integritate cordis, Domino nostro Iesu Christo [Gap desc: Greek words] sincere [Gap desc: Greek words] seruiisse, conscientia tua et pii ac cordati omnes comprobant. In horum testium iudicio tute adquiesces, et magno ac excelso animo, Epicureorum sapientum sarcasmos despicies. Plato non solum studiose colere Philosophiam, verum etiam ita nos animo firmatos esse oportere, ait, vt irridere eos, qui nos propter studium philosophiae derident, vicissim possimus. Quanto magis, Dei milites et athletas Christi [Gap desc: Greek words] armatos, consistere aduersus einsmodi insultationes, firmos ac immotos decet. Gratissima etiam enatrationis Euangelii Dominicae Exaudi, a Luthero traditae, [Gap desc: Greek words] a te in literis commemorata fuit. Vero


page 824, image: s0824

autem pectore, non tam tua, quam Ecclesiae caussa doleo, nondum tibi in foro stanti, et patrem familias te conducturum expectanti, locum in vinea dari. Existimaui hactenus, vt ex prioribus literis tuis mihi intellexisse videbar, te adhuc Ecclesiae Stiriacae obligatum esse, nunc liberam tibi facultatem praeberi, quocunque te Dominus vocet, sequendi, proxima epistola docet. Vtinam igitur tibi ac familiae tuae exilii difficultates lenire aliqua ratione possim. Nuper Sueciae rex, episcopum vrbis Reualiae in Liuonia, et Curlandiae Dux Superintendentem suae ditionis, itidem in Liuonia, petiuerunt. Sed haec borealia loca, (nigris vbi rara campis Arbor aestiua recreatur vmbra, quod latus terrae nebulae, malusque Iuppiter vrget) familiae tuae incommodiora erunt. Misi autem in Curlandiam, M. Iohannem Pellicarium senem, qui casu ad nos venit, cum ante 30. annos Weisenfelsae in Misnia Superintendens fuisset. Wigando in Borussia mortuo princeps Episcopae reditus omnes in barathrum fisci aulici coniecit. In Academiis Electoris Saxoniae, quae conuersiones inciderint, audiuisti. Ienam te non reuocatum esse, in Dauidis Voiti aut Baldasaris locum, miror, nunc Georgium Mylium Voito successurum arbitror. Sed in domo patris nostri, quae caelum et terram complectitur, mansiones multae sunt vbi iam locum etiam in his terris tibi paratum esse, non dubito. Interea animos nostros in patientia possidentes expectemus, donec nobis etiam illum manifestet. Bene et foeliciter vale. Die Mauritii 1588.

MATTHEO DRESSERO.

S. D. Clarissime vir, Domin colende, Grauissimam de Aristotelis et Philippi dialecticis, a me, vel certe nominis mei praetextu, alibi contemptis, abiectis,


page 825, image: s0825

explosis, exterminatis, et Ramo vicissim substituto actulationem tuam, superioribus nondinis ad me missam: fateor me initio aliqua cum admiratione et stupore, tandem vero etiam non sine risu, legisse. Quam enim ego significationem, vel saltem suspicandi de Aristotelis organo, et Philippi Erotematis, ex vsu scholarum explodendis occasionem, vnquam de me praebui? qui Aristotelis organon, vna cum Commentario Bursaemontis Coloniensis, quem omnium optimum mihi Praeceptor meus Philippus priuatim perlegendum, ipse commendauit, adolescens mediocri attentione euolui, et alios, vt idem facerent hortatus sum: et Philippi libros Dialecticos, in hac schola multos annos ipse interpretatus sum, nec in hodiernum vsque diem alios in nostra Academia praelegi, patimur. In publicis vero scriptis nusquam, nisi honorificentissime Aristotelis et Philippi Dialectices mentionem facio. Ramum ne nomino quidem, nisi semel in libello de studiis Dialecticae, ante 25. annos edito. Vbi longe post Aristotelem et Philippum, quem omnibus recentibus ibi ante pono, Ramum dico praeceptorum breuitate et exemplorum ex Poetis et oratoribus sumptorum perspicuitate, Philippum sequi. Nec existimabam, me, cum illa scriberem, post viginti quinque demum annos praesertim verbis adeo Tragicis [Gap desc: Greek words] fore. Sed ab alio forte incensum te, tum iracundius scripsisse, arbitror, nec de tua erga me beneuolentia pristina dubitabo. Quod si de Academiarum, Consistoriorum, scholarum reformatione, ante biennium instituta, nunc, vt audio, perfecta, communicare mecum, quae scire amico licet, voles, gratum mihi beneficium tribues. 1588.


page 826, image: s0826

MAGISTRO AVLAE CVIDAM.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, patrone colende, Fretus Heroica bonitate et mansuetudine vestra, magnis et Heroicis viris dignissima, etsi nulla inter nos familiaritas et notitia hactenus intercessit, tamen breui epistolio M. V. salutare, et obseruantiam ac studium vobis meum declarare volui. Cum enim sponte mihi isthuc accutrere et officium meum deferre, per valetudinem pedum perpetuo adflictam non liceat, nec fortassis deceat: literis breuibus ostendo quamuis serius: Gratulari me vobis de incolumi et felici in hanc Academiam aduentu, et gaudere, adolescentem principem, optima doctrina de Deo et de omnibus virtutibus, excoli; et vestrae potissimum sapientiae et integritatis consiliis, mores et studia illius gubernari. Cum enim Deus ipse praecipiat ERVDIRI in vera doctrina de Deo, et his eruditis literis, PRINCIPES terrae, vt ad munus regendi alios in genere humano summum, accedant, non rudes et imparati: multo maiore studio, quam alii, se doctrina et virtutum exercitiis instruere debent, cum quidem cogitatione doctrinae, Deus se piis animis communicet. Oro igitur Deum datorem et custodem principum bonorum, vt studia Illustrissimi principis Vlrici adiuuet, et efficiat vt olim Rempublicam foeliciter gubernet, vt virtus ipsius Vniuersae Germaniae praesidio et ornamento sit. V. M. Balthici huius littoris regionum, Pomeraniae, Borussiae, Liuoniae, Moschouiae, Poloniae et Marchiae Brandeburgensis descriptionem Chorographicam, vna cum aliis aliquot pagellis historicis lectu non ingratis, nec insuauibus, vt spero, futuris, mitto, et officiose oro, vt tenuem ac exilem hanc meae erga vos obseruantiae et studii significationem non aspernemini. Bene et foeliciter M. V. aeternumvaleat. Die S. Bonifacii Germanorum Apostoli Anno 1592.


page 827, image: s0827

SIMONI SYNDICO ASLOENSI.

S. D. Magnifice et ornatissime vir, Domine colende, Meministis dulcissime a Plutarchodictum esse. Si amicorum omnia coommunia sunt, maxime decere, vt coommunes amicorum amici sint. Intercedit autem mihi iam multos annos amicitia, cum Reuer. Episcopo vestro, arctissima et iucundissima. Quare vobis etiam, beneuolentia et amore mutuo coniunctus esse cupio, nec dubito, Humanitatem vestram, pro eximia bonitate et mansuetudine sua, magnis viris dignissima, petenti hoc beneficium benigne tributuram esse, hac etiam de causa, vt ad Remp. inclytiregni vestri aliquid ex nostra necessitudine coommodi et honoris redundet. Cum enim vterque nostrum, veteris memoriae et Historiarum studiosus sit: non dubito, ex mutua operarum et Iaborum communicatione aliquid ad coommunem vtilitatem fructus emanaturum esse. Edidi enim proximo mense Saxoniae et vicini orbis Arctoi Chronicon, in quo de Daniae et Succiae rebus, quae in 1500. et sequentes annos inciderunt, satis multa et cognitione non indigna nec iniucunda, commemorantur. De inclyti vero regni Norwegiae negotiis, magna ex parte mutus fui, quod vberiores narrationes diligenter et fideliter consignatas, nullas haberem. Mitto igitur Humanitati vestrae exemplum Chronici et aliarum pagellarum, quas sine molestia vos perlustraturos esse, spero. Rogo autem, vt vicissim, de motibus Norwegie, sub Christiano I. Item de bello a Stenone victo, et a Christierno II. circa annum Christi 1502. oppresso, pleniores expositiones mihi suppeditetis, et originem, causas, occasiones bellorum et circunstantias plures adiungatis. De initiis Christianae religionis in regno vestro, ad Reuerendissimum Dn. Episcopum, consignationem misi. Oro autem nisi in coommodum et molestum sit, vt aliquid respondere, et me in numero eorum, qui virtutem vestram suspiciunt et venerantur, numerare dignemini. Bene et foeliciter aeternum valete. 1588.


page 828, image: s0828

MARTINO AEDITVO MEdico Hafniensi.

S. D. Clarissime vir, Domine et patrone colende. Meministi dulcissimam Plutarchi [Gap desc: Greek words] sententiam: [Gap desc: Greek words] . Si amicorum omnia communia sunt, maxime conuenit communes amicorum amicos esse. Cum igitur arctissimo mutuae beneuolentiae foedere, plurimos iam annos, Reuerendo viro M. Henrico Buscoducensi, quem tibi etiam fraterno amore et fide, deuinctum esse intelligo, coniunctus fuerim: nec dubitem, animos nostros, et si nulla inter nos familiaris consuetudo hactenus intercessit: tamen communi Spiritu Christi, et eiusdem de Deo fidei, ac confessionis societate, in Deo copulatos et vnitos esse: plane confido, vos tali bonitate, sapientia et mansuetudine Christiana praeditos, meam quoque tenuitatem, in communis amicitiae vestrae collegium, non grauate cooptaturos esse. Id enim plane persuadent mihi, tum Buscoducensis nostri literae, quibus ad scribendi officium me amantissime hortatur, tum clarissimi Medici, Collegae mei, Petri Memmii sermones, de eximia pietate, doctrina et humanitate tua honorificentissimi. Quibus adducor, vt duobus medicis amicis, non eruditione solum, et in medendo, fide et felicitate, verum etiam Christiana pietate, candore et morum suauitate eximiis, tertius adscisci, in amicitiae foedere tuendo, collega exoptem. Nam et ipsam medendi artem, et omnes. Caetera desunt.

MARTINO KEMNICIO.

LIteras tuas, de pia consensione, in verae doctrinae puritate, et controuersiarum inter nostros hactenus grassantium diiudicatione, cum Sueuicis Ecclesiis constitueuda, et nostro etiam loco, apud vicinas huius


page 829, image: s0829

Ducatus et vrbium finitimarum ecclesias iuuanda: et notationibus singularum, ad te mittendis, initio Decembris accepimus. Etsi autem multo ante respondere maluissemus, et eodem mense, praecipuorum in huius Ducatus Ecclesiis docentium, consensum, impetraueramus, tamen vicinarum in vrbibus maritimis Ecclesiarum notationes, quarum in conformando scripto rationem haberi, easque cum significatione nostri iudicii, vobis transmitti diserte petieras, ingruentibus iam feriis Paschae primum, saepe flagitantibus et vrgentibus nobis, tandem redditae sunt, hac conditione adiecta, vt librum iuxta Notationes illorum compositum, ad illos denuo referri curaremus, priusquam tibi et Tubingensibus Doctoribus remitteretur.

Haec tarditatis et dilationis responsi nostri adeo diuturnae causa praecipua fuit, ad quam aliae etiam publicorum negotiorum occupationes, pro ximis post Pascha hebdomadis accesserunt. Quare veniam nostrae cunctationi et morae nimis prolixae tribues, et apud Tubingenses etiam Doctores excusabis. Nam quod ad summam totius deliberationis attinet, nos et consilium totum, constituendae inter Sueuicas et Saxonicas Ecclesias piae et salutaris consensionis et concordiae, et hanc ipsam declarationem controuer siarum de praecipuis articulis, inter nostros hactenus agitatarum, quae in libro Tubingensi, quem nunc tandem remittimus, comprehensa est, candide et sincere probamus, ac Deum fontem veritatis ac pacis toto pectore precamur; vt pio huic et Ecclesiae ad posteritatem etiam vtili et salutari instituto benedicat, et successum seruientem ipsius gloriae et mulrorum piorum confirmationi et restituendae tranquillitati Ecclesiae et amolitioni tristiss. Scandalorum, quae ex Cadmeis docentium praeliis et certaminibus, apud nostros et aduersarios de nostris dissidiis


page 830, image: s0830

triumphantes hactenus extiterunt, benigne largiatur. Cum autem de re tota sententiam et voluntatem nostram copiosius, in epistola, quam ad vicinarum vrbium pastores et ministros superioribus diebus dedimus, complexi simus, cuius epistolae exemplum tibi etiam transmisimus, frustra nunc eadem a nobis repetenda esse non existimauimus. Placet autem nobis consilium tuum, vt inter caetera Tubingensibus Theologis significaretur, scriptum iam ita conformatum esse, vt formam doctrinae nostrarum Ecclesiarum, de controuersis articulis pleniori explicatione complectatur.

Et quia eadem libertas, qua nos vtimut, etiam Sueuicis Ecclesiis concedenda sit, An formulam hoc modo declaratam velint amplecti, an vero mutandum aliquid iudicent? non posse iam constitui deforma comprobationis, sed scribendum ipsis esse, ne formula haec publicetur, priusquam cum significatione iudicii, sententiae et voluntatis Sueuicarum Ecclesiarum, quae se adiungere voluerint, in haec loca remissa fuerit, vt post Sueuicae consensionis declarationem deliberari et agi possit, de plurium Ecclesiarum in his et aliis regionibus, consensu adiungendo.

Quid Superintendens Marchiae Brandeburgensis, cui scriptum Sueuicum a te missum esse, intelligimus, responderit? doceri nos tuis literis optamus. Nos ad pastorem in oppido Vitikindi, vitum optimum, et eximia pietate, eruditione, candore et zelo retinendi depositi doctrinae, a Luthero nobis commendatae, praeditum, de hoc ipso negotio diligenter scripsimus. Verum is recenti adhuc vulnere [Gap desc: Greek words] , quod superioris anni mutatio durior ecclesiis illis intulit [Gap desc: Greek words] tali deliberatione adhuc intempestiua [Gap desc: Greek words] censet.


page 831, image: s0831

Faciamus igitur nostro loco, quod ad conseruationem veritatis et pacis in Ecclesiis quas docemus, profuturum esse iudicabimus, et Deum oremus, vt nos doceat, gubernet et seruet. Datum Rostochii. In feriis Pe???ecostes Anno 1575.

SVPERINTENDENTIBVS VICInarum Ecclesiarum.

S. D. Renerendi et Clarissimi viri Domini et fratres colendi. Cum duo fines consiliorum et actionum nostrarum, in Ecclesia et omni vita praecipui esse debeant: vt propagatione vërae et salutaris doctrinae gloriam DEI illustremus: et conseruata vnitate et concordia doctrinae et voluntarum in docentibus, ecclesiam scandalis nostris non offendamus, haud dubie DEO grata, et vestrae etiam pietati, doctrinae et authoritati maxime conueniens, omniumque piorum approbatione et laude digna est cura et studium, in tuenda et ad posteros transmittenda, praesentium controuersiarum vera et perspicua diiudicatione, et pia ac salutari pace et concordia plurium Ecclesiarum, confessioni Augustanae adiunctarum, restituenda: quod a Tubingensi et Suecicis Ecclesiis primum susceptum, vestro etiam loco iuuare et prouehere in his regionibus instituistis, quos conatus sanctissimos, et Ecclesiae ac posteritati vtilissimos, vt filius DEI Dominus noster Iesus Christus, fons verae doctrinae et pacis aeternae, qui ipse ardentibus votis, colligi et seruari Ecclesiam, et ita regi, vt vnum sit in DEO, petit: Spiritu sancto suo gubernet et adiuuet, et ad veritatis et pacis in Ecclesia conseruationem optatam prouehat, toto eum pectore precamur. Quantopere enim dissensiones et certamina nostrorum Cadmea, de praecipuis et summis doctrinae


page 832, image: s0832

Christianae articulis, communes hostes aduersus nos arment, et audaciam ac potentiam eorum confirment, et cursum Euangelii in multis gentibus verae doctrinae cupidissimis impediant: singuli cogitare possumus, vt magno et acerbo cum dolore aliqui nostrum, coram, proximis annis propius experti sunt. Quare non verbis tantum et nuda inficiatione, vt in pro oemio nouo, Confessioni Augustanae Naoburgi praefixo, factum est: sed vere restituto doctrinae consensu, pie refutari hanc accusationem, et remoras propagationis Euangelii amoueri, et tristiss. scandala inde secuta sanati, toto pectore optamus; cumque alioquin in omni vita [Gap desc: Greek words] , vt in veteri poemate dicitur, [Gap desc: Greek words] , tum vero nihil optabilius, nihil pio pectori dulcius est, quam Ecclesias Dei, propagatione verae doctrinae et piis cultibus gloriam Dei ornantes, inter se concordes et florentes videre. Quate communi totius Ecclesiae nomine, gratiam vobis, rem totam tamque Ecclesiae necessariam, iuuantibus, deberi fatemur, ac si quid pro nostra etiam tenuitate conferre studii et operae, ad piam concordiam, apud nostros et in vicinis, huius Ducatus Ecclesiis, posse putamur: summa id voluntate et fidelissime praestabimus, et quanto possumus studio, diligentia et fide pia consilia restituendae concordiae, pro nostra virili parte iuuabimus et prouehemus, ac existimamus aliquos nostrum, scriptis et actionibus moderatissimis, et tot annorum silentio ad virulentissimas qaorundam calumnias, satis osten dere, se [Gap desc: Greek words] , et cum omni modestia et mansue???udine ac longanimitate, studere vnitatem Spiritus per vinculum pacis conseruare.

Optaremus autem coram nobis de re tota et singulis dogmatum articulis, in formula illa expositis, diutius colloquen li facultatem praebitam fiusse. Ita familiarius


page 833, image: s0833

et apertius, de ipsis momentis controuersiarum, vera et perspicua, non generali aut ambigua et nouas dissensiones paritura confessione, tollendis, [Gap desc: Greek words] , vt in colloquio piorum fieri decet, conferre potuissemus. Nam scripto omnia nec commode, nec tuto licet complecti. Intelleximus autem ex oratione illius, apud nos habita, non subscriptionem alterutrius formulae (ex quibus nos quidem latinam, iu qua, Canonibus additis, Errores aliqui cum veritate pugnantes, diserte reiiciuntur, Germanicae nudiori praeferimus) a nobis flagitari: sed simplicem et perspicuam declarationem nostrae sententiae, de singulis articulis doctrinae controuersis, ex qua intelligi possit, an in fundamento, cum aliis confessioni Augustanae adiunctis Ecclesiis consentiamus. Cum vero singuli pii, ad reddendam de ea, quae in ipsis est fide et spe rationem, parati esse debeant: non grauate petitioni illius morem in ea re geremus, ac cum primum licebit coommunicato cum Superintendentibus et ministris Ecclesiarum vicinarum in hac ditione praecipuis (id enim inprimis gratum sibi fore ostendit) consilio: Fidem et confessionem de articulis, ab illo propositis, nostram, candide et perspicue ostendemus. Cumque consilium prudens, occasio commoda, felix Exitus, vnius sunt tria doma Dei: ardentibus votis Deum precamur, vt in hac tanta, tamque Ecclesiae necessaria et salutari causa, meutem et manum, consilia et actiones vestras clementer gubernet et prouehat. Nelabor in Domino noster inanis eat. Bene et foeliciter valete. Rostochii Die 10. Decembris Anno 1569.


page 834, image: s0834

Decanus et Collegium Theologicum ac ministri Ecclesiae Rostochiensis.

AEGIDIO HVNNIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, Domine colende Gratulor pietati, doctrinae et virturi vestrae eximiae, in speculam illam et fastigium (quo nullum in nostrae confessionis Ecclesiis et Academiis sublimius et amplius est) euectae, vt fructus pietatis, sapientiae et bonitatis vestrae vberiores publice et priuatos edere possitis. Nec vero de publica Ecclesiae necessitate et salute, et verae doctrinae confernatione, quam post Deum ex tua, et collegarum isthic tuorum, pietate, consiliis et constantia potissimum pendere video, quidquam hoc tempore scribo: sed priuatim ingeniosum hunc et honestum Iuuenem, Iohannem Wiberum Rigensem, tibi commendo: in cuius pectore, amor et ad miratio tui, ex Thesium, quas recens isthic disputandas proposuisti, et aliorum aliquot scriptotum lectione, accensa est tanta, vt tuo potissimum conuictu et contubernio vi locum in mensa et domo tua habere poterit, isthic frui, et communicatione doctrinae et consiliorum tuorum erudiri et confirmari cupiat. Oro igitur, vt optimi iuuenis desiderio gratificeris, et beneuolentiam erga metuam, binis epistolis, dum Marpurgi vixisti, humanissime scriptis, declaratam conserues. Ego breui ex vitae huius proscenio discessurus, et valete ac plaudite dicturus, votis superstitibus [Gap desc: Greek words] , auxilium Domini Dei Zebaoth, et successus Ecclesiae salutares precor, vt pergatis de virtute in virtutem, et appareat in Zion Deus, sicut Psalm. 84. scriptum meministi. Quid in Arctoo hoc orbe agatur, ex pagellis adiunctis cognosces, quae cum prolixae epistolae loco mihi apud te futurae sint: non addam hoc tempore plura.


page 835, image: s0835

Sed Deum vt nos doccat, gubernet ac seruet, oro. Datum Rostochii Dominica Christi, de persona et officio suo acerrime cum Iudaeis dimicantis. Anno 1593.

HENRICO ELERO.

FIlium Dei, Doctorem ac Redemptorem nostrum Iesum Christum, sedentem ad dexteram aeterni patris, dare dona hominibus Pastores ac Doctores, ad opus ministerii et aedificationem corporis (Ecclesiae) Christi, Paulus ait, donec omnes perueniamus ad vnam fidem et agnitionem Iesu Christi, nec sicut pueri omni vento doctrinae agitati, fluctuemus. In id agmen pastorum et Superintendentum Ecclesiae, suo sanguine redemptae, cum te Filius Dei collocarit: toto pectore tibi gratulor, et Deum, vt te doceat, seruet ac gubernet, vt vox doctrinae, consilia et actiones tuae, Christi gloriae ac Ecclesiae saluti vtiliter seruiant, et fructum multum ferant, ardentibus votis oro. Laetor etiam diuinitus tibi sociam vitae dulcissimam, et amicum omnium in toto genere humano carissimum et fidissimum esse adiunctam, et Deum conditorem maris ac foeminae, et auctorem sanctissimi et suauissimi foederis precor, vt coniugium foelix, tranquillum et salutare vobis esse velit, et spiritus sui nexu amborum pectora sincero, suaui et ardenti amore ac fide copulet et astringat, vt perpetuo

Sit domus florens sine lite lectus,
Mutuus candor, parilis voluntas,
Tristibus rebus piamens vicissim
Gratasecundis.
Eleri sicut speciosa vitis
Singulis vxor reuirescat annis
Ludat obsessam quoque turba circum plurima mensam.


page 836, image: s0836

Ad haec vota, tenue [Gap desc: Greek words] adiungo, et Nazianzeni verba, excusantis se quod nonipse ad sacrum nuptiale accesserit, adscribo, quae non sine voluptate recognosces. O [Gap desc: Greek words] . Bene et foeliciter vale Anno 1593. die 4. Aprilis, qua primum, in hanc Balthici littoris Sareptam docendi causa, ante 42. annos, adueni.

JOHANNI LAGONIO EPISCOpo Ripensi, in Cimbrica Chersoneso.

S. D. Reuerendissime Domine, Episcope vigilantissime. Breui ex huius vitae proscenio discessurus R. etiam dignitati tuae, pro eximia et singulari erga me, meosque beneficiis, in me et meos collatis, gratias agere volui. Deus R. D. T. Ecclesiae suae diu adhuc incolumem ac florentem seruet, ac tibi et tuis vicissim benefaciat. M. Suaningum non amplius promissi, adeo prolixe mihi coram facti, de aliquot historiarum communicatione, admonere audeo, cum nihil vnquam respondere dignatus sit. Deus et ipsum et vos omnes gubernet, ac saluos et felices perpetuo tueatur. Vitae meae curriculum ad metam peruenit, quam vt salutarem mihi efficiat, [Gap desc: Greek words] Christus tribuat, toto eum pectore precor. Literis pagellas vsitato more adiunxi, quas R. D. T. perlustratu non ingratas fote, spero. Bene et foeliciter aeternum valete. Rostochii, pridie Triumphi filii Dei ascendentis in coelum.


page 837, image: s0837

CHRISTIANO DVCI SAxoniae.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine Clementissime. Quod Illustr. C. T. aureum Dauidis Psalmorum librum, ab Illustr. Duce Electore Augusto, auo tuo, illustri pietate, sapientia et virtute Dauidi simillimo, latina veste donatum, ad me mittere, et insigni Salomonis dicto, propria dextera sua, virtute et fide praestanti exarato, ornare, et beneuolentiam erga me suam testari, dignata est: eximium et singulare munus ab Illustr. C. T. mihi tributum iudico, dum video, bonos et Heroicos Principes, etsi in excelso vitae humanae fastigio collocati sunt, tamen inferioris etiam fortunae et conditionis homines, virtutis et doctrinae studiis deditos, non fastidire. Caetera desunt.

HENRICO GARERO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, frater carissime. Callimachus optat, vt Musae et gratiae, tenellos digitos suos, fragranti Rosarum succo delibutos in carminibus suis abluant. Sic Epistolam, qua Georgium Rosam commendas, perpetuo et suauissimo Rosarum odore vndiquaque fragrare, et singulari legentem voluptate reficere ac recreare, sensi. Georgium etiam ipsum, ex cuius ingenio, sermonibus, vultu, ac gestibus, [Gap desc: Greek words] elucet, gratissimos hortulano Christo odores spirare et diffundere iam pridem coepisse, intelligo. Merito igitur Seniori Rosae, in suo casti coniugii horto, tales Rosas plantanti gratulor, et exemplum dulcissimae promissionis Psalmi illustre cerno: quam ethnicus Poeta alicubi auditam hoc eruditissimo versu reddidit [Gap desc: Greek words] . Generatio rectorum benedicetur. Talem igitur filium, tam iucundos et suaues ingenii, doctrinae et morum


page 838, image: s0838

elegantiae odores spargentem, a Deo propitio et benedicente patri Georgio datum esse, vna vobiscum laetor, ac vt deinceps etiam Deus. Rosae huic studiorum rotiusque vitae cursui benedicat, toto eum pectore precor. Meaipsi fides et diligentia, quantum in hac senecta imbecilli potero, nunquam defutura est. Tibi vero gratiam habeo, quod occasionem crebrius inter nos deinceps per literas colloquendi, hac coommendatione mihi monstrasti. Itaque et nunc amanter respondeo, et Chronicon Saxoniae nostrum, recens editum, ad te mitto, quod vt perlustrare digneris, et quae inter legendum in mentem venient, annotes, et de iudicio tuo candide significes reuerenter oro. Bene et foeliciter vale, Pridie Iohannis Anno 1593.

ELISABETHAE, REGINAE Angliae.

SErenissima Princeps, Domina Clementissima, Pulcherrimum et summum regni decus est, cum summo regi Domino Deo et Redemtori nostro Iesu Christo fideliter seruit, et verae Ecclesiae Christi, ac piis studiis domicilium et sedem tranquillam praebet, in qua conueniunt populi simul et Reges, vt seruiant Domino, et laudem eius annuncient. Ideo epim Deus aeternus Rex, conditor et custos ac conseruator generis humani, Imperia et regna in terris ipse constituit ac distinxit, et Regiam Maiestatem. T. alte supra caeteros homines extulit ac euexit, vt Dei imago, et Dei vices in terris gerens salutare organon Dei sit, per quod vera agnitio et inuocatio Dei et Seruatoris nostri Iesu Christi in genere humano late spargatur et propagetur, et Sapientia, Bonitas, Iustitia Dei, in honestis legibus, sudiciis et disciplinae ac pacis conseruatione conspiciatur et luceat, ac inprimis, vt religio Christi vera, in politiis et impe???iis late sparsa, fulgeat, et Ecclesiae veram de Christo


page 839, image: s0839

confessionem publice sonantes, et coommuni voce ac laudibus Deum vnanimiter celebrantes, hospitium tranquillum habeant: sicut inquit vox diuina: Gubernatio terrae in manu Dei est. Is nonnunquam dat principem bonum et cancellarium dignum laude. Dei igitur praesentiam et prouidentiam in Regiae Maiestatis V. gubernarione felici et salutari, et defensione miranda, et diuinae sapientiae ac virtutis suae radiis illustribus in R. M. V. sparsis, cum omnibus piis gratus agnosco, eumque vt deinceps etiam Regiam M. V. sicut praecedentibus 35. annis, quibus Imperium hoc Anglicanum prudentius et foelicius, quam vlli antea viri, gubernauit, incolumem et florentem perpetuo seruet, ardentibus votis precor. Ego quidem, amore et admiratione tot illustrium praesentiae Dei in R. M. V. corde, consiliis et actionibus diuinis, testimoniorum adductus, subiectissimum studium et obseruantiam R. M. V. meam, qualicunque Epistolae huius significatione declarare cupio: et Saxo niam a me recens editam adiungo, in qua, tum alibi crebram et honorificam R. M. V. mentionem facio, tum vero gloriosam illam et vere mirandam, de Hispanis victoriam, diuinitus R. M. V. concessam, pag. 854. 855. breuiter commemoro, in qua, vt in aliis etiam rerum Anglicarum mentionibus, si quid R. M. V. amici desiderabunt, summa voluntate veriores ac certiores expositiones, et pluribus circunstantiis auctas, in proxima editione substituam. Postremo Regiam M. V. subiectissime oro, vt audaciae huic, in R. M. V. compellanda meae, veniam det, et me inter eos, qui Heroicas R. M. V. virtutes, quae sunt sapientiae et iustitiae diuinae radii, agnoscunt, amant, suspiciunt, et venerantur, clementer respicere, et Regia beneuolentia sua, vel inter postremos clientes complecti, non dedignetur. Bene et foeliciter R. M. V. eternum valeat, Datum in Academia vrbis Rosarum ad mare Balthicum. Anno 1593.


page 840, image: s0840

RICHARDO A SCHVLENBVRG.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, patrone colende. Magnum et excellens decus, et praesidium Reipublicae eximium ac singulare est Nobilitas erudita, veram religionem, iustitiam et mores patriae honestos, intelligens et amans, quae publica consilia gubernat. Gratulanda est igitur haec foelicitas Reipublicae, quod plures ex equestri ordine, in his gentibus literas discunt, et doctrinas intelligunt, quam ante quadraginta annos, cum primum in has terras veni, solebant. Tunc enim, ex tota Nobilitate Megapolitana, Duo soli, Theodoricus Malzanus, vir sapiens ac eloquens, et Ioachimus Crusius, vt in Marchia vestra Eustachius a Slieben propter eruditionem et facundiam, in admiratione erant. Nunc Dei beneficio, maior Nobilium eruditorum, in consiliis Principum frequentia est, in quorum decedentium vestigia M. V. literis et virtute excultam succedere laetor. Fretus igitur, Heroica bonitate et mansuetudine vestra, semper cum eruditione coniuncta, et magnis viris dignissima, scribere ad M. V. ausus sum, et vna mittere Curonicon Saxoniae nostrum, cuius librum XXIV. Nobiliss. nomini vestro inscripsi, cuius virtutum memoriam, ad posteros, cum Chronico, diuturnius propagatum et celebratum iri confido, quam maximae partis quantumuis opulentorum et potentum Nobilium, Quorum Nomen et memoria fere vna cum corporibus extinguitur, et apud liberos eorum, ac nepores, in priuatis familiis fere conseruatur. Oro autem Magnific. Vestram reuerenter ae officiose, vt qualemcunque hanc obseruantiam, ac studii erga vos mei significationem benigno et candido animo accipere, et inter eos, qui Magnific. Vestrae virtutem, doctrinam, prudentiam, et caeteras laudes suspiciunt, amant, et venerantur, Me quoque numerare dignemini. Vest. Magn. studia et officia mea vicissim


page 841, image: s0841

cum omni obseruantia et gratitudine aeternum constabunt. Bene et feliciter valete. Die Cyriaci 8. Aug. 1593.

NICOLAO HEMMINGIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice colende, Petiit a me literas quibus aditum illi ad te patefacerem, hic tenuis quidem fortunae, sed ingeniosus et doctus iuuenis, Ioachimus Gericius, cui gratias ago, quod facultatem mihi, iam iam ex huius vitae proscenio abeunti. praebuit, adhuc semel tecum per literas colloquendi. [Gap desc: Greek words] , tametsi te, Catonis illius Censorii vel Calebi Ephraitae, senectam crudam, vegetamque agere, et mentis ac corporis vires pristinas retinere, ac exemplum sententiae Psalmi esse: Plantati in Domo Domini etiam in senecta virides et florentes erunt, magna cum voluptate intelligo. Me Arthritidis dolores anniuersarii, et aliorum morborum concursus, magnam anni partem lecto alligant. Interualla tamen subinde, ad studia et Chronicon Saxoniae ad praesentia tempora pertexendum, cuius tibi titulum et prooemium his literis adiunxi, concesserunt, de quo, cum insuauia quorundam isthic iudicia et censuras spargi intelligam: Te tamen tali bonitate et sapientia virum, candidius ac aequius spero iudicarc, praesertim si meam, ad Rectorem scholae vestrae Laurentium virum optimum et doctissimum, cui salutem amanter opto, epistolam legisti. et in postremo huius editionis prooemio, Suecicas expositiones prolixas, mecum a Rege Iohanne III. communicatas esse, iudico: Cum Danici consiliarii et Secretarii, a quibus rerum Danicarum consignationes aliquoties petiui, nullas omnino impertire dignati sint. Nunc tantum reprehendunt, nec alia certiora suppeditant, quae si nunc quoque impertirent, curarem, vt ad proximam editionem bona fide intexerentur. Oro autem, vt data


page 842, image: s0842

occasione commoda, per literas, patroni et amici tui D. Casae et aliorum animos, quoad sine incommodo et molestia poteris, mitigare studeas. Mea tibi ac tuis studia et officia vicissim cum omni obseruantia defero. Bene ac feliciter vale. Die natali virginis Mariae matris Christi, et virginis Elisabethae Reginae Angliae.

CHRISTOPHORO A SLAMmersdorff.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, Patrone colende. Ex Matthaeo, ciue Heidelbergensi, fratris mei filio, cognoui, M. V. pro eximia bonitate et mansuetudine sua, magnis et Heroicis viris dignissima, mei quantumuis ignoti, et tenuis ac senis iam Ludimagistri, mentionem, apud ipsum aliquoties fecisse, et facultatem nobis praeberi vna colloquendi optasse. Egovero eximium et singulare donum, Dei concessu et mihi tributum, iudicarem, tanti viri amicitiam, quem praeter Heroicangeneris nobilitatem, excellenti etiam virtute et doctrina ornatum, et vera pietate et patrocinio sincerae religionis praestare intelligo. Itaque vt desiderium subinde vobiscum colloquendi, et amicitiae cum M. V. ineundae meum significem, prior ad vos hanc epistolam vna, cum pagellis aliquot historicis et scholasticis mitto, quas si M V. non molestas fuisse, ex literis vestris perspiciam, scribam deinceps, si viuam crebrius et prolixius. Nunc reuerenter ac officiose M. V. oro, vt M???tthaeum fratris mei filium, authoritate et patrocinio vestro complecti et iuuare dignemini, vt, quorum in aula vsus est, vasa stannea, ipsius labore et industria potissimum conficiantur, vt honestius se et familiam labore manuum suarum alere et conseruare possit. M. V. nostra studia et officia vicissim omni cum obseruantia et gratitudine deferimus. Bene et foeliciter valete. Rhodopoli Anno 1593.


page 843, image: s0843

JOHANNI PHILIPPO AB Helmstadt.

S. D. Nobilis et magnifice Domine Marscalce, Patrone colende. Cum Deus ipse ordinem et gradus Gubernatorum, principum. Nobilium, et subditorum distinxerit, vt reliquae multitudini praefecti viri Nobiles. veram Dei notitiam, honestam disciplinam, leges, iudicia, et pacem conseruent: semper hunc ordinem diuinum, et Nobiles virtute praestantes, quos suo loco Deus caeteris hominibus regendis praeesse voluit, amaui, et tanquam Dei vicem in terris gerentes, veneratus sum, summum etiam beneficium post parentes, a viro nobile, patrono et nutritio meo. Petro a Menzingen accepi, qui sexennium integrum mihi sumptus studiorum Tubingae et Wittebergae paterne et liberaliter tribuit. Itaque grata mente et voce confiteor, quidquid in studiis doctrinatum profeci, quo aliis prodesse hoc rempore possum; post Deum et praeceptores meos, praecipue huic nob li et optimo Heroi meo acceptum referre, eaque de causa adiunctam orationem de Grainchaea, in qua domicilium et praedia sua ille habuit, olim scripsi, cuius dedicatione obseruantiam et gratitudinem illi meam publice declararem. Cum autem M. V. communem cum illo patrono meo patriam esse sciam: ac eximiae pietatis, patrocinii verae religionis, Heroicae bonitatis, sapientiae, doctrinae, et humanitatis vestrae fama et praedi???atio, ad hanc Balthici littoris oram vsqque peruenerit: fateor in meo pectore eximium M. V. amorem et admirationem accensam esse, quem vt tester, et desiderium amicitiae vobiscum ineundae significem, prior ad M. V. has literas, vna cum pagellis aliquot historicis et scholasticis mitto. quas si Magnific. V. non ingratas nec molestas fuisse intellexero, scribam deinceps, si viuam crebrius et diligentius. Nunc reuerenter et officiose M. V. oro,


page 844, image: s0844

vt Matthaeum fratris mei filium, fabrum stannarium, autoritate et patrocinio vestro complecti et iuuare dignemini, vt quorum in aula vsus est, vasa stannea ipsius labore et industria potissimum. conficiantur honestius se et familiam labore manuum suarum alere et conseruare possit. Magnificen. V. nostra studia et officia vicissim omni cum obseruantia et gratitudine deferimus, Bene et feliciter valete, Rhodopoli.

IACOBO HORSTIO Medico.

QVod D. Danielem Hoffmannum in conuiuio Depositionis significas, multis praesentibus, palam iactitasse, me, in epistola ad Monauium, quam post meam mortem editurus sit, Caluini de coena Domini doctrinam approbasse; impudens et vanissimum commentum est. Nullam enim eius argumenti epistolam a me scriptam posse proferri ab illo, aut alio quouis, scio, nisi commentitiam aliquam et fictam, qualis D. Heshusii nomine ad Ducem Iulium olim publicabatur, ipsi subornent. Haec ad Rectorem Academiae vestrum scribere cogitabam. Sed cum ipse officio illo fungatur, nunc quidem differo, nec tamen impedio, quo minus, quibus velis hanc epistolam, quoad sine incommodo poteris, legendam tradas. Primaria D. Brucaei lectio medica, nulli adhuc commendata est, nec ad 200. Ioachimicos vlla accessio ex aula vel Academia expectari potest. Itaque spem de nostra coniunctione propiore conceptam, abiicere cogor. Galeni pleraque legi, sed in [Gap desc: Greek words] congerie librorum de pulsibus, de crisibus, diebus decretoriis et multis aliis haereo, quae tacitus praeterire potius, quam inepte de illis monere, consultius arbitror: Vbique fere, nimio reprehendendi studio


page 845, image: s0845

et auiditate a proposito abreptus, lectores ad rem ipsam properantes, distinet ae defatigat, eadem identidem locis compluribus repetit ac inculcat: et quanquam vbique methodos et demonstrationes suas iactat, tamen multo rectiore methodo, ac multo neruosius et felicius Iohannes Fernelius Medicinam vniuersam, omnibus illius partibus, erudite ac perspicue, sine tot molestis rerum earundem repetitionibus, et sine Asiatica illa sermonis redundantia explicatis, complexus esse videtur. Haec in sinum tuum stulte fortasse ac temere effusa, vt vicissim a te erudiar ac confirmer, quaeso, ne ad alios efferas. Canonem etiam Auicennae, multo meliore methodo, artem sine parergis virulentarum in alios insectationum totam, vno illo volumine comprehendisse, existimari possit; tametsi oratio Latini interpretis foeda et barbara, elegantiores non immerito alienat. Sed satis ineptiarum vna epistola conclusi: Bene vale, postridie Michaelis. Anno 1593.

D. IACOBO COLERO.

S. D. Reuerende et Clarissime Domine Doctor, frater carissime. Ad Encomion Chronici Saxoniae nostri tuum, adeo amanter et honorifice scriptum, respondeo. Non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte, Et non calcata candidiora niue. Bonitatem igitur et candorem tuum vicissim praedico, tibique gratias ago, quod non ingratum hunc meum laborem tibi, nec reipublicae prorsus inutilem, a te indicari intelligo. Peruersi huius seculi et mundi maligni non aliam gratitudinem expecto, nisi quam Christus et Apostoli, pro suis in genus humanum bene meritis longe maioribus, retulerunt. Historiae scribendae institutum, inuidia est: continuatio, labor: finis, odium, inquit Sidonius. Non igitur maledicta, plagas, criminationes, capitales accusationes praemii loco, in sine referri miremur. Generi tui Marchiam


page 846, image: s0846

omine magis fausto et ventis secundioribus, quam meam Saxoniam exiisse opto et consilium probo, quod ciuitatib. maluit. quam principibus patriae, ad haec studia compensanda durioribus, librum suum dedicarc. Exemplum enim illius Witteberga accepi. De tua vero R. D. inprimis mihi gratum fuit, quod non modo lectionem mei Chronici, verum etiam iudicii et sententiarum communicationem benigne promittis. Idque vt de multis illius partibus prolixe praebeas, reuerenter oro. Bene et foeliciter vale. Postridie Simonis et Iudae.

PRAEMONITIO ADVERSVS MAledici cuiusdam criminationes Ornatissimo viro Paulo Praetorio, amico suo. S. D.

SCio Deum velle, vt recte docentes et recte facientes, freti praesentia et auxilio Dei tandem proferentis veritatem, et defendentis iniuste deformatos: tran quillis et placidis animis, conuicia et calumnias improborum vt boreae flatus horridiores, aut canum latratus, ferant et contemnant: et omnium inimicorum criminationibus, testimonium bonae conscientiae et iudicia piorum acdoctorum in Ecclesia, epponant. Nec me poenitet, totos iam viginti annos, insulsissimas multorum obtrectationes et calumnias dissimulasse, et silentio obruisse, quia reipsa expertus sum, hanc patientiam Deo gratam esse, et Deo curae esse, vt rursus ornentur qui Deo vindictam reliquerunt, et publicae vtilitati ac quieti iniurias condonarunt. Nec vero ingrauescente iam aetate, dum me ad mortem singulis momentis impendentem praeparo, et in tanta vitae humanae alioquin satis adflictae fugacitate, inanibus et stultis contentionibus, et rixis cum homine maledico et ex impudentia et audacia conflato, tranquillitatem animi mei priuatam, et quod pluris facio, inuocationem quotidianam, qua praestari


page 847, image: s0847

a furentibus odio et vindictae cupiditate nequit: et alia necessaria meae vocationis officia, impedire, multo minus publicam Ecclesiae pacem et salutem turbarevelim Nec vacat mihi in hac occupationum et curarum varietate, et negociorum publicorum mole, de futilibus illis maledictis aut de vindicta cogitare. Etsi autem hanc simplicitatem vel stuporem fortasse meum alii pusillanimitatem, alii ignauiam ac vecordiam nominent, tamen post paucissimos annos, omnem futilitatum istarum memoriam extinctum iri sciens: Deo omnia commendo, et migrationem in coelestem Ecclesiam, ab omnibus curis, angoribus et calumniarum virulentia liberam quotidie expecto. Video etiam commune hoc fatum esse omnium, qui pietate, doctrina, laboribus et studio benemerendi de aliis, in Ecclesia paululum supra caeteros eminere videntur, vt omnibus inuidiae et calumniae in feriorum et aemulorum telis, consilia et actiones ipsorum expositae sint, sicut clarissima Ecclesiae Dei lumina, filium Dei, omnes Apostolos et Martyres et apud Ethnicos Palamedem, Socratem et alios summos viros, virulentis accusatorum calumniis et iniquis magistratuum iudiciis oppressos esse cernimus. Non igitur similia nobis, longe illo pulcherrimo agmine inferioribus accidere miremur, nec ea onera, quae alii longe nobis virtute, doctrina et pietate praestantiores tulerunt, ferre recusemus. praeserum cum nos quoque peccata et naeuos multiplices, dignos poenis circumferamus.

Quare de homine illo maledico cuios lingua mali pars pessima serui est, de quo tuis et multorum literis edoctus sum, cogitanti, saepe illud Dauidis in mentem venit: Sinite illum maledicere, Dominus praecepit ei, vt malediceret Dauidi. Et redder mihi Dominus bonum, pro hodierna


page 848, image: s0848

ipsius maledictione. Perditi enim profligatique hominis maledictis, nullius existimatio dignitasque apud prudentes violatur, vt Ciceronis verbo vtar. Decreueram igitur totum illud choas conuiciorum, quae aduersus me iam diutius biennio N. N. effundere nunquam cessauit, exemplo Periclis, ministrum cum lychno praeire iubentis conuiciatori, silentio tantum refutare.

Sed cum ex tuis, aliorumque literis et hominum fide dignorum sermonibus per Marchiam nuper profici scens, intellexerim, illum, Franci cuiusdam, opera, qui iuuenis illius Ephesii exemplo fortassis inclarescere cupit, Farraginem teterrimarum criminationum aduersus me conscribi curasse, quae sub prelo sit, vt in proximis nondinis spargatur: breuem et modestam responsionem, ad praecipua illa duo capita, quae significasti, de toto illo genere calumniarum et de Augustanae confessionis editione, opponendam esse duxi, si forte in mercatu inuectiuam suam prostituet, vt antidotum aliquod emptoribus, qui nugas istas fortasse legent, statim in promptu sit, ac primum de tota illa mole criminationum, quibus me aspergere conatur, diserte testor, me eas nequaquam agnoscere, et tantisper, crimina, quae mihi tribuit, in illo haerere, lector iudicabit, donec me talem esse legitime conuincet, quod in aeternum nunquam facturum esse affirmo.

Tota autem haec Tragoedia et odii illius aduersus me, ac furoris acerbitas, inde primum extitit, quod ante triennium, in Styriam et Austriam mecum proficisci volens, a ductore nostro Pirnae dimissus, et sine me in Austriam perueniens, statim inde quoque remissus est. Eius repulsae, sibi ac suis ignominiosae, culpam omnem in me falso confert. Ego vero eatenus me istius tragoediae causam esse fateor, quod aliquot annis blandissime ab eo, summam humilitatem et beneuolentiam erga


page 849, image: s0849

me verbis et gestibus prae se ferente, coram et per literas rogatus, vocationes illas in Austriam et Stiriam, vbi alioquin nemo hominum, de eo accersendo somniasset, ipsi confeci: ac talem hominem vt nunc experior, commendando, me ipsum deformaui, et multis etiam aliis. qui a me iuuari deinceps honestius potuissent, incommodaui. Cum enim acceptis vocationum literis, ille naturam insolentem et vanam aperiret et cum Ductore nostro in itinere assidue rixaretur, et amantissime admonitus, non desisteret: tandem ab eo repudiatus est. Causas vero dimissionis illius, statim ad Electorem Brandeburgensem, ad Stiriacos et Austriacos delectos et alios legatus perscribit, et post annum reuersus Berlinum, se scriptorum illorum autorem esse, palam internunciis illius ad se missis, coram et per literas confitetur. Nnc legato relicto, in me solum ille debachatur. Sed has naenias, indignas quibus cognoscendis vel semunciam horae lector perdat, abrumpo, et Deum oro, vt mentem sanam in corpore sano vtrique largiatur.

Quod vero ad confessionis Augustanae et deliberationum, actorumque de religione in comitiis anno 1530. cum confessio primum exhibita est, editionem publicam attinet: de qua inprimis illum hoc tempore horribiliter queri, et magno suo sumptu, acta illa omnia conquisita esse, et se libri illius authorem Thrasonice iactitare, audio, confidentiam sane et audaciam hominis profligatam nequeo satis mirari, cum sciat se, ne vnam quidem paginam, in toto illo opere Germanico, iam edito, et Latino a me primum coagmentato, (cuius ipse etiam penes se exemplum a me acceptum habet) contexendo et vertendo, vnquam scripsisse. Nam totus ille labor mihi fere soli incubuit, cui et paucae illae pagellae, a Magistro quodam (pro quo Austriaci satis liberaliter, vt Stiraci pro me soluerunt) conuersae:


page 850, image: s0850

de integro plerunque retexendae fuerunt. Nec autorem illarum deliberationum et scriptorum quisquam se, nisi illum ipsum obtrectatorem impudentia superet, profiteri potest, cum sparsim in Lutheri tomis, in Philippi epistolis et orationibus et alibi dissipata, conuentus illius acta, sparsim extent, quae coagmentata et secundum ordinem temporum, quo singula gesta sunt, conuenienter a me distributa esse, vere affirmo.

Vt autem, si quis automaton seu horologii machinam sibi ab aliquo, artis illius non imperito, fabricari et donari petat, quod pro suo postea ostentet: aut si quis tabulam qualemcunque non data mercede pingi ab alio curet, quam pro sua vendat, non propterea operum illorum autor est, quod ab aliis artificibus ea confici flagitauit: ita ille, etsi primam mihi occasionem colligendi et ordine digerendi hanc scriptorum farraginem, ante aliquot annos praebuit, ac vt laborem hunc susciperem et contexerem vrsit: eaque occasione latinum exemplum (quod in praefatione etiam editionis Germanicae indico) a me primum coagmentatum et a meis amanuensibus maxima ex parte descriptum, penes se habet: non propterea operis huius autorem se esse merito iactitauerit.

Ad exemplum primae et verae confessionis Augustae exhibitae, ex archiuis Archiepiscopi Moguntini sua legatione confectum esse, et a se primum mihi monstratum, vna cum aliis deliberationibus et epistolis eo tempore scriptis, ex Islebii bibliotheca ad se translatis: passim ille vt audio depraedicat, cui primum respondeo. Exemplum confessionis Augustanae, quod inserui historiae, quadriennio antequam ego illud edidi, ipsius Electoris Brandebur gensis mandato, in ordinatione Ecclesiarum Marchiae publice typis expressum; cum omnibus legere illud volentibus communicatum


page 851, image: s0851

esse. Quo ore igitur effrons ille, sibi illud furto sublatum, scurrari audet? An ipse ex aula Moguntinensi primum electori Brandeburgico attulerit, mea nihil interest: cum iam dudum publica ab electore facta sit, tametsi ex propriis ipsius collegis, vanissimam esse, hanc quoque ipsius gloriationem cognoui. De exteris etiam scriptis, historiae illi insertis, quae mecum se ille communicasse passim praedicat, antea respondi, pleraque omnia, ac inptimis Lutheri et Philippi epistolas et tesponsa, in vtriusque Tomis publice ante multos annos excusa, ab omnibus inspicere ea volentibus, toto orbe Christiano lecta esse, vt praeter laborem colligendi et digerendi et coagmentandi singula, et quaedam vertendi, nihil in illis meum esse, ipse in praesatione tester, et nomina autorum vbique in libro candide adscribam.

Nulla certe est ex omnibus Lutheri et Philippie pistolis, quas ego operi huic, de amicorum, quos adhibui, consilio, inserui, quae non publice antea fuisset impressa, etiamsi plurimas huc pertinentes ad manum habebam, neque enim epistolas ad Teupolum, Campegium, Secretarium Leodiensem et alia similia, quae a se autore profecta esse, Philippum ipsum postea negasse memineram, intexenda esse duxi. Supersunt vna et altera instinctio, et paucae pagellae deliberationum, quas non ab ipso solum, sed aliis etiam amicis, ex Spalatini bibliotheca accepi, et per Pragam iter mihi superioribus annis facienti, multa huius generis, et de Hussiticis etiam rebus et concilii Basiliensis compactatis, vt nominant, cum Boemis, Michael Bianski senator, talium scriptorum studiosissimus: multa Caspatus Eberhardi, multa amicus quidam Erfordiensis ex Thuringia impertiuit, nuper etiam Erasmus Ebnerus, Noribergensis, qui comi???iis anni 1530. inter fuit, tum multa alia de electoris Saxoniae et Noribergensis senatus


page 852, image: s0852

actionibus, mihi retulit: tum vero integrum exemplum confutationis Aduersariorum sua manu descriptum mihi exhibuit, ne se solum ex Islebianis illis chartis (in ter quas tamen nihil, praeter excerptum confutationis, in Tomis Lutheri impressum, extat) ditatum esse, ille arbitretur; et tamen interea, illam ipsam confutationem, vna cum confessionis Augustanae prototypo, a Iureconsulto quodam Bauarico, Andrea Fabricio editam inueni. Fucile autem ferre potuissem, vt hanc quoque syluam scriptorum, ad conuentus Augustani anni 1530, historiam pertinentium, a me collectam et distributam, pro sua edidisset: sicut antea libellum, de collegiis Canonicorum, in quo nullam literam ipse composuerat, sed totum ab alio quodam, ex deliberationibus, de reformanda diaecesi Magdeburgensi archiepiscopo Sigismundo exhibitis, colligi petiuerat; ipsius nomine excudi curaui. sed cum tanta virulentia et scurrilitate eum, ob repulsam in Austria et Sriria latam: autore illius vero, Ductore nostro, qui in itinere eum a se dimiserat, relicto, in me solum debachari, sine iusta causa, intelligerem: et toto biennio iam nullum hostiliter maledicendi finem facere didicissem: tandem adhortantibus tam diu amicis, actorum illorum editione gratificandum esse, duxi: eoque minus, iam me huius consilii poenitet, quod multis sapientibus et bonis principibus, et aliis verae doctrinae et Ecclesiarum nostrarum amantibus, gratam et iucundam fuisse huius libri lectionem comperi. et quanquam in hac iudiciorum diuersitate, varias multorum censuras cognosco: dum alii, quod cum pastore Witebergensi communicarim consilia: alii, quod Philippi nomen Lutheto in epistola nun cupatoria praeposuerim; alii, quod sequentes editiones confessionis, quod ad rem ipsam attiner, non vniuerse, sed magna ex parte cum prima congruere scripsi: denique alii aliud reprehendunt: tamen haec


page 853, image: s0853

iudicia, tanti non facienda arbitror, vt propterea consilium editionis totum fuerit omittendum: Sed de his et aliis aliorum reptehensionibus, breui Apologia, actis conuentus Augustani adiuncta, paulo post respondebo. Nunc candidum lectorem rogo, vt interea cohibere assensionem, nec vanissimis sycophantarum criminationibus fidem habere velit, priusquam alterius etiam partis orationem audierit. Nam qui statuit aliquid, parte inaudita altera, aequum licet statuerit, haud aequus fuit. Bene et feliciter vale 6. Nonas Maii. Anno 1576.

JVLIO COMITI SALMENSI.

S. D. Illustis et Indyte comes, Domine clementissime, Fretus Heroica bonitate et mansuetudine vestra, magnis et Heroicis principibus dignissima, etsi clementiae vestrae hactenus plane ignotus sum, tamen admonitu praesentis literarum latoris, scribere ad Cl. V. ausus sum. Tantus enim splendor est verae virtutis, et sapientiae ac doctrinae excellentis, vt ignotos etiam et longis locorum interuallis dissitos, ad sui amorem admirationem querapiat. Cum igitur eximiae et singularis sapientiae, humanitatis, moderationis, Clementiae et in literas et homines literatos benignitatis vestrae praedicatio et fama, has etiam Balthici litioris, et orbis Arctoi gentes, peruagata sit, mirificum Heroicae virtutis vestrae amorem, in meo pectore accensum esse, fateor. Accedit eo quod duorum Clem. V. fratrum, Dn. Eccii, qui Iaurini olim me, in prouincialium aliquot Austriae comitatu benigne excepit, et Dn. Nicolai, Viennae tunc habitantis, beneuolentia et patrocinio vsus sum, aras etiam inclytae familiae Salmensis sepulchrales, Cl. V. auspiciis a se editas Nicolaus Reusnerus I. C. et Poeta Caesareus mecum communicauit, quae admirationem virtutis Heroicae, in


page 854, image: s0854

illustri familia vestra, a maioribus in posteros cum sanguine propagatae, auxerunt, et desiderium declarandi Clementiae V. obseruantiam et studium meum, et Genealogiae Salmensis integrae ac fide dignae perquirendae, et in his etiam Saxonicis gentibus celebrandae, accenderunt. Mentionem igitur illius Chronico Saxoniae meo exeunte anno 1530. quo auus Clement. V. cum gloria decessit inserui, quam in proxima editione retexere, et illustriorem ac honorificentiorem Clementiae V. consilio reddere cupio. Antea etiam Turronum familiae anno 1503. memini, ex qua Iohannes Episcopus Vratislauiesis et Stanislaus Olomucensis orti fuerint, qui, an illustris Clementiae vestrae coniugis patrui, vel quoto gradu agnati fuerint a Clementia vestra doceri cupio. prima parte Chronici, paulo grandiore viatorem onerare non audebam, sed in pagina adiuncta de Turronum Genealogia, quantum mihi notum fuit annotaui, alterius vero partis, quam mitto pag. 165. de Salmens. comitum stirpe, quaedam a Passauiensi quodam canonico inconsideratius edita, ego forte in consideratius recitaui. totum vero illum locum ad Clem. vestrae praescriptum et voluntatem tetexam, et in proxima editione rectius illustratum edam, vel Genealogiam aris sepulchralibus in fine ex Wolfgango Latio adscriptam, in illius locum substituam, libellum ideo mitto, vt Clementia vestra de voluntate sua me commodius docere possit. Adiunxi alterum etiam scriptum, quo res in Saxonia et vicino orbe Arctoo memorabiles, proximis sex annis actas, complexus sum, cuius perlustrationem Clementiae vestrae non ingratam nec iniucundam esse opto. ac DEVM aeternum patrem DOMINI nostri IESV CHRISTI bonorum principum datorem et custodem precor, vt Clementiam vestram et gener osissimos filios et totam domum Salmensem, incolumem


page 855, image: s0855

et florentem perpetuo seruet. Datum Rostochii. Anno 1592.

IVLIVS COMES A SALMIS ET Neub. D. Dauidi Chytraeo.

S. D. Literas, quas P. T. ad diem Dominicam Trinitatis ad me dedit, accepi quarto nonas Augusti. Quantam vero voluptatem iis perlegendis: perlegi autem saepe, consecutus sim, verbis, quod sufficiat, exprimere non possum. Non enim verbis tantum exquisitis scriptae erant, et sententiis exornatae, vetum habebant etiam, quod sapientiam illam tuam, quam iam olim in scriptis tuis doctis quidem illis et omni posteritati seruituris, lectione deprehendi, mihi ob oculos collocarent. Permagnas autem tibi ago gratias, qui tantis spaciorum interuallis a me positus, et istis me literis compellaueris, et munere, quod apud me preciosi instar est thesauri, immeritum ornaris. Quo profecto, mi Chytraee, id effecisti, vt cum inter tui similes, id est literarum laude praestantissimos, carum te semper habuerim, obseruauerimque, multo nunc habeam cariorem. Nec enim committam, vt amatus, quod scribis ab Egone et Nicolao, fratribus meis a me, qui quam similimus illorum esse studeo, non etiam apprime diligaris. Atque hae literae pignus sunto meae erga te voluntatis et amoris. Caeterum tua Epistola quod habet: vt quae de Genealogia, tum nostrae, tum Turronum familiae, ex qua nata fuit, quam primum vxorem habui, comperta mihi sint: de iis te doceam non possum, quod petis, hoc quidem tempore, quo et domo absum, et negotiis aliis sane multis occupor, praestare, quam vero primum darum fuerit, apud meos lares vt sim, enitar, vt in hoc, quantum quidem proficisci a me potest, tibi satis fiat, tabellario praesertim isto ad nos recurrente. Interim valde peto,


page 856, image: s0856

me vt ames; qui facilem tibi senectam, quam ingrauescere nunc audio, omniaque bona alia cum corporis tum animi a Deo immortali precor. Datum 3. Nonas Augusti Anno CICIC XCII. Vienna Astriaca. T. amantissimus

Iulius Comes a Salmis et Neub.

GEORGIO FRIDERICO MARchioni Brandeburgensi, Duci Borussiae, alteri praescripta.

CErtissimum est, legitima imperia et principes generi humano salutares, eximia et singularia Dei dona esse, et diuinitus populis praefici ac defendi. Cum igitur, ex inclyta familia Marchionum Brandeburgensium longo ordine, Deus, pios, sapientes, iustos et moderatos principes, meae patriae et vicinis regionibus amplissimis, quas Marchionum Brandeburgicorum imperium hoc tempore complectitur, clementissime dederit: eximium Dei beneficium gratus agnosco et pia mente ac voce celebro, quare vt occasionem declarandi Deo et patriae et clementissimis patriae principibus, pietatem et gratitudinem debitam haberem; orationem de laudibus Marchiae Brandeburgensis scripsi, in qua praecipue principes patriae veteres et recentes celebrare conatus sum. Inprimis autem Illustrissimae Celsitudinis tuae patrem, Marchionem Georgium et patruum Albertum ducem Borussiae primum et auum Fridericum, et proauum Albertum Achillem Germanicum, eiusque fratrem Iohannem, Friderici Daniae Regis abauum et electores ex hac Burggrauiorum Notib. et vetustioribus familiis natos, quantum orationis angustiae patiebantur, laudibus hon orificis praedico. Nec vero vlla principibus Heroicis gratior et iucundior oratio est, ea quae parentum, et maiorum a quibus vitam et virtutum exempla acceperunt, decora


page 857, image: s0857

et laudes commemorat. Spero igitur Illustiss. Cels. T. hanc orationem, in qua illustrissimorum parentum et maiorum suorum nomina et virtutes recognoscet, clementer accepturam, et studia mea benignitate et munificentia sua Heroica non grauate adiuturam esse, vt aliquando post illustriore officii genere obseruantiam et gratitudinem meam, Ill. Cels. T. declarare reuerenter possim. Bene et feliciter Cels. T. aeternum valeat. Pridie Nonas Martii 1581.

PASTORI STIRIAE OPPIDI AVstriae supra Anasum.

SAlutem in Christo Seruatore vnico. Reuerende et Doctissime vir. Cum nullum sit ad coniungendos bonorum animos vinculum arctius communi spiritu Christi et eiusdem de Deo fidei ac confessionis societate, plane confido, etsi nulla inter nos familiaris consuetudo hactenus intercessit: tamen pectora nostra, solidis hisce et firmissimis amicitiae Christianae, nexibus copulata et in Deo vnita esse. Cum igitur sperem nos semina istius coniunctionis, in aeternam Dei et Ecclesiae coelestis consuetudinem allaturos esse: existimaui noningratum tibi fore officium scribendi meum, praesertim de re magna et ad Dei gloriam et Ecclesiae Christi salutem et tranquillitatem in illis gentibus pertinente. Perspexienim ex censura, de libro Agendorum in Ecclesiis duorum ordinum inferioris Austriae tua, quae ad me missa est, piam sollicitudinem et prudentiam ac circumspectionem tuam, et dignissimam pastore vigilanti curam rerum Ecclesiasticarum, in illis regionibus sapientr et recte constituendarum, ac vt ille rex sapiens, felix regnum suum fore arbitrabatur, si decem Nestoris similes consiliarios haberet. Ita felicem Ecclesiae illarum gentium conditionem fututam esse sperarem, si tui similes aliquot vera pietate, spirituali prudentia et vsu rerum, doctrina et moderatione


page 858, image: s0858

praestantes Ecclesiam gubernatotes, de rebus ad Ecclesiam recte constituendam necessariis, de summa doctrinae et rectis sententiis, in omnib. articulis controuersis retinenda, de forma gubernationis per Superintend Praepositos, Pastores et iudicia Ecclesiastica seu consistoria, de ordinatione ministrorum, de visitatione, de Synodis, de scholis, de hospitalib. de bonis Ecclesiasticis, et de lectionibus, canticis et ceremoniis in administratione Sacramentorum et aliis ministetii partibus in Ecclesia obeundis, consilia et sententias conferrent, et ad illarum Ecclesiarum conditionem et circumstantias, prudenter accommodarent.

Quae de Superintendente, ordinatione, consistorio, visitatione, in tota censura mones, ea multo magis necessaria esse, quam multas rituum descriptiones, ipse agnosco, et omnia illa capita, ad politiam et gubernationem Ecclesiae pertinentia mediocriter comprehensa et explicata erant, sed ab illis, quorum tunc censuram subire necesse fuit, vna cum doctrinae explicationibus et reprehensionibus abusuum, quas in peculiati libro, quem Doctrinale ipsi nominabant, se nobis permissuros esse affirmabant, prorsus ex libro Agendorum exempta sunt, et nudas rituum in templis seruandorum descriptiones inserere et prooemiola singulorum cap. breuia addere iudissi sumus, quae prooemiola tribus anto discessum meum diebus delineata sunt. Baptismi formam in Palatini Wolfgangi ordinatione praescriptam, cum hactenus in plerisque Ecclesiis vsurpatam fuisse collegae retulissent: tetineri etiam in Agenda placuit, sed baptismi adultorum et confirmationis formam agendar insitam, sicut alias aliquot illius libri partes prorsus non vidi, antepuam editus liber ad me allatus est, nec tamen propterea me a collegis, qui ceremonias illas prolixas me absente concinnarunt, et editioni praefuerunt, vllo modo seiungere velim, cum nihil impium aut


page 859, image: s0859

verbo Dei repugnans, vt quidam in Austria inferiori pastores nimis duriter censent, tuo etiam iudicio, in iis contineri videam. Nec ira haec praescribi solent, vt ab omnibus pastoribus, nulla locorum, numeri ministrorum et aliarum circumstantiarum ratione babita, pariter seruentut (nulla enim ordinatio constitui vnquam potest, quae omnibus locis et temporibus pariter conueniat) sed vt singuli de consilio Superintendentis, suarum Ecclesiarum conditioni et vt ilitati accommodata inde sumant, et quantum cuique possibile est, seruentiita tantum, ne quid noui, et iis quae in libro expressa sunt, contrarium, a quoquam introducatur: sed quae seruari poterunt, ea vt cum iis, quae perscripta sunt, consentiant.

Placet igitur mihi consilium tuum prudens et salutare, vt de partibus quibusdam Agendae, quae rixandi occasionem inquietis prarbere possent, collatis amanter pastorum aliquot veritatis et pacis Ecclesiaticae intelligentium et amantium sententiis, Declarationes perspicuae componantur: et de forma gubernationis Ecclesiasticae, inprimis, de inspectoribus idoneis, de visitatione, consistorio, et ea quae a statibus Inferioris Austriae delineata sunt, in communem deliberationem deducantur. Cumque statibus superioris Austriae, libertatem Augustanae confessionis hac conditione datam esse intelligam, vt eadem Agenda vtantur: probo etiam hac in parte consilium tuum, vt omissis iis, quae vestrae Ecclesiae minus accommodata sunt, maxime necessarii et vtiles ritus extrahantur, et in minori ac commodiore forma, pro vestris Ecclesiis, cum titulo, qui a te praescriptus est, exprimantur.

Haec bono et simplici studio, ornandae Dei gloriae, et conseruandae in teneris illarum regionum Ecclesiis concordiae et sanandi offensiones, quas Agendae editio peperit, ad te scripsi, nec dubito dignitatem


page 860, image: s0860

tuam, pro ea pietate et prudentia et iuuandae Ecclesiae zelo, quem ex censura tua perspexi, pio et candido animo hoc officium scribendi meum accepturam esse. Etsi enim quaedam immerito tribuuntur, mihi in censura tua, quae non agnosco, tamen vt Aristides olim Iusti cognomen adeptus, et patriae amantissimus, in coommuni periculo vniuersae Graeciae a Xerxe et Persis imminente, oblitus priuatarum iniuriarum, Themistoclem cuius opera potissimum in exilium antea eiectus erat, his verbis alloquitur: [Gap desc: Greek words] . Ita nos docet consilia et actiones omnes ad communem Ecclesiae salutem referre, ac si quae sententiarum forte dissimilitudo esset, quam nullam aut perexiguam esse arbitror, tamen ego quidem non grauate tibi et aliis, praesertim de illarum Ecclesiarum statu, meliora monentibus, cedam. [Gap desc: Greek words] . Bene et feliciter vale et collegas ac vicinos tuos in vinea Domini [Gap desc: Greek words] fideles reuerenter et officiose ex me saluta. Rostochii die 4. Augusti 1572.

FRIDERICO ADOLESCENTI Duci Curlandiae.

ILlustrissime Princeps, Domine Clementissime, Quisquis parentes hic pie, viuens colit, hunc viuen temque mortuumque amat Deus. Non libetis est pulchrius munus aliud, quam liberos dici parentis optimi, parentibus que dignum honorem reddere. Cum igitur Celsitud. T. Illustissimum et optimum Principem, patrem suum omnibus virtutibus Christiano et laudatissimo principi conuenientibus ornatum non modo viuentem ac superstitem, pie coluerit et obseruarit, verum etiam ex his terris euocati memoriam,


page 861, image: s0861

grata mente ac voce celebrandam, et vitae illius ac rerum gestarum histotia et virtutum exemplis illustribus, publice editis, propagandam duxerit: generosae ac heroicae indolis tuae et natutae optimae iudicium, agnosco. Gaudeo etiam Celsitud. T. optima doctrina de Deo et omnibus virtutibus excoli. Adolescentes enim principes, maiore se doctrina et virtutum exercitiis, quam alii ex vulgo, instituere debent, vt ad munus regendi populos in genere humano summum, accedant non rudes et imparati, vt Deus ipse in Psalmo praecipit: Erudimini, qui iudicatis terram. Etsi enim in tanta rerum humanarum confusione, pauci semper boni Principes fuerunt, vt ille dixit, omnium bonorum principum imagines, in vno annulo sculpi posse: tamen etiam pauci generi humano salutares esse solent, vt Augusti moderatio quietem orbi bellis ciuilibus dilacerato reddidit. Et, quo pauciores hoc tempore existunt: eo maiori laude dignus est Cels. T. pater, quem pietate, iustitia, moderatione, fortitudine bellica et togata, et omnibus boni et laudati principis virtutibus antecelluisse scimus, qui ad easdem virtutes, tuam quoque Cels. instituit ac educauit: vt ingenium, studia, mores, exempla Celsit. T. olim in gubernatione fulgeant et Cels. T. ac totam patriam et ciuilem societatem ornent et posteris ad imitationem praeluceant. Vt autem optimum Cels. T. patrem, ob eximiam pietatem, virturem et publicam et erga me priuatim benignitatem, reuerenter dilexi ac veneratus sum, ita pie et sancte iam defuncti, et in coelestium Principum, Christi, Dauidis, Iosaphati, Constantini Magni et similium beata consuetudine versantis celebrationem et laudes in his tertis etiam longe lateque propagare, edita vitae et rerum ipsius gestarum historia ad me missa, studebo. cui Celsitud. T. et consiliariorum iudicio probatae et typis apud nos descriptae, si viuam et valebo, praefationem


page 862, image: s0862

accurate scriptam, ad Cels. T. et fratrem laudatissimi patris optimos filios praefigam. Vtme Chronici autorem profitear, et alienis plumis venditem, vel in alieno opere ingeniosus videri velim, vix decebit. Sed tamen Cels. T. petitionis clementissimae et mandati rationem reuerenter habebo. Institui alioquio ipse Chronicon Saxoniae et vicini orbis Arctoi ab anno 1500. vsque ad nostram aeratem deductum, cuius specimen seu partem primam Cels. T. reuerenter mitto. Altera pars iam sub praelo est. Tertia, quae ab anno 1548. ad 1570. vel 1580. deducetur, Liuoniae etiam mutationes et in his Illust. et optimi principis patris vestri mentionem crebram et honorificam et excellentia virtutum illius dignamcomplectetur. Deum oro, vt pacem his regionibus clementer tribuat et Cels. T. cum nobiliss. matre et tota domo Curlandica, incolumem et florentem perpetuo seruet. Bene et feliciter Cels. T. valeat. 1588.

JLLVSTRISSIMO PRINCIPI ET Domino D. Iohanni Georgio, Marchioni Brandeburgensi, S. Rom. Imperii Archicamerario et Electori, Duci Borussiae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiorum, Wendorum et in Silesia Crosnae, Burggravio Noribergensi et Principi Rugiae, Dn. Clementissimo.

S. D. Illustrissime Princeps Elector Domine clementissime. Cum in Electorum ac Principum ditionibus et imperiis, homines eam ob causam praecipue consociarit Deus, vt sint domicilia et templa Dei, in quibus vera de Deo et Redemtore nostro Iesu Christo doctrina luceat, et alii aliis exempla virtutum et testimonia de Deo ostendant: reuerenter agnosco et celebro singularem Illust. Cels. V. pietacem, sapientiam et benignitatem erga Ecclesias et scholas eximiam, quod in amplissimi Imperii et tot populorum gubernatione,


page 863, image: s0863

inter caeteras grauissimorum negotiorum moles, curam recte constituendi et ornandi Ecclesiam Christi et tuendi ac propagandi veram de Deo doctrinam, et studia literarum, Ecclesiae ac Reipublicae necessaeria, clementissime suscipit: ac toto pectore Deum precot, vt Illustrissimam Celsitudinem vestram incolumem et florentem seruet, et ad communem Ecclesiae et Reipublicae salutem et illustrandam ac ornandam gloriam Dei gubernet. Accepi autem cum debita subiectione, et teuerentia Illustrissimae Celsitud. vestrae literas, et mandata, quae Reuerendus et Clarissimus vir N. N. diligenter et fidelissime exposuit, reuerenter audiui. Vtinam vero ea ingenii et doctrinae facultate praeditus essem, vt Illustrissimae Celsitudinis vestrae expectationi de me conceptae respondere, et prodesse mea opera Ecclesiae possem: ne et Illustrissimam Celsitudinem vestram et Academiam, nauatae in hoc negotio operae poeniteret. Ego quidem vt Illustrissimae Celsitudinis vestrae pietatem, sapientiam, et benignitatem in fouendo Ecclesiae ministerio et doctrinarum studiis reuerenter agnosco: et summam verae de Deo doctrinae, in Illustrissimae Celsitud. vestrae ordinatione Ecclesiastica, pie, erudite et singulari spiritu explicatam et publice editam, toto pectore probo et amplector: ita ex animo cupio, cum Illustrissimae Celsitudinis vestrae Ecclesiis puritatem verae doctrinae constanter retinentibus, coniunctionem et concordiam, in doctrina et deliberationibus ad communem Ecclesiae salutem et veritatem ac pacem conseruandam spectantibus, tueri et conseruare, idque non meos tantum in hoc Ducatu collegas, verum etiam vicinarum vrbium Ecclesias optare scio. De mea voluntate antea testatus sum, me, vt vna omnium piorum in his terris Ecclesia est, cuius ciues etiamsi locis disiuncti, tamen communi spiritu Christi


page 864, image: s0864

et eiusdem fidei ac confessionis societate copulati sunt: ita scholam eandem esse iudicare, in qua Deo grata et Ecclesiae ac iuuentuti salutaria docere possim, suie Rostochii, siue Francofordiae, siue alibi viuam. Sed cum Illustriss. Principibus Megapol. in Rostoch. schola hoc tempore seruiam, Illustriss. Celsit. V. pro sapientia sua singulari ipsa agnoscit, non posse me honeste principibus meis, apud quos iam viginti annos vixi, inuitis, vlli alteri operam addicere. Quid responderint illi ex Dn. legato Ill. Cels. V. cognoscet. Nam mihi, sub primum legati aduentum, ad filioli mei, me absente defuncti sepultuam, Gustrouia auocato, facultas cum principibus meis coram, de hac re loquendi nulla adhuc data est. Quod si me coram audient, vt ostenderunt: ita hanc causam agam, vt Ill. Cels. V. et meorum principum beneuolentiam ac studium Ill. Celsit. V. gratificandi, et meam subiectiss. obedientiam clementissime intelligat. Interea si quid in hac ingenii et industriae meae tenuitate, Ill. Cels. V. ecclesis seruire, iudicii et sententiae, communicatione, aliisve rationibus potero, summo studio et diligentia Ill. Cels. V. fidem meam declarare studebo: tametsi alios magis idoneos, maiori cum dignitate et fructu Ecclesiae, adhiberi ad haec negocia posse, iudico. Deum oro. vt Ill. Cels. V. ad Dei gloriam et Ecclesiae salutem diutissime seruet et gubernet. Datae Rostochii die 10. Maii Anno 1572.

ILLVSTRISSIMO PRINCIPI ET Domino D. Alberto Friderico, Duci Borussiae, Marchioni Brandeburgensi, Duci Pomeraniae etc. et Burggravio Noribergensi, etc. Domino Clementiss. alteri praescripta.

CVm sine Dei auxilio, nec costitui, nec retineri, nec regi feliciter Imperia et Resp. possint. toto pectore filium Dei, a cuius Geneth. vniuers salutis nostrae principium


page 865, image: s0865

ducentibus, Annum nouum nuper exorsi sumus, precor. vt Cels. T. ad gubernationem Inclyti Ducatus Borussiae euectae, oculum videntem et aurem audientem seu salutaria consilia et obedientiam ac successus Deo gratos et Cels. T. ac Reipub. vtiles tribuat, et hunc annum, totumque vitae cursum felicem placidum et subditis suis ac reliquo generi humano salutarem benigne largiatur. Haec vota cum omnib. piis et bonis quibus Ecclesiae et Reip. salus curae est, ad Deum custodem et gubernatorem Principum ipsum recte agnoscentium et colentium, assidue fundo, et toto pectore laetor, inclytam Cels. T. ad veram filii Dei agnitionem et amorem ac studium sincerae Euangelii doctrinae, omniumque virtutum et artium laudabilium, Illustriss. et sapientissimi principis, patris tui cura et fide adsuefactam et institutam esse, ac exemplo laudatissimi patris veram de Deo doctrinam, iustitiam, defensionem, pacem et alia bona diuina populis tuis impertire, ac vere ad grauiss. illam Plutarchi normam congruere. [Gap desc: Greek words] etc. Princeps est imago Dei, omnia regentis et ornantis: cum semetipsum similem Deo virturis cultura reddit. Officium vero et opus Principis proprium est, Lex, seu legum custodia et executio seuera. Legum finis est IVSTITIA, cum voluntate et mente diuina tanquam archetypo congruens. Qui vero illud, ex Thyeste Senecae Tyranni praeceptum imitantur: sanctitas, pietas, fides priuata bona sunt, qua iuuat Reges eant: huic imagini, vt lenissime dicam, longe dissimiles, et Deo ac omnibus hominibus invisi sunt. Ardentibus itaque votis Deum precor, vt Cels. T. voluntatem, consilia, mores et actiones in tota Republica gubernet, vt ad Dei imaginem conueniant, et Deum archetypum recte exprimant. Reuerenter etiam a Cels. T. peto, vt tenuem hanc significationem mei erga Cels. T. studii et obseruantiae, quam adiunctae


page 866, image: s0866

orationis dedicatione Cels. T. declarare cupio, benigne accipiat. et in eorum, qui reuerenter Cels. T. colunt, obseruant et venerantur, numero me etiam clementer toleret. Bene et foeliciter valeat. Datum Rostochii die 8. Ianuarii, Anno a natali Christi 1570. qui est ab initio mundi 5532.

LEONARDO ELVER, SENATORI et Patritio Luneburgensi.

MAgnum et salutare toti Europae beneficium superiori seculo, Patritius et senator vrbis Florentiae, Cosmus Medices et postea nepos illius Laurentius praestiterunt, qui authoritate sua apud senatum Florentinum, et priuata etiam munificentia, Emanuelem Chrysoloram, Demetrium Chalcondylen, Argyropylum, Gazam, Trapezuntium et alios homines doctos, ex Graecia profugos, hospitio excipi in ea vrbe benigne curarunt, et honestis stipendiis ad docendam linguam et artes honestas, literis Graecis traditas, quae iam annos 700. in tota reliqua Europa et ipsa Italia ignotae et extinctae, iacuerant, inuitarunt. Nam reuiuiscentibus Florentiae studiis linguae et Philosophiae Graecae, latinos homines etiam Graecorum aemulatio, ad patriam linguam instaurandam accendit, et statim riuuli purioris philosophiae et linguae Graecae, per Gregorium Tifernatem, ab his exulibus Graecis eruditum, in Galliae metropolim Lutetiam, anno Christi 1474. et in de postea Erasmi Rotetodami et Capnionis, qui Ieronymum Spartiatam, Tifernatis successorem Lutetiae audiuerant, fide et diligentia in totam Germaniam propagati sunt, quos verae religionis, doctrinae et omnibus artibus instaurandis et illustrandis seruire, Deus voluit, Tantas vtilitates et ornamenta Ecclesiae Christi et omnib. gentibus, in tota Europa, vnius ciuis Florentini beneficentia primum attulit. Merito igit Cosmi illius et Laurentii,


page 867, image: s0867

ac totius familiae Mediceae memoriam grata mente et voce celebramus. Cum autem Inclyta vrbs Lunaeburga, caeteris in hac Germaniae parte omnibus, illustri laude benignitatis et munificentiae erga doctrinarum studia antecellens, vere conferri Florentiae possit: et insuper verae de Deo et Redemptore nostro Iesu Christo doctrinae domicilium ac templum, et disciplinae ac virtutum omnium Deo placentium officina et Gymnasium sit, nec in vlla alia vrbe plures patritii eruditi, et in fouendis tenuiorum ingeniis benigniores sint: toto pectore Deum custodem vrbium honestarum precor, vt perpetuo his illustribus et summis ornamentis florentem vrbem Luneburgam seruet et vestram excellentiam, cuius authoritate et sententiis haec tanta decora praecipue conseruari et vigere in patria intelligo, clementer tueatur et gubernet. Caetera desunt.

IOANNI IONSTONIO THEOLOG. Professori in Academia Andreopolitana Scotiae.

S. D. Reuerende et Clariss. vir, amice colende. Vt quisque natura generosior et probior est, ita diuturnius et firmius veterum amicorum memoriam conferuat. Scis enimlsocratem hoc velut [Gap desc: Greek words] Bonos ab improbis seiungere, quod hi praesentes tantum, illi vero etiam longis locorum interuallis seiunctos complectantur et colant. Specimen igitur naturae optimae ex tuis literis, ab Alexandro Arbuth-noto redditis, animaduerto, in quibus, non te prorsus oblitum esse mei tanquam mortui, sed memoriam mei gratam cum beneuolentia tueri declaras. D. Petrum Iunium tantopere a te laudatum videre mihi non licuit, cum quo de multis historiae Buchanani partibus, et toto regni statu conferre mihi periucundum, et aliis forte, nostra alicubi legentibus (de postreris enim nihil insolenter mihi polliceri ausim


page 868, image: s0868

non inutile fuisset. Edidi enim anno superiore Chronicon, cui Saxoniae quidem titulum, quem mitto, praescripsi: sed praecipuorum Europae, ac borealium praecipue regnorum [Gap desc: Greek words] , quae a me, misero scholastico peruestigari potuerunt, ab anno Christi 1500. vsque ad 1593. annotaui. Id melius fortasse et auctius ac nitidius, plurium Scoticarum rerum, prudenti delectu, fieri potuisset. Gratum tamen mihi fuit quod Scoti Britannorum principis natalia et [Gap desc: Greek words] in coronatione Reginae ab Andrea Meluino, quem vere optimum doctissimumque gentis vestrae praedicas, ingeniosissime elaboratum et ad vnguem expolitum, nobiscum coommunicauit. Sed de Iunio satis.

Quod de fratre meo Nathane adiicis, decessit is vocatus, ad gubernationem Gymnasi Bremensis, liberrima voluntate, quem ego quidem et alii amici, vt apud nos maneret, aliquories fideliter hortati sumus. Is nunc Fastorum Ecclesiae Christianae libros XII. et variorum in Europa itinerum delitias eruditissimas edidit, quas si nondum vidisti, magnae cum vtilitatis et voluptatis fructu perleges. Autoriratem et prudentiam, qua me aliquid posse scribis, non aliam in me esse multis iam annis vsu ipse didici, quam Nazianzenus alicubi describit [Gap desc: Greek words] . Institutus sum a puero, in Augustanae confessionis doctrina, et Lutherum ac Philippum aliquot annos viua voce docentes, audiui, Philippi etiam domesticus fui, nec vllam eo tempore significationem, vllius a Luthero (squem summa obseruantia, vt coram vidi, colebat) dissensionis animaduerti. Etsi autem post illius mortem, multa, prorsus a Lutheri et Augustanae confess. primum exhibitae sententia, toto caelo dissidentia, quidam sub illius nomine summa contentione propagarunt: et Lutherum


page 869, image: s0869

ac ipsius confessionem sequentes, Marcionitas, Eutychianos, Vbiquitistas, Manichaeos, Monophysitas, ac nescio, quarum non teterrimarum haereseon reos, sub Flaccianorum nomine traduxerunt: tamen [Gap desc: Greek words] . Nec mihi quidquam esset optatius, quam intra metas illas a Philippo constitutas, Docentes in templis et scholis se continere et doctrinam vtilem, ad verae pietatis aedificationem, omissis argutiis disputationum, quas ille praeteriit, populo proponere, nec adeo odiose et tragice velut haeretica damnare, quae a Luthero tradita, Philippus sibi nominatim damnanda esse non iudicauit. Eam docendi rationem in schola, cuius auditor aliquando fuisti, hactenus verecunde secutus sum, ac de excellentibus donis praestantissimorum in vtraque parte virorum, reuerenter perpetuo sensi ac locuius sum, et benemerita eorum erga Ecclesiam gratus celebraui. Cumque in omnium patrum scriptis multa desideremus, et naeuos multo foediores et si pertinaciter defenderentur, plane intolerabiles, pietati ipsorum et meritis erga Ecclesiam condonemus: cur non de praeceptorum quoque nostrorum scriptis candide iudicare potius, quam ambigua in deteriorem partem detorquere velimus. Haec occasione postremae partis epistolae tuae adiungere volui, quae pro eximia bonitate et candore tuo benigne accipies. Si quid rescribere voles, legato principis mei Ioachimo Bassewicio, vel si is maturius discesserit, Ioanni Seringio, Serenissimae Reginae Concionatori, vt ad me curet, commendabis. Bene et foeliciter vale. Rhodopoli pridie Petri et Pauli Anno 1594.


page 870, image: s0870

AEGIDIO HVNNIO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice colende. Epistola tua proxima, exemplum mihi sententiae Psalmi praebuit. (Percutiet me iustus in misericordia et increpabit me: id erit oleum preciosum capiti meo,) nec ingratum fuit me candide et amice vel moneri a te, vel reprehendi. Sunt enim et haec officia, in amicitia praesertim in Ecclesia necessaria. Accusas silentium meum, quam in tantis Ecclesiae tempestatibus, laborantisque veritatis certaminibus, sententiam meam, nulla significatione euidente Ecclesiae Dei testatam reddam. Et scripta mea post publicatum librum concordiae, te euoluisse ostendis, in quibus nulli Caluinistarum errores refutentur aut improbentur, De priore capite, Cl. V. D. Wincelmanno, idem fere argumentum literis ad me suis complectenti, nuper respondi. De libellis vero, post publicarum concordiae librum, a me editis: et amicitia ciuili, quam cum aliquib. a nostra confessione dissentientibus colo, nunc amanter, tecum conferam. [Gap desc: Greek words] in Iohannem, quae sola nominatim allegas, ab auditore quodam meo, Henrico Scinkio, ex ???lectionib. excepta, et nuper me sciente edita, ante 36 aut 37. annos, cum Caluinistarum nomen nondum in mundo ita notum, certe tam celebratum non esset: textualem Euangelistae illius praelectionem instituens tradidi, et hoc vnum operam dedi, vr textum, seu verba et phrases perspicue auditorib. explicarem. Itaque nec Eutychis, nec Nestorii, nec aliorum haereticorum memini. Hoc vnum spectans, vt sententiam Euangelistae dilucide et perspicue seu Grammatice explanarem Quadriennio autem post Concordiae librum promulgatum, pagellae de baptismo et Eucharistia meae, pueriles quidem, et tenues, sed tamen communem Ecclesiarum nostrarum doctrinam perspicue, vt arbitror, et simpliciter explicantes, et quid verum quid falsum iudicem, ingenue declarantes, in publicum exierunt. In quibus, si non eo acumine,


page 871, image: s0871

copia, dextetitate, quam tuae lucubrationes prae se ferunt; tamen vt potui, communem Ecclesiarum Augustanae confessionis sententiam illustrare et munire conatus sum, in his, si eas euoluisti, quaeso, vt quid desideres, candide im pertias.

De persona Christi etiam et duarum in eo naturarum vnione personali, ac idiomatum communicatione, verecunde et modeste in alio libello, quinque post publicatum Concordiae librum, annis, edito, doctrinam veram, ex verbi Dei et vetustarum synodorum decretis extructam, recitaui. In quo ipso me intra libri Concordiae metas coercui. Quod si omnia post concordiae librum a me scripta euoluisti, vt scribis, non dubito, eum etiam libellum a teinspectum, in quo multas explicationis partes tibi non improbari, plane confido.

Editae sunt interea etiam in Pentateuchum explicationes, a me in schola traditae, et alterum volumen, Iosuam, Iudicum et prophetas aliquot minores enarratas complectens, Et Chronicon Saxoniae et alia, quorum pleraque assidue fere in lecto decumbens, viribus ingenii et corporis exhaustus apparaui, in quibus tamen, de certaminibus horum temporumTheologicis, pauca inesse confiteor. Edidi etiam ante 12. annos de morte et vita aeterna libellum, quo me huic mundo valedicturum arbitrabar. Quotidie enim [Gap desc: Greek words] mortis tum excipiebam, et me ad migrationem quotidie imminentem, ea meditatione praeparare, studebam. Haec eam ob causam recito, quia solius libelli scholiorum in Iohannem post concordiae librum, publicati, epistola tua mentionem facit. Quod autem cum Caluinistis per literas me amicitiam colere obiicis: ex stimo te quoque in illa Academia, cum Collegis, Caluini sententiam magis quam nostram probantibus, politicam pacem colere, et ad communes cum illis deliberationes


page 872, image: s0872

Academiae et conuiuia accedere. Idem aliis quoque si non prorsus turbari ac euerti tranquillitatem Academiarum, in quibus viuunt, velint, faciendum est. De Frisiacis historiis, multa me duo Frisii, rectores scholarum [Gap desc: Greek words] docuerunt, pro quo beneficio ipsis gratiam debeo: Cum Pontificiis etiam quibusdam, ac nominatim cum Iano Metello Sequano qui in Ossorii historiam luculente praefatus est, amicitiam ciuilem colo. Et, si quos, de historiis, Mathematis, morborum remediis, me docere vtilia posse scirem, cum illis, etiamsi Turci aut Iudaei essent, per literas colloqui non recusarem [Gap desc: Greek words] , ita tamen, vt de dogmatibus ipsis confessionem, in gratiam illorum, meam, non mutarem, aut blasphemias illorum probarem.

Cum igitur nuper isthinc ad me D. Hieronymus Treutlerus, antea mihi ignotus, prior scripsisset, vt literas quasdam ipsius in Daniam mitterem, et salutem alterius amici sui nomine addidisset, amice ei respondi, et pagellas adhortationis, ad Orationum Philippi Melanchthonis lectionem adiunxi, quas etsi immodice, vt scribis, praedicassem: tamen nunquam mihi in mentem venit, vt D. Lutheri meritis in Ecclesiam, et scriptis omnibus, eas praeferrem, id solum demonstrare conatus sum, neminem oratorum, maiorem rerum optimarum varietatem, praestantiam, copiam, simili orationis purae ac elegantis, perspicuitate et facilitate explicatam complexum esse. Quod encomium virtutis et doctrinae et bene meritis in Ecclesiam et erga me priuatim coommunis praceptoris debitum, iuste tribui existimo, etiamsi forte alicubi lapsus sit, sicut omnium veterum patrum pietati et meritis in Ecclesiam naeuos condonamus.

Vt a certaminibus publicis, quibus agitandis haec


page 873, image: s0873

senilis aetas, continuis fere multorum annorum morbis, angoribus et curis exhausta, plane impar est, abstineam, ipsa me necessitas cogit. Praesertim cum me omnium minime idoneum esse ad haec tractanda, in ipsis de libro Concordiae actionib. didicerim. Nihil enim omnium, quae a me dicta, acta aut scripta essent, Iacobus Andrea Aristarchus noster probabat, ita vt ne verbum quidem a me scriptum, libro concordiae insit, ideoque non inter auctores illius, sed subscriptores recenseri merito possim, nec tamen, quod semel subscripsi, vnquam retractaui. Cum autem congruentes fere cum tuis admonitionibus, reprehensiones, D. Heshusius et Iacobus Andreae, vterque paulo ante mortem ad me perscripserit: epistolas, quibus vtrique respondi, his literis adiunxi, nec dubito te, pro eximia pietate et natiua bonitate tua, vt ego amice admonitionem tuam accepi, ita vicissim candide apologiam meam lecturum esse. Qui has literas tibi exhibet, Matthaeus, fratris mei filius est, iuuenis probus, qui propter patriae coniunctionem non ignotus tibi esse cupit. Bene et foeliciter vale. Rostochii die aequinoctii, quo libra pares examinat horas, non vna plus aequa die noctiquerependit, Lux minor hybernae verni solatia damni. Anno 1591.

PHILIPPO, DVCI POmeraniae.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine Clementissime. Grata mente et voce conseruo memoriam, tum caeterorum Heroicae bonitatis vestrae et clementiae erga me beneficiorum illustrium, tum vero eximiae comitatis et mansuetudinis, qua initio huius mensis, singulari exemplo, angusti subter fastigia tugurioli nostri se demittens, me Arthriticum senem, inter libros bibliothecae desidentem inuisere, et illustri praesentia sua, me ac Musaeum


page 874, image: s0874

nostrum ornare dignata est. De Traiano Imp. Eutropius refert, eum Romae, et per prouincias, aequalem se omnibus praebuisse, et amicorum domos salutandi causa frequentasse, cumque consiliarii monerent, quod nimium erga omnes comis esset; respondiffe: Talem se Imperatorem esse priuatis, qualem sibi Imperatorem priuatus optasset. Sic Alexandrum Seuerum AElius praedicat, amicos etiam inferiores aegrotantes inuisisse, et neminem vnquam alloqui eum cupientem a suo latere remouisse. Haec quo rariora in historiis, et in nostrorum tempotum moribus summae comitatis et humanitatis principum exempla sunt, eo maius et illustrius beneficium mihi a Cl. V. tributum esse iudico, quod sempiterna animi grati memoria tuebor. De Gallicis et Vngaricis historiis, quas habemus recentissimas, Martino Marstallero pagellas tradidi, ex quibus peculiariter cognitu non ingratum fore Romani Pontificis, cur Henricum Nauarrae et Galliae regem ad se redeuntem, in gratiam recipere et absoluere recusarit, causarum declarationem, arbitror. Illustrissimae Celsitudini Vestr. subiectissime mea studia et officia, cum omni obseruantia reuerenter et officiose defero, Bene et foeliciter Clemen. Vestr. aeternum valeat, Nonis Maii, 1594.

CHRISTIANO IIII. DAniae Regi.

S. D. Serenissime Rex, Domine Clementissime, Quod Regi suae aetatis praestantissimo, Alexandro magno, studiorum illius moderator Aristoteles scribit, vt cogitet, regnum a Deo ipsi datum esse, ad benefaciendum generi humano, non ad iniurias aliis impune inferendas: idem non dubito Regiam M. V. assidue cogitare et ad iuuandos alios et communem Regni ac subditorum salutem, omnia gubernationis consilia et actiones


page 875, image: s0875

referre. Vixit autem in hac Academia, singulari cum laude modestiae et diligentiae in studiis et omni genere officii, Iuuenis ingeniosus, sed pauper R. M. V. fubditus Severinus Vidius Geistensis, qui summopere a me contendit, vt studia illius exiguo stipendiolo in Academiis continuanda, Regiae M. V. commendarem. Etsi igitur verecundia et pudoris fines quod imponi mihi hoc scribendi officium sino, transilite videoritamen cum communis pauperum studiosorum procurator in hac schola, multos iam annos fuerim, et laudatissimi Reges, Fridericus et Christianus R. M. V. pater et auus velut communes patriae et subditorum patres, clementer a me siuius argumenti literas crebro acceperint, et beneficia petita pauperibus studiosis saepetribuerint: reuerenter confido, Regiam M. V. quae ipsa literis praeclare exculta est, hominibus literatis et doctrinae ac virtutis studiosis, Regia bonitate et munificentia beneuolentiam erga literas suam benignius declaraturam esse. Id beneficium Deo gratum et R. M. V. non indignum nec inhonorificum erit. Latent enim sub clypeo et tutela regum bonae literae, earumque cultores studiosi: et nutritiis ac tutoribus suis hanc vicissim gratiam referunt, vt eorum virtutem Heroicam et praeclare facta non cum huius aeui tempore ex hominum memoria exolescere sinant et extingui, sed literarum monimenta consignata, ad posteros celebrent et propagent. Tales virtutum et laudum suarum praecones aliquanto post futuros, a R. M. V. clementer et liberaliter foueri et prouehi iustissimum est. Deum aeternum regem, auctorem et custodem REGVM, ipsi summo Regi fideliter seruientium, ardentibus votis precor, vt Regiam M. V. ipse clementer regat et seruet, et incolumem ac florentem perpetuo tueatur. Datum pridie Martini. Anno 1593.


page 876, image: s0876

PHILIPPO DVCI POMEraniae.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine clementissime, Gratiarum actionem pro illustri C. T. erga me beneuolentia et munere Regio, quam sine nefario scelere praetermittere non potui Ill. Cels. T. non ingratam nec iniucundam fuisse, summa cum voluptate ex literis intellexi: quae simul ostendebant, clementer pati C. T. reuerenter se a literatis coli: et obseruantiam erga Cels. T. et cultum nostrum statuere, non ab adulatione, sed vero affectu nec falso iudicio proficisci. Ego vero cum sciam Principes bonos et politias in terris munus esse Dei aeterni conditoris nostri: non fucatis officiis, sed vera animi reuerentia summos vitae gradus veneror, et iuuentuti hortator sum, vt ad hanc virtutem animos adsuefaciant, cumque inferiorem aut parem amicum redamare, iustum sit: multo magis principem summo genere natum, vera beneuolentia nos complectentem et illustribus beneficiis clementiam et benignitatem erga nos suam declarantem, vicissim vera animi reuerentia colere et venerari conuenit. Pro communicato de publicis precibus mandato Caesareo reuerenter gratias ago. Cum enim armis parum aduersus Turcas proficiamus, vtinam precibus et votis ardentibus dimicemus foelicius.

Remitto Ephemerim obsidionis Wesphrinii et victoriale, vna cum Michaelis Eitzingeri libello, qui inter caetera, orationes in comitiis regni Galliae Parisiis a legato Hispano Duce de Feria, et respondente illi Cardinale Rhemensi habitas, lectu non indignas recitat. Bene et foeliciter Celsitudo Tua aeternum valeat, 8. Decembr. 1593.


page 877, image: s0877

GEORGIO LIEBLERO.

S. D. Clarissime et optime vir, frater carissime. Filio DEI, vitam qui nobis et lucem doctrinae dedit, et huc vsque praeter meam expectationem vitam prorogauit, toto pectore gratias ago, quod toto decursi huius stadii mortalis spacio, nos docuit et gubernauit, et operas discendi ac docendi nostras clementer rexit, vt DEO gratae et Ecclesiae salutares essent. Num [Gap desc: Greek words] seu solutionem a iugo laborum et dolorum, cui alligati fuimus, et [Gap desc: Greek words] in amissam patriae coelestis haereditatem (ô desiderio tempora longa meo) firma fide et spe expectantes: piam et placidam migrationem [Gap desc: Greek words] ab eodem Filio DEI, vitae praesentis ac aeternae auctore, ardentibus votis precemur, quam vitae metam non longe abesse, decedentes subinde animi et corporis vires, et aegritudines assiduae mortis [Gap desc: Greek words] denunciant. Cum igitur annis amplius quinquaginta quatuor, beneuolentia inter nos mutua et amicitia sincera, nullis interpolata dissidiis viguerit, oblata certi hominis, ciuis vestri, isthuc redituri facultate, adhuc semel antequam ex proscenio discederem, te salutare tibique valedicere volui, donec paulo post in coelesti Academia, multo tranquilliore et sapientiae studiis florentiore, rursum conuenientes, suauius amicitiam colamus, et doctrinam de Deo, natura rerum, et omni virtutis officio, cuius hic latices exiles libauimus, ex ipso fonte et gurgite sapientiae plenissimo, laeti hauriamus. Interea quod reliquum est curriculi vitae mortalis, placide, [Gap desc: Greek words] possidentes animas nostras conficiamus. [Gap desc: Greek words] . His votis, amicitiae nostrae censum anniuersarium adiungo et


page 878, image: s0878

oro, vt Cl. V. V. collegis tuis, quibus salutem praeseritem ac aeternam ex animo precor, me reuerenter commendes. Bene et foeliciter aeternum vale. In feriis Filii Dei Genethliacis ordientibus annum 1594.

IOANNI ALBERTO.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine Clementissime. Ante triduum aduenit ex Stiria legatus ordinum Prouinciae, qui iuxta concessam superiori mense Iunio, ab Illustriss. C. V. mihi abeundi facultatem, me illuc deducat. Vir nobilis est et eruditus, quem inter Praefectos arci Comorrae in Vngaria, et postea Viennae ante qnadriennium familiariter noui. De saluo conductu Archiducis Caroli, quem petieram, respondent delecti Prouincialium, se vltra viginti annos etiam sub Caesare Ferdinando, facultatem vocandi Ecclesiarum et scholarum ministros liberam habuisse, ac suae libertati et iuri praeiudicium allatum iri, si ab aula saluum conductum suarum Ecclesiarum ministris petere incipiant. Promittunt autem, nisi DEVS nos morbis vel aliis inexpectatis casibus vrgeat, securitatem eandem, qua ipsi fruantur. Hunc vero nobilem in reliquo itinere Ducem et custodem nobis adiungunt. Decreui igitur DEO ducente et iuuante, et Celsitudin. Vestr. clementissime assentiente, proximis diebus iter cum ipso ingredi et interea dum legatus, negotia, quae in Marchia suorum mandato expedire iussus est, tractabit; cum D. Kemnicio, de scriptis quibusdam ad nos missis, aliquot dies conferam. Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi toto pectore precor, vt Inclytam Celsitud. Vestr. cum Illustrissima coniuge et Gener osissimis Filiis gubernationi patriae, ad posteritatem destinatis, incolumes et florentes seruet: et meum hoc iter, ac consilia, actionesque


page 879, image: s0879

omnes ad suam gloriam et Ecclesiae salutem gubernet. 1573.

MATTHAEO AMMANIO SEcretario Prouincialium Stiriae.

ETsi periucunda mihi fuit Epistola tua, testis sanctissimae voluntatis recte constituendi Ecclesias et literarum studia in illis gentibus, et sinceri ac constantis erga me amoris et fidei tuae, Ornatissime D. Secretarie, Patrone et amice colende: tamen grauissimum et acerbum mihi dolorem attulit coommemoratio Tragoediae, ab eo homine excitatae, cui prae aliis publicam Ecclesiae illius salutem et tranquillitatem curae esse, vt quem emnium consiliorum et actionum ad veritatis et pacis conseruationem pertinentium fidelem nos socium et adiutorem habituros esse sperabam. Sed his quoque vulneribus medebitur Samaritanus noster Filus Dei, quem toto pectore oro, vt nobis adsit et nos doceat, gubernet et seruer. Ego etsi nihil ad literas, per tabularium a me ante trimestre ad ipsum missas respondit, tamen vt publicae causae minus obesset, et ingentia scandala, ex disputatione illa oritura, si possem, auerterem vel lenirem, ac vt suspicionem, non tam de Christi, quam suo regno et questu fortasse sollicito, eximerem, denuo ad eum de N. etiam nostri consilio ambitiosius scripsi, ac exemplum tibi et Generosis Dominis nostris legendum mitto, vt vestro iudicio et arbitrio, an reddendae ipsi sint literae, statuatis. De iudicio Ecclesiastico et caeteris articulis certiorem me reddi petebam, tantum, vt de statu Ecclesiarum vestrarum accuratius cognoscerem: non quod omnia institui vel confici posse, antequam ingrederer, sperarem. Nam et in hoc Ducatu, ante triennium primum, consistorii consessus inchoatus est


page 880, image: s0880

ac saepe cogito statum Ecclesiae, Corinthi vel Ephesi, sub impiissimis Magistratibus, a Paulo collectae multo tristiorem fuisse, ac minus ordinis in gubernatione, minus etiam praesidii ac defensionis habuisse, quam nunc DEI beneficio habemus. Et nostrum est, a solo DEO auxilium et defensionem fide expectare, non ex humanis praesidiis pendere: Sed tamen quia verebar, me, nisi Principis saluum conductum haberem, statim atque prouinciam ingressus essem rursus eiectum, aut alioquin impeditum iri, Securitatis in aula impetrandae mentionem feci, ac eo consilio alteram ad Prouinciales epistolam, qua tantopere audax ille offenditur, moderatius scripsi, vt in aula, sine periculo monstrari posset. Nunc cum ex legato vestro intelligam, vos [Gap desc: Greek words] in religione, aliquotiam annos, maiorem Austriacis, habere, facile ad quiesco, et DEVM oro, vt iter ad vos meum gubernet, quod etsi verno tempore multo futurum esset iucundius: tamen cum N. qui Berlino legatum vestrum huc vsque deduxerat, primus author consilii esset, vt hoc tempore profectio susciperetur, ne mora plus impedimentorum obiiceret: Legatus etiam et ego assensi sumus, vt litterae ad Ducem Iohannem scriptae, quae caussam dilatae in sequentem annum vocationis, copiosius exponebant, supprimerentur, et a solo duce Vlrico cuius consensum nondum habebamus, facultas vna cum legato abeundi peteretur. Nam si hoc autumno iter non ingressi essemus: nunquam postea illuc eundi occasio mihi praebita fuisset. Egressus igitur sum ex vrbe Rostochio et Ducatu Megapolitano, ad Doctorem Martinum Chemnitium, vt de Austriacarum Ecclesiarum negotiis, quorum magnus aceruus, ad me eodem tempore, quo legatus vester aduenit, allatus est: cum eo collo querer. Inde in Marchiam Brandeburgensem


page 881, image: s0881

ibo, vbi tabellarium vestrum, per quem, an progredi vel regredi debeam, me docebitis, expectabo. Nec opus est cuiquam molestiam, nostri deducendi causa, exhibere. Commendabimus Deo viam nostram, eumque precabimur, vt iuxta Psalmi promissionem dulcissimam, castrametetur in circuitu nostro, et excubiis Angelorum suorum nos custodiat. Bene et feliciter vale. Parchimiae die 20. Septembris. Mitterem pagellas, sed Pegasario cursu progressurum, onerare non audebam.

CVNNIO CVIDAM CONcionatori Graeciae in Stiria.

REuerende vir, Domine et amice colende. Etsi proea coniunctione, qua in Domino Deo nostro vnum sumus, et eiusdem id Christum fidei ac confessionis societate deuincimur: Sperabam te epistolio meo, superiori mense Maio ad te misso, non grauate responsurum fuisse, vt de praesenti statu Ecclesiarum Stiriae, quas tot iam annos pie et felicitet doces ac gubernas, et deinceps Deo iuuante dum viues feliciter gubernabis, ex tuis potius, quam aliorum literis cognoscerem: tamen quaecunque silentii causa fuit, non dubito, te virum tali pietate et bonitate, pristinam erga me beneuolentiam et fidem sinceram constanter retinere ac tueri. Itaque si vellet Deus, me, in vestram illam Tauriscorum regionem venire: in tuo potissimum, multis iam illustribus testimoniis, mihi perspecto amore et fide fraterna, inter peregrinos homines ad quiescerem, et tuo potissimum consilio ac ductu omnibus in rebus niterer, cum enim multos iam annos Ecclesias illarum gentium, voce tuae doctrinae rexeris, hominumque locorumque gnarus sis, et Ecclesiarum, ac reliquorum negotiorum conditionem et circumstantias omnes noris: tuas potissimum


page 882, image: s0882

sententias libentissime audite, et sequi authoritatem, eamque mea voce et scriptis apud omnes venerari, colere et confirmare velim, mihi enim vix paucos menses illis in locis commoraturo, nihil praeter curas et labores grauissimos video propositos esse, quos tamen consilio et fide tua potissimum, ad scholae illius et Ecclesiae vtilitatem et salutem dirigi, gratissimum mihi futurum esset. Interea cum omni humilitate, mansuetudine et longa patientia, vnitatem spiritus in vinculo pacis, cum omnibus bonis in Ecclesia et schola isthic docentibus, conseruare studerem. Vt enim oculi, manus, pedes, ideo bini a Deo conditi sunt, vt coniuncti se mutuo adiuuent, non turbent: ita collegas decet [Gap desc: Greek words] . Meae vero totius vitae cursus, ita institutus est, vt nemini nocere, prodesse omnibus coner, ac Deum oro, vt nos doceat, gubernet et seruer.

In literis ad prouinciales meis, quibus de vocatione respondeo, cum, monente Principe meo Iohanne Alberto, saluum conductum a summo illius loci magistratu necessarium esse ducerem: proprio consilio et arbitrio de moderatione in doctrina, ad veram pietatem vtili, grauiter proponenda, et veteribus ceremoniis ac cantionibus piis retinendis, potius quam nouis instituendis, et vitandis criminationibus non necessariis quaedam intexui, praecipue hoc fine, vt in aula literae tuto monstrari et securitatis diploma confici facilius posset.

Scio autem non satis esse [Gap desc: Greek words] , verum etiam oportere [Gap desc: Greek words] . Nec quenquam hominum ea scriptione notandum mihi proposui. De te vero honorificentissime semper et amicissime sensi, ac scripsi, imo laetatus sum, eaque de causa facilius ac libentius vocationi assenfi, quod te potissimum collegam


page 883, image: s0883

et ducem consiliorum, actionumque mearum omnium, in iis deliberationibus, essem habiturus.

Quare etiamsi nihil a te superiori aestate literarum acceperam, tamen breui epistolio memoriam amicitiae nostrae, mutua literarum communicatione in Austria contractae, apud te renouare volui. Cui cur nunc quoque nihil respondere libuerit, etsi non sine moerore cogito, tamen de mea erga te sincera beneuolentia, studio ac obseruantia coniecturam faciens, non dubito, te quaecunque silentii causa fuerit, memoriam mei cum beneuolentia conseruare, idque vt facias, et me communi Spiritu Christi, et eiusdem de Deo fidei ac confessionis societate tibi deuinctum, deinceps quoque benigne complectaris, et per tabellarium, qui ad me isthinc statim remittetur, aliquid respondeas, reuerenter, non quod de tua voluntate quidquid dubitem, sed quia mos est ita rogandi, oro. Bene et feliciter vale. Rostochii 18. Septembris.

ARNGRIMO IONAE Islando.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, amice colende. Laetor te, confectis ex animi sententia in regno Daniae negotiis, saluum et incolumem in patriam rediisse. Tibique gratiam habeo, quod memoriam amicitiae inter nos coram inchoatae, literis amantissime scriptis, testari dignatus es. Defensionem Islandiae tuam cupide legi, et probatam, patriae, patrocinio erudito et facundo probatam, laudo. Optarim autem, te non solum in detergendis aliorum sordibus patriae aspersis, sed integra et chorographica insulae vestrae descriptione, et historiis politicis ac Ecclesiasticis, aliisque ornamentis commemorandis,


page 884, image: s0884

prolixius occupatum fuisse. Sed haec deinceps, vna cum libellis alquot, vestrae gentis lingua, excusis, si viuam, expectabo. Interea, cum te in illa circulo arctico subiecta solitudine, mearum etiam pagellatum lectione delectari scribas, Volumen aliquod praelectionum mearum in Prophetas mitto, et in Germania et vicino Galliae regno et Vngaria praecipue, a Turcis infestata, quid superiore anno memorabile actum sit, ex pagellis adiunctis, cognoscendum impertio. Ecclesiam et scholam nostram Dei beneficio tranquillam indico. Me arthritis anniuersaria, mortis [Gap desc: Greek words] , lecto rursus affixum tenet. Itaque [Gap desc: Greek words] , (ô desiderio tempora longa meo) auide expecto, et quotidie precationem repeto, [Gap desc: Greek words] . Bene vale. Die Gregorii 12. Martii 1594.

ZACHARIAE SCHILTERO.

S. D. Reuerende et Clarissime vir, patrone colende, Deum conditorem maris et foeminae, et autorem dulcissimi et sanctissimi foederis coniugum, ardentibus votis precor, vt pudicissimae filiae tuae, cuius honesta elocatione proximo Octobri te occupatum scribebas, coniugium felix, tranquillum et foecundum tribuat. Ego, etsi [Gap desc: Greek words] , (quem [Gap desc: Greek words] , iuxta Nazianzenum et non vocatus, tamen [Gap desc: Greek words] . De obitu meo isthic iactato, quod significas, singulis annis, ex diuersis locis similes nuncios iam diu accipio, ac nuper Hugo BlotiusVienna scribebat, nullum vnquam mendacium sibi iucundius fuisse, eo, quod de mea morte illic sparsum esset.

Viuo igitur, praeter meam ipsius expectationem, quamdiu Deus volet: et quotidie plura mala tum video,


page 885, image: s0885

tum audio, tum etiam ipse perpetro, vt sane optem, me ex quotidianis peccandi periculis, in non peccandi securitatem aliquando transferri, neque enim vlterius prouehere pietatem meam, in hac vita possum, quam quod impietatem meam agnosco, et quotidie deploro, et assiduis votis, ardentiores, in pectore meo veri timoris Dei, fidei, inuocationis et amoris Dei et proximi, motus et flammas accendi opto. Cum autem non longe abesse hora illa ineuitabilis possit, tuis etiam me precibus commendo. [Gap desc: Greek words] .

RICHARDO SCHVLENBVRG.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, patrone colende. Vix vlla vnquam dedicatio mihi felicius cessit, quam Nobilissimo nomini tuo et Musis ac Gratiis omnibus charissimo, facta inscriptio XXIIII. Saxoniae libri, quam non modo gratam tibi et iucundam accidisse, verum etiam beneuolentiam erga me tuam priorem, quam ex tenuibus pagellis catecheseos et aliis olim a me editis concepisti, auctam esse intelligo. Non enim satis habuisti epistolâ, tam candide, humaniter et ornate scripta, mihi gratias agere, et Reipublicae gratulati, nisi etiam amicissimi animi symbolum ac [Gap desc: Greek words] apud me deponeres, cum talis epistola, a tam eximio Heroe, tam honorifice, tamque amanter exarata, mihi quantumuis magni muneris loco esse potuerit. Nec suffecit animo illi tuo Heroico munus qualecunque, sed plane Regium donare voluisti, magis reputans, quid te deceret dare, quam quid Dauidem accipere. Auget doni precium, quod nec pro merito, nec ambienti, ac non expectanti quidem vltro detulerit tua benignitas, quo maiorem gratiam


page 886, image: s0886

eius nomine me tibi debere, profiteor, siquidem quae dantur bene meritis, merced???s nomen mereantut, citius quam beneficiorum: quae precibus extorta sunt, ea magno empta scripsit Seneca, quae promissa diu torserunt expectatione, magnam suae gratiae partem amiserunt. Verum pro his, demum quae prius venerunt, quam Ventura suspicaretur, qui accipit, solidam debemus gratiam. Haec fere Erasmi verbis, ad declarandam animi grati, pro humanissimis literis et munere splendido significationem, ad te perscribere volui.

Quod autem de doctrina et scriptis communis nostri praeceptoris Malanchthonis, religiose conseruandis et defendendis, grauissime mones, ego sane officio meo hactenus me non defuisse arbitror, qui in hac Academia libros Theologicos et Philosophicos publice proponi, assidue curo. Et nuper adhortationem ad Melanchthonis orationes, et alia sapientiae ac cloquentiae illius monumenta, diligenter legenda, non indiligenter elaboraram edidi. Cuius tibi exempla aliquot amicis distribuenda mitto. Adiunxi de causis Magnitudinis Imperii Turcici et felicitatis illorum in bellis perpetuae, Vberti Folierae libellum: quem, hoc tempore dum aures et animos omnium, belli Turcici in Vngaria redintegrati fama complet, lectu tibi non ingratum fore scio. Gallicam quoque superioris anni historiam summatim comprehensam in pagellis adiunctis, sine fastidio recognosces. Bene et feliciter aeternum vale, et me, inter eos, qui Heroicam bonitatem et virtutem tuam suspiciunt, amant, venerantur et praedicant, recensere et amice complecti non dedignare. Datum Rhodopoli 1594.


page 887, image: s0887

PHILIPPO LVDOICO Palatino.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine clementissime, Illustrissimae Celsitud. V. reuerenter et officiose gratiam habeo, quod subiectissimi animi obseruantia scriptis a me literis, clementer respondere dignata est. Cum autem clementissime Ill. C. V. petat, vt deinceps etiam hoc scribendi officium pertexam, idque non ingratum sibi fore benignissime ostendat: praesentem etiam literas mittendi occasionem, a meo Principe oblatam, non praetermittendam duxi. Quam Rom. Pontifex, de regno Sveciae ad Ecclesiae suae gremium redituro, spem ac expectationem frustra conceperit? et qui. bus de causis, Henricum IV. Galliae et Nauarrae regem sponte ad gremium Rom. ecclesiae redeuntem, absoluere ac recipere recusarit, ex adiuncta Clementis VIII. P. P. relatione, Cels. V. cognoscet; quam spero Cle. V. lectu non ingratam nec iniucundam fore vna cum con. silio sapiente, quod Sigismundo Poloniae regi quidam vir nopilis ante coronationem dedit, nisi antea forte exemplum miserim. Scotorum vero Regi Iacobo VI. eadem die 19 Febr. qua Sigismundus Sveciae rex V psaliae coronatus; filius, regni haeres natus est, ad cuius baptismi testimonium, Rex Galliae, Daniae, Regina Angliae, Vlricus Dux Megapol. et Henricus Iulius Dux Brunsvicens. vocati sunt, ac horum duorum Vlrici Megapolit. et Brunsvicens. legati hodie ex portu nostro Rostochiensi soluunt, vt in Daniam, ad Reginam, Scotiae Reginae matrem traiiciant, et in Scotiam proficiscantur. Carmen Genethliacon Principi Scotorum recens nato, in Scotia scriptum, vna cum gratulatione in Reginae coronatione, ante quadriennium edita, adiunxi, si forte inspicere libet. Sed perlustratu gratiorem ac iucundiorem, Illustrissimae Celsitudini Vestrae Saxonicam proximorum


page 888, image: s0888

centum annorum Historiam spero futuram esse, cuius titulum mitto, ac libro XXII Illustrissimae Celsit, V. nomen Augustum praescripsi: et orationem de Illustrissimo patre vestro Palatino Wolfgango iam pridem scriptam, in proxima editione Chronico, si id Illustr. Celsitudini V. non improbari, intellexero, inseram, vt diuturnior ac firmior memoria illius ad posteritatem conseruetur. Volumen integrum tabellario tradidissem, sed tam longo itinere gestare illud viator recusabat. Totus hic Arctous orbis, Dei beneficio, iam tranquillus est ac Ecclesiae illius, in tribus regnis Arctois. et in hoc littore Balthico, pleraeque omnes, cum Illustrissimae Celsitudinis V. Ecclesiis, eandem doctrinae de Deo vocem sonant et in tuendo Lutheri deposito concordes et constantes sunt, Sareptae seu Academiae nostrae Rector hac aestate est Augustus Dux Brunsvic. et Luneburgensis Henrici filius, cuius renunciationem solennem praesentia sua, Philippus Pomeraniae Dux, ingenio et doctrina et bonitate Heroica excellens, Bogislai filius, cohonestauit, quae ex pagellis scholasticis huic epistolae coniunctis Cels. V. cognoscet, etc.

DAVIDI PEIFERO.

S. D. Magnifice Domine Cancellarie, patrone colende. Intercessit mihi, cum ante quadraginta duos annos primum in hanc littoris Balthici Academiam venirem, amicitia, cum Georgio Reichio sene venerando, viro vere bono et sapiente, qualem vix reperit vnum millibus e multis hominum consultus Apollo. Is me velut filium complexus, ac inter ipsius filium Ezechiam Illustrissimi Ducis Pomeraniae archiatrum, et in Academia Gryphilwaldensi artis medicae professorem, et me fraterna beneuolentia, toto vitae illius tempore viguit. Filius coniugem honestissimam, ex


page 889, image: s0889

familia eius vrbis patritia, et in vicina etiam vrbe Sundensi late propagata, Svarziorum, habuit, ex qua, Georgium Reichen, auo [Gap desc: Greek words] genuit, nunc Iuris vtriusque Doctorem, ingenio et virtute egregia praeditum, de quo eximia et singulari cum voluptate, ex literis D. Godelmanni cognoui, cum non modo ex amicorum commendatione tibi notum esse, verum etiam, Deo ita gubernante, arctiori affinitatis vinculo forte coniunctum iri. Quare toto pectore Deum aeternum Patrem Domini nostri Iesu Christi, conditorem generis humani, et autorem dulcissimi foederis coniugum precor, vt consilia haec arctioris coniunctionis inter vos conciliandae, ad suam gloriam et vtriusque familiae honorem et salutem gubernet. Ex optimis certe parentibus, quorum fides erga Deum et homines sincera et non fucata, [Gap desc: Greek words] pietas fuit, hic Georgius prognatus est, cuius auia paterna, Gertrudis Von der Beke, ex patritio vrbis Dauentriensis genere, orta, patriam, parentes, cognatos ob religionem deserens, maritum in Borussiam primum, vbi octodecim annos Ecclesiarum Superintendens, et Illustrissimo Duci Alberto notus et charus fuit: postea in hanc ciuitatem, cuius decem annos pastorem egit, secuta est, ac existimo, tibi quoque cum in Ducis Iohannis Alberti aula apud nos viueres, venerandum illum senem M. Georgium, non ignotum fuisse. Apud nos certe in Academia, pietatis suae et erga pauperes beneficentiae monumentum illustre reliquit, instaurata suis sumptibus domo Academiae ruinosa Rubei leonis, vt pauperes scolastici gratis in ea habitare possent [Gap desc: Greek words] , inquit Pindarus, Ita in hunc Georgium, ex auitae et paternae pietatis et bonitatis radice germina propagata esse non dubito, quae doctrinae eruditione et diligentia in studiis ac


page 890, image: s0890

omni genere officii excoluit ipse ac prouexit, vt non dubitem, paternis consiliis et subiectionibus tuis studiose parentem, magno reipublicae vsui ac praesidio, et tibi patri, ac toti vtriusque vestrum familiae, voluptati ac ornamento futurum esse, fretus dulcissima promissione Psalmi, quam Ethnicus poeta alicubi auditam hoc eruditissimo versu reddidit [Gap desc: Greek words] . Haec, redeunte ad vos Doctore Georgio, vt scriberem, debitae tibi a me obseruantiae et amicitiae nostrae necessitudo flagitare videbatur, quae non alio animo, quam a me scripta sunt, simplici et candido, te accepturum esse, plane confido. Deum aeternum Patrem, Domini nostri Iesu Christi ardentibus votis oro, vt M. T. incolumem et florentem Ecclesiae ac Reipublicae illarum gentium benigne tueatur, et ambos nos, qui climacterem nostrum magnum, ineunte hoc anno egressi sumus, in hac senecta clementer seruet ac regat, et charissimos liberos et filias nostras custodiat et gubernet, vt semen aliquod sanctum, ex nobis propagatum in his terris et omni aeternitate Deum pie agnoscens et celebrans maneat et conseruetur. Datum 20 Aprilis, Anno 1593.

PETRO EDELINGO.

S. D. Reuerende Domine Superintendens, frater charissime, Superiori anno adolescentem probum et optima ad virtutem et literas indole praeditum Ioachimum Engverum, ciuis vestri filium, genero meo, minister Ecclesiae apud vos Iacobus Norden commendauit. Et Ioachimus ipse suo ingenio et industria et in Studiis, ac omni genere officii diligentia, se omnium bonorum beneuolentia dignum declarauit, Me vero natiua illius bonitas et modestia, et elegantia morum, cum mediocri in literis progressu coniuncta,


page 891, image: s0891

sic capiebat, vt eum in domum meam receptum, duobus filiolis meis praeceptorem adiungere decreuerim. Sed Deo aeterno Patri, mirando, ac nobis ignoto, et tamen sapienti ac iusto consilio, omnia gubernanti, in coelestem Academiam eum euocare decretum erat. Id hac occasione accidit. Paulo ante Michaelis, mercator quidam in Svetiam iturus, cui literas ad Regem, et proceres aliquot Regni, cum Chronico Saxoniae meo exhibendas traditurus eram, mihi in mensa assidens, operam suam fidelem in reddendo deferebat, sed responsa flagitare tibi, suis mercibus distrahendis occupato, incommodius fore iudicans, hortatur, vr hunc adolescentem (Ioachimum intuens) qui mensae vna assidebat, secum mitterem. qui proceres et alios, bis terve plerumque conueniendos antequam responderent, tempestiue appellaret.

Ioachimus statim desiderio videndi Sveciam accensus, libenter se vna iturum, si ego assentiar, ostendit, me vero, profectionem totam libero illius arbitrio relinquente: mea vxor et liberi eum dehortantur, ne mari, et nauigationum periculis se committat, sed illorum dehortationibus auditis in proposito constantius permansit. Erat coelum serenum, et intra decem dies Stocholmiam peruenit, vbi cum mensem commoratus esset, poculum geminatum, mihi reddendum, et viaticum honestum suo peculio adiungendum, et a caeteris amicis, literas et alia accepit, mense Octobri exeunte nauem huc reditutam Stocholmiae conscendit. Spirantibus vero perpetuo fere aduersis ventis, et furentibus Austris, Calmariae vltra sex hebdomadas cum aliis 16 nauibus, desedit: inde Borea aspirante, ad Bernholmiam naui vadis illisa, cum in toto itinere rectissime valuisset, ipse et omnes eadem naue vecti, vndis obruti, vitam amiserunt,


page 892, image: s0892

corpora postridie littori appulsa, in sandapilis condita et honeste sepulta sunt. Hic optimi ad olescentis inexpectatus et nobis tristissimus, ipsi fatalis et beatus vitae exitus fuit, de quo matrem illius, quantum fieri potest lenissime, doceri et consolatione efficaci dolorem ipsius ingentem leuari optarim. Curabo Epitaphium ei componi, ac vt in scriptis meis, si aliquantisper adhuc ad posteros dutabunt, memoria illius extet, operam dabo. Discedens in Sveciam, reliquit in mea domo nouum pallium, thoracem, caligas et calceos nouos, ac tria indusia et totidem collaria, et libellos aliquot, quoso ptima fide trademus illi, qui a re vel alio fide digno, literas et mandatum habebit. Deum aeternum oro, vt moestissimam matrem Spiritu suo paracleto consoletur, et nos omnes doceat, gubernet et seruet. Bene et feliciter vale. Pridie purificationis Mariae Anno 1594. Mitto pagellas historicas, Turcica praesertim et Gallica, quae sine molestia leges.

Dauid Chytraeus.

JACOBO MONAVIO.

ETsi a singulari erga me tua beneuolentia et amore, cuisaepe [Gap desc: Greek words] potius, quam limato illo exactoque politissimi ingenii tui iudicio profectam esse epistolam proximam, non dubito: tamen fateor me his literarum tuarum verbis, non mediocriter delectatum esse: quibus vere et [Gap desc: Greek words] mihi affirmas, valde a te probari Germanicum libellum, Austriacis scriptum, in quo summa doctrinae Christianae, breuiter, neruose, significanter exposita sit: adiuncto Agendorum libro, cuius caput vnum de consolationibus, tale sit, vt nusquam alibi similiter,


page 893, image: s0893

sub vnum aspectum positas, summas et efficacissimas Christianorum, quas in vita et morte habere possunt, consolationes legeris. Addis in libro, qui summam doctrinae Christianae continet, valde pauca te desiderare, de quibus si vna essemus, facile inter nos conueniremus.

Vere autem, non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte, Et non calcata candidiora niue, vt Poetae verbis vtar: et tamen non candide solum et amice, verum serio etiam et ex animo te illa probare inde coniicio, quod libere ac ingenue simul quaedam improbari tibi, ostendis, de quibus vtinam [Gap desc: Greek words] conferre inter nos [Gap desc: Greek words] vt in colloquio piorum decet, coram aliquando possimus.

Consolationes vero, in Agendorum libello, tibi, non rixis disputationum, sed vero timore Dei ac fide in Christum et vita ac moribus sanctis [Gap desc: Greek words] inprimis placere, laetor; atque vtinam, euoluta iam per praeceptores nostros, ex labyrinthis opinionum, et mediocriter instituta, maxime ad veram Dei agnitionem et pietatem alendam conducentis verae doctrinae forma: modus aliquis sit disputationum et certaminum de doctrina, inter eiusdem confessionis socios, et ad piam lectionem et precationem et honesta exercitia obedientiae, dilectionis, beneficentiae et caeterarum virtutum, ac consolationum salutarium potius, quam ad cauillationes causarum, et inexplicabilium disputationum, discentes adsuefiant.

Hoc argumento fere tota oratio, quam tantopere desideras, et ad te mitti flagitas, scripta est. Cum enim superiore anno 1577. Principis mei Vlrici Ducis Megapolitani consensu (hac enim conditione adiecta, et non aliter, Electori Palatino vocanti, assenseram)


page 894, image: s0894

existimarem, mihi in Academia illius aliquot menses docendum esse: tum alia vsui mihi ad eam functionem futura, tum hanc quoque orationem in auspiciis lectionum recitandam delineaui, in qua animi mei sententiam, de Christianae Theologiae studio et controuersiis nostrarum Ecclesiarum praecipuis, absque vlla ambage et inuolucris aperio et profiteor.

Maxime enim opto, vt in Ecclesia et scholis, iuxta Pauli praeceptum doctrina, ad pietatis verae aedisicationem, seu verum timorem Dei et dilectionem proximi in animis accendendam vtilis, quam singulari iudicio, praeceptorem Philippum, in locis Theologicis, complexum esse video: praecisis omnibus aliis quaestionibus, et rixis non necessariis, horridioribus et inexplicatis, et ad pietatem infrugiferis disputationibus, quarum plerasque illos ipsos, qui eas vehementissime agitabant, non minus quam me, non penitus intelligere animaduertebam, abstinui. easque in coelestis Ecclesiae scholam perfecte explicandas reieci.

Cum autem haec inquieta et rixatrix nostra aetas, tum alias contentiones, Lutheri tempore agitatas, tum vero certamen [Gap desc: Greek words] , et coniunctis quaestionibus renouant: fateor me et collegas meos, cum de illis interrogamur, ex congruente ad normam verbi diuini confessione Ecclesiarum nostrarum communi, et consensu Lutheri et Philippi; qui exhibitae confessionis Augustanae tempore illibatus et sincerus haud dubie fuit, respondere solitos esse: Hunc praeceptorum nostrorum consensum ita nunc diuelli abiis, qui diuersum a Lutheri confessione in hac doctrinae parte sentiunt, vt aegre tueri illum et retinere amplius possimus, video, ac summo cum dolore ac gemitu, intestinam hanc


page 895, image: s0895

eorum, qui a pontificiis discesserunt, lanienam intueor, quae et plurimos ex nostris infirmiores in dubitationem adducit, et Pontificios ita confirmat et exhilarat, vt tantum non triumphum de nobis agentes, occinant: Familiare hoc esse haereticis, se inuicem interimere et Ecclesiae non certamina, sed spolia relinquere. Atque vtinam ad consensionem illam et concordiam, quae anno 1536. Wittebergae et 1537 Smalcaldiae inter Lutherum et superioris Germaniae Doctores constituta est, reuocari Ecclesiae reformatae tandem aliquando possint. Notas et Paralipomena historiae confessionis Augustanae, toties a te promissa, auide expecto, ac spero aequius et candidius de illa iudicium et censuram tuam fore, quam Neopolitani Lycophronis, qui consilium et scopum editionis illius libelli, de quo ne per febrem quidem somniaui vnquam, mihi affingit: et Heluetiorum ad Lutherum scripta callide praetermitti et dissimulari comminiscitur. Ego vero, ante decennium, cum nulla adhuc de praesenti Ecclesiarum nostrarum tragoedia, et discordi hoc concordiae libro, vt ille nominat, suspicio esse posset: Acta illa de religione collegi, et tantum Augustani conuentus, in quo confessio exhibita est, anno 1530 inchoati et finiti, acta recitare, non sequentium annorum historiam contexere, institui, Nec scripta illa Heluetiorum, visa mihi vel audita vnquam fuerunt, priusquam Heidelbergae edita, initio huius anni primum non sine admiratione legi. An [Gap desc: Greek words] omnia sint, ignoro, tametsi Tigurinos nunquam concordiae illi subscribere voluisse, eamque Bucero vrgenti iratos fuisse, publicae illorum historiae testantur, et Lutherum ita versatum esse in illa concordia, vt plane sibi persuaderet, eos cum quibus agebatur, in suam discedere sententiam, non dubito. Ego sane in illa ipsa Actorum conuentus Augustani farragine,


page 896, image: s0896

vtriusque partis scripta, quae in tempus illud comitiorum inciderunt, sine alterutrius praeiudicio coniunxi, ac vt Lutheri, Philippi, Brentii epistolas, antea ab aliis editas, ita etiam Landgrauii, Buceri, Capitonis, Oecolampadii responsiones, quas habere potui, fideliter recitaui, et pio lectori iudicium integrum reliqui. Deum vt nos doceat, gubernet et seruet, et consilia salutaria monstret, toto pectore precor. Mitto regulas vitae recens recognitas, de quibus in libros officiorum transformandis, omnem iam cogitationem abieci. Bene vale. Rostochii Calend. Decemb. Anno 1578.

ROBERTO BELO ANGLO.

S. D. Magnifice et ornatissime D. Secretarie, patrone colende. Literas tuas, 12. Augusti superioris anni datas, recte accepi. Decubui autem ex arthritide magnam hyemis partem, ac ne nunc quidem vires pristinas membra rigentia recuperarunt. Gratam tamen tibi communicationem rerum Polonicarum et Svecicarum esse, aliquoties iam ex epistolis tuis intelligens: superioris etiam anni comitiorum actiones tecum communicare volui. Regi Poloniae Sigismundo ex Austriaca, mense Maio, filia nata est, ad cuius baptismi testimonium Rodolphus Imp. vocatus est, cuius legatus Calendis Iulii Praga in Poloniam discessit. In Sveciam ad regnum relictum a patre capessendum, vix ante Septembrem veniet. Interea Caroli Ducis Sudermanniae et Senatorum regni, ex custodia, quam viuente rege Iohanne sustinebant, inpristinas dignitates et officia reducum, coniunctis consiliis Svecia tranquille hactenus gubernatur. Daniae rex adolescens decimum septimum agens annum, sequentis anni mense Augusto coronandus dicitur. Sed quae in his Arctoi et Eoi orbis partibus [Gap desc: Greek words] proximis annis euenerunt, in Chronico Saxoniae nostro, quod Lipsiae


page 897, image: s0897

hoc anno: exiit [Gap desc: Greek words] collocatum videbis, quod si absque incommodo tuo, et molestia fieri potetit; Serenissimae Reginae, cum literis, exemplum Chronici adiunctum exhiberi, et vicissim epistolio Serenissimae Maiestatis illius Regiae manu ornato, me or nari optarim. Quod caeteris Regum laudatiss. Christiani III. et Friderici II. Daniae, Gostaui, Erici et Iohannis Sueciae, et Maximiliani II. Imp. literis adiunctum asseruari apud haeredes et posteros nostros, mihi honorisicum ducerem, verum res tota, arbitrio stetque cadasque tuo. Quod Regem Henricum III. anno regni sui 44. mercatoribus Lubecensibus sedem Londini concessisse scribis, ad peticionem Henrici Leonis, qui tum dominus fuerit eius vrbis, et Angliae regis filiam in vxorem duxerit: id centum annis ante accidisse necesse est, sub rege Henrico II. qui Henrici Leonis socer fuit, nam Hëricus Leo, anno Christi 1196. obiit. Transactionem inter mercatores Germanos et ciuitatem Londinensem sub rege Eduardo factam, cuius exemplum promittis, expecto. Bene vale. Idibus Iulii 1593.

IOHANNI FRIDERICO DVCI Pomeraniae.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine clementissime. Vt sol, mundi oculus, in excelso caelo, mirificum totius pulcherrimi rerum naturae theatri decus ac lumen est, et calorem ac vim vitalem cunctis rebus nascentibus impertit: ita Princeps bonus, Dei imaginem ac vices in his tetris gerens, lucem verae Dei notitiae, ac doctrinae Gubernatricis vitae, iustitiam ac pacem populis ipsi subiectis tribuens, vere lumen Reipublicae est, et praesidium ac decus praecipuum totis gentibus salutare. Vtigitur Deus ipse Cels. principum, alte supra cae???eros homines euexit ac extulit: ita principum bonorum,


page 898, image: s0898

luce sapientiae ac iustitiae suae et verae pietatis, studii, verae religionis et caeterarum laudum exemplis, Ecclesiam et Rempub. illustrantium, virtutes et res gestas Chronicorum monumentis consignari, et ad posteros prae aliis hominib. celebrari, iubet: sicut inter caetera sapientiae ac virtutis vestrae Heroicae exempla, huius etiam anni [Gap desc: Greek words] , ad verae religionis conseruationem et Ecclesiae puritatem restituendam directum, pro generatione altera, vt Psalmi verbis vtar, scribetur, et populus, qui creabitur, Deum sapientiae huius et virtutis Heroicae autorem, in Ill. Cels. V. virtutum commemoratione, laudibus debitis efferet ac praedicabit.

Scit a. Ill. Cels. V. me Chronicon Saxoniae iam dudum in stituisse, quod iam ad praesentem annum 1593. dedictum, in noua hac editione, a Pomeranicis rebus et Ill. proaui vestri Bogislai Magni, virtutum et laudum celebratione, inchoaui, ac primum totius operis librum Ill. Cels. V. inscripsi. Eius operis exemplum Ill. Cels. V. iam reuerenter exhibeo, et subiectissime oro, vt Ill. C. V. exiguum hoc subiectissimae meae erga Illu. Cels. V. et totam domum Pomeranicam obseruantiae specime~ clementer accipiat, et me inter caeteros Ill. C. V. clientes, qui Cels. V. pietatem et virtutem Heroicam suspiciunt, amant, admirantur, clementia et patrocinio suo complecti non dedign etur. Bene et feliciter Ill. Cels. V. aeternum valeat, Rostochii. Calendis Septembris 1593.

EPISTOLA CONSOLATORIA AD Petrum Vlnerum Abbatem Bergensem, lugentem obitum coniugis, primi partus dolorib. cum saetu extinctae.

POsteaquam ex Eberardi Schelii, domestici tui, literis, de immaturo ac inopinato, carissimae coniugis tuae, omnib. virtutibus, honestae ac piae matronae co~uenientibus ornatae, et tui amantissimae, primi partus doloribus


page 899, image: s0899

superatae, obitu cognoui: magnum et acerbum meo etiam cordi inflictum esse sensi, communemque eam calamitatem, quae faecundum et nobilem illum agrum, vna cum spe segetis ac sobolis dulcissimae, inde ostensa, subito euertit ac extinxit, tecum existimaui.

Etsi enim magnitudo doloris et luctus, quem matrumfamilias in partu decedentium funera, suis adferunt, iudicari non potest ab alienis et similia non expertis: tamen cum sint [Gap desc: Greek words] , et [Gap desc: Greek words] diuina voce iubeamur: ad officium pietatis et gratitudinis patrono et amico de me bene merito debitae, pertinere iudicaui, societatem maeroris ac luctus meam, tali tempore significare. Vult enim Deus nos non [Gap desc: Greek words] , nec ita crudeles esse, vt iuxta vetus Pindari dictum [Gap desc: Greek words] ; sed vero dolore affici aduersis amicorum casib. ac aerumnis: et simul cogitare singulos, de communi nostrae naturae infirmitate: de causis ingentium miseriarum gencris humani: de peccatis nostris, propter quae cumulantur miseriae; et de fontib. consolationum, quos Deus monstrauit, ac in his parturientium casib. signum et omen ad omnes pertinet. Non enim dubium est, significari parturientem Ecclesiam, in qua passim bonae mentes assiduam et ingentem maesticiam circumferunt, ac vere dictum esse in Osea experiuntur: Dolores parturientis venient ei. Quorum similes animi cruciatus et angores, vt multi praestantes viri, et lumina Ecclesiae Dei praecipua, omnibus temporibus sustinuerunt: ita tu quoque in hoc tristi casu, non tamen vt primus moeres, mala talia passus, obruit ingentes ista procella viros, vt poetae verbis vtar.

Fortasse autem, si Rachelis, dilectissimae Iacobi patriarchae coniugis pariendi laborib. oppressae, exemplum tibi proponam: Benoni, filium doloris ab ea editum, ac superstitem (cuius nomen pater, consolans se fiducia promissi Domini sedentis ad dextram Dei patris aeterni, in


page 900, image: s0900

Beniamin, filium Dextrae, commutauit) mihi oppones. Tuam vero tristiorem esse sortem senties, qui faetum vna cum matre amiseris. Atqui, decima, opinor, dicente, quam nuper hospitio Reuer. D. T. benigniss. vsus, a vobis discessi, Fridericum Wilelmum Saxoniae Ducem similis procella obruit, cum nobilissimam co~iugem Sophiam optimi principis, et cuius memoria in benedictione, et laus in Ecclesia sanctorum est, Christophori Ducis Wirtebergensis filiam, immaturo partu, matrem vna cum filiolo, Vachae in itinere extinctam, accepit. Sidonia Maria, Wenceslai Ducis Teschinensis filia, Francisci Ducis Saxoniae Laob. neptis, cum Friderico Duci Lignicensi vnum vix annum cohabitasset. primi partus cruciatibus, vna cum sobole, oppressa interiit.

Existimo etiam Reuerendiss. ac Illustriss. principis tui Administratoris Magdeburg, matrem, Sophiam, Friderici II. Ducis Lignicensis filiam, Iohanni Georgio El. Brand. nuptam, vix vertente primo coniugii anno, paucis post editum hunc puerperio filium (qui vtriusque aui paterni et materni nomen obtinet) diebus, ex terris euocatam esse.

Sophia Megapolitana, principis mei Vlrici amita, Iohanni Duci Saxoniae postca Electori nupta, cum Iohannem Fridericum Ducem Saxoniae, aurea cruce in dorso fulgentem, primo partu satis felici edidisset, subito deficientibus ac exhaustis corporis viribus, praeter omnium opinionem decessit. Quid de Iana Semera, Eduardi VLAngliae Regis matre dicam: vel Maria Lusitanica, Philippi Hispaniae Regis coniuge prima, quae filium Carolum primo partu enixa, periit: vel de propiore vobis Dorothea, Augusti Saxoniae Electoris filia, Henrici Iulii coniuge, quam itidem primi partus acerbitas sustulit. Nihil igitur singulare et inauditum R. D. T. prae caeteris Deus imposuit, quod tuam etiam


page 901, image: s0901

Dorotheam (quae quo dicta fuit, dignam se nomine gessit, Dorotheae donum nam fuit ipsa Dei) primi partus doloribus superatam, euocare ex hac vita voluit.

Quaecunque enim mortem nobis aut nostris causae et occasiones adferant, vt in veteri versu, [Gap desc: Greek words] alium alia via ducere ad mortem dicitur: tamen non casu nec causis secundis tantum, sed Deo autore vitae et patre nostro sciente et volente, aut certo consilio permittente, nos et alios ex hac vita euocari certum est. Cum enim ne passeres quidem sine voluntate Dei vitam amittant: multo magis piorum mors et vita Deo curae sunt.

Debemus autem obedientiam Deo, nec decet nos vehementius voluntati Dei repugnare, ac profecto magna virtus et eruditio digna milite Christiano ac Theologo est, non frangi dolore in rebus aduersis, nec irasci iudicio Dei, sed Deo se morigerum in aerumnis praebere, et Humiliari sub potenti manu Dei, qui potenter omnino Ieremiam, Dauidem, Iacobum et alios summos viros exercuit; sed eosdem rursum potenter erexit, consolatus est, et ex media morte in vitam, reuocauit.

Cumque carissima coniunx tua, in militia propria sui sexus: de qua vox diuina adfirmat, saluari mulierem [Gap desc: Greek words] , in vera fide et inuocatione Filii Dei Domini nostri Iesu Christi decesserit, certo scimus eam, in aeterna cum Deo, et Ecclesia caelesti consuetudine confecutam esse aeterna cum Christo gaudia: et laetari, se miseriis aerumnosae huius vitae perfunctam esse, et nunc coram frui conspectu et voce Filii Dei, et sanctarum matrum, Sarae, Rachelis, Mariae et aliarum: et tuam et orphanorum tuorum salutem Deo commendare multo ardentius, quam toto morbi tempore animam suam et matiti incolumitatem Filio Dei, assiduis votis commisit.


page 902, image: s0902

Vult autem Deus, non modo causas mortis, aliarumque calamitatum a nobis considerari: verum etiam rursus erigi nos spe dulcissimae consuetudinis in Ecclesia caelesti. Quam profecto ardentius expeteremus, si et huius vitae aerumnas attentius intueremur et cogitaremus, quam dulcis futara sit illa sapientia in schola caelesti, vbi Deum, qui finis erit desideriorum nostrorum, sine fine videbimus, sine fastidio amabimus, sine fatigatione laudabimus, ac vt praeceptoris mei verbis vtar: Quomodo genitus sit filius? et qualis sit copulatio diuinae et humanae naturae in filio, qualis sit Spiritus Sanctus, quo nos diuinitus sibi copulat, et mirandi opificii causas et artem discemus. De his rebus in hac vita, cum cogitat mens pia, erudita verbo Dei, similis est viatori, qui cum noctu iter fecit, cernens auroram iam auide et optat, et expectat diem. Sic nos illam caelestem lucem expetamus, in quam, quod prior, carissima coniunx tua, quantumuis difficili et aspero itinere peruenit, gratulari ipsi de hac faelicitate et beatitudine caelesti: nostras vero miserias et aerumnas deflere debemus.

Quid enim aliud affert longius vitae spatium, inquit Nazianzenus, quam vt plura mala tum videamus, tum audiamus, tum etiam ipsi perpetremus et patiamur. Non hic vera quies, non gaudia vera parantur. Gaudia venturae sola relicta scholae. Felices igitur vere, vereque beati, in Domino vitam qui posuere suam. Gratulantes igitur beatae Dorotheae tuae, a Deo, cuius donum et munus singulare, tot annos familiae tuae etiam ante coniugium fuit, nunc receptae: recordatione virtutum illius, quae verae ad speculum illud matronale a Paulo descriptum congruunt: verae pietatis, pudicitiae, vere cundiae, taciturnitatis, grauitatis, modestiae, sedulitatis, parsimoniae, obsequii, reuerentiae et amoris erga maritum [Gap desc: Greek words] erga tuos liberos, quos non secus, ac si


page 903, image: s0903

ex ipsa nati fuissent, materna comitate, amore et fide educauit et fouit, grati laetemur, ac exemplo illius, quae in difficili hoc agone et lucta se diuinis consolationib. erexit, vt placide Deo obaeditet, et se assidue Filio Dei commendauit: Discamus et ipsi Deo obedire in nostris miseriis et ardentibus votis eum inuocare, vt sit in silentio et spe fortitudo nostra. Nec vero, dubito te, vniuersam Ecclesiae doctrinam intuentem, et haec quae commemoraui omnia et his forte efficaciora dolorum remedia cogitantem, mediocriter in Dei voluntate adquiescere et maestitiae repugnare. Itaque desino, et tecum, et cum tuis liberis Deum oro, vt tibi adsit et te erigat et confirmet, ac diu incolumem et florentem seruet. Bene et faeliciter vale. Rhodopoli, Postridie Lucae Euangelistae, qua Eberardi literas primum accepi. Anno 1590.

Epistola, de annotationibus in Herodoti librum primum, recens Halae Saxonum editis. NOBILI ET CLARISSIMO VIRO Dn. Iacobo Monanio, Patritio Vratislauiensi, Domino et Patrono colendo. Dauid Chytraeus S. D.

CVM ex tua indicatione primum intellexerim, Annotationes in primum Herodoti librum meas, a bibliopolis isthic etiam circumferri: quae titulo praescripto non respondeant: tecum praecipue excusationem meam duxi communicandam esse. Amaui, vt scis, a prima adolescentia, Herodoti Musas, qui historiae pater a Cicerone appellatur, et caeteros omnes Graecos


page 904, image: s0904

et Latinos scriptores, Antiquitate rerum ac regnorum et exemplorum varietate et copia, et orationis puritate, elegantia et suauitate vincit: et singulari fide ac diligenti veritatis studio, inquisitasres maximas, praecipuorum orbis terrae regnorum, Lydii, Medorum, Monarchiae Persicae, Ionici, Aegyptii, et in Graecia Laconum, Atheniensium et Corinthiorum mutationes, earumque causas, magna cura et fide, et tanta orationis propriissimae et simplicissimae munditia et dulcedine exponit, vt nulla vox humana, dulcius eas narrare potuisse existimetur. Optimum igitur hunc authorem: sapientiae Legis Diuinae, Gubernatricis vitae ac Imperiorum, Gnomis seu praeceptis, et exemplis insignibus illustratae Duce; et intelligendi ac dicendi magistrum: mihi et auditoribus meis familiarius notum reddere cupiens, saepe ad eum cognoscendum alios excitaui, et totum in hac schola publice interpretatus sum (vnde Chronologia Herodoti mea, quae extat, primum nata est) et meae priuatae vtilitatis et voluptatis causa, subinde ad eum recurri. Ea enim bonorum scriptorum, Herodoti, Euripidis, Plutarchi et similium, vt vini boni, nota est, vt quo saepius degustantur eo magis placeant, et iucundiora videantur.

Ante paucos igitur annos, ex Arthritide decumbens, vt me honesta hac voluptate, in ocio illo non semper optato, reficerem ac recrearem: domesticis meis, Herodoti integram, et se quentium aliquot Musarum pericopas praelegi. Inde ha Annotationes primum extiterunt, quas Clarissimus et optimus vir Christophorus Caesar, optimotum studiorum in Salinis Saxonicis gubernator, pro sua erga me beneuolentia singulari, et quod ornatissimo iuueni, filio ipsius, dicatae essent, sumptibus alieni Bibliopolae, in Salinis edi curauit, ac Titulum sequentem typographo tradidit, quem typis descriptum ad me, sante editionem misit:


page 905, image: s0905

DAVIDIS CHYTRAEI IN HERODOTI LECTIONEM PRAEFATIO ET LIBRI PRIMI ANNOTATIONES et Insequentes omnes libros Argumenta. Halae Saxonum, Excudebat Paulus Greberus Anno 1597.

Securus igitur, et nihil minus suspicans, quam praescriptam Typographo tituli formam mutatum iri: aliquanto post libelli publicationem, primum cognosco, iussu Bi bliopolae, existimantis fortasse, vendibiliorem mercem et sibi magis lucrosam fore, si plus polliceretur fronte, quam reipsa praestaret libellus: vanissimum hunc et impudentem titulum (Commentarii in Herodotum accurati) praefixum esse, de quo tuis etiam literis candide monuisti. Cum autem statim a Bibliopola per literas peterem, vt primam libelli paginam recudi, et verum titulum reponi sineret: et dimidium mercedis typographo soluendae offerrem: respondet ille, si totam solus exponere velim, fieri id posse. Atqui iam exemplaria Francofordiam ad Menum, et in alia aliarum regionum bibliopolia, sicut ad vos Vratislauiam missa, et bona ex parte distracta erant, ac saepe cum recuduntur paginae, non in omnia exemplaria prius impressa reponi, te etiam subiiciente, in Saxonia mea comperetam. Rectius igitur iudicaui, hac epistola me lectori candido excusare: et si vitam Deus prorogabit, libelli totuis editionem aliquando repetere, vt emendatior prodeat. Etsi enim operarum errata diligenter


page 906, image: s0906

correcta, et in fine a Cl. V. Christophoro Caesare coniunctim oculis subiecta sunt: tamen expeditiorem et iucundiorem fore harum pagellarum, tot mendis non scatentium, lectionem palam est. Tuas de Saxonia mea commonefactiones promissas, adhuc expecto, et Deum aeternum precor, vt te incolumem et florentem perpetuo tueatur; et nos singulos doceat et gubernet ac seruet. Bene et faeliciter vale. Pridie Martini Episcopi Turonensis, quo ante annos 153. Vladislaus V ngariae et Poloniae rex ad Varnam caesus est.

GEORGIO a TESMAR CONSIliario Ducis Megapol.

MEministis grauissimum sapientis Poetae Aeschyli versum, de Amphiarao, nobile Argiuo, que vtrunque et bellatorem bonum, et vatem optimum, seu vt vestris verbis vtar, practicum simul et Theoricum fuisse, Pindarus ostendit. [Gap desc: Greek words] . Mauult esse bonus mage quam bonus esse videri. Ita Vestram Excel. virtute ipsa magis, quam praedicatione illius debita et honorifica delectari video, ego sane, si quis alius, inanes titulos, quibus respondere mea tenuitas non potest, vero pectore auerlor, et quem gero titulum a me assumptum esse, semel tantum dolui. quod vero Excel. V. pro singulari erga me beneuolentia et fide, gratias subinde ago: id sine nefario scelere praetermittere non possum. Et omnia quae benignitati et virtuti vestrae tribuo encomia, debito minora, et existimationi de vobis meae nequaquam paria esse fateor.

Nunc etiam reuerenter vobis gratias ago, quod D. Teubero in eam sententiam, quae exemplo literarum ad me misso, expressa est, respondeti curastis. Gratissimum etiam est, quod de Inspectoris titulo et officio mecum adeo festiue et grauiter iocis seria miscentes confabulamini.


page 907, image: s0907

Titulum me omnino recusare, apud Ducem Iohannem, assidente Husano, Brucaeo, Gregorio et aliis dixi, et in eadem sententia adhuc sum. Quod vero verba illa meae epistolae (neminem sanum, nisi nuda imaginatione et titulo inani laetetur, id onus suscepturum) adeo subtiliter interpretamini, vt auctarium stipendii, eo nomine peti existimetis: id mihi sane, dum haec verba scriberem, nunquam in mentem venit, qui intues distractionem trium aut quatuor velut corporum Academiae nostrae, et alias difficultates et impedimenta ac morbos contumaces, medici manum prorsus respuentes, nudum titulum a me geri, et officio non satisfieri, turpissimum esse iudicabam.

Feci alioquin hactenus, quae potui, et faciam deinceps quae possum in hac distractione et confusione ad communem Academiae vtilitatem referre: etiam sine titulo et sine auctatio superintendentiae nomine petito, sicut proximis 25. annis plures docendi et scribendi labores, gratis, cum nec officii nec stipendii ratione ad eos subeundos obligatus essem; tantum iuuandae et ornandae Academiae studio suscepi, quam aliorum quispiam, vel plures etiam alii. quod non inanis iactantiae sed excusandae subtilis istius interpretationis recusatae a me superintendentiae causa recito. Scio enim statim occini nobis illud Sophocleum [Gap desc: Greek words] , et in prima Galenipagina citatur: Multorum diuitum et principum pecunias similes esse ficulnis, quae in excelsis et praeruptis sitae sint montibus, quarum fructus, propter aditus difficultatem, non ab hominib. decerpantur, et a coruis et graculis ac bubonibus deuorentur. Scio alios occasione qualiscunque vocationis suae rei familiari, et liberis praeclare consuluisse. Mihi quatuor principum Electorum, diuersis temporib. oblatae vocationes honorificae nunquam obolum vllum pepererunt. fatum igitur meum agnosco.


page 908, image: s0908

Iocus autem vester de Theoricis et Practicis, Plinii sententiam mihi in mentem reuocauit, quam te quoque non sine voluptate lecturum esse iudicaui. Ideo partem epistolae adscripsi: In Laurentio meo, aut lego aliquid, aut scribo, aut etiam corpori vaco, cuius fulturis animus sustinetur. Nihil audio, quod audisse, nihil dico, quod dixisse paeniteat. Neminem reprehendo nisi vnum me, cum parum commode scribo, mecum tantum et cum libellis loquor. O dulce ocium, honestumque ac pene omni negocio pulchrius, proinde tu quoque strepitum istum, inanemque discursum et multum ineptos labores relinque, teque studiis vel ocio trade. satius est enim, vt Attilius noster eruditiss. simul et facetissime dixit ociosum esse, quam nihil agere etc. Ita ego, cum Superintendentis titulum recusaui, melius esse ocio et literis, docendique laboribus vacare sensi, quam suscepto inani titulo nihil agere, nihilo magis, quam nunc sine titulo facio, Academiae prodesse. Labores enim, scholae praesertim seruientes, nunquam defugi, neque defugiam.

Nunc reuerenter peto, vt Exc. V. verbosiori Epistolae, quam quales ad occupatos scribere soleo, ignoscat: eamque lectam discerpat. De libellis quos mitti petitis, exhibebit L. Clingius aliquot exemplaria, de quib. quae maxime placent, ipsi significabitis. Bene valete Rostochii 30. Augusti, Anno 1575.

HENRICO ARCHIEPISCOPO Bremensi Duci Saxoniae, Angariae et VVestphaliae.

VTquisque Princeps optimus et maxime salutaris generi humano fuit: ita hanc curam inter praecipuas duxit fouendae et propagandae verae doctrinae de Deo, et protegendae ac ornadae verae Ecclesiae Christi.


page 909, image: s0909

Omnes igitur in Germania pii et docti viri laetantur, in illa suprema sede Ecclesiarum Saxoniae, a Carolo Magno condita Reuerendis. Cels. T. pietate et sapientia ecclessii, suae diaecesi subiectis, veram de Deo et Domino nostro Iesu Christo doctrinam, detersis erroribus et idolis Pontificiis, sincere tradi, sicut in literis fundationis vestrae Ecclesiae, anno 785. datis, Carolus M. praefatur, se post diuturnum bellum cum gente Saxonica pacem fecisse, non vt sibi victori Saxones seruirent, sed vt victi iam Deo gratias agerent, et armis ac fide Domino Deo et redemptori nostro Iesu Christo deinceps obedirent.

Cum itaque literas ad Ill. Cels. T. a me peteret Reuer. Vir Matthias Ratigius a Cels. T. clementissime ad ministerium purae Euangelii doctrinae vocatus, summa voluntate ipsi gratificatus sum. Multos enim annos mihi familiariter notus fuit, ac scio, virum honestum, grauem, moderatum, timentem Deum, recte sentientem de omnibus fidei Christianae articulis, abhorrentem ab omnibus seditiosis et fanaticis opinionib. nec in Theologia solum, sed aliis etiam humanitatis artibus, bene eruditum, mediocri dicendi facultate praeditum et in ministerio Ecclesiae iam duodecim annos exercitatum esse. Quare magno eum vsui et ornamento Illustris. Celsit. T. Ecclesiis futurum esse confido, etc.

IACOBO COLERO.

LIteras tuas, Idibus Februarii datas, 5. Calend. Martii accepi, testes sincerae et constantis erga me beneuolentiae et fidei tuae, quam ex tota epistola vndiquaque elucentem summa cum animi mei voluptate et laeticia completor. Vt autem singulis partibus ordine respondeam: Vranium illum nostrum de cuius obitu


page 910, image: s0910

miserando scribis; vere [Gap desc: Greek words] iam factum et in coelos receptum esse, ardentibus votis opto. E???si enim [Gap desc: Greek words] : tamen cum Phalaris, etiam scribat, [Gap desc: Greek words] : multo magis nos Christianos, remittere et condonare nobis mutuo, ac mortuis praesertim cum [Gap desc: Greek words] , idem quod te illi a Deo optasse scribis, precari decet. Cumque probissimae ipsius coniugi et liberis ex animo faueam, et pro virili prodesse omnibus honestis officiis cupiam, velim a te doceri, quot liberos superstites reliquerit, et quos habeant tutores: De genere morbi etiam, et qua occasione in illum inciderit, plenius cognoscere optarim. Concionem funebrem spiritu et vita plenam, et singulari grauitate, et efficacia consolantem piorum animos: vna cum verecunda et prudenti laudatione mortui, libenter legi, teque oro, vt Reuerendo illi et graui seni, cuius ego etiam aliquot hebdomadis auditor fui, salutem officiose verbis meis dicas, et alterum Orationis adiunctae exemplum exhibeas. Medicus ille tuus Horatianum illud, cum de eo legerem subiecit: Hic tribus Anticyris caput insanabile nunquam Tonsori Licino commiserit: Et Ouidianos versus: I bibe dixissem, purgantes pectora succos, Quicquid et in tota nascitur Anticyra. Eo igitur, nullis admonitionibus parentem, relegabis. Quod me Clarissimis et optimis viris Doctoribus Academiae N. conciliare studes: reuerenter gratiam habeo, et similia tibi officia vicissim polliceor. Noua ex diuersis orbis partibus recens accepi, de variis rebus sed omnibus vetera haec de statu Ecclesiarum hoc tempore in Graecia, Asiae, Aethiopiae et Epistolas Patriarchae Constantinopolitani et familiarium ipsius, ac Episcopi montis Sinai antefero, quas Orationi cuidam meae recens recusae adiunctas, scio te libenter, et non sine voluptate perlecturum esse. De M. Andrea Stangenwaldo,


page 911, image: s0911

vbi nunc sit, et an huc cum venturum existimes, vt aliquoties mihi pollicitus est, quaeso significes. Pro Iohannis Peleni carmine pio et elegante tibi inscripto: Baronis nostri Polhemii carmen, cui Professorum Academiae nostrae nomina inserta sunt, remitto. Et Deum oro, vt nos omnes doceat guberne??? et seruet. Bene vale. Rostochii, 27. Februarii, Anno 1580.

IOHANNI FICHARDO.

S. D. [Gap desc: Greek words] , tanto mihi suauiores aliis, quas simul accepi, proximae tuae licerae fuerunt, non solum quod a tanto viro profectae essent, verum etiam quod beneuolentiae et amoris erga me tui iamdudum perspecti, nouum et singulare testimonium continerent. Specimen de pagellis epistolarum et aliarum narrationum ad te missis, elegantibus typis a celeberrimo totius fere Europae Typographo, Andrea Wechelo diligenter et splendide expressum, de quo occasionem sumere ad Wechelum ipsum scribendi cogitabam, sed rectius tua commendatione accuratiore, aditum mihi ad ipsius amicitiam commodiorem prius pateficri iudicaui. Quod vt facias et pro aureo Rhenensi exempla libelli pagellarum editarum typographo emi, eaque Matthiae Rittero, qui statim per certum tabellarium ad me transmittere poterit, tradi cures, reuerenter oro. Mea tibi ac tuis officia vicissim cum omni obseruantia et gratitudine constabunt. Bene vale, Idibus Augusti. Anno 1580.


page 912, image: s0912

VVILELMVS DEI GRATIA, IN LIuonia Curlandiae et Semigalliae Dux Henrico Ranzouio Produci Cymbrico. S. D.

NObilis, cumprimis nobis dilecte. Tantus splendor est illustris sapientiae et virtutis, ac doctrinae excellentis, vt de facie etiam ignotos et longis locorum interuallis dissitos, ad sui amorem, admirationemque rapiat. Fatemur itaque, nos, aliquot iam annis, etiam in patria adhuc versantes, dum praestantis ingenii, eruditionis, humanitatis, moderationis in omni officio tuae, et Autoritatis summae in his gentibus, virtute partae, praedicationes honorificas audiremus, mirifico tui amore accensos et inflammatos fuisse, ad quem proximis mensibus, dum in hac Academia viuimus, magna accessio, ex Reuer. nobis dilecti Dauidis Chytraei et collegarum illius sermonibus facta est, et desiderium innotescendi tanto viro ardentius in nostro pectore exarsit. Sicut enim doctissimorum et optimorum virorum et adolescentum proborum et literatorum consuetudine, nobis nihil potest accidere gratius: ita senum praecipue nobilium, summis Regibus et principibus propter sapientiam et virtutem ac fidem carorum (qui cum Augusto sene iuuentutem alloqui possunt: audite iuuenes senem, quem iuuenem senes audire solebant) amicitiam et familiaritatem expetimus, et nobis ac ordini nostro singulari praesidio et ornamento esse iudicamus.

Quod itaque non tam fama nostri illustris nominis, quam praedicatione aliquot amicorum in hac Academia nostrorum, excitatus, ad nos literas amantissime et grauissime scriptas dedisti, et nos libollis aliquot tuis ornasti, hacque honestissima occasione beneuolentiam nostram ambiisti: nobis non tantum pergratum et


page 913, image: s0913

optatum fuit, sed insuper hac de causa gratias tibi agimus, quantas maximas animus noster porest: teque adhortamur sedulo, vt in caepto scribendi ad nos instituto constanter pergas, et de Republica interdum, et rebus quae in exteris regnis memorabiles aguntur, aliquid aspergas. Nulla enim re maiorem apud nos gratiam inire potes. Dabimus autem vicissim operam, ne officium hac in parte a nobis desideres, neque de nostro in te beneuolo animo in dubium voces quicquam.

Libros nobis a te missos, vt beneuolentiae et iudicii de nobis amicissimi [Gap desc: Greek words] essent: inter [Gap desc: Greek words] nostra seruabimus, et proximis diebus attente perlegemus. Nunc Genealogias tantum inspeximus magnaque cum voluptate, nobilissimae et antiquissimae Ranzoviorum familiae seriem, a tot seculis repetitam, et instar equitis illius Hetrusci Maecenatis, qui Augusti Caesatis aulae magister et literarum patronus fuit, ATAVIS Regibus editam, perlustrauimus. Vicissim autem Chronicon Curlandiae nostrae recens editum mittimus, quod nobis et patriae amor, et Ill. ac optimi Principis patris nostri pietas et caeterae virtutes, laudato Principe dignae, tum in reliqua historia, tum in prooemio praecipue, vere et grauiter expositae, carum et iucundum reddunt. Vt enim Themistocles, nullius vocem libentius audiebat, quam eius, a quo sua virtus optime praedicaretur: ita nobis gratissima et suauissima oratio est, qua Ill. et carissimi patris nostri virtus celebratur. Quam non modo ad intuendum, sed etiam ad imitandum, nobis propositam esse scimus. Eam tuo etiam grauissimo iudicio non improbari optamus, et Filium Dei nobis natum et datum, ardentibus votis precamur, vt nos doceat et gubernet, ac Excellentiam tuam incolumem et florentem Reipublicae et nobis diutissime seruet. Datum pridie Epiphaniorum, 1591.


page 914, image: s0914

CHRISTIANO MARCHIONI Brandeburgensi.

Illustrissime Princeps, Domine Clementissime. Cum Celsitudinis tuae beneuolentiam et gratiam erga me singularem ex Cl. viri Samuelis Reinhardi praeceptoris tui sermone grauissimo, et munere quod simul exhibebat, plane Regio, cognouissem: etsi non tam mihi, quam studiis pietatis et optimarum literarum nostris, eam tribui, literarum causa potissimum laetabar: tamen mei etiam officii et muneris esse agnoscebam, eximiam hanc et illustrem Clementiae erga me tuae significationem, grata mente ac voce conseruare. Veniam itaque mihi benigne Celsitudo tua dabit, non ambitione et cupiditate vlla, sed simplici subiectissimae reuerentiae et grati animi (quo nullum in vita officium magis necessarium est) declarandi studio, literas ad Celsitudinem tuam mittenti. Nec vero argumentum Epistolae conuenientius deligere potui, quam vt de his optimarum literarum studiis, in quibus veramur, et ad quae sapientissimo patris consilio adhibitus es, inter nos colloqueremur, et simul Filium Dei, fontem omnis sapientiae et doctrinae salutaris, et principum bonorum datorem et custodem precaremur: Vt lllustrissimam Celsitudinem tuam vna cum Inclyto patre Electore et Illustrissimis fratribus et tota nobilissimorum Marchionum Brandeburgensium familia, incolumem et florentem perpetuo seruet, et honestissimis ac praeclaris studiis tuis benedicat, vt paulo post magno Reipublicae praesidio, ac ornamento, et Illusttissimis parentibus voluptati et gaudio, et tibi ipsi sempiternae laudi sint et honori. Hos fines vt assequare, omnibus ingenii atque animi viribus, vt facis, in haec studia, quae sapientissimi patris consilio, magna cum spe at que expectatione omnium


page 915, image: s0915

bonorum ingressus es, et quorum ducem ac moderatorem singulari industria, fide ac dexteritate pollentem, diuinitus tibi datum esse, Samuelem tuum agnoscis, sedulo incumbes, nec vllum vestrae Nobilitati ornamentum honestius esse statuas, quam virtutem et iuris diuini atque humani, et aptimarum artium doctrinam, sine qua nemo ad Rempublicam bene gerendam satis idoneus est. Ideo Deus ipse sua voce principibus praecipit, vt literas eruditas discant: ERVDIMINI inquiens, qui iudicatis terram et similia Deut. 17. Ios. I. et alibi, mandata regibus ac ducibus populorum praescribit, et aeterna sapientia, quae est filius Dei [Gap desc: Greek words] apud Salomonem, disci doctrinam in libris illius traditam, iubens: Ioquor enim digna principibus inquit. Adiungenda sunt autem mandatis exempla, quae multo efficacius animos movent, et pietatis ac virtutis amore inflammant. Haec in sacra inprimis historia tibi ex quotidiana lectione familiarissime nota, vbique cum doctrina et praecepto coniunguntur. Nec vlla pars est vitae, cuius non imago aliqua proposita sit in consiliis, actionibus et euentibus principum, quos sacri librI recitant. Cum vero nuper grata tibi et iucunda, sapientissimi et laudatissimi principis ALPHONSI Regis Neapolitani dictorum et factorum [Gap desc: Greek words] a praeceptore tuo exhibita fuisse, ex sermone illius magna cum voluptate intellexerim: vnici illius principis exemplo (quod tibi non modo ad intuendum, sed multo magis ad imitandum propositum esse iudicabis) in hoc de studiis literarum argumento, contenti erimus. Is laudi et gloriae sibi duxit, idque saepe de se ipso praedicare folitus est, quod Biblia quater et decies perlegisset: quorum non historias solum, sed conciones etiam ac sententias maxime insignes, memoriter recitate posset. In historia Ducum Megapolitanorum, quidam Theologiae studio deditus, Knese


page 916, image: s0916

Ianeke vulgo per ignominiam dictus est. Talis cum apud Hispanos etiam literarum contemtus ab annis 500. fuisset, Alphonsus suo exemplo, feros nobiles et populares suos, ad doctrinae ac humanitatis cultum reduxit, ac regem Hispaniarum, qui non decere nobilem et generosum virum esse literatum, dixerat, non regis sed bouis vocem edidisse. nam reges illiteratos, nihil ab asinis coronatis differre, pronunciauit. Ideoque passim insignibus suis, librum, et eum quidem apertum, appinxit, et optimos consiliarios suos esse mortuos, Libros videlicet aiebat, qui absque vlla assentatione et metu, vtilia et salutaria facienda et fugienda fideliter docerent. Denique regna, quae in Hispania et Italia possideret, aliquot malle se perdere adfirmabat, quam qualitunque illo literarum et doctrinae cultu carere. Malle etiam se gemmas et margaritas suas omnes, quam libros perdere. Haec sapientissimi et laudatissimi Regis Alphonsi, de literis iudicia hoc loco breuiter complecti volui: alias si non ingratum Cels. T. fututum intellexero: caeterarum illius virtutum, sapientiae, iustitiae, grauitatis, clementiae, mansuetudinis, magnanimitatis, constantiae et illustri principi conuenientium, exempla commemoraturus. Nunc vereor ne epistola nimis verbosa et prolixa Ill. Cel. T. fastidium forte pepererit, non feruans veterem legem, cum regibus [Gap desc: Greek words] , tametsi haec non insuauia Celsitudini tuae fuisse spero, certe opto. Bene et feliciter Celsitudo tua cum illustrissimis parentibus, fratribus et sororibus, et tota domo Brandeburgensi, aeternum valeat. Rostochii die Mauricii et sociorum martyrum legionis Thebanae ad Rhodanum, 22. Septembris, Anno 1596.


page 917, image: s0917

MICHAELI ABELO P. L.

S. D. Clarissime et optime vir, vates vero Deo et Musis care. Vt in Solonis historia, quidam hospitem amicitiae illius cupidum adducens praefatur, [Gap desc: Greek words] : ita mihi eximium et singulare donum, Dei concessu et munere tributum iudicaui, cum tuas literas beneuolentiae erga metuae et fidei testes accepi. Quare amanter tibi gratiam habeo, quod prior ad me scribere dignatus es, et laborem conuertendi in sermonem Teutonicum Chronici Saxonix pagellas non recusasti. Specimen tuarum conuersionum vidi librum quartum, in quo perplacuit, quod adeo signate et proprie sententiam latinae orationis reddis, nihil rerum omittens, nec verba plura et superuacanea addens. Exemplum a me relectum Henningo remitto, teque vt laborem inchoatum constanter pertexas, oro. Zacharias Prantelius, quem accuratis et veris laudibus ornas, iam ante mihi sua humanitate, virtute, ingenio, doctrina, morum suauitate ac elegantia sic commendatus fuit, vt vix ad amorem admirationemque virtutisillius accessio apud me aliqua fieri possit. Constantius tamen eum deinceps quoque propter tuam hanc commendationem complectar. Bene et feliciter vale. Calendis Maii 1595.

AEGIDIO HVNNIO.

DVm meus ad te tabellarius isthic abest, tuus praeter expectationem cum literis collegii nomine scriptis, aduenit: Censuram responsi Hubero apud nos dati, quod formulam consensus nominari nunc primum audimus, adferens. De quo, vere adfirmamus, bono et simplici studio, (non vt cuiquam, nedum vobis, cum


page 918, image: s0918

quibus coniunctissimi esse, in vnius de Deo fidei et confessionis societate, semper studuimus: quidquam praeiudicaremus, autincommodi daremus) illi traditum esse, cum singulare pacis et concordiae restituendae desiderium prae se ferret, et restituta semel cum collegis pace, omnia aduersus se ab illis edita, publicae tranquillitati se condonaturum, et stylum in communes tantum hostes versurum esse polliceretur. Mandatum igitur Decano Collegii nostri, vt ad vos, de re tota, cum vberiori voluntatis nostrae et Actorum explicatione scriberet. Nec quidquam minus cogitauimus, quam adeo praecipiti impetu ei traditum et forte nondum obsignatum responsum, hoc modo sparsum iri. Cum autem Decanus noster, qui acta omnia et originale Responsi Hubero dati penes se habet, hucusque scriptionem sibi commissam, profectionibus, officii Superintendentis ratione susceptis, et occupationibus aliis impeditus distulerit: et nunc etiam in visitatione longius absit: amanter petimus, vt venia morae hactenus ab illo interpositae, benigne detur. Dabimus enim operam, cum primum redierit, vt expectationi vestrae satis fiat, nec nouo bello intestino occasionem nos quidem vnquam, scientes et volentes, cuiquam praebebimus. satis enim et nimium etiam multos externos hostes habemus, vt intestinis dissidiis ac conflictibus, ludibrio nos Danieli Tossano (cuius de Pelagianismo theses vidisti) et maiori aularum nostrarum contemtui et odio exponere nihil opus sit. Vtinam Collegae nostro D. Valentino, ad nuptias filiae te inuitanti gratificari tibi libeat. Ita coram de tota re colloqui, multo liberius et candidius quam per literas, quae statim eliminantur, possemus. Reuerendo et Clarissimo viro Domino, Salomoni Gesnero, pro eruditissimis Thesibus de Ecclesia triumphante gratias reuerenter ago, et eum oro,


page 919, image: s0919

vt beneuolentiam erga hanc Ecclesiam et scholam, et nos in ea, suam conseruet. Deum aeternum precor, vt vestram illam plarum Ecclesiatum et Academiarum Metropolin incolumem et florentem perpetuo tueatur. Bene vale, 17. Martii. Anno 1595.

CHRISTIANO DISTELMEIER Cancellario Electoris Brandeburgensis.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine Cancellarie. Etsi gubernatorum occupationibus parcendum esse, nec sine necessaria et graui causa compellandos scio: tamen cum salutem mihi, a Frederico Corfinio, Musarum et Charitum delicio, nunciari, Magnificentia tua iusserit, eidem Friderico isthuc redeunti epistolion meae erga Magnif. tuam obseruantiae et studii testificandi causa dare volui. Fridericus enim singulari probitate, industria, virtute, doctrina et ingenii ac li terarum elegantia, sic omnibus prudentibus se commendat, vt meam, aliorumve praedicationem nullam desideret. Nec dubito, Magnificentiam tuam ingenio et moribus ipsius tantum introspectis, sua sponte eum benignissime complexuram esse. De Republica et Belli Turcici rumotibus, nullam apud te, in summa Reipublicae specula collocatum, mentionem faciam. Sed Turcicos libellos sex aut septem breuissimos et lectu dignissimos, cum Vberti Folietae lucubratione Lipsiae coniunctos Magnificentiam tuam vidisse non dubito. Gulielmi Brussii Scoti omnia Europae regna pervagati, et singulorum duces militares celebrantis orationem mitto. Apud nos Levini Bulovii, consilium Poloniae Regi Cracouiae nuper in comitiis exhibitum, typis describitur, in quo sapienter in vtramque partem disputat, An Poloniae Rex desertis


page 920, image: s0920

et violatis, quae cum Turcis habet foederibus haereditariis, ad Imperatoris Rodolphi, et reliquorum Christianorum principum belli aduersus Turcas societatem se adiungere debeat? pagellae nondum in officina absolutae sunt: interea alterius consilii abeodem Bulovio, ante annum Sigismundo dati specimen relegendum mitto, donec illud ex officina exeat. Quae ante biennium ad principum tuorum laudem et celebrationem pertinentia scripsi, repetere non audeo, cum ex silentio, illorum animos nostrae nil laudis egentes, videam. Deum aeternum precor, vt Magnificentiam tuam cum Illustrissimis principibus incolumem et florentem perpetuo seruet, et nos singulos doceat et gubernet. Bene et feliciter vale. Die Petri et Pauli, Anno 1595.

IOHANNI ZAMOISCIO, MAGNO Poloniae Cancellario.

S. D. Illustrissime et potentissime Heros, Domine clementissime. Nihil habet nec fortuna tua maius, quam vt possis; nec natura tua melius quam vt velis, authoritate et patrocinio tuo conseruare et iuuare quam plurimos. Vt enim in Deo bonitas et misericordia, in caeterarum virtutum choro eminet ac elucet, ita in magnis et Heroicis viris, quo ad Dei cognitionem et similitudinem propius accedunt, eo maiori mansuetudine, clementia, benignitate, et opem ac salutem aliis ferendi studio effulgent. Etsi igitur Illustritatem et Clementiam tuam non dubito sua sponte Generosissimae huic foeminae Principi, regis Gostaui filiae, et serenissimi Poloniae ac Sveciae regis amitae viduae, Badensi, hoc tempore miserae et adflictae, beneuolentia et patrocinio suo adfuturam esse: tamen non priuata curiositate, sed clementer


page 921, image: s0921

ab ipsa coram rogatus, literas ad Illust. tuam maximis Reipublicae totius regni et orbis Christiani negotiis obrutam, adiunxi, quas cum ipsa existimet nihil incommodi rebus suis allaturas esse, quaeso ne eam haec expectatio fallat. Foemina princeps, ingenio et facundia insigni praedita est, et gentem Polonicam ab eo tempore quo ipsi sponsus, ex nobilitate comitum Tenschinensium, Palatini Cracoviensis filius, ante 34. vel 35. annos destinatus fuit, magni facere, colere, venerari et suspicere caepit, nec eam animi inductionem huc vsque deposuit. Non igitur dubito Illust. T. et propter virtutem illius, et cum serenissimo rege tuo arctissimam sanguinis cognationem, et nominis Polonici obseruantiam, Illustri huic faeminae, omnia fidelis beneuolentiae et patrocinii officia praestituram esse, mihique ignosci reuerenter oro, quod Illust. tuae occupationes totius Reipublicae et orbis Christiam salutem complexas, interpello. Talis enim vita hominum est, vt gubernatorum ope carere nequeat, et Illustritatem tuam principem locum in Republica tenentem principis faeminae, hoc tempore adflictae, misericordia affici, et aerumnas illius, bonitate et benignitate tua et apud sacram Regiam Maiestatem intercessione ac patrocinio leuare iustissimum et maxime conueniens, viro principi munus est. Deum fontem bonitatis, iustitiae et sapientiae Heroicae precor, vt Illust. tuam incolumem et florentem perpetuo seruet, vt Reipublicae ac orbi Christiano, et priuatim singulis, praesertim illustri genere natis prodesse, et opem ac salutem ferre possis. Bene et feliciter Illust tua aeternum valeat, Rostochii die Caroli Magni 28. Ianuarii, Anno 1597.


page 922, image: s0922

GREGORIO IVLIO SENATORI Wismariensi.

S. D. Magnifice et ornatissime Domine Gregoti, amice cariss. [Gap desc: Greek words] , quam mihi dulces et gratae literae tuae fuerunt: testes non beneuolentiae erga me solum tuae singularis, verum etiam eximiae pietatis et sapientiae vere Christianae, et vsu ac expetientia certaminum spiritualium alitae et confirmatae. Nec vllum ad coniungendos piorum animos vinculum arctius est, communi spiritu Christi, eiusdemque de Deo fidei et confessionis societate, et in quotidianis poenitentiae ac inuocationis exercitiis dolorum et consolationum similitudine.

Vt enim luminum lunae incrementa et decrementa assidua sunt, quae alias omni luce caret, alias [Gap desc: Greek words] alias [Gap desc: Greek words] est, alias pleno orbe fulget, ita in piis perpetuae vices sunt tentationum et consolationum, vt Dauid personam omnium piorum, omniumque nostrum gerens, in Psalmo inquit, secundum multitudinem dolorum meorum, in corde meo onsolationes tuae laetificauerunt animam meam. Perpetui sunt in animis vere piorum intus angores et pauores, foris pugnae. Nusquam bella bonis, nusquam discrimina desunt, et cum quo certet, mens pia semper habet.

Succedunt autem subinde doloribus et tristitiae in corde leuatio et tranquillitas et recreatio, ac laetitia aliqua, in Deo nobis proprer filium nobis datum et natum, propitio et [Gap desc: Greek words] adquiescens: et externis contentionibus ac aerumnis subinde aliquid laxamenti, et tandem liberatio optata adiungitur, vt Psalmus 68. inquit, Benedictus Dominus, quotidie imponit onus nobis Deus: et tamen salus est nostra.

Imponit autem nobis haec onera proportione Geometrica,


page 923, image: s0923

magnis illis sanctis et robustis heroibus, IACOBO, DAVIDI, PAVLO, grauiora, nobis minorum gentium sanctulis. latu faciliora, [Gap desc: Greek words] . Non onus imponit maius morralibus aegris, quam modus et iustus temporis ordo ferat. Dum prius explorat trepidas examine mentes, Fert simul optato fine doloris opem. Vt igitur Iacob, in difficillima lucta, non solum non succumbit, verum etiam benedictionem amplissimam, a Filio Dei consequitur, in cuius brachiis et amplexu implicatus haeret, ita nos quoque in nostris certaminibus ac luctis experimur, non solum robore nosa Deo confirmati, vt perferre impositas tentationes possimus, sed etiam exitus faustos et salutares assequi. Summa autem ars et sapientia piorum est, CREDERE INVISIBILIA, SPERARE DILATA, AMARE DEVM, ostendentem se tanquam hostem et inimicum, et sic in finem vsque perseuerare.

Hanc propriam Christianorum, non professione tantum et verbis, sed vere ac re ipsa existentium, sapientiam spiritualem, [Gap desc: Greek words] perfectam et absolutam, in his tentationum certaminibus et consolationum recreationibus, aliqua ex parte degustamus, et in hac schola, dolorum et consolationum laetificantium animas nostras, eruditi et confirmati, alios vicissim consolari, nec secundis rebus ac laetitia efferri, nec pauore et metu frangi, sed omni tempore secundo et aduerso, gratias Deo agere discimus, vt de sua quadam tentatione et consolatione Paulus grauissime inquit: Responsum mortis ipsi in nobis ipsis habuimus (adeo graui et tristi calamitate onerati fuimus, vt plane de vita desperaremus, vt pericula nobis nihil aliud quam mortem denunciarent) vt non confideremus in nobis ipsis, sed in DEO, qui excitat mortuos (Finis enim tentationum est, vt deponamus


page 924, image: s0924

fiduciam nostri, et agnoscamus praesentiam Dei, et ab illo solo auxilium petamus) qui ex tanta morte (peticulo praesentem mortem intentante) nos liberauit et liberat, in quem speramus (ex antecedentibus exemplis, vt Dauid in Psalmis) quod deinceps etiam liberaturus sit, simul adiuuantibus vestris precibus pro nobis, vt a multis personis, pro beneficio in nos collato, gratiae agantur pro nobis.

Video autem hoc Pauli tentati et liberati exemplo, Te, non modo ipsum, ad ardentem gratiarum actionem accensum et inflammatum esse, verum etiam alios, ad gratias tecum agendas inuitare: imo Paeana seu catmen Triumphale, de victoria tibi in tuis tentationibus a Deo concessa, exemplo Patriarchae Iacobi, Mosae, Ezechiae et aliorum Ecclesiae Dei luminum, composuisse, quod a plurimis etiam aliis piis in tota Ecclesia cani et celebrari optes.

Ego sane dignissimum tuum Paeana iudico, qui typis eleganter et nitide descriptus, in tota Ecclesia spargatur et disseminetur, et a plurimis legarur et canatur, id que exiguo dimidii Ioachimici velad summum floreni confici sumptu potest.

Haec ad epistolam tuam grauissimam, non ex plebeio vulgi Christiani, sed verae pietatis et fidei, ac spiritus sancti pleno pectore profectam, respondere vicissim volui, vt gratissimam mihi et iucundissimam fuisse perspiceres, ac vt mutuo literarum colloquio, ex thesauris verbi Christi, in nobis DEI beneficio opulente habitantis deprompto, nos inuicem moneamus et confirmemus.

Vt enim in Menandri carmine [Gap desc: Greek words] : ita inter nos quoque iam senescentes, et similibus animi et corporis morbis exercitos, gratior


page 925, image: s0925

et iucundior sermonum communicatio est: qua dum possumus, in his terris fruamur, donec paulo post Deum fontem omnis doctrinae et consolationis salutaris coram sine fine videbimus, sine fastidio amabimus, sine fatigatione laudabimus. Bene et feliciter aeternum vale, Rostochii. Pridie Pauli ad Christum con uersi, 24. Ianuarii Anno 1596. quem faustum et salutarem tibi et Ecclesiae tuae domesticae ac publica, vicissim ex animo precor.

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]

IOACHIMO ERNESTO MARCHIONI Brandeburgico.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine Clementissime. Cum Celsitudo tua et beneuolentiam erga me suam, et benignitatem Heroicam, per Cl. et optimum virum praeceptorem suum, cum hanc vt bem Rhodopolin nuper transiret, clementer ac munifice declararit: vicissim me ad omnia pietatis et gratitudinis debitae studia, Celsitudini tuae teneri fateor. Cumque nullum in vita officium referenda gratia magis necessarium sit: veniam Celsitudo tua mihi benigne dabit, quod cum in hac conditionis et fortunae meae tenuitate, aliis referendi occasionibus illustrioribus destituar: per literas tamen, animum memorem et gratum ostendo: et de Heroica pietate ac virtute tua, me vero pectore gaudere, et tibi gratulari testor. Ideo Deus supremus Princeps Imperia in terris ipse constituit ac distinxit: et principum Celsit. alte supra caeteros homines extulit ac evexit, vt Princeps, Dei imago et vices Dei in his terris gerens, salutare organon Dei sit, per quod vera agnitio et inuocatio Dei et seruatoris nostri Iesu Christi, in imperiis late sparsa luceat


page 926, image: s0926

et propagetur: et Ecclesiae, veram de Christo confessionem publice sonantes et communi voce ac laudibus piis Deum vnanimiter celebrantes, hospitium et sedem tranquillam habeant. Quod igitur Celsitudo tua hanc veram de Deo et Redemptore nostro Iusu Christo doctrinam studiose discit: et vero timore ac fide, et precibus ac laudibus piis, Deum religiose colit: vere se imaginem Dei. vera pietate, sapientia, et omnis virtutis cultu, Deo similem ostendit. Id vero pulcherrimum et summum Principis decus est, cum summo Principi, Domino Deo et Redemptori nostro Iesu Christo reuerenter seruit: et cum iuxti dulcissimam Psalmi sententiam, conueniunt reges simul et populi, vt Domino fideliter seruiant. Nec vero quisquam Deum recte agnoscere et colere potest, nisi Deo ipso, per verbum suum in Bibliis scriptum, nos docente. Ad hunc finem literas primas agnoscere et coniungere, et totam legendi rationem pueri discimus, vt sacra Biblia legere, et Filium Dei nos docentem audire, et verae pietatis et salutis doctrinam discere possimus, vt Paulus praecipit: Doctrina Christi (per Prophetas et Apostolos scripta) HABITET INTER VOS, non sit ignotus aut rarus hospes, sed familiaris et quotidianus conuictor. Vt familiatissime tibi noti sunt parentes, fratres, sorotes, cum quibus in eadem domo habitas, et quotidie colloqueris, et omnia consilia et curas communicas: sic nihil notius tibi hoc verbo existat. Nam vbi doctrina Christi habitat, ibi vere Christus ipse in corde habitat, et cor regit, ac sanctificat, ac sibi conforme reddit. Recte igitur et pie Celsitudo tua vitam principe, Imagine Dei dignam, instituit: cum studiose doctrinam Christi discit, et vitam doctrinae conformem vera pietare, timore Dei, fide, inuocatione, laudibus diuinis et omnibus lustitiae officiis efficit. quem vitae


page 927, image: s0927

Deo placentis cursum, vt Deus clementer seruet, et Illustrissimam Celsitudinem tuam cum Illustrissimis parentibus, fratribus et sororibus incolumem et florentem perpetuo tueatur, ex animo precor. Datum Rhodopoli postridie Mauritii 23. Septembris, Anno 1596.

IOHANNI POSTHIO MEDICO et Poetae.

S. D. Clarissime et optime vir, vates vero Deo et Musis carissime. Perlegi proximis mensibus [Gap desc: Greek words] tua, omnium Gratiarum et Musarum floribus ac delitiis perspersa, et omnibus meis, plurimorumque aliorum [Gap desc: Greek words] longissime anteponenda: quae cum collega meo Martino Braschio communicaueras. Pergratum autem inter caetera fuit, tot vates, Italos et Gallos, Falconetum, Gambaram, Fainum, Acantherum, Passeratium, Auratam, cuius in Amyralem interfectum Epigtamma solum antea videram, et alios quorum ne nomina quidem ante audieram, ex tuis eulogiis candidis ac eruditis agnoscere. Periucunda etiam fuit communium amicorum veterum, Adriani Iunii, Paschasii. Brismanni et Lotichii inprimis nostri, toties tam honorifice repetita recordatio. Ex medicis vero Montis Pessulani, a te celebratis, praeceptoribus tuis neminem praeter Rondeletum antea noram, cuius de piscibus opus vidi, et Iohannis Gorrhaei Parisiensis, qui Nicandrum latino carmine et commentariis eruditissimis illustrauit, et definitiones seu lexicon medicum vtilissimum edidit, cum Rondeletio de lepore marino conflictatiunculam legi. Inprimis autem tibi, tot praestantium ingeniis, virtute et doctrina virorum amicitiam et gloriam ad omnem posteritatem duraturam: et patrono tuo Erasmo Neustetero, talem virtutum et laudum illius praeconem.


page 928, image: s0928

gratulatus sum. Erasmo etiam tuo, tot bonis et doctis vatibus, totius Germaniae luminibus [Gap desc: Greek words] tale calcar ad virtutem et gloriam paternam feliciter aemulandam addi, laetor. Acer enim et ad palmae perse cursurus honores, Si tamen horteris fortius ibit equus.

Video et Megapolitanum vatem Nobilem vobis istic adesse N. N. cuius in libro poematum adoptiuo, carmina insignia extant, quorum lectio amorem et admirationem ingenii illius in meo etiam pectore accendit, cuius beneuolentiam, te conciliante, mihi constare optarim. Sed nihil, quod vlla tua cum molestia coniunctum sit, opto. Schedia Gallica, quae ad me misisti, remitto, restituenda thrasoni, a quo illa accepisti. Bene et feliciter vale, die Laurentii, Anno 1595.

SAMVELI REINHARDO.

S. D. Clarissime et optime vir, Patrone colende. Constantino Magno sciscitanti cur Alexander Seuerus, Imperator adolescens, Syrus ab Italico et Romano sanguine alienus tantis praedicaretur laudibus? cum tot ante illum nobilissimi Romani principes Tyberii, Claudii, Domitiani, Commodi, et similes, ab omnibus vituperarentur: responsum est, Tales vel esse, vel certe ab exteris et subditis haberi principes, quales illi sint, quorum consiliis vtantur ac obtemperent. Alexandri itaque gubernationem laudatam, Cancellarii Vlpiani, et collegarum illius sapientiae, virtuti et moderationi potissimum adscribendam esse.

Ego vero, quidquid ab Illustrissimis principibus, discipulis tuis, erga me gratiae ac benignitatis profectum est, tuae potissimum doctrinae et commendationi acceptum refero, qui generosas Illustrissimorum principum adolescentum mentes, ad amorem pietatis et optimarum


page 929, image: s0929

literarum instituis, ac, vt es. in hoc praecipue officio [Gap desc: Greek words] , beneuolentiam principum tuorum erga me, quem a literis non omnino alienum existimant, voce tua accendis. Quare reuerenter ac officiose tibi gratias ago, et oro, vt quemadmodum cepisti, amorem erga me tuum et principum tuorum fouere, alere et confirmare, deinceps etiam, digneris. Scripsi ad vtrumque principem tuum, et literas apertas mitto, vt tuo iudicio et censurae primum subiectae vel probatae, exhiberi, vel improbatae ad me remitti possint, ac ornatissimum et optimum virum fratrem tuum Eliam, his ipsis diebus, ante annum, per Iohannem Georgium Godelmannum, qui hoc ipso mense mihi aderat, litteras dedi, quarum exemplum casu iam in Protocolo meo inuentum, mitto. Hic cum responsum ipse adhuc debeat: non existimo a me eum scribendi officium hoc tempore desiderare. Bene et foeliciter vale, Die Mauricii, Ducis legionis Thebanae martyris, 22. Septembr. 1596.

IOHANNI CASELIO.

S. D. Magnifice et ornatissime Domine Doctor, amice colende, Librum tuum quo de re maxima, de recta sui, suorumque institutione, consilium salutare discentibus et docentibus impertis, auide totum percurri, ac de finibus studiorum legitimis et illegitimis (in quibus summam boni plerique mortales collocant) disputationem grauem ac eruditam ex animo probo, ac ne [Gap desc: Greek words] , opto. De sodalitiis, etiam de doctrinarum studiis, de Graeca et latina lingua, de Mathematis, de disputationibus plane tibi assentior. [Gap desc: Greek words] . Quod ad postremam Ramo didascaliae insectationem attinet: Philippi praecepta ac exempla, longissime Rameis anteferenda, nunquam dubitaui. Ideoque sola in publicis scholis retinemus. Sed tamen moderatius de Ramo et placidius iudicat C. V. D. Sturmius,


page 930, image: s0930

Aristoteleae Dialecticae Doctor et custos fidelissimus ac dexterrimus: quem in Epistola ad Schorum pronunciare meministi, quae in adiecta pagella descripta, tibi nota esse scio. Tu vero causam huius vehementiae isthic grauiorem fortasse habebis. Quae omnia cam solum ob causam annoto, vt me legisse lucubrationem, quam ad nos misisti, eamque mihi gratam et iucundam esse cognosceres. Bene et foeliciter vale, 21. Aprilis, cum quatriduo ante, denuo me famulum communem Academiae, quem Rectorem nominant, collegae elegissent. 1597.

IN LIBRVM IOHANNIS CVNO de vestitu Dauid Chytraeus. REVERENDO ET CLARISSIMO viro D. M. Iohanni Cunoni Superintendenti Ecclesiae Soltquellensis, Domino et amico sub colendo.

S. D. Reuerende et Clarissime D. Superintendens, amice colende, Intelligo te altero iam scripto, occasione foetus vestitu monstroso editi, cum vsitata seculo nostro vestium prodigiosarum leuitate, fortiter dimicare, ac vt plus authoritatis et pouderis oratio tua habeat, veterum etiam Ecclesiae patrum et aliorum sapientum ex omni antiquitate testimonia collecta ponere sub aspectum et oculos lectorum decreuisse. Etsi enim vestis nihil ad animum pertinere videtur: tamen adfectatio indecori vestitus, et in habitu toties monstrose variando leuitas, stultitiam et vanitatem animi significat, et honestos ac graues viros offendit. Cum Carolus VIII. Galliae Rex, anno ab hinc centesimo, occupasset Neapolim, Pontanus in dialogo quodam alium interrogat, quid de rege illo Galliae sentiat, an iudicet eum esse sapientem? Respondit ille. Quomodo possit esse sapiens, cum adeo curta veste vtatur iplerunque


page 931, image: s0931

enim monstrosa vestis, monstrosi animi character est. Ac vt vox quaedam est animi, corporis gestus: ita animi habitus in corporis motu ac vestitu cernitur, vt vere et sapienter dixit sapiens Syracides: vestitus, risus et incessus produnt hominis ingenium. Vidi Torgae plerorumque superioris aetatis Germaniae principum effigies, in ampla quadam arcis illius Regia: aula ordine expositas singulas, longa et ad talos demissa exteriore veste, pellibus suffulta, qualis Electorum fere cultus adhuc pingitur: Et in Academiis ante 50. annos adhuc Doctorum, et in hac vrbe, Senatorum etiam et ciuium patritiorum habitus, in nuptiis et aliis honestis congressibus, esse solebat documentum et specimen veteris Germaniae grauitatis, verecundiae, pudoris, probitatis. Nunc intra tam paucos annos, non apud Gallos solum, quaegens natura mobilior iudicatur: sed apud Germanos etiam nostros, in omnibus fere aulis, vrbibus et Academiis toties mutatis vestium formis et subinde nouis et monstrosioribus pileorum, thoracum, palliolorum, caligarum, tibialium, ineptiis excogitatis: multo haec euidentiora et certiora monstrosae leuitatis ac impudentiae ingeniorum, et impendentium inde mutationum publicarum, iudicia et praesagia, quam vllas eclipses, cometas, vel alia in caelo aut terris apparentia prodigia esse prudentes iudicant. Toto genere honestiorem et verecundiorem Germanis et Gallis cultus formam Poloni, Tartari, Russi, Turcae et caeteri orientales populi retinent, dum omnes, summi et infimi, geminis tunicis, interiori ac exteriori, ad talos demissis, verecunde et accurate omnes eas corporis parres, quas abdi et occultari natura voluit, tegentibus vtuntur, easque perpetuo et constanter, nunquam tor seculis immutatis, conseruant. Galli vero et Germani, quoties quam leuiter haec vertunt et variant? quales assistunt interdum ad mensas Principum virorum foeminarum


page 932, image: s0932

et virginum, praegustatores, suspenso ex humeris amiculo breuissimo, vix ad cinctum desinente, nec podicem, nec anteriora magis pudenda, velante. Quam insignem deformitatem et impudentiam turpem ac fere obscoenam, honestorum et grauium virorum oculos et animos offendentem, tolerari ab iis, qui pudoris, verecundiae, castitatis et iustitiae in terris summi custodes et vindices esse debebant, quis non miretur, quanto cum dolore senes et prudentes in Academiis singulis fere bienniis aut trienniis habitum adolescentum mutari, et inusitatas pileorum, palliorum, aliorumque indumentorum formas ineptas fingi, ac refingi, et colores subinde variari cernunt, quod leuitatis et inconstantiae, morum et animorum vanitatis notam et indicium esse intelligunt. Varia enim et versicolor vestis certissimum animi varii, peruersi et vani est argumentum. Talia autem ingenia. et mores peruersi et varii, varios motus et calamitates, priuatas et publicas, et totarum saepe familiarum, vrbium et gentium mutationes et excidia attrahunt.

Coherceant ergo, qui Rempu. et posteritatem saluam esse cupiunt Magistratus, et qui cum potestate sunt, hanc stultae iuuentutis et muliercularum otio et curiositate lasciuientium [Gap desc: Greek words] . Nos vero docentes, voce et cohortationibus nostris, auditores ad modestiam et verecundiam, in vestitu honesto seruandam inuitemus. Ac si omnino deploratum erit malum, nos tamen nostro officio defuisse non videamur. Probo igitur conatum et institutum, in hoc argumenti genere accuratius tractando, tuum, nec dubito, omnes, non monstrosis ingeniis praeditos, qui haec legent, si non cohortationibus et clamoribus nostris, attamen grauissimis sapientissimae antiquitatis iudiciis et testimoniis, a te collectis, ad modestiae et virtutis studium arden???ius, Deo iuuante promotum iri. Haec petente M.


page 933, image: s0933

Woltero, amico nostro scribere ad R. D. T. de hoc argumento volui, quae si R. D. T. non improbabuntur, gaudebo sane non ingratum tibi officium fuisse. Sin secus statues, cuncta haec arbitrio stentque cadantque tuo. Bene et foeliciter vale. Die Mariae Magdalenae Anno 1594.

D. DAVIDI CHYTRAEO, DAuid Peiferus S. P. D.

PRoximae literae, Pietatis tuae, vir Reuerendissime, varie me affecerunt: in quibus vt caetera me delectarunt plurimum: ita invaletudo tua non me parum contristauit. Significabant enim, in corpore tuo hebescere sensus, torpere membra, praemori manus, pedes et dentes, quas equidem molestias tuas, si meo ipsius incommodo redimere possem: nihil quod ad doloris tui leuationem pertinet, praerermitterem. Interea pro salute et incolumitate tua vota facio: eaque me conlolatione sustento, quam tua pietas in literis suis adhibuit: quibus prophanorum hominum maledicta in Deum rerum omnium opificem opt. Max. execratur: et breue illud aeui spacium quod mortalibus nobis conceditur satis esse longum iudicat: modo in ea vitae quisque statione, inquam a Deo collocatus est, muneris sibi mandati officia exequatur strenue: faciendo, scribendo et dicendo grata Deo, et Reipubl. atque posteritati riecessaria et vtilia. Is cum tu vir sis: et ego existimem, dulcissimam Psalmi nonagesimi secundi promissionem nihilo magis ad senes corpore vigentes, quam ad valentes animo pertinerer: Quid obsecro causae est? cur non illo Dauidico Elogio tua quoque pietas includatur? est omnino vitae et naturae hominum ita comparata ratio, quam nemo, qui viuit declinare potest, vt alia aetas oriatur ex alia: pueritiae adolescentia,


page 934, image: s0934

adolescentiae senectus obrepat. Quarum earatum si quis conditionem commodis et incoommodis metiatur, illum fateri oportebit: adolescentiae maximam consilii imbecillitatem, senectuti contra prudentiam et authoritatem inesse, et quanquam haec corporis infirmitate laboret, illa viribus ferociat: tamen vt consilium praestat viribus: ita senibus plus accessisse quam decessisse, et minus valere adolescentes quam senes, fatendum est, valeant iuuenes corpore: senes animo; corpora profecto morbis tentari possunt: animi non possunt. Nonscribo haec, vt te virum diuinum et singularem doceam: a quo discere cupio: sed vt me 4. Non. Ianuarii sexagesimum octauum annum aetatis ingressum ipse confirmem: et contra [Gap desc: Greek words] , quibus ante biennium tentatus primum fui et a ffligor hactenus, patientia muniam, idque tum argumentis et rationibus a natura ductis: tum vero exemplo maxime pietatis tuae: quae tot praeclara ingenii et doctrin ae ex cellentis opera hac aetate et corpore grauiter affecto, efficit, perfecto iudicio, et elaborata industria, quo monemur illud Plutarchi verissimum esse: [Gap desc: Greek words] . Etsi autem Lucubrationes tuae omnibus suis numeris et partib. expletae, ne Aristarchi quidem, nedum meam recognitionem desiderent: tamen quia ita vis, librum, de quo scribis, quamprimum hinc me expediero, Dresdam Deo approbante reuersus, etiam diligentius perlegam: tibique si quid in mentem venerit, subiiciam. Quod me de rebus Suedicis certiorem fecisti, id mihi gratum fuit Rex Poloniae Sigismundus, per oratorem suum Iohannem Cretuuium, nuper de Caroli Suedici Ducis iniuriis, cum pro Septemviro nostro hic conquestus fuit: nec dissimulauit, ferro et armis maleficia et calumnias Suedicas, se vindicaturum esse. Cretuuius hinc 3. Calend. Februarii dimissus, vt ex Ioachimi Doleni literis coguoui, in quibus


page 935, image: s0935

ille Cretuuii verbis salutem mihi adscripsit, ad Marchionem Brandeburgicum Georgium Fridericum Onoltzbachium venit. Interea de Regis Polonici morte rumor, sed [Gap desc: Greek words] huc est perlatus: quem ego vanum esse credo. De carmine N. mihi transmisso, Pietati tuae gratias ago, videtur auctor ille pugnae Scheresinae non satis aequus esse arbiter. Si quis enim primum consideret viginti quinque millia Christianorum, cum centum Scytharum millibus in aciem dimicationemque venisse: et horum in illo conflictu ad viginti millia caesa: illorum vero circiter quinque tantum millia cecidisse: Tum Scythas quoque cum ducesuo in fugam datos: Caesarianis vero praesentem victoriam [Gap desc: Greek words] tandem e manibus excidisse: Is profecto intelliget, Mahometem insignia, magis victoriae quam victoriam reportasse, nec immerito milites nostros a Sententia in lepores dicta, ad aequiores rerum aestimatores prouocare, suamque famam Turni Virgiliani responso tueri posse:

Si Mahumetigenis cum multo gloria venit
Sanguine: sunt illis sua funera: parque per omnes
Tempestas: cur indecores, semel agmine verso,
Arguimur lepores? tamen obiicienda memento
Parcius ista viris, ita nos exercitus ingens
Turcarum non est Agriis expertus in aruis:
Dexter a nostra vbi tot sub Tartara millia misit,
Cur igitur tanquam tuares censura columbas
Vexat? cur veniam pauidis dat friuola coruis?
Tam paucis nobis versi cessere tot hostes:
Cessimus immisso, paucinos caelitus aestro
Quae nos illusit, caelo victoria cessit:
Non tribuenda Scythis fugitiuis, ira tonantis
Nos fregit: caelo dedimus pro crimine poenas.


page 936, image: s0936

Haec de primo N. Epigrammate. Altero ille male ominari Christianae in posterum militiae videtur. Id si ex astris ariolatur: liceat mihi idem ipsi dicere, quod, vt est apud Ciceronem, Eudoxus in Astrologia facile Princeps scripsit, Chaldaeis nimirum in praedictione et notatione cuiusque vitae, ex natali die minime esse credendum. Si vero ex belli quinquennalis fortuna coniecturam Tycho facit: dissimulare prioris Christiani exercitus successus, et quod in his eluxit auxilium diuinum desperare videtur: quod homine cordato est indignum. Sin quod est tertium, hac dicacitate, vel cauillatione potius, militum nostrorum curas acuere, atque in hostes incendere tardos et somno profundo excitare mersos vult. Tum hoc Epigramma, non equidem vt oraculum coeleste, non vt augurationem coniectoris, sed vt Tyrtaei carmen accipio, verum enim vero ne ingratus videar Pieptatem tuam eiusdem argumenti celeumate, a studioso aliquo adolescente edito, remunero. D M. N. literarum tuarum commendatione plurimi facio: eidemque quantum possum commodare cupio: sed nihil quod promittam certi habeo. Demea ille Terentianus magnam hominum antiqua virtute ac fide penuriam esse, queritur. Ego gloriari possum, tot apud nos iam viuere Iurisconsultos, vt sola Lipsia vltra quin quaginta Doctores alat: qui ingenio et doctrina Iuris ciuilis valent: et fori Saxonici consuetudinem vsu tractandoque cognouerunt: sine quo in nostris partibus nemo facile emergit. Vnde fit, si quando locus aliquis publici muneris vacat: vt inter plures competitores, plerunque is obtineat, qui tam ciuilis quam Saxonici iuris peritior habetur: Scripsit D. N. ipse ad me: cui hoc tempore propter occupationes, rescribere non possum, vehementer itaque etiam atque etiam rego, vt virum bonum et doctum meis amanter salutet verbis, et de silentio illi me excusare, ne grauetur Pietas


page 937, image: s0937

tua, quam ex morbis recreari, et perpetuo deinceps rectissime valere cupio et exopto. Argeliae X. Calend. Aprilis: Anno MDIIC.

Pietatis tuae Obseruantissimus Dauid Peiferus. D.

FRANCISCO IVNIO.

REuerende et Cl. vir, [Gap desc: Greek words] , quam mihi dulces et gratae tuae literae de consilio editae, a te [Gap desc: Greek words] scriptae, fuerunt. Mihi quidem studium pacis et tranquillitatis publicae, (ad quod me hortaris) et coniungendi partes dissidentes magis quam diuellendi atrocius, et ad exercitia verae pietatis et inuocationis potius, quam ad rixas disputationum et conuiciorum rabiem, auditores reuocandi, non deesse existimo, sed vicissim Nazianzeni illud e: [Gap desc: Greek words] . Itaque cum in his opinionum, odiorum et furorum confusionibus, [Gap desc: Greek words] viderem, nec pro Christi regno, sed suae factionis tyrannide et gloria multos certare viderem: cum nec potentiam, nec regna, nec opes, quaererem; modeste et sine vlla acerbitate, de plerisque controuersis doctrinae capitibus sententiam meam scripsi, et libello de motre ac vita aeterna edito, vitae huic et mundo immundo valedixi, nec me diutius superstitem in his terris futurum, eo tempore arbitrabar [Gap desc: Greek words] semper fui, et Deum toto pectore precor, vt te et alios vere [Gap desc: Greek words] ad suam gloriam et Ecclesiae salutem gubernet. Quod haec comitia nihil spondere ad pacem adfirmas: si imperii Germanici Ratisbonensia intelligis: nihil in iis de Religione propositum nec


page 938, image: s0938

publice actum est, quod ego sciam. De Galliae Ecclesiarum statu et regis praesentis conditione optarim, quae scire amico licet, a te doceri. Nihil tamen quod aliqua cum tua molestia vel incommodo coniunctum sit, opto. Bene et feliciter vale. pridie Non. VII bris, anno 1594.

PETRO PAVV.

S. D. Clarissime et optime vir, amice colende, [Gap desc: Greek words] , tanto mihi gratiores et iucundiores tuae literae, multis aliis, eodem tempore allatis, fuerunt: nam memoriam nostri, in hac Balthici littoris Sarepta nondum ex animo tuo effluxisse, sed cum beneuolentia adhuc conseruari laetor: et Academiae vestrae florentissimae, totiusque reipublicae Belgicae et Galliae statum [Gap desc: Greek words] subiectum, ex tua epistola cognoui summa cum voluptate. Quare amanter tibi et pro literis humanissimis et libellis adiectis gratias ago, reque oro, cum offeretur mittendi facultas, vt beneficium inchoatum pertexas. Apud nos tota fere Academiae facies, multis Professoribus, immutata est, Iunios, Scaligeros, et Heurnios nullos habemus. Qui non successerint D. Bruceo medico [Gap desc: Greek words] et ipsius collegis, ex hoc Magistro Arnoldo, quem tibi reuerenter commendo, intelligere potes. Quod Cl. V. Ioa~nis Heurnii institutiones medicas edidisti, reuerenter tibi publico rei literariae et meo priuatim nomine gratias ago: nhil enim eruditius et neruosius in hoc genere elaboratum antea legi. Fernelii tres [Gap desc: Greek words] hactenus, inter recentiorum lucubrationes physicas, medicas, praecipue admiratus sum. In Galeni libris de Elementis, de Temperamentis, inprimis de viribus simplicium et methodo Therapeutica etc. semper molestum mihi fuit, plus fere ab eo verborum insectationibus, aliorum suae et superioris aetatis medicorum, quam verae et necessariae incipientib. doctrinae impendi, cum Heurnius noster,


page 939, image: s0939

omnibus parergis omissis, nucleum et medullam artis vtilissimam eruditissime explicatam institutionib. suis, complexus sit. Illustri Heroi, et vnico literarum in Europa Phoenici, Iosepho Scaligero reuerenter et officiose pro dicta salute gratias ago, [Gap desc: Greek words] , Libros illius de emendatione temporum, assidue in manibus habeo. Francisco Iunio nuper rescripsi. In Arctoo hoc orbe omnia Dei beneficio tranquilla sunt. Sigismundus Poloniae Rex, die 10. Augusti ex Suecia Dantiscum rediit. Regiomonte in Borussia nuptiis marchionis Iohannis Sigisinundi et Amrae, aegri Borussiae ducis filiae Calendae Octobris dictae sunt, ad quas regem inuitarunt, Hafniae in Dania. Nicolaus Casa literarum ac eruditorum patronus 29. Iunii decessit. Bene et foeliciter vale. Anno 1594.

SVFFRIDO PETRI I. V. D. Coloniae.

S. D. Magnifice et Clarissime vir, Fretus Heroica bonitate et mansuetudine tua, magnis viris dignissima, essi nulla inter nos hactenus familiaritas intercessit, tamen ad tui amorem et admitationem, scriptorum tuorum lectione incensus, breui epistolio te salutare et desiderium amicitiae tecum colendae meum ostem dere ausus sum. Vt antea de Frisiorum antiquitate et origine libros, magnam rerum optimarum varietatem et vetustatis Frisiacae ac Germanicae thesaurum continentes studiose legi: ita nuper scriptorum Frisiae decaedes duodecim, in primis trium Frisiae luminum, Viglii Zuichenii, Ioachimi Hopperi, et Wilelmi Canteri, nostrae aetari propiorum, historias vitae ac studiorum accurate expositas recitantem, magna cum voluptate perlustraui, ac publico Germaniae et rei literariae nomine tibi gratias ago, quam Heroas illos, studiis excolendis ac ornandis diuinitus excitatos: Hopperum praecipue, qui primus IVRIS


page 940, image: s0940

ARTEM ac Methodum Pandectarum, certam (a discipulo illius Matthaeo Wesenbecio in Paratitlis deinceps excultam) nostro seculo monstrauit: notiores nobis reddidisti, et veteres illos Frisiae sapientes ac sanctos religionis Doctores, et rerum Frisiae scriptores antiquissimos, quorum ne nomina in Germania nobis audita erant, velut mortuos in vitam reuocasti, atque vtinam S. S. Marcellini, Ludgeri Radbodi, Cappidi Stauriensis et similium quae extant scripta, nobiscum communices. Cuperem autem de his ipsis et aliis pluribus tecum familiariter per literas conferre, si non ingratum tibi hoc meum studium futurum, quantumuis breuibus literis significares. Diogenis dolium, si antea non vidisti, absque molestia leges. Chronicon etiam superioris anni 1594 adiunctum, de coronatione Suecica et aliis euentibus quaedam, fortasse memoria non indigna, subiiciet, quod literis ad D. Metellum adiunxi, Bene et feliciter vale, Rostochii.

CHRISTOPHORO PELARGO.

S. D. Reuerende et Cl. vir, frater carissime. Bene meretur de hac Republica iam aliquot annos, vir sapiens, grauis et literatus Henricus Rungius Consul, dignitate, doctrina, et virtute praestans, et literarum ac literatorum amans. Is filium Iohannem, iuuenem modestum, et bono, placido, ac moderato ingenio diuinitus ornatum, et veris sententiis de Deo et aliis artibus imbutum, ac literis recte excultum in vestram Academiam ad te potissimum, qui cum Theologia, omnes philosophiae partes, et linguarum ac totius [Gap desc: Greek words] cognitionem solidam, ac verae inprimis pietatis ac virtutis studium coniunxisti, mittere decreuit. Non enim subito filium ad fastigia doctrinarum euolare, sed solida prius in Philosophia et Aristotele inprimis fundamenta ponere cupit. Reuerenter igitur ac officiose


page 941, image: s0941

R. D. T. rogat, vt filium Iohannem non solum in disciplinam et mensam, verum etiam in domum et contubernium tuum recipias, eumque paterna fide et beneuolentia velut de manu in manum tibi traditum complectatis ac foueas, et studia illius omnia, tua prudentia et ductu gubernes. Id tuum beneficium Deo gratum et Reipublicae, cui paulo post Iohannis studia seruient, salutare, et in iuuenem optimum optime collocatum erit. Sed de hoc hactenus.

Quod in visitatione quosdam optasse scribis [Gap desc: Greek words] corporis Christi dogma, moderatione iusta a scandalis et clamoribus aduersariorum vindicari: meum sane idem votum esse, ac valde mihi probari piam hanc et moderatam in pagella adiuncta sententiae Ioh. 3. explicationem fateor, quae aditum ad dirimendam vel leniendam de Vbiquitate controuersiam, mihi quidem patefacere videtur. Sed verum est: quod pius Elector Saxoniae Iohannes Fridericus dicere solitus est, de controuersiis facile interdum co~uenire posse, si inter homines seu mirabilia capira co~ueniret. Pro erudita et neruosa de dolio Diogenis dissertatione tua gratias officiose ago, tamet si me autorem illius non profitear. Remitto [Gap desc: Greek words] loco Chronicon anni superioris, in quo Collegae vestri Christophori Corneri obitus mentionem facere mevoliusse, vides, sed nec quo anno isthuc venerit, nec quor annos Academiae illi seruierit, nec qua die obierit, hactenus scire possum. Oro igitur vt de his circumstantiis me doceas, et qua propinquitate sanguinis Contadum Wimpinam attigerit, quando isthic docere coeperit, quae scripta ediderit? indices. Audio Stendaliae vobis Deliberationem de Apologia libri Concordiae nostram, antequam ederetur, ad Electores missam, fuisse obiectam. Hanc Neostadii mendosissime excuderunt, de qua adiunctam pagellam tum edidimus. Plura ex chartis epistolae additis partim historicis,


page 942, image: s0942

partim scholasticis cognosces. Bene vale, Pridie Annunciationis Mariae 1595.

SALOMONI FRENCELIO.

S. D. Clarissime et optime vir, vates vero Deo et Musis carissime. Malo apud te, virum tali bonitate et sapientia praeditum, simpliciter fateri culpam praetermssi aliquandiu literarum officii, quam indiligentiae meae aliquam praetexere ineptam excusationem, tametsi vere valetudinem perpetuo fere aduersam et lecto me adfigentem et alias allegare causas possim: sed tamen nullae occupationes tantae sunt, quin salutando amico aliquid temporis decerpi patiantur. Laboribus tuis in Academia et studiis crescentium auditorum benedicere dominum Deum [Gap desc: Greek words] , toto pectore laetor et industriae ac virtuti tuae gratulor. Comitem vero illam virtutis grauem magis quam suauem non abesse, cum omnibus bonis et bene de Republica merentibus, coommune est. Proxima die 21. Aprilis, quadragesimusquartus complebitur annus, cum meas in hac Balthici littoris Sarepta operas Scholasticas exorsus sum. Quae cum mediocriter proximis mensibus succederent, ideoque comes illa de qua quereris, me quoque sequeretur, senex quidam, qui plurimos annos in Academia docuerat, vetus illud distichon, sententiam non incommodam, verbis horridioribus explicatam occinebat: Me petat inuidia, fugiat compassio procul, Felicem inuidia, miserum compassio signat. quod Seneca multo venustius et argutius expressit, molestum est inuidiam ferre, sed multo molestius nihil habere inuidendum. Orationem tuam, de triplici patria omnibus sapientiae et elegantiae numeris perfectam et Silesiae inprimis tuae et Vratislauiae laudes facundo ore decantatas, summae cum voluptatis et vtilitatis fructu legi, et in memoriam mihi Ambrosii Moxbani, optime de Ecclesia meriti Doctoris, nomen


page 943, image: s0943

teuocauit, quem senem, in suis aedibus Vratislauiae anno 1553. salutaui, et cum filio illius M. Iohanne Maxbano iuuene optimo et doctissimo, familiariter antea Witrebergae vixeram, eundemque in comitiis postea Angustae 1550. salutaueram, ibi me in Caesaris Caroli V. sacellum duxit, et Andream Vesalium aliosque praestantes Heroas, ad missam cum Caesare audiendum ingredientes monstrauit. Hunc auunculum tuum fuisse et Ambrosium auum, nunc primum ex hac oratione inter caetera didici summa cum voluptate. In carminib. adiunctis, PELVGIAE nobilis Mysorum familiae mentio fit, ex qua coniugem Sleinizius Caesaris legatus duxerit. Oro autem vt partem illius Genealogiae, quae Iulii Pflugii Episcopi Nauburgensis patrem, auum et fratres complectatur, mecum communices. Forte Reineccius noster, qui adhuc responsum mihi ad literas 26. Octob. ad eum datas, debet, ex suis Genealogiarum thesauris, eum impertiet. Fasciculum, Ioachimo Bassewicio a te inscriptum, misi vna cum tuis ad me literis. Superiore mense vxorem amisit, cuius honoti et memoriae epitaphia quaedam apud nos edita mitto, quibus tuum quoque adiungi opto, quod omnes extinguat stellas, exortus vt aethereus sol. Dolii Diogenis tria exemplaria mitto, additurus summa voluntate Chronicon Saxoniae nostrum, ab anno 1500. vsque ad MDXCV. sed cum volumen grandius sit, quam vt viatorem morosum eo onerare audeam: cisiarium aliquem vestrarem huc euntem indicabis, nostri enim raro isthuc Brunsuigam plerunque petunt. Braschius poeta noster, a Melisso laureatus, sponsus, ipse ad te scribet. Quod Martium, seni mihi bonum et propitium precaris, reuerenter gratias ago. Ego sane quotidie ad migrationem me paro et precationem repeto. [Gap desc: Greek words] . Bene et feliciter vale.


page 944, image: s0944

CAIO RANZOVIO.

NObilis ac Magnifice Domine, Patrone colende. Fretus Heroica bonitate et mansuetudine tua, magnis et autoritate praestantibus viris dignissima, etsi nulla inter nos familiaritas vel noticia hactenus quod sciam, intercessit, tamen rogatu honesti ac doctissimi viri M. Iohannis Lubberti, vocati Ecclesiae vestrae pastoris, scribere ad M. T. ausus sum. Cum enim aliquot iam annos, propter singularem ingenii et doctrinae elegantiam, et morum probitatem mihi et optimo cuique in hac schola carus et probatus fuerit: Tuae etiam M. et aliorum bonorum et praestantium virorum amore et beneuolentia dignum iudico. Constituta est mihi, cum nobilissimo et optimo Heroe, socero tuo, Vicario Regio, iam olim amicitia. Ideo tibi etiam optimi et sapientissimi patris simillimo filio, non ignotus esse, et hunc probum et eruditum virum, pastorem tuum, commendatissimum esse cupio. Etsi autem inciuiliter facere videor, alium commendans, qui ignotus, commendatione ipse indigeo, tamen bonitate et sapientia tua et communi omnium bonorum, sanctissimo spiritus Christi et Musarum nexu copulato foedere fretus, spero te hanc epistolam amici rogatu scriptam, non aspernaturum esse. Adiunxi autem historicas aliquot pagellas, et in his, anni superioris Chronicon breue, quod sudicii tui exquisiti limae censendum subiicio, et Deum, vt M. T. incolumem ac florentem diutissime seruet, oro. Bene et feliciter M. T. aeternum valeat. Rostochii die Concordiae et Constantiae, 18. Febr. qua Lutherus ante annos 49. ex his terris euocatus est.

PAVLO MELISSO.

S. D. Clarissime et optime vir, vates vero Deo et Musis carissime. Cum Petrus Lindebergius, ciuis noster,


page 945, image: s0945

arcto mihi necessitatis foedere iunctus, quem ob eximiam virtutem et carminis scribendi facultatem, corona laurea, nuper ad Nobilissimi Herois Henrici Ranzouii commendationem donasti, iter huc institueret: nefas duxi sine meis ad te literis, quanquam duos fere iam menses, ex arthritide et grauiorib. morbis decumbo, eum dimittere, praesertim cum adeo accurate et prolixe ad me superiori hyeme, de gratiarum actione pro beneficiis in Martinum Braschium collatis et Diogenis dolio rescripseris, in qua epistola tum alia mihi de Hispanorum, Monarchiam Christiani orbis affectantium, artibus, tum vero inprimis optimi et fortissimi ac humanissimi viri Sebast. Schertlini mentio periucunda fuit, quem exulem, et a Carolo V. proscriptum, Basileae primum 1550. exeunte, ex Italia reuertens, nosse coepi, vbi de obsidione Magdeburgensi, tum inchoata, et de Hispanorum Caroli V. potentia abutentium tyrannide, in Germanico Imperio intolerabili, sermones illius adhuc in meis auribus [Gap desc: Greek words] sonant. Postea in primis Maximiliani comitiis Augustae denuo mihi cum sene colloquendi facultas data est, qui merito Augusti hanc vocem vsurpare poterat: [Gap desc: Greek words] . Post triennium Viennae in Austria nouem menses coommorans, similia tuis, sapientissimi Herois Lazari Svendii pronunciata seu oracula audiui. Is Hispanorum tyrannicae astutiae, ne vt antea in Italiam et nouas insulas, ita tum per Ducem Albanum in Germaniam, et Belgicum inprimis nouas colonias et arces deducerent, omni ope resistendum indicabat. De religione, inquit, consulo meo Domino, ne persuaderi sibi patiatur, non posse in Imperio pacem et obedientiam, nisi religionis dissidiis sublatis, retineri, ac Turcici Imp. exemplum ipsi propono, qui maiorem in suo imperio religionum varietatem, quam quiuis alius Monarcha


page 946, image: s0946

in toto mundo habet, et tamen pacem ac obedientiam subditorum summam tuetur. Dent modo operam summi Principes, vt ordo sit inter Ecclesiae ministros, ne cuique suo arbitrio vociferari, et seditiones mouere liceat, sed certorum Superintendentum, et Consistoriorum, seu iudicum autoritate in officio contineantur. Disputent interse, inquit, et grauiter alii aliorum sententias refutent, donec defatigati ipsi, palmam alii aliis concedant.

De bello, quod in Transyluania gessit, narrabat, Angustum Elector. Saxoniae, Domino suo Caesari Maximiliano mille equites suo sumptu auxilio misisse. At plus sibi molestiae, curarum et laborum, socios illos equites insolentes et contumaces praebuisse, quam hostes ipsos. Hos sapientissimi ac exercitatissimi militiae ducis sermones, Schertelini tui consilio prouocatus recito, atque vtinam haec tempora decem similes Duces, vt ille Nestoras optabat, aduersus Turcas haberent. Copiae quidem equitum et peditum colliguntur ingentes, et fidelem Caesari suo opem, optimi Principes magnis impensis ferunt. Sed vereor, ne tantus exercitus Cyclopi effosso oculo similis futurus sit. Cum autem nostrum sit omnia fausta et salutaria Ecclesiae ac Reipublicae Christianae ardentibus votis a Deo precari, is suo consilio sapientissimo et iustissimo haec quoque clementer ad suam gloriam gubernabit. Bene et feliciter vale, vatum piorum, et Phoebo (Christo) digna canentium princeps. Die triumphi Filii Dei ascendentis in coelum 29 Maii, quo ante annos 142. Constantinopolis a Turcis capta est.


page 947, image: s0947

CLARISSIMO VIRO D. DAVIdi Chytraeo, Theologo, Polyhistori, et Philosopho excellenti, Domino et amico vere charo ac colendo S. D.

EPistola tua, summa humanitate, doctrina et tuae erga me singularis beneuolentiae testificatione plena, mense Martio vna cum muneribus literatis, diligenter mihi est reddita, Clarissime idemque amiciss. D. Chytraee, ex qua haud mediocrem cepi voluptatem, ac prae gaudio quodam insolito tacitus mecum gestiebam, cum Te, virum omni eruditionis laude florentem, et quasi in alio orbe longe hinc dissitum, de me curare, literisque suis peramicis cohonestare animaduerti. Summopere itaque mihi ipsi gratulor, de hac nostra amicitia, per amicum nostrum communem D. Christophorum Moroltum haud longo interuallo locorum hinc habitantem, ob summam humanitatem, ac eruditionem mihi eximie charum, feliciter inchoata, atque ex animi mei desiderio contracta, quam ante annos complures, cum in Gallia et Italia studiis liberalibus, linguarumque cognitioni operam darem, summo semper studio appetebam, cuius rei optimi testes (si adhuc vitali aura fruuntur) mihi esse possunt Nobilissimi ac ornatiss. viri D. Henricus a Luhe et Samuel Fabricius, ex Principum vestrorum Inclytorum prouincia oriundi, ac studiorum meorum in Italia Anno 1563 comites, quorum ille sequenti deinde anno, ex Italia reuersus, Herbipoli me peramice inuisit, ac hospitio meo tenui est vsus. Accedit etiam tertius testis locupletissimus D. Tilmannus Stella, vir extra omnem ingenii aleam positus et recondita eruditione praeditus, qui a conuentu ordinum Imperii, Augustae celebrato huc veniens et ab Illust. principe Philippo Ludoico Palatino, vero omnium Principum speculo, eximioque lumine


page 948, image: s0948

huius aetatis; Amplissimo Principi D. Martino Episcopo nostro, piissimae memoriae, mihique diligenter commendatus, conuiuio apud me scholastico exceptus, eodem cubiculo in meis aedibus vsus et dono chartaceo est exornatus: qui si adhuc est in viuis, etiam atque etiam rogo, vt illi salutem amicam, officiaque promptissima meis verbis, dicas. Sed iam antea [cum nondum mihi cum viris illis optimis familiaritas aliqua inter cessisset] in Gallia, exlectione Chorographiae Chreichgoiae, nomen tuum mihi innotuit, cum in ea mentionem aliquot familiarum nobilium, mihi affinitate coniunctarum, reperissem, atque ab eo tempore semper illud apud me in honore fuit. Proximis tamen annis, multo maioris dignitatis famam, ex lectione Chronici Saxonici et finitimarum regionum penes me excitauit, quo et in itineribus, et aedibus meis, a curis maioribus, frequentibus negociis, et assiduis scriptionibus liberior aliquantum factus, ac in aulis Principum habitans, saepissime cum animi magna voluptate vtor, multaque scitu digna ex eo annotare soleo, et maxime vbi mutationes prouinciarum, interitus familiarum, ac stemmata aliquot ob oculos ponuntur, quibus a primis quasi annis diligentem nauaui operam, ac in colligendis variis Genealogiis, insignibus diuersis, et inscriptionibus sepulchralibus, haud mediocres feci sumptus; vt taceam nunc de Bibliothecamea, omnium disciplinarum, linguarum, ac authorum copia instructissima, quae multis millibus aureorum mihi constitit, et ante annos tres Serenissimo Principimeo Boio, tolerabili precio, ac recompensanda non aspernanda, a me est diuendita, ne ab ingratis, aut ineruditis haeredibus, aut etiam executoribus testamentariis foede dissipetur. Chronici illius exemplar, in folio editum, domi meae pro Bibliotheca nouantiqua relinquo, alterum vero in forma octaua excusum, Augustam,


page 949, image: s0949

Monachium, aliaque loca mecum porto, quasi pro comite alique viae eo vtens: sed charta illa bibula, atra, ac vilis, qua plerique Typographi ditionum Saxonicarum libros suos fere omnes solent diuulgare, male me omnino habet, cum aegre admittat atramentum, etiam optime confectum, et vix obseruationes marginales, aut emendationes erratorum adiungere liceat. Ego omnino optarem, virum aliquem eruditum et a curis grauioribus vacuum, in his regionibus vicinis esse, qui eandem telam, in conscribenda historia, rerum Francicarum, Sveuicarum et Bauaricarum sequeretur, cum intra hoc seculum variae mutationes in Republ. et Ecclesia inciderint, multae familiae illustres, nobilesque emortuae sint, variaque bella gesta fuerint. Nuperrimis nundinis Francofurtens. Martini Crusii historia Sveuic???, multorum annorum opus, in publicum prodiit, vt Bibliopolarum nostrorum catalogi habent, quam nondum vidi. De conscribenda noua historia Boia Principes mei Serenissimi multum sunt solliciti, ac de libris vetustis, manuscriptis, rarisque ad loca diuersa literas mittunt, cum Auentini annales non omnibus arrideant, nec facile aboleri queant, aut ab aliquo leuiter emendentur, nisi rerum Boiarum optime gnaro, et scriptis exemplaribus, documentis literarum antiquarum, et principum archiuis instructo. Meum illud [Gap desc: Greek words] chartaceum, libellos videlicet aliquot nouos, typis nouis, (quos M. Velserus Cos. Augustanus doctiss. et historiae patriae scriptor, sumptibus suis fouet) eleganter editos, Te, cura D. Moroldi nostri, ad inseruiendum parati accepisse minime dubito, quibus nunc addo (ne epistola haec comite vacua ad virum tantum veniat) optimi amici nostri D. Camerarii Archiatri Norici, Centuriam alteram emblematum, cumicone et insignibus meis gentilitiis duplicibus, summo studio petens, vt alterum eorum exemplar Ampliss.


page 950, image: s0950

et Nobilissimo viro D. Henrico Ranzouio, Proregi Cimbrico mittatur per occasionem, atque mea studia officiosissime ei summa cura deferantur, cui etiam breui scribam et per epistolam innotescam, a multis enim annis praeclarum eius nomen, ob insignes virtutes cum nobilitate vera coniunctas, in honore magno semper fuit, cuius etiam volumen Epistolarum, cum adiunctis opusculis clariss et optimus senex D. Adolphus Occo Medicus Reip. Augustanae, amicus meus vetus et fraterne colendus eius nomine ad me misit. Nunc tandem restat, optime D. Chytraee, vt tam diuturni silentii mei, ac morae nimium protractae veniam abs te peramice deprecer, summaque diligentia petam, ne de mea erga te voluntate, beneuolentia, ac bene merendi studio sinistram aliquam opinionem concipias, aut arrogantiae et inhumanitatis notam (quam omnes viri boni a me omnino alienam norunt) mihi imputes, cum ego totus literis, ac literatis iuuandis, amplectendis et fouendis natum me plane existimem, imo mea studia officiaque semper tibi tuisque omnibus patebunt, atque omnino opportunitatem aliquam mihi dari exoptarem, qua meum in te animum plenius possem declarare. Silentii etiam mei longioris causae, sunt frequentes meae ad viros Principes profectiones, quotidianae meae ad amicos scriptiones, Reipublicae et Ecclesiae negotia, cura rei domesticae, amicorum crebrae salutationes, aliaeque remorae non paucae, vt vix mihi amplius ad legendos libros nouos tempus aliquod sit reliquum. Pro tua igitur singulari prudentia, viris doctis innata, huic meae morae, atque adeo epistolae huic incompositae, rudi ac tua lectione vix dignae, candide veniam des, et me in amicorum tuorum albo semper esse patiaris. Fratri D. Nathani, vbi commodum erit, peramicam salutem dici, et exemplar alterum armorum ac imaginis meae


page 951, image: s0951

mitti cupio. Denique de mea animi erga te propensione, et gratificandi optima voluntate, nolo nunc pluta addere, ne meipsum laudare vel ostentare videar. Illud tamen, vt certo tibi persuadeas oro, in tuis studiis, scriptionibus ac operibus promouendis omnem meam operam tibi paratissimam fore, etsi aliquot stemmataharum regionum, vel etiam Italarum, ex mea penu libraria desideras, fac quaeso, vt sciam: Medicea enim Genealogia in Chronico illo tuo (liceat tamen tanti viri pace familiariter scribere ac monere) naeuo non caret, qui facile emendari potest. Deus Opt. Max. te diu incolumem, ac bene valentem per suam misericordiam conseruet. Vale ex animo vere candido et me tui studio siss. perpetuo dilige. Eystadii ex Musaeo meo summo mane, die 10. Octobris, Kal. noui 1595.

Te ex animo colens ac diligens

Ioh. Georgius a Werdenstein, Canonicus Eystetens. ac Augustanus, Sereniss. Ducis Boiorum Consiliarius, etc.

[transcriber: without header (from Ioh. Georgius a Werdensteinto Chytraeus)]

SAlue iterum ac saepius, Clarissime D. Chytraee, et noli moleste ferre, quod epistola mea praeter vtriusque nostrum opinionem tardius ad vos cum suis comitibus veniat, quam ego nondum obsignatam optimo nostro D. Morolto (amice ita a me petenti) prius miseram, qui eius lectionem et autographi exemplar in priuatum vsum petierat, cui officium hoc denegare nolui. Huic vero coronidi nunc ad iunxi Serenissimi Principis mei Gulielmi Ducis Boiariae filiorum Ecclesiasticorum, ac eorum Praeceptoris


page 952, image: s0952

theses, publice Ingolstadii habitas, quarum exemplar alterum Magnifico ac Nobilissimo D. Henrico Ranzouio vicario ditionum Cimbricarum, mihi a multis annis ob famam illustrem eruditionis, ac verae nobilitatis ex animo charo, cuius etiam nomine, anno superiore, opus epistolarum consolatoriarum et adiunctorum opusculorum amicus meus summus D. Adolphus Occo medicus Augustanus excellens donodedit, pro quo vt [Gap desc: Greek words] , virtutibus eius, ac meo in eum amore dignum proximis nunciis mittam, omni studio enitar. Eum vt meis verbis officiose et peramice salutes, eique mea munuscula chartacea cum icone ac armis gentilitiis mittas et studia mea paratiss. offeras vehem enter peto.

D. Crusii optimi senis Historia Sveuica, multis annis ab eo collecta ac elaborata, tandem nundinis proximis prodiit, et amicorum quorundam opera, lucem est merita. Princeps meus Boius nouam regionis suae historiam conscribi mandauit, cum Auentinus minime plerisque satisfaciat, ac multorum inuidorum odia iam pridem incurrerit, neque annorum ordinem recte obseruet. Ante annos non multos Cyr. Spangenbergius historiam Francicam meditabatur, et ad Episcopos, ac equestrem ordinem de ea ex Archiuis et instrumentis antiquis colligenda, litteras supplices mifit, sed irritus fuit conatus, cum plerique sint [Gap desc: Greek words] , nec de suis maioribus multum curent, aut sumptus aliquos in literas ac literatos faciant. De mea in te animi voluntate, beneuolentia, animo candido, mi D. Chytraee, nolo plura nunc addere. Vale quam bellissime, et me tui peramantem semper dilige. Eystadii [Gap desc: Greek words] Octobris summo mane 1595.

Idem tuus [Gap desc: Greek words] .


page 953, image: s0953

COLLEGIO FACVLTATID Theologicae Helmstadiensis.

EPistolam collegii vestri, qua nostris ad Reuerendum et clarissimum virum D. D. Danielem Hofmannum, collegam et seniorem vestrum, literis respondere vobis placuit 12. Ianuarii ineunte hoc anno datam, tandem 4 Calendas Maii, nobis redditam amice accepimus. Nec alio quam fraterno et candido animo et simplici pacis et tranquillitatis, non cum quoquam expostulandi studio, literas eas a nobis, rogatu cuiusdam coommunis amici, scriptas vere testamur. Vobis pacem et concordiam, non minori, quam aliis curae esse, facile assentimur. Vere autem adfirmamus, nobis, eo quo literas illas scripsimus tempore, D. Mylii in Augustanam confessionem commentarium, nec dum lectum, aliquibus ne visum quidem fuisse, nam plerique laboribus ministerii Ecclesiasticis multiplicibus, cum officio docendi in schola coniunctis, ita distinemut: vt omnia, omnium scripta, quorum pleraque tardius ad nos adferuntur, legere et considerare, et vix nostros errores ac naeuos agnoscere ac emendare possimus, nedum in aliorum, praesertim quise de summa doctrinae nobiscum consentire profitentur, curiose inquirere vacet.

Scribitis autem, a nobis, qui Mediatorum partes suscipiamus, operam esse dandam, vt D. Hunnius et D. Mylius prius inter se, et cum suis praeceptorib. Wittebergicis, imo et nobiscum consentiant, quam vt vos illorum paradoxis adeo discrepantibus subscribere aut penitus ad ea conniuere iubeamus.

Nos vero mediatorum partes inter vos et Mylium nunquam suscepimus. Ita enim nota nobis nostra imbecillitas et imperitia est, vt non nostrum esse, inter vos tantas componere lites facile agnoscamus, praesertim


page 954, image: s0954

cum D. Mylium et D. Hunnium nos arbitros vix laturos esse D. D. D. collega vester in literis ad nos suis ipse ostendat, et vti aliquoties nostro damno, vtcunque didicimus quid periculi insit, assidue etiam in conspectu nobis Nazianzeni oraculum versatur, [Gap desc: Greek words] . Vt autem arbitros nos nunquam constituemus, ita multo minus vos paradoxis subscribere vn quam iussimus. Nihil enim in quenquam nedum vos iuris nobis sumimus, nec sumere vnquam potuimus, aut voluimus: sed pia sollicitudine de communi tranquillitate adducti, reuerenter orauimus, vt priuatim potius de allegatis erroribus cum illis conferre, quam publico certamine maiora scandala in Ecclesia iam satis magna augere velletis.

Id cum variis et multiplicibus viis et rationibus a vobis tentatum antea fuisse, ex Reuerendi collegae vestri D. D Danielis prolixa epistola, bonam historiae huius certaminis partem commemorante, intelligamus, et iam publicis scriptis controuersia haec agitari coeperit. Nos quidem nihil vobis praescribere, multo minus iubere possumus aut debemus, sed vestrae pietati, prudentiae, amori veritatis et pacis, doctrinae ac iudicio excellenti statuendum relinquimus, vt ea suscipiatis, quae officii necessitas vobis imponet, et conseruandae veritati et concordiae, in Ecclesia seruient. Vtri patti, dissidiorum, turbarum et offensionum in his Ecclesiis culpa sit imputanda, petitis, vt deinceps candide iudicemus. Nos vero, nec hactenus nos non candide aliquid vlli praeiudicasse arbitramur, et de re tanta iudicium cuilibet prudentiori, ac in primis Ecclesiae, vbi vtriusque partis scripta legerit, permittere cogimur, sicut vos tandem hoc quidquid


page 955, image: s0955

est Ecclesiae dicere, et fidem ac integritatem vestram publice defendere velle profitemini.

Quod ex Chrysostomo de veritate libere defendenda, et silentio non prodenda, et de caecis speculatoribus et mutis canibus, ex Esaia citatis, non impedimus; vt qui in praesenti certamine veritatem se tueri et defendere, absque vlla dubitatione certi sunt, et armis ad eam defensionem necessariis diuinitus instructi, acriter pro ea propugnent, modo quod saepe fit, dum aliorum errores refutant, ipsi in maiores non lapsu grauiore ruant, quod multis nostro seculo, veritatem magno zelo se defendere profitentibus, accidit. cuiquam autem accidere potest, cuiquam quodaccidit.

Quod Reuerendiss. et Illustrissimi Principis operam vobis non defuturam nos confidere vultis, nescimus an ad nos scribi opus fuerit, cum Illust. Principem vestrum vobis clementissimum et addictissimum esse, nec vos praesidiis principum aut brachii secularis, sed solius Dei et veritatis scuto niti sciamus. Filium Dei [Gap desc: Greek words] fontem omnis sapientiae et consilii salutaris ardentibus votis precamur, vt in tenebris nostrae et densa caligine mentis, ipse nos doceat et suis consiliis gubernet, nostrum opus, vt laudi seruiat omne suae. Bene et feliciter valete, 3. Feriis Pentecostes Anno 1597.

D. DANIELI HOFMANNO.

GRatiam tibi amanter habemus, quod epistolion nostrum, candido animo te accepisse, et de nobis duntaxat pia, honesta et aequa tibi polliceri testaris. Etsi enim collegarum tuorum literae, quibus nostris a te datis respondent, secus quaedam accepta ostendere videbantur, tamen hoc commodi ex instituta


page 956, image: s0956

communicatione nasci, gratum est, quod bonam partem historiae totius controuersiae et multiplicium vestrorum conatuum, de re tota, priuatim, cum illis, quos epistola tua nominat, conserendi et transigendi, et publica scandala auertendi, consignatam a te, hac occasione, nobis, quibus plane hactenus ignota fuit, benigne impertiusti; quam optaremus sane cum illis ipsis, quorum existim ationis tuendae, eosque Ecclesiae lucrandi, cupidum te esse ostendis, tempestiue communicatam fuisse, vel adhuc communicari. Forte enim ad alia consilia vtrinque descenderetur. Nunc aurum et opes et vasa frequens donabit amicus, Qui volet ingenio cedere, nullus erit. Cum autem tot testimoniis, per duas fere integras paginas deductis demonstres, D. Hunnium et D. Mylium nos (qui longissime huic muneri impares nos esse ipsi agnoscimus) mediatores et arbitros in hac controuersia non laturos esse: etiam bellum, publice in choatum esse intelligimus, mediatorum partes, in hac causa, sine vllo fructu suscipere et frustra niti, nec quid quam aliud fatigando nos nisi odium et alia [Gap desc: Greek words] quaerere non debemus, nec aliud consilium dare possumus, quam quod in epistola ad collegas tuos scripsimus, vt vestrae pietati, prudentiae, amori veritatis et pacis et doctrinae ac iudicio excellenti statuendum relinquamus, quid vestri officii ratione necessarium ac Ecclesiae salutare futurum sit: et Deum ardentibus votis precemur, vt Spiritu sancto suo nostras mentes doceat et gubernet, et consilia vobis ac Ecclesiae aedificandae et ornandae seruientia, clementer suppeditet, ac exitus salutares tribuat. Bene et feliciter aeternum vale. In feriis Pentecostes. Anno 1597.


page 957, image: s0957

JACOBO ANDREAE.

S. D. Salutem in Christo. Binas a te, vir clarissime, alteram recens, alteram superiori anno, epistolas accepi, eiusdem fere argumenti, quibus me inertem ac desidem, ad certamina et dimicationes cum N. et caeteris Ecclesiarum nostrarum aduersariis excitas, et ad praelia trudis inermem. Ego vero nisi vix alium esse minus quam me, idoneum ad haec negotia, scirem: cum hactenus nihil fere omnium, quae a me facta, dicta aut scripta sunt, tibi vel aliis, cum quibus interdum, faco quodam meo, conuersandum fuit, collegis placuerit: et nisi vererer inscitiam et infantiam meam communi Ecclesiarum nostrarum causae infeliciter defensae, magis obfuturam esse: nullos labores, pericula vel contumelias in decutrrendo hoc stadio, quamumuis [Gap desc: Greek words] defugissem, vt autem Ozae parum feliciter cessit, labanti arcae succurrere voluisse: ita non cuiusuis esse video, nutanti fidei humeros supponere et bellacibus scriptis, ea quae recta nobis videantur, propugnando tueri. Ipse Augustinus et Hieronymus, dum oppugnant haereses, vix cauent, quin incidant in haeresin, vt de D. Brentio, de te, et aliis taceam, qui multa olim fortissime asserta et defensa, nunc relinquitis et praeteritis. Quid igitur mihi metuendum erit, quum aliis rebus nato, tum ad hanc arenam minime instructo. Quod si controuersia haec scriptis componi aut obrui potest, indies emergunt librorum examina, vt meis nihil si opus. Et quo plus scribitur, eo latius malum propagatur, et vires ac incrementa sumit maiora, vt camino oleum affundi videatur. Aliqui, vt coruus a vulpecula ad canendum prouocati, cum semel eis responsum est, post primam velitationem, velut hasta et clypeo abiecta se subduxerunt. Ac honestius erat ab initio prorsus a praelio abstinuisse, quam post referiente hoste, plagis acceptis, maiori cum infamia stationem


page 958, image: s0958

deserere. Quod igitur in collega tuo, et communi amico nostro, Theodorico Snepio, longe mihi omnibus donis ad haec praelia Domini decertanda antecellenti, non improbasti, vt abstinendo, a publicis scriptorum contentionibus, Spartam in docenda Ecclesia et schola fuam ornaret: idem mihi, credo, per te licebit, vt in communi Ecclesiarum nostrarum confessione, constanter perseuerem, et hac aetate et valetudine in eum diem me parem, qui iam longius abesse non potest, etc.

JOHANNI WIGANDO SVperintendenti Ecclesiae Ienensis.

S. D. Reuerende Domine Superintendens, Etsi plane nihil literarum a te hic tabellarius mihi attulit, tamen significandum tibi duxi, postridie Calend. Decembris D. Iacobum Andreae hac transiuisse, et aequissima conditione, suos nobis articulos proposuisse, non solum, vt candide et liberrime, si quid desideraretur, dicere nobis liceret, verum etiam si ita mallemus, nostris verbis expositam simplicem et perspicuam nostrae sententiae, de singulis capitibus doctrinae controuersis, declarationem ipsi exhiberemus, ex qua intelligi posset, an, quod ad fundamentum attinet, inter Ecclesias confessioni Augustanae adiunctas, consensus sit. Idem intelligo eum a vicinarum Ecclesiarum Ministris flagitasse, vt singuli, quanta possent perspicuitate et simplicitate, de controuersis articulis sententiam suam explicarent. Cum autem singuli, ad reddendam de ea, quae in nobis est fide, rationem, parati esse debeamus: nos quidem non grauate petitioni ipsius morem gerere decreuimus. Nec dubito te quoque ac collegas tuos, amanter de rationibus seruandae veritatis et pacis in nostris Eccleliis, [Gap desc: Greek words]


page 959, image: s0959

cum ipso sententias collaturos esse. Scimus flexiloquas et generales formulas ad concordiam nihil prodesse. Ideo perspicuam, propriam et disertam verae sententiae in singulis articulis declarationem, communicatis plurium consiliis ipse ponendam esse iudicat, et addendos canones seu reiectiones errorum disertas, quorum exemplum ab ipso delineatum vidi.

Existimo igitur haec consilia conseruandae verae doctrinae et pacis in Ecclesia, pie iuuari posse, ad quae nos publica Ecclesiae necessitas, et plurimorum piorum in variis gentibus vota et gemitus ardentes impellunt. Quantopere enim haec certamina inter nos cadmea communes hostes aduersus nos arment, et audaciam ac potentiam eorum confirment, magno cum dolore in Austria nuper expertus sum: et non modo nimium altercando veritatem amitti, verum etiam nimis exiliter limando tandem euanescere, cernimus. Consultius autem esset, aliquam verae doctrinae formam, vtilem ad veram Dei notitiam, et firmam consolationem, ac pietatis Christianae exercitia, retineri: quam intestinis dissensionibus, totam deleri, et Pontificias superstitiones, vel Academicas dubitationes aut Epicuream prophanitatem et contemptum Religionis vniuersae, paulatim attrahi et confirmari, sicut in oriente, docentium dissidia et bella [Gap desc: Greek words] , Mahometicae impietati aditum aperuisse videmus. Oro itaque, vt de rationibus piae concordiae in Ecclesia restituendae, cum ipso deliberetis, vt vel pax omnium piorum votis expetita, Ecclesiae restituatur, vel certe causam tristissimorum dissidiorum in vobis non fuisse, omnes homines intelligant. Bene vale. Rostochii 6. Dec. 1569.


page 960, image: s0960

JOACHIMO STEPHANO.

S. D. Magnifice et ornatissime D. Doctor, amice colende, [Gap desc: Greek words] . Cum igitur singulari prouidentiae et gratiae diuinae beneficio, Doctori Georgio Reichio nostro ianua et aditus ad honores et dignitates et commoda amplissima, occasione coniugii honesti et beati, cum Cancellarii Saxonici filia contrahendi, patefiat, ambabus manibus, quod aiunt, oblatam a Deo benedictionem, ad totius vitae illius cursum feliciter instituendum, pertinentem, amplectamur, nec ingrati, tantum Dei munus, praeter spem et expectationem nostram, illi in manus traditium aspernemur. Dauid. Peiferum, virum ingenio, pietate, doctrina, dignitate et autoritate, non solum in Saxoniae Electoratu, sed toto etiam imperio celebrem esse scimus, qui etiam fortunae bona eximia, cum virtute coniuncta tener, et in educandis ad pietatem et modestiam liberis, fidem et diligentiam maiorem, quam solent publicis negotiis occupati, adhibuit. Is cum filiam Iustiuam, Georgio hac conditione addicat, si honestissimae matris et tutorum consensum prius impetrauerit: plane confido, non te solum sponte assensurum esse, verum etiam matri hortatorem fore, vt Deo singulari bonitate et benedictione amplissima occurrenti, obuiam eat et grato pectore eum excipiat, ne occasionem tanti beneficii diuinitus oblatam, nos neglexisse postea doleamus. Optarim etiam, te hac occasione, ad magnificum D. Cancellarium Dauidem Peiferum literas dare, quibus amicitiam, si nondum inter vos vlla intercedit, cum optimo illo et praestantiss. viro inres. Responsurum enim non dubito. Ex Georgii sermonib. etiam intelligo, matrem de sumptibus studiorum, ex hereditate illius detrahendis, mentionem fecisse. Ea in re a te admonitam, in iuris et LL. vestrarum praescripto ad quieturam esse non dubito. Bene et feliciter vale, prid. Idus Martii, Anno 1593.


page 961, image: s0961

AD MINISTROS ECCLESIARUM Austriae.

ACcepi literas vestras, cum adiunctis de libro Agendorum censuris, de quibus sententiam meam sciscitamini: cum autem toto pectore, aeterno, omnipotenti et misericordi Deo, colligenti ex genere humano Ecclesiam aeternam per ministerium verae Euangelii Doctrinae et Sacramentorum, gratias agendas esse prohoc im menso beneficio iudicem, quod lucem Euangelii puram et in corruptam, et vsum Sacramentorum, cum institutione Christi et Augustana confessione congruentem, summi Magistratus permissu, in procerum Austriacorum Ecclesiis propagare licet: cumque librum Agendorum, multas pias et vtiles ceremonias, verbo Dei et plerisque harum Ecclesiarum ritibus consentaneas, ac si dextre et sine Sophistica iudicetur, nihil impietatis et errorum continere, et sine iusta et necessaria causa, a quibusdam adeo truculenter impeti censeam: praesertim oum nihil aliud a pastoribus peri quam vt singuli pro suarum Ecclesiarum conditione et numero ministrorum, quantum cuique possibile est, ritus Ecclesiis suis vtiles et accommodatos seruent: Et in visitatione Ecclesiarum quam paulo post iustitui, necesse erit, cum singulis ministris, pie, amanter, et fraterne de omnibus doctrinae et gubernationis Ecclesiasticae partibus et ceremoniis cuilibet Ecclesiae maxime congruentibus, sententias collatum iri, existimem: necessario mihi quaedam praefanda sunt, ne priuata fortasse causa, a me agi et ex philautia potius, et amore pruprii faetus, quam vero iudicio proficisci sententia mea existimetur.

Etsi enim in Austria aliquot menses interfui deliberationibus de forma doctrinae, et libro Agendorum, et ordinis ministrorum ac iudicii Ecclesiastici constitutione:


page 962, image: s0962

et mandatos mihi labores, qua potui fide et diligentia conficere studui: tamen post longam expectationem, ii, quorum censuram subiuimus (cum an tea diserte permisissent vt in peculiari libro, ab Agenda seiuncto, summa doctrinae Christianae, de singulis articulis pie et vere indicatis perspicuis discriminibus doctrinae Lutheranae et Pontificiae et aliarum sectarum expolita, Ecclesiis commendaretur: et capita ad ordinem gubernationis Ecclesiasticae pertinentia, Instinctioni Superintendentis et deputatorum Religionis seorsim insererentur) omnes explicationes Articulorum doctrinae Christianae, cuius cognitio et propagatio mihi quidem praecipuum in Ecclesia Agendum videbatur: vna cum reprehensionibus abusuum, et capitib. de ordine ministrorum, et officio Superintem dentis de vocatione et ordinatione ministrorum, de Iudicio Ecclesiastico, de visitatione Ecclesiarum, scholarum, et hospitalium, de synodis presbyterorum, de scholis, de bonis Ecclesiasticis etc. vbique ex agenda remouerunt, et nudam rituum in templis vsurpandorum descriptionem, cum vetustissimis Augustanae confessionis Ecclesiis congruentem, praefixis prooemiolis breuibus ac neruosis, intexi Agendorum libro voluerunt.

Delineaui igitur, paucis ante discessum meum dieb Prooemiola, nudis rituum ordinationib. quas ira, vt designatae erant, relictu~iri sperabam: praemittenda. Nam de baptismi ceremoniis nominatim co~uenerat, vt forma Palatini Wolfgangi Ecclesiis praescripta, quam pleraeque in Austria Ecclesiae hactenus vsurpassent, seruaretur.

Catechismum Lutheri paruum et magnum sine vllius syllabae mutatione, additione aut detractione, retinen oportere, semper me praesente constanter dictum et decretum est.

De baptismo adultorum nihil on nino me praesente scriptum est. Etformam confirmationis breuissime vna pagella ego complexus eram nec aceruum collectarum,


page 963, image: s0963

vel actum receptionis Excommunicatorum vel copulationis coniugum libro insertum, talem antea vidi, sicut et caetera capita, quomodo me praesente constituta sint, pagellae, quae apud me sunt, demonstrant. Video igitur post discessum meum, nouis Censorib. omnia denuo subiecta et reformata esse, ita, vt praeter breuissima capita de concionum ordine, de festis, de sepultura, et quorundam Missaerituum odescriptiones, et praeter nudae prooemiola octo primorum capitum, et decimi, 11. ac 13. hihil fere in toto opere, vt a me compositum erat, remanserit, sicut ex praefatione etiam totius operis et Epilogo multa, cohaerentiam sententiarum nunc quoque dirimentia, noui illi correctores exemerunt.

Haec eam vnam ob causam recito, ne, vt simia suocatulos, ita ego hanc Agendam, propterae quod a me scripta fuerit, nimium amare et coommendare existimer. Iudico enim, vt initio proposui, magnum et ingens Dei beneficium et misericordiae ac bonitatis ipsius testimonium singulare esse, quod in media tyrannide Pontificia et Turcica vicinia Christi filii sui regnum salutare, in illis gentib. erigit et confirmat, et liberam verae doctrinae vocem et veros Dei culrus et Sacramentorum Christi administrationem legitiam in publico ministerio clementissime concedit. Hoc tantum beneficium vtraque manu et toto pectore amplecti omnes veritatis, et pacis Ecclesiasticae studiosi, ac inprimis Angeli pacis seu ministri Euangelii debebant, et sua pietate, fide, diligentia, patientia, moderatione, hoc tantum bonum retinere et tueri potius, quam mota inter eiusdem nauis remiges zygomachia et seditione non necessaria, cimbam qua vehuntur ipsi euertere, praesertim cum nihil ab ipsis impium, nec omnino aliud quod ego sciam petant Proceres, quam vt communis caritatis, ordinis et disciplinae causa, sponte et sine coactione, et sine vlla im pia obinione ritus praescriptos; pro singulorum locorum


page 964, image: s0964

et Ecclesiarum conditione et numero ministrorum in Ecclesiis, quantum cuique possibile est seruent, ita tantum, ne quid iis quae in libro expressa sunt, contrarium a quoquam introducatur, sed quae seruari poterunt, ea, vt cum iis, quae praescripta sunt, consentiant. Video autem earum Academiarum et Doctorum, quas ad me misisti censuras, vna nobiscum Deo aeterno patri Domini nostri Iesu Christi gratias agere, quod liberam verae doctrinae vocem et veros Dei cultus et ceremonias verbo Dei non aduersantes, in duorum ordinum Ecclesiis Austriacis clementissime concessit, et librum Agendae totum, plenis suffragiis comprobare.

Soli Academiae N. Theologi, quamuis de Agendorum libro candide et vere iud cant, ceremonias pias et ad [Gap desc: Greek words] , vtiles, et suarum ecclesiarum ritibus non dissimiles, in eo recitari, et librum Agendorum sententia sua approbant: tamen de hoc vno queruntur, quod non diserte et nominatim nos idem genus doctrinae, cum illa Ecclesia et schola profiteri liber ostendat, nec ad vberiora nostrorum praeceptorum scripta, quae methodicam et illustrem Augustanae Confessionis explicationem continent, lectorem deducat.

Mihi vero nihil optatius fuisset quam in Agenda etiam, doctrinae, cuius summam peculiari libro complecti inbebamur, et praeceptorum, a quib. doctrinam accepimus, mentionem aliquoties factam retineri, ac doctrinam sinceriorem, a praeceptorib. nostris [Gap desc: Greek words] instauratam, diserte additis illorum nominib. et librotum aliquot, summam doctrinae connnentium, titulis, nos amplecti, palam semper testati sumus, et Deo iuuante [Gap desc: Greek words] illam sanae et planae doctrinae, et piam co~iunctionem et concordiam, cum omnib. illam profitentibus, perpetuo seruabimus. Reliquas vero collegarum aliquot, et vicinorum vestrorum pagellas, magno cum dolore et maesticia legi. Cui enim pio et intelligenti


page 965, image: s0965

ac amanti veritatem et pacem Ecclesiarum, non acerbum doloris cruciatum, haetristes ac profecto, ne quid grauius dicam, non necessariae distractiones et certamina Cadmea, et recte vel tolerabiliter dictorum cauillationes Sycophanticae et insectationes summi magistratus et aliorum piorum ac bene meritorum nimis liberae, ne dicam temerariae et petulantes, adserrent: praesertim ab iis excitatae, qui Angeli pacis et cum omni humilitate, mansuetudine, longanimitate, vnitatem spiritus in vinculo pacis tueri, et distractiones prohibere, et exarchi communis precationis et gratiarum actionis, pro hoc immenso beneficio concessae libertatis verae doctrinae et ceremoniarum cum verbo Dei non pugnantium, praestandae, Deo aeterno patri et filio ipsius Domino nostro Iesu Christo, esse debebant.

Quales enim hae, recusandi ordinem rituum in Agenda praescriptum, causae sunt, quod cum Caesarea maestare, quae non membrum, sed hostis sit verae religionis, vt ipsi aiunt, con ciliationem Agenda, deputati duo rum ordinum instituerint, cum gratias potius, si ita esset, toto pectore Deo et Caesareae Maiestati agere, ac vt p???i Israelitae olim, Cyri et Artaxerxis regum Persarum edicta. de instaurando templo, summa cum animi grati significatione et laeticia amplecti, et Deum assiduis et ardentib. votis, pro tanti beneficii conseruatione, precari deberent. At hi, impiam esse agendam hoc etiam argumento demonstrare nituntur, quod preces pro Imperatore in ea praescribantur, vt Deus Caesaream maiestatem vera sui agnitione, (qua nondum illustrata sit) gubernet et conseruet.

Reprehendunt etiam, quod facta Confessionis Augustanae mentione. Imperatori Carolo, an. 1530. exhibita, non diserte addatur, an Cingliana eodem tempore Imperatori tradita, vel alia doctrinae norma constituatur. Quasi vero vlla alia hoc nomine a quoquam Confessio


page 966, image: s0966

intellecta sit, quam quae a Iohanne Electore Saxoniae, Georgio Marchione Brandeburgensi et sociis exhibita, et supra quam pax religioni data in Imperio fundata est. Accusatur et titulus Agendae falsi testimonii, quod vsurpari eam in Ecclesiis duorum ordinum dicitur, cum nondum vbique recepta sit, nec integre seruetur. Inprimis vero exagitant, quod Antithesin in dogmatibus, bona consideratione et moderatione (mit guter Bescheydenheit) vrgere Agenda praecipit. Quo sane nihilaliud, quam Vrbanus Regius toto libello de formulis caute praedicandi, a pastorib. flagitat. vt discrimina verae et Pontificae doctrinae in singulis articulis, fundamentaliter et neruose, perspicuis ac propriis verbis, ex fontib. verbi diuini, absque conuiciorum et insectationum non necessariarum asperitate, apud infirmos praesertim, et veritatis plane imperitos, et a prima aetate pontificiis persuasionib. imbutos auditores, tradantur. Quod vero speciosissime inculcant, Agendam totam impiam esse, quia pontifici Romano aduletur, nec vsquam nominatim vel Pontificem condemnet, vel. Lutherum laudet, vel vllas alias sectas refutet: idque hac lege de Antithesi considerate et moderate vrgenda flagitari: prorsus eodem modo Catechismum Lutheri paruum, impietatis et adulationis reum agere possent, cum nullo plane verbo Papae, in eo mentio fiat, sicut nec in ipsa, confessione Augustana, pontifex nominatim da~natur, sed dogmata illius impia, sine condemnatione vel etiam mentione personae Pontificis, Articulo 12. 6. 2. 5. 17. et de abusib. recensentur, et reiiciuntur. At hi libri non Agendae seu Ceremoniarum descriptiones, sed doctrinae Christianae nuclei et summae sunt. Nostra vero, vt titulus indicat, Agenda solummodo est, in qua, ex professo, non doctrina, sed ritus tantum inpublico ministerio in templis seruandi, describi solent. Quod si. vt factum esse optarim, liber continens doctrinam in Ecclesiis duorum ordinum sonantem, in quo se ad Apologiam Confessionis,


page 967, image: s0967

locos Theologicos, Articulos Smalcaldicos et alia praeceptorum nostrorum scripta, ordine referunt: et mediocri diligentia et fide errores Pontificios. et aliarum sectarum in praecipuis articulis controuersis indicant, et breuiter ac neruose refutant et reiiciunt: paulo post edetur: etsi nihil aduersus Sycophantae morsum satis tutum est, tamen apud omnes pios et bonos, haec insectatio, quam nunc omnium speciosissime ad vulgus iactant perspicue refutabitur et depelletur. Nam, quae in singulis Agendae capitib. censores illi reprehendunt, ea si dextre et sine calumnia iudicetur, nihil impietatis, aut sceleris in se continere, omnes pii et candidi videbunt. Ceremonias baptismi, in plerisque Ecclesiis Austriacis, ex ordinatione Palatini Wolfgangi hactenus vsurpatas esse, collegae retulerunt. Itaque eam formam Agendae inferi, mihi etiam placuit. Video autem postea Interrogationes ad Coloniensis Reformationis exemplum conformatas esse, et Exorcismi nullam prorsus mentionem potius, quam talem et taliloco factam esse optarim.

Qua de re, amici illius consilium mihi non displicet, vt de hoc et aliis capitib. quae inquietis ingeniis nouas rixandi occasiones praebere possent, coommunicatis piorum aliquot et intelligentium consiliis, pia et neruosa declaratio delineetur, ac quantum omnino fieri potest, vt similes lectiones et ritus vbique in teneris illis Ecclesiis seruentur. Baptismum adultorum et Confirmationis formam, adeo prolixe in Agenda praescriptam, ego quidem nunquam vidi, antequam editus liber ad me allatus est. Et tamen meras Sycophantias esse video, quibus falsorum dogmatum illa pars Agendae, rea peragitur. Nusquam enim Agenda docet (quod censorum quidam egregium Sycophanticae specimen edens, adeo prolixe sibi refutandum sumpsit, et Papistarum Waldensiurn, Anabaptistarum, Monachorum et nescio, quos alios errores inde consequi ostendit)


page 968, image: s0968

infantes propria fide carere, et efficaciam Baptismi in aliena fide compatrum et baiulorum fundari. Scimus enim Dei beneficio, Iustum sua fide viuere, et Deum in infantibus etiam per verbum et baptismum efficere fidem et alios pios motus, pro ipsorum modo. Talem fidem propriam Christus etiam a paralytico flagitat: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua: et videns fidem eorum (baiulorum et paralytici) remissionem peccatorum ipsi annunciat. Nec alio consilio historia paralytici, verbis formalibus ex Hassiaca ordinatione Ecclesiastica petitis, allegata est: quam vt de suo officio compatres in baptizandis, pia et fideli precatione Christo ardenter offerendis, commonefierent, cum quidem in eadem pagina, de propria cuiusque baptizandi fide, dictum Epistolae ad Ebreos citetur: sine fide impossibile est placere Deo: accedentem enim ad Deum oportet credere etc. Sed nihil ita caute aut circumspecte dici potest, quin stropha aliqua eludi et deprauari queat.

Ostentat acumen suum idem censor, grauiter sane arguens Anabapristis patrocinari Agendam, quod dicta Matt. 18. Non est voluntas patris, vt pereat vnus de paruulis istis: et talium est regnum caelorum etc. accoommodet non tantum ad infantes, sed ad illos etiam pueros, qui Catechismum didicerunt et 10. vel 12. annos nati sunt, quasi vero summam doctrinae Christi recte tenentes, et ore confitentes, et simplici ac pura fide ac voce Deum celebrantes, minus Deo grati et haeredes sint regni caelorum, quam infantes recens in hanc lucem procreati. Memini cum viuente adhuc Luthero ante 27. annos Wittebergae viuerem, assidue in funeribus scholasticorum, qui Catechismum recte tenebant, etsi 18. 20. 22. annos nati erant, tamen ad consolationem parentum et aliorum, in publicis intimationib. accommodari ad eos dicta, Talium est regnum caelorum. Et, Non est voluntas patris, vt pereat vnus de paruulis istis.


page 969, image: s0969

Nec tamen Lutherum vel Philippum Anabaptistis patrocinatum esse hic censor vnquam fortasse demonstrabit. Simile acumen est, quod paenitentiae definitionem aliqui carpunt, quia in fine illius, nouae obedientiae mentio fiat, Id cum Augustana confessione, Luthero et aliis pugnare contendunt. Atqui sciunt hanc enumerationem partium paenitentiae seu conuersionis impii ad Deum, bono consilio passim in praeceptorum nostrorum scriptis traditam esse. Et in Apologia Augustanae confessionis diserte approbari, his verbis: Si quis volet addere tertiam partem, videlicet dignos fructus paenitentiae, hoc est mutationem totius vitae et morum in melius, non refragabimur, et paulo post, si quis dicat: Christum complecti etiam fructus paenitentiae, seu totam nouam vitam, non dissentimus.

An non Lutherus aureas illas disputationes, contra Antinomos orditur ab hac pxopositione? Paenitentia omnium testimonio et vere, est dolor de peccato, cum adiuncto proposito melioris vitae, et propositum definit, regente Spiritu sancto, peccatum ex amore deinceps detestari. Quid vero aliud est peccatum detestari, et bonum propositum vitae melius, agendae habere, quam noua obedientia? Vident igitur hi Domini, se Lutherum ipsum hac insectatione grauissimi erroris reum agere, sicut et Augustinum ex sermone 7. de tempore contra seipsos allegant: Paenitentia vera et certa est odium peccati, et amor Dei. Quid enim aliud est amor seu dilectio Dei, quam mandara eius seruare. I. Iohan. 5. Vident igitur Augustinum, in eo ipso dicto, quod contra Agendam citant, nouam obedientiam simul in definitione paenitentiae complecti. Vtimur enim in Ecclesia vocabulo paenitentiae, pro tota conuersione Impii ad Deum, quae etsi duas praecipuas partes continet, contritionem et fidem, tamen tertiam, videlicet nouam obedientiam adiungi recte posse, ipsa Confessionis Augustanae


page 970, image: s0970

Apologia testatur, quam vt iudicem huius controuersiae tutissime sequemur.

Quod vero quidam affingit Agendae, docere eam, quod bona opera gratiam Dei et salutem conseruent: id impudentissimum mendacium esse, nec hanc verborum formam vspiam in Agenda vsurpari, inspecta pagina quam ipse citar, demonstrabit.

Addit idem Sycophanta, se condemnare vestes Missales et lychnos, qui etiam si in plurimis Ecclesiis Euangelicis, sine vllius pii et intelligentis conde~natione retinentur: tamen in Austriacis Ecclesiis ne quidem flagitantur, vbi hactenus non vsitati fuerunt, sed singulis, pro fui loci consuetudine liberum est, linea vel lanea veste honesta, in sacrorum administratione vti.

Similis Sycophantia est, quod ciuitates et oppida, Caes. M. subdita, ex publicis precibus excludantur.

Plus etiam impudentiae et virulentiae habet calumnia, quae propter voculam Ab Aeterno, in Lutheri Catechismo operarum fortasse iniuria omissam. (Nam Brandeburgenfis Catechismi exemplum, tot annos viuente Luthero in plurimis Ecclesiis vsurpatum, in officina Typographica secutos esse intelligo) Arianos Serueticos et nescio quos alios errores Agendae affingit, in qua tamen plus quam centies alioquin de aeterna diuinitate Christi, confessio Orthodoxa repetitur.

Vt Lutheri Catechismus paruus et magnus sine vlla mutatione in Ecclesiis, duorum ordinum perpetuo retineretur, saepe et constanter, me in Austria versante, a Delectis procerum repetitum et decretum est. Ideoque nulli ministro molestiam hoc nomine exhibitum iri arbitror, etiamsio missis paucis illis quaestionibus, quae in Brandeburgensi forma additae sunt, nuda Carechismi Lutheri verba conferuent.

Confirmationis formam in Agenda editam, etsi non delineaui, nec vidi antequam edita est: tamen grauissimis


page 971, image: s0971

de causis Examen puerorum, qui primum ad caenam Domini accedunt, in multis piis Ecclesiis vidi restitutum esse: in quo post factam a puero promissionem perseuerantiae in confessione doctrinae antea recitatae, Pastor manum puero imponit, et cum Ecclesia astanto canit: Veni Sancte Spiritus etc. postea preces ad filium Dei solennes facit, vt iuxta suam promissionem: Quanto magis pater vestet caelestis dabit Spiritum fanctum, petentib. misereatur huius pueri, eumque Spiritu Sancto suo regat, et fidem, Inuocationem, spem, dilectionem et caeteras virtutes in eo augeat et confirmet et faciat eum vas misericordiae, celebraturum Deum in hac vita et omni aeternitate.

Hac precatione ad impositionem manuum alligari donationem Spiritus Sancti, vel ex ritu ab hominibus excogitato, efficax signum gratiae et salutis aeternae seu scramentum constitui: ego sane intelligere nequeo, nec aliam Agendae sententiam esse video: Nam quod scribit quidam, docere Agendam, Daß mit dem Händ aufflegen / vnnd vmb desselben willen / der heylige Geist gegeben werde: id impudentissime illum fingere vident omnes, qui librum inspiciunt. Retinetur enim impositio manuum, vt ritus [Gap desc: Greek words] quidam, sed antiquissimus, et in Ecclesia patrum, Christi et Apostolorum vsitatus. Genes. 48. Christus Matth. 19. Marci 10. et Paulus passim illius meminit I. Timoth. 4. 5. 2. Tim. I. Ebr. 6. Actor. 6. 13. 18. 19.

Hi cum manus pueris, quibus benedicebant, et aliis ad officia et cultus diuinos ordinatis, imposuerint, et precationes, vt Deus eos Spiritu Sancto gubernaret, addiderint, cur eundem morem nobis retinere sine superstitione non liceret?

Nec propter impositionem manuum sed propter diuinam Promissionem: Quanto magis pater vester caelestis dabit Spiritum Sanctum petentibus: certo


page 972, image: s0972

statuere iubentur pueri et omnes a Deo petentes, sein gratia Dei esse, et a spiritu sancto regi, et diuina manu protegi, et gubernari.

Quantam Tragaediam ciet vnus ex cenforibus istis quod caenae Domini administrationem prorsus abominando vocabulo Missae, Agenda appellet? At hic, Augustanae confessionis primae et non deprauatae, quam alioquin saepe inculcat, meminisse poterat, cuius haec verba sunt: falso accusantur Ecclesiae nostrae, quod Missam aboleant. Retinetur enim Missa apud nos et summa reuerentia celebratur. Seruantur et vsitatae ceremoniae fere omnes, praeterquam, quod latinis cantionib. admiscentur alicubi Germanicae, ad docendum populum etc. Id cum in Augustana confessione reprehendi merito nequeat, cur in Agenda velut teterrimum et prorsus abominabile scelus accusatur.

Simile crimen est, quod hymnum Seraphicum, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Zebaoth etc post praefationem et ante verborum caenae recitationem cani Agenda iubet: quia sub eo cantico Canonem suum sacrificuli demurmurent. Addit etiam, nuspiam carmen illud Seraphicum ante recitationem verborum caenae cani. Atqui in hac nostra Ecclesia, et omnibus quae mihi notae sunt vicinis Ecclesiis, idem ordo, qui in Agenda praescriptus est, seruatur.

Eiusdem generis Sycophantia est, quod cum Agenda iubet ministrum initio sacri ad altare genib. incumbentem, sua ac populi peccara confiteri, addit hic Censor: Hic wollen die Herren bedencken / ob man mit solchem niderknien / für dem Altar / nicht würde ein Schein deß Ergernuß von sich geben / dafür S. Paulus???. Thessal. 5. warner / denn die Zuhörerbald gedencken würden / man betete die Heyligen widerumb an. So sind auch die Papisten selbst nicht zur Messe zu solchem niderkn. en verbunden. Haec an vlla refutatione vel responsione


page 973, image: s0973

digna sint, omnes pii et prudentes cogitent.

Inprimis vero Tragice et prolixe idem censor queritur, potestatem nominatim Excommunicandi pollutos manifestis criminibus, quae singulis pastoribus a Christo data sit, impie a pastoribus Ecclesiarum, ad Dominos Deputatos transferri, et claues Ecclesiae politicis prodi, et Caesareum Papatum in Austria constitui vociferatur. Atqui Christus ipse hunc ordinem in administratione, clauis ligantis seu Excommunicationis praescripsit, vt praecedentibus aliquot admonitionib. tausa ad iudicium Ecclesiae deferatur: Et Paulus plures adhiberi iubet. Vocat enim Christus Ecclesiam, non vnum aliquem Tyrannicum pontificem, vel officialem, vel pastorem odio alicuius ardentem, nec promiscuum vulgus, quod ad iudicandum non est idoneum, sed plures ex toto corpore Ecclesiae delectos, praecipuos ministros, et alios viros pios, doctos, et peritos ad iudicandum, vt Tertullianus etiam sui temporis Ecclesiae morem describit. Si quis ita deliquerit, vt a coommunicatione Orationis et conuentus, et omnis sancti coommercii relegetur: praesident probati quique seniores etc. Et in scripto, quod in comitiis Ratisponensibus Ecclesiarum nostrarum nomine exhibitum est, haec verba insunt. Pastores et iudices Ecclesiastici sint diligentiorers in suo officio.

Pastor admoneat obnoxios criminib. adulteriis, Epicureo contemtui religionis Christianae, blasphemis sermonibus, periuriis aut aliis criminibus, si admonitus non pollicetur emendationem morum, deferat eum decuriae iudicum, hi re inquisita, sententiam excommunicationis ferant aduersus reum, ac magistratui ciuili suam sententiam indicent. Et ita sint constituta iudicia, delectis certo numero viris, grauibus, doctis et iustis, ne pastor aut quisquam alius videatur odio potius reum in periculum adducere, quam moueri


page 974, image: s0974

ad accusandum officii ratione. Nec liceat soli pastori ferre sententiam excommunicationis sine vlla iudicum decuria. Vt enim vocantur haec iudicia Ecclesiae, ita sunt plures adhibendi, vt Paulus voluit. Tyrannis est inimica Ecclesiae. Ideo species omnis tyrannidis in Ecclesiae iudiciis fugienda est, et caet.

Vt enim quilibet Christianus, Iure sacerdotii omnium Christianorum communis, Deum pro se et aliis orare, docere et confiteri verbum, iudicare de omnibus doctrinis et spiritibus, baptizare (quod mulicribus etiam in casu necessitatis conceditur) et peccata ligare et soluere potest: et tamen, vt omnia ordine, et decenter in Ecclesia fiant: non cuilibet ex vulgo, ius illud sacerdotii omnibus commune, sibi arripere et exequilicet, sed communibus suffragiis eliguntur et vocantur Idonei, qui nomine omnium, qui idem iuris habent, officia illa docendi, ligandi, soluendi publice administrent: Sic etiamsi quilibet Pastor clauem soluentem et ligantem, seu ministerium excommunicandi et absoluendi excommunicatos, a Christo sibi commendatum habet: Tamen cum grauissimis de causis, legitima cognitio et processus antecedere tristiss. fulmen excommunicationis debeat, ad quem recte instituendum et gubernandum, vt ad cognitionem controuersiarum de doctrina, et perplexissimis casibus matrimonialibus, non quilibet pastor idoneus est: pio et sapientissimo consilio, in plerisque Ecclesiis recte constitutis, certae IVDICVM ECCLESIASTICORVM DECVRIAE seu CONSISTORIA ordinata sunt, in quibus Theologi et Politici, viri pii. Docti, et ad iudicandum de dissidiis dogmatum, et morum criminibus et matrimoniorum causis IDONEI, Iudiciis Ecclesiae praesunt:

Tales in Austriacis duorum ordinum Ecclesiis iudices


page 975, image: s0975

Depuratos ex praecipuis ministris Ecclesiae et viris politicis esse intelligo, qui totius administrationis Ecclesiasticae inspectores, ac iudices controuersiarum de doctrina, excommunicatione pollutorum, manifestis criminibus, et causarum matrimonialium, futuri sint. Horum censurae ad normam verbi Diuini institutae, subiici omnes in Ecclesiis docentes et reuerenter parere iustissimum est. Et talibus Ecclesiasticis iudicibus, ac caeteris Superintendentibus, a Paulo processum legitimum praescribi manifestum est, cum peccantes coram omnibus arguere iubet, I. Tim. 5. Aduersus presbyterum accusationem ne admiseris, nisi sub duobus aut tribus testibus, peccantes coram omnibus argue, vt caeteri timorem habeant, obtestor coram Deo, vt haec serues, sine praeiudicio, nihil faciens secundum affectum. Hic processus, si seruatus fuerit, nemo pius nororium et contumacem peccatorem, (non ex solis suspicionib et rumusculis vel priuato affectu, sed testibus legitime conuictum et condemnatum) publice coram omnibus argui, reprehendet. Et de discrimine delictorum, quae arcana et notoria sunt, satis perspicue et pie vt arbitror in Agenda ipsa explicatum est.

Verum etiam si quid inesset in Agenda naeui, et quaedam fortasse contractius et nitidius ac circumspectius, a se dicipotuisse aliqui existimant, ideoque minus ea probant: quidam etiam seruari a se non posse queruntur: tamen cum nihil in toto libro impium, et verbo Dei repugnans monstrare sine calumnia possint, Cur tanto cum piorum scandalo et hostium Euangelii triumpho, distractiones et zygomachias non necessarias mouent? cum teneras illas Ecclesias, vt corpus aegrum et imbecillum placide et molliter foueri et sanari potius, quam certissimo cum damno et pernfcie exagitari et concuti, adeo truculenter oporteret.


page 976, image: s0976

Nec alia conditione commendari Agendam ministris in Austria existimo, quam, vt pro Ecclesiarum suarum conditione, quantum cuique possibile est, ritus praescriptos, suis Ecclesiis vtiles et aptos, sine vlla impia opinione cultus, aut iusticiae, aut necessitatis libere et sponte seruent: vt quantum fieri potest, omnia ordine et decenter ac concorditer, in duorum ordinum Ecclesiis gerantur. Non igitur dubito, praecipuam hanc vestram, et omnium piorum in Ecclesiis illis docentium, curam esse, vt veritatem purae et incorruptae doctrinae fideliter et sedulo propagetis, et vnitatem spiritus, in vinculo pacis, cum omni humilitate, mansuetudine et longanimitate tueamini. Deum oro, vt veritatem et pacem in Ecclesiis vestris spiritu sancto suo seruet et augeat, et tristia scandala inconsideratis quorundam clamoribus excitata, clementer leniat et tollat, et nos omnes doceat et gubernet. Bene et felieiter Valete. Calendis Augusti. Anno 1572.

EPISTOLA DAVIDIS CHYtraei ad amicum scripta, de pacificatione D. Iacobi Andreae.

LIteras tuas, 13. Calend. Octobris Augustae datas, Idibus Nouembris accepi, quae et de Austriaca emendatione Ecclesiarum, sermones quorundam et vota tua, commemorant: et me, ad iuuanda piae concordiae, in nostris Ecclesiis instaurandae, consilia, recens a D. Iacobo Andreae institutae, hortantur. Verissimum est autem, quod tibi illustrem Dominum S. narrasse scribis, optimam Imperatoris voluntatem erga Ecclesiam et religionem orthodoxam, et de communi Ecclesiae et Reipublicae


page 977, image: s0977

concordia et salute restituenda, curam et sollicitudinem singularem esse, eumque dissidiis ac certaminibus nostrorum intestinis non leuiter offendi. Id tum ex ipsius Imperatoris sermone grauissimo, tum multis aliis illustribus testimoniis ipse coram perspexi, ac vero pectore doleo, nostrae etiam partis dissensionibus et lanienis, sanctissima haec et saluberrima consilia iuuandae et ornandae Ecclesiae in multis gentibus impediri. Etsi autem iudicia et sermones hostium et nostrorum, de concessione verae doctrinae Austriacis facta, non ignoro: ac ipse etiam, magnitudine causae, et impedimentorum varietate ac mole, et tot sapientum iudiciis ac metu mouebar, vt prorsus inanem et irritam fore, omnem illam actionem vererer: tamen, quod duobus ordinibus Dynastarum et Nobilium Archiducatus Austriae, qui soli, praelatis et ciuitatibus ab ipsis segregantibus, Augustanae confessionis doctrinam sibi permitti flagitarunt, promisit Imperator, id Caesarea fide sibi seruatum iri, sicut et hactenus seruatum est, proceres illi non dubitant.

Ego quidem hac vna de causa vocatus fui, vt duobus illis ordinibus Austriacis, in deliberationibus de ordine Agendorum in Ecclesiis, quibus doctrina purior concessa erat, instituendo, seruirem. Estque mediocri diligentia et fide delineatus liber Agendorum, qui et summam doctrinae, de omnibus fidei Christianae articulis, et in singulis discrimina nostrae et pontificiae doctrinae, sine vlla tamen personarum mentione, aut condemnatione exponebat: et omnes administrationis Ecclesiasticae partes, ac in his etiam consistorii instructionem, ac vocandi et ordinandi Ministros, ac scholarum ordinem complectebatur. sed illi, quorum censuram liber subiit, eas partes, quaem hi quidem praecipuae et vtilissimae [Gap desc: Greek words] videbantur, omnes videlicet doctrinae explicationes,


page 978, image: s0978

cuius propagationem ego sane primum et praecipuum in Ecclesia Agendum esse iudico: et pleraque ad iudicia et politiam Ecclesiasticam pertinentia, exemerunt: et solas rituum descriptiones, in vulgaribus agendis vsitatas, cum prooemiolis breuibus, reliquerunt.

Nudior itaque omnino quam oportebat, Agendorum liber paulo post fortasse exibit et tamen, vt spero, sycophanticos maleuolorum rumores, isthic et alibi pafsim sparsos, magna ex parte refutabit. Nam plane nihil a me esse effectum, ipse libenter fateor. Qui, si quid in hac causa Deo gratum et Ecclesiae salutare factum est: SOLIVS DEI beneficium et opus esse, humili et grata mente et voce profiteor, nec solum vt Python olim dicebat: [Gap desc: Greek words] : verum omnia bona in solidum diuinae, bonitati et misericordiae soli tribuo, incommoda vero et detrimenta, meae imbecillitati et stultitiae, vel potius principi huius mundi et organorum ipsius malitiae et potentiae adscribo.

Dominos meos, Procerum Austriae delectos, non modo ab omnibus consiliis et moliti onibus seditiosis, verum etiam ab omni specie et suspicione tumultus, in hac tota causa abstinuisse, nec quidquam iniuste aut immoderate mouisse, vere affirmo. Cumque semper ita animis et voluntatibus constituti fuissent: pergratam aliquibus esse subiectionem sententiarum, quas ex Lactantio et Augustino recitabam animaduerti: Defendenda religio est, non occidendo, sed moriendo; non saeuicla, sed patientia: non scelere, sed fide. Item Nemo sibi promittat. quod Euangelion non promittit. Non nobis promittunt scripturae nostrae in hoc seculo, nisi tribulationes, pressuras, angustias, augmenta dolorum, abundantiam tentationum. Ad ista nos praecipue paremus, ne imparati deficiamus.

Caesaream Maiestatem Pontificiae Religioni et


page 979, image: s0979

Ecclesiae Romanae palam adhaerere, nec suo nomine et authoritate mutationem Ecclesiarum institui, aut quidquam ea de re publicari velle, omnibus apparet. Verum nihil ominus singulare Dei et Imperatoris benficium esse iudico, quod ministerium verae doctrinae et rituum verbo Dei non aduersantium, in Silesia, Lusatia, Boemia, Austria et aliis suarum ditionum locis tolerat, et crudelibus suppliciis non persequitur. Ego quidem Deo, aeterno patri Domini nostri Iesu Christi, qui cor Regis manu sua regit, et custos est Regum ipsi seruientium, toto pectore gratias ago, quod Inuictissimi Imp. mentem a violentis consiliis ad mitia et moderata et Ecclesiae ac Reipublicae salutaria remedia, his vulneribus adhibenda, flectit: eumque ardentibus votis precor, vt Caes. ipsius Maiestatem incolumem et florentem seruet.

Quod vero adeo diligenter et accurate me hortaris, vt consilia restituendae in nostris Ecclesiis piae concordiae a D. Iacobo recens suscepta, iuuem: vtinam conferre aliquid studii et operae, in hac mea tenuitate, ad rem tantam, tamque Ecclesiae necessariam, recte instituendam et prouehendam possim. Voluntatem certe collegis meis, ac mihi, non deesse, nosque piae pacis et concordiae cupidissimos esse, cum ante paucos dies, hoc ipso mense, nobiscum ille coram colloqueretur, non obscure perspexit. Idque ex scripta responsione ipsi a nobis data, cuius exemplum his literis adiunxi, tu etiam cognosces.

Quantopere enim dissensiones et certamina nostrorum Cadmea, Ecclesiae noceant, et omnes moderatos ac prudentes viros offendant, et communes hostes aduersus nos arment et confirment, et cursum Euangelii in multis gentibus verae doctrinae cupidissimis, impediant, ipse etiam propius superiore anno in Austria expertus sum.


page 980, image: s0980

Quod igitur ad institutam concordiae rationem attinet, ego quidem, summam consilii, vt de controuersis articulis vera et germana Augustanae confessionis sententia, omni mentione et conde~natione personarum remota, breuiter et neruose explicetur: et de reb. ipsis ac momentis controuersiarum nostri temporis, vera et perspicua, non generalis et ambigua, et nouas dissensiones paritura confessio, posteritati transmittatur, reuerenter et ex animo probo; sicut in Synodo Nicena etiam, facto symbolo verae confessionis, et diserte reiectis erroribus, Constantinum omnes priuatas offensiones et iniurias inter Episcopos, salutari amnistia aboleuisse videmus. Talem instituendae concordiae rationem initio Iacobum Andreae cogitatione sua complexum esse, animaduerti ex latino scripto, quod non modo verae sententiae explicationem neruosam, verum etiam Canones diserte reiicientes d???gmata veritati aduersantia, in articulis quibusdam continens: in arce Iulii Ducis Brunsuicensis, superiore anno, mihi, hoc ipso mense illac transeunti exhibuit. Postea nudiores articulos Germanicos circuntulir. Sed consilium ipsius eodem spectare ex ipsius sermone proximis diebus cognouimus. Itaquesi quid collegae mei et ego conferre studii et operae, ad piae concordiae instaurationem, apud nostros, et in vicinis huius Ducatus Ecclesiis, posse putamur: summa id voluntate et fidelissime, si adhibebimur, praestituri sumus. sin abesse nos illi, qui causamagendam susceperunt, rectius iudicabunt: nos quidem nihilominus, deinceps etiam, in hoc ambitiosi erimus, vt quieti simus, et propria agamus, et veritatem ac pacem non secus ac antea diligemus.

Quod n. apud vtranque partem, in hac causa, posse me aliquid obtinere scribis: ego quidem, quodpacificis, qui co~iu~gi partes dissidentes potius quam diuelli et distrahi atrocius optant, euenire, Nazianzenus ait: mihi nunc accidere sentio, [Gap desc: Greek words]


page 981, image: s0981

[Gap desc: Greek words] . Nam me non inimicum, nec quidquam hostile cogitantem velagetem, atrocius quidam oderunt et grauioribus iniuriis, quam vllos hostes insectantur, et sermones, literas, dicta et facta, mihi affingunt, de quibus nunquam in omni vita, ne per febrim quidem somniaui. Mediocri diligentia et fide studui in hac Sarepta summam verae de Deo doctrinae, quam Wirebergae praeceptorum meorum [Gap desc: Greek words] Lutheri et Philippi viua voce et scriptis explicatam didici, retinere et propagare. Idque nunc eo studiosius facio, et faciam Deo iuuante, quia non solum veram doctrinam esse sentio: verum etiam hauc formam et methodon seu corpus doctrinae in Lutheri et Philippi scriptis constitutum, retinerivtilius iudico, quam singulis fere annis, nouas et inusitatas docendi et loquendi formas in Ecclesiam induci, nec vllam stabilem et certam conseruari. Cumque in omnium patrum scriptis multa desideremus, et naenos multo foediores, et, si pertinaciter defenderentur, plane intolerabiles, pietati ipsorum et meritis erga Ecclesiam condonemus, cur non de praeceptorum quoque scriptis, candide iudicare potius, quam ambigua in deteriorem partem detorquere velimus.

Ego quidem, praeter ea dogmata, quae ad veram Dei agnitionem et alendam pietatem maxime vtilia et necessaria, singulari iudicio in Locis D. Philippi collecta sunt, nullas disputationes alias in Ec???lesia moueri maximr optarim. Cum autem hac infelici et disputatrice. aetate nostra, non modo [Gap desc: Greek words] coniunctis quaestionibus: verum etiam de multis aliis doctrinae articulis atroces controuersiae agitentur, quarum multas inani ingeniorum curiositati et augendis distractionibus magis quam verae: pietati alendae seruientes, consulto se velut scopulos praeteriisse ipse scribit: quasque ego etiam non moueri, sed penitus praecidi et praeteriti


page 982, image: s0982

ab omnibus in Ecclesia decentibus, maxime velim: tamen cum mouentur, et nostrum de iis iudicium flagitatur, ex Lutheri confessionibus, ad quas toties se ip???e refert, explicationes illarum sumere solemus. Idque etiam Eberum, in sua assertione quod ad principalem controuersiae statum attinet, fecisse video. Neo [Gap desc: Greek words] , quae mysteria ipse nondum intelligendo penitus assequi, ne dum explicare docendo et disputando defendere possum: quidquam fere in meis lectionibus aut scriptis publice editis hactenus attigi. Nec tamen de tota hac controuersia diligentius et accuratius quidquam Martini Chemnitii scripto, ex testimoniis verbi diuini et totius Antiquitatis explicatum, hactenus legi. De necessitate et perniciositate operum ad salutem, et aliis controuersiis, ego quidem in sententia, quae a D. Philippo Wormatiae scripta, Tomo 4. operum ipsius inserta est, libenter adquiesco. Bona opera a ratione iustificationis penitus excludenda esse: et tamen, particulis exclusiuis in conuersione; nec dolorem de peccato, nec petitionem veniae, nec bonum propositum et caeteras virtutes, sine interuallo temporis sequentes, prohiberi, aut excipi, haud dubie verum est. De libero arbitrio, constat, accuratius considerata verbi diuini testimonia, omnem bene agendi vim in iis, quae sunt spiritus Dei, adimere menti et voluntati nondum a Deo conuersae et regenerari coeptae, et voluntatem hominis, non caussam efficientem primae conuersionis, sed, subiectum conuertendum esse. Nec vllam vim et efficaciam assentiendi Euangelio, et bene coram Deo agendi, totalem vel partialem, ac ne nutum quidem, tribuendum esse voluntati [Gap desc: Greek words] , priusquam a Deo ipso ad Deum conuersa fuerit et sanari coeperit. Certum est autem in conuersione voluntatem adsentiri Euangelio, et


page 983, image: s0983

non repugnare oportere, et donec omnino repugnat voluntas, nullam fieri conuersionem, et cum adsentitur voluntas, non inuicam et coactam, sed volentem adsentiri. sed haec ipsa facultas applicandi se ad gratiam, seu adsentiendi Euangelio, non ex viribus voluntatis [Gap desc: Greek words] , sed ab efficacia spiritus sancti, per verbum auditum et cogitatum mentes trahentis, existit. Et in hanc senrentiam, formas loquendi, in locis Theologicis, quas reprehendunt aliqui, non solum a Iacobo Andreae, sed aliis etiam Theologis Lutheri et Philippi doctrinae studiosissimis, explicari video. Ad criminationes vero passim in aulis et vulgo, mihi intentatas, quod attinet: si legitimis iudiciis et Magistratuum disceptationibus tantum, non maleuolorum probris, propositam habere vitam liceret: iam dudum harum criminationum vanitas sole veritatis discussa, euanuisset. Nunc dixisse tantum et constanter asseuerasse satis est, et ex his impudentissimarum calumniarum commentis vanissimis, de bonorum vita et fama quidam iudicari volunt: cum, vt veteres etiam Impp. pronunciarunt, libellis famosis notati, innocentes potius credendi sint, quibus defuit accusator, cum non defuerit inimicus. Sed video omnibus temporibus communem hanc multorum bonorum sortem fuisse [Gap desc: Greek words] , inquit Socrates. Palamedem optimum principem, affictis ipsi literis commentitiis, et auro, quod proditionis nomine accepisse fingebatur, in tentorium defosso, Vlysses oppressit, sicut Antiochi Duces apud Polybium se mutuo supposititiis literis perdunt. Achanasius roagiae et adulterii, apud iudices Episcopos, et quidem ab optimo principe Constantino, subdelegatos, accusatur: subornara


page 984, image: s0984

etiam foemina, quae adulterium fateretur. Etsi autem euidentissime crimina sibi obiecta refutabat, et Atsenium, cuius interfecti brachio magiam exercere dicebatur, viuum in iudicio coram sistebat; tamen inimicorum odia placare non potuit, sed Treuiros in Galliam vsque relegatus est, ac vere ad totam Athanasii historiam congruit Senecae epiphonema. Ego probrosus, ego versipellis, inquit D. Ieronymus et lubricus, ego mendax, et satanae arte decipiens. Summum autem peccatum est, quod a virtutis et doctrinae studiis, non plane alienus, paulo fortasse amantius quam illi vellent, a quibusdam praedicabar. Diuinos libros, vt potui, nonnullis saepe dissetui, lectio assiduitatem, assiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat etc. Est omnino haec communis sors omnium pietate et verae doctrinae confessione aliis praelucentium, cuius exemplo illustri clarissima Ecclesiae Dei lumina, primum ipse Filius Dei: deinde omnes Apostoli et martyres, virulentis accusatorum calumniis et iniquis Magistratuum iudiciis in hac vita oppressi, nobis praeiuerunt. Non igitur similia nobis, longe illo pulcherrimo agmine inferioribus, accidere miremur: nec ea onera, quae alii longe nobis virtute, doctrina et pietate praestantiores tulerunt, ferre recusemus. Sed Christi Domini nostri vestigia imitemur, qui cum peccatum non fecisset, nec inuentus esset dolus in ore eius: tamen conuiciis affectus, non regessit conuitia, ac ne quidem coram politico iudice causam dicens, quidquam respondit, sed commisit vindictam ei, qui iuste iudicar. Satis enim idoneus patientiae sequester Deus est, vt Tertullianum loqui meminimus: si iniuriam deposuetis penes eum, vltor est: si damnum, restitutor est: si dolorem, medicus est: si mortem, resuscitator est. Ergo fides innixa


page 985, image: s0985

Deo, trepidantia firmet pectora, et confessione verae sententiae grauiter et modeste edita, tranquillis ac placidis animis, in Deo adquiescentes, feramus, et communi concordiae Ecclesiae condonemus, acerbitatem odiorum, calumniarum et periculorum, quae confessionem comitantur, et Deo euentus commen demus. Dum enim respicimus et vertimus nos, immottalitas adest. Bene et foeliciter Vale. Rostochii die 20. Decembris Anno 1569.

IOHANNI ALBERTO DVCI Megapolensi.

ILlustrissime Princeps Domine clementissime. Vt in Deo cuius Imaginem et vices in his terris pii principes gerunt, eximia bonitas, clementia et placabilitas, supra caeterarum virtutum chorum praecipue emine??? et elucet: ita cum in vestra Cel. quo propius ad Dei cognationem et similitudinem omnis virtutis praestantia accedit, eo magis etiam easdem virtutes diuinas lucere et conspici sciamus: Initio per hanc ipsam bonitatem diuinam a C. V. hoc vnum nobis tribui petimus, quod omnium iustissimum ac aequissimum, et legibus diuinis ac humanis et omnium sanorum iudiciis maxime consentaneum est, vt Cels. V. priusquam alteram quoque partem clementer audiuerit, nihil de nobis, sola calumniatorum nostrorum impudenti et atroci accusatione adducta, inclementius statuat. Quis enim innocens esse et haberi diu vnquam poterit, si accusasse sufficiet? Scimus autem illum ipsum principem laudatissimum, qui accusatore audito plerumque alteram aurem reo integram seruabat: tamen Thrasoni cuida elato et vano ac [Gap desc: Greek words] Sycophantae, cui Medio nomen erat, aures interdum praebuisse. Quem Medium, Plurarchus refert et impuden???ia et arte caeterorum Sycophantarum coryphaeum et magistrum fuisse: cuius


page 986, image: s0986

haec duo praecepta celebria sint. Primum audacter et impudenter calumnias de iis, qui antea suspicione laborent, spargendas et inculcandas esse. Etsi enim vulnus calumnia inflictum, purgatione sanauerint, tamen cicatricem in animo principis perpetuo manere. Secundo, semper calumniis praeueniri et praeoccupari Principis mentem oportere. semper enim vincere eum qui prior accusauerit, [Gap desc: Greek words] . Valde autem vereremur, idem, quod Medius docuit, nobis quoque virulentissima calumniae tela in nos coniecta, nunc demum. postquam de iis longo post tempore certi aliquid resciuimus, depulsuris, euenturum esse: nisi Heroica bonitas et dementia C. V. cui nunc quatuordecim annos seruimus, quam colimus, veneramur, celebramus non minus, quam quisquam calumniatorum nostrorum religiose et sincere: nos consolaretur. Scimus enim vt Demosthenes dixit Dei solio Sapientiam et Iustitiam assistere. ita Celsitud. Tuae throno, bonitatem, iustitiam, veritarem et Placabilitatem assidere sicut omnium principum aulae, arces veritatis et iustitiae, et defensionis innocentum esse debebant. Sed tamen vt Dei throno diabolus etiam in Iobeastat, ita [Gap desc: Greek words] filia patri [Gap desc: Greek words] , non in tyrannorum solummodo, Herodis, Tiberii, Neronis etc. verum etiam bonorum et sapientum, ac tui similimorum principum Aulis saepe satis inclementer aduersus bonos et innocentes viros grassatur. Apud Darium bonum et sanctum regem aegre ferebant Sycophantae liuidi in authoritate et gratia aliqua esse, DANIELEM, qui iam vltra annos sepruaginta Reipublicae regni Babylonici et Persici fidelissime seruierat. Itaque non prius calumniari desierunt, quam Leonibus eum obiecissent. Seruiuerat Potiphari bono principi annos duodecim fideliter et felicissime Iosephus, Hunc tamen fidelem ministrum, calumniis


page 987, image: s0987

adductus, in tristissimum carcerem abiicit. Palamedem virum nobilem et sapientem, et patriae ac principum suorum amantissimum Sycophanta Vlysses oppressit, falso adfictis litteris et consiliis, de quibus nunquam ille ne per febrim quidem somniauerat. Non igitur mirum est nobis quoque miseris similia accidere: Sed consolamur nos et spe auxilii diu ni, et testimonio conscientiae nostrae, et his ipsis exen plis bonorum et praestantium virorum, qui per calumniam iniuste oppressi sunt. [Gap desc: Greek words] . Quod autem ad crimina attinet, quae apud Celsitud. Vestr. nobis totius accusationis ignaris ac insciis, a maleuolis quibusdam calumniatoribus obiecta sunt: intelligimus ex amicis, quatuor praecipua eorum capita es se. Primum, quod neglecta Celsitud. Vestr. Caussas et negotia Academiae omnia ad Ducem Vlricum referamus, a quo etiam solo nuper in nostra quadam cum senatu controuersia, Commissarios, et in his Wolffgangum Peristerum, petiuerimus, Deinde quod consilia de mutatione et perturbatione Ecclesiae et Scholae Suerinensis cum Peristero adiuuemus, Tertio quod bonkii familiaritate assidua vtentes, domi illius decreta in praeiudicium Celsitudinis Vestrae cum eo faciamus, quae aliis collegis deinde obtrudantur. Postremo non honorifice amplius de Celsitud. V. nos sentire et loqui, et beneficiorum, quae in nos collata sint, amplissimorum, plane immemores esse.

Has criminationes vanissimas, et tres praecipue posteriores calumnias, sicut et primain, pura puta mendacia esse, nec accusatoribus nostris vllo vnquam tempore vlla vel verisimili specie probatum iri, cerrissimum est. De primo enim criminationis capite


page 988, image: s0988

vere affirmamus. Multo et fere decuplo saepius, Nos C. V. aulam, Academiae nomine, proximo quinquennio, vel per literas, vel collegas appellasse, quam C. V. fratrem, qui ante quadriennium semel nostro rogatu scriptis ad suos Praefectos mandatis, vt assignatos Academiae reditus relinquerent, nullam nobis causam hoc nomine Cels. ipsius interpellandi deinceps praebuit. Memini etiam me proximo biennio bis coram, et quinis aut senis literis ad Andream Mylium datis, a C. V. petere, vt visitati ac inspici Academiam nostram, et C. suae authoritate, sine qua in tanta dissimilitudine, ne dicam, quod nunc experior, hostili dissensione voluntatum, nihil a nobis salutare effici posset, rectam et laudabilem studiorum doctrinae et disciplinae Formam, non tantum in chartis destribi, sed reipsa institui et seruari curaret, quod constitutis, C. V. authoritate, inspectoribus certis et sancitis negligentium poenis, fieri non incommode posset. De hac tanta re, et inprimis Academiae necessaria et salutari, ad C. V. vt ad principem eruditum, et sapientem, et seniorem, saepissime: ad Ducem Vlricum semel tantum scripsimus, qui statim se omnia, quae frater ageret, simul suo loco adiuturum esse respondit. Idem de caeteris Academiae negotiis, vt de Mensae coommunis institutione et similibus, quae ipsa libenter deinceps aliis Collegis nostris agenda, vel potius negligenda aut euertenda relinquemus, responsum est. Quod vero ad [Gap desc: Greek words] de commissariis in controuersia facultatis Theologicae cum Senatii vrbis, a solo Duce Vlrico petitis attinet: planissima et simplicissima nostra responsio est, id a nobis in eo casu factum esse, quod sub periurii poena facere iussi sumus in Formula Concordiae inter C. V. et Academiam et Senatum ante biennium initae, et C. V. sigillo, vna cum aliis sedecim signis, confirmatae. Fatemur enim vt ille apud Thucydidem ciuis bonus inquit, Nos [Gap desc: Greek words]


page 989, image: s0989

[Gap desc: Greek words] et talium praecipue transactionum. Quod si hac in re aliquid a nobis rerum forensium non adeo peritis erratum est, certe non [Gap desc: Greek words] , multo minus aliquo Celsitudin. Vestrae contemptu vel neglectione, sed hac simplici persuasione factum est, quod Transactionem illam solemnem, a Celsitud. etiam V. comprobatam, quae nobis in hac vrbe et Academia omnium negotiorum ad Scholae gubernationem pertinentium, vnica Regula et norma certissima esse solet: a nobis etiam non violari oportere in eo praesertim articulo, qui periurii poenam adscriptam habebat, existimaremus. Certe tam atrociter et velut laese Maiestatis reos apud Cel. V. obseruatas solennis illius Transactionis Leges, nos delatum iri, nemo nostrum suspicari potuit. Sed nobis quoque accidit, quod Plinius Panegyrico queritur, Maiestatis crimen singulare et pene vnicum crimen eorum esse, qui crimine carerent. Quod si turbata hoc tempore Rep. Rostochiensi mutandum vel abolendum fuisse articulum illum in transactione Cels. V. iudicauit; nobis quidem de hac Cel. V. voluntate nihil constitit, sed [Gap desc: Greek words] literarum, Cels. Vestr. sigillo confirmatarum, simplici et bono animo secuti sumus. Peristerum commissariis adiungi nunquam petiuimus, sicut supplicatio nostra Duci Vlrico exhibita palam testatur. Quo autem consilio tribus collegis nostris, quos solos nominaueramus, ille adiunctus sit, nobis non constat. Quod vero communicasse nobiscum consilia de mutatione vel perturbatione ecclesiae et Scholae Suerinensis, Peristerus ille dicitur, impudentissmum commentum est, siue a Thrasone illo [Gap desc: Greek words] qui hoc laesae Maiestatis crimen nobis apud Celsitud. Vestr. impegisse dicitur, siue a parastata Illius homuncione leuissimo, siue ab alio quocunque isthicsparsum sit. Simile figmentum est quod decreta cum D. Beukio in Celsitudin. Vestr.


page 990, image: s0990

praeiudicium facere dicimur. Quanta enim hoc toto anno nubis cum eo familiaritas fuerit, et an non alii; multo apud eum crebrius, et quotidie fere, cum domi est; conuiuant palam est. Nos quidem nulla cum ipso decreta, quae concilio obtruderentur, vnquam a nobis facta esse meminimus. Sed consistorii forma prolixe et diligenter, illo, nomine principis sui, iubente, a nobis delineata est, in qua nihil inesse scimus, quod Celsitu. Vestrae vlla in re praeiudicare possit, nisi ab aliis postea quaedam insuta sint vel mutata.

Illustriss. C. V. post Deum nos praecipua vitae nostrae commoda et ornamenta debere, semper grata mente et voce professi sumus, et in priuatis sermonibus et publicis scriptorum nostrorum testimoniis, Quibus maiorem fidem a C. V. haberi optamus, quam liuidis obtrectatorum nostrorum calumniis vel suspicionibus caecis, quas a Cels. V. cuius sunt pectora lacte, Et non calcata cand diora niue, longissime abesse speramus. Nos quidem testimonium conscientiae nostrae virulentis Sycophantarum criminationibus anteferimus. Quod si hanc veram et iustam excusationem nostram C. V. clementer accipiet: confidimus equidem, C. V. ita erga nos animo et voluntate constitutum iri, sicut Philippum Hassiae Landgrauium dicere audimus, si quem ministrorum iniuste apud se deferri intellexerit, tum duplo se maiori beneuolentia eum deinceps complecti. Sin conceptam aduersus nos suspicionem Cel. V. fouere, et calumniatoribus nostris deinceps etiam fidem habere, nobis non auditis, volet; nos tamen beneficiorum, quae a C. V. accepimus, perpetuo cum debita reuerentia memores futuri sumus. Sed quo quisque est maior, magis est placabilis irae, Et faciles motus mens generosa capit. [Gap desc: Greek words] . Quare et Vestram Celsitud. nobis aequiorem fore spetamus, quam inimici nostri ominantur, qui iam


page 991, image: s0991

Thrasonice de victoria aduersus nos plane prostratos et elisos ex gratia Principis. et de multis trabibus et viginti lignorum plaustris dono acceptis in sodalitio suo iactitant. Qua in re agnoscimus quidem fortunam illorum nostra feliciorem esse. Meminimus enim nos, non nobis, sed mensae pauperum, decem lignorum plaustra nuper impetrare non potuisse. Sed qualiscunque nostra fortuna in hoc casu et tanta inimicorum nostrorum rabie, futura est, reuerenter C. V. oramus, ne Rempubl. Academiae nostrae, et posteritatem, nostra causa in difficultates aliquas grauiores coniici sinat. Nos quidem, si vt Scipio, praedia ab vrbe remota haberemus aut si officii nostri ratione nobis abesse liceret, non recusaremus publicae tranquillitatis et saluris causa cedere aliquantisper Tragoediae istius aduersus nos motae Poetis et actoribus: qui toties apud nos clamitant, Hanc Academiam, Theologicam scholam esse: ad Theologorum lectiones plerosque accurrere: suarum professionum lectiones negligi: ideoque illis elisis se maiorem et illustriorem locum in Schola fortassis habituros esse somniant. Sed hunc, docendi assiduitate, diligentia, fide, et dexteritate, honestius et expeditius, quam calumniose deformandis vel impediendis collegis assequi poterant. Ita enim, Philosophicam, Iuridicam, Medicam hanc scholam, non minus quam nunc theologica est, cum laude efficerent. Verum ita res mortalium comparatae sunt, vt aliorum obtrectatione et liuore potius, quam labore et industria antecellere, [Gap desc: Greek words] , plerique cupiant. Itaque nobis quoque communis sors bonorum patienter ferenda est, et expectandum auxilium a Deo, cui Cels. vestrae consilia et actiones in tota gubernatione, ardentibus votis commendamus. Datum Rostochii, Die AEquinoctii verni.


page 992, image: s0992

JLLVSTRISSIMO PRINCIPI ET Domino, Dn. CAROLO, Inclyti regni Sweciae, gothorum et Vandalorum etc. Haeredi, Principi Sudermanniae, Nericiae et Wermelandiae etc. Domino clementissimo.

SCimus legitima Imperia et Principes bonos, ac generi humano salutares a Deo excitari et regi: vt sapiens Syracides inquit: Gubernatio Rerumpu. in manu Dei est: Is nonnunquam dat bonos principes. Ac profecto testimonium praesentiae Dei in genere humano, et bonitatis et sapientiae diuinae illustre est, quod inter tantas confusiones et dissipationes, non modo ordinem politicum, honestas hominum coommunitates, Iudicia, poenas, et defensionem qualemcunque innorum centum conseruat: verum etiam personas gubernatorum felicium ac salutarium, singulari sapientia, virtute, industria et felicitate in rebus gerendis Heroica reliquae hominum multitudini longe antecellentes subinde excitat: per quos prouin ciis, Imperiis, et totis gentibus opem et salutem adfert. Etsi autem in tanta humanarum rerum confusione pauci semper boni principes fuerunt, vt ille dixit: Omnium bonorum principum Imagines in vno annulo sculpi posse: tamen aliquos singulis aetatibus, pietate, iustitia, moderatione, sapientia et doctrina praestantes, vt imagines et vicarii Dei in terris sint, Deus larg itur. Inter hos bonos et salutares generi humano reges et principes, diuinitus nostrae aetati datos, cum inprimis inclytum et inuictissimum Patrem vestrum laudatissimum et sanctae memoriae, Regem Gultauum, et nunc Ill. Cels. V. recenseamus, et optimis ac laudatissimis Principibus, in toto hoc orbe arctoo annumeremus: toto pectore aeternum Deum conditorem, nostrum, custodem principum et politiarum ipsi seruientium precamur, vt Cels. V. incolume~ et florentem diutissime seruet, et voluntatem, consilia


page 993, image: s0993

et actiones Cels. V. omnes ad Christi gloriam et Ecclesiae ac patriae salutem gubernet. Speramus etiam Ill. Cels. V. laudatiss. principis Titi exemplo, qui propter singularem et diuinam in omnibus etiam infimae conditionis hominibus benigne audiendis et iuuandis humanitatem et clementiam, et quia neminem a facie principis tristem discedere oportere dictitabat: Amor et Deliciae generis humani appellatus est: clementer et benigne literas nostras lecturam esse. Quas diligenter et sollicite a nobis petenti ministro Cels. vestrae, N. N. cum et ipse Academiae nostrae membrum, et pater ipsius senex honestiss. et eruditissimus, continuos sexaginta annos in hac Academia vixerit, et de multorum discentium studiis, ac tota schola benemeritus fuerit, negare non potuimus. Nam et patris ipsius multos annos in hac vrbe singularis erga studiosos in inclyto regno Sueciae natos benignitas fuit, Quam erga filium etiam multi Pastores in Cels. V. regno praedicarunt: et ipse omnes fortunas suas difficillimo tempore ad regiae familiae vestrae dignitatem tuendam, et communem totius regni Sueciae defensionem et salutem, aduersus externos et intestinos hostes, in equestri militia contulit, et fidem, industriam, fortitudinem, vigilantiam et sedulitatem in omni labore militari omnibus honestis viris pro bauit. Honorificentissime etiam Cels. V. benignitatem, iustitiam, sapientiam et omnes virtutes Heroicas, et incolarum regni Sueciae humanitatem erga se, et beneficentiam apud nos et alios in Germania praedicauit et laudauit, et secus loquentes refutare solitus est. His causis adducti, commendationem ipsi, ad Cels. V. petenti dedimus, ac subiectissima cum reuerentia Cels. V. oramus, vt clementer et benigne hunc Cels. V. ministrum complecti, ac si occasio eum iuuandi praebebitur, benigne eum provehere dignetur. Nec dubitamus, eum fidem et diligentiam


page 994, image: s0994

honesto et obedienti ministro conuenientem praestiturum esse. Vicissim etiam Illustriss Cels. vestrae, Nos omnia subiectissimae obseruantiae studia et officia nostra reuerenter deferimus, ac toto pectore optamus, facultatem nobis praeberi, vero aliquo et illustri officii genere, reuerentiam et studium nostrum subiectissimum, Illust. Cels. vestrae et totius amplissimi regni Sueciae ciuibus pro nostra virili parte declarandi. Deum etiam oramus vt Illustriss. Celsitud. V. incolumem et florentem perpetuo seruet. Datum Rostochii Die S. Dionysii. Anno 1575.

Rector et concilium Academiae Rostochiensis.

EBERHARDO OVERMAN.

IVbet Paulus non modo habitare in nobis verbum Christi copiose, verum etiam docere et admonero nos mutuo cum omni sapientia. Quod igitur piam et grauem ad me Admonitionem, de editione mearum praelectionum, et Apologia publica aduersariis opponenda scripsisti: agnosco beneuolentiam erga metuam et fidem singularem. Praelectiones illas de Eucharistiae, scis ante triennium ea occasione a me inchoatas esse, quod ab Electore Palatino Heidelbergam vocatus, cogitare accuratius de controuersia illa volui, et diligentius me ad obeundi muneris illic suscipiendi officia praeparare. Postea cum a Principe meo retractaretur concessio Electori promissa, ego quoque telam a me inceptam et aliquo vsque perductam, abrupi, nec interea pertexui. Multo enim negociosius et molestius mihi est, ad intermissas aliquando scriptiones reuerti, quam semel susceptas continuato labore perficere ac finire. Deestautem tota fere Antithesis, seu Pontificiarum et Cinglianarum.


page 995, image: s0995

rationum et argumentorum refutatio, quae non minus necessaria, et non paulo priori explicatione difficilior futura est. Eam cum primum per alias occupationes et valetudinem, de qua nullum diem integrum certus esse possum, licebit, absoluam. Quod vero ad Apologiam attinet, etsi summa necessitas paulo post, si viuam, responderecoget: nominatim enim contra me et D. Kemnitium Argentinae scriptum iam adornatum et propediem in lucem proditurum esse significatur: tamen nec Ecclesiae nec priuatae tranquillitati, talibus scriptionum conflictibus consulitur, quibus non tam illustrari veritas, quam densissimis calumniarum et maledictorum nebulis obrui: nec restitui concordia, sed decuplo tristiora dissidiorum iucendia inflammati et oleum igni affundi solet.

Virum illum magni nominis, qui ad te 8. Ianuarii scripsit, nominatum a te esse optarim. Nam verba illa, quae passim de me spargi refert, nec audita ex me a quoquam amicorum aut inimicorum nec ad quemquam scripta esse scias, illud saepe iocis seria miscentem me optasse fateor, ne concordiae formula, seminarium discordiae fieret. sicut ipsae sacrae literae, per accidens omnibus in Ecclesia dogmatum controuersiis fomitem ministrant, et Symbolum Nicenum aliquot seculis pomum Eridos in Ecclesia fuit, et nihilominus Orthodoxis in Oriente, et Occidentalibus praecipue Ecclesiis ad veritatem doctrinae et concordiam retinendam profuit. Ita et hunc librum Concordiae, etsi a Cinglianis et Pontificiis, et ab his quidem speciosius, et maiori cum Ecclesiarum nostrarum periculo, quam ab illis oppugnabitur, tamen ad nostrarum Ecclesiarum, Lutheri doctrinam sequentium, coniunctionem et concordiam tuendam, aliquantisper profuturum spero. Bene et feliciter vale.


page 996, image: s0996

D. Clingiusde pecunia commode transmittenda ipse procul dubio scribet. Rostochii. Postridie Calend. Martii 1581.

JOHANNI WITZENDORF.

INliteris tuis, initio huius anni ad medatis, gratissima mihi fuit precatio et consolatio tua, piae sapientiae et grauitatis plena. Quam nisi in tantis opinionum, odiorum et furorum consusionibus, in conspectu assidue haberemus, plane fracti animo succumberemus ac dolore extingueremur. Vtinam qui haec negotia consiliis et authoritate sua praecipue gubernant, de refutandis hisce calumniis et asserenda veritate, et communi aliquo graui ac neruoso scripto Aduersariis opponendo serio cogitent. et quia communis Ecclesiarum nostrarum causa est, ad communem deliberationem alios etiam pios doctores conuocari sinant, eorumque sententias [Gap desc: Greek words] , vt in congressibus piorum decet, sine tyrannico fastu et contemptu audiant. Sed [Gap desc: Greek words] , vt Platonis verbo vtar. In tantis igitur miseriis ac confusionibus, quae humano consilio inextricabiles sunt, et tanta mentium nostrarum caligine, oculos nostros cum Iosaphato ad Dominum tollamus, Nostra fidesque Dei solius oret opem. Quod de Hispaniae Regis morte isthuc nunciatum scribis, secus est. Is nunc de Quinta vxore ducenda deliberare dicitur. Noriberga recentes literas, 8. Februarii datas accepi, in quibus nulla conuentus Electorum mentio: Sed de Bauarica inquisitione querela est. Edictum principis Bauarici, vna cum aliis Nouis, ex diuersis gentibus, ac in his Polonicam Epistolam, lectu non indignam, mitto. sed hac conditione, vt scriptas pagellas omnes prima occasione remittas, impressas retineas.


page 997, image: s0997

Bene et feliciter vale. Rostochii Postridie Calend. Martii. Anno 1581.

JACOBO SORORIS HELEnae filio.

MItto tibi, Carissime fili, quindecim aureos Rhenenses, reliquos viginti Ioachimicos, tibi promissos, sequenti anno, si vitam et vires mihi Deus suppeditabit, adiungam. Te recte valere, et in verae pietatis et optimarum artium studiis feliciter procedere, et paulo post fructus diligentiae ac industria tuae laetos ac vberes et Ecclesiae salutares, Deo offerre, ardentibus votis opto. ac vt, tum exercendi styli, tum etiam humanitatis causa, saepe ad me scribas, oro. Bene vale. Postridie Nonas Martii Anno 1581.

MARCO GERSTENBERGIO I. V. D.

S. D. Magnifice Domine Cancellarie, patrone reuerenter colende. Gubernatio terrae in manu Dei est, is nonnunquam dat bonos principes, et Cancellarium dignum laude, inquit sapiens Syracides. Vere enim eximium Dei donum, et Ecclesiae Dei ac multis gentibus salutare, ac vere commune bonum est Cancellatius bonus. Qualem de Illustrissimo et optimo Duci Saxoniae Administratori diuinitus adiunctum esse, Ecclesiae ac Reipublicae multarum gentium gratulor. Meo etiam nomine laetor, beneuolentiam tanti viri, erga me ???enuis conditionis Ludimagistrum, sed pietatis verae ac doctrinae propagandae studiosum, eximiam et singularem esse. Quam nuper Torgam transeunti, amica salutatione, et admonitione candida de Chronicis proximi biennii pagellis alicubi emendandis, per N. prolixe declarasti.


page 998, image: s0998

Cum autem in tanta iudiciorum et voluntatum dissimilitudine, nemo sit adeo circumspectus et cautus, vt non alicubi vel inscienter occasionem aliis aliquid improbandi vel calumniandi praebeat: reuerenrer ac officiose Magnificentiam tuam precor, ne dedignetur, pauca illa Chronici meiloca, in quibus familiae et Ducum Saxoniae nominatim mentio fit (quae vt inquirendi labore leueris insertis indicibus chartis, et numeris paginarum seorsim assignatis notaui) inspicere ac expendere, vt, ante publicationem, si opus sit, emendari et rerexi queant. Optarim enim, quantum omnino fieri potest, caueri, Ne libro edito, calumniosis delationibus ac iudiciis, optimorum principum vestrorum animi aduersus me irritentur. cum ex Electoris mortui ministris aliquot, qui me gratis, tantum ob dogmatum dissensionem oderunt, inimicos habeam.

Cum autem te diuinitus his terris datum commune bonum, Cancellarium bonum, reuerenter agnoscam et colam: ad Magnif. tuae bonitatem et sapientiam potissimum mihi confugiendum duxi, nec dubico, etsi ingentem publicarum occupationum molem sustines, tamen vnam et alteram dimidiam horulam, vel recreandi animi causa, te inspiciendis paucis hisce capitibus in Chronico signatis, tributurum esse. Magnif. tuae mea studia et officia subiectissima vicissim cum omni obseruantia defero. ac Deum aeternum oro, vt illustriss. et optimum principem, Electoratus Saxoniae Administratorem, et Te, sanctissimorum ipsius consiliorum [Gap desc: Greek words] , incolumes et florentes perpetuo. seruet, doceat et gubernet. Bene vale. Rostochii Domimica Myriadis talentorum donatae ingrato seruo. Anno 1592.


page 999, image: s0999

MARCVS GERSTENBERG DAvidi Chytraeo.

S. Accepi tuas literas, Reuerende et Clarissime Domine Chytraee, ex quibus quanti me facias, satis superque intellexi. Etsi autem meae imbecillitatis optime conscius, libenter agnoscam, me eum non esse, cui tantum tribuendum sit; Magnas tamen tibi ago gratias, quod tam honorifice de me sentire, meque licet ignotum, tuis literis salutare voluisti. Caeterum quod in editione Chronicorum etiam meum requiris iudicium, facis tu quidem pro tua in me humanitate et beneuolentia. Ego vero in te praeter constantiam in puriore doctrina Euangelii, in qua te etiam ante annos 30. plus minus muto Praeceptore vsus sum, semper admiratus sum singularem eruditionem, insignem experientiam, et in docendo dexteritatem, in qua communem Praeceptorem Melanthonem (nihil do auribus) non tam imitatis, quam superare visus es. Quo aequius est me falcem praesertim in alienam messem non immittere, ne Sus Minervam docere praesumam. Legi tamen ea loca, quae peculiariter abs te notata sunt, tantum vt tuae petitioni satisfacerem. Cumque intelligam, te rem ipsam, prout gesta est simpliciter et bona fide recensere, non est quod morsus aliorum metuas. Ego absoluto opere expecto exemplum pro Illustrissimo principe Friderico Wilelmo, cui inscriptio libri decimi tertii, ob Historiam Augustanae Confessionis, non potest non esse quam gratissima, praesertim cum videamus Optimum principem non modo in Ducatibus successorem legitimum, sed etiam in propagatione purioris doctrinae sincerae, Augustanae Confess. quasi SVVM esse haeredem. Quod restat amanter oro, vt quod per Wolfium


page 1000, image: s1000

te monui ex candido et aperto pectore profectum esse existimes, meoque in te amori et obseruantiae tribuas. De veritate autem totius negocii Spalatinus te docebit rectius, quem ideo tibi communicandum duxi. Vale et me amare perge. Torgae. 16. Febr. Anno 1593.

EBERHARDO EPISCOPO Lubecensi.

FIlium Dei Archiepiscopum et Seruatorem Ecclesiae Christianae vnicum, a cuius Genethliis, quae salutis nostrae aeternae exordium fuerunt, Anni etiam noui principium conuenienter ducimus, toto pectore precor, vt Reuerendiss. Celsitudini vestrae et to??? Ecclesiae ac Reipublicae, annum felicem, tranquillum et salutarem clementer tribuat. et Reuerendissimam Celsitudinem vestram incolumem et florentem ecclesiis ac subditis suis et discentium studiis perpetuo seruet et gubernet. Me quoque subie ctissimam grati animi obseruantiam Reuerendiss. Celsitudini vestrae debere agnosco, quod commendati meo testimonio subditi sui, iuuenis ingeniosi et honesti, Conradi Hornemanni studia, clementer fouere et prouehere instituit, et vtiliter ac praeclare hoc beneficium a Reuerend. Celsitudine vestra collocari vere testor. Vt autem superiori anno, Reuerend. Celsitudini vestrae epistolas aliquot Constantinopoli, de statu Ecclesiarum in Graecia et Asia scriptas communicaui: ita nunc circiter duodecim aut tredecim Constantinopolitanas Epistolas, vno libello coniunctas, et Andreae Wecheli typis excusas mitto, adiunctas libello Regularum vitae, olim a me delineato, et superiori anno recognito: Quas spero Reuerend. Celsitud. vestram non sine voluptate perlustraturam esse. Plerasque etiam in Germanicum sermonem conuerti curaui, si qui Germanica


page 1001, image: s1001

forte libentius lecturi sint. Addidi etiam Regis Polonici Epistolam de rebus a se in Moscovia superioti aestate gestis, Qui expugnato Viclikoluko victoriae cursum non vlterius persecutus, pridie Martini Vilnam rediit, vbi Lithuanicorum procerum conuentus agit, et Warsauiae comitia indixit. Venetae etiam literae recentes et lectu non indignae sunt. Quae omnia reuerenter confido Reuerend. Celsitud. vestram clementi animo, vt a me subiectissimo mittuntur accepturam, et illustri beneuolentia sua, me deinceps etiam benigne complexutam esse. Bene et feliciter Reuerend. C. V. valeat. Die Thomae, instantibus Genethliis Filii Dei inchoantibusannum 1581.

HENRICO MEIBOMIO.

S. D. Clatissime vir, Vates vero Deo et Musis chatissime. Ex amicorum literis, magna cum voluptate intellexi. Te ab inuictiss. Imperatore Rodolpho, Caesare Augusto, recens comitis Palatini dignitate ornatum, et lauro poetica coronatum esse. ac, vt integrum beneficium et munus, absque omni tuo impendio haberes; Illustrissimi principis tui Henrici Iulii munficentia, flagitatum a decuria scribarum aulae Caesarea praemium, esse persolutum.

Ego vero, cum multos iam annos, praestantis ingenii, doctrinae, virtutis, ac scribendi facultatis tuae lumen, in illustri illo Academiae Iuliae fastigio fulgens, omnibus bonis et doctis viris, totique literatiae Reipublicae in his gentibus notum et gratum et amabile esse sciam: non tam tibi, qui multo ante omnium bonorum et sapientum calculis, omnes hosce titulos longe superasti, de nouorum eiusmodi bonorum et ornamentorum accessione: quam honori ipsi et Laureae poeticae splendori, et Academiae inprimis tuae, et


page 1002, image: s1002

patriae Westphaliae, gratulor: quae omnium primos Germaniae poetas, et elegantiorum literarum et purioris latinae orationis instauratores, avorum memoria dedit, neque hoc tempore se effoetam esse declarat. Multis enim ante Conradum Celten, quem principem Germaniae Poetam Laureatum vulgo ferunt, annis; homines Westphali, Alexander Hegius, et Rodolphus Langius genere ac ingenio nobilis, cum Rodolpho Agricola, ex Iralia reuersus, poemata elegantia ediderunt, et cohortationibus et exemplo suo, ad puriorem latini sermonis formam, et rectam discendi et elegantius soluta ac ligata oratione scribendi rationem, alios primi excitarunt. Iam fere Poetas (canit Hegius) Barbarie in media Westphalis ora potest.

Langius hanc decorat maiorum sanguine clarus
Monasteriaci lausque decusquesoli.
Primus Melpomenem, qui rurain Westphala duxit,
Cum caneret laudes, maxime Paule tuas.

Hic, ante obsidionem Nouesianam, cuius Historiam, sicut et excidii Hierosolymae postremi, carmine descripsit, multis ante Celtem coronatum annis, in pattia floruit. et Alexandrum Hegium, qui Dauentriae scholam politiorum literarum et velut seminarium ingeniis et diligentia praestantium adolescentum, ac in his Erasmi Roterodami, fideliter ac feliciter excoluit, singulari beneuolentia et fide complexus est; vna cum Rodolpho Agricola, qui cum sexennio ante mortem, Dauentriae, in scholam Hegii venisset, ac Hegius eruditorum puerorum scripta ei monstrasset: Erasmicum caeteris praetulit, ac videre puerum (aetatis annum decimum quartum vix tum ingressum) cupiuit. Quem ex sua classe prodeuntem, capillitio apprehensum, acriter intuens, hauc fatidicam vocem adiecir: Tu etis MAGNVS. Fuit autem Erasmus,


page 1003, image: s1003

Celti aetate fere aequalis vel sexennio iunior. Quibus [Gap desc: Greek words] erat Hermannus Buschius, poeta nobili familia in agro Monasteriensi natus, Langio sanguinis propinquitate iunctus, non poematis solum editis, sed aliis etiam, quibus ad humanitatem informari tenera aetas solet scriptis, et Erasmi Roterodami, aliorumque praestantium virorum amicitiis clarus. de quo Marpurgi postea docente, illiusque successore Glandorpio Monasteriensi, Caspar Rodolphus pronunciauit, Nullos Academiam Marpurgensem, eloquentiores viros, duobus Westphalis, Buschio et Glandorpio audiuisse. ac Glandorpii ingenium, doctrinam, profectiones, fidem ac dexteritatem docendi in diuersis Saxoniae et Westphaliae vrbibus singularem, popularis et collega tuus V. Cl. Reinerus Reineccius, vita illius publice edita, iam pluribus notam et charam reddidit. Addito etiam Epitaphio, quod Henricus Siboeus Olphenius ipsi composuir. cuius postremum praecipue distichon argutum et repetitione ac memoria dignum videbatur:

Lestor, amans Christum cubat hic Glandorpius, ille
Musarum Cultor, Pieridumque decus.
Quem nunquam vivum Germaniatota prehendit,
Defunctum tumulus continet exiguus.
Claraque quem parui fecit Herfordia vivum,
Mortuus hic illi gloria semper erit.

Superior his aetate, Iohannes Pollius fuit, qui Osnabrugae optimarum literarum studia iuvenis rexit. Vnde ab Episcopo pulsus, vicini comitis Teklenburgensis Conradi ecclesias constituit et rexit: editis subinde, quae et pietatem et doctrinam alerent, et magistratus sui, aliorumque bonorum virorum virtutem celebrarent, poematis eruditis sane, et iterum legi non indignis.


page 1004, image: s1004

Habui et in hac Rostochiensi Academia, collegam et amicum, Iohannem Bocerum, prope Mindam in Westphalia natum. cuius ingenii felicissimi vbertatem crebro admiratus sum, dum post coenam saepe, ac Ennii exemplo bene potum, magnam optimorum versuum copiam fundere, sine vllo labore et sine lituris, viderem. cum mihi matutinis horis, magna animi intentione lucubrandi et multa subinde delenti ac retexenti, vix extundere aliquid in soluta oratione liceat, iterum legi non indignum. Vere igitur Hegius, quem primum velut Ducem et Chroragum renascentis superiori seculo politioris doctrinae et artis poeticae fuisse scimus, de patria tua cecinit: Vatum terra altrix tantorum Westphala gaude, Lumine de dextro docta Thalia videt. Quoscum tu ingenio doctrina et scribendi facultate plerosque superes, et omnes extinguas stellas exortus vt aethereus Sol: tamen nunc nouum decus, Poetae a Caesare ipso Lauri corona ornati, patriae infers. nemo enim illorum quos nominaui, a summo Christiani orbis principe ac Imperatore ipso, quod sciam, coronatus vnquam fuit.

Merito igitur patriae tuae, de nouae huius laudis et gloriae accessione gratulor. et Deum authorem fundentis carmina venae vberis ac foecundae, ardentibus votis precor, vt te deinceps etiam doceat, gubernet ac seruet, vt Organum laudis et gratiae diuinae, tibi et Ecclesiae Dei ac discentium studiis salutare perpetuo maneas; et venam ingenii diuinitus tibi donatam, ad Dei authoris, et donorum Dei ac hominum bonorum et de aliis benemerentium, per quos imaginem et vices Dei in terris gerentes, Dona nobis sua Deus impertit, celebrationem conferas.

[Gap desc: Greek words]

[Gap desc: Greek words] . Vt Siculae illius


page 1005, image: s1005

Veneris ac dulcissimi Idylliorum scriptoris verbis vtarquem te quoque amare et studiose aemulari, ex venustissimis Idylliis tuis, Leone sauciato, et Vlrico Cimbrio, ingeniose ad Theocriti imitationem expressis, cerno. Ego quidem, cui fundentem carmina venam vberem et felicem natura negauit, uidicium mihi de tuis et similium artificum operibus sumere non debeo. Sed tamen amare me literas, et homines virtu te acdoctrina praestantes, profiteor. ac inprimis Vates ingeniosos et Christo digna locutos, qui Deum et opera diuina, virtutem et benefacta bonorum celebrant, singulari veneratione ac honore prosequor:

[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .

Quare tui etiam ingenii venam, vero Deo et Musis sacram et charam, semper suspexi ac colui, et tuo erga me amore ac studio vicissim delectatus sum. Et nunc, virtutem et doctrinam tuam, nouis honorum et dignitatum praemiis ab inuictissimo Imperatore decoratam, et auctam intelligens, me ornamentis tuis et rebus secundis ex animo laetari: ac vt diuturnae et perpetuae illae sint, ardentibus votis expetere: qualicunque hac epistola testari volui. Filium Dei, [Gap desc: Greek words] fontem omnis sapientiae et doctrinae salutaris, oro, vt vates pios, [Gap desc: Greek words] (teste Platone) quorum mediocrem copiam huic postremae aetati praebuit, deinceps etiam doceat et regat: et in his te quoque incolumem et florentem, perpetuo feruet. Datum Rostochii. Calend. Iun. Anno 1590.

CASPARO PASELICO, SERENISS. Daniae Regis aulico.

S. D. Nobilis et Magnif. Dn patrone colende. Cum mandata vobis a Christianissimi Galliae Regis legato,


page 1006, image: s1006

Carolo Danzaeo tradita benigne recipere, et mihi exponere non recusaueritis: amanter oro, vt meam quoque responsionem vicissim Magnif. ipsius fideliter renunciare, ac primum reuerenter meo nomine gratias agere non grauemini, quod magnificentia ipsius, in sublimihoc dignitatis fastigio, ad me miserum scholasticum respicere: et memoriam mei cum beneuolentia conseruare dignatur. Et quanquam nullas silentii, quo vsa est hoc sesquianno Magnif. ipsius, causas esse alias, quam occupationes negotiorum grauissimas cogitaui: tamen ex Magnificentia ipsius ad vos mandatis, Duas praeterea indicari video: Quarum priorem de iniuria Magnificentiae ipsius a Dn. Tychone Brah illata, fateor me non satis assequi. Neque enim vidi Tychonem superiori anno, neque cum eo collocutus sum nam me forte absente huc appulerat. Recordor tamen a Dn. Leuino postea, ipsius nomine salutem mihi nunciatam, et simul indicatum esse, Legatum desiderare, vt non in vna tantum parte, sed toto corpore Ecclesiarum, quae a Pontificiis discesserunt, concordiam facere studeremus. Quid praeterea Tycho ex Legati sermonibus vel consiliis apud D. Brucaeum vel alios enunciarit: nihil ad merelatum est.

Quod vero ad indicationem illam et desiderium Legati pertinet: Quis pius et veritatis ac pacis ecclesiasticae studiosus, piam coniunctionem et concordiam omnium illarum ecclesiarum, quae eandem in plerisque articulis Euangelii doctrinam nobiscum sonant, et Pontificios, aliarumque sectarum errotes manifestos, vna nobiscum taxant et damnant, non ex animo optaret? Mesane, nihil inhis tetris expetere ardentius pia reconciliatione et pace Ecclesiarum, in qua totius Reipublicae salutem et tranquillitatem magna ex parte consistere iudico, Deus [Gap desc: Greek words]


page 1007, image: s1007

nouit. Et moderationem illam ac [Gap desc: Greek words] Gallicas et aliarum gentium exterarum ecclesias, quam in prooemio suae assertionis de Coena Dn. praeceptor meus Paulus Eberus declarat, vero pectore probo, et in meo corde assidue circumfero, et in aliis requiro.

Nec Ecclesias Gallicas, Anglicas, Belgicas, Scoticas, vel alias vnquam damnaui vel condemnandas esse censui. Video enim Paulum ipsum, etsi Galatarum et Corinthiorum naeuos quosdam grauiter improbat et refellit, tamen Ecclefias Galatiae et Corinthiorum propterea non condemnare, vel Ethnicis persecutoribus trucidandas obiicere, sed nihilominus amantissime complecti et fouere.

Etsi igitur Eucharistiam, vere et substantialiter praesentis cum pane et calice benedicto corporis et sanguinis Christi, [Gap desc: Greek words] esse sentio: et cum Augustana confessione contrarium dogma, quod substantiam corporis et sanguinis Christi tanto interuallo ab elementis Coenae Domini abesse adfirmat, quanto altissimi coeli a terris distant, improbo: absit tamen vt vllas Ecclesias, principes aut populos dissentientes, propterea condemnandos, aut Diabolo tradendos, aut minus Turcis et Schytis ferendos, aut propter Euangelii confessionem interfectos, Diaboli martyres esse statuam. Haec crudelia iudicia, vt in nullius pii et sani hominis mentem venire arbitror, ita toto pectore damno et abominor.

Vtinam vero, qaam facile est concordiam ecclesiarum, verbis et gemitibus veris optare, et de mediis, quae alicui forte facilia, vsitata et commoda ad pacem videntur cogitare et scribere; tam procliue et expeditum sit, eam constituere et confirmare: Sed non tantum imprudentibus et ignaris negociorum ciuilium Theologis, verum etiam aliis sapientibus Rerum publicarum gubernatoribus saepe accidit, vt iuxta


page 1008, image: s1008

Platonem [Gap desc: Greek words] . Et cum Legati nomine illa mihi mandatentur, ego ad has de Concordia deliberationes, tota illa aestate, cum aliquoties interea caeteri conuenissent, non eram adhibitus, pro quo beneficio gratiam ipsis singularem me debere profitebar. Alterum caput erat, legatum diuersa et patum aequa quorundam doctorum de me iudicia cognoscere, quod impiam et horrendam vbiquitatiorum doctrinam, et consilia probare viderer. Ego vero, quid de me malevoli sentiant et loquantur praui, praestare non possum. Iustam ipsis causam sciens et volens praebere nolim. Dominum et redemptorem meum Iesum Christum, Emanuelem, Deum et hominem, non modo diuinitatesua, verum etiam secundum humanam naturam, vbicunque vult adesse, et quocunque se verbo suo alligauit, vere praesentem esse, semper credidi et credo: et quia certus sum me recte credere, numquam ab hac fide, Christo Seruatori debitam veritatis et omnipotentiae gloriam tribuente, discedam. Vbiquitatem vero illam prodigiosam, qua corpus Christi eodem modo, quo diuinitas immensa et infinita, rationesuae essentiae vel proprietatis essentialiter communicatae, vbique diffusum, et prorsus diuinitati exaequatum esse fingitur: toto pectore damno et execror. Manet enim creatura inferior Deo, et essentiales naturae suae proprietates retinet, etiam in gloria ad dexteram Dei exaltatum in omni aeternitare.

De Coena Domini, simplicem et natiuam verborum Christi sententiam, sicut in D. Pauli Eberi Wittebergensis pastoris confessione declarata et munita est, et Formulam Concordiae anno 1536. Wittebergae constitutam, toto pectore amplector. et intra has metas, disputationem illam contineri, et quaestiones non necessarias, quae prophanitati mentium et curiositati alendae potius, quam verae pietati seruiunt, neque in hac vita


page 1009, image: s1009

inquiri et peruestigari integre possunt, praecidi semper optaui. Quas in meis etiam tenuibus chartis publice editis nunquam agitare volui, et de multis vt nostrae aetatis Theologorum, sic antiquitatis etiam testimonia dissimilia esse sciebam. Quod si propter hanc sententiam male de me sentire quidam volent, non recusabo grauiora etiam hoc nomine odia sustinere. Legatum vero, tali bonitate et sapientia virum, non existimo, etiamsi forte quis dissentiat, propterea capitali odio eum prosequendum existimare.

Quod vero ad libellum, de ratione Concordiae, inter Ecclesias reformatas ineundae, attinet: malim cum legato coram placide et amanter, quam per literas colloqui: quas scriptas manere, et praeiudicium ac periculum scribenti saepeadferre, Legatus ipse in suis ad vos mandatis commemorat. Qua in parte me vere imprudentem Theologum esse video, qui bona et simplici fiducia quorundam erga nie beneuolentiae liberius et apertius subinde ad amicos scribo: quae cum emanant, a maleuolis deprauari et non leuia mihi pericula creare experior.

Synodum generalem, vt huius libelli autor, qui cunque est, ardenter optat, conuocari et recte gubernari posse, vt illustrandae veritati et concordiae Ecclesiarum restituendae seruiret: nec tristius incendium vt plerumque solet, inde inflammaretur: quis pius et veritatis ac pacis ecclesiasticae studiosus non ex animo optaret? Mei etiam collegae in hac Academia et ego, missis ad Theologos Electorum Saxoniae et Brand. qui has de Concordia deliberationes gubernant, literis; Synodum generalem omnium Aug. Confessioni adiunctarum Ecclesiarum congregandam esse monuimus.

Memini et praeceptorem nostrum D. Philippum Melanthonem, sanctae memoriae, in publicis scriptis


page 1010, image: s1010

et deliberationibus priuatis, de hac ipsa controuersia, Synodum assidue flagitate, sicut aduersus Pontificios etiam, ad Synodum Christianam, liberam et oecumeticam semper nostri prouocarunt. nec tamen eiusmodi Synodum, qualem optabant, vnquam obtinere se posse questi sunt. Sempern. indictas, non Pontificias solum, Mantuanam, Tridentinam nostri recusarunt: Verum etiam, cum ad dirimenda nostrarum Ecclesiarum dissidia, optimi Principes, Palatinus Wolffgangus et Christophorus Wirtebergensis, paulo ante Philippi mortem, legatis ad Augustum Elect. missis, Synodum vrgerent: Philippus grauissimo scripto eam dissuasit et plane impediuit. Eius scripti exemplum litera D signatum, M. veltra, Legato exhibere legendum poterit. Ego sane, cum sapientissimi huius viri, et ne gociorum ciuilium non ignari, praeceptoris mei consilium attentius considero: miror adeo facilem et expeditam restituendae per Synodum Concordiae rationem, autori huius libelli, viro negociorum ciuilium haud dubie peritissimo, videri.

Capita doctrinae inter Germanicas et exterarum nationum Ecclesias reformatas controuersa, vtinam tria tantum ista sint, quae in libello indicantur: et vtinam ex veterum orthodoxorum Patrum consentientibus testimoniis ita facile omnia diiudicari possint. De quibus ego sane, amanter et placide cum Legato, et aliis piis et eruditis, veritatem et pacem amantibus, [Gap desc: Greek words] , vt in colloquiis piorum decet, coram conferre, quam literis disceptare, malim.

Illud tamen praeterire silentio non possum, iusto vehementiorem et iracundiorem libelli a vobis mihi exhibiti, quicunque illius autor est, Epilogum, multis bonis et moderatis viris (nam et cum aliis eum pluribus in hac Academia et alibi communicatum esse intelligo) videri. Vtpore, qui nonpatificatoris personam


page 1011, image: s1011

initio sumptam retinuit, sed ita se vni parti addictum esse declarat, vt dissentientes alterius partis Theologos nonnullos, ad supplicium etiam capitale deposcat. Multa atiam miseris et imprudentibus illis Theologis ad has deliberationes adhibitis tribuit, quae nulli forte vnquam in mentem venerunt. Neminem certe Romani Ponrificis fauore et auxiliis consilia sua direxissevel Serenissimam Angliae Reginam, multosque alios Reges et Principes, Ecclesias item Anglicas Gallicas, Belgicas et alias tanquam haereticas condemnasseamartyres diaboli vocasse: minusque Scythis et Turcis ferendos statuisse: haec certe a nemine dicta vel facta esse ego recordor.

Quod igitur ad me artinet, conscientiae meae testimonium hisce accusationibus oppono. ac si meo supplicio redimere piam pacem et concordiam Ecclesiarum, quae a Pontificiis dolis discesserunt, possem: saepius etiam mori non recusarem. Sed talibus libellis vtrinque classicum canentibus, quae potest concordia sperari? Profecto enim ad restituendam Concordiam et retinendam Rerumpublicarum tranquillitatem et salutem, quae post Dei gloriam, praecipue curae esse sapientibus viris politicis debet: media parum accominodata sunt tales libelli, [Gap desc: Greek words] , vt Nazianzeni versu vtar. Deum igitur lolum sapientem, et omnis consilii et pacis salutaris autorem, toto pectore precor, vt in tanta mentium nostrarum caligine, veram et salutarem conseruandae veritatis et pacis rationem ipse monstret, et nos omnes doceat et gubernet. Generoso D. Legato et M. Vestrae me reuerenter commendo, et Deum oro, vt nos omnes doceat et gubernet. 24. Octobris, 1579. Rostochii.


page 1012, image: s1012

FRANCISCVS DE BILLERBEG Dauidi Chytraeo S. D.

CVm Constantinopoli hoc tempore viuerem, et de argumento epistolae ad te praeceptorem olim meum mittendae deliberarem: existimaui me rem non ingratam tibi facturum, si de Imperii Turcici hoc tempore Gubernatoribus, et de Persicis rebus, et aliis, quas memoratu dignas hic vidi, vel a fide dignissimis hominibus accepi, humanitati tuae significarem. Nam de statu Ecclesiarum in his gentibus ad te scribere superuacaneum duxi, cum tibi eum magis etiam quam mihi notum esse intelligam ex tua oratione hic a viro quodam nobiliss. mecum communicata. quae tum aliis de causis, tum vero quod omnia, quae in ea narrantur, in veritate se ita habere comperi, gratissima fuit.

Placet autem ab ipso ImperatoreTurcico exordiri. Is Amurathes est, eius nominis III. Selimi II. filius, annos habens circiter triginta: principium imperii sui, a quiuque fratrum impuberum caede, siue potius strangulatione auspicatus. Est vero statura corporis humili: capite magno: oculis tatdis et tumidis, nihilque ferme se mouentibus: maxillis efflatis, naso oblongo, inque os vsque porrecto: barba rara, eaque rubea: colore faciei magna ex parte pallido: corpore reliquo fluido et languido: morboque laborat caduco. Constat quoque cum spiritu esse praeditum exili et timido, quippe qui raro, nec nisi tranquillissimo mari, ad venationes et hortulos amoenos, quibus alias delectatur, Bosphorum transire audeat. Ad armorum sonitum et tormentorum fragorem contremiscere aiunt. Vnde fit, vt bela contra morem maiorum suorum, per legatos administrare consueuerit.

Matris vxorisque imperio eum regi, referunt. His itaque muneribus et donis corruptis, per eas sibi multi Imperatorem conciliant. Dicitur, vxore eum esse contentum


page 1013, image: s1013

vnica, quod tamen imbecillitati naturae potius ipsius, quam modestiae tribuendum censent.

Filium habet Mehemetem nomine, vnicum tanti Imperii, totque regnorum heredem, qui et ipse, quamuis vix sit pubertatis annos egressus, tamen liberos habere dicitur. Quod apud me fide careret, nisi manifestissimum esset, hunc ipsum a patre vix pubere genitum esse. Vino Amurathes abstinet, milites tamen, qui sub patre Selimo, vino consueuerunt, vti nunc abstineant, cogi non possunt. Verum multi ex ipsis eo valde suauiter, contra Legislatoris placita, vtuntur.

Talis est Amurathes, qui nunc a plerisque orbis Monarchis et adoratur et timetur, quique se vnicum mundi moderatorem esse, superbissimis suis literis gloriatur.

Amurathis vicem nunc administrat, vir et animi et corporis viribus excellens, Siaus Bassa dictus. Is supremus consiliarius electus est, et a Turcis Vezir Asem dicitur. Protovezirius siue protoconsiliarius dici posset. Huic puero, a Solimanno, nomen Siaus, hoc est, formosi siue pulchri, inditum fuit. annorum est circiter 40 et natione Hungarus. Bella nunquam gessit, quamuis antehac Beglerbegus Graeciae fuerit.

Sunt praeterea quatuor alii Vezirii Bassae, hoc est, secretiores consiliarii, quorum duo hic nunc resident: Misach, quod Messiam sonat, et Mehemetes, ambo natione Illyrici, nulla quod inquirere potui opera militari edita insignes. Duo reliqui contra Persam nunc bellum administrant, Sinan, et Osman, quorum alter natione Epirota est, qui statura dicitur esse procera, macro corpore, colore faciei nigro, naso aquilino, ingenio iracundo et implacabili. Is Guletam euertit, et Tunetarum regnum Hispanis eripuit, et Petrum Portocarrerium Guletae praefectum prope Corcyram, in ignominiam Hispanae gentis ad necem vsque, fustibus caedi iussit. Antea in Arabia feliciter bellum administrauit.


page 1014, image: s1014

nunc vero contra Persas non adeo secundis vtitur ventis. Alter Osman Bassa, ex Bosnia est. is ad Caspias residet cum exercitu portas. magna inter hos duos est gloriae aemulatio.

Post Veziros Bassas, Graeciae Beglerbegus in magno honore est. is Mehemetes dicitur, natione Illyricus. in bellis hic post Imperatorem et eius Vicesultanum, primum obtinetlocum, indeque superbum hoc nomen (quod Dominorum Dominum sonat) habet. Reliqui Beglerbegi in sibi destinatis prouinciis degunt. Hic vt eorum praecipuus, aulam sequitur, vt si quid facto opus sit, id celeriter exequatur. Homo est rei militaris sa is peritus. Eiesaula, prae reliquis, militaribus viris quotidie frequentatur.

Maris exinde praefecti est permagna auctoritas. Is dicitur Ochiali, et est natione Calaber, a Turcis, reseruato Italico vocabulo Capitan Bassa vocatur, tanquam solimaris praefecti, ab Italis Capitanei dicerentur persona hic est, vti et prima conditio eius fuit, rustica et seruili Hic in praelio ad Naupactum siue Corinthiacum sinum commisso, sinistrum duxit classis Turcicae cornu. et tunc Algeriae Prosulthanus erat. Initio pugnae Melitenses, qui audacius inuecti fuerant, repressit. Vt vero aciem suorum inclinare vidit, fuga sibi tempestiue consuluit, solusque cum 40. triremibus aufugit, cum segnius eum, qui ipsi a nostris oppositus erat, Andreas Auria Genuensis insequeretur. Verum ipse breui classem reparauit, et postero anno nostrorum conatus in Peloponneso retardauit, et tertio post pugnam anno, vna cum Sinan Bassa Guletam occupauit. Ante biennium in Colchidem cum classe nauigans Phasis amnis accolas domuit, castellumque valde munitum pradicto amni imposuit. Caetera versutus et callidus magis, quam animosus.


page 1015, image: s1015

Ianizatorum deinde praefectus est, annorum circa 33. Reliquis omnibus et pulchrior et humanior, fronteque est praeditus hilari, sed rei militaris in vniuersum rudis, quippe qui ex mero aulico ad insignem hanc praefecturam nuperrime est euectus. Verum, vt fertur, filiam in vxorem ducturus Imperatoris, apud quem in maxima gratia est, Ebraimo, hoc est, Abrahamo nomen est.

Hisce vir is nunc imperii Turcici summa ferme commissa est, qui omnes tamen Christianorum liberi sunt, parentibus impuberes vierepti, excepto Ochiali, qui maiorennis in Turcarum deuenit potestatem, et primum ad remos damnatus fuerat. Verum abnegans Christianam fidem, Mahumeticis est initiatus superstitionibus, indeque ad tantos honores ascendit.

Nunc de Persico bello, pauca exponam. In principio belli (vt rem paulo altius repetam) contra Persam missus fuit Mustopha, vnus ex Veziriis Bassis, vir rei militaris valde peritus, Isprimum Georgianos Iberos, qui Christum Graeco more colunt, quod cum Persis sentire viderentur, inuasit, atque inopinantes ita oppressit, vt bonam prouinciae eorum partem occuparit, cum ciuitate quae Tiflis dicitur, insuperque tributum annuum ipsis imposuerit. inde in Mediam irrupit. Quo tempore Persarum rex Hismael moritur. accersitur ad regnum frater ipsius Mehemetes Hodebendi. Is cum pacis esset amator, viresque Othomannorum nosset, atque ideo ratione potius quam armis, lites dirimi cuperet, Mustapham per legatos de pace, induciisve tentauit, donec ad Amurathem pacis constituendae causa legatus mitteretur. At Mustapha, cum esset inquieti spiritus vir, secundaque vteretur fortuna, omnem pacis reiecit mentionem. Persaeitaque arma parant, vindicaturi tum recentes, tum veteres sibi ab Othomannis illatas iniurias. Et congressi ad ciuitatem,


page 1016, image: s1016

quae Zeruan dicitur, a qua hodie Media ipsa Zeruan appellatur, acre commiserunt praelium, multis vtrinque cadentibus. Est tamen discessum ambiguo Marte, nisi quod a Turcarum parte cecidit Tartarici regis, eius qui ad Moeotidem paludem dominatur, frater. Is enim Turcis, ex foedere, cum triginta millibus equitum auxilio venerat, inde vario euentu est pugnatum, donec Persis legatos pacis causa mittendi potestas data, et Mustapha, misso successore, reuocatus sit. Persarum legati cum huc venirent, atque de pace tractarent, nec de ea conueniret (Turcae namque Mediam sibi concedi postulabant, et Persae Mediae causa omnia facere videbantur) in Persidem salui reuersi sunt. Id quod accidit circa Augusti mensem, anno proximo.

Vt de pace non conuenit, ad arma reuersum est, Persae quidem agros vndique vastarunt, pagos, villasque exusserunt, commeatus interceperunt, vt Turcae, duce Sinan Bassa, qui Mustaphae successerat, in magnas sint coniecti difficultates, fame, pesteque exercitum inuadentibus, vt expeditione relicta, exercitum, pestis maxime causa, sint diuidere coacti. Nunc vero recollegit exercitum Sinan Bassa, et residet ad ciuitatem, quae Ezerum dicitur: ea ciuitas ad Euphratem fluuium sita est. accepit et hinc auxilia, circa principium Aprilis. et eodem tempore arma, et pecuniae, per pontum Euxinum, Trapezuntem, vt inde ad exercitum mittantur, delatae sunt.

Alter Turcarum exercitus ad portas residet Caspias, duce Osmanno Bassa, qui nisi locorum beneficio se tueretur, et a Tartaris auxilia accepisset, in maximas deuenisset necessitates. Loca enim inter vtrumque exercitum ita deuastata sunt, vt propter coommeatuum inopiam neuter alteri subsidio esse queat.

Ferunt equidem et Persas, pacis percupidos esse. nam in ipsorum prouinciis hactenus grassatum est,


page 1017, image: s1017

propriosque agros potissimum deuastarunt: vt hostem aditu prohibere possent. Apparet quoque non obscure et Turcos belli suscepti poenitere. Nam vt alia omittam, hisce diebus huc vocatus venit Beglerbegus ciuitatis et dominationis Ezerumensis, qui quod inauspicati belli suasor extitisset, capitis poenas dedisset, nisi matre et vxore Imperatoris, centum millibus aureorum sibi conciliatis, et exinde prose intercedentibus, veniam ab Imperatore ita impetrasset, vt continuo ducenta millia ducatorum in aerarium Imperatoris infer. ret. Ex quibus constat, Turcos pariter et Persas pacis cupidos esse. verum neuter alteri cedere cupit. Quotidie hic expectatur Sinan Bassa, quem aiuntideo huc venturum, vt ab Imperatore mandata accipiat, ex quibus cum Persis pacem concludere possit. Alii ipsum ex itinere reuocatum aiunt, propterea quod Persae inducias, quas cum ipso, donec pacis causa huc iret, pepigerint, fregisse, atque Turcis induciarum causa securius euagantibus ad mare Hyrcanum cladem intulisse haudparuam dicerentur. Verum haec non pro certis affirmo, quoniam nondum satis constat, quid hac de re verum sit. Et Persicae res ita se habere dicuntur.

Causa vero, quare cognatae inter sese et eiusdem su???perstitionis gentes tam exitiale et funestum bellum gerant, haec esse praecipua dicitur. Turcae Persas accusant, quod ex foedere, inter Solimannum Turcarum, et Thamam Persarum regem icto, legatos et munera Amurathi tanquam legitimo Solimanni et Selymi successori, mittere neglexerint. Eam intermissionem Amurathes, pro hostilis animi signo (cum antea Thamae temporibus nunquam fuerit intermissum) interpretatus est, atque ideo excursiones in hostilem terram fieri iussit, et Persis pacem tunc non petentibus, ad arma, quae adhuc durant, ventum est.

Et certo creditur, si Mustapha (quem supra ab exercitu


page 1018, image: s1018

reuocatum dixi) in bello relictus fuisset, Turcos in eas, in quibus nunc sunt, non facile potuisse coniici difficultates, propterea quod esset rerum bellicarum et regionum earum peritissimus. Is vero ideo reuocabatur, quod et Persarum legatos, pacis causa venturos, non admisisset, et quod officia militaria pecuniae causa venalia habere argueretur. Vt autem huc venit, rei bene gestae laudes quidem tulit. Quod vero exemplo nouo atque inusitato, inscio suo Principe, legatos cognatae alias gentis non admiserit, et quod pecuniae causa diuites et opulentos, fortibus et expertis praeponeret, reprehensiones et comminationes audiuit varias. Verum is, iras et minas Imperatoris metuens, sumpto veneno, mortem obiuit voluntariam, annos natus plus minus octoginta. Hic est ille Mustapha, qui Venetis nostra memoria Cyprum eripuit, et Bragatinum Famagustae praefectum, contra fidem daram, detracta viuo pelle, supplicio affecit exquisitissimo. hic quoque cum AEgypti esset Beglerbegus, motus istius regni et Syriae composuit, Arabes rebellantes edomuit. is quoque Baiazetem, Solymanni filium, cum viuo patre contra fratrem Selymum insurgeret, bello fregit, atque ita iussu Imperatoris persecutus est, vt miser ille vitam amiserit et regnum. Haec ita de Mustapha accepi.

Nunc quae ipse hic audiui et vidi, memoriaque digna censeo, breuiter indicabo.

12. Calend. Iunii hinc cum classe discessit maris praefectus Ochiali. Is in Africam profecturus est, vt seditiones Tunetani regni compescat. Mauri enim eius regni, recepto per Melitenses haereditario suo rege (qui hactenus Neapoli detentus erat, et meo tempore abnegata Mahumetana superstitione, fidem amplexus erat Christianam) magna ex parte Turcis rebellarunt. Vbires Tunetanas composuerit, in mandatis


page 1019, image: s1019

habet regnum inuadere Fessanum. Quod si ita perficiet, vti constituit, Christianorum regna vndique armis Turcarum conclusa esse videntur. Quod eo est detestabilius, quia Reip. Christianae principes ipsi huius tanti mali causae sunt, dum securi partim voluptatibus et ocio sepulti iacent, partim intestinis bellis ad internecionem debacchantur, et quid communis hostis faciat, aut quid contra ipsum faciendum sit, omnino non attendunt: sed et vltro, hisce damnatis gentibus, supplicatum veniunt.

Circa Calend Maii legatus Hispanicus Iohannes Matilianus Mediolanensis, exoratis nomine Hispaniarum regis, ab Imperatore Turcico, triennalibus induciis, hinc discessit Venetias, indeque Hispaniam petiturus. Ipse per triennium hic de pace sollicitauit, et nunc denuo obtinuit: ita tamen, vt neque Christiani, neque Turci, eas inducias saluas fore credant. Nam vterque se tempori potius accommodauit, quam quod alterius amicitiam magnopere expeteret. Turcae namque Persico, Hispani mtestino sunt occupati bello. Praeterea conditiones ita compositae sunt, vt vter eo rum velit, impune ab ipsis possit recedere. Est tamen deplorandum, quod iste Rex, cum sit potentissimus, possetque Turcarum resistere viribus: tamen vt in suos tutius grassari possit, orbis Christiani vnico et vero hosti per tot annos supplicandum esse putauit.

Sed multo leuius et ignominiosius est, quod etiam ii, nuper pacis et foederis ineundi causa, huc nuncios miserint, qui nullam omnino facti sui rationem reddere possunt, quibus etiam non nisi tota Germania, atque adeo omni subacta Europa, a Turcis nihil esset metuendum, etc. Sed tam publice quam priuatimres Christianorum languescere videntur, magnumque est hoc argumen tum insignis cuiusdam mutationis. Hic multi ex Christianis quotidie (propterea quod Turcarum


page 1020, image: s1020

admirentur felicitatem atque progressus, et Christianorum econtra videant miserias) Mahometicam accipiunt impietatem, negantes Christianam religionem, inter quos fuerunt nuper tres Italici nominis monachi, quorum tamen duo, fraudibus Hispanorum et Italorum correpti, misere interierunt. Tertius vero quod esset concionator valde exercitatus et facundus, magno cum dolore multorum, Mahumeticis est initiatus blasphemiis.

Sed haec tristiora, apud te, cui aeternam et temporalem laeticiam precor, omitto, et coronidis loco, Gennadii patriarchae Constantinopolitani cofessionem, Mahometo II. Imp. statim post Constantinopolim captam, postulanti exhibitam, mitto: communicatam mecum a Theodosio Zygomala, praesentis patriarchae Ieremiae Protonotario. Bene feliciterque aeternum vale. Constantinopolius Iulii, anno 1581.

DE BELLO PERSICO QVAEdam post priores literas 9 Iulii datas secuta.

DIe 6 Augusti, ab exercitu ex Persia Constantinopolin venit Sinan Bassa, cui Scutarin (Chalcedonem) vsque quatuor triremes cum praecipuis Bassis obuiam profectae sunt. Postridie relationem fecit de tractatione pacis inter Turcas et Persas, et induciis vnius anni, summa cum approbatione et dignitate Imperatoris Turcici initis.

Idem Sinan Bassa, decem praecipuos proceres Georgianos vades secum adduxit, ne Persis, vt antea, Georgiani coniuncti, sed Turcarum deinceps subditi essent.

Legatus prioris regis Fesani singulis horis discessurus erat, optime contentus: quod Turca, Ochialium,


page 1021, image: s1021

nouo regi opem laturum, rursum auocaturus esset: postquam intellexisset, nouum regem Fessanum, Regi Hispaniae portum Larcace, e regione vrbis Arzillae, tradidisse, qui portus iam 600. militum praesidio teneatur.

Venetiis 15. Septembris scribitur, literis Byzantio 19. Augusti datis, inducias Persicas confirmari.

Literisis 13. Nouembr. Byzantii datis scribitur, amplissimam regis Persarum legationem in itinere esse, nec procul a Constantinopoli abesse, quae significauerit Turco, si vrbem et regionem Zeruan (Mediam) iuxta capitulationem cum Sinanio Bassa initam, Persis reddere velit, se progressuram: sin minus, recta domum redituram esse.

Ochiali reditus quotidie in expectatione fuit.

Festo circumcisionis filii Turcae nonus dies Martii destinatus est.

Cum Legato noui principis Transyluaniae, ita transactum est, vt quotannis quatuor millia ducatorum veteri tributo Transyluanus addat.

DE TARTARIS MOSCHI imperio finitimis.

CIngit regnum Moscouiticum, a meridie, regio Crimmensis Tartari, qui Imperatoris Turcici vasallus et tributarius est. Is euocatis in bellum omnibus ad militiae vsum idoneis non vltra 40000. exercitum conficere potest. Inter huius Tartari et Moschici imperii limites, amplissima interiacet Circassiorum eremus, inculta, et hominibus, aedificiis et syluis vacua, praeterque ipsius soli, graminis, et coeli conspectum, in eo nihil apparer. Sunt autem vsque ad Moschi terminos milliaria centum et nonaginta germanica, vbi, praeter nauigabiles fluuios, Tanaim nimirum


page 1022, image: s1022

et Occam, complures etiam alii minores sunt traiiciendi.

Ab oriente Tartari Casanenses et Astracan appellati, habitarunt, quos Moscus, partim vi, partim blandiciis, suo subicecit imperio. incoluerunt quiete aliquot annos suam prouinciam magni Ducis, adhuc superstitis, freti diplomatibus: donec magnus Dux, fidem datam, pro more suo, frangeret, et iis alio abductis, Russos pedetentim subrogaret. Sed in superiorum annorum tyrannide, Russi, vna cum Tartaris, funditus sunt extirpari ita vt intra 50 vel 60 milliaria nulli homines vel aedificia extent.

Vltra Casan, trans Vuolgam, circiter 500. a Mosca milliaribus, distant Tartari Nagaii dicti, a quibus Tamerlanem originem traxisse Turci referunt. Hi olim potentissimi fuerunt, sed crudelitate plane simili, qua Russi, interierunt. Causa vero eorum excidii hinc promanauit. Cum illarum regionum populi certod destituantur domino, cuius mandatis parcant, domos etiam et sedes fixas nullas habent. nec vsus pecuniae, frumenti, vel salis apud eos est. Oues tantum, et armenta, et camelos, ac equos alunt et educant.

Procetes apud eos vernacula nominant lingua Murse, vt in Russia Boyaren, nobis vero nobiles dicuntur. Incertis sedibus hinc inde cum pecoribus et supellectile vagantur, neque vltra triduum, pabuli inopia, vno in loco subsistunt.

Habitatio et magnificentia eorum in plaustris consistit, quae totis praealtis imposita sunt, et tres diuersas quasi cellas continent: vnam vxores inhabitant, alteram ipse maritus, terriam asseruandae supellectili, aliquot pediculosis pellibus et pilis detritis, destinarunt. Pone currum duo vtres pendent coriacei,


page 1023, image: s1023

in quibus lac camelorum, equorum, vaccarum, et ouium collectum et promiscue confusum afferuatur. Illud postea, magna copia et auiditate, ad ebrietatem vsque, ingurgitant. Raro camelos, equos, boues aut oues viribus integras et sanas ad esum mactant, tantum morbidatum vel sponte morientium pecorum carnes elixant et coquunt, et non adhibito sale aut pane vorant. post, iusculum, quo imprimis delectantur, exhauriunt nobiliores. Ministri vero, camelorum et equorum et caeterarum pecudum vrinam colligunt, quam in delitiis habent. si ea careant, paludinosis aquis sustentantur.

Qui inter Mursos viribus praeualet, et potentior est, i??? infirmiorem, nisi fuga sibi consulat, impune interficit, caesique bona diripit, et tanquam in re praeclare gesta, summis ob id honoribus et laudibus afficitur. nam neque magistratum, neque leges, aut iudicia in iis regionibus habent.

Anno 1563. fuit apud eos Murse quidam, nomine Ismael, monoculus, et insignis nigromanticus: nigromantia enim nihil frequentius exercent, et quo quis eius artis peritior, eo magis alii praefertur. Perfecit igitur dictus Murse suis incantationibus, vt tempestaribus et fulminibus reliqui omnes Murse, quos armis subigere non valebat, necarentur. Interfectis hac ratione aliquot millibus, fore sperauit, vt superstites ipsius non auderent detrectare imperium. Id quod etiam sub inicium satis ei feliciter cessit. Verum postipsius mortem, eadem ratione, qua alios pater tractauerat, ipsrus quoque liberi sunt extincti.

Hi sunt illi Tartari, qui penuria victus et extrema necessitate compulsi, magno duci Moschouiae, cum frequentissimi sunt, numerum quindecim millium


page 1024, image: s1024

non excedentes militant, et in Liuonia superioribus annis grassati sunt. At hi quoque iam Mosco infensi, cum Crimmensi Tartaro se coniunxerunt, et in expeditione Tartarorum, anno 1571 suscepta, qua vrbs Mosca incendio deleta est, Crimmensem iuuerunt.

PAVLVS ODERBORNIVS DAuidi Chytraeo S. D. De Plescouiae obsidione, et pace secutae et aliis rebus Liuonicis ac Turcicis.

STephanus Rex duabus expeditionibus in suam redegerat potestatem Polociam, Soccolios, Crasnorodecum, Zussam, Turoldam, Nisserdam, Velisum. Vsuatum, Velicolucum, Teropecion, Neuelam, Saccalociam, Ostericiam, Chelmam, Voroniciamque. Tanto igitur in rerum cardine nequaquam feriandum esse ratus, tertia vice in penitiora Moschouiae loca cum exercitu venit, et celeberrimam totius Russiae vrbem Plescouiam aggressus, capta prius Ostrouia, tertiis castris ad 16. Augusti diem, obsidione eandem cinxit.

Primi nostrorum impetus acerrimi fuerat: cum que murum tribus ex partibus biduo summa vi tormentorum omnium verberassent, proximis propugnaculis tribus perfractis, et muro patefacto, visum Regi fuit, aliquem delectorum militum numerum intra ruinas immittete, qui diligenter explorarent, idoneane iam loca ad irruptionem effecta essent: verum non tenuit se ardor caeterorum militum, quin, non expectato eorum, qui explorare debebant, iudicio, vna sublatis signis irrumperent. Geri vero res ex sententia ob loci intra moenia iniquitatem et praeruptum altumque descensum non potuit, et tamen miles illo suo ardore locum et propugnacula duo hostilia diutius tenuit, denique


page 1025, image: s1025

imperio reuocatus sensim se intra munitiones recepit. Ex captiuis qui postea e ciuitate excepti a nostris sunt, certo cognitum est, rem maiori cum hostium, quam nostrorum interitu ac detrimento gestam esse. Fortissimi Pannones Gabriel Beccasius et Candipeterus hic occubuerunt.

Secunda quide oppugnatio processisset, sed nostros tormentarius puluis statim defecit, qui a Rigensibus postulatus, vsque adeo tarde submissus est, vt iam multas septimanas tormenta omnia silerent. Vrbis Rector Suscus irruentes conscendentesque nostros non minus animose, quam feliciter repulit, qui eruptione etiam cum Polonis dimicaturus magno suorum cum incommodo et detrimento profligatus est.

Aduenit interea a Basilide dimissus ANTONIVS POSSEVINVS, Societatis Iesu sacerdos, et Pontificis Max. Legatus. Is de conficienda inter dissidentes pace mire anxius, eiusmodi tamen conditiones tunc temporis attulit, quae nec Regis animum mitigare, nec pacem stabilire potuerunt.

Rebus sic stantibus, Obolinscus exercituum Rutenicorum Imperator, cum mille et quingentis equitibus, Plescouianis subsidio venturus, a nostris in fugam coniicitur, et alius quidam equitum praefectus Cuostus ad ipsa vrbis moenia capitur. Igitur pro magnitudine rei et bellicorum casuum varietate cum obsidio diutius duceretur: Tandem Nouembri mense felicius aliquod numen pacis iubar mortalibus ostendere coepit.

Moschus enim, indicibili POSSEVINI diligentia toties monitus, metuque instantium periculorum, et filii Iohannis repentina morte magnopere consternatus, nuncium amandauit suum, qui rogaret Regem, vt pacificationis gratia legatos Zapolsciam mitterer, quo propediem venturi etiam essent sui. Igitur D. Andreae


page 1026, image: s1026

feria, pridie quam Rex ex castris Vilnam reuerteretur, profectisunt Zapolsciam illustres viri, Dominus Sliauius Palatinus Bratislauiensis, Albertus Radiuilo Marschallus Lithuaniae, et Michael Herburdus, Regia secretis. a Moscho aduenerunt Cnesus Feletzius, Iuanus Bassenco, et scriba quidam Zacharias. Posseuinus cum ad aras Deorum missificasset, de pace tractari coeptum est. Sed Moschus, qui vere [Gap desc: Greek words] , cum Mariaeburgum et magnam Liuoniae partem tradere non vellet, legatis vtrinque sui Principis negotium strenue propugnantibus, terque quaterque re infecta conuentio soluta est. Postea animaduertens tergiuersationes et dolos Graecos nihil sibi profuturos, cum et Posseuinus preces in iram et minas conuertisset, Liuoniam totam tradidit.

PACIS CONDITIONES eiusmodi conscriptae sunt, vt Rex cum primis exercitum ab obsidione Plescouiae deducat, prouideatque sedulo vt incendia ac populationes agrorum prohibeantur, et castella omnia superiori anno Martis certamine capta et ad Moschouiam spectantia, reddantur. Moschus econtra arces et possessiones omnes per totam Liuoniam quacunque ratione acquisitas, cum tormentis bellicis et omni apparatu restituat, Nec vnquam reposcat Velsum, Vsuatum, Soccollam et caetera castella, q quondam sub iurisdictione Palatini Polociensis fuere. De Neruis autem, quas nuper Gothorum exercitus occupauerit, protestati sunt legati, Regem curaturum, vt suo tempore reddantur non obstante tamen hac pacificatione. Interea sine fraude ac dolo malo Moschis a Liuonia abituris securitatem procurandam esse, vt suam supellectilem incolumes deducere possint. Polonorum Legati pacem iuramento confirmaturi ad decimum Iunii diem in Moschouia adsint. Porro illustris vir N. Regni senator, totiusque N. Castellanus, et Augustanae confessionis amicus,


page 1027, image: s1027

hanc profectionem statim post Paschatis ferias suscipiet et in viam se dabit. Is Calend. April. non tantum humanissime ad mensam suam me inuitauit, sed etiam vt abituro bene precari velimus, meque coetumque meum obnixe rogauit. Moschus autem X VIII. Calend. Septembr. Per suos internuncios in Polonia iurabit. Tum etiam tractatio de captiuis [Gap desc: Greek words] vel permutatione redimendis finem sortietur.

Hae conditiones literis consignatae, cum authoritate Legati Pontificii confirmandae essent, res tali pompa peracta est. Lapolscia regio ad quatuordecim fere miliaria in longitudine et latitudine vltra Plescouiam extenditur: ea cum a milite Polono populationibus et incendiis deuastata esset: legatos Moschus ad cum fortassis locum venire voluit, vt quam ipsi peperissent, miseriam experirentur, et, si nihil commeatus adduxissent, alimentorum inopia misere diuexarentur. Extruxerat hic vilem Posseuinus casam, in qua contra crebras coeli intracta bilis iras, cum ministris quinque latitare posset. Huc igitur vocatis ad sese legatis, ex materia scutulata et serico altare condidit, et cum Diis immortalibus thura in flammasset, ipsas literas sigillis vtrinque confirmatas in eadem ata deposuit. Aduenire mox cum suo Flamine Ruteni, et crucem ritu patrio consecratam chartis superimposuerunt, eaque religiose deosculata, istas sese conditiones acceptare testati sunt. Postea cruce et legatis Rutenorum remotis, Posseuinus eam quam Roma adduxerat, simili ratione nostris exosculandam porrexit, remque omnem authoritate Pontificia approbauit. Sic tandem decennales induciae vtrinque datae sunt, et pax confecta est.

Posseuinus nunc in Moschouia commoratur, ea nimirum de causa, vt, si possit, Gothos (Suecos) ac Moschos etiam conciliet. Illi enim in Liuonia exercitum habent, cuius Imperator est Pontus Legardus e Gallia oriundus,


page 1028, image: s1028

vir acer et bellicosus, qui nuper Neruam vehementi impetu vi expugnauit. Tum illi qui in altera fluminis parte habitabant, vicinorum vestigiis territi, portarum claues aduentanti obuiam miserant, et vitam fortunasque omnes conseruarant. Sunt quoque qui ex aula Regis ad me scribunt, Plescouia facile Legardum potiturum, si exercitum admoucat, et fauentem amplius sequatur fortunam.

Poloniae Rex ex castris Vilnam abiturus, exercituum suorum Imperatorem designauit Ioannem Sarium SAMOSCIVM, Regni Cancellarium, virum magnanimum, diuinisque et humanis literis egregie excultum, et ad summa omnia perpetuamque laudem natum: qui et ipse toti olim Italiae in oculis et ore fuit, id quia Paulli Manutii Epistolae testantur, de illo non minus vere quam magnifice ad multos scriptae. Excepere aduenientem magnis congratulationibus Lithuani, cum et Rex ipse dixisset, fore, vt paucos post dies laetissimum pacis nuncium omnes accipiant.

Mense Februario Tidemannus Gisius decessit, deflendus mihi per omnem vitam Gisius, ex cuius amicitia ornamenti plurimum percipiebam. Ego autem quoties in illo exemplar humanae probitatis ablatum nobis cogito, hoc saltem magnam certamque consolationem mihi adfert, quod sancte ille pieque discessit e vita, atque ea constantia mentis et alacritate, quae ab eo, quia vt ille vixisset ac vera religione imbutus esset, solo poterat expectari. ac sane omnia sunt ae quo animo ferenda, quae nos infirmitatis nostrae admonent, neque dicendus est aliquis parum diu vixisse, qui pure sancteque vixit: quinetiam vir pius, siue senex, siue iuuenis mortem obeat, expleuit tempus suum, quippe qui semper paratus sit ad discedendum, et bene maturum censeat, quacunque die ipsum Deus istis corporis vinculis liberare voluerit.


page 1029, image: s1029

LIVONIA tandem a crudelissimi Busiridis Tyrannide in libertatem pristinam vindicata est. Statum Reipubli. reformaturus Rex Stephanus, VI. Non. Martii Vilna Rigam discessit. S. P. Q. R. obuiam principi suo progressus, vnius portae clauem debita cum reuerentia tradidit: eam cum subito Rex reddidisset, videmus, inquit, ô dilecti, mentis vestrae adfectionem, quod videlicet Maiestatem nostram rite reuereamini, et in obedientia perstetis. Macte igitur istius animi vestri estote, ac publicam vtilitatem procurate, dignam quidem pietatis istius mercedem ab ipso DEO relaturi: a nobis vero meritam commendationem et laudem consequuturi.

Iesuitae templum Iacobi 8. April. occupauerunt, Rex ipse sacris interfuit, ita nimirum passim in omnibus locis nidificare incipiunt.

Nobiles Liuonienses, qui hactenus magno sumptu militarunt, possessiones et fundos parernos nondum recuperarunt. Sed negotium rotum ad futura mense Augusto comitia reiectum est. Interea reuisores XII. totam prouinciam perlustrabunt, et quo quisque iure aliquid possederit hactenus, diligentissime expiscabuntur. Ex horum relatu pro meritis et iure Rex vnicuique bona sua clementer reddet. In hunc vsque diem Rigae manet, et in arce vrbis muro contigua habitat.

Cum lino fasciculum immergere vellem. Constantinopoli Caunam venit nobilissimus vir Dominus N. N. claro stemmate natus, qui etiam a puero in aula Turcica vixit, literasque Arabicas et diuersarum gentium linguas callet, et qui septies, principante apud Polonos Stephano, hac legatione functus est. Is hoc anno, VIII. Calend. Februa. Constantinopoli discessit. Amurathes filium habet trilustrem, Mahometem nomine, ex Circassa foemina susceptum. Is Maio mense


page 1030, image: s1030

futuro circumcidetur. Venient ad hanc solemnitatem variarum gentium legati, ex Republica Venetorum, ex Hispania et Galliis. Noster quoque Rex eadem de caussa generosum virum Philippouium nuper ablegauit. Aurifaber quidam Germanus Regiomonti in Borussia natus magni ponderis auream coronam ipsi Imperatori nunc parat, eam quidem incredibili pretio aestimabat N. Addebat et illud, Amurathem ipsum iam vix triginta annos egrossum, debili corpore et non satis firma valetudine videri. Supremus Imperii Bascha Siuanus dicitur, homo crudelis et vesanus, dixerat ille in familiari colloquio, se paulo post cum exercitu in Pannoniam venturum et Caesarem Rudolphum oblata quauis occasione duriter mulctaturum, nec inducias propositum euersuras.

Caesaris Legatus Breunerus Constantinopoli adhuc commoratur. is semel tantum Galatae cum N. colloquutus est.

Ieremias ille vniuersalis Graeciae Patriarcha viuit adhuc, et nunc est in vrbe. huius viri humanitas mirifice ab omnibus commendatur. Cum dicerem N. me ista tuae excellentiae per epistolam significaturum, laetabatur vehementer et sua quoque studia prompto animo tibi deferebat. Legatus Arnurathis Martio mense Vilnae fuit, sed Rege vix vrbe egresso, ipse etiam discessit. Litteras Passus (vt vocant) ab Amurathe Cirsecco datas, ad tuam excellentiam mitto, cum aliud hoc tempore non habeam, quod tibi gratum fore putem, etc. Non. Aprilis. Anno 1582.


page 1031, image: s1031

DAVIDI CHYTRAEO PAVLVS Odebornius P. L. De RVSSORVM RELIGIONE, RItibus nuptiarum, Funerum, Victu, Vestitu, et aliis moribus.

INepistola mea, 17. Calen. Maii ad re missa, pollicitus sumde Russorum religione et ritibus pauca me tibi perscripturum. Accipe igitur erecta fronte quod mittimus, et hoc tibi persuade, fieri posse vt verba quidem non satis Romana scribam: Res autem ipsas mendacii et vanitatis penitus fore expertes. Nihil enim ex aliis auditum, nihil ex aliorum libris haustum, nihilque incognitum commemorabimus, sed quidquid oculis vidimus nostris, de illo contestabimur.

Polocia deditione recuporata; Soccolia, Czussa, Tutobla et aliis Albae Russiae oppidis ferro et flamma funditus euersis; Germani omnes, qui sub Christophoro Bombstorffio militabant, dimissi sunt. solis Borussis, in Russia manendum fuit, vt aliquo tamen praesidio istatum terrarum incolae defenderentur, si quam forte eruptionem facere vicini vellent Moschi.

Ego itaque media in barbarie haerens, amaras animi molestias ista fere ratione semper excussi: Flamines Ru tenicos adii, cumque illis per interpretem de fide et religione collocutus sum. Si vero interrogantur, an in sanctam Trinitatem credant; constantissime quidem hoc ipsum ad firmant. si testimonia sacrarum literarum tibi dari petis, illi in libris suis, quos per manus a maioribus acceperint, ita scriptum esse aiunt. Potro si LIBROS istos videre quis auet, Psalterium Prophetae et Regis Dauidis, quod ipsorum lingua apud Ostorocenses impressum Excel, tuae mitto, ostendunt. Nouum praeterea Testamentum; Apostolorum res gestas; D. Paulli Epistolas omnes: Item Homilias Chrysostomi,


page 1032, image: s1032

Basilii, Gregorii Nazianzeni, ex graeco conuersas et manu scriptas habent, cum preculis quibusdam ad beatam DEI genitricem et S. Nicolaum dicendis. Neque tamen, quare hos libros possideant, scire possum, cum diebus Dominicis puras solummodo fabulas populo praelegant. Ista enim feria, qua nos legimus Euangelion de reuocato ex mortuis filio viduae Nainicae, hospes meus, Consul Deisnensis, Alexius Caesarinus Rutenus, in suo se templo hanc lectionem audiuisse dicebat: Christum matri Mariae obuiam factum suppliciter abea vnum rogasse numum. matrem vero, cum et ipsa nihil haberet argenti, filium Christum cum dolore suo dimisisse e conspectu. Vides qualibus nugis decipiant miseram plebeculam. sed nec ipsi Doctores meliora sciunt, et si audiunt, cachinno quodam explodunt. Soli namque suam admi rantur barbariem.

Papae Romani nomen aegre in aures dimittunt suas; seque Graecorum socios in religione, et Pontificis Byzantini maiestatem venerari clamant. qui quidem suum Metropolitam in vrbe Moschouiahabet; virum apud Ioannem Basilidem summae auctoritatis et existimationis, quod ex Christiano Boccornio, Magni Ducis concionatore, qui triennium in aula Moschormn cum suo principe vixit, intellexi.

Ruteni vero, qui Regis nostri Imperio parent, Metropolitam sum Vilnae habent, cui nomen est Anicephoro. Hunc magnifico et splendidissimo habitu indutum, senioque et cana barba venerabilem, 20. Iunii Vilnae sacra peragentem vidi.

Russi delubra habent plerumque lignea. tecto scandulari. in summitate templi signum Christi in crucem sublati conspicitur. Horologiis sciotericis plane destituuntur. Et tamen die Solis circiter quartam matutinam [Gap desc: Greek words] eorum tintinabulas


page 1033, image: s1033

pulsans populum ad sacra vocat. Tum vero matres atque viri, pueri, innuptaeque puellae lecto valedicentes vestem sumunt, et adecclesiam summa cum festinatione properant.

Verum enimuero pedem domo non efferunt, nisi prius genium suum dictis precibus mitigauerint. Habent autem tabellam quisque ligneam, in qua capita aliquot depicta conspiciuntur, ad hanc cum tota familia accedentes, cum gemitu et lacrimis S. Nicolaum, eiusque in coelo commilitones pro salute domus suae supplices deprecantur, atque interim tanta cum deuotione pectus tundunt, vt cuiuis astanti facile cordolium excitent.

Iamque penatibus placatis ad Sacram aedem discedunt, cuius limina quam primum tetigerunt, magna cum reuerentia caput telluri illidunt. Er sane, si frons animi ianua recte dicitur, non video quali sub sidere homines Dei numen religiosius adoraturi sint, quam hi de quib. loquimur, si modo pro vanis fabulis verbi coelestis veritatem aliquando cognoscant. Dolendum autem magnopere est lucem clarissimam Euangelii illis nondum penitus illuxisse.

Locum templi secretiorem Flamines bini occupant, hîc ara sancto Nicolao dedicata videtur cum eiusdem imagine. Auditores et populus in ambitu templi sese continet. Foeminae vero quae praeterita nocte Veneri militarunt, in penetralia sanctae aedis non veniunt, ne locum profanent. Caeterae accedentes propius candelas cereas infla~mant, et sacrificulo offerunt. Ille candida veste bombycina indutus est, caluitio et pallida facie deformis, Crucem sanguinei coloris a tergo pensilem habens.

Tandem e Sacrario egreditur, et thuribulum dextra tenens, tam forti odore Diabolos ex loco sancto abigit Mox rituales libros promit, et aliquam fabellam de S. Nicolao recitat, quem illi tanquam Deum tutelarem semper colunt. Euangelii lectionem vnam nunquam,


page 1034, image: s1034

hic audiui. Interea adytum clauditur. Sacerdos si inter legendum aut erret, aut lingua titubet, aut vocem aliquam depressius enunciet; grauissime propterea ab auditoribus obiurgatur; qui eum et sacro loco indignum, et libros alii tradendos vnanimi voce proclamant.

Lectione finita, ad anticum sacrarii, in quo imago Nicolai asseruatur, sese conuertit, Deumque patrium multis suspiriis rogat, vt commoda Russorum et gentem sibi deditam contra hostes incolumem seruare dignetur. Orantem lamentabili vociferatione et quiritatu excipiunt non tantum scholastici, sed omnes quotquos isto videntur in fano: subinde iterantes hanc vocem, Hospody Pomyloy, hoc est, Propitiare nobis ô Domine. Dum haec aguntur, anticum sacrarii non aperitur.

Mysta autem per pseudotyrum in illud ingreditur, daduchis tribus praecedentibus. Cum in adytum ventum est, lacram Coenam verbis ab ipso Christo expressis consecrat, sed lingua tantum patria. atque haec fiunt in ara Nicolao sacrata.

Mox fores patent; Populus vero quia certum nume~ in isto loco habitare existimat, egredienti Sacrifico magno eiulatu occurrit sexcenties hanc vocem decantans: Hospodii Pomyloii. Hunc clamorem, nolatum et cymbalorum tinnitus mirum in modum auget.

Vt vero in toto iam facta silentia templo, Sacerdos pedetentim procedens, arcana sacra toti populo commonstrat, calicemque plumbeum, cum operculo serico in dextra, et scutellam ex eodem metallo in sinistra tenens dum in genua procidunt auditores, ille lingua Rutenica haec verba proloquitur: Hoc est Corpus, et hic est sanguis Domini Iesu Christi, quem Iudaei innocentem morte mulctarunt. Tum denuo inter gemitus et suspiria muliebriter lamentantur, et tundunt pectora palmis.


page 1035, image: s1035

Flamen ilico in sacrarium regressus, in ara Nicolai sacramentum deponit, do nec veniant qui eo vtantur, quod interdum fit se quenti die. Calicem, si vinum non habent, ex calido Medone consecrant. Panem vero azymum domi suae pinsunt ciues, et deinde quoties coeleste illud conuiuium accedere gaudent, sacerdoti offerunt, vt consecret, et cum calice distribuat.

Peractis sacris libro ad manum resumto, Psalmum vnum vel plures demurmurat sacrificulus, crucemque ex argento puro factam omnibus exhibet osculandam. Postea suam quisque domum discedunt, et admodum rari ad vespertinas preces reuertuntur.

Polociae autem et Vilnae, maiori pompa et splendore reb. diuinis vacant. Vbi supellectilem ex auro et argento copiosam habent in ecclesiis. Vilnae triginta templa habent, omnia fere opere latericio structa.

Statuas nullas in templis venerantur, sed D. Nicolai et Mariae virginis imaginibus scrupos quosdam argenteos, Coralia, et alias exuuias dono dederunt. Has quuque Picturas, tanquam numinis aliquid habentes religiose colunt, et quota~nis in Duna fluuio bis abluunt, atque tandem magna cum pompa pristinum reducunt ad locum.

Praeterea mysticae ablutionis sacramentum in suo coetu retinent; ita tamen vt in hoc negocio per omnia fere quam proxime ad Romanenses accedant. Multum hic perditur olei, operae et vnguenti. Post longas tandem ceremouias Flame~ toto congio perfundere solet infantem, ita inquiens: Baptizo te per nomen patris, et filii, et sancti spiritus. A patrinis deinde more patrio vrnis aliquot tenellus pusio humectatur: Et licet hic aspera hyems crudelissime saeuiat; tamen tanta gelidarum copia aquarum suam sobolem abluunt. si quis caussam quarit respondeni illi: a teneris assuescere multum est. Postremo Flamen infantulum iterum comprehensum blande exosculatur, illiusque caput ad crucem, quae


page 1036, image: s1036

templi foribus incisa est magno impetu ter vibrat, et nisi testes baptismi ictus audiant, indignantur propterea, neque puerum recte sacris initiatum credunt. Sacro finito Flamini tres panes (quos a forma pytamidali Pyracno vocant) porriguntur cum numis aliquot argenteis, templumque clauditut.

Sacerdotes Rutenici proprias vxores habent, et sunt coniuges. Si quis dicit a Papa matrimonium clericorum improbari, excandescunt vti rapidis cum ferrea flammis lamina Cydopum excoquitur flagrante camino. Reditus certos, et certa stipendia non accipiunt; et tamen auditorum beneficentia liberaliter aluntur. Cucullos prorsus ignorant. Caerulei coloris tunicam plerunque duplicem habent. capillis ad humeros et pectus dependentibus apprime gaudent: et quo quisque est nigrior, et adspectu inamabilior, tanto maiori apud populum est in dignatione. Raso praeterea vertice et immissa barba grauitatem prae se ferunt singulatem. Vitae alioqui adeo impurae et execrabilis, vt non delubris Deorum, sed pistrinis molitorum dignos adfirmare possis. In tabernis publicis vinum adustum totos dies potant; Cumque iam nec mens nec pedes officium faciunt, saepe velut emortui in mediis plateis concidunt et obdormiscunt. Germani certe milites non semel iacentes perminxerunt. Postero die cum ad peragenda sacra in templum redeunt, non aliter coluntur a populo et amantur, quam si nuper ex concilio im mortalium Deorum missi venissent legati.

Scholas semper templis adiunctas habent. in illis triginta annorum iuuenis prima literarum rudimenta pueritiam docet. Litterae ipsorum alphabeticae veteribus Graecis quam similimae sunt. Catechesi nulla vtuntur: sed preculas ad beatam Virginem et D. Nicolaum in libris descriptas pueris proponunt. Symbolum tamen


page 1037, image: s1037

Apostolorum verbis quibusdam immutatis addiscunt. huic adduntur Hymni Dauidis, quos illi nocturna versantque manu, versantque diurna. Pueri annorum trium et quatuor, si forte inualetudine aliqua corripiuntur, statim Flamen aduolat, et sacramentum sub vtraque specie illis etiam distribuit. Tum vero iussu sacerdotis serio prouidendum est parentibus, ne iste puer, sacra qui vsus est coena, toto biduo oris excrementa in terram exspuat.

Feriis esutialib. plebes misere obnoxia est. Cumque totus iam praeteriit annus, vix paucis diebus illis carnes comedere licuit.

Matrimonii contrahendi Ratio talis est. Iuuenis si cui fauet puellae, propinquos tres quatuorve ablegat, qui parentes de elocanda virgine interpellent. hi vero vt vehementius animum proci irritent, nihil isto de negorio confieri posse adfirmant: et quandam apud internuncios simulant grauitatem. Sponsus tali spe frustratus, alia rem via aggreditur, tempusque et occasionem venandae virginis diligentissime obseruat. illa vero si forte domo paterna egreditur, ministri in insidiis collocati incautam et nihil tale timentem in casses sponsi vena toris coniiciunt: quae simul atque deflorata fuerit, mittuntur alii ad parentes legati, qui partim culpam deprecentur, partim amoris vehementiam accusent. Tum demum parentum impetrato consensu nuptiis dies dicitur. neque enim illis cohabitare licet, nisi solennitate publica copulentur. Igitur circa horam noctis vndecimam, sponsi cum fidibus, facibus et fistulis ad delubrum deducuntur. Ante illorum aduentum, aliquot vascula, sicera, melicrato et ceriuisia plena huc aduecta sunt. Conuiuae itaque vtriusque sexus, saltando, ludendo, clamando et ridendo bonam noctis obscurae partem consumunt. Interea mittuntur


page 1038, image: s1038

certi homines, qui Flaminem accersant; hi plerunque re infecta semel atque iterum discedunt, idque fit propter temulentiam deplorati sacrificuli, qui vino et somno sepultus iacet. Vulgus interim ducendis choreis occupatur; Postea morae et absentiae impatientes illi qui sponsum adfinitate attingunt, Flaminis poti domum effringunt, et vi abreptum ad peragenda sacra eundem pertrahunt. Ille dum solito vult fungi officio, nec tamen rectis pedibus consistere potest, saepe concidit in medio templo. Exoritur igitur damnabilis risus et barbaries, vt vix opiner, ethnicos Veneris sacra scurrilius peregisse. Accurrunt ilico qui lurconem teneant, ne collabatur. Tum primo panes sibi debitos adferri iubet.

Deinde libro aperto stentorea voce aliquem Hymnum Dauidicum cantat. postea intortam sponsi caesariem manu comprehendens in hanc sententiam eundem affatur. Dic mihi ô sponse, ô frater, ô amice, numquid tu huic tenerae vir esse potes? numquid eam fustibus aliquando mulctabis? numquid aegrotam, scabiosam et decrepitam derelinques? Hic sancte iurat sponsus, se facturum viri boni officium. Adsponsam igitur sermonem conuertens, eam quoque interrogat: An viro ferendo sufficiat? an rei familiaris curam agere? an coeco, curuo et decrepito marito fida velit esse comes? affirmat illa. Mox Flamen scrio ligneo viridi vtriusque caput coronat. In circumfetentia coronarum, descripta sunt Rutenice haec verba: Crescite et multiplicamini. Ille dum haec agit, in flammantur ab omnibus cereae candelae, et patera medone spumans sacrifico traditur, eam nouis sponsis vno propinat haustu; illi simili alacritate euacuant, et viro religioso reddunt. Abiecto iam ligneo cassiculo et pedibus contrito, nouas instituunt choreas, hic Flamen choragus est, caeteri longo ordine


page 1039, image: s1039

eundem insequuntur. Foeminae etiam lupulum in templo spargunt, et linum, cum tali acclamatione: Dii nostri tutelares faciant, ne uoui coniuges vllo vnquam destituantur bono. Sic tandem tumultuum finis est. Sacrificulus domum reducitur: conuiuae sponsos comitantur, et in tali conuentione egregie potant, et moechantur. Viri autem qui ex coniuge fato functa masculam sobolem susceperunt, persaepe impuberi filio sponsam quaerunt, cum qua tamen illi dormiunt et liberos procreant. Nato deinde ex ephebis egresso nouam nuptam a se constupratam et sobolem vna adducit pater, ita inquiens: Vides fili tuam coniugem et tuos liberos? Patris scortum, si filio placet, accipit illud, sin secus, praedam aspernatur, et de alia ducenda cogitat.

Iam de sepultura Mortuorum quaedam annotabimus. Homines rebus humanis exemtos in mensam nudos deponunt, et calidis vndis per integram horam abluunt, idque tantum faciunt noctu. Sordibus ita abstersis, in sella mediae domus constituunt eosdem, propterea nimirum, vt patremfamilias etiam mortuum venerentur, et metuant quotquot ista degunt in habitatione. Vidi semel atque iterum, sed obstupui, stereruntque comae, et vox faucibus haesit. Funus tandem tertio die effertur, praecedunt in ordine scholastici, hi lamentabile carmen ingeminant, cuius sensus est: Aspicite ô ciues hoc cadauer et vobis cauete: Nam nos omnes sic ibimus, ibitis, ibunt. Sandapilarios tres insequuntur Flamines, medius thuribulo circum circa fumat. Existimant enim hunc odorem malis geniis ita contrarium esse, vt perinde eum fugiant, ac sanctae crucis signum. Cum iam ventum est ad sepulturae locum, Orciniana ista sponda deponitur. Foeminae vero, quae vt flerent oculos erudiere suos, magna cum lamentatione


page 1040, image: s1040

ad vrnam feralem, quae hic aperitur, accurrunt, et cadaueri oscula figunt, ita interrogantes; Cur nostro abiisti e conspectu ô carissime? numquid cibi et potus inopia te occidit? numquid infelicis coniugii capistro caput subtrahere voluisti? Fatere nobis, quae te res mouere potuit, vt non tantum suauissimam thalami consortem, et liberos dulcissimos tuos desereres; sed etiam delitiis pulcerrimi huius mundi, tuis propterea fortunis et familiaribus omnibus abrenunciares? Sed hic verum est illud: Surdo narratur fabula. Accedens igitur sacrificus, plorantes foeminas arcet a feretro, Deoque manium imperat, vt ne vlla re mortuum impediat hominem; sed libere cum abire permittat ad locum istum beatarum mentium, ad quem maiores ipsius iam olim praecesserint. vtque expeditus tam longum nec satis tutum iter conficere possit, quidquid in omni vita preciosae supellectilis habuit, illud in vrnam fertilem inferunt, iamque antea domi suae recentibus ocreis et veste noua abeuntem herum induerunt: Mortuo etiam ceruical substernunt, sicca terra refertum. Cumque iam ferale murmur Flamines absoluerunt, defuncti coniunxiterum accurrens cum eiulatu et clamore maritum ad vitam reuocat. Huius gemitum ipsi sacrifici cum cantoribus excipiunt, et sesquihoram vociferando perdunt. adfertur deinde argentea crux, eam capulo superim ponunt et demortuum monent, vt ne suam patriam in consuetudine coelestium animorum obliuiscatur, sed pro ea apud coelites assidue deptecetur. Rogant etiam vt ante omnes D. Nicolaum sibi conciliet, hunc namque Deum esse tutelarem omnium Russurum. Tandem cadauer in fossam demittitur; Flamen vero sicci pulueris tantum vrnae superiniicit, quantum manu tenere potest. Caeteri deinde mortuum sepeliunt. Atque ita Piacularia sacra suum sortiuntur finem.


page 1041, image: s1041

Eodem die coenam satis opipare et apparate instruunt, ad hanc Christiani (ita mendicos, appellant) vocantur, vt nimirum tanquam ociosi pro mortuo Deos inclament. Flamines item et omnes consanguinitate propinquos inuitant. Cumque et mihi hunc haberent honorem, lubenter ecastor eos adii, ea potissimum de caussa, vt mores eorum rectius contemplari et obseruare possem.

Hospites osculo blandissime excipiunt, et quemque, vt dignior est, ad mensam collocant. Sed hic tibi illud ad mentem reuoces velim; Russos omnes S. Nicolaum tanquam Deum adorare, eiusque imaginem in domibus omnibus videri. Accumbentibus conuiuis, ardentem statim adferunt candelam, eamque Nicolao consecrant, deprecantes sedulo pro salute et beatitudine amici demortui. Postea in scutella argentea triticum cum superinfuso melicrato apponunt. Singuli ligulam sumentes, manibus defuncti rerum abundantiam, et nepotibus supellectilem copiosam vno optant ore. Mox calix vino adusto plenus obambulat. et hunc liquorem nonaliter potant, quam vaccae algentes vndas, vt in prouerbio dicitur. Neque tamen hoc ipsorum factum certa ratione caret; Vix enim illos ob ciborum cruditatem viuere posse arbitror, si tam forti potu stomachi frigiditatem non propulsarent. Ferculis demum appositis, senior inter Flamines iterum pinguia thura adolet, et lemures eiicit foras, postea scripto Crucis signo cibo benedicit. Peregrinis hominibus Elephantem honoris gratia praebibunt, illosque, si alicuius sunt dignationis et praeeminentiae, muneribus adficiunt liberaliter. Dumque omnes pro salute sui Regis, pro beatitudine amici mortui, pro felicitate adfinium et cognatorum, plenis cantharis bibunt: fit fere, vt vix duo vel tres istis ab exequiis


page 1042, image: s1042

sobrii domum discedant. Eleemosynas illi qui lautioris fortunae sunt, die Venetis distribuunt, sed exiguam tantum gregarii panis particulam.

Porro de vanis superstitionibus, quibus hae gentes deditae sunt, quid attinet dicere? Multi, serpentes in domibus familiares habent et alunt.

Daemonem quoque meridianum metuunt et colunt. Ille enim cum iam maturae refecantur fruges, habitu viduae lugentis ruri obambulat, operariisque vni vel pluribus, nisi protinus viso spectro in terram proni concidant, brachia frangit et crura. neque tamen contra hanc quoque plagam remedio destituuntur. Habent enim in vicina sylua arbores religione patrum cultas, harum cortice vulneri superimposito, illud non tantum sanant facile, sed et dolorem loripedi eximunt.

Luem castrensem quam nostri milites huc aduexerant, tali modo eos propulsare vidi. Funem accipiunt, eumque per foramen scamni in domo vetustioris tantisper trahunt et retrahunt, donec ignis scintillam ex arido assere eliciant: flamma conspecta, cereum in delubro vndis lustralibus perfusum accendunt. Omnes deinde qui ex hac fauilla prunas vel torrem domi conseruant, tutos fore credunt a pestifera contagione, et fit nonnunquam, vt euentus fidei respondeat.

Doloribus dorsi talem adhibent medicinam. Pueros illegitimos, quotum hic ingens est numerus, certo aere conducunt, illorumque tergum pedibus sexcenties premunt, et conculcant; Hoc medicamentum anodynum maiotibus profuisse asserunt.

Magistratum de voluntate Regis accipiunt; Oppidis Starostae, hoc est, Capitanei imperant, hi pro suo arbitrio leges figunt, et in plebeculam securr dominantur. Caussae criminales ad iudicia raro


page 1043, image: s1043

deferuntur. Qui se conuicia dixisse negat, absolnitur. Nam Palinodiam pro poena irrogata reputant. Iuris Romani scrupulosa volumina, Bartolos et Baldos frustra euoluisti, si hic esse voles: Statutis enim, id est, legibus scriptis vtuntur. In illis et hoc sancitum est: Homicidam, nisi in ipso facto deprehensus sit, quinque florenis vitam redimere posse. Homini autem qui alterius canem caeciderit, mulctam decem florenorum irrogandam esse. Fustuarii poena ipsis inter praecipua tormenta est. Nobiles enim, suos agricolas; Heri mancipia sua, si quando peccarunt, horrendum in modum fustibus dolant. Qui vero grauius deliquerunt, virgis ferreis lacerantur.

Gens est natura ad arma propensior. Machaeris, frameis, et falcatis ensibus pugnant, persaepe etiam claua lignea, quam semper ad manum habent. Si rus abeunt, Costram in dextra tenent, arcum autem Tartaricum cum pharetra et arundinibus venenatis lateri alligant.

In comessationibus non tantum rubri chartacea symbola Regis lubenter tractant, sed et ludo tessario gaudem. Summa autem solertia praelia latronum ludunt: Vt gemini inter se Reges albusque nigerque pro laude oppositi certent bicoloribus armis. In hac profecto arte ita excellunt, vt haud sciam an vlla gens cum illis comparari debeat.

Cum pax est, ferarum pelles ex Moschouia in Poloniam et Liuoniam venales asportant, Mel, ceram, et corium magna copia peregrinis vendunt. Caeteri venando et latrocinia exercendo victum quaeritant. Vndique enim densissimis et inuiis nemoribus septi sunt. Lupos, Lynces et Martes saepe intra ipsa oppidorum moenia venantur. Martes quidem in summitatibus arborum plerunque manent,


page 1044, image: s1044

et mel ab apibus congestum auidissime lingunt. Rustici igitur canes alunt vestigatores, qui odoratu produnt animal inter arborum frondes absconditum. Tum venator magno ictu arborem percutiens Martem de summo vertice deiicit: quem ilico [Gap desc: Greek words] ille dentium morsu necat. [Gap desc: Greek words] quoque in locis paludosis habitantes simili ratione decipiunt. Hoc animal, quia in extremis amnium oris commoratur, non capitur, nisi Nouembri et Decembri mensibus, cum terra durissimo frigore riget. Fluuio igitur glacie constricto aduolat rusticus cum cane odorisequo. [Gap desc: Greek words] aduenientis animum minime ignorans, effossos in ripa cuniculos deserit, et sub glacie in algentibus vndis natat. Canis autem naribus locum supra caput natantis exacte prodit. Sequitur igitur venator, qui iam antea glacie perfossa ad fauces fluminis rete de lino triplici factum disposuit. Ad hoc cum iam deuenit Castor, perrupturum se sperans, occiditur fustibus, et extrahitur. Pellis eius apud hos populos summo est in pretio. Hanc quoque venationem impune nunquam vidi, nam pene coeli intemperies me occidit.

Moribus Russi erga hospites sunt tolerabilibus: nisi forte eorum trullas ames. Nam inter pocula homines esse desinunt.

Viri et foeminae, si a fortunae bonis firmiores sunt, eodem fere habitu vestiuntur. Tunicam talarem varii coloris ex panno Britannico habent: limbis vestium taenias sericas, et globulos deauratos intertexunt: vterque ocreis calceatus. Foeminae vittis et mitra caput tegunt; viri cudone pileove coloris diuersissimi. Rusticorum filiae ex capitibus serpentum torquem collo circumdant. Vulgus autem ex pellibus ferinis tunicas, ex cortice arborum calceos parat: Et tot hic sunt sutores quot rustici.


page 1045, image: s1045

Natura profecto sub aspero coelo homines etiam elegantes producit. Corpora plerunque solida habent et succi plena. Neque adeo informis est sexus muliebris, si quis formarum velit esse spectator. Omnem autem decorem suum vnico potandi vitio mulieres obfuscant. In hac enim re si maritos non vincunt, certe sunt illis inferiores.

Musicae subtilioris ignari sunt. Panduras nulla arte tractant, et tantum tibias vtriculares in delitiis habent. In nuptiis et aliis solennitatibus persape ad manuum complosarum fragorem choreas ducunt.

Libros latinos et graecos nunquam viderunt; et tamen de Religione Graecorum multa gloriantur. Ego cum semel nouum Testamentum Tiguri graece impressum mecum haberem, rogaremque Flamines vt aliquam periodum legerent, illi sese hoc facturos pernegabant: sancte adfirmantes, eiusmodi typos nunquam sibi antea visos esse.

Mensae elegantiam non magnopere curant; sed crudos cibos, Deos AEgyptiorum, porrum et coepe auidissime ingurgitant. Ditiores vinum et medonem, vulgus Quastum, hoc est, aquam bibit, admixto sale vulgari, et pane mucido squaroque vescitur.

Domus Rutenicae ligneae sunt, et quidem male materiatae. Ita tamen desipiunt, vt existiment parietem craticium lateritio praeferendum esse. Coementi apud eos nullus fere vsus est. Polociae tantum tria templa sunt opere lateritio extructa. Ex his tertium more Italico pulcerrime expolitum nunc ibidem conspicitur. Caetera Moschorum Dux, Ioannes Basilides deuastauit, cum ante annos 18. Polociam deditione in suam accepit potestatem.

Pacis tempore optimos accipiunt ex agris prouentus: nec vllis fere frugibus hominum vtilitati


page 1046, image: s1046

seruientibus carent. Aues omnis generis, perdices puta, pbasianos, attagenes, erythrotaones, summa solertia per insidias capiunt, et leui aere diuendunt. Piscium lautissimorum admirabilem copiam perennia illis suppeditant flumina, Borysthenes, Duna, Drisna, Drissa, Polotta, ex quibus innumeri lacus et [Gap desc: Greek words] sese effundunt. Excocto sale Iberico cibos condiunt.

Metallum quidem patrio in solo non effodiunt, et tamen auri, obryzi, signatique argenti maximo desiderio tenentur, atque hoc vitium cum caeteris mortalibus commune habent. Numos eorum argenteos ouali forma procusos ad tuam Excell. mitto: ii vno in later??? Cataphracto signantur: in altero descripta sunt Rutenice haec verba: [Gap desc: Greek words] hoc est, Princeps magnus Ioannes.

Haec fere ea sunt, Dauid Chytraee, quae in orientaliori Russia obseruatione digna putaui, quae quidem, vt tuae cupiditati satisfacerem, lubenter in has paginas conieci: Nec tamen omnia attigi, sed tantum summa sequutus sum fastigia rerum, Apes vt tenero studens liquori libat summa thymi, aut crocon rubentem.

De Armeniis quoque antea ad te perscripsi, neque dubito literas tibi redditas esse. Hos frequentes habitare Leopoli, arque ibidem pulcerrima templa habere, Tidemannus Gifius, 7. Iunii Caunae mihi dixit. Ego quidem, si aliquando officii ratione hoc ipsum licebit, Leopolim excurram, et vicinam Armeniam perlustrabo, fusiusque deinde omnia literis tractabo.

Nunc restat vt de Tartaris perpauca subiiciamus. Cum vero epistolam ad te scribere decreuerim, non est quod historiam expectes. Nolim namque [Gap desc: Greek words] . Tartarorum quidem copias minime contemnendas regiis in csatris persaepe vidi: atque hi ex Praecopiensium Horda aduenerunt, ex qua


page 1047, image: s1047

nunc quoque militem conscrip sit Stephanus victor. Caeteri Polonis notiores sunt Tauricenses, Austurcenses, Naianenses, Rezihorenses, et Circassii. Principem Hordae sua lingua Czar, hoc est, Imperatorem appellant. Nobiles autem, quibus res mediocriter sunt secunda, Cnesi, id est, Principes vocantur. Tantus nimirum barbarae gentis fastus est, vt etiam titulos et magna miseri aucupentur nomina. Religio eorum sine dubio diuersissima est.

Ego illorum ritus, qui Regis nostri sceptrum agnoscunt, breuiter attingam. Bellici sane tumultus eos a numinis cultu non auocant. Nam Veneris die, cum vix Sol ipse nitentes spargere iam coepit radios, in medio camporum aequore frequentes conuolant. Hic Papa nudo vertice et pedibus complicatis humi sedens, schedulam sinistra in manu tenet, in hanc descripta ex Alcorano paradoxa aliquot congessit, quae voce clara ad circunstantes recitat. Illi si quando nomen Dei et Mahometis audiunt, gemitu et capitis inflexione reuerentiam suam declarant. Lectione finita, in stationem quisque suam reuertuntur. Caeteri tamen qui pacem bello, oeconomiam militiae praeferunt, aliis quoque ceremoniis occupantur. Hi vno a Vilna miliari, ad fluminis Veliae ripas, gurgustia aliquot et pagum amoenissimo loco situm habent. Huc ego XII. Kal. Iul. cum Ioanne Gamrato Stralsundino, mercatore et ciue Vilnensi exspatiatus, delubrum eorum intraui. In illo certe, nec alicuius Diui, nec atri Daemonis simulachrum vllum videtur. Nudi vbique parietes. Area tamen pictis Tapetis instrata est. Die Veneri dicata semper ad sacra conueniunt, ea, vti opinor, de caussa, vt significent neque Iudaeorum superstitiones, neque Christianorum nomen et religionem sibi probari. Delubrum nulli nisi discalceato ingredi licet. Campanarum boatum minime tolerant. Papa autem, exorto


page 1048, image: s1048

sole, in summitate templi exedrae insistens, stentorea voce populum ad conciones vocat. Cumque iam frequentes adsunt, sumto ad manum Alcorano quem Arabicis litteris scriptum mihi monstrarunt numinis colendi rationem illis exponit. Postea de apotheosi Mahometis, deque illius maiestate et praecellentia carmen agreste decantant: et tunc Comitiorum finis est. Si Alcoranum, vel alium quemuis librum typis editum hic videre licuisset, eum certe, vel magno pretio comparatum, ad te misissem. In tanto autem librorum defectu nihil se vendere posse dicebant. De Deo Iesu Christo et Spiritu sancto frustra eos interrogabis. Veram enim pietatem ita curant, vt numerum lupus aut torrentia flumina ripas. Non semel igitur admitatus sum, cum inter Christianos habitent, cur adeo duri sint, et Christianam religionem aspernentur. et video sane Iesuitarum nugas, qui de conuertendis ad Romanam ecclesiam gentibus multa et grandia fabulantur, Cum nequaquam hos, qui vicinis in parietibus commorantur, a vana superstitione abducere possint. neque tamen et hoc negare ausim, esse in Scythia homines Iesu numen adorantes, cum dictum sit per Dauidem de voce Euangelii per Apostolos in gentes spargenda: In omnem terram exiuit amussis eorum, et in finem orbis oratio eorum. Porro non fugit excellentiam tuam dogma Mahometarum magna ex parte Iudaeorum superstitionibus et somniis esse refertum. Tartari igitur Circumcisionem quoque retinent, sed diuersa ab Hebraeis ratione. Secundo enim et tertio annis a natiuitate, prout Papae visum est, circumciduntur.

Lingua eorum a Polono ???diomate tam longe abest, vt hi in Scythiam, illi in Sarmatiam commigrantes, ranae Seriphiae non iniuria dici queant. Qui tamen in Polonia, et Lithuania, et vtraque Russia longe lateque


page 1049, image: s1049

dispersi sunt, plerunque hominum, quibuscum degunt, linguam addiscunt et callent.

Praeterea illorum Papa hoc mihi in sermone dixit: In multis suae gentis regionibus, solem, ignem, malos item genios, tanquam Deos coli. Moribus feris sunt, et duri laboris patientissimi: nec etiam vna vxore contenti: Nam plurimas ducunt, quarum pene miranda domi est concordia. Sed prior cateris gratior habetur et acceptabilior.

Mortuos hic non cremant, sed defodiunt. Sponsos etiam fato functos addita dote et rebus Oeconomiae necessariis matrimonio iungunt, ridiculis me hercle ceremoniis: quos alio in orbe et reuicturos, et vna semper futuros autumant. De animabus mortuorum ita sentiunt, eas videlicet ex vno corpore in aliud tantisper demigrare, donec praecellentem aliquam et diu quaesitam inueniant habitationem: atque hinc magna ista mundi lumina Caesares et viros principes enatos esse.

Victus illorum miserrimus et Cyclopicus: Nam, prandentes aliquoties cum horrore aspexi. Carnes certe equinas ac semicoctas auidissime deuorant. nullusiliis mensarum et sediliorum est vsus. Cutes equorum iam tum fumantes, et recens bestiae detractas pro scamnis consessuri consternunt. Lac equarum tanquam vinum Cretense admirantur et epotant. Hi bellis, acynacibus, arcu et sagitris pugnant, bellatorum praestantia equorum omnibus facile anteponendi.

Praecopiensium legatus XIX. Iunii Vilnam adueniens Regi Euangelion adferebat, de re a suis contra Moschos animose et forriter gesta. Quod videlicet non tantum maximas hostis prouincias ferro flammaque feliciter peruagati sint; sed et ad ipsa Metropolis Moschouiae moenia penetrarint. Horum studium voce sua Rex collaudans, magnam se ipsis aliquando


page 1050, image: s1050

gratiam habiturum dicebat, si deinceps quoque magnanimo conatu in ???duersam gentem arma et bellum inferant.

Iam de rebus POLONICIS quales eae nunc sunt, scribendum aliquid erit. Quia enim nihil abs te literarum tribus pene mensibus accepi, meas epistolas, quas Maio et Iulio exaraui, intercidisse video. Rex Stephanus victor, 29. Aprilis ex Comitiis Warsauiensibus Vilnam reuersus est. 8. autem Cal. Iun. Bogdanus Bielscius, Moschus nobilissimus, a suo principe profugus ad regem venit Vilnam, qui non tantum humanissime nouum et insperatum hospitem excepit; sed et muneribus adfecit liberaliter. Sunt homines, qui ominis loco illius aduentum excipiant, et fore confidant, vt exulis consilio Rex plurimis in rebus adiuuetur.

Sequenti die, qui erat 26. Maii, Legatos Moschicos aduentare vidimus, comitatum habentes satis splendidum. Cum illis aliquot diebus de pace tractatum est, effectum vero nihil. Conditiones a Rege propositae tales sunt: Moschus Liuoniam tradat. Impedimenta bellica et commeatum in arcibus deditis relinquat. Sumptus etiam duabus expeditionibus factos persoluat. Pacem perpetuam sanciat. Danorum et Suecorum Reges hoc foedere comprehendantur. Captiui [Gap desc: Greek words] vel permutatione redimantur. Ipse Princeps in finibus vtriusque regni ad colloquium se sistat. Internuncii cum dicerent nihil horum suis in mandatis annotatum esse, intercessione Procerum, decem dierum spacium impetrarunt, vt interea per veredarium Principis sui mentem explorarent. Ille quia die dicto reuersus non est; Rex quidem Legatos dimisit.

Ipse veroi 19 Iun. equum in gyros tortum conscendens, Vilna egressus est circiter decimam diei horam, coelo ita sereno, et tam faustis hominum acclamationibus, vt dubitare nemo possit, hunc Principem diuinitus Polonorum genti datum, ex hydra ista Lernaea


page 1051, image: s1051

feliciter debellata, famam reportaturum esse immortalem. Equitabant in agmine variarum gentium Proceres, inter quos non postremus erat legatus Pontificius, Ioannes Andreas Caligarius, Episcopus Brittonoriensis, qui pro confirmatione Regni pecuniam Papae debitam deposcens, indulgentias simul et peccatorum remissionem largissimam attulit. Proximum ab illo locum tenebat generosus vir, Leuinus Bulouius, ab illustridimo Marchione Brandeburgensi et Borussorum Duce in legatione huc missus, Qui postea Caunam reuersus, cum ad prandium me inuitasset, amanter hoc a me petiit, vt suo nomine salutem tibi plurimam adscriberem, addens et illud: In Borussiam quidem te hoc tempore non venturum, id quod ego summo cum dolore audiui: Statueram enim salutandi gratia Regiomontem ad te excurrere.

TIDEMANNVS quoque GISIVS, I. V. D et Regis intimus Secretarius, homo omnium hominum humanissimus, et optimis literis egregie excultus, 21. Iunii, historiam Augustanae Confessionis tuam, ab Rittero latina ciuitate donatam, Vilnae mihi monstrauir, Cumque sumto semel iterumque calamo scribere tibi vellet, neque tamen, tanta et indicibili negotiorum mole oppressus, sibi ipsi satisfacere posset, inuitus quidem hoc tempore officium tuae excellentiae debitum intermisit, meque per Apollinem rogauit, vt hanc candidissimae mentis suae adfectionem per epistolam tibi significarem, id quod me facturum, vti debui, ita lubenter promisi. De omnibus tamen rebus, quae hactenus gestae sunt, et quae deinceps numinis auspicio gerentur, faciet te paullo post certiorem.

Regis nostri frater, Transyluaniae Princeps, nuper decessit, cuius obitum Rex grauiter tulit, vt par est. metuit fortassis aliquam in istis locis mutationem, quanquam filius demortui, decem annorum puer, a subditis patris


page 1052, image: s1052

successor nominatus est. Eodem die quo Transyluanorum Dominus extinctus est, generosissimus Regis equus exanimis concidit et periit, qui non procul ab arce Vilnensi defossus est, et columnam habet ligneam.

Belli suscepti moles hac aestate Plescouiam tanget. Milites vndique huc confluunt, ille ex Germania, alter ex Calydonia, tertius ex Britannia, vt nimirum venales animas tanto citius Plutoni propinent. Nam vndique ad inferos tantundem viae est.

Rex dum foris hostem quaerit, nos domi pro pietate bellum gerimus. Proceres quidem Polonici, qui purioris doctrinae professuribus fauent; et partim Cinglianos defendunt; partim Augustanam Confessionem sequuntur: ante abitum suum de ineunda concordia suaserunt, certum esse adfirmantes, quod N. Romae nuper creatus in pernitiem Lutheranorum iuramentum praestiterit Pon. Max. Huius vero tyrannidem non adeo metuendam esse, si nos pie in religione consentiamus. Maio igitur mense conuenimus Vilnae, effecimus nihil. Summam actionis adiunctae continent paginae. Ipse Dei filius, vtinam gloriosissimo aduentu suo vulnera ecclesiae cito sanet; et beatitudinem nobis donet sempiternam. In hoc quidem seculo sinceram sperare pacem non licet. Anabaptistas vicinos per occasionem erroris admonui. Horum superintendens Laurens Criscouius, haeresin se defensurum scribit. cum prodierint chartae, habebimus sane quod aut contemnamus; aut etiam quod auctoritate sanctarum scripturarum refutemus. Literas ipsus Criscouii ad tuam Excellentiam transmitto. Iamque Colophonis vice etiam atque etiam vehementer te rogo, vt hasce paginas tuo iudicio emendes, ac vel legas, vel diuulges, vel abiicias. quidquid horum feceris, meo facies consensu. Summum Pontificem ecclesiae, Iesum Christum, Dei ac virginis filium, qui solus est longitudo dierum nostrorum,


page 1053, image: s1053

toto pectore precor, vt tuam Excellentiam spiritu sanctissimo suo gubernet, et diutissime incolumem conseruet, meque tuae beneuolentiae et amori totum trado. 8. Calend. August. Anno M. D. LXXXI.

DE RELIGIONE ET SACRIFIciis Veterum Borussorum, epistola 10. Meletii Ad Georgium Sabinum.

CVm elegiam illam tuam, quam ad Petrum Bembum Cardinalem scripsisti, mihi legendam exhibuisset Hieronymus filius meus, qui tuis scriptis plurimum delectari solet, in qua de sacrificio capri, et anguium cultu, quae nonnullae Sarmaticae gentes faciunt, coommemoras: continere me non potui, quin ea prae de vano cultu earum gentium comperi, ad te scriberem. tibi vtique non ingratum fore sperans, si earum gentium, ad quas fato quodam vocatus es, et in quarum vicinia vitam agis, mores et idolatriam pleniuscognosceres. Multi enim superstitiosi ritus, idolatricique cultus passim in his regionib. adhuc occulte seruantur, qui tibi aduenae nondum forte cogniti sunt. Itaque visum est coommunicare tecum, quicquid de illis compertum habeo. Ac ne longiore vtar prooemio, referam primo sacrificia, quib. olim Borussi, Samogitae, Lithuani, Ruteni et Liuones, coluerunt daemonia pro diis, atque nunc etiam multis in locis colunt occulte: deinde superstitiosos quosdam ritus, quibus nuptiae, funera et parentalia, apud easdem gentes celebrantur.

Die Gregorii sacrificium facere solent Pergrubrio, qui florum, plantarum, omniumque germinum Deus creditur. Huic Pergrubrio sacrificant hoc modo. Sacrificulus, quem Vurschayten appellant, tenet dextra obdam cereuisiae plenam, inuocatoque daemonii nomine, decantat illius laudes: Tu (inquit) abigis hyeme~, tu reducis amoenitatem veris: per te agri et horti virent, per te nemora et syluae frondent. Hac cantilena finita, dentibus apprehendens


page 1054, image: s1054

obdam, ebibit cereuisiam nulla adhibita manu: ipsamque obdam ita mordicus epotam, retro supra caput iacit. Quae cum e terra sublata iterumque impleta est, omnes quotquot adsunt ex ea bibunt ordine, atque in laudem pergrubrii hymnum canunt Postea epulantur tota die, et choreas ducunt.

Similiter quando iam segetes sunt maturae, rustici in agris ad sacrificium congregantur, pro lingua Rutenica Zazinck vocatur, id est, initium messis. Hoc sacro peracto, vnus e multitudine electus, messem auspicatur, manipulo demesso quem domum adfert. Postridie omnes, primo illius domestici, deinde caeteri quicunque volunt, messem faciunt.

Facta autem messe, solenne sacrificium pro gratiarum actione conficiunt, quod Rutenica lingua Ozinck, id est, consummatio messis dicitur. in hoc sacrificio, Sudini Borussiae populi, apud quos succinum colligitur, capro litant, sicut in elegia tua ad Bembum scribis.

Litandi vero ritus est talis. Congregato populi coetu in horreo, adducitur caper, quem Vurschaytes illorum sacrificulus mactaturus, imponit victimae vtramque manum, inuocatque ordine daemones, quos ipsi Deos esse credunt: videlicet, Occopirnum, Deum coeli et terrae, Antrimpum, deum maris. Gardoaeten, deum nautarum, qualis olim apud Romanos fuit Portunnus. Potrympum, deum fluuiorum ac fontium. Piluitum, deum diuitiarum, quem Latini Plutum vocant. Pergrubrium, deum veris. Pargnum, deum tonitruum ac tempestatum. Pocclum, deum inferni et tenebrarum. Poccollum, deum aeriorum spirituum. Putscaetum, deum qui sacros lucos tuetur. Ausceutum, deum incolumitatis et aegritudinis. Marcoppolum, deum magnatum et nobilium. Barstuccas, quos Germani Erdmenlen/hoc est. subterraneos vocant.

His daemonibus inuocatis, quotquot adsunt in horreo, omnes simul extollunt caprum, sublimemque tenent, donec canatur hymnus: quo finito, rursus demittunt


page 1055, image: s1055

ac sistunt caprum in terram. Tum sacrificulus admonet populum, vt solenne hoc sacrificium, a maioribus pie institutum, summa cum veneratione faciant, eiusque memoriam religiose ad posteros conseruent. Hac conciuncula ad populum habita, ipse mactat victimam, sanguinemque patina exceptum dispergit. Carnem vero tradit mulieribus eodem in horreo coquendam. Hae interea dum caro coquitur, parant e farina filiginea placentas, quas non imponunt in furnum, sed viri focum circumstantes, hinc illinc per ignem iaciunt absque cessatione, tamdiu quoad illae indurescant et coquantur. His peractis, epulantur atque helluantur tota die ac nocte vsque ad vomitum. Ebrii deinde summo mane extra villam progrediuntur, vbi reliquias epularum, quae remanserunt, certo in loco terra operiunt, ne vel???? volatilibus, vel a feris diripiantur, Postea dimisso coetu suam quisque domum repetit.

Caeterum, ex omnib. Sarmatiae gentibus supra nominatis, multi adhuc singulari veneratione colunt Putscaetu, qui sacris arboribus et lucis prae est. Is sub arbore Sambuco domicilium habere creditur. Huic passim homines superstitiosi litant pane, cereuisia, aliisque cibis sub arbore Sambuco positis, precantes a Putscaeto, vt placatum efficiat Marcoppolum deum magnatum et nobilium, ne grauiore seruitute a dominis ipsi premantur: vtque sibi mittantur Barstuccae, qui (vt supra dictum est) subterranei vocaritur. His enim daemonibus in domo versantib. se fieri credunt fortunatiores: eisque collocant vesperi in horteo super mensam mappa stratam, panes, caseos, butyrum, et cereuisiam: nec dubitant de fortunarum accessione, si mane reperiant cibos illic assumptos. Et si quando in tactibus cibus in mensa remanet, tunc magna anguntur cura nihil non aduersi metuentes.

Eaedem gentes colunt spiritus quosdam visibiles, qui lingua Rutenica Coltky, Graeca Coboli, Germanica Coboldi,


page 1056, image: s1056

vocantur. Hos spiritus credunt habitarem occultis aedium locis, vel in congerie lignorum: nutriuntque eos laute omni ciborum genere, eo quod afferre soleant nutritoribus suis frumentum ex alienis horreis furto ablatum.

Cum vero hi spiritus alicubi habitare ac nutriri cupiunt, hoc modo suam erga patremfamilias voluntatem declarant. In domo congerunt noctu segmenta liguorum, et mulctris lacte plenis imponunt varia animalium stercora. Quod vbi paterfamilias animaduerterit, nec dissipauerit segmenta, nec stercora e mulctris eiecerit, sed de inquinato lacte cum omni familia sua comederit, tuncilli apparere et permanere dicuntur.

Praeterea Lituani et Samogitae in domibus sub fornace, vel in angulo vaporarii vbi mensa stat, serpentes fouent, quos numinis instar colentes, certo anni tempore precibus sacrificuli euocant ad mensam. Hi vero exeuntes, per mundum linteolum conscendunt, et super mensam assident: Vbi postquam singula fercula delibarunt, rursus descendunt, seque abdunt in cauernis. Serpentibus digressis, homines laeti fercula illa praegustata comedunt, ac sperant illo anno omnia prospere sibi euentura. Quod si ad preces sacrificuli non exierint serpentes, aut fercula super mensam posita non delibauerint, tum credunt se annoillo subituros magnam calamitatem.

Adhaec eaedem gentes habent inter se sortilegos, qui lingua Rutenica Burty vocantur, qui Potrimpum inuocantes, ceram in aquam fundunt, atque ex signis siue imaginib. inter fundendum figuratis, pronunciant ac vaticinantur de quibuscunque rebus interrogati fuerint. Nouripse mulierculam, quae cum diu reditum absentis filii frustra expectas set: erat. n. filius ex Borussia in Daniam profectus: consulit sortilegum, a quo edocta est, illum naufragio periisse. Cera enim in aquam fusa, expressit formam fractae nauis, et effigiem resupini hominis, iuxta nauim fluitantis.


page 1057, image: s1057

Apud Samogitas est mons ad fluvium Nauvassam situs, in cuius vertice olim perpetuus ignis a sacerdote conseruabatur, in honorem ipsius Pargni, qui tonitruum et tempestatum potens a superstitiosa gente adhuc creditur. Hactenus de sacrificiis.

Nunc de ritibus NVPTIARVM, funerum, et parentalium narrabo non minus ridicula quam superstitiosa. Apud Sudinos, Curonenses, Samogitas et Lithuanos, nubiles puellae multis in locis gestant tintinnabulum, quod funiculo alligatum e cingulo dependet vsque ad genua. nec ducuntur sed rapiuntur in matrimonium, veteri Lacedaemiorum more a Lycurgo instituto. Rapiuntur autem non ab ipso sponso, sed a duobus sponsi cognatis. Ac postquam raptae sunt, tunc primum requisito parentum consensu, matrimonium contrahitur.

Cum nuptiae iam celebrantur, sponsa ducitur ter circa focum. Deinde in sellam ibi collocatur. Sedenti super sellam, pedes lauantur. Ea vero aqua, qua sponsae lauantur pedes, conspergitur lectus nuptialis ac tota supellex domestica, Consperguntur item hospites, qui ad nuptias inuitati sunt. Postea sponsae os oblinitur melle, et oculi teguntur velamine, velatis oculis ipsa ducitur ad omnes aeduim fores, quas iubetur contingere ac pulsare dextro pede. Ad singulas fores circumspergitur tritico, siligine, avena, hordeo, pisis, fabis, et papavere. Qui enim sequitur sponsam, gestat saccum plenum omni genere frugum: cumque illam circumspergit, ait, nihil horum defuturum sponsae, si religionem pie coluerit, remque domesticam curauerit ea diligentia, qua debet. His actis, aufertur sponsae velamen ab oculis, et conuiuium celebratur.

Vesperi cum sponsa ad lectum deducenda est, inter saltandum ei abscinduntur crines: quibus abscissis, mulieres imponunt ei sertum, niueo linteolo adornatum,


page 1058, image: s1058

quod vxoribus gestare licet, donec filium pepererint. Tamdiu enim vxores pro virginibus se gerunt. Ad extremum introducitur in cubiculum, vbi pulfata et verberata coniicitur in lectum, sponsoque traditur. Tum pro bellariis afferuntur testiculi caprini, vel vrsini, quibus ipso nuptiarum die commanducatis, coniuges creduntur fieri foecundi. Hac de causa, nullum quoque animal castratum illic ad nuptias mactatur.

In FVNERIBVS hic seruatur ritus a rusticanis, defunctorum cadauera vestibus et calceis induuntur, et erecta locantur super sellam, cui assidentes illorum propinqui, perpotant ac helluantur. epota cereuisia, fit lamentatio funebris, quae in lingua Rutenica sic sonat: Ha le le, le le, y procz tii mene vmarl? ii za tii nie miel szto yesty, albo pyti? y procz tii vmarl? Ha le le, le le ii za tii nie miel krass iie mlodzice? ii procz tii vmarl? Id est, Hei, hei mihi. Quare mortuus es? Num tibi deerat esca aut potus? Quare ergo mortuus es? Hei, hei mihi: An non habuisti formosam coniugem? Quare ergo mortuus es? etc. Hoc modo lamentantes enumerant ordine omnia externa illius bona, cuius mortem deplorant: nempe, liberos, oues, boves, equos, anseres, gallinas, etc. Ad quae singula respondentes, occinunt hanc Naeniam, Cur ergo mortuus es, qui haec habebas?

Post lamentationem dantur cadaueri mnnuscula, nempe, mulieri fila cum acu: viro linteolum, idque eius collo implicatur. Cum ad sepulturam effertur cadauer, plerique in equis funus prosequuntur, et currum obequitant quo cadauer vehitur: eductisque gladiis, verberant auras, vociferantes, Geygeythe begaythe peckelle, id est aufugite vos doemones in infernum. Qui funus mortuo faciunt, nummos proiiciunt in sepulchrum, tanquam viatico mortuum prolequentes.


page 1059, image: s1059

Collocant quoque panem, et lagenam cereuisiae plenam ad caput cadaueris in sepulchrum illati, ne anima vel sitiat vel esuriat. Vxor mane et vesperi, oriente et occidente Sole, super extincti coniugis sepulchrum sedens vel iacens, lamentatur diebus triginta. Cognati vero ineunt CONVIVIA die tertio, sexto, nono, et quadragesimo AFVNERE. Ad quae conuiuia animam defuncti inuitant, precantes ante ianuam. In his conuiuiis quibus mortuo parentant, tacite assident mensae tanquam muti, nec vtuntur cultris. Ad mensam vero ministrant duae mulieres, quae hospitibus cibum apponunt, nullo etiam cultello vtentes. Singuli de vnoquoque ferculo aliquid sub mensam iaciunt, quo animam pasci credunt, eisque potum effundunt. Si quid forte deciderit de mensa in terram, id non tollunt, sed desertis (vt ipsi loquuntur) animabus relinquunt, manducandum, quae nullos habent vel cognatos vel amicos viuentes, a quibus excipiantur conuiuio. Peracto prandio, sacrificulus surgit de mensa, ac scopis domum purgat: animasque mortuorum cum puluere eiicit, tanquam pulices atque his precatur verbis, vt e domo recedant, Ielii pilii dussicae: Nu wenn / Nu wenn / hoc est, edistis ac bibistis animae dilectae, ite foras, ite foras. Post haec incipiunt conuiuae inter se colloqui et certare poculis. Mulieres viris praebibunt, et viri mulieribus vicissim, seque mutuo osculantur.

De hac oblatione ciborum super tumulos defunctorum, meminit etiam Augustinus sermone decimoquinto de Sanctis, cuius verba haec sunt: Miror cur apud quosdam infideles hodie tam perniciosus error increuerit, vt super tumulos defunctorum cibos et vina conferant, quasi egressae de corporibns animae, carnales cibos requirant. Epulas enim et refectiones


page 1060, image: s1060

caro tantum requirit. Spiritus autem et anima iis non indigent. Parare aliquis suis charis dicit, quod ipse deuorat. quod praestat ventri, imputat pietati, etc. Hactenus Augustinus.

Haec quae de superstitiosis ritibus, et ceremoniis illarum gentium narraui, partim ipse vidi, partim ab hominibus fide dignis audiui. Tu vero praestantissime vir, qui variarum rerum cognitione delectari solitus es, pro ea qua excellis humanitate, meum hoc qualecunque scriptum ab homine tui amantissimo profectum, boni consulas oro.

PETRO PATIENTI.

??? [Gap desc: Greek words] , quam mihi dulces et gratae tuae literae fuerunt, non solum beneuolentiae erga me tuae, et candoris sinceri testes, verum etiam vniuersum Ecclesiae et Academiae vestrae statum exponentes. Inprimi autem gaudeo Deum consiliis et laboribus tuis benedictione sua adeo opulente adesse, vt fructus illorum vberrimos in animis piorum erectis et confirmatis: aduersatiorum vero blasphemiis repressis: et diligentia ac fide tua Illustriss. Electori et ecclesiae illi, non solum probata et grata, verum etiam diutius et ardentius desiderata coram perspicias. Filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum, [Gap desc: Greek words] nostrum, a cuius Genethliis, quae salutis nostrae exordium fuerunt, Anni etiam noui principium in Ecclesia ducimus, toto pectore precor, vt deinceps etiam studiis et actionibus tuis benedicat et Annum hunc felicem faustum et salutarem tibi et toti Ecclesiae tuae domesticae ac publicae tribuat, et nos omnes doceat et gubernet. Quod te coniunctionis nostrae cupidum ostendis, et consilia actionesque nostras, ad communem illius ecclesiae et Academiae salutem


page 1061, image: s1061

vnanimi consensu dirigi optas: gratissimo pectore agnosco, ac vere non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte, et non calcata candidiora niue. Quantum vero et quam rarum beneficium sit, in talibus negociis et tantarum rerum deliberationibus, amicum et collegam fidum habere: cui tuto animi tui sensa et cogitationes credere possis, aliquoties iam carendo didici. Tecum vero ita victurus essem, vt Homericum illud vere de nobis vsutpare possemus, [Gap desc: Greek words] . Habeo in hac Academia collegas aliquot de religione dissentientes: sed cum in lectionibus et alias nihil turbent aut palam maledicant: et alioquin Academiae vsui et ornamento sint, facilius eos toleramus.

Idem in patriae Academia consilium fortasse daturus essem. Non enim subito haberi alii praeceptores idonei queunt, et si obtineri possent, tamen scholastici ex prioribus pendentes dilaberentur. nec in tanta caritate annonae, subito noui accurrerent. Cum igitur vere [Gap desc: Greek words] in re tanta, Filium Dei consiliarium aeterni patris oro, vt illustrissimo Electori et vobis consilium sapiens, occasiones commodas, et felices successus, in hac grauissima deliberatione, tribuat. Magna enim mediocriter idoneorum hominum raritas est. nec vacat periculo alios commendare. Docet autem in Academia N. vir grauis, prudens et doctus, quem meo periculo commendare non vererer, N. N. Is superioribus diebus ad me scribens rationem sui, in Ecclesia vel Academia aliqua haberi petiuit, in qua totum se dedere professioni Theologicae possit. Nam Ethicen hactenus simul tradidit, nec in collegium Theologicum, propter quorundam aemulationes, receptus est. Eius viri prudentiam


page 1062, image: s1062

et grauitatem cum eruditione eximia coniunctam praesidio et ornamento Academiae vestrae futuram sperarem. Bene vale.

EBERHARDO MOLLERO CONsuli Hamburg.

GAudeo sane non ingratum tibi meum scribendi officium accidisse, quod prolixam et piae prudentiae ac grauitatis plenam mihi epistolam peperit, pro qua vicissim, vt debeo, reuerenter gratias ago. Qupd autem de Patriarcha Byzantino optas, vt de toto corpore doctrinae Ecclesiasticae, et superstitionibus ac erroribus in Graeca Ecclesia vigentibus, commonefiat: id proximo quinquennio aliquoties Tybingensis Ecclesiae et scholae Doctores fecerunt. Cum enim Dauid Vngnad Baro Styriacus, ab Imperatore Maxaemiliano felicis memoriae Orator, in aulam Selymi aliquot annis destinatus esset: a Tybingensibus Theologis concionatorem in Graeca etiam linguabene eruditum ad se mitti petiuit, qui itineris comes esset: Hi M. Stephanum Gerlacum, ingeniosum, doctum et industrium iuuenem miserunt. eique et literas ad Patriarcham et exemplum confessionis Augustanae a Paulo Dolscio Graece redditae; et mandata de inquirendo statu Ecclesiarum Graeciae vniuerso: De Libris in conuentibus illorum Ecclesiasticis vsitatis (quorum nomina Calendario Ecclesiae Graecae in fine libelli Chronologici recens a me editi adscripsi) ac inprimis de articulis doctrinae controuersis, dederunt.

Exhibet ille literas et responsum a Patriarcha de singulis Confessionis Augustanae atticulis impetrat. Huic scripto vicissim responderunt Tubingenses, et modeste ac grauiter, opiniones Graecas cum Pontificiis magna ex parte congruentes, de bonis operibus


page 1063, image: s1063

ad iustificationem et salutem consequendam necessariis, de cultu Imaginum, inuocatione sanctorum, Missa, etc. refutarunt. Simul etiam miserunt D. Iacobi Herbrandi compendium Theologiae in Graecam linguam conuersum a Martino Crusio Graecarum literarum Professore, qui priorem etiam confutationem Graece reddidit. Ad hanc vicissim rescribere Patriarcha instituit, ac mense Maio superioris anni, cum Stephano Gerlaco in Germaniam in comitatu Legati Caesarei reuertente, literas ad me dedit, simul etiam ad Martinum Crusium scripsit, in quibus significat, se circa mensem Augustum responsionem suam absoluturum esse. Epistolam Crusius mecum communicauerat. Sed iam inquirens non inuenio. Magnificentiam tuam oro, vt hanc qualemcunque indicationem boni consulat, et beneuolendam erga me suam non deponat. Bene valete.

IEREMIAS PATRIARCHA CONstantinopolitanus Dauidi Chytraeo.

[Gap desc: Greek words]


page 1064, image: s1064

[Gap desc: Greek words] .

[Gap desc: Greek words] .

HIOBO MAGDEBVRGO.

MEministi grauiter et vere a Plutarcho dici: Virum bonum Principis praeceptorem, commune multis hominibus Bonum: ac velut Fontem augustum et perenuem esse, ex cuius sapientia et virtute, pubica populorum principi subiectorum salus emanet. Cum igitur te [Gap desc: Greek words] , Illustriss. Principi Iohanni magistrum et [Gap desc: Greek words] familiarem adiunctum esse, Reuerendus Collega et compater meus M. Lucas Randouius sciret: spem prope certam concepit, ex augusto bonitatis et sapientiae tuae fonte, rivulum benignitatis aliquem, in suam quoque familiam, quam numerosam et honeste ac sancte educatam Dei beneficio habet. exundatutum esse. Habet autem inter caeteros multos Filium eximia ad virtutem et doctrinas indole praeditum, et mediocriter iam in primis literis institutum, Dauidem nomine, annos natum quatuordecim. Eum in illustri schola Misnensi, sub doctissimi viri Matthaei Dresseri disciplina, vberiores in pietatis et literarum studiis progressus facere optaret. Cumque ex hac vrbe aliis etiam adolescentibus, certorum amicorum commendatione, aditus in eam scholam patefactus sit: sperat tuo consilio et authoritate, vel per illustriss. principis discipuli tui apud Ducem Christianum


page 1065, image: s1065

intercessionem, vel alia ratione commodiore, quam tuae prudentiae et fidei ille commendat: Facultatem filio in schola illa aliquot annis viuendi, posse impetrari. Amanter itaque et officiose oro, si absque molestia et incommodo poteris, vt beneuolentiam nobis tuam in hoc negotio declares. Neque enim minus pro hoc amici et compatris mei filio laboro, quam si ex me ipso natus esset. Quidquid igitur contuleris in ipsum studii et beneficii, perinde accipiam, ac si in filium ex me natum collocasses. Mitto epistolam Patriarchae Byzantini ad me superioribus mensibus datam. Tuae Musae, si quid recens genuerunt, quaeso vt mecum commonices, et amore me tuo complecti non desinas. Bene vale. Die aequinoctii Verni.

ERICO XIV. REGI SVECIAE.

SErenissime et porentissime Rex, Domine clementissime. Summo illi bellatori et fortissimo regi Achilli, cum in castris esset, Astra in clypeo fabricata esse a Vulcano, sapiens antiquitas tradidit, vt significarer, et has artes in tutela regum et Principum latere, et earum curam, etiam inter arma, non prorsus deponendam esse. Etsi igitur scio, Regiam Maiestat. V. hoc tempore inter arma, non perinde ac in pace, ad haec nostra studia, quae pacis ornamenta et praesidia sunt, respicere posse, tamen vt optimus princeps et bellator praestantissimus Iulius Caesar, se media inter praelia semper, stellarum caelique plagis superisque vacasse praedicat: ita non dubito Regiam Maiestatem vestram inter media arma, verae de Deo doctrinae ac bonarum literarum amorem et curam simul complecti.

Ideo enim regna a Deo instituta sunt et conseruantur, vt summi regis Christi doctrina et cultus religiosus et honestae attes, quae ad coelestem doctrinam


page 1066, image: s1066

recte intelligendam et explicandam necessariae sunt, late in eis luceant et propagentur. Ideo gerenda sunt fortibus et piis regibus Bella, et depulsis hostibus patria defendenda est, vt in pace vera de Deo et Domino nostro Iesu Christo doctrina, in Ecclesiis, scholis et familiis totius regni tranquille et feliciter propagari et mores honeste regi possint, vt Deus a multis recte inuocetur et colatur. Hoc animo cum Regiam Maiestatem vestram bellum ad patriae defensionem gerere sciam, vt paulo post restituta pace, Christi regnum et doctrinae coelestis, aliarumque honestarum artium studia in R. Maiest. V. regno excitentur, floreant et dominentur: Spero Regiae Maiest. vestrae, etiam hoc belli tempore, non ingratum fore officium meum, quo luculentam regni Christi descriptionem, in Apocalypsi Iohannis reuelatam, et breui ac perspicua explicatione a me illustratam, R. M. vestrae nomini cla???issimo dedicaui. et quotidie ardentibus votis Deum, qui dat salutem regibus, precor, vt R. M. V. et regna, quae R. M. V. imperio subiecit, Deus clementer protegat ac tueatur.

Multae autem graues causae sunt vsitati moris, quo summis regibus ac principibus, studiosorum hominum scripta dedicari solent. Cum enim sine literis et hominum eruditorum opera, nec religio Christi vera coli et propagari, nec politica regum et principum negocia, in deliberationibus, in iudiciis, in Legationibus, et inprimis Cancellaria, vt vocant (quae cor principis a sapientissimo principe Friderico Saxone nominari solita est) gubernari et regi possit: significatum est hoc more, inprimis ad reges et principes, curam excitandi et tuendi literarum studia pertinere. Deinde cum clementissimam Reg. Maiest. vestrae voluntatem erga ecclesiam Christi et doctrinarum studia, communi multorum voce et laudibus honorificis celebrati auduam:


page 1067, image: s1067

vicissim hanc Reg. Maiest. V. pietatem et virtulem scholasticis praedicare cupio, eosque adhortari, vt bonos et salutares reges et principes ament et venerentur, et assiduis precibus regna et politias ac gubernatores ecclesiae nuttitios Deo commendent. Haec praecipua causa est, cur veteris amici mei, M. Martini Helsingii, Reg. Maiestatis vestrae fidelissimi ministri, consilio et hortatu me adduci passus sim, vt Reg. Maiest. V. hunc meum libellum publice inscriberem, ac spero inclytae M. V. hanc obseruantiae erga Reg. M. V. meae significationem non improbari. Deum aeternum, qui constituit et stabilit regna, toto pectore et assidue oro, vt Regiam Maiest. V. seruet incolumem et flotentem. Datum in Academia vrbis Rosarum die 26. Februarii, Anno 1564.

ERICVS XIV. DEI GRATIA SWEcorum, Gothorum, Vandalorum, etc. REX.

GRatiam nostram et clementiam regiam benigne deferimus. Doctissime syncere nobis dilecte. Reuerenter et subiectissime significarunt nobis Ministri verbi diuini, quos in prouincias regnorum nostrorum, procul versus Septentrionem dissitas, et ad Pilappos vsque porrectas, et recens ad Christi fidem conuersas, collocauimus: ob longissime a nostris regnis dissita illa loca, et viarum incommoditates, VINVM aliaque genera potus externa importari eo non posse. Ideoque ad sacrosanctae Eucharistiae administrationem vinum ipsis deesse. Cum aurem a Domino nostro Iesu Christo, communionem sancti corporis et sanguinis sui in pane et vino ordinatam esse constet: Dubitationem inter eos ortam esse, An loco vini, alio genere potus, et quonam potissimu vti liceat? Cum autem de hac quaestione, doctorum


page 1068, image: s1068

et piorum hominum, et Dei gloriam et puram Euangelii doctrinam amantium, sententias et iudicia cognoscete cupiamus, clementer petimus, vt de quaestione illa respondere, et sententiam vestram, Quo genere potus, in casu necessitatis, cum ob expositas causas, vinum iis in locis haberi nequit, ad veram et integram sacramenti administrationem vtendum sit, nobis exponatis. Id vestrum officium, Deo et nobis gratum erit, et memori ac clementi animo a nobis conseruabitur.

Accepimus etiam supetiori anno Opus commentariorum in Apocalypsin vestrum, quod nobis inscripsistis: et diligentiam vestram piumque laborem. clementer probamus. Inprimis etiam gratum nobis fecistis, quod sub nostro nomine illud exire voluistis. Mittimus vicissim clementem voluntatis nostrae significationem, videlicet trecentos Taleros, et gratia nostra regia vos clementer complectimur. Datum in arce nostra Regia Stokholmiae. Die 3. Febr. 1565.

ERICO XIV. REGI SVECIAE.

SErenissime et potentissime Rex, Domine clementissime, Filium Dei custodem Regum et regnorum ipsi seruientium ardentibus votis precor, vt inclytam M. V. excelso et Heroico animo necessariam et gloriosam patriae defensionem hoc tempore sustinentem, clementer et benigne ad Dei gloriam et ecclesiae ac regni salutem, vmbra manussuae protegat et incolumem ac florentem seruet: iuxta dulcissimas promissiones Psalmi 144. 21. 83. 20 et similium, quotum lectione Regiam Maiestatem vestram, in hac negociorum et curarum mole non dubito subinde refici et confirmati: et ardentibus votis a Deo, qui transfert, et stabilit regna, petere felicem et placidam gubernationem


page 1069, image: s1069

et pacem salutarem. Quae ideo praecipue expetenda et colenda est, vt in tranquillitate et quiete publica homines in templis et scholis recte de Deo et Domino nostro Iesu Christo doceri et ad Dei agnitionem et pietatem veram, et omnium virtutum Deo placentium officia iuventus erudiri et adsuefieri possit. Spero igitur et R. M. vertram, paulo post restituta pace gloriosa Deo [Gap desc: Greek words] loco, Academiam studiis verae de Deo doctrinae, et omnium artium ac linguarum, florentem, et doctrinarum ac virtutum omnium officinam, in inclyto regno Sueciae excitaturam esse: quae et Deum propagatione et illustratione Euangelii Christi celebret, et Regiae M. vestrae laudem et gloriam ad onmem posteritatem transmittat. Sicut omnes pii Reges olim Ecclesiis collegia docentium et discentium doctrinam coelestem et reliquas artes adiunxerunt. Et in Graecorum historia Perseus Rex Mycenarum aliquot bellis feliciter confectis, vngula equi sui pegasi, Musarum fontem in Helicone effodisse seu Academiam celebrem, in qua Poetices et Mathematum, aliarumque artium studia floruerunt, et in reliquam Graeciam inde deriuata sunt, in oppido ad montem Heliconem sito instituisse et defendisse scribitur. Talem Musarum fontem augustum et perennem, ex quo rivuli omnium doctrinarum in amplissimas regnorum Sueciae prouincias emanent, nunc etiam in medio bello aperiti et defendi, et paulo post bello profligato, ab inclyta Maiestate Regia magis etiam ornatum iti, omnes pii et Regiam Maiestatem ipsius cum debita subiectione et reuerentia colentes, et in his ego quoque, ex animo opto.

Laetor etiam non ingratum R. M. V. publicum testimonium mei erga R. M. V studii subiectissimi et obseruantiae, libelli dedicatione a me declaratae, fuisse, et pro amplissimo ac regio munete, inclytae M. V.


page 1070, image: s1070

reuerenter gratias ago. Cumque in hac fortunae meae tenuitate, illustri aliquo officii genere, gratiam Regiae Maiest. vestae debitam referre non possim: animi tamen beneuolentia et subiectione ac reuerentia et officiis erga scholasticos Svvecos in hac vrbe viuentes grati animi significationem ostendere conabor. et Deum oro vt R. M. V. vicissim benefaciat.

De quaestione R. M. V. literis mihi proposita in adiunctis pagellis respondeo. Datum Rostochii 5. Calend. Maii, Anno 1565.

BALTHASARI WAGEN, ADAmo a Leckheim, Johanni Ribich et Georgio ab Eybeswald STIRIACIS.

NObiles et Generosi Domini, patroni colendi. De nulla re maiore et diuiniore hominem deliberare posse, veteres dixerunt, quam de recta sui, suorumque institutione. Quare vos viros sapientes ac nobiles Reipublicae gubernaculis diuinitus destinatos, merito de vestrorum cognatorum ac fratrum educatione, in honestae disciplinae et literatum ac pietatis et religionis verae studii, sollicitos esse video, ac Deum aeternum fontem omnis sapientiae et doctrinae salutaris oro, vt nobilissimorum adolescentum, et generosa ad virtutem et literas indole praeditorum studia et mores ipse gubernet et regat, vt organa laudis diuinae, salutaria ecclesiae et Reipublicae patriae fiant, et vobis agnatis et fratribus voluptati et ornamento sint. Mihi studia et reliquae vitae illorum rationes, paternae curae erunt. Agnosco enim me vobis, et toti laudatissimae prouinciae Stiriae, de me optime meritae, gratitudinem vero corde, ac voce et omnibus officiis declarandam debere. Libenter etiam in meum conuictum eos recepissem, sed nullos iam aliquot annis conuictores


page 1071, image: s1071

alui, olim propter crebras profectiones, nunc assiduis fere morbis me adfligentibus. Viuo tamen et spiro, et studiis aliorum, consilio et docendo, vt possum seruio. Pecuniam si mihi Bernhardus tradet, chitographo meo quid acceperim testabor, et recte ac vtiliter ad vsus adolescentum necessarios eam collocari, annotatis per praeceptorem rationibus, curabo. Existimo autem commodissime pecuniam ad Christianum Talhamer, Secretarium Prouincialium Austriae Viennam, et inde Witebergam ad D. Polycarpum, pastorem, transmitti posse. Witeberga enim singulis mensibus, ad nos auriga ordinarius commeat: Mea vobis et vestris stuidia omni fide constabunt. Bene valete, die Solstitii aestiui. 1581.

CONCIONATORIBVS GVSTROviensibus.

CVm ad coniungendos bonorum animos nullum sit vinculum arctius communi spiritu Christi, et consensu in vera de Deo doctrina, eiusdem que in Deo fidei ac confessionis societate: plane confido pectora nostra, iisdem verae et Christianae amicitiae nexibus in Deo copulata, inter se quoque vera beneuolentia et fide mutua esse deuincta. cuius semina, cum in aeternam Dei et Ecclesiae coelestis consuetudinem nos allaturos esse non dubitem: iustum est in bis terris etiam, mutua consiliorum, curarum, et officiorum communicatione eam coli et confirmari. Quare nunc etiam significandum vobis esse duxi. Quod initio huius anni a filio Dei fonte omnis boni precatus sum, si paulo diuturnius vitae spacium mihi tribuere vellet, vt Matremfamilias virtutis intelligentem et amanrem, et officiis oeconomicis adsuefactam mihi adiungeret; cuius exemplo et praeceptis filiae meae, ad pietatem, pudorem et labores oeconomicos comiter


page 1072, image: s1072

educarentur: eius voti me ipsius benignitate ac providentia compotem esse factum aliqua ex parte, existimo, desponsata mihi virgine non virtutis egente, Margarita Pegelia, cuius mores et aetatem mihi ac meis liberis maxime conuenientem esse iudicaui.

Decreui autem vsitato Ecclesiae Dei more, sacrum Nuptiale, proxima die 19. Februarii Deo volente celebrare. Amanter itaque a vobis amicis meis veteribus et eximiis peto, vt tenue et frugale sacrum nuptiale, vna cum carissimis coniugibus et liberis praesentia vestra cohonestare dignemini. Id beneficium Deo et collegis meis ac mihi inprimis gratissimum futurum est: cuius grata mente et voce memoriam toto vitae huius tempore et in omni aeternitate conseruabo. Bene et feliciter valete 1572.

ACADEMIAE GRYPHISWALdensi.

MAgnifice Domine Rector, Reuerendi et Clarissimi viri, sapientia, virtute et eruditione praestantes. Significauit mihi Georgius Schirmerus, se proximis diebus isthic, veteres amicos ac collegas inuisentem, a Reuerendo et Clarissimo viro Domino D. Iacobo Rungio iussum esse a me petere, vt inclyto Academiae vestrae senatui, M. Ioachimum Stephanum Piricensem isthuc proficiscentem commendarem. Etsi autem non cupio in aliena Republica quidquam [Gap desc: Greek words] et Magnif. ac Excell. vestras viris ad docendum idoneis, isthic non destitui scio: tamen nec petenti Dn. Doctori, meo officio deesse, nec debitum virtuti et doctrinae M. Ioachimi testimonium negare iustum fuisset. Vixit enim aliquot iam annos in hac schola hospes, summa cum laude modestiae et doctrinae eximiae ac diligentiae in omni genere officii Et: latinam graecamque linguam, Historias, et plerasque Philosophiae partes praelare excoluit. Estque iam ea aetas


page 1073, image: s1073

(tricesimum enim aetatis annum excessit) et personae ac morum grauitas, vt non solum ad docendum, sed etiam ad continendos in officio et obedientia adolescentiae temerariae impetus authoritatem adferre conuenientem videatur. Etsi autem [Gap desc: Greek words] functiones publicae primum [Gap desc: Greek words] , tamen in priuata vita hactenus, eum [Gap desc: Greek words] et concordiae studiosum, et a praesentibus rixis, quae Ecclesias foede et horribilitet dilacerant, abhorrere comperi. Subiicio igitur, vt debeo, totam hanc de vocando Ioachimo deliberationem M. vestrae sapientissimo iudicio et arbitrio liberrimo. Nec meae intercessionis causa quicquam ei praestari amplius peto, quam vt benigne ad colloquium et familiaritatem vestram aditus ipsi patefiat. Postea non dubico, sua virtute et doctrina eum omnibus bonis se dignum optimi cuiusque beneuolentia probaturum esse. Ego omnia non mea solum, quae tenuia et exigua sunt, sed totius scholae et Senatus inprimis Academiae nostrae studia et officia Magnificentiae et Excell. vestris reuerenter defero.

Cumque et loci vicinitate et similium studiorum officina, et quod vinculum est amicitiae firmissimum communi spiritu Christi et eiusdem de Deo fidei ac confessionis societate, inclyta Academia vestra, nostrae Sareptae coniuncta sit: ex animo optamus familiaritatem etiam et colloquia ac collationes sententiarum de grauissimis controuersiis, hoc tempore vetitatem et pacem ecclesiarum concutientibus, amicas et crebras inter docentes constare. Ad quas optarim equidem aditum qualicunque meo officio aperiri posse, etc.


page 1074, image: s1074

DVCI IOHANNI ALBERTO.

CVm Illustriss. Cels. V. singulari benignitate et clementia me, iam totos viginti duos annos, in hac Cels. V. Academia ludimagistri officio fungentem, et studiis doctrinae de Deo et optimarum artium excolendis et propagandis vacantem tolerauit: agnosco vicissim me omnia pietatis et obedientiae subiectissimae officia, optime de se merito principi, a ministro fideli debita, et patri a filio expectanda, Celsit. V. parata et prompta esse oportere. Cum igitur Cels. V. superiore anno mihi clementissime mandarit, Formam doctrinae et totius administrationis ecclesiasticae in Cels. V. Ducatibus: ac inprimis de praesentibus dogmatum controuersiis, quae aliarum regionum ecclesias et politias horribiliter perturbant: perspicuas et explicatas sententias, sine vlla personarum mentione aut condemnatione, vno in libro, qui Ill. Cell. V. ecclesiarum ordinationem vniuersam complecteretur, describerem: cum debita subiectione indico, me laborem illum pene iam confecisse. ac vt me curis rei familiaris (a quibus toto prioris coniugii mei tempore Deibeneficio liberrimus fui) et educationis filiarum mearum, nunc quoque liberatus, studiorum laboribus et officiis meae vocationis propriis vacare tranquillius et totus possim: de matrefamilias mihi acliberis meis adiungenda rursus, cogitasse. Confido autem singulati praepotentis Dei a me supplicibus votis rogari benignitate, Matremfamilias virtutis intelligentem et amantem, quae suo exemplo et praeceptis, filias meas ad pietatem, pudorem et labores oeconomicos comiter adsuefactura sit, mihi proxima die 20 Ianuar. desponsatam esse Margaritam Pegeliam, cum qua sacrum nuptiale, proxima die 19 Februarii, celebrare Deo iuuante decreui. Subiectissime igitur ab Illust. Cels. V. peto, vt testimonium clementiae erga me suae, tali meo tempore, non


page 1075, image: s1075

grauate ostendere, et tenues ac frugales nuptias nostras illustri praesentia sua, vel per Legatum Georgium Tesmer vel alium cohonestare elementer dignetur. Id beneficium a communi patre patriae, et meo inptimis clementissimo Mecaenate et parente, mihi hoc tempore praestitum, eximii et illustris thesauri loco semper habebo, et vna cum caeteris erga me clementissimae voluntatis significationibus, grata mente ac voce celebrabo. Referre etiam gratiam diligentia et assidui ate et fide in officiis meaevocationis scholasticae sedulo obeundis assidue studebo. Deum oro, vt Cels. V. incolumem et florentem perpetuo seruet, et ad salutem patriae gubernet. 1572.

FELICIANO AB HERBERstein.

IN manu Dei est gubernatio terrae, is interdum dacidoneos gubernatores et Cancellarium dignum, inquit sapiens Syracides. ac profecto testimonium praesentiae Dei in genere humano et bonitatis ac sapientiae diuinae illustre est, quod inter tantas confusiones et dissipationes, non modo ordinem politicum, honestas hominum communitates, iudicia, poenas et defensionem qualemcunque innocentum, conseruat verum etiam personas, Gubernatorum felicium et sa lutarium, singulari sapientia, virtute, Industria et felicitate in rebus gerendis Heroica, reliquae hominum multitudini longe antecellentes subinde excitat, per quos regnis, imperiis et totis gentib. opem et salutem adferr. Talem cum te Heroica generis nobilitate, sapientia, virtute ac doctrina praestantem, hodie huic prouinciae ordinarium prafectum esse intelligam, non tam tibi de honoris illius, qui multo ante omnium bonorum et sapientum calculis omnes hosce titulos longe


page 1076, image: s1076

superauit, accessione, quam honori ipsi, et ordinariorum dignitati in hac prouincia, de te ad fastigium illud gubernationis prouinciae euecto, gratulot, et Deo gtatias ago, quod immensa bonitate honestas hominum communitates inprouinciis et ciuitatibus, proprer Ecclesiam seruat, et sapientes, pios ac salutares gubernatores non nunquam prouinciis tribuit. Et quia nisi Dominus custodiat ciuitatem, frustra vigilat qui custodit eam: toto pectore Deum precor, vt inclyti huius Stiriae Ducatus Remp. incolumem ac florentem seruet, et consilia gubernationis vestrae, actionesque omnes, ad Christi gloriam et totius prouinciae, patriae vestrae, ac animae salutem gubernet. Haec vota, postquam de vestrae Cels. in collegium ordinariorum receptione cognoui, ardenter ad Deum hodie fudi, eaque rata fore, et re atque euentu probatum iri, plane confido. Nepotis tui studia et mores mihi curae erunt. Pecuniam nolim ipsi in manus tradi. Saepe enim expertus sum, optima ingenia, occasione illa pecuniae proprio arbitrio profundendae, plane peruersa, et expectationem de ipsis conceptam, omnino frustratam esse. Quibus hunc praeclarae indolis et feliciter hactenus pietate et litetis excultum adolescentem, annumerari nolim.

MARTINO et GICALELO.

LEgimus epistolam a vobis scriptam, in qua de praecipuis munimentis et ornamentis verae religionis nostrae amissis, et inprimis de communicatione consiliorum et sententiarum in communibus Ecclesiae periculis sublata, querimini: et de vestra pietate et zelo, in Tridentinae Synodi conatibus, protestatione prolixa et solida reprimendis, significatis: et a nobis amanter peritis, vt exposito iudicio de Protestatione nostro, et communisubscriptione, commimem Ecclesiae Dei causam adiuuemus. Quo ligitur ad querelam, a


page 1077, image: s1077

vobis initio propositam attinet, fatemur eam iustissimam et veram esse. Dum enim plerique, quae sua sunt, quaerunt, et de priuata quiete, dignitate, opibus, voluptatibus, magis quam degloria Christi et Ecclesiae salute anguntur, publica Ecclesiae Dei pericula, velut aliena ociosi spectant, et nihil ad se iudicant pertinere. Ita veritas, alumnorum suorum praesidiis destituta paulatim amittitur, et ecclesia in eas redigitur angustias, vt ex aularum praescripto et nutu, magis quam verbo Dei et fidelium pastorum consiliis, pendeat et regatur. Gratissimo igitur animo Ecclesia Christi vestram pietatem et zelum pro domo Dei amplectitur, quo accensi, desertum a plerisque aliis publicum verae Religionis per Lutherum instauratae patrocinium, constanter suscipitis et vrgetis. Nec dubitamus piis omnibus iucundum et vtilem fore laborem vestrum. Quem in protestationem adeo prolixam et neruosam aduersus Synodi Tridentinae molitiones impias, opponendam impendistis. De qua, cum iudicium nostrum et subscriptionem flagitetis: vtroque officii genere vobis summa voluntate gratificabimur. Etsi enim consilium et institutum vestrum in confessione tali tempore edenda probamus, et totam protestationem ac omnes illius partes, vere, grauiter et pie scripras esse confitemur: tamen collationem sententiae nostrae, eo vobis pro vestro candore non ingratam fore confidimus. Quia [Gap desc: Greek words] , vt Herodoti verbis vtamur.

Est autem haec deliberationis nostrae summa. Cum omnes pios, ac inprimis Doctores Ecclesiasum seu ministros Euangelii, ratione officii, quod diuinitus ipsis commendatum est, deceat, prompto animo, vnicuique poscenti de ea, quae in ipsis est, fide et spe rationem reddere, et veram Euangelii doctrinam docere ac confiteri, et intra has sui muneris metas se continere: non


page 1078, image: s1078

videtur Theologis et Ecclesiae Doctoribus conuenire, vt tali protestatione recusent suae fidei rationem reddere in concilio vel alio loco, in quem legitime euacantur. Multo enim rectius et verbo Dei ac exemplis Apostolorum magis consentaneum esse, merito aliquis existimauerit, etiam coram hostibus seu in medio luporum, vt Christus loquitur, Theologis praesertim veram doctrinam sonare et confiteri: praesertim si a legitimo et supremo magistratu, vt Imp. Romano, ad tales Synodos accedere, et doctrinae suae rationem reddere iubeantur, etiam securitate eo eundi et redeundi promissa. Nec propterea assentimur impiis decretis Synodi, aut Romani Pontificis iurisdictionem tyrannicam agnosimus et stabilimus, et iamsi confessionem fidei nostrae ingenuam, eo in loco edimus. Certe non dubium est, viros sapientes et graues, in reliquis nationibus orbis Christiani, non sine causa suspicari, Theologos et Doctores harum Ecclesiarum, etiam publica fide euocatos, tamen lucem frequentissimae Synodi defugere, ac in reddenda fidei suae ratione, coram sapientum et doctorum virorum Synedrio, tergiuersari, velut diffidentes causae, quam ranto spiritu olim agendam susceperunt. Quod si omnino necessarium esse iudicaretur, Protestationem eiusmodi Synodo opponere: tamen id multo honestius et grauius, eo ipso in loco fieret, vbi offerentes se ad dicendam causam, nostrarum Ecclesiarum Doctores, nihil iusti et aequi a Synodo possent impetrare. Nunc etiam homines politici, et consiliarii nostrorum principum, qui recusationem a delectis Theologis suis in Synodo Erphordiana et Fuldensi scriptam, et fortasse cum hac omnino congruentem, Imperatori miserunt; speciose et non immerito fortasse nos Theologos et Ecclesiarum ministros accusabunt, quod extra nostri muneris metas erumpentes,


page 1079, image: s1079

stulta ambitione et [Gap desc: Greek words] , cum nec a Synodo, nec a nostris principibus ad has deliberationes vnquam vocati et missi simus: tamen curramus et non modo in nostra vocatione et ecclesiis nobis commendatis praedicare, et coram rcliqua orbis Christiani ecclesia fidem nostram seu doctrinam scriptis confiteri volumus, quod a nostra professione alienum non iudicari potest, verum etiam politicis negotiis nos immiscere, et de iis reb. quae ad nostrum ministerium nihil pertinent, publice coram Imperio Rom. et Synodo proteltari, prassumimus. Certe nimis delicata politicis videbitur haec pars protestationis a Theologis, non procul ab initio prolixi scripti, (in quo fitmissima et speciosissima quae que in principio collocari solent) posita, de loco Synodi non idoneo propter importationes et coommeatuum difficultatem, et frigora ac aestus vchementiores, et vrbis angustiam etc. Sed haec leuiora omittimus. Serio autem existimamus, rectissimum fore, ordinem partium in protestatione, quam communi multarum ecclesiarum nomine decreuistis publicare, et nostro Theologico ordini conuenientissimum, et plurimum authoritatis toti scripto allaturum esse, si eam dispositionem et seriem membrorum in reliquo scripto seruabitis, quam in 5. articulo protestationis (pag. 4.) proponitis. Tridentinum conuenticulum, nequaquam esse Christianam, legitimam, liberam, vniuersalem, in Spiritu S. et in Germania congregatam Synodum. Grauissima n. et ecclesia vtilissima ac inprimis necessaria, et Theologorum officio co~uenicns est ca pars vestri scripti, in qua de Christianae Synodi officio, de norma iudicii feu autoritate verbi diuini, et processu ad eam congruente disseritis (a pag. 23. vsque ad 38.) et refutationem eruditam et neruosam impiorum Synodi decretorum institutis (ap. 42. vsque ad 57.) ex quibus perspicue et splendide confirmatis, Synodum Tridentinam non esse Christianam nec in Spiritu S. congregatam.


page 1080, image: s1080

Quae vero in exemplo protestationis ad nos misso, disputantur initio (pag. 5) de Synodo non legitima, ratione personae conuocantis, ratione praesidentis, ratione loci incommodi et caetera (fere vsque ad pag. 23.) politica magis esse et forensia, quam ministerii Euangelici propria: et principes politicos ac magistratus et Aduocatos forenses magis quam Theologos et Euangelii concionatores, initio decere videntur. Nobis igitur rectissimum esse videtur, vt post exordium et solennem protestationem finitam (pag. 5. ante § Ante omnia igitur ostendemus non esse legitimam Synodum) statim attexatur praecipua illa et splendidiss. ac [Gap desc: Greek words] pars protestationis, quae doctrinam vtilissimam et vere Theologicam de norma iudicii et regula fidei actionumque nostrarum et controuersiarum omnium, videlicet verbo Dei; et resutationem errorum ac blasphemiarum, quae in prioribus Synodi Tridentinae decretis stabilitae sunt, complectitur. Deinde adiungi possent illa sen ipolitica, quae nec legitimam, nec liberam, nec [Gap desc: Greek words] , nec in loco idoneo congregatam esse Synodum demonstrant. Poterit autem cum exordio et protestatione (pag. 15.) post haec verba: Quod ex sequentibus luculentius ompibus veri cupidis patelit) contexi disputatio de norma iudicii (pag. 23.) et refutatio errorum Synodi (pag. 42.) in hanc sententiam. Cum enim piae et Christianae Synodi officium sit, non impia et falsa dogmata ac cultus palam cum doctrina Christi pugnantes instituere aut stabilire, sed veram et incorruptam de Deo et cultibus diuinis doctrinam in verbo Dei traditam, sua confessione et testimonio tueri: et motas de religione controuersias iuxta normam verbi a Deo patefacti, diiudicare et perspicue ostendere, vbi et quomodo sententia, quam profitetur Synodus, in sacris lireris fundata sit: et falsas scripturae interpretationes, errores et cultus impios reiicere et


page 1081, image: s1081

damnare: Deo iuuante, ante omnia demonstrabimus, conciliabulum Tridentinum non esse Christianam Synodum, cum Verbum a Christo E???clesiae traditum, seu sacras literas, quae vnica et imm??? veritatis in Ecclesia Christi inquirendae et iudicandae norma sunt, Patrum scriptis, et Romanorum Pontificum, ac Monachorum decretis, longe postponat: Et in canonibus ac decretis hucusque promulgatis, multos tetros errores, falsa dogmata et cultus impios, palam cum sacris literis, et doctrina Christi pugnantes sparserit et confirmarit. Ex quibus praecipuos ordine, addita breui et perspicua singulorum refutatione, enumerabimus. Deinde nec a legitima persona conuocatam, nec praesidem legitimum, nec locum Synodi idoneum, nec liberam nec vniuersalem Synodum esse, quae nunc Tridenti celebratur, ostendemus.

Ideo vere ac proprie nos, qui Christo nomen dedimus, Christiani dicimur, quod iuxta caelestis Patris seuerissimum mandatum, vocem Christi audimus, et caetera (pag. 23. vsque ad 57.) postea rectissime ea, quae a pag 5. vsque ad 12. de legitima, libera et vniuersali Synodo disputantur, subiungi posse videntur. Optaremus quoque solam causam Ecclesiae necessariam, videlicet defensionem verae doctrinae, et refutationem errorum, et ostensionem fraudum, quibus opprimere veritatem Synodus molitur, vere et grauiter agi, sine insectatione morum aut scelerum personalium, quae in, nostris Euangelicis Epicuraeis, fortasse non minus tetra, quam pontificiis haerent.

Haec de vestra Protestatione, cum iudicium de ea nostrum vobis significari petiissetis, breuiter monere voluimus, non quod sententiam nostram vestrae anteferri cupiamus, verum vt occasionem vobis haec epistola praebeat, de ordine partium protestationis attentius cogitandi. Nos publicam Ecclesiae Dei causam nostro loco


page 1082, image: s1082

libenter, et ex animo adiuuabimus. Bene et feliciter valete. Rostochii, die 18. Februarii. Anno 1563.

JOHANNI ALBERTO DVCI Megapolitano.

S. D. Illustrissime Princeps, Domine clementissime, Cum Celsit. V. iam aliquot annis me singulari clementia et benignitate complexa sit, et plurimis illustribus beneficiis ornarit: fateor vicissim a me singularem reuerentiam et grati animi significationem Cels. V. tum in hac vita, tum in omni aeternitate exhibendam esse. Itaque et in hoc negocio, quod nunc apud Cels. V. acturus sum, Cels. V. clementissimae voluntati reuerenter me subiicio, et oro, vt Cels. V. hasce octo grauissimas causas, quibus adductus, veniam abeundi in Academiam patriae, cum debita subiectione petendam esse, statui, clementer expendat: ac ita respondeat, vt meo patri, et optime de me merito patrono Petro a Menzingen et patriae, sui principis voce denuo me reuocanti, debitam pietatem et obedientiam possim praestare.

Inprimis autem me carissimi patris mei voluntas et imperium mouet; Qui iam integros quinque annos, assidue vrget, et per pietatem patri debitam obtestatur, cum me ad studia literarum, suo sumptu initio adhibuerit eo consilio, vt ipsi et patriae seruiam: cumque honestissimae functiones nunc mihi offerantur: vt filium me pium et obedientem esse, re ipsa declarem, nec me teterrimo impietatis et [Gap desc: Greek words] crimine contaminem.

Deinde accedunt Patroni et Mecaenatis mei, Petri a Menzingen cohortationes, qui me in Academ. Tubingensi et Vitebergensi fere septem annos aluit, et amplius quingentis aureis, ad studia mea fouenda contulit: ac sperat hanc sibi gratiam vicissim a me deberi, vt quinque ipsius filios, generosa indole praeditos, in Academia


page 1083, image: s1083

patriae vicina erudiam, et in bonis literis ac moribus instituam. Is aliquoties ad me scripsit, sperare se, beneficia sua, non in hominem ingratum collocata esse. Semper a. hactenusper literas, et superiori anno quoque coram, Patri, patrono et consiliariis Palatini, qui mecum nomine principis Wormatiae agebant, respondi, me quod ad meam voluntatem attinet, cupere debitam pietatem et obedientiam patri ac patriae praestare, et ecclesiis patriae, prae aliis seruire: si modo bona Ill. Principum meorum venia mihi ex hac praesenti statione decedere liceat. Illi itaque nunc, cum euentus ipsorum spei, et meae promissioni non respondeat, ita meam orationem accipiunt, quasi ludificare eos tantum voluerim. Hoc enim verbo nuper quidam in suis ad me literis vsus est, Quare vt famam et existimationem meam, et veracis ac boni viri nomen in patria tueri possim: Video migrationem mihi in illa loca suscipiendam esse.

Denuo enim hoc anno Illustrissimi Electoris Palatini literis vocatus sum, qui quidem ad Vestram quoque Celsit scripsit, et supplicationem mei patris adiunxit. Eas literas, quod tardius offero, in causa est, quod ad me Palatinus scribit, si sciam me non posse vocationi parere, nolle se frustra Celsit. Vest. suis literis molestiam exhiberi.

Accersitus sum hac aestate etiam in Argentinensem scholam. Nec dubito singulari voluntate et consilio Dei, (qui hoc anno multos praestantes et sanctos viros, Doctorem Bordingum, Tilemannum, M. Andream Martinum, Georgium Venetum et alios, vt Lothum ex Sodomis Rostochio euocauit) mihi istas vocationes offerri: praesertim cum in hac tristi oppressione illius Ecclesiae et scholae, et tanta eorum, qui excitare adflictam Ecclesiam et scholam debebant, negligentia et veterno, certum sit, et spem exiguam melioris status superesse, et tristes poenas paulo post secuturas esse.


page 1084, image: s1084

Video nullam nobis, etiam in iustis causis, defensionem aduersus vim iniustam et rabiem multorum in illa vrbe propositam esse. Etsi n. scio Ecclesiam et pios cruci subiectos esse, tamen vt ad morbos depellendos remedia vult nos Deus a se monstrata adhibere: ita defensionem quoque legitimam quaerere concedit. Etiamsi igitur D. Tilemanni et Petri causa fuisset iniusta, tamen cum cognosci eam et diiudicari toties peterent: certe quod in leuioribus controuersiis alii impetrant, ipsis quoque in re tanta, et ad ipsorum principum existimationem et maiestatem, et ad Ecclesiae ac scholae huius falutem pertinente, non debuit denegari.

Nunc post turpissimam eorum eiectionem, nullam vel verbis vel literis, vel vlla re alia significationem Rostochiensibus ostenderunt Principes, qua, id factum sibi displicere, ac se, per vim eiectos restitui velle, declararent.

Video me in hac tenuitate doctrinae et confusione omnium rerum in schola, nec ita vtiliter, vt par erat, Scholae seruire, nec Illustrissimi principis expectationi posse respondere.

Video etiam quotidie augeri contumaciam nostrorum et tyrannidem stabiliri, ideoque frustra alium Academiae et Ecclesiae statum expectari.

Has causas, satis, vt opinor, graues et honestas, vt Cels. V. clementer expendat, et mihi iam octo fere annos in Celsit. V. schola, mediocri sedulitate laboranti, concedat etiam carissimi patris, patroni, patriae et amicorum voluntati parere, reuerenter pero. Ego me, meaque studia et consilia Cels. V. clementiae subiicio: et Deum oro, vt Cels. V. seruet incolumem et florentem. Bene et feliciter valeat Cels. V.

[Note: Celsit. V. addictissimus Dauid Chytraeus.]


page 1085, image: s1085

CASPARO NAEVIO.

LIteris tuis grauissimis, 4. Ianuarii ad me datis, quas Iuterbocio domum reuersus primum accepi, iam dudum respondissem, nisi certorum hominum facultas defuisset. Inter omnia autem epistolae tuae capita, gratissimum mihi fuit postremum, quo me ad explicandum melius statum futurae vitae, quam in Apocalypsi factum sit, hortaris, vt animi piorum ad eam appetendam ardentius accendantur. Excitas enim [Gap desc: Greek words] ad Iaborem mihi omnium iucundissimum, quem iamdudum inchoatum, sed variis occupationibus interruptum, pertexere iam tandem et absoluere, tua et aliorum piorum, quos idem expetere scribis, cohortatione adductus decreui, vt ex significatione publice proposita, quam adiunxi intelliges.

Quod scribis, velle te et optare, vt Elector cum caetetis principibus, Synodum Theologorum conuocet, vt iudicio et consensu communi liber ante editionem inauguretur: idem collegae mei ad Electoris Theologos hoc negocium gubernantes scripserunt, et de aliis etiam rebus non parui momenti, de quibus et ego ante monueram, admonuerunt. [Gap desc: Greek words] . Exemplum nostrae epistolae tibi mitto. Nondum si???b praelo formulam esse, et Electoris Palatini resolutionem adhuc expectari, Witteberga ad me scribitur. Quod in appendice epistolae significas, sparsum ibi rumorem fuisse, Celestini testimonio postea confirmatum, me accepta pecunia 500 Talerorum condixisse operam docendi Electori Palatino: id scias luculentum mendacium esse. Nullum obolum, honorarii loco, nec quidquam praeter itineris sumptus tum factos, a Palatino accepi, nec alia conditione addixi, quam si princeps meus assentiretur. Quod de Celestini petitione attexis, et bis aut ter repetitis verbis vt de eo rescribam, rogas: Ego sane [Gap desc: Greek words] praeteritarum offensionum


page 1086, image: s1086

sancita, plane cum ipso transactum esse arbitrabar. Ideoque reconciliatum amicum, vterque nostrum, euni in literis nominauit. Nescio igitur cur tanta pompa molestiam nouae transactionis imponere tot praestantibus viris velit. Cum paucis verbis, a te solo, cuius iudicio et beneuolentiae, me, meaque omnia subiicio et probari cupio, res componi possit. neque grauaret isthuc vel in viciniam ad te excurrere, si per officii labores liceret. Edidi ea, quae non ab ipso, sed a me solo delineata et scripta erant, nullum alienum laborem, nisi autoris nomine adscripto, intexens: multo minus nihi vindicans. nec impedio, quo minus ipse vel sua vel aliorum operis mercede conductis consuta edat et vendat, vt libet. Ego nullum obolum ex mea editione capto, nec vlli principi aut priuato, sed tantum candido lectori eam inscribi volui. cum ille omnis Germaniae aulas, prouincias et ciuitates, cum libro illo suo mendicans perreptarit, et [Gap desc: Greek words] aduersus me effuderit, quod Deo commendo. Ineunte hoc anno eo libentius N. profectus sum, quod eum ibi adfuturum, et per eos, qui antea inter nos transegerunt, reliqua componi posse sperabam. sicut ex eo itinere illi ipse scripsi. Sed Musculus eum non seruare fidem dicebat. Er helt nicht. Quod si singulis annis noua compositio instituenda esset: sane dolerem. Sed tuae voluntati et arbitrio me totum in hac causa permitto et trado. Respondi ad omnia epistolae tuae capita. Deum oro, vt te incolumem et florentem perpetuo seruet. Bene vale. 29. Aprilis. Anno 1579.

LAVRENTIO RHODOMANNO.

NOn apibus flores, nec amoeni gratia veris gratior, atque mihi carmina grata tua, proxime ad me missa, fuerunt. Quare amanter tibi pro munere illo eruditissimo gratiam habeo, et mea tibi studia ac officia vicissim


page 1087, image: s1087

defero. A D. Petro Patiente his diebus accepi literas, quibus differri aliquantisper profectionem suadet. Quam nec ego suscipi vnquam suaserim, nisi Illustrissimo Electore prius vocante et sumptus praebente. Is vero a me forte iam alieniot erit, cum princeps meus concessam mihi facultatem aliquandiu in ipsius Academia viuendi, iam retractarit. Totum igitur negocium et nos totos Deo commendemus, eumque precemur, vt nos gubernet et seruet. Spero etiam D. Patientem breui de suo consilio plura rescripturum esse. In epistola ad Comites Stolbergenses mea, nomen Iohannis et Henrici, Ernesto Wolffgango adiungi, et Bodonem omitti, et caetera, quae voles, ex arbitrio tuo mutari et corrigi non displicet. Bene et feliciter vale. Anno 1579.

PHILIPPO MARBACHIO.

CItatur ex Sophocle versus, apud Clementem Alexandrinum, tametsi in his Tragoediis quas habemus, non legitur: [Gap desc: Greek words] . Cum igitur te fortuna non mutari, sed beneuolentiam erga me, perpetuam retinere, humanissima epistola, postridie Georgii Argentinae scripta, ostendas: agnosco specime~ bonitatis naturae tuae, quod eo mihi gratius est, quia iudicio etiam te moueri statuo, ne in hac temporum confusione, et in tot distractionib. a me alienari animum tuum patiaris. Scito autem me, superioris anni literas. N. datas, a bono illo viro non accepisse. Quem longe aliam mei mentionem, quam a te perscribi voluit, passim in toto itinere fecisse, ex Hodoepotici illius excerpto, Viteberga ad me misso, et aliis indiciis intellexi. teque oro, vt de iis, quae Argentinae et in Styria egisse scribitur, [Gap desc: Greek words] mihi exponas. Migrationem tuam in vetustiss. Germaniae Academiam Heidelberg. tibi et ecclesiae salutarem esse, toto pectore opto. Mihi princeps meus semestre ad initia emendationis iuuanda concesserat.


page 1088, image: s1088

Id postea collegarum meorum, et ordinum prouinciae instinctu, retractauit. Nec ego alia conditione vnquam Palatino promisi, quam si princeps meus assentiretur. De tota constitutione Academiae, ex tuis literis, quas promittis, haud dubie cognoscam. Deum oro, vt [Gap desc: Greek words] , vobis in hac deliberatione tribuat, et nos omnes doceat et gubernet. Vt in Basiliensi Academia Doctoris gradum accipias, collegae mei non solum non aegre ferunt, verum etiam tibi ac tuis studiis et honoribus gratulantur. Quod corpus legum scholae Graecensis te missurum polliceris, valde mihi gratum est. Verum nec prooemium, nec reliquam scholae constitutionem, sed nudas leges seu statuta, vno tantum capite, tertio aut quarto exposita desidero. ne frustra labor in pluribus describendis ponatur. Tuam quoque Carinthiacam Reformationem adiungi cupio. De Sebaldo Feulnero etiam doceri velim, an superstes sit, vel ex hac vita decesserit. Perturbat enim me, quod felicis memoriae appendicem nomint eius adiungis. D. Simon et M. Posselius vicissim tibi saluten amanter optant. Haec ex lecto, cui podagricis doloribus iam dies 14. affixus sum, dictaui, cum Eliam Portum isthuc cum discipulis iter habere intelligerem. Reuerendo et Cl. patri salutem reuerenter opto. Bene vale. 20 Iunii.

ERICO MATTHAEI.

PErpetuo apud me durat memoria optimi et doctissimi viri, M. Martini Helsingii, fraterna fide et beneuolentia mecum coniuncti. Cuius commendatione primum in tui notitiam nomen meum venisse, et amicitiae nostrae velur fores patefactas esse, memini. Vt autem vetus et generosum vinum, recenti musto quantumuis dulci, longe antecellit: ita veteres amicos et patronos, quorum longo tempore et vsu fides


page 1089, image: s1089

spectata et probata est, nouis aulicis, quantumuis prolixe pollicentibus, longissime antepono. Quare nec in R. M. aula, alium nouum patronum quaero, sed in tua vnius antiqua, et mihi perspecta beneuolentia et fide totus acquiesco. ita tamen vt absque tua molestia et incommodo causam confici optem, de qua literas ad R. M. et alios dedi. Quarum exempla tibi descripta mitto, vt, an suscipi absque incommodo negocium, et an per te, ipse, vel per alium reddi literas velis, facilius constituere possis. Edita est Francofordiae ad Maenum Confessionis Augustanae primum Carolo V. Imperatori exhibitae Historia latina a me coagmentata, et nulli adhuc principi aut priuato nominatim, sed in genere candido lectori inscripta. Cum autem auide prima illa editio statim distracta, et nunc alia apparata sit: decreui nominatim hunc librum vtilem et ecclesiae ad posteritatem non ingratum Deo iuuante futurum, R. M. et ecclesiis inclyri regni Sueciae dedicare. ac ne imprudes in Epistola dedicatoria, vel toto hoc consilio editionis errem: Librum ipsum, cum Epistola dedicatoria, seu Proaemio, ad R. M. mitto, vt M. R. ipsius iudicio et voluntate addi quaedam, vel omitti, vel in vniuersum retexi possint. Eas literas et libros R. M. a te exhiberi et per occasionem Responsum clementissimum flagitari optarim. Quod si Magn. Tuae incommodum esset, molestiam exhibendi subire: prudentiae ac fidei tuae relinquo, an D. Vicecancellario epistolam ipsi inscriptam reddere, et per illum vrgere causam velis. Ego ad Vicecancellarium hactenus nondum scripsi. Sed hac epistola, primum aditum mihi, si tu domo forte abesse, vel per illum agi hoc negocium malles, ad eius notitiam aperire conatus sum. Sed negocium totum paternae beneuolentiae fidei et arbitrio tuo comitto. teque oro, vt in reditu hunc adolescentem, nuncium et nepotem ex fratre meum Dauidem, cuius ???uenili


page 1090, image: s1090

desiderio videndi inclytum regnum Sueciae indulsi, magis quam ipsius industriae, aut mei honoris et vtilitatis rationem habui, consilio et authoritate tua iuues, vt fideli Nautae Lubeccam vel Sundium tempestiue redituro commendetur. Mea tibi studia et officia vicissim cum omni gratitudine et obseruantia perpetuo constabunt. Bene vale.

MATTHAEO AMMANIO.

S. D. Etsi periucunda mihi fuit epistola tua, testis sanctissimae voluntatis recte constituendi ecclesias et literarum studia in illis gentibus, et sinceri ac constantis erga me amoris et fidei tuae, Ornatissime Domine Secretatie, patrone et amice colende: tamen grauissimum et acerbum mihi dolorem attulit commemoratio Tragoediae, ab eo homine excitatae, cui prae aliis, publicam Ecclesiae illius salutem et tranquillitatem curae esse, et quem omnium consiliocum et actionum ad veritaris et pacis conseruationem pertinentium, fidelem nos socium et adiutorem, habituros esse sperabam. Sed his quoque vulneribus medebitur Samaritanus noster Filius Dei. Quem toto pectore oro, vt nobis adsit, et nos doceat, gubernet et seruet. Ego etsi nihil ad literas per tabellarium a me ante trimestre ad ipsum missas, respondit: tamen vt publicae causae minus obesset, et ingentia scandala ex distractione illa oritura, si possem, auerterem vel lenirem; ac vt suspicionem homini, non tam de Christi, quam suo regno et quaestu fortasse sollicito, eximerem: denuo ad eum de legati etiam vestri consilio modestissime scripsi, ac exemplum tibi et Generosis Dominis nostris legendum mitto, vt vestro iudicio et arbitrio, an reddendae ipsi sint literae? statuatis.

De Iudicio Ecclesiastico et caeteris articulis, certiorem


page 1091, image: s1091

me reddi petebam, tantum vt de statu ecclesiarum vestrarum accuratius cognoscerem, non quod omnia institui vel confici posse, antequam iter ingrederer, sperarem.

Nam et in hoc ducatu ante triennium primum consistorii consessus inchoatus est, ac saepe cogito statum ecclesiae Corinthi, vel Ephesi, sub impirssimis magistratibus, a Paulo collectae, multo tristiorem fuisse, ac minus ordinis in gubernatione, minus etiam praesidii ac desensionis habuisse, quam nunc Dei beneficio habemus. Et nostrum est a solo Deo auxilium et defensionem fide expectare, non ex humanis praesidiis pendere. Sed tamen, quia verebar, me, nisi Archiducis saluum conductum haberem, statim atque prouinciam ingressus essem, rursus eiectum aut alioquin impeditum iri: Securitatis in aula impetrandae mentionem feci. ac eo consilio alteram ad prouinciales epistolam, qua tantopere audax ille offenditur, moderatius scripsi, vt in aula sine periculo monstrari posset.

Nunc cum ex N. intelligam, vos [Gap desc: Greek words] in Religione, aliquot iam annos, maiorem Austriacis, habere: facile acquiesco, ac Deum oro, vt iter ad vos meum gubernet. Quod e???si verno tempore multo futurum erat iucundius: tamen cum N. qui Legatum vestrum huc vsque deduxerat, primus author consilii esset vt hoc tempore profectio susciperetur, ne mora plus impedimentorum obiiceret: legatus etiam et ego assensi sumus. Egressus igitur sum ex vrbe Rostochio et Ducatu Megapolensi, ad D. Martinum Kemnicium; vt de Austriacarum Ecclesiarum negociis, quorum magnus aceruus ad me eodem tempore, quo legatus vester aduenit, allatus est: cum eo colloquerer. Inde Coloniam ad Spream ibo, vbi significationem vestrae voluntatis; an progredi vlterius vel regredi


page 1092, image: s1092

debeam? expectabo. Commendabimus autem Deo viam nostram eumque precabimur, vt iuxta Psalmi promissionem dulciss. castrametetur, in circuitu nostro, et excubiis angelorum suorum nos custodiat. Bene et feliciter vale. Parchimiae, Die 20. Septemb. 1573. Mitterem pagellas, sed Legatum nostrum, Pegasario cursu progressurum, onerare non audebam.

IOANNI ALBERTO DVCI Megapolitano.

DEI beneficio incolumes die 10. Ianuarii ad Danubii ripam venimus in Oppidum Austriae Cremas, vicinum sedi ductoris et comitis nostri Wo???ffii Christophori Maimingeri, cuius in toto itinere praestitam nobis beneuolentiam et humanitatem singularem merito grata mente praedicamus. Diuerti autem Cremas, eam quoque ob causam volui, quod in vicinia habitaret Leopoldus Grabnerus Dominus in Rosenberg, vnus ex Delectis ordinum Austriacorum, et Christophorus Reiterus, collega noster in Deliberatione instituta futurus. Ex quo cognoscere totius negocii conditionem et circumstantias omnes, antequam Viennam ingrederemur, operae precium esse duximus. Comperimus autem, pie ac prudenter singulas totius causae partes, a delectis ordinum proximo mense Nouen brideliberatas et decretas esse. Nam et Agenda in templis seu rituum descriptiones, his Regionibus accommodatas, in communi consilio Deputatis Imperatoris proponendas delineari volunt: et integram Doctrinae et articulorum Confess. Augustanae omnium explicationem, et in hac omnium praesentium Religionis controuersiarum diiudicationem institui: quam non in communi consilio disputari, sed sibi ac liberis suis et successorib. in Ecclesiis ac familiis


page 1093, image: s1093

velut Depositum custodire cupiunt. Et excerptum inde examen, seu summam doctrinae breuiorem, Ordinandis et aliis proponi.

Hunc necessarium et vtilem laborem, vt suscipere et pertexere rectius, Deo iuuante possemus, visum est in Tusculanum aliquod secedendum esse aliquantisper, vbi in otio sine molestis et insidiosis interpellationibus, huic vni negocio vacare commodius queamus: Literae Cels. Vest. ad delectos ordinum Viennam missae et Imperatori exhibitae sunt, Qui per praesidentem consilii Camerae Baronem Richardum Streinerin Hertensiein, respondit Ordinibus, nihil eos de praestando ipsis promisso Religionis, iuxta August. Confess. instituendae, dubitare debere. Sperare se intra 13. dies Comendunum Cardinalem, Legatum Pontificium a se amandari posse. Interea sibi quoque placere, vt Cremis commoremur. Ita in spe bona conficiendi ex sententia negotii Religionis Ordines versantur. Alii aliter iudicant. Sed res tota, vt olim dicebatur in genibus Dei est, quem oremus, vt Imperatoris voluntatem confirmet, et impedimenta, quae varia et multiplicia ipsi offeruntur, clementer tollat. Ante quadragesimam vix vllas actiones inchoatum iri, Ordines ipsi existimant. Concionatores in his locis et ordines, a veste Missali et a cereis in altari media die accendendis, non secus, ac si res maximi momenti esset, plane abhorrent. Concionatores plerique potius se discessuros esse, quam eum Characterem Antichristi accepturos, palam ostendunt. Nos nihil adhuc nobis de voluntate Aulae vel Ordinum constare dicimus, sed Deo iuuante nihil impii aut pernitiosi ipsorum Ecclesiis, ex nostrro consilio, si nobis obtemperetur, oriturum esse.

Proximo mense Decembri Imperator Lintzii conuentus habuit, ac illius etiam regionis Baronibus et Nobilitati Religionem liberam, non secus ac in Austria


page 1094, image: s1094

inferiore permisit. Ciuitatibus non quidem publico decreto mutare religionem conceditur, sed omnibus concionatores Euangelicos pie et moderate docentes fouere impune nihilominus licet. Conuentus procerum Vngariae Posonii ad diem 10. Ianuarii indictus erat. Sed defectione Episcopi Varadinensis et Toboii praefecti ciuitatum Metallicarum ad Tramsylunos, et Iuli Lasla, qui Vesprinio antea praefectus fuit, ad Bassam Budensem, res tota impedita, et conuentus in medium Aprilem prorogatus est. Ex Vngaria etiam noui Turcarum apparatus nunciantur, De Philippi Hispaniarum regis morte rumores in hac regione sparsi sunt, sed vanos esse intelligo. Carolus Archidux Austriae eo ablegatus esse ab Imperat. dicitur, non tam vt Rodolphum filium reducat, quam vt regiones illae, si quid Regihumanum accidat, certum gubernatorem habeant. De Austriacis, Belgicis et Gallicis rebus, spero Celsitud. Vestr. adiunctas pagellas non sine voluptate lecturam esse. De Austriacarum Ecclesiarum emendatione, cum primum res aliquo vsque deducta fuerit, Celsit. vestram reuerenter certiorem reddam. Deum oro, vt Cels. V. incolumem et florentem seruet, et nos omnes doceat et gubernet. Bene et feliciter Cels. V. valeat. Cremis Austriae 18. Ianuarii, Anno 1569.

IOACHIMO CAMERARIO.

ETsi [Gap desc: Greek words] nec de successu emendationis doctrinae et rituum quam duobus ordinibus Austriacis, ab Imperatore concessam esse intelligo, quidquam adhuc certo mihi polliceri audeo: tamen Legatum Austriacum, diu multumque vrgentem, mandato principum meorum sequi tandem coactus sum. Leuabat autem sollicitudinem


page 1095, image: s1095

meam narratio Legati, qui te ab Imperatoris parte [Gap desc: Greek words] piis consiliis et patrocinio fideli, totum hoc piae religionis negocium, quod vrgent ordines, gubernaturum esse ostendebat. Cupio enim consilia et actiones meas ad piorum et eruditorum ac tui similium in Ecclesia sententias perpetuo aggregare. Et Homericum illud de voluntatum et sententiarum nostrarum coniunctione vsurpari paulo post a nobis potuisse optaui: [Gap desc: Greek words] . Postquam vero nunc te ad honestissimam coniugem et familiam tuam rediisse intelligo: optarim coram de totius causae illius Austriacae conditione, ea, quae liceret, cognoscere, vt an viterius mihi progred???endum sit? an ad meos reuerti, quod maxime cupio, liceat, staruere possim. Oro itaque vt horam colloquio nostro nomines tibi non incommodam. Ego omnia obseruantiae ac grati animi officia tibi ac tuis vicissim defero. Lipsiae Die 21. Decemb. 1568.

IOACHIMVS CAMERARIVS Dauidi Chytraeo.

S. D. Literas tuas scriptas Cremis, Die quemadmodum coniecimus 18. M. Ianuarii nudiustertius accepi. Quibus quod significas te, de quorundam fermonibus, intellex???sse: facile de iis quae tractari deberent, conueniri posse, ob eas causas, quae ibidem exponuntur, id cum ab aliis, tum me statim, ita se habere existimatum iudicatumque est, neque possum decernere, quid impedierit negotium quod esset in procliui, nisi quod infelicitatem et miseriam aetatis nostrae hac etiam in parte turbasse arbirror, diffidentia perniciosa


page 1096, image: s1096

animis atque studiis distrahendis. Eo enim res euasit, vt pleriquede suis saepe numero temere conceptis opinionibus depugnantes, pro veritate propugnare videri cupiant. Quas si qui forte non omnino approbent, ii inimici aduersariique esse statuuntur.

Cum autem illata mora nonnullarum difficultatum causam dedisse, et quod sapientis veteris [Gap desc: Greek words] monet: [Gap desc: Greek words] : neglectum mihi esse videatur, hoc solum nobis conceditur, vt Dei aeterni misericor diam imploremus, cuius benignitate fortunentur caetera. Nam ne inchoatas quidem vllas actiones fuisse, tibi hic coram a me esse indicatum, meminisse potes. Facta autem dudum inter nos quoque Viennae est mentio de istis nugis ornatus atque luminum, quae si nunc etiam dignae putantur, de quibus disceptando sententiae discrepent, et alienentur voluntates, et moueantur controuersiae, haud scio quid boni in posterum sit sperandum. Sed comperio nonnullos neque praesentibus malis, quae profecto sunt eiusmodi, vt contemni non debeant, neque impendentibus periculis consideratis, omnia agere atque conari, ne quando concordent ii, quos causa coniunxit, et in hoc incumbere vt inter ipsos intestina bella indies existant atrociora. Multis itaque haud obscure, siue odio, siue inuidia, siue quacunque improbitate quasi faces ventilantibus discordiae, quid vel tua vel vllius alterius moderatio proficere possit, non video. Ad me quod attiner, non magno vsui futura mea persona est ad explicationem rerum istarum, Nisi forte requiretur paulo certior notitia contentionum Ecclesiasticarum, quarum mihi initia ac progressiones non sunt ignotae.

Vt autem antea studui, sic nunc quoque annitar, vt hac in parte Dei aeterni (quemadmodum mihi persuadeo) et Sacrae Imperatoriae Maiestatis voluntati subiectiss. obsequio satisfiat, si rursum placuerit me adhiberi.


page 1097, image: s1097

In quo quidem [Gap desc: Greek words] secundum Euripideum senem. Et fit mea valetudo crescentibus annis infirmior: Sed de me non est laborandum. Id quod benignitas Dei aeterni caepit largiri, vt et accipiatur studiose et retineatur fideliter, eundem Deum omnium bonorum authorem toto pectore precor. Eiusque clementiae te et comites tuos commendo. Non debes autem dubitare (si quid tua hoc refert) quin et faueam ex animo dignitati tuae, et cupiam declarare constantiam beneuolentiae erga te meae, quibuscunque rebus liceat. Et abs te mihi ipse quoque omnia sincerae amicitiae officia polliceor. Bene vale. Lipsiae. D. XIV. M. Februar. magno et insolenti frigore rursum nos vrgente.

Ioachimus Camerarius.

IOHANNI ALBERTO DVCI Megapol.

ILLustrissime Princeps, Domine clementissime. Reuerenter audiui a Celsitud. Vestr. exponi Inuictissimi Imperato~ris Maximiliani II. Domini nostri clementissimi, sanctissimam voluntatem illustrandae Christi gloriae et piae emendationis ecclesiarum in procerum Archiducatus Austriae ditionibus clementer promittendae. Et literas Inuictiss. Imperatoris et procerum nobilitatis Austriacae, reuerenter et attente legi.

Cum autem summo regi orbis Christiani, nihil dignius sit hac voluntate et his consiliis nihil gloriosius, nihil Ecclesiae Dei toto orbe terrarum magis salutare: ardentibus voris aeternum Deum patrem Domini nostri Iesu Christi, et piorum Regum custodem precor, vt Inuictiss. Imperatorem Augustum incolumem


page 1098, image: s1098

et florentem seruet, et hunc animum confirmet, et consilia ac euentus gubernet ad Christi summi Imperatoris gloriam et totius Ecclesiae Christianae salutem.

Quod vero Caesar. Maiestas ad Deliberationes de pia emendatione doctrinae et rituum in Ecclesiis Austriacis, me quoque adhiberi clememissime perit: Ego quidem cum omni subiectione et reuerentia Inuictissimo Imperatori, pro Illustri hac M???iestatis ipsius erga me beneuolentiae significatione, gratias ago, et reue renter profiteor me vicissim Sacr. Caes. Maiest. omnia mea studia, et si quid esset, quo opis aliquid Ecclesiae adferre, pro mea tenuitate possem, debere. Sed in praesenti deliberatione, multa animum meum in vtramque partem mouent, vt de summa rei subito respondere difficulter possim.

Aliquas video et quidem grauissimas reuerenter parendi causas mihi a Celsitud. Vest???. proponi. Legitimam vocationem diuinam, qua in mossem Domini copiosissimam extrudar. Mandatum Dei et Magistratus summi in his terris: illustrem occasionem promouendae Dei gloriae et propagandae verae doctrinae, et iuuandae Ecclesiae, cui omnia nostra studia et actiones praecipue consecratae esse debent. Periculum tenerae illius Ecclesiae ardenter sitientis veritatem, ne veneno infectas lacuuas pio limpidis Euangelii laticibus initio statim imbibar. Intelligo et in mora periculum esse, ne voluntas Imperatoris per Puntificios aur Hispanos fortasse immutetur.

Ab altera parte auocant me et dehortantur Negocii magu???udo, Virium mearum perspecta mihi et nequaquam Caes. Maiest. et ordinum Austriacorum expectationi respondens infirmitas, Calumniae conturbantes sapientem, et frangentes robur cordis eius, quas moderata et necessaria demonstratione veritatis in explicatione


page 1099, image: s1099

controuersiarum religionis inter Pontificios, et nostros variis et multiplicib. modis inter se distractos, apud vtramque partem incurram. Considero et pericula si in forma doctrinae, quam Inuictiss. Imperator simplicem et certam, non ambiguam aut flexiloquam, Ecclessis suis proponi volet, et in quam multae gentes haud dubie intuebuntur, Dogmata quaedam, in tanta multitudine et varietate, non satis perspicue ac proprie, eaque circumspectione et prudentia, quantamin me non inesse facile agnosco, illutrata erunt. Collegas quos habiturus sim ignoro. Quod si adhibebuntur, qui vel doctrinae corruptelas, cum verbo Dei et Augustana Confess. pugnantes in aliquibus articulis stabilite, vel omnes etiam tolerabiles veteris Ecclesiae ritus abolere, et vastitatem non necessariam in templis efficere cupient: non modo [Gap desc: Greek words] piis scandalo erit, verum etiam conscientia eorum, qui consiliis, intererunt, nec tamen mutare maioris partis, aut potentiores suffragatores habentis decreta poterunt, vulnerabitur.

Ego quidem ad bonorum et eruditorum in Ecclesia sententias, cum norma veritatis diuinae congruentes, iudicia mea libenter et semper aggregao. Sed tamen scire peruelim, an deliberationes de re tanta iam inchoatae, et forma emendationis ab aliis composita sit, et iis qui nunc adhibentur, Comprobanda solummodo proponatur: an vero re integra, eruditorum et piorum consilia et sententia conquirantur. Quod si in meo arbitrio res posita esset, summam seotentiae meae, de tota emendatione Ecclesiarum, scripto comprehensam, Caes. M. et Delectorum iudicio et censurae subiicere malim, quam ipse, praesertim in hac corporis mei imbecillitare, profectionem non multo plus Ecclesiae vtilitatis allaturam suscipere. Hactenus enim Scholasticis docendi laborib. solummodo deditus,


page 1100, image: s1100

a toto munere conciones ad populum habendi vacaui.

Cum autem res maxima et grauissima sit, de qua hoc tempore mecum agitur: reuerenter ab Illustriss. Celsitudin. vestra peto, vt mihi, praeeunte ardenti inuocatione Dei, octo dies deliberare diligentius et circumspectius de re tanta concedatur. Ego vicissim studia mea et officia omnia Celsit. Vest. cum omni reuerentia defero. Datum Suerini, die 10. Nouemb. Anno 1568.

IOHANNI VLRICO ZASIO Caesaris Maximiliani Cancellario.

S. D. Generose et Illustris Domine, Cancellarie amplissime, et patrone colende. Vt in Deo cuius imaginem et vices in his terris boni et laudati Reges eorumque Cancellarii gerunt, dementia praecipue et bonitas, supra caeterarum virtutum chorum eminet et elucet: ita in summo Imperatore Orbis Christiani, et te ipsius Consiliario supremo, bonitatem, mansuetudinem et placabilitatem fulgere et conspici, omnes boni affirmant: Qua et ego in hac ingenii et fortunae meae tenuitate fretus, breui Epistolio Celsit. T. reuerenter alloquendam esse duxi, praesertim cum maxime necessarii in vita referendae gratiae officii ratio etiam me ad scribendum impulerit. Intelligo enim tua inprimis authoritate et patrocinio, a S. Caes. Maiestat. me ad institutam de doctrina et ritibus Ecclesiarum pie constituendis deliberationem, vocatum esse. Etsi enim ingenii et industriae meae imbecillitarem tantae rei longe imparem esse agnosco, tamen Celsitud. T. pro illustri hac beneuolentiae et clementiae erga me significatione gratias ago. Ac si quid in


page 1101, image: s1101

me esset, quo non obesse Austriacis Ecclesiis Augustanam Confessionem sequentibus possem, vt omnia bono ordine, et cum quadam dignitate et reuerentia maxime digna Ecclesiae, gererentur, nulli equidem labori et molestiae parcerem. Maxime enim abhorreo a deformationibus eorum, qui praetextu Euangelii Barbaricam vastitatem, et omnis boni ordinis confusionem in templa inuehunt: dum omnes veteres ceremonias, quae tolerari poterant: ordinem plerarumque piarum le ctionum et cantionum in Baptismi et Coenae Domini administratione, pia cantica, preces matutinas, et vespertinas, priuatam Confess. Musicam Organicam et naturalem, multosque alios ritus vtiles et decoros prorsus abolent, et Ethnicam prophanitatem in templis efficiunt.

Dignissima igitur summo rege Christiani orbis cura est, quam Imperatoria Maiestas Celsitudinis Tuae consilio suscipit, vt et doctrina de Deo vera ac incorrupta abolitis opinionibus et cultibus Idolatricis et emendatis abusibus propagetur et caeremoniae veteris et Apostolicae Ecclesiae, vtiles ad aedificationem (vt Paulus loquitur) verae pietatis in rudioribus et ad bonum ordinem et decorum Ecclesiae, seruentur, ne barbarica confusio et [Gap desc: Greek words] in Ecclesias harum regionum irrepat.

Haec sanctissima consilia, vt Filius Dei, qui dat salutem Regibus, gubernet, et successus prosperos ac felices tribuat, toto eum pectore precor. Haec Celsitud. Vestr. innumeris et grauissimis occupationibus obrutae, breuiter indicanda esse duxi: Cum quidem Sac. Caesar. Maiestati cuius literis accersitus sum, existimarem aduentum meum subiectissime significari oportere. Id adiunctis literis facio, Quas vt Celsitudo Vestr. Inuictissimo Imperatori exhibere, Et me indignum clementia sua complecti, et Maiesta???


page 1102, image: s1102

Caesareae reuerenter commendare dignetur, submisse oro. Consilia et actiones meae omnes in hoc toto negocio ad Regulam a Zacharia propositam directae erunt: Diligito Veritatem et Pacem. Concessa enim a Vobis veritate doctrinae, nostrum est, ad piam et Ecclesiae ac Reipubl. salutarem pacem, concordiam, quietem et tranquillitatem, quae etiam ad posteritatem durabi is sit, omnia studia et sententias nostras referre, et nobis coniunctos hortari. Bene et feliciter valete. Cremsae die 12. Ianuarii. Anno 1569.

ZASIO.

CEnerose et Illustris Domine, Cancellarie amplissime; patrone colende. Delineauimus iussu delectorum, Ordinem Concionum, Missarum; Dierum Festorum, Precum matutinarum et vespertinarum, Lectionum, Cantionum, Ceremoniarum; Baptismi; Examinis in Confirmatione, Confessionis et Absolutionis priuatae et caeterorum rituum seruandorum in Ecclesiis, quibus Confessionem Augustanam Inuictissimus Imperator permisit. ac vt mandatum fuit ab Imperatore, Exemplum AGENDAE vetustiss. Augustanae Confession. Ecclesiarum, Saxonicae inprimis et Brandenburgens. cum Noribergensi coniunctae, secuti sumus. Plures etiam ceremonias et exercitia quotidiana in templis, Psalmorum, Lectionum et precum recitationis, Pastoribus praescripsimus; quam Agendae illae suis Pastoribus imposuerunt.

Nam et ipsi; ordinis elegantiam in public congressibus Ecclesiae, et pias, vtiles, elegantes ac conformes ceremonias conseruari optamus: dolemusque in multis locis etiam vtiles ritus priuatae Absolutionis,


page 1103, image: s1103

piarum cantionum et similes, abolitos esse: et Inuictissimi Imperat pietatem, sapientiam, moderationem et studium veris ac piis rationibus iuuandae et ornandae Ecclesiae Christi, reuerenter probamus et admiramur. Quod nec fanaticis opinionibus, locum in suis ditionibus praebere: nec manifestos abusus et superstitiones, quae superioribus seculis in Ecclesiam irrepserunt, crudeliter defendere: Sed in Dogmatibus veterem Apostolicae et Catholicae Ecclesiae consensum constanter tueri, et in ceremoniis, ordinem concinnum et vtilem ad aedificationem, vt Paulus loquitur, ad excitandam in auditoribus pietatem ad docendos rudiores, et augendam religionis reuerentiam, ac, vt omnia decenter et grauiter in Ecclesia fiant, retinere instituit.

Nec profecto vlla maiora excellentis Imperatoris decora sunt, quam talibus consiliis, Christi summi Imperatoris gloriam illustrare et saluti totius Ecclesiae et patriae consulere, ac vt ille in Tragoedia inquit: Parcere ciuibus, fera caede abstinere, mores regere, reddere orbi quietem, seculo pacem suo. Haec summa virtus, petitur hac coelum via.

Toto igitur pectore Deum precamur, vt Inuictiss. Imperatorem, haec summa bona orbi Christiano impertientem et tuentem, seruet incolumem ac florentem, et gubernet ad communem patriae et Imperii salutem et illustrandam ac ornandam gloriam Dei. Reuerenter etiam Vestrae Celsitu. gratias agimus, quod sanctissima haec Inuictiss. Imperatoris consilia, et purae Religioni??? causam huculque prouexit, ac submisse oramus, vt Celsitud. Vest. hoc officium, Domino Deo gratum, Ecclesiae salutare et Cels. Vestr. ad omnem posteritate in gloriosum, fideliter pertexat, et delineatam a nobis, iussu Ordinum, AGENDAM,


page 1104, image: s1104

Inuictiss. Imperat ori reuerenter commendet, totumque hoc Religionis negotium, pie et feliciter perfici et ad exitum salutarem et optatum perduci sedulo curet.

Nobis in descriptione Agendae, ratio earum, quae sub Baronibus et Nobilibus sunt, Ecclesiarum, praecipue habenda fuit. Alioqui in vrbium et Collegiatis Ecclesiis, Ceremoniae plures et splendidiores ordinari potuissent. Nam et Missam totam in coenobiis et Cathedralibus Ecclesiis latine oelebrari, et in vrbib. cantiones latinas passim misceri, et Horas canonicas de tempore cani, et alios ritus veteres et in Ecclesia vsitatos sine impietate retineri non dissuaderemus.

Sed in pagis Nobilium et Baronum Ministri pauciores sunt, et latinam linguam paucissimi norunt, et ritus aliqui inutiles iamdudum aboliti et spreti, non sine summo scandalo restitui possunt. Itaque mentes et manus nostrae, in hic tota scriptione ad Normam verbi diuini, et harum Ecclesiarum salutem, quietem et tranquillitatem directae fuerunt. Quam inutilium rituum, qui iamdudum vsurpari desierunt, restitutione non necessaria, turbari nollemus. Bene et feliciter Celsitud. Vestr. valeat. Spizae, 26. et Februar. Anno 1569.

DAVIDI PEIFERO CANCELL. Elect. Saxoniae.

S. D. Magnifice Domine Cancellarie, patrone colende. Ofelicem, ieiunae et aridae gratulationis meae, audaciam: quae talem mihi Epistolam, die tuo natali peperit: in qua Pietas sincera, cum pectore lacte et non calcata candidiore niue; Humanitas ac vere [Gap desc: Greek words] illud, quod tantopere praedicant sapientes, cum elegantia doctrinae; prudentia


page 1105, image: s1105

et sententiarum grauitas, cum orationis politie et splendore, ex aequo certant, et Musae ac Charites ipsae, tenellos digitos suos, fragranti rosarum succo, vt Callimachi carmine olim, delibutos, abluisse mihi visae sunt. Verum vt nulla est sincera voluptas, sollicitumque aliquid laetis interuenit: ita meam hanc laetitiam, ex literarum tuarum humanitate, elegantia et suauitate perceptam, non mediocriter turbauit, mentio obitus optimae et honestissimae matronae coniugis tuae, dequo, ne refricem acerbum dolorem tuum, iam tempore ipso aliquantum mitigatum, non instituam longiorem orationem. Cum enim virtutibus omnibus Heroicae Matronae conuenientibus excelluerit, et concordia inter vos perpetua, et consuetudo plena pietatis et suauitatis fuerit: et iam communi cura et amore liberi educandi essent: et tua aetas et valetudo maxime iam hanc [Gap desc: Greek words] , cuius tot annis perspecta et probata fides fuerat, requireret: maximas et iustissimas te doloris et desiderii causas habere facile perspicio. Sed mandat DEVS vt ipsius voluntati nostram humiles subiiciamus, et aeternam vitam spectemus, in qua Deum, qui erit finis desideriorum nostrorum sine fine videbimus, sine fastidio amabimus, sine fatigatione laudabimus. Non hic vera quies, non gaudia vera parantur, Gaudia venturae sola relicta scholae. Felices igitur vere, vereque beati, In domino vitam qui posuere suam. Vnicam igitur Cypriani sententiam adscribo; Non sunt lugendi fratres et forores nostrae, accersione Dominica de seculo liberatae, cum sciamus non eas amitti sed praemitti: recedentes praecedere: vt proficiscentes et nauigantes desiderari eas debere, non plangi: nec accipiendas hic atras vestes, quando illa ibi alba indumenta iam sumsit. Hanc consolationem, cum imis pectoris tui penetralibus infixam, te circumferre sciam: non addo plura, sed ad epistolam tuam


page 1106, image: s1106

redeo, ac merito felicem Misniam tuam, et vicinas gentes, Saxoniae Electori subiectas, praedico: Quae talis Cancellarii consiliis, ex viuo sapientiae, pietatis et iustitiae fonte manantibus, regantur. Cumque haec natura Boni sit, vt se longe lateque diffundat, et cum multis communicet: non inuidebunt, spero, pulcherrimae illae regiones, aliarum etiam gentium hominibus, tantae bonitatis riuulos, in viciniam ad eos deriuari. Qua quidem Heroica bonitate et mansuetudine tua, magnis viris dignissima, fretus; nuper tibi virum honestum, cuius de Magis librum vna mittebam, commendaui, cuius rationem haberi et negotium illius tibi curae esse, nunc etiam reuerenter oro. Comitiis vestris vt praesideat Gubernator ac decretorum executor, Filius Dei, custos ecclesiae suae et politiarum ipsi seruientium, toto pectore opto. De Ecclesiarum etiam et Academiarum emendatione fortasse sciscitari aliquid in aliena Republica non licebit. Sed bonitate et candore tuo fretus, spero veniam huic errato datum iri. Lipsiam tuam Natam et Armatam, si edidisti, quaeso vt mecum communices. Bene et feliciter vale. Nonis Martii. Anno 1592.

M. T. Reuerenter colens Dauid Chytraeus.

DAVID PEIFERVS DAVIDI Chytraeo S. P. D.

TAntum in agrum Dresdensem a Friberga Misniae veneram: cum mihi literae tuae, Vir Reuerendissime, redditae sunt: et iam, quo me referebam, in oculis oppidum Dresdense erat: quod magnum mihi dolorem dabat, recordanti quam suauiter olim me peregre redeuntem domus mea Dresdensis excepisset.


page 1107, image: s1107

Et vt oppidi conspectus graue illud vulnus, quod e defuncta coniuge coeperam, acerrimo doloris morsu mihi refricabat: ita contra pietatis tuae literae, suauitate, authoritateque sua, et indicio singularis beneuolentiae efficiebant, vt animum a cura et angore ad pia solatia reuocarem: et in summo ereptae vxoris desiderio nonnihil laetarer: quod consolatio, quae mihi elegantissimis literis tuis tanta opportunitate adhiberetur, non fortuita sed diuina, et DEVS ipse dolori meo recrudescenti medicinam fecisse videretur. Ingentes itaque gratias pro hoc pietatis tuae officio et beneficio amanter ago, nec tantum plurimum eidem debere me libentissime profiteor: Sed omnia etiam N. causa cupio, de quo hactenus parum confici potuit, quod ad collocandum ac restituendum potius, rei literariae et Ecclesiasticae, a Nouatoribus nostris perturbatae, statum, Ordinum Prouincialium consilium publicum expectandum fuit. Prima autem in conuentu Torgauiano, vt hoc etiam [Gap desc: Greek words] adscribam, deliberatio nuper suscepta fuit, de pia illustrium pupillorum institutione et educatione, deinde de retinenda disciplina religionis a beato Luthero accepta, [Gap desc: Greek words] repetita. eaque de re inquisitio in studia et ingenia eorum, qui tam in scholis quam in Ecclesiis publico docendi munere funguntur decreta fuit. Caetera ad leuationem onerum quorundam politicorum, et ad priuatos Pierium, Gundermannum et Crellium spectant. in hunc vt postulantibus ius reddatur. Illi vt in errore et peccato conuictiresipiscant, et offensis palinodia data satisfaciant: Vel pertinaces, ob fraudes in violanda veritatis doctrina conceptas, exilio mulctentur.

Conuentu Torgauiano soluto Princeps Fridericus Wilelmus Vitebergam abiit, in fidem Illustrissim. pupillorum et tutelam suam oppidanos recepturus.


page 1108, image: s1108

Vbi cum III. Nonas Martii D. Georgius Mylius in templo arcis orationem ad populum pro more haberet, arcus caelestis species ( [Gap desc: Greek words] Graeci dicunt) medium Solem pleno ambire et circumdare circulo conspecta fuit: cum Pierio ante id tempus eodem loco concionante, angues infra suggestum apparuissent, quorum portentorum haud difficilis explicatio est.

Lipsiam meam Natam, togatam, religiosam et armatam (quatuor enim libri sunt) quia hoc quoque cognoscere pietati tuae placet, sepositam et reconditam habeo: vt si posteris forte aliquando ita videatur, me demum mortuo exeat. Cum enim prima Historiae Lex sit: ne quid falsi dicere audeat, deinde ne quid vere non audeat, quaedam his librisintexenda fuerunt, quae nostri homines vix aequo accepturi essent animo. Sed vt vt haec sint, si exscriptum exemplum aliud, praeter [Gap desc: Greek words] , quamuis nec hoc quidem satis elaboratum adhuc sit, haberem, id ea conditione pietati tuae vltro essem transmissurus: si reciperes te illud correcturum, mihique emendatum esse remissurum. Bene vale. Fasciculum D. Iohanni Barwicio inscriptum certo cuidam homini Pragam perferendum dabo. Dresdae VII. Calend. Aprilis. M. D. XCII.

Pietatis tuae Obseruantiss. Dauid Peiferus. D.

IOHANNI GREVENSTEIN.

S. D. Ornatissime et Optime vir, frater carissime. Literas ad te superiori anno per Volradum a Pless, Electoris vestri consiliarium, misi, quas recte se curasse postea ille respondit. Interea lucubrationum mearum


page 1109, image: s1109

pagellas in hac senecta collegi, et in classes seu tomos certos digessi, quorum titulos adiunxi. Primum etiam et Secundum et Quartum Tomum a Bibliopola Henningo Gross ad te mitti iussi. Quos vicinis aliquot in Creichgaea Pastoribus, Lutheri doctrinam retinentibus, a te monstrari velim. Quod si nemo erit, qui eos expetet, tu in Bibliotheca tua meo nomine seruato. Gratum vero mihi esset cognoscere, qui nunc in Creichgaea Pastores celebriores Gemmingae, Siccingae, Furfeldae, Helmstadii, Mencingae et alibi doceant. Oro igitur, vt quorundam nomina, et de nohilibus Menzingensibus quaedam indices. Bene et feliciter vale. Rostochii, Die 26. Februarii, Natali meo LXX. Anno 1599.

IACOBO MONAW.

Exordium desideratur.

CVm autem haec inquieta et rixatrix nostra aetas, tum alias contentiones Lutheri tempore agitatas, tum vero certamen [Gap desc: Greek words] , et coniunctis quaestionibus renouarit: fateor me et collegas meos, cum de illis interrogamur, ex congruente ad normam verbi diuini, confessione Ecclesiarum nostrarum communi, et consensu Lutheri et Philippi, qui exhibitae confessionis Augustanae tempore illibatus et sincerus haud dubie fuit; respondere solitos esse, eaque in re non tam humana praeceptorum authoritate, quam quod [Gap desc: Greek words] Testamenti filii Dei, a quo discedere tuto piam mentem non posse arbitramur, sententia illorum consentit, mouemur.

Nam in sedibus materiarum, vbi articuli fidei fundantur, et Dogmata aut ritus noui ex professo instituuntur: Verba sicut sonant, simpliciter et proprio accipienda esse, non dubium est, cum alioquin nihil de vlla doctrinae parte, certi aut firmi haberi nec vlla


page 1110, image: s1110

fidei [Gap desc: Greek words] possit retineri. Sola igitur nobis ad fidem sufficit Persona dicentis DEI et Seruatoris nostri Iesu Christi. Quid enim nobis quaerere, Quomodo verum sit quod Peus dixit: cum dubitare non debeamus, quin verum sit, quia Deus dixit, vt Cassianum loqui meministi. Hanc veritatis et omnipotentiae diuinae, cui nihil est impossibile, gloriam, Christo DEO et Seruatori nostro immota fide tribuamus, ac demus eum aliquid posse, quod nos fateamur inuestigare non posse. In talibus enim rebus tota ratio facti est potentia facientis, Vt August. Epist. 3. loquitur. Nec propter Ascensionem in caelos; tanto interuallo, quanto altissimi caeli a, terris distant, corpus et sanguinem Christi a pane et vino et ore sumentis in caena abesse existimandum est: cum in precatione Dominica, Deum patrem nostrum, qui est in coelis, compellantes, non propterea negemus in his terris et alibi simul praesentem nobis adesse. Ita CHRISTVS in coelo ad dextram patris regnans, ratione coeli, in quod ascendit, non impeditur aut circumscribitur, quo minus etiam alibi, et in his terris, vbi se praesentem fore promisit, adesse possit. Quod si primam Caenam velut archetypon caeterarum intueri debemus, certe nondum eo tempore in coelum ascenderat Christus, vt propter articulum ascensionis, a vera et natiua [Gap desc: Greek words] sententia discipulis recedendum fuerit. Nec iam de Coelo, in quo DEVS habitat, et sancti conspectu DEI fruuntur, disputationem mouebo, quod non tam loci Physici, quam coelestis regni et vitae beatae notationem esse, ex dictis Iohannis 3. 6. 20. perspicue appacere multi iudicant.

Quod autem Veritas humanae in Christo naturae, [Gap desc: Greek words] verborum Institutionis proprie et simpliciter intellecto, aboleri existimatur: non propterea negamus illud fuisse corpus humanum, quia contra


page 1111, image: s1111

naturam huius corporis videmus illud per clausa ostia intrare. Omnia enim possibilia sunt Deo, nam et ambulare super aquas CONTRA naturam huius corporis esse manifestum est. nosti enim locum de agone Christiano, ac multa in reliquis crearuris videmus, Deum supra et contra earum naturam et essentiales proprietates efficere, salua nihilominus eorum substantia manente. Certe Essentialis proprietas Ignis est vi vrendi praeditum esse, et tamen Ignis non vrit pios infornace Babylonica, Ferrum innatat aquae, A qua in Iordane non defluit etc. Multo igitur magis proprio suo corpore Christus, ea, quae certo verbo tradidit et promisit, prae, stare potest, salua manente corporis veritate.

Sed tu Sacramenti rationem praecipue vrges, quae [Gap desc: Greek words] necessario flagitet. Verum cur non multo magis Testamenti, et quidem a Filio Dei conditi, ratio et natura vrgerur, cum Filius Dei diserte Testamentum, et non Sacramentum, nominet. Quod si in hominis testamento, [Gap desc: Greek words] tanta religione et fide retinetur, quanto magis in filii DEI Testamento verba simpliciter et proprie sicut sonant intelligenda sunt.

Nec omnium veteris et Noui testamenti Sactamentorum prorsus vna et eadem ratio est. Etsi enim quo ad causas Efficientes et finales, et partes quibus in genere constant, aliquo modo congruunt: tamen materiam et formam singula peculiarem habent, de qua ex propria cuiusque Sacramenti Institutione, et disertis Christi verbis, non ex loco similium statui et iudicari debet. Quod igitur in Coena domini ea fieri dicuntur, quae neque in veteris neque Noui Testamenti Sacramentis caeteris fiunt: verba Institutionis seu Testamentariae dispositionis CHRISTI in causa sunt, quae hoc, quod in actione caenae in his terris administrata ore accipimus et manducamus, Christi corpus


page 1112, image: s1112

esse, diserte adfirmant, ac vt Ieronymi verbis vtar, tantum inter illa et haec interest, quantum inter vmbram et corpus, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futurorurn, et ipsa quae per exemplaria praefigurabantur.

Pauli dicta de Circumcisione, accepit [Gap desc: Greek words] . Item [Gap desc: Greek words] . de fine ac effectu et vsu Sacramentorum salutari, ad quem necesse est fidem accedere, non de Substantia, seu Sacramenti veritate loqui manifestum est, de qua diserte Augustinus, Non interest, inquit, Cum de Sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat, et quali fide imbutus sit ille, qui accipit Sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis viam, sed ad Sacramenti rationem nihil interest. Fieri enim potest, vt homo integrum habeat Sacramentum et peruersam fidem etc.

Etsi autem [Gap desc: Greek words] vocabuli Sacramentum, quod alias pro solo signo seu Symbolo externo; alias pro re signata, alias pro vtroque coniunctim, et toto ritu seu actione diuinitus ordinata vsurpatur; imperitos varie turbari, et a multis decipi scio: tamen hoc in loco Augustinum appellatione Sacramenti, totum ritum diuinitus ordinatum complecti, non dubium est, sicut alibi inquit, Sacramentum Eucharistiae duobus constare, duobus confici, visibili elementorum specie, et inuisibili D. N. I. C. carne et sanguine, sicut persona Christi ex Deo et homine constat.

Quod vero piae et eruditae antiquitatis Testimonia obiiciuntur, cum Ignatio respondeo: [Gap desc: Greek words] . Profecto enim, si ad veterum Patrum antiquitate. m prouocamus, magna pars doctrinae, quam a Praeceptori bus nostris Luthero et Philippo didicimus, nobis abiicienda erit, depraecipuis et summis fidei nostrae


page 1113, image: s1113

articulis, ac inprimis de Iustificatione, de qua Augustinum, cuius consensus a nostris interdum pro forma citatur, prorsus Pontificiis ac Tridentinae Synodo [Gap desc: Greek words] esse, non ignoras. sicut eundem Sneppium, cuius tu sermonem a Praeceptore nostro Victorino recitatum commemoras, Tubingae in publica praelectione anno 1544. de Iusticia Christi nobis imputata disserentem, audiui dicere, Nullam in toto Augustino, de imputata nobis per fidem Christi iusticia syllabam esse. nihil enim aliud Augustino esse, gratis per fidem iustificari, quam, nullis nostris meritis praecedentibus gratiam infundi, seu donari Spiritu sancto, quo adiuti Deum diligere, et vitam aeternam nostra dilectione seu obedientia per Sp. S. effecta promereri possimus.

Saepe igitur miror quosdam scribere, Facile diiudicari hanc totam de Eucharistia controuersiam, ex purae et orthodoxae antiquitatis consensu posse, et hunc toties ad fascinandos incertis et parum religiosis opinionibus, imperitos allegari doleo. Cum luce meridiana clarius sit, varias et dissimiles, ac inter se discrepantes sententias, non solum ex diuersae aetatis, verum etiam ex iisdem et fere praecipuis scriptoribus, vt Augustino et Ambrosio, (si modo veri et [Gap desc: Greek words] illorum libri sunt omnes, quibus nomina eorum praescripta sunt) allegari posse. ita vt forte non magis antiquitati quam nostrae aetatis Theologis inter se conueniat. Et haec ipsa dissensio et contradictio ostendit, non posse nec debere ex patribus hanc controuersiam decidi, nec propter dissimiles et obscuras illas patrum sententias, a verbis Christi veracis et omnipotentis, perspicuis et immotis, discedendum esse. Quoties ipse Augustinus corpus Christi in Eucharistia ORE et a malis etiam accipi (quas phrases iam velut excrementa Satanae quidam execrantur) et quidem a Iuda proditore etiam bonum


page 1114, image: s1114

Christi corpus perceptum esse diserte affirmat. Alibi vero contrarium dicit, prout diuersae occasiones sese obtulerunt, sicut in nostrorum etiam praeceptorum Lutheri et Philippi scriptis diuersas de Libero Arbitrio, Praedestinatione, vsu alterius speciei et similibus sententias, diuersis temporibus editas esse scimus. Tota Orthodoxa antiquitas Apostolorum temporib. vicina, vsque ad Synodum Chalcedonensem, vnanimiter docuit, Duas in Christo naturas commixtas esse, et ipsam vnionem, Mixtionem duarum naturarum nominat, sicut Augustinus etiam, In Persona Christi mixturam Dei et hominis factam esse ait. et Nazian zenus in aurea illa concione [Gap desc: Greek words] . Contra Apollinarium [Gap desc: Greek words] . Et paulo ante, [Gap desc: Greek words] . Epiphanius in Ancorato [Gap desc: Greek words] . Cyprianus Deum misceri cum homine ait, et vtriusque naturae talem factam esse scribit vnitatem, vt verbum et caro iam sint vna essentia. Irenaeus Filium hominis commixtum esse Filio Dei ait, vt homo adoptionem percipiens filius Dei fiat. Tertullianus. Dum Filius hominis adhaeret in Natiuitatem filio Dei, ipsa permixtione foeneratum et mutuatum tenet, quod ex natura propria possidere non posset. Imo post Chalcedonensem Synodum etiam vocabulo commixtionis multi vsi sunt. Haec certe cum Theodoreri nostri Axiomaris a te citatis, qui duarum naturarum [Gap desc: Greek words] , non secus ac [Gap desc: Greek words] grauissime damnat: et [Gap desc: Greek words] factam esse, et vnionem naturarum [Gap desc: Greek words] asserit, non congruunt.


page 1115, image: s1115

Certissimum enim est, non verbalem tantum, seu nominum, sed veram et realem naturarum communionem et vnionem in persona Christi factam esseinec tantum nominetenus seu per figuram loquendi, sed vere et reipsa naturarum proprietates et actiones toti personae Christi in concreto communicari. Nec ali quam realis communicatio Idiomatum, quae quidem vera sit, in persona Christi esse potest.

Doctissimum virum fiusse Theodoretum, et singulari in dogmatibus explicandis dexteritate, fateor. Sed cum Nestorii Patronus et [Gap desc: Greek words] praecipuus, et Cyrilli recte sentientis hostis fuerit et canones Concilii Ephesini aduersus Nestorium promulgatos, editis Refutationibus, quae adhuc extant, publice oppugnarit: ideoque in duobus Conciliis Vniuersalibus Ephesino I. et Constantinopolitano V. nominatim da~natus sit (vt de Ephesino II. taceamus) non tanta ipsius in his controuersiis authoritas esee debet, vt proptere a discedere ab eo, quia dixit Dominus et prae ceptor Iesus Christus, qui sapientia et veritas ipsa est, debeamus. Nec plurium Patrum mentionem hoc tempore facio, cum duos hos solos ex veterib. in tua Epistola testes nominatim citaris. Quod igitur Augustinus Epist. CXI. de suis et aliorum scriptis consilium ipse exponit, sequamur, vt non quorumlibet disputationes etc. ex Augustino.

Praeceptoris Philippi Authoritas, qua te magis quam vllius Heluetii aut Gallici scriptoris adductum esse in hanc sententiam ostendis, me quoque magis, quam vllorum veterum aut recentiorum scriprorum testimonia, mouit. ac doleo, post ipsius mortem primum arcana illa scri, pta, quibus contrariam confessioni Lutheri sententiam eum tenuisse quidam ostendunt, proferri.

Certe confessionis Augustae exhibitae tempore, [Gap desc: Greek words] Testamenti Christi, constanter eum defendisse, et prorsus Luthero [Gap desc: Greek words] fuisse, ex


page 1116, image: s1116

Epistola ad Oecolampadium (in qua, nullam firmam rationem se inuenire ait, quae conscientiae discedenti a verborum proprietare satisfaciat) et sententiis Patrum postea editis: et libello Visitationis Saxonicae, et Actis colloquii Marpurgensis ab ipso ad Ducem Saxoniae scriptis: et inprimis ex tota conuentus Augustani historia omnibus constar. Idem postea in publicis scriptis et priuatis cum Doctoribus Saxonicarum Ecclesiarum sermonibus, et apud principem suum Electorem Augustum semper se Lutheri Confessionem et Catechismum et Smalcaldicos Articulos a se subscriptos, amplecti roto vitae tempore professus est. nec ego vnquam diuersum ex ipsius ore, toto sexennio, dum a pud eum vixi, audiui. Imo Vormatiae etiam anno 1557. Morlino et Victorino dixit: Cur Lutherus in Smalcaldicis etc. Pauca desiderantur.

Quod vero Epistolae priuatae, ad Fridericum Palatinum, Caluinum, Bullingerum, Hardenbergium, et alios post ipsius mortem primum publicatae, diuersam cum opinionem clam in suo pectore circumtulisse, eamque apud eiusdem opinionis [Gap desc: Greek words] tantum clandestinis sermonibus et epistolis testatum esse ostendunt: existimo sane merito, publica ipsius testimonia, vt tempus Augustanae Confess. de cuius sensu controuersia est, propius attingentia, et quae viuente Philippo publice omnia extiterunt, priuatis hisce et clanculariis epistolis, et post ipsius mortem primum prolatis, longissime anteponi, praesertim cum nudis fere asseuerationibus et accusationibus, non rationibus et argumentis firmioribus hae nitantur, nisi quod Patrum et piae ac eruditae vetustatis subinde mentionem faciunt, de qua paulo ante breuitet monui.

Agnosco autem in posterioribus Philippi scriptis, bono haud dubie non impio concordiae studio, ita temperatam et ambidextram esse de hoc articulo docendi


page 1117, image: s1117

formam, vt vtrique parti inter se dissidenti accommodata et apta sit, nec a Cinglianis neque Lutheranis reiici queat. Filium enim Dei vere et substantialiter in Coena praesentem esse, et vere ibi efficacem esse, et nos sibi membra adiungere, vtrinque conuenit. Verum non de filii Dei, aut Christi secundum Diuinitatem, nec da Efficacia [Gap desc: Greek words] sed de Essentiae corporis et sanguinis Christi vera et substantiali in his terris praesentia vtrinque litigatur. Quem scopulum semper fere consulto ille praeterit. atque vtinam praeteriri ille, nunquam moto tristi hoc certamine, ab omnibus in Ecclesia docentibus, bona conscientia posset. Ego quidem fateor me praeceptoris Philippi authoritatem et exemplum in eo hactenus secutum esse, ne condemnatem, praesertim cum non legissem omnia illorum scripta. Cinglii de vera et falsa religione, Item Subsidium legi. Sed multa iam emendant. Caetera desunt.

DE OSIANDRI CONTROVERSIA ad Besoldum.

S. D. Reuerende Vir, et amice colende. In itinere meo anno superiore, cum alios dolores non medioeres animo circumferrem, hoc mihi tamen valde iucundum fuit, quod cum in aliarum vrbium ecclesiis, tum vero in vestra et pium consensum esse docentium animaduerti et vidi in publica precatione magnam populi frequentiam et alia pietatis exercitia. Haec bona summa esse scimus, quae tuenda sunt, etiam cum alia commoda corporum, pacem aut facultates amittimus. Vera enim leuatio est dolorum, acquiescere in ecclesia, tanquam in portu, cum vocem diuinam audimus, et precatione animos erigimus. Delectatus sum etiam tuo et aliorum docentium congressu, vt non obscure animaduertere potuisti. Etsi autem non dubito, tuo iudicio, tuaque voluntate libenter te Ecclesiae vestrae concordiam


page 1118, image: s1118

tueri, tamen postquam audiui Balthicis libellis semina discordiae sparsa esse, amanter te orandum esse censui, ne moueas certamina; quae Ecclesia vestrae tranquillitatem, et piorum inuocationem turbatura videntur Multa sunt in illis paradoxis vel aenigmatica vel sophistica, quae populo nihil prosunt, etiamsi leniantur interpretatione. quale hoc est, quod contendit ille scriptor, non recte dici: Deus viuificat renascentes, sed Deus est ipsa renascentium vita. An non vult distingui inter creatorem et vitam aeternam? vt cum dicit Dominus, Ego sum resurrectio. Aut vult ne Deum tantum esse [Gap desc: Greek words] fac hoc leniri posse commoda interpretatione! Quid ad populum prodest talis subtilitas? Sed alia sunt, quae ne possunt quidem leniri, quale hoc est: Ante annos mille quingentos factam esse remissionem, sed nunc illabi Iusticiam. An Hero habet remissionem? Sed perit, quia non est in eum illapsa Iusticia. Cohorresco haec in Osiandro legens aut cogitans. Et miscet alia de Personis, de quibus si vixisset horribiliora certamina fortassis mouisset. Scis in nostris Ecclesiis fideliter inculcatam esse doctrinam, in vera conuersione, cum corda fide per verbum eriguntur, habitare Deum in conuersis, dici consolationem in cordibus nostris a filio, et accendi hos Spiritu sancto. sic omnes magno consensu semper docuimus. Sed alia Quaestio est, quomodo homo placeat Deo, vt crassissime loquor, et quomodo inhabitatio illa fiat? Hic dicimus placere hominem fide propter Mediatorem Deum et hominem, Et fidem niti non his nouis actionibus sed Mediarore. Ac in infinitum anteferenda est obedientia mediatoris his actionibus quae fiunt in nobis. Inde abducit homines Osiander, obruens remisionem, ita vt dicat factam esse ante annos mille quingentos. Et dicit, imputari diuinitatem, non metitum mediatoris. Haecsunt Ecclesiastica, quae tollunt veram consolationem,


page 1119, image: s1119

sed omitto iam disputationem quam recitabo in mea responsione. Tantum te oro propter filium Dei, et propter Ecclesiam vestram, ne te a sententia aliorum seiungas. Dilexi et ego Osiandrum, vt testes sunt viri optimi D. Hieronymus Bomgartner et D Camerarius et D. Brentius, nec vlla in re laesi vnquam: texi potius vt ipse norat. Quantum autem veneni contra me euomuerit, nemo non videt, cum quidem ipse in quibusdam locis sciens falsum dicat. Inde etiam eius Enthusiasmus iudicandus est. ac de me quidem nihi aliud respondeo, quam quod de se inquit Demosthenes, si vos ipsi me talem esse iudicatis, qualem ille pingit, sola vsus arte Sophistica: nihil vlla de re mihi credi peto. Nec ego de meo aliquo dogmate pugno: communem sententiam harum ecclesiarum semper recitare studui. Si improbabat cur non monuit. de hac communi sententia dicere me necesse est, etiam ipso mortuo. Cum autem filius Dei petat, vt faciat aeternus pater vt vnum simus in ipso: nos quoque adiungamus nostra vota et nostros etc. Desunt quaedam.

ERICO XIV. REGI SVECIAE.

SVmmum Regem et Dominum Deum nostrum, qui sua sapientia et bonitate miranda, constituit et stabilit regna, et custos est regum ac regnorum ipsi seruientium, ardentibus votis precor, vt Regiam Maiestatem V. excelso et inuicto animo necessariam et gloriosam patriae defensionem tot annos sustinentem, ad illustrandam Christi gloriam, et ecclesiae ac regni Sweciae dignitatem et salutem, clementer vmbra manus suae protegat, et incolumem ac florentem tueatur. Has preces et vota pro R. Maiest. V. et amplissimi regni Sueciae incolumitate et salute ad Deum, qui dat salutem regibus, quotidie fundo:


page 1120, image: s1120

et restitui felicem ac placidam gubernationem, et iustam ac salutarem Pacem opto: Quae cum ideo praecipue expetenda et colenda sit, vt in tranquillitate et quiete publica vera de Deo et Domino nostro Iesu Christo doctrina in Templis et scholis commodius doceri ac propagari: et honesta ciuium disciplina regi, et ad ecclesiae ac Reipubl. gubernationem praeparari in scholis et excoli ingenia idonea possint. Non dubito R. M. V inter media arma doctrinae etiam et ingeniorum excellentium curam et patrocinium benigne conseruare.

Est autem in M. V. regno natum praestans ingenium, et ad Oratoriam in primis facultatem idoneum B. N. Quod paulo post doctrina politica vberiore et praestantium oratorum consuetudine et exercitatione mediocri expolitum, magno Reipubl. vsui et orname~ to fore confido. Vixit mecum in hac Academia familiariter triennium fere destitutus omni ex patria sumptu, et puerorum institutione victum sibi et aliquam linguae Germanicae notitiam comparauit. Postea Baronum aliquot liberalitate adiutus, Italicum iter suscepit, ac Romae tres menses commoratus est. tum linguae Italicae discendae gratia, tum vt doctissimorum Oratorum, Pauli Manutii et Antonii Mureti, consuetudine et consiliis de Orandi disciplina vteretur. Quo consilio Bononiae etiam apud Carolum Sigomum et Florentiae apud Petrum Victorium aliquot hebdomadas substitit. Cum igitur honestissima cupiditate et singulari studio recte et eleganterlatine loquendi et scribendi hic R. M. V. subditus flagret: eloquentium in Italia et Gallia virorum familiaritate et imitatione scribendi et dicendi facultatem augere et expolire cupiat: reuerenter a R. M. V. peto, vt honestissimos ipsius conatus, regia bonitate et munificentia sua adiuuet et prouchat. Commendo etiam S. R M. vestrae, studia


page 1121, image: s1121

ingeniosi, eruditi et honesti viri, Petri Ionae Helsingii, qui toto triennio carens omnibus ex patria auxiliis, ad R. M. V. velut communem patriae patrem confugit, et sumptus studiorum necessarios, a paterna Maiestatis V. R. benignitate reuerenter expectat. Caetera desunt.

DAVIDI PEIFERO ELECT. Saxoniae Cancellario.

FRetus Heroica bonitate et mansuetudine tua, magnis viris dignissima, reuerenter et verecunde M. T. cui in tanta mole occupationum publicarum a priuatis alioquin parcendum esse scio, breui Epistolio compellare ausus sum. Eximium enim Dei donum, et multis populis salutare, ac vere Commune bonum esse Cancellarium Bonum agnosco. Qui, vt Reges ac principes ipsi, ad benefaciendum generi humano, regna ipsis a Deo data esse, cogitate debent: ita Cancellarius velut Dextera manus et Cor Principis, autoritatem et potentiam suam, ad opem et salutem aliis ferendam confert. Intelliget autem M. T. ex supplici ad Illustriss. principem libello meo, quosdam innocentes Vitebergae, in periculum, mei cuiusdam libelli, (cuius exemplum adiungo) illic editi causa, venire. Eo periculo vt innocentes liberetis, et Me me, qui adsum, solum in poena, si quam meritus sum, haerere patiamini, reuerenter oro. si carcere propterea coercendus existimer, Deus iam me Musei mei parietibus et lecto pedibus captum adfixit, vt effugere non possim, quodcunque de me supplicium iracundi principes sumere volent, sed bonitatem ac [Gap desc: Greek words] potius, quam maleuolorum calumnias in consilium adhibituros, spero. vosque oro, vt natiuam bonitatem et sapientiam vestram, in hoc negocio, potius, quam cuiusdam in aula Anhaldina, qui maximam de nihilo


page 1122, image: s1122

Tragoediam aduersus me concitat, maleuolentia, in consilium adhibeatis. Mea M. V. studia et officia vicissim cum omni obseruantia et gratitudine defero. Bene et feliciter valete. die 6. Iunii. 1587.

IOHANNI ALBERTO DVCI Megapolitano.

ETsi hoc ipso die Cels. V. de negocio, quod mihi mandarat, respondi: tamen pio studio et sollicitudine pro Cels. V. conscientia adductus, ad priores literas quaedam addenda esse existimaui. Nihil est tenerius conscientia, nihil facilius sauciatur, nihil ad tranquillitatem et salutem reducitur difficilius. Itaque Cels. V. pro Heroica pietate et sapientia sua, non dubito sponte in hac grauissima deliberatione, pertinente ad Dei gloriam, ad conseruationem veritatis, ad conscientiae Cels. V. bonitatem et quietem retinendam: cunctantius et circumspectius acturam; et tempus, ac plurium pietate, et rerum ac certaminum spiritualium vsu et doctrina praestantium Theologorum sententias, in consilium adhibituram esse. Doctores Theologiae in promotione praesentes, quos Cels. V. mandato consului, non obscure ostendebant, si a suis principibus interrogati fuissent, se subscriptionem plane dissuasuros fuisse, priusquam de controuersis articulis, caeteri principes, se pie et diserre declarassent. Manifeste etiam significabant, hoc rectissimum sibi, in tanta caussa, videri consilium, vt Celsitud. V. Iongius deliberandi spacium de subscriptione, in hoc electorum conuentu, quam fieri possit mollissime, petat. Ac postea, cum Ducibus Pomeraniae, Holsatis et vicinis ciuitatibus et aliis, de Synodo Theologorum, ex hac Saxoniae parte cogenda, deliberet, vt veritas diuina, et religionis nostrae puritas, aduersus [Gap desc: Greek words]


page 1123, image: s1123

conseruetur. Posset etiam Cels. V. ex Illustrissimo Principe D. Iohanne Friderico Duce Saxoniae, prima quaque occasione sciscitari, Quibus causis Cels. ipsius adducta, subscriptionem communem Naoburgi recusasset. Memini nuper Cels. V. pie et grauiter de hac grauissima caussa loquentem, inter eaetera narrare, Optimum principem Ottonem Henricum electorem, literis suum dolorem restatum esse, quod Frankofurdiensem Formulam subscripsisset. Agnouisse etiam Marchionem Electorem insidias veritati in articulo sacramenti et aliis, in ea formula structas esse. Nunc vero in Naoburgensi recessu, non modo generali subscriptione, sacramentariis et aliis erroribus et sectis, qui Augustanae Confessio nis nomine hactenus se falso ornarunt, aditus in nostras ecclesias aperitur: verum etiam Frankofurdiensis Formula denuo arte intexta est, vt illi etiam, a quibus antea iustis et grauissimis de caussis repudiata erat, nunc eam recipiant, et approbent. Haec bono et pio studio et sollicitudine, cum priores literas obsignassem, denuo scripsi, vt conscientiae meae, in hac tanta et periculosa deliberatione, satisfacerem. Filium Dei [Gap desc: Greek words] aeterni patris, toto pectore oro, vt Celsitud. V. mentem. consilia et actiones, ad suam gloriam et animae Cels. V. salutem regat et gubernet. 1561.

IOHANNI III. REGI Sueciae.

INclyte et potentissime Rex, Domine clementissime. Pulcherrimus et optimus regnistatus est, cum summo Regi Domino Deo et redemptori nostro Iesu Christo reuerenter seruit, et verae de Deo doctrinae ac ecclesiae Christi, honestis legibus, iudiciis, paci, studiis literarum et artium ecclesiae ac Reipubl. necessariarum,


page 1124, image: s1124

et caeteris vitae praesidiis et ornamentis, hospitium et sedem tranquillam praebet. Talis est Dei beneficio forma inclyti regni Sweciae hoc tempore, congruens ad dulcissima Psalmorum dicta: Et nunc Reges intelligite, Seruite Domino cum timore, Osculamini filium: et conueniunt populi simul et reges, vt seruiant Domino et laudem eius annuncient. Quare toto pectore Deo aeterno patri redemptoris nostri Iesu Christi, Domino et custodi Ecclesiae suae et piorum regum ac regnorum ipsi seruientium gratias ago: quod cum in plerisque aliis totius orbis terrarum regnis, aut prorsus deletae sint ecclesiae, aut dissidiis opinionum turbentur, aut bellis petterrefactae minus tueri studia doctrinae et gubernationem possint: in ampliss. R. M. T. regno, Halcyonia ecclesiis Christi, vna et consentiente verae de Deo doctrinae voce, rituum grauitate, populi in ornando ministerio et omnibus pietatis officiis diligentia, et disciplinae sanctitate florentibus, clementissime tribuit, eumque ardentibus votis precor vt in his regionibus et R. M. T. regno semper Ecclesiam sibi aeternam colligat, et seruet incolumes R. M. T. et inclytam Reginam, et nobilissimos liberos, et regnum tuum proregat et tueatur. Haec vota pro R. M. T. et totius regni salute ad Deum frequenter fundo. Quibus Historiam initiorum Augustanae Confess. et deliberationum praecipuarum, actorumque de Religione, in comitiis anni 15???0. cum Confessio illa Carolo V. Imperatori primum exhibita est; hoc tempore adiungo. Cum enim verae Religionis doctrinae Articuli praecipui, moderatissime in ea confessione expositi sint: et ceremoniae ac ritus veteris Ecclesiae omnes, qui sine impietate tolerari possunt: in ea comprobentur: multi sapientes ac pii principes et Reges, ac in his laudatissimae memoriae pater tuus Rex Gostauus (qua voce, Dei Sceptrum seu a Deo traditum regni sceptrum ferentem,


page 1125, image: s1125

lingua Gothica significari audio) et nunc tua Maiest. R. pium doctrinae et rituum in omnibus regni ecclesiis consensum, iuxta confessionem illam, institui et conseruari clementissime curarunt. Quare non dubito R. Maiest. V. gratam et iucundam huius Historiae, primas deliberationes et initia Confessionis Augustanae exponentis lectionem futuram esse. Oro igitur subiectissime, vt R. M. T. has literas ex animo R. M. tuam reuerenter amante et colente profectas, et adiunctum libellum, clementissime accipiat: et Regia beneuolentia sua me benigne complecti non dedignetur. Bene et feliciter Regia M. T. cum nobilissima Regina et Generosiss. liberis perpetuo valeat. Rostochii Nonis Iulii Anno 1576.

ARNOLDO WITFELD.

NObilis et Magnifice Domine, patrone colende. Cum singulare et excellcns decus. et Reipubl. praesidium ac ornamentum illustre sit Nobilitas literata, et Religionem, Iusticiam ac mores patriae honestos intelligens et amans: toto pectote, de hac felicitate, inclyto et pulcherrimo Daniae regno gratulor, quod cum multis aliis insignibus ornamentis longe antecellit plerisque regnis totius orbis terrarum, tum vero proximis annis etiam hoc pulcherrimo decore Nobilitatis, doctrina et lireris excultae et perpolitae, caeteris illustrius fulgere et splendere coepit. in qua cum multo ante Excell. V. non familiae solum splendore, sed ingenio eruditione doctrinae, peritia linguarum, suauitate morum et omni virtute nobilem, omnibusque Musis et Gratiis ornatam, honorificis multorum sermonibus praedicari audiuerim: gaudeo sane superiorib. diebus Gustrouiae mihi facultatem conspectus et colloquii ac sermonum vestrorum, in quibus vere [Gap desc: Greek words] ,


page 1126, image: s1126

praebitam fuisse. nec quicquam mihi illa humanitatis et sermonum vestrorum suauirate vel aspectu pulchrius vel fructu laetius accidere posse videbatur. Quare memoriam illius, quantumuis breuis nostrae consuetudinis, summa cum voluptate conseruo. eoque libentius huic Theodoro, nato in inclyra gente Danica, literas ad Excell. V. a me petenti dedi, quod occasionem renouandi apud vos memoriam mei praeberet. Etsi autem nihil cum Theodoro familiaritatis mihi vnquam intercessit: tamen cum testimonia docentium, in Regia Academia Hafnien si honesta et fide digna haberet: et a me literas flagitaret: propter commune Musarum et humanitatis foedus, non grauate voluntati ipsius morem gessi. Vosque oro, vt pro singulari bonitate et prudentia vestra, quoad sine incommodo et molestia poteritis ipsum iuuetis. Mea studia et officia vicissim vobis cum omni obseruantia et veneratione coniuncta, perpetuo constabunt. Bene et feliciter valete, Rhodopoli, Calend. Iulii. Anno 1576.

IACOBO ANDREAE. Exordium desideratur.

QVod attinet ad communem Ecclesiae caussam et deliberationem proximam de restituenda et conseruanda in his ecclesiis doctrinae puritate et docentium pace ac concordia salutari: Qua deliberatione nula grauior et magis necessaria in genere humano institui potest: toto pectore Filium Dei fontem veritatis et pacis, et custodem Ecclesiae suae oro: vt TIBI ad tantae causae tractationem et consiliorum omnium gubernationem et executionem delecto [Gap desc: Greek words] , clementer tribuat, et nos omnes doceat et gubernet. Vt autem res grauissima et maximi momenti suscepta est: sic accuratiss. Summaque diligentia


page 1127, image: s1127

scriptum illud, quo declarationes et Decisiones controuersiarum nostri temporis comprehensae sunt considerari, expendi et limari debebat. atque vtinam non solum de Nouem illis capitibus controuersis, sed de vniuerso Doctrinae corpore et omnibus fidei Christianae articulis, Declaratio vere, perspicue, grauiter et moderate scripta, collatis plurium eruditorum iudiciis ederetur: vt apud omnes gentes, illustre testimonium de doctrina, graui authoritate traditum extaret, et posteritas Normam haberet, quam sequeretur. sicut optimos et potentiss. Principes, Christophorum Wirtebergensem et Palatinum Wolffgangum, missis ad hunc ipsum Electorem Saxoniae legatis, anno 1559. flagitasse: sed Theologorum illius sententia, quam descriptam adhuc habeo, impeditos esse scimus. Videmus autem ipsi, quae difficultates hoc consilium retardent. Nemo enim prudens, qui negocii magnitudinem intelligit, scribendi laborem libenter suscipiet, ac etiamsi mediocriter delineatum tale scriptum esset, tamen tot Ecclesiarum capita ad vnanimem comprobationem deduci aegre poterunt. Longum etiam tempus ad talis scripti elaborationem requireretur: et plurium piorum ac eruditorum sententiis collatis componi illud, et poliri oporteret, priusquam ad communem deliberationem proponeretur. Id eo ne [Gap desc: Greek words] videamur, scriptum Torgae communibus suffragiis comprobatum prima occasione iuxta notationes N. N. et aliorum emendari, et poliri, et cum pluribus publice communicari optarim.

Apud nos, Dei beneficio, et in vicinis huius inferioris Saxoniae vrbibus Ecclesiae tranquillae sunt. ac vbique pro mediocri exitu deliberationum in proximo conuentu, gratias publice Deo actas esse intelligo. ta~etsi qua occasione illa innotuerint plane ignoro. Ego Responsum


page 1128, image: s1128

Electori, a nobis Torgae darum, nulli hominum describendum dedi. ac ne princeps quidem meus illud a me flagitauit, contentus significatione in literis Electoris, quas vna adferebam facta. Et statim post teditum meum, Fridericus Daniae Rex, principis mei gener aduenit, cum quo, tres fere hebdomadae hilariter consumptae sunt. Pagellam, qua Frederus comes isthic meus, eum excepit, mitto. ac te oro, si quid Constantinopoli recens allatum, a M. Iacobo Gothfrido accepisti, vt mecum communices. Is mihi Graecam Patriarchae Epistolam die 16. Nouemb. anno 1575. ad te et Crusium datam, literis Crusii ad me inclusam, exhibuit. De Polonicis rebus, ac ne quidem de Comitiis Ratisponensibus quidquam [Gap desc: Greek words] habemus. Sed Principum negocia non curiose inquiro, verum piis et ardentibus votis Deo commendo. Bene et foeliciter vale.

CASPARO NAEVIO.

CVm inDucatu Brunswicensi superioribus mensib. commorarer, binas a te Epistolas de conuentus N. deliberationibus et decretis accepi, ex quibus et pietatem ac zelum sincerae veritatis et pacis, in illarum regionum Ecclesiis restituendae ac conseruandae tuum: et quid existimares a me, si actionibus illis adhiberer, recte et ex Ecclesiae vtilitate fieri debere: perspexi. Vere autem adfirmo, literas tuas, quia pie et sapienter scriptas et verbo Dei ac veritati consentaneas esse videbam: mihi in omnibus consiliis et sententiis meis, praescriptae instructionis loco fuisse. ac spero tuae expectationi, ip conuentu Argeliensi, cuius historiam non dubito te interea integram cognouisse, abunde satissactum esse. Meam certe spem et opinionem exitus illarum deliberationum longe superauit. ita vt solius dexterae excelsi,


page 1129, image: s1129

non nostrum opus illud esse agnoscam. et tamen inprimis se fidele organon Deo praebuisse in tota illa actione N. vere testor. Ab Exc. T. nihil prorsus literarum interea accepi, tametsi semel atque iterum Argelia per Thuringicos exules scripsi, quibus etiam pagellam, qua criminatori illi profitenti, se authorem et socium Historiae Confessionis Augustanae, a me editae, respondeo: Exe. T. ad ferendam dedi. Eam vt per prasentem [Gap desc: Greek words] mihi bene obsignatum remittas, et simul consilium vestrum prudens et fidum mihi candide significes, reuerenter oro. Quo apertius et liberius me de re tota monebis: eo amplius beneficium me accepisse iudicabo. In Historia locum de posterioribus editionibus Confessionis Augustanae, quod ad rem ipsam attinet, magna ex parte cum prima congtuentibus (de quo monuistis) exemi et alia substitui, vt cernetis. Nam ad nondinas proximas alteram editionem absolutum iri spero. Si quid praeterea inter relegendum obseruasti, quod diligentius considerari vel retexi operae precium esset: quaeso vt liberrime mecum communices, [Gap desc: Greek words] et qui hic sunt me parum adiuuant. Qui has vobis literas exhibet Doctor Wolffgangus Peristerus narrat, aliquid sibi cum Excel. T. notitiae ante tredecim annos intercessisse, ac colloqui tecum de suis rebus cupit. Quaeso igitur, vt consilio et authoritate tua eum, quoad sine in commodo et molestia fieri poterit iuuetis. Bene et feliciter valete. Idibus Iulii.

IOHANNI IENITSH.

ORnatissime Domine Secretarie, patrone colende. Scio legitima Imperia et Principes bonos ac generi humano salutares, et consiliarios ac ministros principum sapientes, pios et fideles: eximia et singularia Dei dona et munera esse, per quae totis gentibus et


page 1130, image: s1130

prouinciis opem et salutem DEVS adfert, vt sapiens Syracides inquit: Gubernatio terrae in manu DEI est, Is nonnunquam dat bonos principes, et super faciem Secretarii imponet honorem suum. Inter hos salutares generi humano principes et verae Ecclesiae Dei ac studiorum doctrinae nutritios, diuinitus ostrae aetati datos, cum praecipuo loco inclytum Electorem Augustum recenseam, vt optimis ac laudatissimis Principibus Dauidi, Iosaphato, Ezechiae, Carolo primo, et paucis similibus annumerem: toto pectore, aeternum Deum, conditorem nostrum, custodem principum et politiarum ipsi seruientium precor, vt C. ipsius incolumem et florentem diutissime seruet, et voluntatem, consilia et actiones C. ipsius omnes, ad Christi gloriam, et ecclesiae ac patriae salutem gubernet. Vestram quoque Magnificentiam, cui honorem et dona sapientiae, fidei, industriae, dexteritatis et aliarum virtutum quae intimo principis amico vsui et praesidio ac ornamento sunt, larga manu Deus tribuit: reuerenter agnosco: ac vt Syracidae verbis vtar, Dei honore ornatam veneror et colo. Cumque erga me etiam priuatim singularis M. V. humanitas et benignitas proximis superioribus hebdomadis fuerit: gratias vobis officiose agendas his literis, et simul petendum esse duxi, vt de Illustrissimi Electoris voluntate clementissima, in re pia et ad communem ecclesiae salutem spectante, me doceretis. Exhibuit M. V. iussu Electoris, D. Iacobo et caeteris Theologis Argeliae nuper conuocatis Exemplum Confessionis Augustae scriptum manu Georgii Spalatini, qui in Comitiis illis Augustanis anni 1530. omnibus deliberationibus de confessione interfuit, et diligenter ac fideliter singula descripsit. Id exemplar Georgii Spalatini eo tempore contulimus cum Electoris Brandeburgensis exemplo, ex originali in archiuis Moguntini archiepiscopi descripto, et cum editione


page 1131, image: s1131

confessionis, quam meo tenui libello (cui titulus est Historia Der Augspurgischen Confession Wie sie erstlich berathschlager/verfasset etc. quem vos vidisse arbitror, et si non vidistis: summa voluntate vobis impertiam) inserui, et prorsus de verbo ad verbum cum illis congruere animaduertimus. Id cuperem in meo libello, paucis verbis publice significare, vt non ambigeret lector, verum illud et primum ac indubitatum Augustanae confessionis exemplum esse, quod in Historia illa expressum est. Oro igitur, vt paucis verbis M. V. mihi respondere dignetur, an sine Illustr. Electoris offensione publice scribere possim. Confessionem a me editam cum exemplari Georgii Spalatini manuscripto, quod in Ill. Electoris Saxoniae scriniis asseruetur, et mihi ac aliis monstratum sit: conuenire. Deinde cum non dubitem multa, ad seriem illam deliberationum et actorum de Religione in Comitiis anni 1530. a me coagmentatam pertinentia, in Ill. Electotis archiuis latere: quae absque vllo vllius hominis incommodo, magna cum vtilitate publica et plurimorum piorum fructu, intexi reliquae historiae a me editae possent: iterum a M. V. reuerenter peto, si absque incommodo et molestia Ill. Electoris et vestra, obtineri poterit; vt acta illa conuentus Aug. anno 1530. habiti; ad Religionis saltem negotium spectantia: mecum communicetis. Id vestrum beneficium Deo gratum, et ecclesiae vtile erit: ac nisi vobis diuersum placeat, nominatim etiam et publicae posteritatis memoriae tradetur. Quod nunc etiam coommodissime fieri potest, cum ad proximas nundinas altera editio exitura sit, et paulo post, volente Deo, secuturum sit latinae Historiae exemplum, quod a me primum coagmentatum ante quadriennium aut quinquenninm, et a meis amanuensibus maxima ex parte descriptum N. eo tempore amicus, et [Gap desc: Greek words] , a me acceptum, nunc pro suo edere dicitur, quod DEO commendo.


page 1132, image: s1132

M. V. pagellas mitto, in quibus Carmen non inscitum est, quod Daniae regi, 17. Iunii hanc vrbem ingredienti exhibitum est. Bene et feliciter valete, Rostochii, 17. Iunii.

REVERENDO ET CLARISSIMO Viro, D. D. Iacobo Andreae et caeteris Theologis, negotium Concordiae Ecclesiarum, apud Inclytum Electorem Saxoniae Augustum gubernantibus, Dominis suis colendis.

DEdimus Mense Ianuario ad vos Iuterbociae congregatos, literas, quibus bono et simplici studio quaedam ad concordiae negotium pertinentia, monuimus. Cum autem ex eo, cui perferendas illas tradidimus; in illo concursu occupationum intellexerimus non vacasse vobis, vt illo praesente eas legere, multo minus respondere possetis: denuo vos orandos duximus, cum maturari ab Ill. Electoribus, iam DEI beneficio consentientibus libti Concordiae publicationem intelligamus: vt in editione scriptorum, quae Normae loco nostris Ecclesiis esse voluistis; non prorsus indigna esse, quae considerentur, ea, de quibus proximis literis monuimus, existimetis. Nam Spiritum S. per Decem praecepra patribus datum esse, vt in Smalcaldicis articulis dicitur, manifeste cum Paulo Gal. 3. pugnar. et totam Nouitatem vitaesaluare, quod Apologia dicit, profecto plus est, quam Bona Opera ad salutem necessaria esse. et Iustifi cationem non sola remissione peccatorum, sed etiam Renouatione definiri, quod in Articulis Smalcaldicis, et in Apologia aliquoties fit (imo in ipsa confesione remissio peccatorum et Iustificatio, tanquam res diuersae, vel certe ita cognatae vt tamen differentes sint, aliquoties coniunguntur) id cum declaratione articuli,


page 1133, image: s1133

in Formula Concordiae plane non consentit. Nec conciliare nos possumus, quod Articulo de Caena Domini in Formula insertus est Lutheri locus, Sacramentarios, quia non credant corpus Christi adesse, ideo nihil praeter panem et vinum in caena habere: et quod ibidem prolixe disputatur, nec ministrantium nec sumentium fidem esse caussam praesentiae, sed solam CHRISTI Institutionem. In Confessionis articulo XX. de fide et Operibus allegatur Augustini consensus de Iustitia Fidei, Wie das gantz buch de Spiritu et Litera bezenget. At non solum explicatio doctrinae de Iustificatione libro Concordiae inserta, cum Augustini explicatione non congruit, verum etiam vicinus noster in Pomerania, peculiari scripto, per singula capita libri de Spiritu et Litera, ordine, dissimilitudinem sententiae Augustini et nostrarum Ecclesiarum demonstrat: vt primo illo exemplari Confess. Augustanae Moguntino, puritatem doctrinae de Iustitia fidei corrumpi et Papistis prodi euincat.

His igitur et similibus [Gap desc: Greek words] , quomodo in editione medendum sit, diligens cura vobis adhibenda erit. Profecto enim magna res est, et qua in genere humano nulla maior suscipi potest, Normam fidei, inter tot et tantorum, ingeniis, authoritate et doctrina praestantium virorum aduersationes posteritati praescribere. Quae, si praeualebunt aduersae partis clamores, perpetuis diris et execratiouibus vos nouae Formae docendi auctores deuouebit.

Nec a Cinglianis solum et nostris fratribus Cadmaeis, qui profecto in omnes occasiones deformandi hanc concordiam intenti sunt: Sed a Pontificiis etiam, quibus os obturare hac concordia nitimur, metuimus ne nimisvere nobis obiiciatur: Nos in aliquor articulis a vera et natiua Augustanae Confess. et Apologiae sententia discedere. Nam de Libero Arbitrio, nulla tempore


page 1134, image: s1134

exhibitae confessionis, nec postea in colloquio Ratisponensi dissensio inter Pontificios et nostrae partis collocutores vnquam fuit, sicut Latinae et Germanicae confessionis articulus XVIII. a Pontificiis non minus quam a nostris subscribi potuit. Ideo ad confirmationem nostrae sententiae, de voluntatepure passiue se in conuersione habente, citari Augustanam Confessionem sane mirabuntur.

De Omnipraesentia humanae naturae, quid Caspar Francus superiori anno Ingolstadiae, et recens Neapolitani Casimiriani contra Lutherum et Patres Bergenses ediderint, magno cum dolore et gemitu legimus. Vbi de Transubstantiatione etiam, quam nunc grauissime condemnamus: Confessionis ac Apologiae Augustanae consensum allegant. Haec etsi iam mucari nequeunt, et de his capitibus vniuersis plane [Gap desc: Greek words] sumus: tamen co consilio recensemus, vt communem nostram in communi hac causa omnium maxima et periculosissima sollicitudinem et [Gap desc: Greek words] vobis declaremus, et nos ad ardentiorem DEI inuocationem, in tanti momenti negotio exuscitemus. Bene et feliciter valete, et nostros gemitus ac vota et admonitiones ex simplici et fideli animo profectas non aspernemini. Datum Rostochii Die 15. Decembris Anno 1579.

Decanus et Collegium Doctorum Theologiae in Academia Rostochien.

FRANCISCO A DVNSDORF.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine. Gratias tibi officiose ago, quod vel sero respondere, et de pagellis iudicio tuo subiectis, quid sentires, significare dignatus es. Cum autem de beneuolentia et fide erga me tua nihil dubitem; etsi asperior alicubi


page 1135, image: s1135

tua vel obiurgatio, vel admonitio visa est: tamen amici plagas fideles, et longe blanditiis et osculis inimicorum anteferendas scio. Reuerenter autem veniam confidentiae meae dari peto, quod cum amicitiam nostram, in scholis olim contractam, nunc quoque in puluere scholastico consenescens, cum M. T. in fastigium hoc dignitatis regiae aulae euecta, colendam esse arbitrarer: fructum inde ad Rempublicam, ex sententiarum et iudicii communicatione vberiorem rediturum esse speraui, eaque de caussa, vt superioti anno pagellas de bello Coloniensi et alias, iudicio tuo censendas (quod comiter et benigne a te factum, magni beneficii loco accepi) et nuper proximorum annorum notationes misi. Quas ea de caussa typis in pauca exemplaria describi, omisso nomine curaui, vt instar pictoris illius post tabulam auscultantis praetereuntium iudicia; ex pluribus in vicinis gentibus cognoscere possem, an vera et certa essent, quae ex amicorum litteris accepta, recitaueram. [Gap desc: Greek words] certe, vera solummodo et certa consignandi me habere, non existimo te dubitare. [Gap desc: Greek words] , nedum ego, qui a primo illo ordine eorum, [Gap desc: Greek words] , longissime absum. in secundo tamen gradu laude dignorum apud Hesiodum, quem olim nos vna legisse recordor, inuenirivelim. Ideo a te, et Domino Cancellario, et aliis sapientibus, consilium et censuram petiui. ac multa ex amicorum admonitionibus in Saxonia correxi et auxi: praesertim cum non solum aliquid secus se habere indicarunt, sed alias etiam veras narrationes substituerunt.

Quomodo autem doceri aut moneri de tanta rerum varietate possem, nisi in iis locis, vbi aliquid accidisse narratur, ex Gubernatoribus vel eorum amicis


page 1136, image: s1136

quaererem, an certa essent, quae ex amicorum literis, vel relationibus annotassem. nam in expressis plurimorum historiis, etiam Classicis, plurima [Gap desc: Greek words] et manifeste falsa inesse scimus, quorum specimen in adiuncta belli Dithmarsici narratione Natalis Comitis, qui Iouii historiam splendidiss. continuauit, adiunxi, vt iam de Herodoto ipso, Historiae patre taceam.

Venio nunc ad reprehensionum tuarum capita praecipua. Primum enim tibi displicet, quod in Praefatione de Nouo Imperio ex occasu surgente memini. Id enim cum Sacrae scripturae et interpretum illius veterum ac recentiorum auctoritate pugnare ais. Ego vero, et si Danielis Imaginum explicationes varias non ignoro: tamen non de Monarchia noua, sed Imperio, caeteris nunc toto orbe florentibus, ampliore. innuere volui: idque discrtius de nostri temporis Imperiis inter recudendum explicabo. Nec Nauarreno Regi optimo, cuius caussae nos ex animo fauere, versiculi etiam adiuncti testantur, quidquam praeiudicare, aut successionis Ius dubium facere, vnquam mihi animus fuit. Sed in his Galliae motibus, dubium et ancipitem belli euentum respexi. nec armatos vtrinque principes, scholastica hac praefatione grauiter affici, nedum laedi posse, arbitror. Persica Epistola, non ad me solum Colonia, per quendam Regis Hispaniae Consiliarium, sed ad D. Caselium quoque, ex Italia peruenit, qui primus eam apud nos excudi Germanice, vna cum Turcica, curauit. Verum, sifabella est, vna cum Iapponicis sane explodatur. De vestris Legarionibus, communis nostri amici viri Nobilissimi litteris fidem, me nimis cito adhibuisse video, de quibus ipse postea, diuerse ad me scripsit, et Responsi illius Danicis Legatis dati summam fuisse indicat, Gallum in bonam partem accipere amicissim.


page 1137, image: s1137

legis admonitionem, verum se amice eum rogare, ne motibus illis in suo regno Galliae excitatis, nimium commoueatur, se expectare a Deo mediocrem illorum exitum, et sopiendis his malis a se ea adhibitum iri remedia, quae a Christianissimo et pio principe Patre patriae proficisci et adhiberi possint et debeant. Legatum in Hispaniam Wilelmum Wensium nominat. Sed haec, cum in epistola tua non commemotentur, ideo que adhuc arcana vos haberi velle coniiciam: prorsus omnem harum Legationum mentionem deinceps omittam. Idem de Luneburgensis co~uentus actionibus, quae in multorum oresunt, faciam, ne occasionem magnis illis historias contemnendi praebeam.

Quod si me humilem scholasticum, non prorsus indignum tua amicitia iudicabis, sicut de amore tuo in me nihil imminutum iri, epistolae tuae addis: oro, vt de caeteris etiam partibus, cum vacabit, simili libertate, sed tamen [Gap desc: Greek words] si videbitur, iudicium et consilium tuum sigmfices. Bene et feliciter vale. Idibus Oct. anno 1586.

NICOLAO CASAE.

S. D. Ignosces mihi pro heroica bonitate et candore tuo, generosissime Heros, quod tot a te adfectus beneficiis, postremae epistolae tuae, die 20. Iulii Rodscildiae datae, reuerenter et breuiter respondeo. ac primum silentii excusatione adeo accurata apud me, qui summorum in aulis gubernatorum occupationes ingentes et infinitas esse, ex nostris tenuibus, sed concatenatis laboribus scholasticis, facile coniscio, nihil opus erat. Conatum de Crantii Chronico continuando meum, ideo ad M. T. misi, vt iudicio et consilio tuo sapienti caderet aut staret. Quare amanter gratiam habeo, quod de Stenone Sture, praeter meritum laudato,


page 1138, image: s1138

monuisti: teque oro, si per grauiora negotia licebit, vt pagellas meas, notatis ad marginem iis, quae emendatione indigere iudicabis, aliquando ad me remittas. Vtinam quod in literis ostendis, vberius ea de re mecum agere tibi alio commodiore tempore vacet. Pro amplissimo munere tuo reuerenter gratias ago. Sed Deus inspiciens corda mihi testis est, a Magnificentia tua nullam me eiusmodi pagellarum missione pecuniam hactenus affectasse vel sperasse. Beneuolentiam authoritatis, et patrocinii tui fidelis, apud Serenissimam Regiam maiestat. mihi et scholasticis a me commendatis, expetiui et consectatus sum, in quo si inverecundior et nimius fui, erratum meum dolens agnosco, et veniam mihi clementer et benigne a Regia Maiestate cui subiect issime pro omnibus beneficiis mihi et aliis meo rogatu praestitis, gratias ago, et a te dari peto. Triginta anni hoc ipso Mense fuerunt, cum me non ambientem, ac ne somniantem quidem, inclytus et sanctus Rex Christianus III. ad honestissimam laborum docendi societatem in Haffniensem Academiam vocauit. ac postea aliquoties ad me clementissime literas dedit. Hac insigni clementia fateor, me ad totius regiae familiae amorem et venerationem ardentiorem primo inuitatum esse.

De Theologis quod scribis, cum generalis, de quorundam, concordiae praetextu maiores turbas excitantium, importunitate, querela sit: nihil ad me proprie pertinere existimo: cum me piae pacis et moderationis studio um esse, mihi conscius sim, et de mea voluntate, et sententiis, et actionibus, sapientibus et non duris iudicibus satisfacere posse sperem. Neque enim omnes perditos ac improbos iudicari a bonis et piis existimo, qui in Germania hoc doctrinae genus, in quo hactenus versor, subscripserunt. Deum


page 1139, image: s1139

custodem ac praesidem Ecclesiae suae, qui nihil mali permittit nisi vt boni aliquid inde effici at, toto pectore precor, vt tristi huic in Ecclesiis germanicis tragoediae, catastrophen ipsi gratam et ecclesiae salutarem benigne imponat. Inclytum etiam ac inuictissimum Regem et Regnum Daniae, incolume et florens perpetuo seruet. Datum Cal. Aug. 1582.

D. CONRADO PISTORIO.

MVlta insunt tuae Epistolae, quae si in dubitationem adducerentur, fortasse difficulter ita, vt tu scribis, se habere, obtineres. Nam quod nostra suffragatione et consilio, te causam, propter quam profligaris, ita agendam suscepisse refers: scis ipse, nullum verbum te, de postremo illo scripto, principi exhibito (vnde eius Cels. occasionem tui dimittendi sumsit) nobiscum vnquam communicasse, ac nobis plane insciis et ignaris te illud, pet consiliarios nobiles, amicos tuos, obtulisse.

Quod ad theses dediscrimine regni Christi et Politici attinet, quas simpliciter nos probasse scribis: meminisse te puto, quid de prima statim antithesi, quae totius dispatationis fundamentum et basis est, tum satis prolixe responderim, videlicet, non solum valde disputabilem esse, quam vix aduersus politicos tueti et defendere de iure possimus: verum etiam talia mihi tria illa capita in primo discrimine posita videri, vt in seria disputatione subsistere, et defendi verbo Dei aegre possint. Haec literarum mearum formalia verba sunt, quarum exemplum adhuc penes me seruo. ex quibus adeo simpliciter a nobis probatas esse propositiones illas, non apparet. Meministi etiam, quid de Theologorum Magdeburgae congregatorum iudicio ab illis flagitato retulerim.

De prolixiori Germanico scripto, quod te censurae Chytraei subiecisse memoras, cui placuerit, vi breuibus


page 1140, image: s1140

punctis rem delineares: existimo te recordari, cum ante biennium mihi illud ostenderes, quantopere hortatus sim, vt diligenter rem considerares, et cum aliis me prudentioribus, quos tibi fidos esse non dubitares, et cum M. Schirmero, D. Kemnitio et aliis confetres. Me enim, vt tale scriptum principi exhiberes, consulere nullo modo posse. Longius etiam esse, quam vt in aula sine molestia perlegant, et multa inesse de facto, quorum tibi probatio incumberet, de qua inprimis diligenter cogitandum esset. Idem meministi anno superiore in meis aedibus M. Valentinum monere, vt in factorum narrationibus tibi prospiceres, ne secus illa se habere aula demonstrare posset, sicut in illis, quae de Rostochiensibus negotiis recitasses, multa inessent, quae ipse M. Valentinus aliter se habere sciret. Hoc an sit iudicare, omnia verbo Dei congruere, et simpliciter omnes actiones tuas probare, sicut antea semper et nunc etiam factum sit, etc. tu ipse iudicabis.

Haec amanter et fraterne de illis tantum capitibus epistolae tuae, in quibus nominatim Chytraei mentio sit, moneo. Nam si D. Simon etiam, aliqua ad se pertinentia, secusquam narrantur, se habentia, deprehenderit, et epistolam in aula vel alibi monstrauerit, magis etiam animi principum et aliorum exacerbabuntur. Quod si, vt minari in quadam epistolae parte videris, ecclesiae vniuersae detestanda haec significare volueris, te ipsum magis, quam alios laedes, si fundamento veritatis alicubi accusationes tuae non nitentur. Quin potius vince animos, iramque tuam qui caetera vincis, et in causis propriis omnes alicubi caecutire in deliberando, et errare posse cogita. nec quocunque trahunt turbantes iudicium affectus prona sequantur pectora, sed consiliis recte monentium alicubi cedant et obtemperent. In rebus aduersis semper


page 1141, image: s1141

rectius est, quiete et abstinentia curare morbos, et in silentio ac spe a Domino auxilium expectare, et vacare ac videre, quod ipse sit Deus: quam talibus scriptionibus, magis eos, quorum coniunctionem expetas, irritantibus, molestias sibi augere. Deum oro, vt nos doceat et gubernet. 9. Iunii. Anno 1578.

EIDEM.

PRopositiones tuas tandem petenti remitto, et in dustriam tuam, ac posteriora praecipue discrimina valdeprobo. Sed prima Anthitesisvalde disputabilis est, quam vix aduersus Politicos tueri et defendere de iure poterimus. Nam tex omnis terrae Deus, non minus Politiciseu mundani regni caput, autor, defensor, conseruator et custos est, quam ecclesiae visibilis. Et ecclesia visibilis in qualibet Diaecesi aut oppido, non minus visibile caput habet Episcopum aut Pastorem, quam ditio politica suum principem aut regem. Nec minus visibilia, diuersa, mutabilia et mirabilia capita, sunt Pastores, quam prineipes et praefecti politici. Imo plerique pastores et Superintendentes in suarum diaeceseon regnis, non minus sese offerunt, et magis saepe superciliosi, iracundi et mirabiles sunt, quam principes et reges in suis ditionibus. ac opus esse pastoribus Ecclesiae, capite visibili, siue Superintendente, siue senatu ecclesiastico, siue aulico; res ipsa ostendit. Cum tanta infirmitas et animorum impotentia in multis nostri ordinis hominibus sit, et tanta rixandi inter nos mutuo insania, et vnusquisquis in his suis vitiis agnoscendis Tiresias, in alienis plus quam Lynceus existat: ita vt pauciores fere ministros et doctores Ecclesiae, quam gubaernatores politicos, membra verae Ecclesiae esse verear. Est enim vera Ecclesia seu vniuersitas praedestinatorum et heredum vitae aeternae, coetus inuisibilis in hac vita, qui certo


page 1142, image: s1142

agnosci ab hominibus, hypocrisin a vera fide non discernentibus, nequit. sicut Lutherum initio suorum certaminum, et deinceps aduersus pontificios, visibilem Ecclesiam constituentes, constanter asseruisse meministi. Haec tria capita a te, in primo discrimine posita, mihi quidem talia esse videntur, vt in seria disputatione subsistere et defendi verbo DEI aegre possint.

Est vnum caput inuisibile, regnorum mundi et ecclesiae, Deus rex omnis terrae. Is in vtroque regno politico et ecclesiastico, visibilibus ministris, gubernatoribus politicis et ecclesiasticis, seu doctoribus Euangelii, vtitur. postea in modo et mediis gubernationis et paenarum infinita distinctio est, quam posteriores disputationis tuae partes, recte et commode distributam exponunt, et alicubi me, positis primum vtriusque regni definiti onibus, pueriliter et breuiter eadem discrimina recitare memini.

De caeteris epistolae tuae capitibus breuiter respondeo, dolore me collegarum nostrorum in exilio degentium vicem, Quos abstinuisse pro concione a rixa illa non necessaria, et nobiscum adhuc viuere optarim. Quod cognitionem causae eos petere scribis: ego sane, vt M. Boemus Neobrandeburgi dicebat, ter simpliciter dimitti malim, quam semel causae cognitionem, qualis tunc instituta fuit. sustinere. ac si mihi tale iudicium subeundum esset, tantum simpliciter me dimitri, sine vlla causae cognitione rogarem, idque magni beneficii loco acciperem. Iustum sane est, vtramque partem pariter a iudice audiri. Sed non tantum Christianum, verum etiam politicum sapiens prae ceptum esse, longo vsu iam, in aliorum exemplis didici, [Gap desc: Greek words] , Ei qui vult a te in iudicium vocari, et tunicam (stipendium) tibi ereptum reddere recusat, nisi in iudicium eum voces, et per iudicem cogas reddere; huic


page 1143, image: s1143

dimittas etiam pallium, et insuper gratias agas, ne in iudicio litigans, plus curarum, dolorum, sumptuum, molestiarum, et tandem [Gap desc: Greek words] multo tristiora, sustinere cogaris. Haec paradoxa, a Christo nobis praescripta, mihi repetenti veniam dabis, etc. 16. Ianuarii. 1577.

JOHANNI ALBERTO DVCI Megapolitano.

QVod ante octo menses, cum Cels. V. desiderium sui ardens et sollicitum nobis omnibus et vniuersae patriae relinquens, profectionem in Borussiam et Poloniam suscepisset, toto pectore a Deo bonorum principum custodeprecati sumus, vt Cels. V. confectis ex animi sententia et ex Cels. V. dignitate et patriae salute negotiis omnibus, incolume~ et florentem quamprimum patriae et nobis restitueret: ea vota et gratulationem de reditu Celsit. V. incolumi, totius patriae nomine, hic frater meus M. Nathan ante mensem eleganti poemate complexus est: quod vna cum FASTIS Ecclesiae Christianae, proximo triennio a se elaboratis, nunc Cels. V. cum debita subiectione et reuerentia exhibet, et orat, vt Musas ipsius clementer et benigne tueti, fouere et prouehere Celsitud. vestra dignetur. Me quidem, vt fratrem, fratris ingenium domestico testimonio ornare non conuenit. Ideo Celsit. vestrae censurae et iudicio acerrimo, quod propter Excellentem Cels. V. doctrinam, rectissimum, et propter fastigium vitae, liberum et aequissimum fore statuebamus, fratris mei opera subiicio: et cum Cels. V. in hac mole gubernationis scripta longiora perlustrare non vacet, reuerenter peto, vt aliorum eruditorum et sapientum virorum, vt Georgii Fabricii et similium iudicia de hoc poemate Cels. V. cognoscat. Quod si non indignum fratris mei ingenium esse, sapientis et benefici Mecenatis patrocinio existimabitur: submisse


page 1144, image: s1144

Cels. V. oro, vt heroica bonitate et munificentia sua huic ingenio, cuius virtutibus obstat res angusta domi, emergendi copiam praebeat. ac vt sine vllo Cels. V. incommodo et molestia id fieri possit, Latinae linguae lectionem ipsi cum stipendio ordinario in Academia benigne assignet, etc.

ANDREAE BRAVNFAWERO.

S. D. Nobilis et ornatissime Domine, patrone colende. Tantus splendor est verae virtutis et sapientiae ac doctrinae excellentis, vt etiam ignotos et longis locorum interuallis dissitos, ad sui amorem admirationemque rapiat. Etsi igitur nulla inter nos hactenus intercessit familiaritas, tamen illustri praedicatione pietatis, fidei, prudentiae, iustitiae et bonitatis tuae singularis ac vere heroicae, quam tum ex aliis multis praestantibus viris, tum vero etiam a N. saepe et prolixe celebrari audiui, fateor me mirifico Excel. V. amore admirationeque accensum esse. eoque libentius et promptius a N. nostto me ad scribendum tanto Heroi, quamuis ignoto, impelli passus sum, quod scirem in Heroicis naturis, quoad Dei cognationem similitudinemque propius omnis virtutis praestantia accedunt: eo magis etiam, vt in Deo ipso bonitatem et clementiam, supra caeterarum virtutum chorum eminere et mansuetudinem ac humanitatem multo maiorem et suauiorem, quam in vulgaribus et plebeis hominibus elucecere et conspici.

Fretus igitur heroica bonitate et mansuetudine vestra, his litetis aditum mihi ad benevolentiam amicitiamque vestram patefacere cupio. Cum non dubitem communi spiritu Christi et pia consensione in vera de Deo doctrina, animos nostros iam dudum inter se copulatos et deuinctos, etiam in Deo vnum esse.

Nihil autem viro nobili et Heroico dignius est amore


page 1145, image: s1145

verae pietatis et literarum patrocinio, nihil gloriosius, nihil ecclesiae Dei et Reipublicae magis salutare, quam cum nobilitas Reipublicae gubernaculis destinata et literis exculta, et verae pietatis aciustitiae et motum patriae honestorum intelligens et amans publica consilia gubernat. Summum enim et pulcherrimum Regionum et regnorum acnobilium, qui guber nationi Regionum praesunt, decus est, cum summo regi Domino Deo et redemptori nostro Iesu Christo pie seruiunt, et verae de Deo doctrinae ac Ecclesiae Christi, in qua conueniunt populi simul et Nobiles, vt seruiant Domino: hospitium et sedem tranquillam praebent. Nam eam ob causam praecipue condita sunt a Deo et conseruantur Imperia et ciuitates, vt sint domicilia et templa veri Dei, in quibus vera Dei notitia luceat et Deus recte colatur, et veram Dei notitiam docendo et confitendo alii aliis tradant et propagent.

Quo autem pauciores nobiles et principes hunc praecipuum finem et summum decus generis sui et politiarum omnium intelligunt et curant, et gloriosius est Excel. V. inter paucos illos vera pietate et doctrina illustres excellere, et in Ecclesia sanctorum laudari, et ad omnem posteritatem paucis illis nobilissimis Heroibus Christianis, quos haec prouincia ante mille annos genuit, et quos solos iam non patria solum Stiria seu Pannonia, in qua natisunt, sed totus orbis Christianus nouit ac celebrat, annumerari. Natus est in finibus Stiriae et Pannoniae ad Arrhabonem fl. ex familia nobili S. Martinus, qui cum adolescens in studiis Ticini praeclare eruditus et religionis Christianae amans esset, aliquot annos Reip. in militia seruiuit. Sed cum Iulianus Apostata Imp. nullos Christianos ad honores admitti, sed starim exauthorari iuberet: Martinus relicta militia rediit ad studia doctrinae ad Hilarium,


page 1146, image: s1146

Pictauorum Episcopum ac tandem ipse Eplfcopus Turonis in'Gallia factus Ecclesiae Dei docendo etiam 26. annos fidelissime seruiuit. ac proximo die II. Nouembris 1173. anni fuerunt, cum ex hac vita discessit. Eodem tempore cum Martino, Valentinianus etiam nobilis Pannonius, Bibalis in ripa Saui natus, a Iuliano dimissus est, eo quod sacrificulo Ethnico aspergenti ipsum aqua lustrali, in ianua templi, vbi Idolo lulianus sacrificabat, colaphum impegerat. Hunc ad Romani Imperii fastigium Deus, post Iovinianum pium principem, itidem in Pannonia natum, qui Iuliano successerat, evexit. Filius Valentiniani fuit Grarianus, in Sirmio infra Draui et Danubii confluentem natus, princeps nobilissimus, et in omni genere disciplinarum ab Ausonio eruditus, qui sua manu scriptam confessionem piam de Filio Dei, ad D. Ambrosium misit, cui hoc Epiphonema addit: Ego infirmus et fragilis, quantum possum dico, non quantum est ipsa diuinitas.

Eo autem admirabilior haec Gratiani pietas est, quod nouercam habuit Iustinam Arrianam, quae D. Ambrosium Mediolani persecuta est, et legem ferre voluit, vt omnes qui Arrianam religionem amplecti nollent, exautorati essent. Id man datum cum nobili cuidam Tribuno Bononio exequendum daret, Nobilis statim abiecto Baltheo, qui equestris dignitatis signum erat, dixit: Nullam sibi tantam mercedem proponi posse, vt propter eam abiicere veram religionem velit. Ita desistete a proposito Iustinam minime iustam coegit. Cum autem Iustinae matris religionem, filius Valentinianus II. a Maximo Galliae praeside pulsus sequeretur, et auxilium a Theodosio peteret: rescripsit Theodosius: Non mirum esse deesse ei auxilium Dei, cum Filium Dei contumelia afficere non desineret.


page 1147, image: s1147

Taceo alios vera pietate et doctrina illustres, nobiles et Ecclesiae doctores, quos Patria tua Pannonia, cuius pars olim Stiria fuit, procreauit. Nam et S. Florianus Tribunus militum, vna cum S. Maximiliano Ciliae in hac prouincia nato, Episcopo Laureacensi, ad Anasum fl. sub Diocletiano martyrii coronam adepti sunt. Et D. Ieronymum, nobilissimum Ecclesiae Doctorem, in hac ipsa prouincia Stiria, Stridone, inter Muram et Drauum fluvios, non procul a confluente natum esse, proximis diebus primum didici. Inter haec lumina ecclesiae et totius generis humani Excel. V. quoque in coelesti cum Deo consuetudine, in omni aeternitate conspici et fulgere, et in his terris etiam, si diutius durare mundum Deus volet, ad omnem posteritatem in Ecclesia Sanctorum celebrari, vere gloriosum et omnibus victoriis et triumphis anteponendum est. Ego etiam honorificum mihi esse, et ex imii ac singularis doni diuini loco ducam, si amicitiae mihi vobiscum contrahendae facultatem his literis quaesitam, non negabitis. Studia mea et officia omnia vobis cum omni obseruantia defero; et Deum oro, vt Exc. V. vna cum socia verae invocationis et totius vitae fidissima Nobilissima co~iuge vestra incolumem et florentem perpetuo seruet: et Generosissimae indolis filio vestro benedicat, vt Dei filius Deo patri aeterno carissimus perpetuo maneat, et tibi patri ac nobilissimae matri, perpetuae voluptati, praesidio et ornamento sit, inque patris crescat munera magna sui. Haec vota Deo grata esse, et euentu ipso comprobatum iri plane confido fretus dulcissima promissione Psalmi, quam Ethnicus Poeta alicubi auditam, hoc eruditissimo versuexpressit: ??? [Gap desc: Greek words] . Bene et felicitet valete. Graetiae. 3. Cal. Febr. Anno 1574.


page 1148, image: s1148

JOHANNI ALBERTO DVCI Megapolitano.

ROdolphum Anhaldinum, qui Imper. Maximiliani exercitum in Italia duxit, audio more principis, suo quodam symbolo vsum esse, ac passim pinxisse Leonem, qui pedem porrigeret Virgini, sub quercu sedenti nudae actrepidanti, cum hac inscriptione, Allezeit in Sorgen. Qua imagine suam sollicitudinem et curas assiduas, in negotiis, quae ab Imperat. generosiss. et clementiss. ipsi commendata erant, recte et fideliter obeundis expressit. Existimo autem, non ministrorum tantummodo et fidelium [Gap desc: Greek words] , verum etiam ipsorum principum et regum bonorum hanc conditionem esse, vt nouis subinde curis ac molestiis et angoribus conficiantur, sicut in quit Seneca:

Nunquam placidam sceptra quietem,
Certumve suitenuere diem,
Alia ex aliis cura fatigat.

Mihi vero si nihil aliud, hoc certe cum principibus commune est, Quod [Gap desc: Greek words] , et consilia actionesque a me optima fide et diligentia, ad communem huius Academiae et auditorum vtilitatem susceptae, in virulentas et iniustas liuidorum arrosiones incurrunt. ac inprimis proximo quadriennio domi et foris [Gap desc: Greek words] . Cum autem saepe etiam boni principes speciosa accusatione absentis, qui totius rei ignarus est, induci et falli soleant, vt Dauid Sibae, Miphibosetum calumnianti, Constantinus Athanasii accusatoribus aurem praebet, testimonio conscientiae meae et auxilio Dei et Cels. V. iustitia et bonitate fretus, tranquillo animo omnes impetus liuoris et calumniae in me irruentes, sustinebo, etc.


page 1149, image: s1149

MARTINO ARNDT.

BInas a te epistolas, quarum prior 17. Martii, altera 29. Aug. scripta erat, eodem die, mense Oct. accepi. Ac initio amanter tibi gratiam habeo, quod literarum assiduitate ostendis, te memoriam mei cum beneuolentia conseruare. Cum autem non dubitem animos nostros communi spiritu Christi et studiorum ac voluntatum similitudine copulatos esse: non vtar deinceps vsitatis in scribendo significationibus meae erga te benevolentiae et fidei, Quam tibi perspectam esse spero. Illud vnum a te petam, vt dum fato quodam meo a patria absum, nullam ad mescribendi occasionem negligas et a me tum caetera fraternae coniunctionis officia, tum vero etiam literas, quotiescunque facultas transmittendi dabitur expectes. Superiori enim mense Augusto, fasciculum integrum literarum et libellorum ad te et alios, bibliopolae cuidam nostro Francofordiam ituro, tradideram. Qui paulo post ad nos reuersus in itinere se omnib. suis fortunis exspoliatum esse narrabat. Sed his omissis ad praecipua literatum tuatum capita ordine respondebo. De mea in Academiam Heidelbergensem migratione, quo saepius apud principem meum per literas et coram egi, eo pertinacius me hoc quidem tempore studet retinere. Etsi autem memini illud Psalmi: Nolite confidete in principibus: tamen nunc [Gap desc: Greek words] grauissimam et omnibus inuidiae telis passim expositus, iudico me in his regionibus, non sine numine Diuum, vt ille ait, detineri. Cumque quid mihi et meis et Ecclesiae salutarius sit, in hac mentis caligine ignorem: subinde precationem illam repeto [Gap desc: Greek words] . Vobis de ista felicitare gratulor, quod amicum et patronum in Academia Heidelbergensi habetis Clariss. virum N.


page 1150, image: s1150

qui tui etiam mentionem amanter in suis ad me literis fecit. Hunc in ista mole negotiorum, quibus obruitur, subinde breui epistolio, iis de rebus, quas ab eo confici voles, admonebis. Quod de Bibliopola Christophoro Riedlingero scribis, iudico exempla satis multa Francofordiae vendi a Wittebergensibus Bibliopolis, qui hoc vere Regulas vitae recuderunt. Si vero alicuius libelli editionem repetere Riedlingerus volet, non impediam. Sed cum me ab officinis absente, passim libelli erratis Orthographicis repleantur: prius ea corrigere malim. Regulas vitae intra biennium vna litura emehdare et prorsus retexere constitui. Quod si deinceps aliquid noui edere constituero, nec voluntatem ille interea mutauerit, illi libentius quam vlli alteri libellos meos tradam excudendos. Quod de conuentu electorum et de religione scribis: puto te Formulam consensus Electorum delis articulis, qui nunc controuertuntur, Francofordiae sancitam, legisse. Nam superiori anno ad patrem meum misi exemplum et adiunxi meam et collegarum meotum sententiam nostris principibus exhibitam. Hanc Witebergae nunc maleuoli quidam ita interpretantur, vt dicant, me, sicut in Formula illa Concordiae inter Philippum et Illyricum restituendae: ita in hoc quoque scripto Formulas loquendi velle Praeceptori praescribere, et transsubstantiationem et alias Illyrici Sycophantias stabilire. Ego vero cum sententiam illam scriberem, autorem scripti Electorum omnino ignorabam. Sed haec Deo commendo.

LAMBERTO PITHOPOEO, PROFESSORI Heidelbergensi.

GRara mihi fuit epistola tua, testis beneuolentiae


page 1151, image: s1151

et fidei erga me in hac temporum et disputationum varietate non immutatae. Pro qua, viuam epistolam tibi remitto, hunc nobili ingenio, virtute et morum suauitate virum, Philippum a Svvinden Livonum, qui iuris studium apud nos inchoatum, isthic pertexere cupit. Hunc cum propter eximiam modestiam, et diligentiam in omni officio, et mores compositissimos, diligam et familiarissimum habeam: quaeso vt mea etiam causa benigne complectare, et antecessoribus vestris commendes. Dignus enim tua et omnium bonorum beneuolentia est, nec dubito, quin facile inter vos sententiis et voluntatibus conuenturi sitis.

Acta concordiae, quae misisti, fateor me non sine admiratione perlegisse Formulam concordiae ipsam, vt verba sonant, sine peregrina interpretatione, semper amplexus sum, et optaui, vt intra illas metas tota explicatio contineretur. nec alienae disputationes miscerentur, quae inextricabiles labyrinthos implicant. Video duas esse factiones, eorum, qui Pontificem oppugnant, praecipuas, potentia et viribus fere aequales, in quarum reconciliatione et concordia pia, ecclesiarum nostrarum et Europae salus posita sit. Vtinam igitur piis et salutaribus mediis concordia, a Luthero et Bucero tum quaesita, restitui, vel certe odiorum acerbitas mitigari et leniri possit. Quod de mutationibus Academiae isthic institutis et de mea vocatione scribis: scito nihil mecum, vel de ordinatione ecclesiarum, vel studiis Academiae, vel dimissione vllius, communicatum aut deliberatum esse. De vocatione, Wormatiae quidam mecum locuti sunt. Qui cum nulla de re alia se mandata habere dicerent, nulla etiam de re alia respondi. nec in aliena Republica quicquam [Gap desc: Greek words] libuit. DEVM


page 1152, image: s1152

oro, vt mentes gubernatorum et docentium, ad illustrandam Dei gloriam, et Ecclesiae pacem ac tranquillitatem gubernet. Ego coelestis illius et tranquillioris Academiae desiderio iam dudum teneor, in qua, liber a crudelibus odiis, angoribus, rixis et certaminibus truculentis, Dominum Deum et Seruatorem meum Iesum Christum coram agnoscam et laetus celebrem. Bene vale. 1578.

IOHANNI STVRMIO.

VIx ausim in hoc primo aditu et vestibulo amicitiae, in quam recipime aliquot iam annis reuerenter optaui, Anacharsidis verba vsurpare, quibus Soloni, hospitem amicitiae illius cupidum commendat. [Gap desc: Greek words] . Etsi enim mihi cum Schyta illo commune est, quod vterque nostrum, ex regionibus Hyperboreo subiectis Septentrioni ad Solonem venit: ac vt ille Athenis, ita ego apud te Argentinensis Reipublica literariae [Gap desc: Greek words] et veterum Atticorum prudentiam, puritatem et elegantiam in dicendo exprimentem, [Gap desc: Greek words] : tamen hacipsa de causa, quod tanta est et ingenii ac doctrinae meae tenuitas, et orationis agrestis squalor, valde vereor, me, dum beneuolentiam tuamambio, vix reprehensionem iustam effugere, nedum [Gap desc: Greek words] tibi posse offerre. Sed tamen te virum tali sapientia et bonitate heroica praeditum, in cuius vita et oratione, Charites, tenellos digitos suos, fragrantibus rosarum succis delibutos abluerunt: spero studium et obseruantiam et amorem ergate meum, velut [Gap desc: Greek words] non plane aspernari. Ita ego quidem me amplissimum beneficium a te accipere iudicabo: idque reuerenter tueri et augere studebo: praesertim cum in schola, doctrinae et


page 1153, image: s1153

prudentiae tuae legibus praeclare constituta, munus tradendi initia verae de Deo doctrinae mihi a praefectis scholae imponi intelligam. Quod ego quidem, praelucente vera Dei inuocatione, et volente ac iuuante Deo, fideliter et sedulo colam: et in omnibus officii meipartibus tuae authoritati et sententiis me libenter et studiose subiiciam: et omnia vitae consilia, studia et actiones ita instituam, vt reipsa omnes isthic cognoscatis, me [Gap desc: Greek words] , etc. 1566.

IOHANNES STVRMIVS Dauidi Chytraeo.

DOctoris nostri Ludoici Grempii reditus, Chytraee, tum per se fuit ipse nobis iucundus: tum quia adferebat te nostrum posthac fore. Vidi conditiones, et quas approbasti, cum Augusta discederes: et quas isthinc misisti. Scholarchae prioribus te vocant: posteriores noluimus disceptandas proponere, propterea quod alias commoditates habemus his [Gap desc: Greek words] : quas non repudiabis. crede et confide nobis. Quod beneuolentiam et concordiam et consensionem nobis promittis, gratiam habeo, non erat opus. Sed tamen ipsa haec significatio mihi grata est. Veni igitur, et veni hisce nundinis autumnalibus vt te audiamus, et [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] , ante Calendas Nouembres: certe ante brumam. Vxorituae non ingrata futura est vrbs nostra: neque displicebit: quod do ea cogitamus et statuimus: si tibi aliquid accideret humanitus; quem Deus casum nobis nostroque gymnasio auertat. Valemi Chytraee, Argentorari, 21 Iulii.


page 1154, image: s1154

EBERARDO MOLLERO COS. Hamburg.

LIteras vestras Nonis et Idibus Septembris datas, fideliter mihi adfinis vester Georgius Rosa reddidit, ex quibus beneuolentiam erga me vestram, nouis testimoniis declaratam, abunde perspexi. Cum igitur tot beneficiis M. V. deuinctus sim: vicissim officium, quod amici vestri Bernhardi Molleri causa flagitastis, summa voluntate praestiti, et literas ad Cancellarium Danicum adiunxi. Deum precor vt amici illius vestti expectationi euentus feliciter respondeat. Adolescentem etiam mihi commendatum, Nathanaelem, cnius nomine, tanquam fausto omine delector, curae mihi esse sinam. Quod ad Senatus vestri obligationem attinet, legi exemplar ad me missum, quod si alia forma obtineri nequit, prima occasione obsignari oro. Optassem alioquin mentionem Henrici Gerdes omitti et peculiaribus literis, si necessarium iudicaretur, occasionem, qua in me summa illa per sententiam nostri Senatus translata est comprehendi potuisse. Id si fieri nequit; retineatur sane forma ad me missa, tantum vt terminus solutionis redituum ad Pascha transferatur, de quo nullum scrupulum spero motum iri. Veterem Senatus Hamburgensis obligationem, Henrico Gerdes ante quinquennium datam, adfini vestro Georgio Rosae vobis reddendam tradidi; ac spero vos nouae obligationis, vel per tabellarium vestrum, vel alium certum hominem, vna cum reditibus et 50 marcis hnc transmittendae molestiam, velut colophonem beneficii iam absoluendi, non grauate subituros esse. Cum enim benignitatem et amorem erga me vestrum perspectum habeam, deque fide certa, sit mihi certa fides: nemini isthic plenam potestatem negocii huius peragendi rectius tribuere potui. Vosque


page 1155, image: s1155

veniam meae fiduciae, de beneuolentia et fide ergame vestra conceptae, amanter daturos esse, plane confido. Si, vt superiore anno, aurum Quaestores vestri soluent: significo Rosam nobilem, apud nos publico magistratus decreto non plus quinque florenis et duobus solidis: Angelum vero tribus florenis et binis solidis valere. Pro Mulis Romanis remitto Sibyllam Marchicam a Stephano Praetorio Heliopoli ad nos missam. Caetera ex sermonibus Georgii Rosae cognoscetis, qui, cum inter caetera, de quibus amice et familiariter contulimus, etiam M. Ioachimi Wermeri ciuis vestri mentionem honotificam a me fieri audiret: magnopere a me flagitauit, vt paucis verbis testimouium illud meum, in literis ad M. V. repeterem. Vere autem testor, quod multorum annorum familiari cum eo consuetudine perspexi, virum doctum, pium, modestum, et insignibus in docendo donis ornatum esse, ac specimen industriae et sacundiae in docendo suae aliquoties apud nos pro concione et in schola laudabile edidit. Vestrae etiam vrbis scholae totum nouen nium antea cum fideliter seruiuisse intelligo. Quare oro, vt memoriam ipsius cum beneuolentia seruare dignemini, et collegis cum vestris commendetis. Etsi enim ipse in his locis peregrinus sum: tamen hortator sum Gubernatoribus, vt ciues suos, si mediocriter idonei sint, potius quam exteros, ad ministeria publica prouehant. Bene valete.

ANDREAE FABRICIO CONSILIARIO Marchionis Georgii Friderici Brandeburg.

VT in Solonis Historia quidam hospitem amicitiae Solonis cupidum adducens, his verbis eum


page 1156, image: s1156

commendat, [Gap desc: Greek words] : ita ego, magnum et singulare beneficium mihi a Deo tributum esse iudico, cum amicitiae et familiaritatis tecum contrahendae facultatem mihi Gustrouiae superiori mense Iulio tribuit. Quare vt non solum beneuolentiae firmitate, verum etiam literarum, aliorumque officiorum, quae proficisci a mea tenuitate possunt, assiduitate, eam tuear et confirmem: oblatam hoc tempore ad te scribendi occasionem per tabellarium recta ad nos rediturum, praetermittere nolui. ac ne inanes literae essent, duas Orationes recens editas adiunxi, alteram de Palatino Wolffgango Biponti Principe, in qua Genealogiae intextam belli Bauarici mentionem, cognitu non ingratam fore arbitror: alteram de Cancellario illius, Vlrico Sitzingero, in qua boni Consiliarii et tui simillimi imaginem exprimere conatus sum. Eas, si per occupationes inspicere tibi et perlustrare licebit, spero te sine molestia lecturum esse, Noua ex diuersis locis amici ad me proximis diebus miserunt, quae tecum communico, ac vicissim de Moschico bello, et Republ. Prutenica, quae scire amico licet, a te doceri cupio. Bene vale. Rostochii 20 Septembr. 1580.

JOHANNI MARBACHIO.

VTinam de publicis Ecclesiae negociis colloqui senibus aliquot, authoritate, doctrina, et prudentia praestantibus, inter quos tu hoc tempore emines, Ecclesiarum Doctoribus, et miseris illis ac inter se quoque male cohaerentibus collegis, quos Lycophron ille Neapolitanus nominat, coram liceret. Summa enim necessitas flagitat, vt de sedandis et componendis hisce turbis, quas proximorum annorum actiones de pace auxerunt, vel certe refutandis


page 1157, image: s1157

neruose aduersariorum procacium et impudentissimorum tanta proteruitate et insolentia nos prouocantium scriptis, serio tandem cogitetur. nam vnus et alter, etiamsi aliquid opponat, tantae moli sustinendae impar est. [Gap desc: Greek words] . Peruolat omnes aulas et vrbes in his regionibus epistola Chemnicii ad D. Iacobum, 8. Aprilis data, quae mirificos lusus passim praebet. Vtinam mederi his tristissimis vulneribus aliqua ratione possimus. Sed literis inter absentes, tanto locorum interuallo dissitos, efficere nihil valemus. Quare Samaritanum illum vnicum [Gap desc: Greek words] toto pectore precor, vt nostri misereatur, et nos doceat, gubernet et seruet.

Quod de D. D. Henrico vom Holte scribis: summa voluntate tuis literis de ipso ad me scriptis adductus, eum Principi meo commendaui, et quidem testimonium a te datum adiunxi. Verum conciuem in aula habet ille N. ex perfidia et [Gap desc: Greek words] conflatum, qui et ipsi coram, et mihi prolixissime omnia de illo, in locum D. Beukii promouendo et ornando ppllicitus, contraria omnia egit. Ego beneuolentiam et fidem ipsi probabo. Occasiones et euentus scis a Deo solo dari et gubernari. Orationem de Palatino Wolffgango, in qua tuum etiam nomen inuenies Cl. V. D. D. Grempio reddes, eique officia mea simul reuerenter deferes, ac vt perniciosissimam omnibus Ecclesiis nostris Tragoediam, inter D. Sturmium et D. Pappum authoritate sua leniat et componat, rogabis. Bene vale. 1580.


page 1158, image: s1158

JACOBO MONAVIO.

LIteras tuas, Dominica boni et sidi Pastoris datas, accepi, ex quarum initio, te ac tuos eo tempore non satis commode valuisse, non sine molestia et dolore intellexi. Ego etiam meis cum difficultatibus et aerumnis conflictor, in quibus hoc Tertulliani saepe cogito, O beatum seruum illum, cuius emendationi Dominus instat, cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit. Nam cui vere propitius est Deus, non solum donat peccata ne noceant ad futurum seculum, sed etiam castigat, ne semper peccare delectet. Nec tantum punit, quia peccatum est, sed ne deinceps peccetur. Nam et cum blanditur Deus et cum caedit, pater est. Ideo enim blanditur ne deficiam; ideo caedit, ne peream; in quit Augustinus. Spero autem interea Deum, et tibi et dulcissimae coniugi ac filiolo tuo, pristinam incolumitatem et vires restituisse.

Quod de Notis ac Paralipomenis Historiae confessionis Augustanae toties iam promisisti; certo expecto, deque fide certa sit mihi certa fides, nec dubito candidius et integrius de illo labore iudicium tuum fore, quam virulenti illius Censoris, quem virum non contemnendum nominas, (quem collegae medici in aula Caesarea Crabronem appellabant) qui ex suo odio et maleuolentia, capite etiam suo deposito, de meo consilio iudicans, ea affirmat, quae nunquam mihi, ne per febrim quidem somnianti in mentem venerunt. Nec vlla, toti illi Actorum de Religione in Comitiis anni 1530 libro, epistola Lutheri aut Philippi inserta est. quae non publice antea in Tomis Lutheri et Epistolis Philippi editis extiterit.

Calumniatur etiam Wolffius, in Latino et Germanico contra patres Bergenses libro, quod scripta Heluetiorum ad Lutherum, quae formulam Concordiae anni


page 1159, image: s1159

1536 antecesserunt et secuta sunt, non bona fide omiserim. Ego vero tantum conuentus Augustani, in quo confessio exhibita est, anno 1530 inchoati et finiti, Acta de Religione colligere institui, non sequentium annorum historiam contexere, nec vlla ante decennium, me Acta illa primum colligente, suspicio esse poterat, de hac Tragoedia, quae ante quinquennium inchoata est, nec scripta illa Heluetiorum, totis his 40 annis visa mihi vel audita vnquam fuerunt, priusquam Heidelbergae edita, initio anni 1578 primum non sine admiratione et stupore legi. An [Gap desc: Greek words] sint ignoro: tametsi Tigurinos nunquam Concordiae illi subscribere voluisse, eamque Bucero vrgenti iratos fuisse, publicae illorum historiae testantur. Sed video in hac iupina inuectiua, accidere mihi, quod Thucydides ait, [Gap desc: Greek words] : et Nazianzenus, [Gap desc: Greek words] . Solonis igitur legem deinceps in hac seditione mihi sequendam esse video. Sed Deo Ecclesiam et me commendo, ac oro, vt nos doceat et gubernet.

Quod literas ad Budowicium, vna cum Oratione recusa, te missurum ostendis, gratum mihi beneficium tuum est. Primam orationis editionem, quam secundo iam petis, mitto. Additurus eram orationem, quam Heidelbergae, si successisset profectio, recitaturus eram, de studio Theologiae, exercitiis pietatis et obedientiae potius quam rixis contentionum colendo, et de mea sententia in singulis hisce dogmatum articulis controuersis. Sed cum adeo calumniose et virulente, optimo et simplicissimo animo a me scripta et dicta deprauari et arrodi a viris non contemnendis videam: plane quiescere, et praelectioni ac precationi deinceps vacare decreui. Nam si confessionis Augustanae historia adeo venenate traducitur. quid de Oratione illa, in tam odioso et vario argumento, futurum esset.


page 1160, image: s1160

Cynegetita Bargaei in 8° Florentiae edita habeo. Vbi nunc sit Melissus, quem Bargaei poemata editurum scribis, quaeso significa. Librum Gallice scriptum de historia Ecclesiarum regni Galliae, vtinam in Latinam linguam conuersum legere possim. Pro Italicis literis habeo gratiam. Epigrammata de Symbolo et nuptiis tuis, vno in libello coniuncta videre cupio. Nicolaus Hemmingius, Roschildiae, quod, post Hafniam, praecipuum Selandiae oppidum est, in canonicatu suo vitam tranquillam agit, nec dubito quin breui in Academiam rediturus sit. Diatriben de quaestione a te proposita tum forte mittam, cum Noras ac Paralipomena tua, toties promissa, communicabis. tametsi fateor, me ab illius materiae tractatione, quam offensionibus et odiis plusquam, parricidialibus occasionem praebere video, toto pectore abhorrere. Clarissimis viris D. Duditio et D. Iohanni Hermanno vicissim salutem reuerenter et officiose verbis meis nunciabis. Bene vale. Pridie triumphi Christi, ascendentis in coelum. 1579.

NICOLAO THEOPHILO I. V. D. Consiliario Principis Hassiae.

LIteras tuas II. Maii datas, vna cum pagellis adiunctis accepi, in quibus periucundum mihi fuit, quod a Senatu vicinae Academiae Hafniensis, te ad honestissimam ius ciuile docendi functionem vocatum esse, idque de nobilissimi et optimi Herois Domini Cancellarii consilio, intellexi, nec tam mea causa nos propinquioribus locis coniunctos fructum amicitiae nostrae vberiorem capere, quam tua etiam felicitate, quod ex fluctibus Reipubl. et militiae aulicae, in tranquillum vitae scholasticae portum incolumi redire, et ocio beato frui liceat, laetor. O dulce


page 1161, image: s1161

ocium, honestumque ac pene omni negocio pulchrius, inquit Plinius. Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum, et multum ineptos labores relinque, teque studiis vel ocio trade. Satius est enim vt Attilius eruditissime simul et facetissime dixit, Ociosum esse quam nihil agere. Sed meministi ipse locum epistolae Plinii, qua Laurentinum suum celebrat, in quo nihil audit, quod audisse, nihil dixit, quod dixisse poeniteat. neminem reprehendit nisi vnum se, cum parum commode scribit. Vtinam igitur breui te ex illo splendido ergastulo, inuidiae, odiorum et curarum pleno, liberatum, tibi ac Musis viuere, in vicina praesertim Academia videam. Apud nos omnia Dei beneficio tranquilla sunt. Exemplar libri Concordiae, de quo scribis, nondum vidi, nec intra biennium quicquam mecum de eo communicatum est, nisi quod de epraefatione, Principi etiam meo ad subscribendum missa, superiori anno deliberandum fuit. Quod isthic narrari ostendis, edito scripto publicationem libri a nobis dissuaderi: inde ortum arbitror, quod collegium nostrum, in hac Academia, ad Theologos Electoris Saxoniae, qui hoc negocium soli cum Chemnicio gubernant, abhinc biennium opinor, scripsit, et ante libri publicationem, Synodum, ex omnium Augustanae confessionis principum et statuum, et qui subscripserunt, et qui non subscripserunt, ecclesiis, conuocari flagitauit, et de quibusdam libri partibus diligenrius considerandis admonuit. Etsi autem scio, satius esse tacere ipsum, quam aliorum taciturnitatem experiri: tamen in tua tot illustribus testimoniis mihi perspecta fide et beneuolentia adquiesco et epistolam petitam mitto. Bene vale.


page 1162, image: s1162

POLYCARPO LEISERO.

DE Quedlinburgensi conuentu literas Electorum ad se scriptas Princeps meus 18. Decembr. mihi reddi curauit, non iubens me ad conuentum proficisci (qui triduo post ad diem Thomae indictus erat) sed sententiam meam flagitans, an necesse esset, me isthuc proficisci, et si ego necessarium esse iudicarem, an collegam mihi adiungi opus esset. Rescripsi me Celsit. ipsius voluntati et arbitrio rem totam relinquere. Si vellet me eo ire, libenter me obtemperaturum. Si vellet me domi manere, (sicut tamen ad constitutam diem me illuc venire impossibile fuisset) multo libentius me obtemperaturum. His literis post ferias natalitias respondit se hac vice mihi parsurum esse. Haec vera et vnica emansionis meae causa fuit. de qua ex multis locis, venenatae quorundam suspiciones et calumniae ad me perferuntur, quas Deo et conscientia mea teste fretus, fero vr alia grauiora, [Gap desc: Greek words] . nec impedio, quo minus hanc meam excusationem, quibus voles, exponas.

AVSTRIACIS.

GEnerosi, nobiles, et magnifici Domini, patroni reuerenter colendi. Literas Cl. Vest. Viennae 10 Februarii datas, accepi die 17 Martii in aula Iulii Ducis Brunswicensis, qui ad deliberationes de fundanda legibus et reditibus certis Noua Academia Iulia, superiori aestate, amplissimis priuilegiis ab Imperator. ornata, me accersiuerat: cum quidem pridie eius diei, quo tabellarius vester aduenit, Prouinciales huius Ducatus, a principe in arce Guelforum conuocati, 100000 aureorum Rhenensium in dotem


page 1163, image: s1163

Academiae nouae se contributuros assensissent. Quod insigne pietatis et munificentiae erga literarum studia et scholas, ordinum Ducatus Brunswicensis exemplum, grata mente et voce merito ad posteros etiam celebrandum esse iudico. Itaque cum in eius piae liberalitatis cogitatione mens defixa esset, vobiscum etiam huius eximiae benignitatis specimen communicandum esse duxi. Literarum vero Cl. V. capita praecipua esse intelligo, de Reuerendi Pastoris vestri M. Iosuae Opitii Apologia, Ratisbonensi libro opposita: de Rectore nouae Scholae prouincialium indicando, et Epistola de libro Agendorum mea corrigenda ac edenda.

Vt autem de postremo hoc capite primo respondeam: meminerunt Cl. Vestr. ante biennium fere, cum Steinae essem, me et epistolam illam et Orationem, in qua vestri nominatim mentionem feceram, vobis Viennam misisse, vt quae mutari et corrigi in iis velletis, vestro arbitrio consignata mihi remitteretis. Sed in hodiernum vsque diem neque pagellae illae orationis, quas in aliorum manus peruenire prorsus nolim, nec epistolae a vobis correctae exemplum, ad me relatum est. Itaque cum ignorem quid potissimum corrigi et mutari velitis: nolim ipse meo iudicio aliquid constituere, quod postea in Cl. Vest. et aliorum nouas reprehensiones incidere possit: cum fatum hoc meum infelix nunc quoque experiar, vt ea quae simplicissimo et optimo animo de aliis benemerendi sufcipio, in partem prorsus contrariam, ab iis ipsis quibus gratificari studeo, accipiantur. Quod si Cl. Vestr. exemplum epistolae edendae correctum, toto fere biennio, vna cum pagellis Orationis, a me expectatum, miserint: non grauate vestro sumptu typis illud exprimi curabo.


page 1164, image: s1164

Quod ad Reuerendi viri D. Iosuae Opicii Apologiam attinet; cum ex D. Iohannis Friderici Caelestini et D. Christophori Reiteri literis intelligam, totius collegii Academiae nostrae Theologici sententiam et consilium flagitari: Apologiam illam, vna cum Ratisbonensi libro, quem nemo nostrum hactenus vidit, collegis meis perlegendos Rostochium misi. Neque enim solus, praesertim in aliis negociis, quae moram nullam ferunt, hoc tempore versans, iudicium mihi sumere de re tanta et periculosa debui. cum totum illud incendium Ratisbonense, tantum eiusmodi censurarum et iudiciorum de scriptis alienis occasione, primum exarsisse, ex his ipsis pagellis ad nos missis perspiciam. Reuerenter itaque mihi iam domo absenti et alioquin occupatissimo, febrili etiam paroxismo heri tertium tentato, veniam dari, a Cl. V. peto. Rectorem scholae idoneum inquiram, tametsi mediocrium in hoc genere, quod omnium vulgatissimum et vbique obuium esse iudicatur, artificum, magna raritas est, et quantum in commendando periculi sit, aliquoties iam magno meo cum dolore et damno expertus sum. Viuit Argentinae Erasmus Marbachius Theologiae Licentiatus, frater Philippi Marbachii, quem scholae prouincialium Stiriae nunc Rectorem esse intelligo, praestans ingenio, doctrina, Graece et Latine scribendi facultate, et singulati morum grauitate et innocentia, et confessioni ecclesiarum nostrarum sine vlla exceptione coniunctus. Verum in gubernatione scholae nondum, quod sciam, versatus est: tametsi in Academia Argentinensi et Rostochiensi docuit. Statura etiam humilior est, tametsi hanc morum grauitate compensat. Sed cogitabo et inquiram diligentius; primaque occasione Clementiis V. vel D. Christophoro respondebo. Bene et feliciter Cl. V.


page 1165, image: s1165

valeant. In arce Guelforum, vulgo Wolffebüttel. Die 20. Martii, Anno 1576.

GEORGIO SCHIRMERO, SVperintend. Neobrandeb.

LIteras tuas, quibus fundamenta et occasiones controuersiae, isthic tibi a Senatu motae, sapienter et grauiter exponis, et consilium de tota forma actionis, ad communem nostrarum Ecclesiarum salutem et dignitatis ministerii et disciplinae ecclesiasticae in hoc Ducatu conseruationem recte instituenda; tecum communicari petis: ab adfine tuo paulo ante, hoc ipso mense accepi.

Fateor autem me multo inscientiorem ac fortasse etiam infeliciorem esse, quam vt salutare consilium tibi in hoc negocio cum filiis huius seculi, multo prudentioribus quam sunt filii lucis, praebere possim. Itaque non tam consilium, quam querelam de mea consilii inopia et doloris societatem et beneuolentiae ac fidei erga te meae significationem fraternam, in his literis expectabis. Nam solius Dei esse, consilium prudens, pium et feliciter succedens amico impertire: non modo vocis diuinae oraculo in Salomone, et sapientissimorum hominum sententiis, qui [Gap desc: Greek words] dixerunt, verum etiam vsu et experientia, in meae quantumuis abiectae et humilis vitae negociis et periculis, multiplici. edoctus sum. plerumque enim [Gap desc: Greek words] . Ita vt abiecto omni meae intelligentiae et virium praesidio, ac multo magis aliorum hominum et aularum auxiliis, Quae ego iuxta Accium, cuncta esse fluxa, in re mea crepera comperi, tantum a Deo me iuuari, doceri ac regi petam, et in Dei beneuolentiam et sollicitudinem de me paternam totum me reiicere, et in ea acquiescere concr. et huic mandato


page 1166, image: s1166

vocis diuinae obtem perare: Omnem curam vestram coniicite in cum, quia ipsi curae est de vobis. Ach wer das werffen wol lernen könte / wie ein seliger mensch wer das / vnd würd erfahren / das es gewiß also sey: addit Lutherus Wer aber nicht lerner solch werffen / der muß bleyben ein verworffen / außgeworffen / abgeworffen vnd vngeworffen mensch. Mihi quidem in multis meis doloribus et aerumnis, deserto ab omnibus amicis, ac insuper etiam virulentis ac effusis cachinnis, [Gap desc: Greek words] , quos alueram, euexeram, ornauerani, ideoque fidissimos mihi fore confidebam: hoc ipsum Lutheri scholion aliquoties leuationem doloris non mediocrem attulit, ac euentu ipso comprobati veritatem diuinarum consolationum expertus sum, Quoniam non dereliquisti Domine sperantes in te. Confidire, ego vici mundum. Expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et expecta Dominum. Hanc praxim dolorum et consolationum, Tibi in omnibus tui ministerii et reliquae vitae periculis notissimam et vsitatam esse, et in hac etiam praesenti controuersia exerceri scio. in qua sane, quod ad humana consilia et praesidia attinet, nescio an cum Ieremia, quem tot habuisse hostes, quot auditores: tot viperas, quot collegas: quidam scripsit, conferre, sortem nostram possimus. Nam ilie, quantumuis inuisus aulae et auditoribus plerisque, Regem tamen Sedechiam vtcunque fauentem habuit. In nostra aula etiam nihil Principe ipso melius et sanctius est. Verum plerumque alienis oculis et auribus vident et audiunt principes, et hoc solum videre et audire coguntur quod certi homines volunt, a quibus circumsidentur. In amicorum etiam periculis, qui Fiducia pietatis et iustitiae principum causas suas coram ab illis cognosci volebant, experti sumus, quantum


page 1167, image: s1167

eos expectatio sua fefellerit. Saepe igitur opto, quod hucusque tenui, vt nunquam meo nomine actor vel reus in iudicium venetim: deinceps etiam vsque ad vitae exitum, a me teneri posse [Gap desc: Greek words] . Theologus praesertim, si coram politicis iudicibus plerisque genuino et aeterno odio nostri ardentibus litigandum sibi esse sciat. Verum in praesenti causa, effugi alea iudicii, absque ministerii Ecclesiastici et dignitatis tuae iactura nequit. Expectemus igitur Domini consilium, nec vrgeamus ipsi cognitionem causae cum hominibus astutis et praesidio consiliorum humanorum et aulici patrocinii suffultis, vel etiam incitatis: et apud tales iudices, quorum aliqui sidera terra vt distant, vt flamma mari, tautum a ministris Euangelii tuendis et ornandis absunt, et arte adiungunt sibi ex nostro ordine [Gap desc: Greek words] ; quorum opera aliquantisper vtuntur, donec caeteros magis exosos oppresserint et conspurcarint. Quod si necessitas coget tandem causae cognitionem et iudicii aleam, (omnibus prudentibus, cum honeste licet, semper remis velisque fugiendam) subire: confisi patrocinio Domini Dei Zebaoth; non nostrae causae bonitate, multo minus iudicum gratia vel aliorum amicorum praesidiis freti; ea media suscipiamus, quae causae conditio flagitat: et quae maxima ex parte iam prudenter a te prouisa esse intelligo, et iustum iudicium ac euentum ecclesiae ac nobis salutarem, non a iudice, sed a solo Deo expectemus.

Scriberem ad Illustriss. Principem, eique causam tuam cum communi Ecclesiarum in his regionibus salute coniunctam non grauate commendarem, nisi nescirem, vtrum odio an amore in aula dignus sim. Alioquin si de humanis consiliis loqueudum est: Isidem mihi et tibi placari optarim, nullam aliam ob causam nobis irascentem, quam quod illum, quem odit. Thrasybulum


page 1168, image: s1168

nostrum, quo certe nullum ex Theologis, cum quibus ego in hoc Ducatu vixi, virum meliorem et magis candidum cognoui: non vna odisse et oppugnare videmur. Notus est Xantippi Periclidae Sorites, quo Graeciam totam a se regi iactitabat. Sed cum ignoramus, quid agendum sit, oculi nostri ad te Deus tolluntur, qui non derelinques consilii inopes, abiectos, inuisos, sed tamen sperantes in te. Ab hoc solo [Gap desc: Greek words] , in tua etiam causa tranquille et forti animo expectabimus. Bene et feliciter vale. Rhodopoli 29. Iulii, 1576.

NICOLAO CISNERO.

SEmel a te hoc anno literas accepi, quibus exeunte Maio Argeliae, vbi iucunda mihi inter caeteros, cum D. Christophoro Cornero populari tuo familiaritas aliquot diebus intercessit. et tui saepiss. et honorificentissime mentio facta est: respondi. Postea frater meus, quem isthac transeuntem benignissime complexus es, singularem erga se humanitatem tuam et officia hospitalia, ac munus etiam discessuro datum praedicauit. Denuo igitur reuerenter tibi gratias ago, et Deum oro, vt tibi ac tuis vicissim benefaciat. Mea etiam studia et officia omnia cum omni obseruantia et gratitudine defero. Friderici Palatini historiam, ab Huberto Thoma scriptam, cuius mentionem in proximis literis fecisti, videre percupio. Nam series illa deliberationum et Actorum de Religione, in comitiis anni 1530. iterum sub praelo est: quam ornari commemoratione consiliorum et actionum Friderici, patriae salutarium, valde optarim. Quaeso igitur, vt in nundinis proximis Francofordiae, Conrado Ruelio, bibliopolae Witebergensi vel illius ministro tradilibrum, et adiungi confessionem quatuor ciuitatum Argentinae, Memmingae, Constantiae et Lindauii, in iisdem comitiis exhibitam


page 1169, image: s1169

cures. et quotidie exhibita sit, si inquirere isthic absque molestia poteris, significes. Orationem de Graeichgaea iterum edere hac aestate institueram. Eaque de causa ad N. nobilem, qui Parisiis olim in studiis vixisse ferebatur, scripsi, ac de limitibus regionis veris, et aliis rebus me doceri oraui. At Centaurus ille Nubigena, nam in edito monte Arcem inhabitat, ne respondere quidem mihi dignatus est. Et fratri renunciauit, Pastores illa commodissime inquirere posse. [Gap desc: Greek words] . Partem meae Epistolae mitto, teque oro, vt ab erudito aliquo et humano nobile et patriae ama~re, si forte notitia tibi cum aliquo intercedit, vel ab alio amico, regionum illarum perito, responderi ad meas interrogationes petas. et mihi adeo audacter a te petenti, veniam des. In his regionibus Dei beneficio, ecclesiae, scholae et Respublicae tranquillae florent. Sed Polonia vicina, his etiam gentibus et toti Germaniae nouas calamitates attractura videtur. Sicut prorsus simili occasione, ante annos quinquaginta, apud Vngaros, Rege Ludoico interfecto, dissidia procerum, qui partim Regem Ferdinandum, partim Iohannem a Zapolia, Transyluaniae praefectum, eligebant: Vastationi totius Vngariae, obsidioni Viennae, et direptioni magnae partis Austriae, Stiriae et vicinarum gentium Germanicarum occasionem praebuerunt. Milites passim conducti Dantiscum in Borussiam mittuntur. Bathorius interea strenue progredi, et iam vtriusque Poloniae proceres praecipuos sibi vel adiunxisse, vel expulisse narratur. De Comitiis Ratisbonensibus, nihil nisi Propositionem accepimus. Legimus et Pacis Gallicae capita 63. in oppido vobis vicino, ni fallor, edita. Sed equites nostri Megapolitani nondum in patriam redierunt. Oro itaque, vt quae habes [Gap desc: Greek words] de comitiis, de rebus Gallicis, Turcicis et aliis, nobiscum communices. Hartmannus Oestringerus diuturna sebri, amplius


page 1170, image: s1170

trimestri, satis duriter adflictus est. Nunc tandem Dei beneficio conualuit et ad studia rediit. Bene vale. Nonis Augusti 1576.

NICOLAO THEOPHILO.

QVod carissimo fratri meo, cum isthac transiret, omnia humaniratis et beneficentiae hospitalis officia praestitisti non secus a te accipio, ac si in me ipsum illa contulisses. Tibi ac tuis mea qualiacunque studia et officia vicissim polliceor. Historiam Confessionis Augustanae, quam desiderio te desiderare scribis, mitro. Si de siderio tuo vtcunque respondebit et satis faciet: laetabor. Curaui nomen principis tui inscribi, arbitrio tuo libetrimo relinquens, an ipsius Celsitud. librum a te primum perlustratum, tradere, vel ipse retinere velis. Cum enim Celsitud. ipsius Pater, Philippus felicis recordationis, praecipua pars fuerit eorum, quae in comitiis illis gesta sunt: ideoque non dubitem multa ad hanc ipsam historiam pertinentia, in Celsitud. ipsius archiuis asseruari: saepe decreui Celsitud. ipsius reuerenter orare, vt hoc institutum meum, communicatione eorum, quae ad religionem spectantia in comitiis illis acta sunt, iuuare et augere ac locupletare dignaretur. Verum pudore hactenus ab hoc scribendi officio adductus sum. Sed cum grauissimae causae me hoc tempore vrgeant, et C. S. non dubitem communi ecclesiae et posteritati libenter et benigne hoc beneficii genere gratificaturam esse: te amanter et officiose oro, cum occasionem monendi commodam videbis, vt huic meo etiam desiderio morem gerere, et Acta comitiorum anni 1530. inspicere, et si quae huic opeti augendo vel ornando, vel etiam emendando seruientia, sese offerent, non grauate mecum communicari cures. Ame vic ssim omnia, quae


page 1171, image: s1171

proficisci a mea tenuitate possunt gratitudinis officia expectabis. Bene et feliciter vale. Nonis Augusti, 1577.

CHRISTOPHORO CORnero.

VT vna est in his terris Ecclesia Dei, etsi in vna vrbe simul esse non potest: ita vnam esse piorum scholam iudico, vbicunque sunt, et hanc sententiis et voluntatibus congruere honestissimum est et vitae hominum salutare. Cupio igitur aeternam esse concordiam ecclesiarum et scholarum in his praecipue regionibus Marchicis et Megapolitanis, quas non solum limitibus coniunctas et finitimas esse: verum etiam sincerae fidei confessione et voluntatibus docentium copulatas manere opto.

Cum autem ex parua scintilla dissensionis, quae initio contemnitur et ridetur, ingens saepe ignis existat: et Coelestini furiae, quas non tam ipsius cholera fortasse, quam aliorum etiam ipsum ridentium, et Theologicis lanienis laetantium faces inflammant; tristius incendium excitare possint: quod auerti et tempestiue restingui ipse haud dubie cupis: ego sane de molitionibus, minis et practicis illius hosti libus, denuo per amicos quosdam admonitus, duxi ad vos scribendum esse. ac reurenter veniam mihi dari peto, quod hisce nugis vos, felicioribus studiis et negotiis grauioribus occupatos, onero. Nolim enim cum tali homine ex impudentia et audacia conflato, publice praesertimlitigando, tranquillitatem animi et studiorum meorum priuatam, vel publicam Ecclesiae pacem turbare. Nec vacat mihi in hac negociorum


page 1172, image: s1172

mole, de futilibus illius maledictis aut de vindicta prolixius cogitare. Ideo totum me statim ab eo liberari velim, ac eam ob causam latinae Historiae editionem differo, ne si illius criminationibus longe lateque in vestra et electoris Saxoniae aula, et passim alibi sparsis, dissimulato etiam nomine respondeam, magis eum irritem. et quia [Gap desc: Greek words] cogito. Ipsius igitur praefationem seu [Gap desc: Greek words] expectabo. ac de tota illa mole criminationum, quas propter repulsam in Austria et Stiria latam, contra me passim effudit, breuis fortasse responsio mea futura est, cum literae Legati Stiriaci, ad Electorem Brandeburgensem, ad Stiriacos et Austriacos et alios, de causis dimissi ab ipso Caelestini scriptae sub propria Legati manu et sigillo in aliquot aulis et vrbibus vicinis sparsae, apud me etiam, necesariae defensionis causa, si forte prior bellum intulerit, asseruentur. Has literas cum a se scriptas esse Legatus Stiriacus ipsi Caelestino coram et per ipsius internuncios Berlini ad ipsum missos, et in Epistola Zossae scripta, cuius initium est: Caelestine, Hoc scio pro certo etc. (cuius epistolae exemplum ab eo postea multis in hac vrbe communicatum, inter caeteras asseruo) confessus sit: miror sane cur relicto illo, aperte et ingenue se autorem literarum profitente: in me solum debacchetur, et per Elect. Brandeburgens. ab Austriacis, meas literas de ipso scriptas, efflagitet. Scripsit idem Legatus Stiriacus, ad Caesaris etiam Cancellarium; eo tempore cum in Austria Coelestinus esset. cuius epistolae exemplum bono consilio mitto, si offerre historiam suam Imperatori volet, sicut antea libellum von Thumbstifften offerri curauir, vt quae iudicia illic futura sint, sciat. Sed et has literas et caeteras omnes, et omnem fatuitatum istarum memoriam, publicae tranquillitatis et vtriusque nostrum priuati honoris causa libenter abolebo.


page 1173, image: s1173

Augustanae etiam Confessionis Historiam, si non exprimi curassem, nunquam fortassis editurus essem: non Caelestini causa, sed propter peruersorum iudiciorum varietatem secutam. Nunc postquam semel manum operi admoui, desistere ab instituto honeste nequeo. tametsi latinam editionem libenter differrem, aut prorsus intermitterem, si ille me sua intempestiua editione non prouocaret. Quae si prodibit, mea fortassis e vestigio, addita Apologia sequetur, in qua nullum in tota historia scriptum extare docebo, quod ab ipso solo mecum communicatum, et non ab aliis etiam acceptum, habeam. Leuior autem vtrique nostrum 100. aut 200. aureorum in operas typographicas impensorum, quam existimationis et famae iactura perpetuo duratura foret. Ea de re optarim D. D. Superinten dentem et te, qui Caelestino iam amico vtimini cogitare, quid ipsius honori et existimationi, quid ipsius liberis, quid toti ordini et ministerio nostro coommuni, quid publicae tranquillitati et concordiae vtilissimum ipsi possit persuaderi. Ego nullam pacis conditionem, quae honeste a me subiri potest, recuso. Quod si caeco et temerario iracundiae suae impetu ille grassari perget, et praelum ipsi isthuc concedetur, ferendum sane mihi et faciendum erit, quod necessitas flagitabit. Haec bono et simplici studio publicae pacis et concordiae inter vicinas hasce eoclesias et scholas tuendae, et auertendi scandala multiplicia, ex editionibus latinae historiae secutura, ad Dominum ac conterraneum carissimum, cuius mihi beneuolentia et fides et pectora lacte et non calcata candidiora niue perspecta sunt: scribere volui. Quae amanter et candide ab Excellent. Vestr. intellectum iri non dubito. Reueren do et C L. Domino Superintendenti molestiam exhibere mea interpellatione non audeo. Sed in vestrae fidei et prudentiae arbitrio relinquo, an communicare cum i???o


page 1174, image: s1174

rem totam velitis. Bene et feliciter valete. Rhodopoli. Nonis Augusti. Anno 1576.

FRIDERICO DEDEkindo.

SEdet ad dextram aeterni patris Filius Dei, dominus et redemptor noster Iusus, Christus, dans dona hominibus Pastores et Doctores, ad instaurationem sanctorum et aedificationem corporis Christi, ne velut pueri fluctuemus et omni vento doctrinae, per praestigias et imposturas pseudopro phetarum circumferamur. Toto igitur pectore gratias ago Filio Dei, supremo ecclesiae episcopo et [Gap desc: Greek words] , quod te, velut in Illustri Specula, Lunaeburgensis illius Ecclesiae Pastorem, et vicinarum in diae cesi Lubecensi et Lunaeburgensi Inspectorem, collocauit. nec tam tibi de honoris illius, qui multo ante omnium doctorum et sapientum calculis omnes hosce titulos longe superasti, accessione, quam honori ipsi et [Gap desc: Greek words] illius dignitati, de te ad fastigium illud gubernationis ecclesiasticae euecto gratulor. Non enim dubito, Filium Dei, piae sapientiae, doctrinae et constantiae tuae opera, ad verae et sincerae Euangelii doctrinae puritatem, et coommunem Ecclesiarum vicinarum pacem et concordiam ad posteros propagandam, salutariter vti decreuiss. cuius rei fundamenta, Dei beneficio, in conuentu Argeliensi proximo pie iacta sunt, declaratis ecclesiarum nostrarum controuersiis omnibus et perspicue decisis: retento maxima ex parte scripto consensionis Sueuicarum et Saxonicarum Ecclesiarum, quod ante biennium censurae docentium in his ecclesiis subiectum fuit. Idem fere scriptum nunc ab electore ad status Confessioni Augustanae adiunctos iudicandum mittitur, quod Reucrendiss. Episcopo etiam, vel certe Duci


page 1175, image: s1175

Luneburgensi iam exhibitum esse arbitror. Deum oro, vt veritatem et pacem in his ecclesiis seruet et nos doceat, gubernet et seruet. Bene vale.

LAMBERTO DISTELMEIER.

CVM Deus Magn. Vest. Illustrissimo principi Electori custodem Iusticiae et innocentiae vindicem supremum ingentibus Marchicis adiunxerit: Spero Magn. Vestr. non grauate iustissimas preces meas cognituram esse. Cupio Ecclesias Illustriss. Domini Electoris et meorum Ducum Meg ipolitanorum vt regionibus finitimae et coniunctae sunt, ita etiam confessione doctrinae et voluntatibus inter se. coniunctas et concordes esse. Saepe autem ex parua scintilla dissensionis, quae initio contemnitur et ridetur, ingens incendium existir: cum non intra parietes flamma gliscens extinguitur, sed erumpens longe lateque ventis agitata et aucta viciniam totam pertiagatur. Quod ne fiar, sapientibus et piis gubernatoribus prouidendum est, quos Aristoteres etiam [Gap desc: Greek words] . Intelligo autem N. toto iam biennio inuectiuas nescio quas aduersus me isthic et Lipsia et alibi ostentare, et se editurum esse, minari.

Etsi autem mea causa, quamuis nec ingenio nec scribendi facultate valeo, non admodum inuectiuas illas pertimesco: tamen ecclesiae et tranquillitatis publicae et coniunctionis docentium in vicinis hisce gentibus Marchicis et Megapolensibus tuendae caufa: oro, vt consilio et authoritate vestra, editionem scripti contumeliosi impediatis. Si tantopere se offensum esse arbitratur: non recuso coram vestra Magn. iudice causam dicere, et in Magnificen. Vestr. sententia iusta ad quiescere. tametsi indignas esse fatuitates illas fateor, quibus viti honesti et publicis negotiis


page 1176, image: s1176

occupati onerentur. Offero me ad omnes transactionis conditiones, quae honeste a me subiri possunt. Quod si caeco et temerario iracundiae suae impetu ille grassari perget et praelum ipsi isthic concedetur: ferendum sane et faciendum erit quod necessitas flagitabit. Non dubito autem Magn. Vest. tali sapientia et bonitate praestantem, priusquam iracundiae accusatoris mos geratur, iudicare vtramque partem pariter audiendam et alteram aurem integram reo seruandam esse. Nam qui statuit aliquid parte inaudita altera, Aequum licet statuerit, haud aequus fuit. Deum oro, vt Mag. Vestr. et Generosiss. indolis filium, paterna vestigia feliciter ingressum, clementer gubernet et seruet, vt Iusticiae ac innocentiae custodes ac vindices perpetui in his terris maneant. Datum Wolffenbüttel vbi proxima die 15. Martii ordines Ducatus conuocati 100000. aureorum Rhenensium, se ad Nouae Academiae Iuliae Dotem contributuros esse receperunt. Anno 1576.

NICOLAO SELNECCERO.

EX ditione Brunswicensi domum rediens superioribus dieb. Psalmos Dauidis a te diuersis carminum generibus eruditissime redditos, quos apophoreti loco Abbas Rittershusensis vir optimus mihi dederat, perlegi. in quibus non modo felicitatem ingenii tui et doctrinae multiplicis, ac numerorum in tanta carminum varietate suauitatem et elegantiam, qua Buchananum tu Flaminiumque lacessis, verum etiam Spiritum et vitam et motus ac adfectus pietatis, in tuo poemate vndiquaque ardentes, et in animos ac pectora lectorum penetrantes admiratus sum. Vere enim cum pietate tuis versibus ardor inest, [Gap desc: Greek words] . Gratum


page 1177, image: s1177

etiam mihi fuit, quod Wenceslai Linei, Viti Theodori, et similium virorum de Ecclelia optime meritorum memoriam, multis in locis senescentem tuis carminibus velut verno rore rigatam recreas, et conseruas. Dauiduli vero tui epitaphium lachrymas etiam mihi largiss expressit, in recenti luctu versanti, ob discessum scitissimae indolis filioli mei [Gap desc: Greek words] , qui vere patris amor, Dauid, matris cor, summa voluptas fuerat, quem 30. Ianuarii Deus ex hac vita euocauit.

Cuius amor lachrymas et amor mihi gaudia suadet,
Sed gaudere fides flere iubet pietas.
Tam modicum patribus, tam duci e pignore fructum,
Desteo in exiguo temporis esse datum.
Laetor obisse breui functum mortalia seclo
Vt cito diuinas perfrueretur opes.
Ne terrena diu contagia mixtus iniquis
Duceret, in fragili corporis hospitio.
Sed nullo istius temeratus crimine mundi
Dignius aeternum tenderet ad Dominum.

Nos seniores, tristissimam molem peccati, dubitationes, angores, conscientiam multorum erratorum et lapsuum, pericula opinionum fame et corporum assidua, denique publica ecclesiae vulnera sustinentes, interea gemimus onerati, donec [Gap desc: Greek words] hoc aerumnoso hospitio liceat, et in non peccandi securitatem, et vitae beatae quietem transferamur. Ecclesiarum quidem nostrarum tristissimis conuulsionibus distractarum, vulnera, tuae inprimis sapientiae, pietatis et zeli domus Dei, et sincerae veritatis et pacis studio et opera felici aliquantum coalitura esse, et mediocre corpus consentientis ecclesiae omnium earum regionum, quas in proaemio symbulorum tuorum commemoras, restitutum, et pristino capiti ecclesiae et Academiae Witebergensis rursus adglutinatum iri speramus, postquam


page 1178, image: s1178

in conuentu v???stro ea restituendae concordiae et conseruandae puritatis verae doctrinae fundamenta solida et firma iacta esse videmus, quae et Deo grata et ecclesiae salutaria, et plurimis iam annis ardenti et profundo gemitu ab omnibus piis expetita sint. Totoigitur pectore Deum aeternum patrem domini nostri Christi fontem omnis sapientiae et consilii ac successus salutaris oro, vt sanctissima haec tuendae veritatis et pacis consilia vestra, benigne et feliciter prouehat, et deinceps etiam vobis, in hac tanta deliberatione, [Gap desc: Greek words] clementer tribuat. Ego in hac ingenii et doctrinae tenuitate, et languescentibus indies animi et corporis viribus, patum in re tanta opis adferre praesens possum. Sed piis precibus, et cohortandis ad piam coniunctionem, iuxta viam a vobis patefactam, docentibus in hac ecclesia et vicinis, sedulo vos iuuabo. nec impediam recte consulentes, et recte agentes, et me [Gap desc: Greek words] ostendam. Bene et feliciter vale. 2. Maii. Anno 1576.

REVERENDIS ET CLARISS. VIris, D. Iacobo Andreae, D. Nicolao Selneccero et caeteris Theologis, concordiae ecclesiarum nostrarum negocium gubernantibus.

NON dubitamus omnes pios et bonos vbique locorum veritatis et pacis Christianae amantes, co~iunctis nobiscum ardentibus votis Filium Dei, doctorem et redemptorem nostrum Iesum Christum assidue precari, vr vos in tanta deliberatione, qua nulla grauior et magis necessaria in genere humano institui potest de puritate doctrinae, et concordia ecclesiarum estituenda, et ad posteros conseruanda clementer


page 1179, image: s1179

doceat, regat et gubernet, et oculum videntem et autem audientem tribuat, vt vera, recta et salutaria consilia Electoribus et principibus pacem ac tranquillitatem ecclesiarum magno desiderio expetentibus subiicere, et docentium ac gubernatorum consensum, et felices ac optatos successus obtinere possitis. Nos quidem et precibus nostris priuatis et publicis, deliberationibus vestris adsumus: et summam doctrinae seu diindicationis et decisionis disputationum de articulis controuersis, in libro Concordiae comprehensam probamus, vt subscriptione nostra testati sumus, nec ab illa doctrinae norma nos Deo iuuante vnquam sciungemus. Cum autem non solum libellos in publicum editos, verum varia multorum etiam bonorum et grauium virorum qui aduersariis nostris non sunt addicti, iudicia cognoscamus, quae authoritatem et fidem huic concordiae negocio detrahunt, quod tanta res ad communem totius ecclesiae et posteritatis et omnium piorum salutem pertinens, a tam paucis hominibus suscepta et acta, nec in communi aliqua piorum et eruditorum Synodo communiter deliberata et tractata sit: existimauimus pro beneuolentia, fide et obseruantia in vos nostra, non ingratum vobis futurum esse, si de his sapientum iudiciis, quae in vicinis gentibus, iuclyto Regi Daniae, et aliis principibus subiectis, eandem nobiscum fidei Confessionem amplectentibus, asiidue aures nostras circumsonant, amice vos moneremus. Etsi enim scimus periculosum esse, Synodos Theologorum frequentes conuocare, quas tristioribus dissidiis et beliis occasi onem plerumque praebere ex historiis nouimus: tamen cum ingens aliqua vtilitas petitur aut necessitas cogit, non semper incommoda et pericula, quib. nulla magnarum rerum consitia vacant, et quae mitigari et regialiqua ex parte bonorum moderatione et principum consilio et authoritae poterunt,


page 1180, image: s1180

recusanda sunt. Neque vero non vidit incommoda Synodorum vetus Ecclesia, in qua tamen, quoties extiterunt dissen siones de dogmatibus, Synodos coegerunt primum Apostoli, postea principes optimi et sapientissimi, Constantinus, Theodosius, Martianus et alii: quorum aliqui Synodis ipsi interfuerunt, vt sua authoritate impetus turbulentiorum quorundam, et distractiones maiores cohiberent. Neque vero aut Apostoli, aut illi sapien tissimi principes, Synodos habituri erant, si existimassent eas semper magis ad dissipandas quam ad conciliandas ecclesias facere. Quare hoc etiam tempore in tantarum controuersiarum diiudicatione, et quidem cum subscriptio ab omnib. qui docent in nostris ecclesiis, communiter petatur; communis etiam, vel certe frequentior praecipuorum Doctorum Synodus institui debebat. Nec dubitamus quosdam (vt omnes aliquid humani patimur) hanc vnam ob causam vehementius et pertinacius huic negocio aduersari, quia ipsi ad communem deliberationem initio non vocati, nec postea adhibiti fuerunt. Existimare. nus igitur et horum aemulationi ac inuidiae, et politicorum sapientum perpetuae obiectioni de paucitate iudicum, et non seruato processu iudicii legitimo, hac ratione occurri aliquo modo posse, si ante libri publicationem ex omnium Augustanae Confessionis principum et statuum, et qui subscripserunt, et qui non subscripserunt ecclesiis ad communem deliberationem Theologi conuocarentur, vbi cum maior pars quae iam subscripsit, consensura esset, non facile turbare illorum consensum pauci dissentientes possent. Quod si, qui hactenus aduersati sunt, etiam vocati non venirent, vt aliqui se emansuros non obscure ostendunt, tum speciosissimus hic praetextus, quod ad communem deliberationem adhibiti non fuerint, ipsis adimeretur. Haec bono et simplici studio vos, pro amicitia


page 1181, image: s1181

nostra, communi spiritu Christi, ac eiusdem de Deo fidei et confessionis societate copulata, monere voluimus. Prodesset etiam, in ipso libro Concordiae quaedam diligentius considerari, vt status controuersiae de Libero Arbitrio recte formaretur: vt Renouatio naturae per Spiritum Sanctum, Iustificationi non praeponeretur: vt dogmata quaedam et errorum damnationes, cum libris qui normae loco ponuntur non pugnarent. Scitis enim in Apologia confessionis Augustanae, expresse dici, totam Nouitatem vitae saluare, quod certe plus est, quam Bona opeta ad salutem necessaria esse. Iustificatio etiam subinde per Regenerationem definitur: et Transubstantiatio grauissime in Formula concordiae reiecta, non solum non da~natur in Apologia, verum etiam non obscure stabiliri videtur. In Loco de Coena Domini, formula, Lutheri dictum recitat, quod Sacramentarii ideo nihil, nisi panem et vinum in coena habeant, quia corpus Christi adesse non credant. Atqui eodem in loco prolixe disputatur, nec ministrantium nec sumentium fidem, esse causam praesentiae, sed solam Christi veracis et omnipotentis institutionem, cuius verba Sacramentarios retinere constat. Doctrinam de Libero arbitrio, in Confessione et Apologia latina, scitis ita verbis conformatam esse, vt Pontificiorum et Synergistarum sententiam non expresse damnet, sicut etiam illoipso tempore exhibitae confessionis (vt Acta testantur) Pontificiise prorsus de eo loco nobiscum consentire testati sunt. Rectius igitur confessionis et Apologiae dicta, nihil ad solidam confirmationem nostrae sententiae, aut refutationem Synergistarum facientia omitterentur. Tres etiam causas concurrentes conuersionis et paenitentiae, in tota fidelium vita durantis, et Dictum: Trahit Deus, sed volentes trahit: recte et pie explicari et declarari potius, vt in Torgensi formula factum est, quam si???pliciter damnari optare???us.


page 1182, image: s1182

In Articulis Smalcaldicis Spiritus Sanctus per Decem praecepta datus esse dicitur. Item Iustificatio ipsa non remissione peccatotum sola, sed etiam Renouatione definitur. Haec et similia an mutanda sint in editione, vel in Praefatione, aut Appendice Libri Concordiae declaranda, pro vestra pietate et prudentia cogitabitis. Valde etiam optaremus in Praefatione aut appendice, ad quaedam Cinglianorum scripta, et praecipue ad Apologiam orthodoxo consensui praemissam, et ad prorestationem nullitatis, breuiter et neruose responderi. Cumque in caeteris doctrinae controuersae articulis omnibus, nulla omnino vllius personae mentio nominatim fiat, existimaremus in locode Coena Domini, etiam idem seruari oportere. Et cum tantopere quidam vrgeant, vt in Antithesibus, pro Damnamus aequiualens verbum; reiicimus vel improbamus, substituatur: existimaremus, sine veritatis damno ipsis morem geri posse.

Philippi quoque nomen et authoritatem valde plausibiliter Cingliani et alii, qui a vobis dissentiunt, passim inculcant. Omnino igitur necessarium iudicamus, si non ipsi Libro Concordiae, vt saltem Preafationi mentio D. Praeceproris et Scriptorum ipsius, modesta, et grauis, cum significatione pietatis et gratitudinis, tam benemerito Praeceptori debitae, inseratur. Sed vobis haec et alia rectiora, Spirirum Sapientiae et consilii diuimun suggerere, et tamen fidas amicorum monitiones gratas esse, non dubitamus. Itaque veniam nobis benigne pietate vestra datum iri plane confidimus. Bene et feliciter valete. 1578.

[Note: Decanus et Collegium Doctorum Theologiae in Academia Rostochiensi.]


page 1183, image: s1183

IOH. FRIDERICO HOFMAN Baroni Stiriaco.

GRata mente et voce conseruo memoriam beneficiorum, quae a CL. T. singularis et paternae erga me fidei et beneuolentiae plena, accepi. Praedico etiam et celebro CL. T. pietatem, sapientiam, fidem, constatiam, et magnitudinem animi ex fiducia praesentiae Dei ortam, Qua sola fere, res ecclesiastica in iis gentibus inter tot difficultates, et Pontificis ac Episcoporum molitiones, salua et incolumis sustinetur. Superiori certe byeme, specimen pietatis et constantiae, in ruenda verae religionis professione, ad omnem posteritatem memorabile, tuo potissimum ductu et authoritate, a Prouincialibus inclyti Ducatus Styriae editum esse, ex multis locis, Spira, Noriberga, Vienna, Vratislauia ad me perscriptum est. Oraui autem Secretarium Ammanium nostrum, vt totam illarum actionum seriem, et scripta omnia vltro citroque commutata, integre collecta, mecum communicet, sicut similis constantiae, pari pietate et prudentia gubernatae exemplum, in Proceribus Austriae supra Anasum, Lynciae ante triennium, totius Germaniae piorum et bonorum admirationem et amorem meritum est. Clementiam vero T. in Carinthia quoque patrocinium Ecclesiae et piorum ministrorum, authoritate et prudentia sua, sustinere intelligo. Quare vicissim Deum Clement. T. et toti familiae benefacturum esse non dubito, sicut promisit, se glorificantes ipsum, vicissim glor ficaturum esse. Mitto Clement. T. historiam rerum in Moscouia et Liuonia superiori anno gestarum, et alias pagellas, in quibus grata vobis etiam Genealogiae Regum Portugalliae et Hispaniae inspectio futura est. Historiae de bello Africano in fine adiuncta, qua historia, mirandae vicissitudinis, et instabilitatis


page 1184, image: s1184

rerum humanarum, in tribus regibus vno victore et duobus victis, vno in praelio caesis, exemplum illustre continet. Addidi etiam de Palatino Wolffgango et ipsius Cancellario Orationes, quas vtinam vobis per otium inspicere licuisse et non ingratas fuisse intelligam. Bene et feliciter CL. Vest, valeat, et Filium, cuius me baptismo restem adhibere CL. Vest. dignabatur, vna cum tota familia reuerenter et officiose verbis meis saluter. Rostochii. Die Solstitii aestiui, Anno 1581.

CHRISTIANO a KVSSOVV Capitaneo Tribuseensi.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, Patrone colende, Cum singulare et excellens decus, et Reipublicae praesidium ac ornamentum illustre sit, Nobilitas literata, et Religionem, iusticiam ac mores patriae honestos intelligens et amans: toto pectore de hac felicitate inclyto Pomeraniae Ducatui gratulor, quod cum multis aliis insignibus ornamentis plerisque Germaniae prouinciis longe antecellit, tum vero etiam hoc pulcherrimo decore Nobilitatis, doctrina et literis excultae et perpolitae illustrius exteris fulget et praelucet, in qua cum multo ante Exe. V. non familiae solum splendore, sed ingenio, eruditione doctrinae, peritia linguarum, suauitate morum et omni virtute nobilem, omnibusque Musis et Gratiis ornatam, honorificis multorum sermonib. praedicari audiuerim: gaudeo sane ante multos annos facultatem mihi conspectus et colloquii ac sermonum nostrorum, in quib. vere [Gap desc: Greek words] inerat, aliquoties praebitam fuisse, nec quidquam mihi illa humanitatis et sermonum nostrorum suauitate vel aspectu pulchrius vel fructu laetius accidere posse videbatur. Quare memoriam illius, quantu~uis


page 1185, image: s1185

breuis nostrae consuetudinis, summa cum voluptate conseruaui, eamque humanissima epistola vestra, et de grauissimis rebus ad Ecclesiarum nostrarum tranquillitatem, concordiam et salutem pertinentibus scripta, renouari laetor. De quibus cum consilium meum vos beneuolentiae quodam errore, vt arbitror, amico expetere ostendatis, et vere [Gap desc: Greek words] sit [Gap desc: Greek words] : Deum fontem omnis sapientiae et consilii salutaris oro, vt nos doceat et gubernet, et consilia ipsi grata et Ecclesiae ac Reipubl. salutaria nobis monstret. Mea quae sit de toto Libro Concordiae, vt nominatis, sententia, non dissimulo, cum et deliberationibus quibusdam interfuerim, et censuras de illo, a 24. Statibus, principibus et aliis Confess. Aug. adiunctis, inter quas tamen Pomeranica non fuit, legerim, ac expenderim, et nuper cum collegis in hac ecclesia et Academia meis et plerisque omnibus in toto Ducatu docentibus subscripserim. Vtinam vero Exc. V. tali pietate, sapientia et doctrina ornatae, cuius ego iudicium et suffragium pluris, quam multorum aliorum facio, mea sententia non displiceat et improbetur. Sed existimo de singulis doctrinae articulis in Libro concordiae, causas et fundamenta ex sacris literis adeo perspicua et immora ostendi, vt veritatem [Gap desc: Greek words] quaerenti non difficilis sit diiudicatio. Nec tamen ita amo meum iudicium, quin si quid reprehendetis vos, vel alii boni et docti viri et firmiores causas et fundamenta ex verbo Dei illustriora monstraretis, re communiter deliberata, vestram sententiam meae anteferre velim. Respondebo autem praecipuis epistolae vestrae capitibus ordine, quantum in praesenti luctu, et aliarum occupationum concursu omnino licet. De Augustana Confess. anno 1540. locuplerata quaeritis, an quid palam falsum et impium in ea contineatur? Existimo autem vos ex libello actorum in comitiis Augustanis anni 1530.


page 1186, image: s1186

cum confessio exhibita est: ante biennium ad vos missu, si tamen inspicere eum vobis vacauit, cognouisse, quae mea de posterioribus illis editionibus confessionis sententia sit, ac si sana et Lutherana explicatio retineatur, nemo eam reiicere potest. Ego sane, etiamsi fateor, me a nonnullis obiurgatum esse, quod in quinto et decimo articulo Latinae editionis, et decimo ac decimo octauo articulo Apologiae Germanicae, mutationes non considerarim, quas insidiosas fuisse recentium Theologorum Vitebergensium, quos Sacramentarios nominatis, disputationes demonstrarint: tamen cum in omnium Patrum scriptis multa desideremus, et naeuos multo foediores, et, si pertinaciter defenderentur, plane intolerabiles, pietati ipsorum et meritis erga ecclesiam condonemus: multo magis de hac confessione, quae commune Eeclesiarum nostrarum symbolum est, et de caeteris praeceptorum nostrorum scriptis candide iudicare malim, quam ambigua in deteriorem partem detorquere. Sit malus Interpres, nil bona verba iuuant. Sit bonus Interpres, nil mala verba nocent. Nec quidquam ita circumspecte dici potest, quin cauillando arrodi, vel ambiguitatibus vocabulorum ludendo deprauari possit: quod nunc etiam in aliquot censuris de Libro Concordiae perspicue apparet. Sed cur confessio anni 1540. in Libro Concordiae reiicitur et damnatut? Respondeo non eam damnari. Sed cum omnes principes et docentes in his Ecclesiis semper hactenus ad Confessionem Carolo V. in comitiis anni 1530. exhibitam sese referant, cuius varia et dissimilia exempla posterioribus annis sparsa esse constat: primam illam, sicut a principibus subscriptis Carolo V. oblata est, expresse nominari et simul retineri oportere iudicatum est. Mihi sane non displiceret, nominatim in Prooemio dici,


page 1187, image: s1187

nec confessionem anni 1540. nec Praeceptoris Philippi Locos communes, aliaque Scripta reiici, modo iuxta normam doctrinae in prooemio expressae accipiantur.

Vestros Doctores, in veteri, pia, et simplici doctrinae forma, quae ante annos 32. viuente Luthero Vitebergae sonuit, persistere, et fideliter Lutheri depositum conseruare, libenter ex vestris literis intelligo, nec vnquam eos defectionis accusari memini. Iraque nulla, apud me praesertim, Apologia opus erat. Deum oro, vt ipsos et nos omnes, Spiritu sancto suo regat, vt depositum verae doctrinae constanter tueamur, nec ab agnita veritate vnquam discedamus. Fateor me quoque de antiquis seu vetetibus Vitebergensibus esse, qui Lutherum vndecim postrema Geneseos capita in scholis explicantem, et pro concione docentem, postremis vitae illius mensibus audiui, cui etiam Iohannis Brentii litetis commendatus fui.

Quod Nouos Vitebergenses duplices, Sacramentatios et Flacianos constitui scribitis, nondum satis assequor. Sacramentarii se ante 20. annos, viuente adhuc Caluino, et contra inferioris Saxoniae Ecclesias scribente, non obscure apud multos intelligentes manifestarunt. Hos, cum Tyrannidem plusquam Pontificiam in multos pios et innocentes doctrinae Lutheri Professores exercerent, quos technas et fraudes illorum odorari sciebant, et passim in aulis et ecclesiis imperitos doctis dolis fascinarent vel seducerent: multi etiam contra conscientiam excusarunt. Ab his omnes, qui Lutheri Confessionem de Persona et Maiestate Christi, de Coena Domini, de Seruo atbitrio etc. constanter retinebant, proximis aliquot annis Flacianos et Eutychianos sine discrimine proclamari et omnib. diris deuoueri meminimus. Inter quos tamen plurimos vera et viua Ecclesiae DEI membra, et non tam Flacianos, quam sinceros Luthetanos


page 1188, image: s1188

fuisse et esse iudico. His praesentes etiam Theologiae Doctores in Academia Vitebergensi annumero, quorum haudscio an vlli quidquam cum Flacio Illyrico, aut illius litibus negotii vnquam fuerit, sed odiosum nomen Flacianotum ad deformandos et premendos viros bonos et sinceros Lutheranos, vt totos iam 20. annos vsitatum fuit, detorqueri apparet, quod DEO commendandum est.

Formam Examinis Ordinandorum vestram non vidi. Quid de controuersia ordinationis et impositionis manuum isthic mota. D. Praeceptor Philippus responderit, memini, ac iudicium illius, cuius prima verba sunt: Nihil in alterutra parte exaggerabo, Nihil vllius factionis studio aut odio dicam etc. et alterum, cuius initium est, In Historia Ecclesiastica etc. vero pectore probo. Recentem disputationem de Primatu definient illi, ad quos pertinet. Non scio, an accommodari ad eam Ennii versus debeat: Omnis cura vitis vter esset Induperator. nec a propriis negotiis tantum mihi superest otii, vt in aliena Republ. [Gap desc: Greek words] libeat.

Quae ex libello Examinis, de partibus doctrinae controuersis, excerpta misitis, non licuit mihi nunc propter varias occupationes (nam et de adiunctis literis Anglicis heri respondendum fuit) et propter luctum domesticum, in quo versor, perlegere, multo minus attente considerare. Sed cum inter caetera scribatis, Vestros in dissimili sententia esse cum iis qui Librum Concordiae approbarunt et subscripserunt: optarim sane eorum caussas et fundamenta ostendi authoribus Libri, et actoribus praesentis concordiae negotii praecipuis, quos magno cum desiderio, vestrorum censuram hactenus expectasse scio. Mihi caussae et fundamenta ex sacris litteris perspicua et immota in Libro Concordiae, posita, tantisper satisfacient, donec ab iis, qui forte alicubi


page 1189, image: s1189

nostros a recta via deflexisse putant, meliora et firmiora fuerint prolata. Interea pie precando et benefaciendo potius quam contentiose rixando, vel argute cauillando, me Christianum et Theologum esse, velim demonstrare.

Deum oro vt nos doceat et gubernet: et vobis ac omnibus vestris Annum felicem et tranquillum praebeat. Datum Rostochii, Pridie Calend. Ianuarii inchoantes annum 1578.

ARNOLDO WITFELD.

S. D. Generose et Magnifice Domine Cancellarie. Literas. M. V. cum adiunctis insignium aliquot historiarum veterum Danicarum ac Megapolitanarurm monumentis, accepi. Reuerenter autem et pro historicis hisce documentis benigne mecum communicatis; et pro candida indicatione caussarum offensionis, in quam isthuc incurri, gratias ago. Quod ad documenta Magnificent Vestr. benignitate transmissa attinet, ex quibus instrui possim, cur Vandaliae titulum Daniae Reges gerant? antea etiam amicus quidam isthinc cessionem illam Holsatiae, Hamburgi, Lubecae et reliquae Vandaliae seu Megapolis, vsque ad Eldam et Albim, a Friderico II. Imperat. in Comitiis Metensibus anno 1214. factam, cum Pontificis confirmatione, impertiuit. Verum si propter hanc donationem, regi Waldemaro factam, Vandaliae titulum Daniae reges retinent, quo iure vel praetextu, eundem titulum Sweciae reges vsurpent, doceri velim. In adiunctis, Alberti Regis et Senatus Regni Sweciae literis, quibus Gotlandiam et alias aliquot prouincias, Waldemaro vltimo, 1366. solenni forma cedit: Nomina et situs prouinciarum Vinnem, Kink, Mark, mihi non satis noti sunt.


page 1190, image: s1190

Eluesburg existimo, portum illum celebrem esse quem vnicum ad mare occidentale Sweci iam possident. Itaque in extremas angustias tum Swecos fuisso redactos, cum de portu illo et tot prouinciis, Waldemaro cesserunt, video. Optarim autem integram regni Alberti Regis Sweciae historiam nobiscum communicari posse, nihil enim in hac ipsius patria, de illis temporibus plene annotatum, hactenus reperi. de Rostochiensibus paulo plura extant, quae tamen ex vestris documentis plurimum lucis accipiunt: Remitto autem ea, quibus me instrui voluistis, literarum exempla sicut me facturum recepi.

Nunc de altera Epistolae parte respondeo, Gratum mihi fuisse candorem et sinceritatem vestram, in causis recusatae isthic communicationis documentorum historicorum petitae, commemorandis. Quas a triginta annis et tempore belli Suecici reuocatas fateor mihi nunquam, ne per febrim quidem somnianti, in mentem vnquam venire potuisse, nisi a vobis iam subiectae essent. nec quicquam mihi esset optatius quam, multa illa, parum recte de vestrae nationis rebus, etiam ante editionem Chronici, caeteris libris meis inspersa, quorum nihil ego recordor, in specie a vobis indicari: vt remedium adhibere conuoniens mature possim. Nec fabellas rumusculorum, quae belli tempore spargi ab inimicis solent, tanti tamque diuturni odii caussam fuisse, inde coniicio, quod multis post bellum annis inclyrum Regem Fridericum, mihi non inclementem, et multos a me commendatos, scholasticos Danos, et Germanos clementer suis stipendiis iuuisse, expertus sum. Nec Theologicas controuersias, quatum meministis, in caussa fuisse arbitror. Quae nullae mihi vnquam cum inclyti regni vestri ecclesiis, quas suspexi semper et veneratus sum, intercesserunt, et in Germaniae


page 1191, image: s1191

Theologorum dissidiis, ea moderatione et lenitate versatus sum, vt sapientibus ac aequis et non duris iudicibus, sperem sententias meas probari posse.

Quarum confessione edita, me a certaminibus, quae nimium altercando veritatem a mittant citius, quam illustrent, ad Saxoniae et vicinatum gentium, Chronicon, de proximis centum annis colligendum retuli. et materiam scribendi, ac informationem, ex aliquot vicinorum regum et principum ac ciuitatum archiuis petiui. Quae cum Iustitiae et veritatis arces in his terris habeantur, fideliter earum praescriptum, vbi habere potui, fecutus sum. De caeteris, vt fingere nihil debui, ita parcius et timidius necessario dicendum fuit. Et tam IOANNIS Daniae et Sweciae Regisvitam, cum Stenonis Sweciae Gubernatoris actis, a Rosefontano vestro, quem fide dignum a vobis haberi non dubito; descriptam, totam fere, conuiciis tantum demptis, cum Swecicis expositionibus, a proximo Sweciae rege Iohanne III. prolixe communicatis contextam esse, collatio ostendet. Documentam etiam Historiae Danici regis Christierni non postremum esse, Senatus regni Programma, anno 1523. typis expressum existimo, vt non prorsus documentis omnibus destitutus, nec parte altera plane inaudita, haec instituere aggressus sum. Totum etiam Quartum Chronici Saxoniae nostri librum, Holgero Rosenkrantzio dedicatum, cui titulus est: Dania et Swecia, priusquam Lipsiae ederetur, praecipuorum isthic procerum aliquot iudicio et censurae subieci, et ad illorum subiectiones totum deinceps conformaui. Eodemque modo, caeteras etiam Chronici illius de Danicis rebus narrationes, peritorum iudiciis ac censuris aestimari et dirigi optaui. Sed cum frustra me niti, et prolixius ac crebrius excusando, Iras quorundam grauiores irritare cernam: prorsus mihi deinceps quiescem


page 1192, image: s1192

dum, et in sola Dei ac vestra bonitate et clementia acquiescendum esse, video. Vt enim in DEO Bonitas et Clementia, supra caeteras virtutes eminet ac elucet: ita Heroicos viros ac summos gubernatores, qui DEI imaginem et vices in his terris gerunt, quo ad Dei similitudinem ac cognationem propius omnis virtutis praestantia accedunt, eo mitiores ac placabiliores animos gerere conuenit: cum Phalaris etiam quamquam Tyrannus scripserit: [Gap desc: Greek words] . Cum nos homines mortales simus, immortales iras et odia a nobis retineri, nequaquam decet. Spero igitur, vos, si non summissae et verecundae meae purgationis, attamen Heroicae bonitatis et mansuetudinis vestrae, magnis viris dignissimae rationem in hac offensione tandem deponenda vel lenienda, habituros esse. nam Quo quis est maior, magis est placabilis irae. Bene et feliciter valete. Pridie Palmarum. Anno 1594.

CHRISTOPHORO PELARGO.

REdit ad te Fridericus Corfinius I. V. D. Musarum et Charitum delitium, cui petenti epistolam dedi, vt et ipsi, si possem, prodessem, et studium ac obseruantiam tibi meam declararem. Simul autem mitto Erasmi libellum, vere [Gap desc: Greek words] , quem Institutionem Principis Christiani inscripsit: cui Epistolam ad Illustrissimum Academiae iam vestrae Rectorem Marchionem Christianum, defuncti Electoris ex Anhaldina primogenitum, praefixi. Obulum ab eo nullum capto aut expecto. Tantum optarim Libellum nobilissimum, et sapientissimis ac vtilissimis stipatum praeceptis, isthic iterum bibliopolae alicuius, aut si is recuser, Principis sumptu excudi. Apud nos Typographi mendici sunt, nec quisquam mercatorum, in


page 1193, image: s1193

hanc mercem auro et gemmis preciosiorem, vel teruncium collocet. Alibi recentia tantum scripta, quae [Gap desc: Greek words] voluunt, certi quaestus causa exprimunt. Erudita eiusmodi et grauia et salutaria [Gap desc: Greek words] patronos nullos inueniunt. Quaeso igitur vt in vestra Academia, huic aureo libello, nunc fere ex memoria hominum extincto, reuiuiscere liceat, et an adhuc studiis Christiani vestri Samuel Reinhardus praesit, significes. si alioquin impetrari editio poterit, ne quidem exhibere Christiano Epistolam praemissam, meo nomine, velim. Abunde enim mihi satisfactum erit, si libellus vtilissimus rursum excudetur. Atque haec hactenus. De Republ. quae habemus, paucis adiungo. In Belgico cum Gallis certa et firma pax, sed cum Hollandis et vnitis prouinciis bellum initio huius mensis instauratum est, ducto ad Rheinbergam exercitu Hispanorum firmissimo, cui impar Mauricius comes Nassouius, cum suis copiolis, in Castello Schenkii quod vocant, ad Rheni diuertigium desidet. Hispanici exercitus Imperator est Franciscus Mendoza, Regni Aragoniae Admitalis, et summus belli et patrimonii regni Consiliarius. Swecica fortasse Stetino ad vos assidue perferuntur. Pagellam de primo appustu regis in Oppidum regni Swecia Calmariam mitto. Sed recentiora acciderunt [Gap desc: Greek words] , de quibus [Gap desc: Greek words] adhuc integram non habemus. Vngarica typis descripta impertio, et a vobis Silesiae et Boemiae propioribus, plura et certiora expecto. Bene et feliciter vale. Die Mauritii, 22. Septemb.

IACOBO HERBRANDO.

QVihas tibi exhibet, ciuis vester, salutem mihi amicam verbis tuis nunciauit. Haec beneuolentiae erga me tuae et memoriae mei conseruatae significatio, admodum mihi grata et periucunda fuit. Quare reuerenter tibi gratias ago, et Deum oro, vt te Academiae


page 1194, image: s1194

illi (in qua ante 52. annos, Te, prioris ad Timotheum caput secundum pro concione enarrantem magna cum admiratione et fructu puer audiui, et cuius voces adhuc in meis auribus [Gap desc: Greek words] sonant) et toti ecclesiae incolumem et florentem seruet, ac vtrumque nostrum, decurso iam fere ad metam vitae mortalis spatio, doceat et gubernet, et piam et placidam migrationem seu [Gap desc: Greek words] tribuat. [Gap desc: Greek words] . Legi superiore anno Orationem de Optimo Principe Ludoico tuam, isthic in funere illius habitam. ex qua inter multa alia vitae tuae, in illustri illo celeberrimae Academiae theatro, praeclare perpetuo actae annos decimum Climactericum superantes, didici. Etsi autem paucis annis tardius vitam ingressus sum, tamen iisdem fere morbis Arthriticis et aliis, qui [Gap desc: Greek words] sunt, nos conflictari intelligo. ac superior mensis mihi, sinistrae manus et vtriusque pedis vsum ademit. Quam calamitatem, dextra adhuc incolumis, vtcunque solatur. Qua vicissim tibi salutem adscribere potui. atque vtinam saepius, ambo senes, ambo curis et laboribus confecti, ambo [Gap desc: Greek words] in amissam patriae caelestis haereditatem expectantes, colloqui per literas, et nos mutuo consolari et recreare possemus. nam vt in veteri carmine est: [Gap desc: Greek words] . praesertim si eiusdem de Deo fidei et confessionis societate coniunctus sit. Vt mei Collegae omnes iam senes (excepto D. Dauide Lobechio, iuuene, sed doctrina et prudentia multos senes superante) et Ecclesiae in hoc littore Balthico cum vestris coniunctissimae sunt. Idibus Maii, Anno 1595.


page 1195, image: s1195

THEOLOGIS HELMSTADIensibus, Tilemanno Heshusio Danieli Hofmanno etc.

SAlutem a Filio Dei domino nostro Iesu Christo, fonte et custode veritatis et pacis in ecclesia vnico. Reuerendi et Clariss. V. V. Domini et fratres colendi. Cum sciamus pectora nostra, communi Spiritu Christi, quod vinculum est amicitiae firmissimum, et eiusdem de Deo fidei ac Confessionis, in Concordiae libro publice nuper repetitae societate, inter se copulata et deuincta esse: plane confidimus vos pro singulari pietate, candore et studio conseruandae in Ecclesia veritatis et pacis vestro, hanc Epistolam, eodem quo a nobis scripta est, animo amico et sincero, acceptatutos esse: et ad duo haec praecipua et summa Ecclesiae bona, [Gap desc: Greek words] , seu ad vnitatem Spiritus in vinculo Pacis religiose tuendam; consilia et actiones vestras omnes referre. Nobis etiam, eosdem fines in nostro docendi ministerio et caeteris Ecclesiae negociis publicis, cum de iis ad nos refertur, propositos esse, nihil vos existimamus dubitare. Cum igitur relatum nobis a fide dignis esset, scripta quaedam vestra, (quibus et Concordiae liber Germanice et Latine rypis expressus, et praesatio illi praefixa, quibusdam in partibus improbetur, et de Apologetico illius, nuper in vicinia vestra recognito, censura nimis exquisite et aspere agatur: ideoque retractatio non solum Apologiae, verum etiam libri Concordiae, in Synodo ecclesiarum nostrarum communi, a vobis flagitetur) ab Illustrissimo Principe vestro ad Electores quosdam nostrae confessioni adiunctos missa esse: significandum vobis dolorem et sollicitudinem de tristiss. scandalo ac distractione Ecclesiarum nostrarum, si


page 1196, image: s1196

vrgebitur aut publice agitabitur negocium, paulo post eruptura, nostram duximus. et si quid reuerenter rogando, monendo, obtestando, possemus, scintillas huius noui incendii comprimere ac restinguere sane cuperemus.

In Synodo Ecclesiarum nostrarum communi, de rebus tantis deliberatum ante, et concordibus sententiis decisum fuisse, toto pectore optaremus. praesertim si talis Synodi hominum piorum, sapientum, timentium Deum, et ab omni ambitionis, odiorum, fastus, a uariciae suspicione alienorum, qualem Sturmius et Neopolitana Admonitio describit, vel saltem Apostolicae illius Act. 15. facultas haberi potuisset. nam in Ephesina prima, vt de [Gap desc: Greek words] taceam, et Chalcedonensi, quanta odiorum acerbitate, et rixis ac tumultibus pudendis, inter Theologos, tantae res actae, et decreta facta, et foeminarum autoritate gubernata sint, vobis ignotum esse non potest. Nostra vero aetate, ad nouum incendium in Ecclesia inflammandum; nulla commodior via esse Synodo Theologorum paulo frequentiore, multis sapientibus videtur, vt non inconcinne Homeri versum quidam eo accommodauerit, [Gap desc: Greek words] . Etsi igitur nos quoque, ante aliquot annos, vt speciosissima haec aduersariorum et nostrorum Politicorum obiectio, de paucitate iudicum et non seruato processu legitimo, refutaretur, Synodum suasimus, eaque de re ad Theologos Electoris Saxoniae, qui hoc concordiae negocium soli gubernabant, diligenter scripsimus: tamen postquam obtineri illa non potuit, et Theses de doctrina et contrariorum errorum reiectiones in concordiae libro, normae verbi diuini non repugnabant: et plures controuersiae de Dogmatibus, quam in vlla Synodo Oecumenica trienni factum forte fuisset, in eo declaratas et decisas videremus: nos quidem gratias Deo immortales


page 1197, image: s1197

pro tanto beneficio deberi fatentes, libenter acquieuimus. Vobis etiam hanc rationem restituendae concordiae, et Formulam ipsam placuisse, ex publice scripto, commentitiae illi Epistolae ad Ducem Iulium opposito, et ex subscriptione vestra, omnibus constat.

Quod vero nunc a vobis opponi et exaggerari audimus, alium editum librum, alium a vobis subscriptum esse: non existimamus quidquam in eo, quod ad doctrinam attinet, in thesi vel antithesi mutatum esse. nam quod dictis vsitatis, Trahit Deus sed volentem trahit, et, Tantum velis et Deus praeoccurrit etc. nomina primorum autorum, Chrysostomi et Basilii adduntur, vt inspectis integris autorum locis, cerni facilius possit, ad Pelagianae sententiae confirmationem ab initio illa vsurpata esse: id quidem nobis tanti momenti non videtur, vt iustam retractandae prioris subscriptionis causam praebeat.

Nec Catechismus Lutheri propterea mutilatus videri debet, c]uod appendices illae Ceremoniarum copulationis Sponsi ac sponsae, et Exorcismi, quas Lutherus ipse, nemini velut hoc modo seruatu necessarias obtrudere, sed cuilibet Ecclesiae suum morem liberum esse voluit, alicubi omissae sunt. Quas quidem in nullis fere superioris Germaniae Ecclesiis, cum quibus concordia inita est, vsurpari, vos non ignoratis.

Latinam versionem alicubi incommodiorem et minus circumspecte editam, ipsi fatemur. Speramus autem D. Selneccerum operam iamdudum dedisse, vt illa emendatior deinceps prodiret. Etsi igitur nos quoque nec vidimus ante editionem, nec approbauimus: tamen cum Germanicum exemplum subscripserimus: cur idem in aliam linguam recte conuersum reiiceremus?

Nobis quidem in Latino concordiae libro illud etiam


page 1198, image: s1198

displicet, quod Apologiae Latinae prima editio nori retenta, sed altera eodem anno 1531. ab autore mutata, libro inseritur.

Et in controuersiarum declatatione, multis in partibus, Torgensem formam retentam potius, quam mut am Bergae fuisse optaremus. Verum quid faciamus? Num propterea etiam caetera Dei beneficia ingentia, explicatione illa controuersiarum, et decisione pia et perspicua, ecclesiae nostri temporis tributa, non amplectemur, aut nouae et tristiori distractioni fomitem subministrabimus? Id nos quidem nostro loco nequaquam pie a nobis fieri posse iudicamus. Quod igitur Pisandro interroganti, cur statum quadringentorum in Repub. Attica admisissent? Respondit Sophocles, quia nihil vidisset in Rep. melius fieri potuisse: ita nobis existimamus, in hac controuersiarum diiudicatione, qua nulla melior proximis annis in nostris Ecclesiis extitit, adquiescendum, nec conuulsione aut labefactatione illius, incendium tristius accendendum esse.

Appendicem libri, quae Patrum dicta continet, in editione Palatina, velut ad Concordiae librum nihil pertinentem, scitis relictam esse. Nobis tamen, testimonia illa collecta, sub vnum velut aspectum poni, pergratum est. tametsi revideri illa, et cum fontibus conferri oportere, vna vobiscum sentimus.

De Recessu Francofordiano quid sentiamus, vobis fortasse non ignotum est, et magno labore constitisse scimus, vt epitheton Christiani Recessus, ex praefatione tolleretur.

De scholasticis illis terminis, Formaliter, subiectiue, habitualiter etc. quos nec Principes nec ministri et doctores Ecclesiarum plerique intelligunt, delendis in Praefatione, diligenter monueramus. Sed superiorib. illis censoribus, qui hoc negocium gubernarunt,


page 1199, image: s1199

quod semel scripserant, non inepte principibus tribui, ideoque nec delendum, visum est.

Hypotheses etiam inprimis a vobis vrgeri audimus. Quas prudenter et recte, communicato plurium bonorum ac doctorum consilio institui, nobisquidem non displiceret. Sed fundamentum Hypothesium est Thesis et Antithesis firmiter constituta: Quod in Apologia graui, inprimis muniri et stabiliri oportere constat.

Intelligimus autem, de vbiquitate, cuius patrocinium non suscipiendum, suadetis, in emendatae Apologiae cap. 9. ita disseri, vt generalis illa [Gap desc: Greek words] corporis, a Disputatione de coena, exemplo et verbis Lutheri (Tom. II. Witteb. Germ. fol. 187. fac. a. b.) praecidatur, nec tamen damnetur, sed cum non satis explicate in scriptura traditum sit, quid sit super omnes coelos ascendere vt omnia impleat: in aeternae vitae Academiam reiiei. Vtinam vero hic campus, adeo speciose contra vbiquitatem declamandi, aduersariis, insertione quorundam dictorum Lutheri in Librum Concordiae, non patefactus esset. Quae in Torgensi Archetypo non extate ipsi meministis. Nec tamen Testimonia illa et argumenta Lutheri, et alias illius Phrases, incommodiores aliquibus visas, propterea in Hypothesib. [Gap desc: Greek words] vel damnari, et ex Ecclesiae agro et finibus exterminari vellemus. Sed candide et sincere, vt ipsum sensisse scimus, explicari. Nam quod dicit, carnem et verbum esse vnam Essentiam: scitis ipsi cum in contextu addere: Das Gott vnnd Mensch in Christo ein Pirsönlich wesen sey, quod prorsus nihil habet incoommodi. Vocabulorum vero Abstractorum vsurpationem pro concretis, et e contra, passim etiam in Patrib. occurrere scitis. Postremo, non tam Processum in hoc concordiae negocio, qui pro ratione temporum et causarum dissimilis est, quam opus ipsum spectemus. Quae Synodus, cum confessio Augustae exhibita scriberetur, habita est? Apologiam Confessionis solus


page 1200, image: s1200

Philippus: Catechismos duos, solus Lutherus, sine Synodo, composuerunt. Et tamen scripta illa fere vt Symbola nunc ecclesiae nostrae amplectuntur. Quare et nunc Paucorum labor, in Diiudicatione controuersiarum, et Apologia illius collocatus, grato animo accipiatur. Nos quidem, toto pectore, Triumuiris illis gratias agimus, qui delineandae Apologiae et iuxta censuras Ecclesiarum adornandae laborem vtilissimum et necessarium nostris Ecclesiis susceperunt: nec tamen ad illius sub scriptionem quenquam invitant aut cogunt: cum omnes pios et bonos sperent sua sponte ad confessionem illam et defensionem verae doctrinae luculentam se aggregaturos esse.

Cum autem nolle vos ad societatem communis huius confessionis et Apologiae recens adornatae accedere ostendatis, nisi liber Concordiae Germanicus et Latinus antea mutetur, et Hypotheses addantur, et processus alius per Synodum instituatur: Nos quidem, si pertinaciter in eo perseuerabitis, et publicis scriptis, vt quidam minantur, negocium hoc vrgebitis: magnum et acerbum moerorem capiemus. Nam et veritas Doctrinae a vobis antea in libro Concordiae approbatae, apud multos in nostris Ecclesiis in dubitationem adducetur, si vos tanta autoritate et doctrina viros defecisse ab eo intelligent. Doctrinae enim corruptelas aliquas, antea a vobis non ita animaduersas, nunc demum in eo deprehensas esse, suspicabuntur. Ecclesiarum vero nostrarum, quae communi hac confessione vix dum coalescere coeperant, nouae et tetrae distractiones sequentur. Quibus a vobis causam, profecto non necessariam, praeberi sane ex animo doleremus, cum sua voce Christus, tristissimum vae homini, per quem venit tale scandalum, denunciet. Tacemus nunc aduersariorum ab vtraque parte ludibria et sarcasmos, quibus nostrae Ecclesiac et earum doctores et totum hoc concordiae negocium


page 1201, image: s1201

exponentur, et propter nos nomen Dei blasphemabitur in gentibus. Minus etiam honorifi cum Illustrissimo Principi vestro, qui primus fere huius consilii restituendae concordiae autor et promotor fuit, et omnes suarum Ecclesiarum et scholarum ministros subscribere voluit; et vobis, qui non solum subscripsistis, sed amplis etiam praeconiis publice editis librum Concordiae ornastis, futurum est, si nunc ab eo desciscere videbimini, vel denuo eum in Synodo recognosci obstinate flagitabitis. Quare per viscera misericordiae Dei, et gloriam seruatoris nostri Iesu Christi, et Ecclesiae ipsius sanguine redemptae salutem et tranquillitatem, vos rogamus et obtestamur, vt ea, quaepaci et Concordiae nostrarum Ecclesiarum seruiunt, aemulemini; et a communi hac Ecclesiarum nostrarum confessione et controuersiarum declaratione, quam verbo Dei consentaneam esse in Libro Concordiae ipsi antea testati estis, non discedere, sed idem nobiscum iuxta Christum Iesum sentire, et vnanimiter vno ore glorificare Deum et patrem Domini nostri Iesu Christi dignemini. Commonefactiones vtiles et necessarias multas in censura Apologiae vestra inesse didicimus, quarum rationem habitum iri non dubitamus. Sed Concordiae librum nunc denuo sub incudem reuocari, maximo cum totius Ecclesiae scandalo et plurimorum piorum offensione, et Concordiae, tanto labore inter tot aduersationes constitutae euersione, coniunctum erit. Itaque oramus, vt sollicitudini et dolori nostro, qui hanc Epistolam nobis alioquin satis occupatis expressit, veniam deris, et in tuenda cum his Saxoniae Ecclesiis veritate et pace, cui vtilem et salutarem esse Librum Concordiae, ipsi antea subscriptione vestra testati estis, firmiter perseueretis. sicut scimus vos ea pietate et constantia, iamdudum eximiam in Ecclesia sanctorum laudem consecutos esse. quia in


page 1202, image: s1202

tantis rebus nihil [Gap desc: Greek words] vel in aliorum gratiam aut odium facere soleatis. De beneuolentia et obseruantia erga vos nostra velut eximia et ecclesiae salutaria gloriae Dei organa, nihil vos dubitare iudicamus. Eodem igitur, quo a nobis scripta est, animo benigno et candido hanc episto! am, vos accepturos non dubitabimus. Bene et feliciter valete. Rostochii, 27. Nouembris. Anno Domini 1582.

Decanus etc.

IOACHIMVS CAMERARIVS DAuidi Chytraeo S.

EPistola tua grauiter et studiose ad me scripta, plena etiam significatione haud vulgaris beneuolentiae a Basbicio mihi est reddita. Cui si qua in re officium praestari poterit, non est defutura diligentia operae meae. Sed mea ego opera aetati isti iam multum prodesse nequeo. Consilio fortasse possem, si illo vti aliquibus liberet, aut si multi etiam delectarentur congressu meo. Basbicium quidem confido non indecorem fore genti suae, et sibi conciliaturum aliquid laudis peculiaris. Cogitabam eum erudito et probo magistro commendare. Ita ego quoque ad ipsius studia melius possem prospicere. Nam adueniens [Gap desc: Greek words] . De hoc igitur hactenus. Quae sunt in Epistola tua de cupiditate tua piae consensionis et detestatione turbulentae audaciae, et professione voluntatis erga bene meritos de piis studiis, ex iis magnam cepi voluptatem. Concordantibus enim bonis quamplurimis, spes sese ostendit aliqua quietis vtilis ecclesiae Iesu Christi. Cuius administrationem non vbique stabilitam, et habentis hostes insolentes ac potentes, quantopere labefactarint quorundam, nequid vehementius


page 1203, image: s1203

dicam, [Gap desc: Greek words] , non est obscurum. Quae vt scis, ab Apostolo Paulo inter [Gap desc: Greek words] recensentur. Vides quam importuna atque temeraria petulantia sit nonnullorum, et omnem occasionem maledicendi atque insectandi alios quaerentium, et indies nouam plagam impingentium causae, cuius communis esse debebat defensio, et non cessantium comminisci obtrectationum ad vulgus fabulas. Quosdam etiam vel doctrinae mirificae copia, vel singularum opinionum pertinacia instigat ad proferendum minime necessaria, et ad dimicandum de suis coommentis, non pro veritate. Quid quia ob res nugatorias suscipiuntur inimicitiae, et exercentur simultates. Scribit vir quidam fide dignus de rebus Pannonicis cum alia, tum esse quosdam nobiles, qui aliquot annis abstineant congressu Ecclesiastico: [Gap desc: Greek words] : Et conqueritur idem de miserabili confusione dissensioneque tam doctrinae quam actionum Ecclesiasticarum. Quapropter in tanta omnium rerum praesente perturbatione et tantis impendentibus periculis, lectis tuis literis, laeticia affectus sum. Quibus declaratur animus tuus rectus, et consilium rebus communibus fructuosum. Multi errant manifesto, qui personarum quasi causam agi, et de harum dignitate decertari putant. Nam tota res ecclesiastica in discrimen vocatut, et commouentur ea, quae admodum vereor vt sustineri possint ab autoribus. Sed de his plura scripsi quam opus fuit. Tu mihi rem gratam fecisti, quod literas tuas, praesertim tales, dedisti Basbicio ad me perferendas. Tibique velim persuadeas, si quid tibi officii praestare mihi concedatur, non passurum me requiri studium vlla in parte meum. Fac officiose


page 1204, image: s1204

salutes Caselium nostrum verbis meis. Cui modo non scripsi, quod propter quasdam occupatiunculas accurate respondendi (id quod fieri deberet) neque tempus suppeteret, neque daretur facultas. Vale. Lipsiae Die XVII. M. Septembris.

IOHANNES CYRIACVS, LIBER BAro in Polheim et Wartenburg Dauidi Chytraeo S. P. ab Iesu Christo.

CVm Salisburgo Viennam redirem: Praeceptor obseruande, literae tuae suauissimae me expectarant: amore et officio refertae: quas summa cum voluptate legi. Inprimis vero, te memoriam mei rerinere, gratissimum accidit. Beneficia autem scio nulla: nisi ea appellas: animum tui obseruantem, tibique inseruiendi paratissimum, [Gap desc: Greek words] . De Carminum libello fortassis illud: sat ciro, quod bene sat: praesertim cum vos extra culpam sitis: quorum incredibilis industria: et omnibus gratificandi in rebus honestis, animus paratus: mihi sunt perspectissima. Exempla cum insigniis accepi omnia: pro vectura solui: in aere praeterea vestro sum; quod nescio: Ioannes Theodoricus me liberabit. Domino Fredero pro industria, non soluenda: sed animo grato declarando: munusculum mitto. Illud si gratum erit; gratias me habuisse homini industrio laetabor. Libellos Consiliariis iucundos fuisse, minime miror: cum tu eos probes: Quid enim displicere cuipiam potest, quod tuo grauissimo placuit iudicio? Epistolas et illa tenuia accepi. Etiamsi enim ob negotiorum multitudinem literis operam dare: quam debeam et volebam: imped???or: tamen scholastica illa me oblectant. Quare ea me accepisse vehementer gratum est. Ab itinere Italico,


page 1205, image: s1205

quod toties paraui, et adhuc paro, imo accinctum fere, multae me res, et grauissimae, reuocarunt: de quo ex Friderici nostri literis cognoscetis. Cum filiola tua optime actum, tute intelligis: tum subsequuturus, si Ecclesiae et Scholae tua opera non indigebunt: quod sero, et si mortalis vitae pateretur ratio, nunquam fieret. Coniugem tuam et Dn. Professores omnes, Praeceptores meos obseruandos, meo nomine salutabis: meique memoriam retinebitis, vt vestram nulla vnquam apud me delebit obliuio. Vale. Datum pridie Id. Decemb. Anno M. D. LXXIX. Viennae Austriae.

IVSTVS LIPSIVS DAVIDI Chytraeo S.

VIr Eximie. Epistola tua vltro ad me tam benigne, tam honeste scripta, quid dicam, quantum sim delectatus! aegre possim: et reuera [Gap desc: Greek words] . An ego non magni aestimem siue iudicia haec, siue affectum, a te tali viro! quem vt in os laudem, non meus, non tuus pudor patitur: et eligo potius te, vt sacra, silentio venerari. Amorem tantnm meum non sileo, qui iampridem in te non magnus solum, sed clarus apertusque, apud eos qui propius me norunt. Nam vt ab igne, quamuis incluso, aura aliqua aut scintillae fere erumpunt: sic in sermone aut gestu se prodat oportet seria aliqua admiratio aut amor. Nos fecimus. et Chytraeus mihisemper in animo, saepe in ore: cum admiratione eorum, quae vtiliter et sine ambitione, in publicum cottidie promis. Vt e fonte aliquoperenni varii riuuli, sic e tuo isto pectore, doctrinae variae et salutaris manant assidue scripta. Quae quidem tibi, quicquid liuot aut malignitas, proprium huius aeui malum, obstabunt,


page 1206, image: s1206

[Gap desc: Greek words] .

Munera quibus me prosecutus es (nam et haec, praeter benignissimam scriptionem, etiam adiungis) accepi libens: vtique propria nostra placamenta, libros. Sed et aurum cur spernerem? poetam audiebam: [Gap desc: Greek words] : et alioqui faustum aliquod omen mihi visum (salua pietate Christiana scripserim) in duobus illis capitibus quae concorditer iuncta in vno nummo. Sic nobis, ô vir Magne, sit: et bini aeternum iungamur arcto amicitiae nexu. Do fidem: et velut arram pactionis huius mitto libellos recenter a me editos, quos vides. Alter initio valde mihi expressus, sed impudentissimo et impurissimo scripto, cui non responderi iniuria communis fuerit literatorum nostri aeui. Feci, sed, denuo itero, inuitus: quia incredibile, quam mihi modestia placeat, et animus abhorreat etiam a iustissima pugna. Velleium Paterculum etiam edo cum Animaduersionibus: et scio esse, quae vidimus post alios Censores. Habeo in manibus grandiusculum opus, et absoluam, si Deus dat vitam, cum luce et bono veterum Historicorum, imo omnium fere scriptorum. Continebit ordine Ritus omnes moresque veteres, publicos, priuatos, togatos, militares; magistratus, officia; denique plura, quae ad instar Commentarii esse poterunt, plerisque locis scriptorum illustrandis. Ordo facilis, et vt cuilibet promptum recurrere, ad hanc velut Facem, eamque sibi admouere. Iudicium tuum in Physices studio dirigendo ego vere probo. et absit, vt compendia illa spernam, sed sperno et culpo eos qui insistunt. Ducere illa Lectorem debent, non vindicare sibi ac retinere. Plura alias.

Vir Eximie, quia omnino mihi decretum inuisere et alloqui te saepe per chartaceum hoc aequor: etquid


page 1207, image: s1207

si etiam aliquando coram! nam, ne nescias, Germaniam ego cogito, cis ver propinquum: sed vereor vt deuium oppidum vestrum sit, nec facile ad te deflectam. Animo tamen certe faciam et volo. Vale Vir clariss. Lugd. Bat. IX. Ianuarii. M. IC. XC.

Ex animo tuus I. Lipsius.

DANIEL ROGERSIVS DAVIDI Chytraeo S.

CVm Nicolaus Trockmortonius ac Iohannes Morisius, praestantissimis prognati parentibus et Germaniam et Italiam, exercendi ingenii gratia, iter adornarent, nolui committere (Clarissime Chytraee) quin eosdem de meliori nota tibi insinuarem, partim vt consilio, conatus eorum promoueres, partim vt hac eadem occasione, amicitiae inter nos initae iura, intermissione literarum intercepta, scribendi officio renouarem. Peto igitur maiorem in modum, ad optima quaeque inclinantes iuuenes, monitis tuis procudas, ac idoneis comitibus instruas, vt tanto dexteriori filo, iter institutum perficiant. Ad Rempubl. quod attinet, ea virtute Regis Galliarum Christianissimi, indies confirmatur; qui quarto vertentis mensis, Illustrem victoriam, inter Nonancurtaeum, Annetum et Eureum non procul a Druidibus coommisso praelio ab hostibus reportauit. Maenius enim Dux, conuitiis Parisiensium et Rhotomagensium prouocatus, cum Auxiliares copiae, ex Belgio a Parmensi principe submissae, aduenissent, ac numero militum Regias copias superaret, Regi Druidas obsidenti insultare ausus est, qui cum Regium exercitum Wallonibus accinctus adoriretur, dubium praelium initio fecit. Iamque aliquot Equestres turmae in acie (cui Bironius Mareschallus praeerat) constitutae, retrocedere coeperunt,


page 1208, image: s1208

vnde perturbatio in castris Regiis insignis exorta fuisset, nisi Rex hostibus occurrens, magnanimitate sua eos repulisset: quos cum medius penetrasset, ita alas eorum diuerberauit, vt in fugam eos tandem incitaret: quos confestim rex insecutus, partim concidit, partim in Eureum flumen praecipitauit, cuius vndis plurimi absorpti sunt. Moenius fuga sibi consulens, in Mantaeum oppidum (id ad Sequanam, cui ponte iungitur, est situm) se recepit. Euentum quaeris? Dux Brunswicensis Equitum Germanorum ductor, Ottonis Harburgensis filius, occisus fuit. Comes Egmondanus, qui mille ducentos Equites, et quatuor millia Wallonum adduxerat, interfectus: cuius Equestris vexillationis Antesignanum, Rex sua manu confodit: ipsamque vexillationem hosti ereptam, fuis tradidit. Eques D' Aumalus Ducis Aumalii frater, laesus et captus est. Rosnaeus similiter interceptus. Chastagnae reus interfectus. Praefectus Hispanorum aut captus aut caesus: omnis peditatus, aut caesus, aut Regi deditus: omnes Heluetii, Moenio fugiente, se regi submiserunt, admissique placide in gratiam gentis. Omnia hostilia tormenta et impedimenta cum curribus Regi cesserunt, quemadmodum vexilla plurima hostibus erepta, victoriam gloriosiorem reddiderunt, capsa Moenii Ducis intercepta, referta literis secretioris notae, quibus euentilandis Reuolius, Secretarius insudat. Ex Regiis, Caspar Schonberkius, qui Comitis Danmartini titulo iam indigitabatur, item Clermontius Entrages, Loncannius, Viennaeus, Bironii Mareschalli toparchus, caesi; Marchio Neslaeus, Boiesius Marinerius, Drageuillaeus vulnerati; Caesorum numerus, 6000. superat: sunt qui Ducem Montpenserium leuiter laesum asserunt. Praelium inter 9. et 10. horam committi coepit, quod initio dubium, circa horam 12. Regi


page 1209, image: s1209

prosperrime obtigit: ab hora 12. vsque ad 7. Vespertinam, Rex hostes in fugam conuersos persequebatur: de quibus singulis non dubito abunde admoneberis Frankofurtensibus hisce nondinis. Haec tamen ad veritatis accuratiorem notitiam, addidi, quemadmodum ad Reginam, et Bewosium Noclaeum, Christianissimi Regis apud nos Legatum, nuperrime perscripta fuere. Classem Hispanus apparat, qua Normanniae, Britanniae et Aquitaniae portus inuadat, qui insana credulitate Galliam vniuersam deuorauit. Id ex literis nuper prope Bruxellam interceptis, a Rege vero 20. et 30. Ianuarii, per cyphras pertextis, apparuit, quas Philippus Maruixius, montis S. Allegondii Dominus, Suae M. cyphris expeditas, explicuit. qui 13. vertentis mensis ad Regem amandatus a Regina et ordinibus fuit. In iis Rex Hispaniarum suis consulit, ne promissa Pontificis et confoederatorum auxilia in vulgus spargant, tantum de Hispanicis copiis mentionem faciant, ei nimirum bono, ne haeretici de ineundo foedere et subsidiis communibus, in Pontificios promittendis, similia consilia cogitent. Audiuisti quomodo Breda, oppidum munitissimum, cum arce instructissima, stratagemate incredibili, hosti, superiori Februario ereptum fuit. In eo commeatus inuentus, qui duobus millibus peditum, per anni spacium suffecerit. Ordines in spem venerunt hoc potiti oppido Gertrudenbergae recuperandae, vbi annonae inopia Hispani laborant: nihil enim ex Hollandia ipsis submittitur, caetera itinera ab Heusenis, Bredanis, Bergensibus ad Somam, et Seuenbergensibus intercipiuntur. Haec dum scriberem, noua allata sunt in Regiam de Groninga Hispanis erepta, quae sola iactura (si hae suggestiones verae sint) consilia hostium mirifice implicabit. Cortracenses miserum in modum ab Hispano milite spoliati sunt: itaque insigniter ad rebellionem caeteri Belgae inclinant: quae res valde perturbabit


page 1210, image: s1210

Parmensem, ne ex instituto, omnes in Galliam copias submittat, votisque potiatur. Nec enim submittere eas vires, tanto numero in Galliam poterit, quas animo destinarat. Nos nequaquam segnes sumus: nam praeterquam quod pacta auxilia Belgis submittimus, Galliarum Regi promouendo inuigilamus: Classem etiam munitissimam, ad Calendas Maias, mare tentaturam instruimus: Quae obiter ad te (mi Chytraee) exaranda existimaui, vt inter negotia, quibus tantum non distineor, cognosceres, me tui memoriam exosculari. Bene vale Clarissime idemque Charissime Vir. Grenouico ex Regia XVII. Martii. CIO. IC. XC.

ROBERTVS BELVS DAVIDI Chytraeo S.

CLarissime et Doctissime Vir. Literae, quas superiori mense Decembri ad D. Rogersium scripseras, ante mensem Martium non fuerunt hic receptae, idque post mortem ipsius, ita vt non potuerit ad eas tibi respondere. Cum autem mihi magna fuerit cum ipso per multos annos familiaritas et vitae consuetudo, olim in Germania sub communi praeclarae memoriae Praeceptore Philippo Melanthone, et postea in Gallia, ac demum in hoc Regno, vbi vna vt collegae, S. M. suae consilio secretiori inseruiuimus: putaui conuenire, veteri amico et socio id officii praestare, vt ad literas ab eius amicis missas, vice eius responderem.

Postquam igitur Illustrissimis Ma. suae Consiliariis literae tuae communicatae fuissent, mandarunt mihi, vt nomine ipsorum gratias tibi agerem, quod tam diligenter et prudenter de rebus Polonicis et Suecicis scripseris. Sane non videtur Regno Poloniae consultum, vt propter quorundam temeritatem et audaciam, tam potens inimicus in illud Regnum attrahatur. Quare


page 1211, image: s1211

Ser. Reginae nostrae nuntius, qui tum Constantinopoli propter negotia mercatorum expedienda commorabatur, bonam praestitit operam, vt controuersia aliter componeretur. Atque cum (vti tu scribis) tot remorae interuenerint, in celebrandis eius regni comitiis, et tales dissensiones et offensiones obortae sint inter Magnates, ac tam difficilia impedimenta acciderint, ne contributiones decretae persoluerentur: indicia sunt, Regnum sic distractum, tantum hostem posse facile sustinere. Ideo praestare potius sapientissimi Stephani Regis Consilium sequi, de pace commoda et honesta potius ineunda, quam hoc tempore eum prouocare. Et fieri potest, quod illi, qui et Polonis propter electionem Regis male volunt, et nunc causae reformatae religionis vim et arma vbique intentent, id subdole procurent: vt cum ista ratione a tanto hoste securi fuerint, magis audacter in Christianos suam tyrannidem exercere possint: ac non dubium est, talibus artibus bellum cum Persa tandiu fuisse continuatum. Dominus Deus Cancellario Polonico, quem ego olim Rectorem Patauii noui, concedat, vt temperate authoritatem quam habet, administrare possit, ac caeteris Magnatibus, vt nolint priuatas offensas et inuidiae causas vindicare, publico totius regni damno.

In Suecia laudanda est fratrum reconciliatio, si modo integra sit, et non fucata: suspecta sunt initia, cum scribis militem in Germania conductum, Dantisci dilapsum, quod non adesset Regis Commissarius, qui eos instrueret. Consimilia fuerunt initia in fortunii Regis Erici fratris. Habet itaque domesticun exemplum, quo sapiat et moderate suis rebus prospiciat.

Hic Dei beneficio omnia quieta sunt: Instruitu Classis, quae opponi possit Hispanicis machinationib vel in Britannia Armorica vel in hoc regno. Existimatur,


page 1212, image: s1212

Ducem Parmensem moliri reditum in Galliam. Interim fertur, Principem Dumbanum, Ducis Mompenserii filium, non ita dudum conflixisse et victoriam reportasse a Duce Mercuriano, qui in Britannia praeest confoederatis.

Rex adhuc obsidet vrbem Carnutensem, sed quia lassum habet exercitum, et laboribus pene confectum, lente progreditur. Dominus Deus det ei, vt per fidem debellare possit Regna. Sic enim concident moenia Iericho, occludentur ora Leonum, et exercitus exterorum in fugam vertentur, vti scis traditum in Epistola ad Hebraeos. Dauid post mortem Saulis per biennium bellum gessit intestinum cum ipsius posteritate.

Nosti quam varia fuerint in Regno Neapolitano, inter Aragonenses et Andegauenses, praeliorum discrimina et rerum mutationes. Deisto Rege. De isto Rege, etiamsi Dominus eum ad tempus exercuerit, optima sunt speranda, cum religiosus sit, et vna prudens ac fortis bellator.

Memini Dn. Rogersium cum in viuis esset, monstrasse mihi quaedam a te conscripta de confoederatione ciuitatum Hanseaticarum, Ego tum desideraui, vt magis speciatim describeretur: Quo tempore et sub quo Imperatore, ea Hansa coeperit? et inter quos? et quibus de caussis? et quae fuerint eius confoederationis capita? atque quomodo adiunctione annuatim aliarum ciuitatum, creuerit in numerum septuaginta duarum vrbium, prout nunc refertur. Itaque si in ea re mihi gratificari volueris, ego id magni beneficii loco existimabo. Poteris autem eodem modo ad me rescribere, sicut solitus es ad Dominum Rogersium. Si quid hic fieri voles, rogo vt me eius certiorem facias. Reperies amicum paratum ad ea omnia praestanda, quae a te requiri possunt. Sicque bene et feliciter vale. Londini ex Anglia. 10. Aprilis 1591.


page 1213, image: s1213

ALIA.

S. D. Clarissime vir et cariss. frater. Tecum nuper iocatus sum [Gap desc: Greek words] , postea aliae mihi longe grauiores quaestiones missae sunt. Amicus quidam Flacii scripsit Epistolam, cuius tamen architectus fuit ipse Flacius, ait in scriptis Propheticis et Apostolicis [Gap desc: Greek words] . Reprehendit in meis seu potius in veterum explicationibus de Filio et alia quaedam. Nescio quo consilio haec ad me scribantur. An mihi struantur insidiae, aut quid agatur. Vetustas in Symbolis et alibi quomodo locuta sit non ignoras. Theodoretus diserte discernit Patrem et filium inquiens, [Gap desc: Greek words] . Sunt autem Theodoreti Dialogi admodum perspicue scripti, quos nuper mihi quidam amicus misit. et ero hortator Basiliensibus vt recudant. Non nunc primum animaduerto semina Seruetica circumferri a multis Italicis, vt a Stancaro et aliis. [Gap desc: Greek words] . Oro filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum qui caput est Ecclesiae suae, vt nos doceat et gubernet. Bene vale. die 20. Decembris.

Philippus.

ALIA.

CLarissime Vir et Cariss. frater. Etsi ante triduum misi litteras ad te, in quibus gratias ago [Gap desc: Greek words] , tamen et huic nuntio epistolam dedi. Optarim enim nos non solum per literas. sed coram quotidie colloqui posse, et quidem illis ipsis de rebus, de quibus in tota aeternitate colloquemur, non de Regum tumultibus. Historica etiam quaedam in breui pagella nuper annotata misi. Postea hic Forsterum, honestum et doctum virum, linguae Ebreae interpretem amisimus, qui multos vtiliter docuit. ac de successore nobis


page 1214, image: s1214

deliberatio difficilis erit. Mitto tibi Epistolam Edelbergensem, quae narrat [Gap desc: Greek words] , quo petulantia prohibetur lacerandi caligas, quales sunt militum in litore vestro caligae, qui vtinam procul [Gap desc: Greek words] abirent. Bene et feliciter vale. Die Brumae.

Philippus.

ALIA.

CLarissime Vir et Cariss. frater. Gaudeo tibi probari diiudicationem controuersiae Noribergensis, quam edidimus. maxime enim opto, vt sit aeternus consensus Ecclesiarum, in quibus est studium veritatis. Nunc aula Palatina et Wurtebergensis hortantur caeteras aulas, vt Synodus indicatur omnium Ecclesiarum, quae puriorem doctrinam profitentur. Quid esset optabilius piorum et doctorum colloquio? Sed scis quid de Syn odis scripserit Nazianzenus, et nunc maior est [Gap desc: Greek words] . Credo apud vos quoque de eo consilio sermones esse. quare si quid audiuisti, quaeso vt mihi significes. Ego rem tam periculosam suadere non audeo. Sed si procedet, vestros adesse optarim, et in his te et Bordingum. Mitto pagellas meo more. Nunc Staphylo respondebo, qui edidit criminationem rabiosissime scriptam contra omnes Ecclesias nostras. Talibus hostibus parcunt quidam nostri veteres amici, et interea virus in nos euomunt, nescio quam ob causam. Sed Deo nos commendo. De multis magnis rebus vobiscum colloqui cupio. Et tandem ex his compedibus me euoluam, vt ad vos accedere possim Bene vale et rescribe, quoties poteris, die 6. Ianuarii. Vobis omnibus salutem opto. Turci procedunt in Hungaria et subinde plura oppida occupant. Sed haec scitis ex aulicis literis. Rursus etiam praesidia colliguntur ad Moenum. Et die 29. Decemb. multis locis in his regionibus flammae ex aere in oppida deciderunt. B. V.

[Note: Philippus.]


page 1215, image: s1215

ALIA.

S. D. Clariss. Vir, et Cariss. frater. Scimus salutarem gubernationem vere Dei opus esse. Quare ardentibus votis ab eo petamus, vt et patriae nostrae. et his nidulis in quibus sumus hospites, tribuat Imperia tranquilla, et plam doctrinae vocem. Dei beneficium hoc est in patria nostra, quod vicini principes Palatinus et Wurtebergensis sunt et amici, et pacis et religionis amantes. ac deliberationes viuo Friderico institutae fuerunt, vt similis forma Ecclesiarum in vtraque ditione constitueretur. De Academia meae patriae quid scribat Mercurius, cognosces ex ipsius literis, quas mitto. Fratris mei Epistolam datam Bibliopolis nondum accepi, et audio eum ad nos venturum esse. Si venerit, narrationes eius ad te perscribam. Quid mihi conspectu fratris dulcius in hac senecta contingere posset, cuius tibi integritas nota est. ac profecto, si tempus aduentus eius scirem, te huc attraherem. D. Bordingi consilium et totum vitae cursum vt gubernet filius Dei, opto. Sed si non studetis eum honorifico stipendio retinere, fiet id vsitato aularum Germanicarum more. Sed profecto doleo aulas, quae debent esse iustitiae custodes, non curare Geometricam proportionem. Laudo autem Regis Danici Iudicium. Mitto vobis pagellas, et peto vt scribas ad nos quoties habebis tabellarios. Spero me [Gap desc: Greek words] redditurum esse haec officia. Tuam Orationem edi curabo. Bene vale. die 13. Aprilis quo adhuc mane cometam vidimus, qui iam ab Andromedae humero ad Eclipticam propius accesserat. Deus gubernet nos et protegat harum regionum ecclesias.

Philippus.

ALIA.

S. D. Carissime frater. Quod amanter mihi respondisti, habeo tibi gratiam, et volo inter nos aeternam


page 1216, image: s1216

amicitiam esse. Vides quam necessarium sit, nos coniunctionem nostram tueri, contra communes hostes quorum crescit rabies, et gloriae Dei interest, eos potius refutare, quam quaerere inter nos rixas de minoribus negotiis. Cogitemus igitur illud Siculi principis [Gap desc: Greek words] . Et exempla sapientum multorum legimus et vidimus. Mitto tibi bona fide literas Palatini principis obsignatas vt accepi, teque oro vt diserte mihi scribas, an hic auriga noster eas tibi fideliter exhibuerit, quem quidem iudico virum honestum esse, et do mercedem. Tilemannus Heshusius iter ingressus est die 23. Martii profecturus ad ripam Necchari, Deus gubernet eius consilia et iter. Mitto tibi et Micylli Epicedion et scriptum contra Staphylum, teque oro, vt cum legeris, aliquid mihi de tuo iudicio significes. Breuior est mea responsio, quam debebat esse, cum ille vere [Gap desc: Greek words] ediderit. Sed multi coniungere nos debebamus. Bene vale, et rescribe, die Ambrosii.

Philippus.

ALIA.

S. D. Doctissime Vir et cariss. frater. Quod ipse filius Dei in agone aeternum patrem orat, vt faciat, vt et sit Ecclesia ipsum recte inuocans, et vt sit vnum in ipso, idem nos maxime optemus. Sit etiam in nobis studium tuendae coniunctionis. Gaudeo Tilemannum fore Rectorem studii doctrinae in nostra patria, et filium Dei oro vt eum gubernet. Misi tibi literas aulicas per Henricum aurigam, de quibus mihi vt rescribas, peto, quia et aulae Palatinae et tibi ostendere cupio, me fideliter officio functum esse. Nunc et Palatinarum Ecclesiarum formam tibi mitto, ostendendam Ill. Principi Duci Iohanni Alberto qui inde intelliget gratam fuisse aliis gentibus formam Ecclesiarum vestrarum. Expecto tuas literas. Bene vale. die 17. Aprilis.

[Note: Philippus.]


page 1217, image: s1217

ALIA.

CLarissime vir et cariss. frater. Delegum dignitate et de ordine politico scis me aliquanto plura quaesiuisse, quam alii multi scripserunt. Et spero illa nostra Panegyrica moribus multorum prodesse. Vicissim autem mihi a sapientibus gubernatoribus, beneuolentia debebatur. Sed quorundam a me voluntates alienantur, vt fit in dissensionibus ciuilibus. Te tamen velim placatorem nobis esse, apud inclytum Principem Ducem Iohannem Albertum, teque oro vt libellum [Gap desc: Greek words] , quem nunc ad te mitto, ei exhibeas. Tibi etiam exemplum mitto, ac voluntatem meam vobis probari opto. Nam opus tenue esse scio, et in his aerumnis et hac negociorum confusione, ne possum quidem perpolite ea quae instituo. Mitto tibi epistolam Tilemanni, quam de itinere suo ad me scripsit. Bene vale et rescribe. Die pugnae Leuctricae.

Philippus.

ALIA.

S. D. Clarissime vir et carissime frater. Mitto tibi pagellam disputationis Felsii, qui hospes est in Academia meae patriae. Sed Mercurius alias propositiones in sua epistola recitat, quam ad me scripsit, volui haec a te legi, vt deplores nobiscum ecclesiae calamitatem, prorsus hoc fit, quod est in versu Timonis opinor. [Gap desc: Greek words] . Recens ediderunt Staphylus et Stenkfeldiani nominatim contra me talia scripta, quae videri possint a furiis ipsis dictata esse. Propter hos communes hostes oportebat nos coniunctionem etiam [Gap desc: Greek words] quadam tueri. Bene vale et rescribe. die 12. Augusti.

Philippus Melanthon.

ALIA.

CLatissime vir et carissime frater. De tua querela primum respondeo. Nec sciente, nec volente me


page 1218, image: s1218

edi ea scripta de quib. questus es. Sed cum finem nullum faciat [Gap desc: Greek words] Flacius, irritauit tandem hos qui illa edunt, qui aliquanto sunt vehementiores quam ego sum, et quam velim eos esse. Sed virulentia Flaciana illos etiam incendit. Nunc mouet Quaestionem de Trunco. Nec putes me abiecturum esse eam causam. Optimi viri Snepius et Victorinus noluerunt esse [Gap desc: Greek words] . Sed haec alias doleo ex hac militia Snepium abductum esse. Sed ipse beatus, iam fruitur dulci consuetudine caelestis Ecclesiae. Mitto tibi edictum de funere eius propositum. Petrum nostrum commendaueram Duci Pomeraniae petenti indicari lectorem theologicum. Sed postea cum nihil responderent, animaduerti Pomeranorum animos mutatos esse. Quod ego eo fero aequiore animo, quia conscientiam optimae voluntatis erga Ecclesiam et ipsos habeo. Nunc Petrum commendo Duci Prussiae, et spero Ecclesiae profuturam esse Iohanni Aurifabri et Petri coniunctionem. Bene vale et rescribe. Die 14. Novembris.

Philippus.

ALIA.

S. D. Clarissime vir et carissime frater. Meministi regis laudationem apud Homerum [Gap desc: Greek words] , Talis cum fuerit rex Danicus grati memoriam eius ad posteros tansmittamus. Quare et opt. ac doctiss. viro D. Bordingo gratiam habeo, quod Orationem de Regis Danici pietate et migratione edidit, et tuo officio delector, quod exempla mihi misisti. Curaui et hic a typographis edi. Et quaedam de eo, nomine Palladii scripsi. Nunc tibi mitto responsionis nostrae partem de Bauarica in quisitione. Libenter enim piorum et eruditorum iudicia audio et sequor. Nec frangor animo propter Staphili rabiem quem nunc audio fieri Bavaricum Lectorem in Academia Ingolstadiensi. Adversus


page 1219, image: s1219

tales coniuncti esse nostri debebant. Sed vides quae sint distractionis faces? Tuum iudicium de meo scripto flagito. Commendo tibi hunc Battum Gandavensem. Bene vale et rescribe. Mense Aprili, 1559.

Philippus Melamthon.

ALIA.

CLarissime vir et catiss. frater. Heri literas a Sigismund. Geloo, quem nosti, scriptas accepi, in quibus haec sunt verba: Byzantinus Tyrannus foedus ad obitum suum expedit, qua de re donec concludatur, quinque mensium induciae intercedunt. In his rebelles omnes comprehensi sunt. Addita est cautio, si Turcae et seditiosi inducias non violent. Ea foederis postulatio non alio spectat, quam ne hinc impetatur Solymanus, dum duo eius filii de imperio inter se dimicant, et vt reliquum omne vitae tempus in otio transigat, certumque post se et imperatorem et statum relinquat. Pater diadema Selimo defert. Baiazethes ad Persam se contulit, in quem praecipui de consilio [Gap desc: Greek words] fauore inclinant atque propendent. Haec Sigismundi verba sunt. Mitto versiculos nostros, quia tuum nomen in hoc vaticinio dulcissimo ponitur. Sed optarim versiculos esse meliores. Recudimus hic Orationem D. Bordingi, qua ex re intelligere potes, mihi gratum fuisse officium tuum, quod eam misisti. Ac prodest legi eam multis. Bene vale et rescribe, die 17. Maii. Anno 1559.

Philippus Melanthon.

ALIA.

S. D. Clarissime vir et cariss. frater. Scio bono consilio et honestissimas ciuitates huc misisse Pastores, et ipsos pastores tam difficili tempore suscepisse iter, vt Flacianas controuersias tollerent. Etsi ita respondi, vt intelligi posset, me pacis cupidum esse, quod


page 1220, image: s1220

et ex silentio meo iudicari potest. ac tota de re ex vicinis vestris acta cognoscere poteris. Dixi me et Illustrissimo Principi Iohanni Alberto respondisse, optare me vt ipse sit [Gap desc: Greek words] , et vt de toto genere doctrinae agatur. Movet enim Flacius subinde nouas quaestiones, Reprehendit Euangelii definitionem a me traditam. Ait filium Dei nusquam dici [Gap desc: Greek words] , nisi in Apocalypsi. Edidit pagellam in qua calumniatur dictum a me discrimen politicae gubernationis et euangelicae iusticiae. Iusticiam Christianam esse lucem in corde accensam fide et agnitione filii Dei. Et quotidie inueniet alia. Cum tali Sycophanta quae potest esse pax? [Gap desc: Greek words] , dixit vetustas. Ego versum sic repeto, [Gap desc: Greek words] . Haec tibi vt fratri significo, teque oro vt ad coniunctionem tuendam consilium et studium conferas. Optime animatos esse intellexi viros reuerendos Pastores Ecclesiarum, qui hic fuerunt. De Marchionis Alberti morte literas fratris mei expecto, quia Phorcae mortuus esse scribitur. Bene vale et rescribe, 7. Febr.

Philippus.

ALIA.

CLarissime vir et carissime Frater. Ersi et optabam Heshusium nobiscum esse, et [Gap desc: Greek words] erat, tenuis adhuc, sed tamen indigenti non aspernanda, tamen postquam Deus eum apud vos collocat, voluntati Dei obtemperemus. ac gratiam habeo principi et vobis, quod hunc hospitem amanter excepistis et adiuuatis. Opto etiam vt vestra Academia sit collegium salutare Ecclesiae. Nos laboribus obruimur, et desidero [Gap desc: Greek words] , qui partem laboris subeant. Nunc missa est ad me forma doctrinae et rituum Ecclesiarum Ducis Bauarici Wolfgangi. Pleraque sunt ad verbum descripta ex vestro libro. Sed in ritibus quaedam ad


page 1221, image: s1221

dita sunt, quae mihi plus negocii faciunt. Precationes ad patrem, filium et Spiritum sanctum concinnas esse velim. Praesertim cum nuper Canisius Pragae concionatus sit, Christum non posse maiore contumelia affici, quam si inuocetur, vt Mediator. Cohorresco haec cogitans. Velim autem et te de hac quaestione cogitare, Rectene dixerit Cyprianus: Peto a te Domine Iesu Christe, vt pro me petas. Omnino nostris coniunctione opus est, et consiliorum et laborum communicatione. Quare te etiam oro, vt Fredero sis hortator, vt tandem [Gap desc: Greek words] rixari desinat. Petit a nobis compensationem damnorum, quae sibi accidisse inquit, propter sententiam nostram. Quaerit [Gap desc: Greek words] vt novum bellum nobis inferat. Haec certamina nec ipsi, nec nobis vtilia erunt. Et rectius faceretis, si cum habeat iam tranquillam sedem, persicietis, vt communi harum Ecclesiarum tranquillitati et ipse consulat. Libenter de multis rebus ad te scriberem, si tempus mihi concederetur, sed tecum et cum aliis amicis coram loqui decreui, quam primum exspaciari licebit. Mitto tibi paginam Graeci Epithalamii, in quo non multa mutaui, quia deest tempus. Moram editionis scio ingratam esse scriptoribus. Sed date veniam nostris occupationibus. De Pannonia mitto certam narrationem, quam poteris mittere in aulam. Bene vale et rescribe de Mediatore. Pridie Iacobi. Salutem vobis omnibus opto.

Philippus.

ALIA.

CArissime frater. Semper et ego dolui, de rebus maximis spargi multa dicta confusius, et misceri [Gap desc: Greek words] . cum quidem Paulus praecipiat [Gap desc: Greek words] . Ideo et sciscitatus sum multa Lutherum, et quaesiui proptietatem in explicando. Id meum studium postea vicini nostri interpretati sunt dubitationem, et


page 1222, image: s1222

scripserunt, me non habere [Gap desc: Greek words] , nam hoc verbo vsi sunt, cum ipsi pleni fuerint malevolentiae. Sed scripta ostendunt, vtri plures controversias euoluerint. Nunc sustulerunt omnem colloquendi facultatem, et quicquid dicitur calumniose deprauant. Dedi tamen operam, quia in hoc docendi munere, me Deus retinuit, vt modeste et quanta proprietate et perspicuitate potui, exponerem praecipua membra doctrinae, ac profecto optarim me cum hominibus piis, doctis, candidis posse de multis magnis rebus colloqui. Sed quanta in me rabie irruerint veteres amici, non ignoras, quibus si voluissem respondere, longe maiora dissidia inflammata essent. Nec defuisset honesta mihi oratio, verum haec Deo commendo, qui est inspector et iudex cordium. Iam nuncius interpellat. Iudico veram esse definitionem iustificationis: iustificatio est acceptio remissionis peccatorum, hoc est, reconciliationis et imputationis iustitiae et acceptationis ad vitam aeternam, propter meritum filii Dei per fidem, qua simul fit liberatio ex morte aeterna et viuificatio per filium Dei, [Gap desc: Greek words] , et sanctificatio per spiritum sanctum. De appellatione partis scribam proxime plura. Bene vale. Salutem opto vobis omnibus ac nominatim D. D. Iacobo. Bene vale. 15. Augusti.

Philippus.

ALIA.

S. D. Clarissime vir et carissime frater. Spero iam apud te esse D. Tilemannum Heshusium, et officia tua ei non defutura esse scio. Tueamur coniunctionem nostram, et vulnera nostra sanari curemus, quia profecto opus est Ecclesiae coniunctione nostri gregis. Si volumus esse, quod sumus, Ecclesia Dei, simus vnum in filio Dei, quia non solum pontificii nostris dissidiis fiunt insolentiores. Sed etiam paulatim plures, contemptu nostrorum, phanatica et Ethnica deliramenta


page 1223, image: s1223

spargunt. Vident enim nulla autoritare se reprimi. Dux Wurtebergensis pius princeps grauiter questus est Basileae de quibusdam editionibus. De his tantis rebus spero nos breui collocuturos esse. M. Co~radum Brunsvvicensem tibi commendo. Et vt eum commendes iis, qui in aulis studia nostra non contemnunt, peto. Bene vale et rescribe. 28. Iunii.

Philippus.

ALIA.

S. D. Carissime frater. Heri dedi literas nuncio ituro in Daniam ac scripsi de Scedasi filiabus, et de verbo [Gap desc: Greek words] . Sed prius ad te veniet, Deo iuvante, hic adolescens, cui mandata dedi, vt patri, meo nomine gratias agat, quod meae filiae lenire dolores studuit. Te quoque oro vt eadem patri exponas, cuius filiis si benefacere possem, non defutura essent eis mea officia. ac nunc huic adolescenti aliquid viatici dedi. Vtinam Ecclesiae consociationem tueri honestis officiis omnes studerent, et docti iudicia pie et amanter conferrent, ad magnatum et necessariarum rerum explicationem. Nunc multi vndique quaerunt rixandi [Gap desc: Greek words] , et certatur horribili acerbitate animorum et venenatis calumniis. Interea negligitur explicatio rerum necessariarum. Sed oro filium Dei, vt ipse vulneribus Ecclesiae medeatur. Adfuit Sabinus cum duabus filiabus, quem si excutient ex illo nidulo sinus Balthici procellae harum tempestarum, Deus ei alicubi hospitium dabit. Bene vale carissime frater, et rescribito. pridie Cal. Nov.

Philippus Melanthon.

ALIA.

S. D. Clarissime vir et carissime frater. Non indicauit mihi hic noster ciuis, se iter facturum per vrbem


page 1224, image: s1224

vestram, nisi cum iam abiturus esset. Ideo breuitati literarum veniam dato. Historiam filiarum [Gap desc: Greek words] bis recitat Plutarchus, primum in vita Pelopidae, prolixius vero in amatoriis natrationibus. Et versus Oraculi Pausanias recitat pag. 232. [Gap desc: Greek words] . De verbo [Gap desc: Greek words] non difficile est aceruum exemplorum colligere, quae ostendunt Graecis significare [Gap desc: Greek words] Iustum censeo, dignum censeo. Nec aliter locutos esse Graecos arbitror. Suidas quaedam exempla recitat. Et Thucydides lib. 2. ait [Gap desc: Greek words] , etc. Iustum seu dignum dicunt accusare, etc. Sed Pauli sermo ex Hebraea Phrasi iudicandus est, in qua certum est saepe ??? esse iustum pronunciauit. Sed tamen saepe comprehendi totum beneficium hoc verbo fatendum est, gratiam et donum. Vt cum dicitur. Noticia serui mei iusti iustificabit multos. Et Esaiae 45. In domino iustificabitur omne semen Israel. Amemus non cauillatorias, sed natiuas interpretationes. Agon etiam in doloribus piorum aspiciatur, qui primum quaerunt reconciliationem. Bene vale et rescribe. 29. Octob. Salutem opto vobis omnibus.

Philippus.

CLARISSIMO VIRO, ERVDITIOne et virtute praestanti, DAVIDI CHYTRAEO, in Academia inclyta Rostochiana, amico suo carissimo.

S. D. Carissime Dauid, de Sacerdote inope, cui epistolam ad vos dederam, vobis gratiam habeo. Scis illud: [Gap desc: Greek words] . Et oro vt adhuc ei nidum quaeratis. De tua quaestione scio te videre quid statuendum sit. Etiamsi semper aliquis caetus fuit exiguus, qui fuit vera Ecclesia, tamen ministerii pars magna fuit saepe apud impios, vt tempore Mariae


page 1225, image: s1225

apud Pharisaeos et Sadducaeos. Et tamen vox doctrinae fuit in vero coetu: Haec pars ministerii potior est. Et hi semper in confessione fuerunt seiuncti ab hostibus verae doctrinae. Nunc eadem fiunt eodem modo. Nec semper lux similis est. Ac etiam in vera Ecclesia, prohdolor, multum est caliginis aliquando. Scribam plura si requires. Nunc enim sero audieram profecturum esse virum clarissimum D. Laurentium. Bene vale et rescribe. Salutem opto viro Reuerendo Doctori Aurifabro, et aliis vestris collegis. Filius Doctoris Pfeffingeri M. Iohannes in Academiam coelestem euocatus est, pater magno in luctu est. Gallica et Turcica bella mota sunt. In ditione Wurtebergensi, quae veteribus nominatur Charitinorum regio ecclesiae nunc quidem [Gap desc: Greek words] tranquillae sunt.

Philippus Melanthon.

EIDEM.

S. D. Carissime Dauid. Meministi dictum de gubernatione docentium in Ecclesia: Sedet ad dextram aeterni patris Filius, dans dona hominibus [Gap desc: Greek words] . In id agmen cum te quoque vocarit, oro eum, vt te regat. Tibi vero gratiam habeo, quod ad me scripsisti, ac peto vt saepe scribas, et co~iunctionem nostram tuearis. Minus deformis est Ecclesia, donec hae vicinae [Gap desc: Greek words] doctrinarum sunt concordes. Hiperborei Oratoris [Gap desc: Greek words] euoluet tempus. Ego hoc bona conscientia affirmo, me, cum esset magna opinionum diuersitas et confusio, veritatem studiose quaesiuisse, et annixum esse, vt extaret explicata, cum ille interea nec me nec alios in his ecclesiis quidquam monuit. Exhibebit tibi D. Antonius libellum a meo genero missum, teque oro vt nobis scribas: Lelius Italus heri iter ingressus est profecturus Viennam. Sed iam apud nos est Nicolaus magister Academiae Heidelbergensis, cuius et eruditione et candore valde delector.


page 1226, image: s1226

Scribit mihi meus frater, et narrat idem Nicolaus, moliri quosdam in aula principis Palatini, Quarundam praelectionum novarum institutionem. Sed opinor id consilium impedituros esse eos, qui verae doctrinae de Deo aduersantur, qui etiamsi non valent autoritate, tamen factionibus pugnant. Et habent adiunctos vicinos Amphyctyonas. In tota ditione Wurtebergensi iam ecclesiae pie instaurantur. Brentius Stutgardiae docet publice, Frechtus Tubingae est. De Synodo et rebus Italicis scripsi D. Doctori Aurifabro. bene vale et rescribe. Die Iohan. Baptistae.

Philippus Melanthon.

ALIA.

CArissime Dauid. Sylvulam responsionis de Libro Osiandri scripsi rogatus [Gap desc: Greek words] , non contentiose nec [Gap desc: Greek words] . Sed hoc quod est [Gap desc: Greek words] recitaui. in iustificatione semper oportere comprehendi meritum Christi, et remissionem peccatorum, quod manifestissimum est ex ipso Pauli dicto Roman. 3. Et de necessaria consolatione dixi. Exemplum ad vos allatum esse arbitror. Sed res easdem postea nostro nomine exposui; et aliquanto accuratius. Eius scripti exemplum quoque mitterem, si iam describi potuisset. Sed Andreas mittet vobis. Praetereo quaestiones, quas agitari non est vtile. Quaeso vt vestri scripti exemplum etiam mihi mittas. Salutem dicito D. Doctori Iohanni, et Arnoldo, et caeteris amicis. Dabis eis pagellas quas mitto. Imperator saepe iam mandat, vt mittantur aliqui a nostris ad Synodum. An sint aliqui ituri non certum est, et si hodie Lipsiam eo, auditurus aliquid ea de re. Bene vale. 4. Ianuarii.

Philippus.

ALIA.

S. D. Carissime frater. Iam adest apud nos tabellarius


page 1227, image: s1227

Ducis Wurtebergensis, qui attulit declarationem Brentianam de controuersia Osiandri. Exemplum vobis mittam. Nunc enim subito describi non poterat. Scitis autem Ducem Prussiae iam edidisse conciliationem et edicta vnde noua dissidia orientur. Fuit hic D. Andreas Aurifaber, qui ait se proficisci ad matrem Ducis Erici Brunsvvicensis. dedi igitur ei literas ad Cons. Northusanum, vt ductorem addat, [Gap desc: Greek words] non disputauimus. Sed iam edetur Germanica locorum expositio, in qua de tota re dixi, non [Gap desc: Greek words] , vt ego quidem existimo, sed plane et vere. mittam cum erunt absoluti libri. Nunc mitto alium scholasticum libellum. Huic aurigae Henrico Vetter ciui nostro dedi epistolam et Ioachimicos septem et quadrantem exhibendos Martino Wagnero Zeapolitano. Nec enim plus accepi, vt literae et Syngraphae et testes ad hibiti ostendent. Eam pecuniam curabis exhiberi Martino Zeapolitano, et iubebis vt mihi Syngrapham mittat, qua testetur se accepisse et literas et inclusos Ioachimicos, epistolae ad me scriptae. De negociis publicis nihil audio, nisi conuenturos esse in Salinis ducem Mauricium et Henricum Brunsvvicensem. Tuas literas et flagito et expecto. Bene vale, die decimo Martii. Salutem opto D. Doctori Iohanni et caeteris amicis.

Philippus.

ALIA.

CArissime David. Meministi veterem versum dulcissimum, [Gap desc: Greek words] . Erit igitur conspectus et congressus Andreae tibi iucundissimus, cuius eximia est in omni officio diligentia, et moderatio, et fides summa. Oro autem filium Dei, vt in itinere eum custodiat, vt custos fuit viatoris Iacob. Tuam Orationem de Duce Henrico


page 1228, image: s1228

editurus sum, curaui et carmen scribi, quod spero vos probaturos esse. Legi Burenii orationem splendide scriptam. Ego tuae intexam veram historiam de Petri Suavenii liberatione. Cum enim Dux Pomeranicus avus Philippi iratus Petro propterea quod taxasset superstitiones quasdam manifestas in patria, iussisset eum vadimonio obligari, nec placari dux posset ab aliis, Duce Henrico petente impetrauimus vt dimitteretur Petrus. Erat inflammator seni Principi Episcopus Caminensis, cuius magna erat authoritas. De bello recentissimas literas Noribergenses monstrabit tibi Andreas. Mitto vobis pagellas. Francofordiae adhuc sunt nostri Bibliopolae. Spero conuenisse ibi aliquos negociatores, etiamsi propter exercitus in vicinia traductos, mora aliqua interuenit. Sed plura et certiora scribam per Doctorem Iohannem. Bene vale et rescribe. Die 20. Aprilis.

[Note: Philippus.]

S. D. Mediocrem mihi dolorum leuationem attulit consuetudo dulcissima viri doctissimi et integerrimi D. Iohannis, qua et in huius Academiae militia satis difficili, frui perpetuo optarim. Nam postea in vita coelesti perpetuam fore non dubito. Tu in tanta confusione temporum, et sociorum [Gap desc: Greek words] gratuleris tibi hunc [Gap desc: Greek words] , intelligentem, candidum et eruditum. Vidi Gorgonem Balthicam aduersus me editam, contra quam me defendat non Orcigalea, vt olim de Perseo dictum est; Sed [Gap desc: Greek words] , vt Esaias et Paulus loquuntur. Ego et Christi et Ecclesiae iudicio me subiicio, certe perfidiose nihil feci in hac tanta causa, vt me criminatur ista Gorgo. Respondebo latine, nec possim etiamsi vellem conuitiis certare. Vtinam Academiae pium consensum tueantur. De patria tantum haec scio. Die Maii octauo Rex Gallicus ipse, cum magno exercitu ad Hagonoam accessit.


page 1229, image: s1229

Argentina parat se ad defensionem. Noribergam nunc obsidet Marchio Albertus. Circa Vlmam et Noribergam pagi plures quam septuaginta, ab istis liberatoribus patriae accensi sunt. Oremus filium Dei vt leniat poenas, et seruet ecclesiae reliquias. Bene vale et saepe ad nos scribito. 2. Iunii.

[Note: Philippus.]

S. D. Doctissime et carissime Dauid. Cum existimarem D. Doctorem Iohannem iam abesse ab Academia, vocatum ad ecclesiarum inspectionem, Typographo isthuc adferenti libros dixi, vt ad te accedat, ac tecum deliberet quo deinde proficiscendum sit, ad aulamne, an ad D. Iohannem. Praestabis igitur hospiti haec communia officia quae Argonautis praestat Triton. [Gap desc: Greek words] , etc. Librum diligenter relegite, et mihi iudicium vestrum significate. Non gigno noua dogmata, sed sententiam Ecclesiarum nostrarum cupio verbis maxime perspicuis et illustribus recitare, et inculco maxime necessaria. agnosco enim me tantis rebus non esse parem, et opto, vt amanter conferamus iudicia, sicut praecepit vox diuina, vt in Ecclesia sint iudicia et piae commonefactiones. Flagito igitur a vobis hanc sententiarum collationem. Audio Carolum Imp. non posse flecti ad pacem. Et nunc Francofordia ab exercitu Marchionis Alberti cincta est. Vastatur vicinia, vt alibi factum est. Atticus Thrasybulus in liberanda patria mitior fuit. Sed oremus filium Dei vt restituat piam et salutarem pacem. Expecto quotidie a fratre meo literas. missus est enim tabellarius Argentoratum. Tibi significabo quicquid scribit [Gap desc: Greek words] . Bene vale et rescribe. die 20. Iulii.

[Note: Philippus.]


page 1230, image: s1230

ALIA.

CArissime David. Vt Cyri edicto Instauratio templi mandata est, ita, nunc quidem Augustae, Carolus Imp. concessit Ecclesias in ea vrbe ad normam Confessionis Augustanae, sic nominant, vt scis, Saxonicam, constitui. Scripsit igitur ad me Senatus, vt homines ad docendam Euangelii puritatem idoneos indicem. Indicaui praecipuos D. Victorinum et te. Nondum mihi Victorinus respondit, sed quotidie literas ab eo expecto. Te quaeso, vt cogites quantum referat, etiam exempli causa, pium consensum in Ecclesia Aug. constitui. Hanc tantam rem adiuvare te velim. Et eris in Patria. Scribes igitur mihi quam primum de tua voluntate. Bene vale, Die Lucae. 1552.

[Note: Philippus.]

S. D. Carissime frater. Et si ex tuis literis cognoui tuam voluntatem de Augusta, tamen ad te mitto et senatus Epistolam, et Baptistae adhortationem. Scripserat senatus de Snepio ad Ducem Iohannem Fridericum, qui quid responderit, nondum scio. Sed Augustam misi tres, quorum aetas est mediocris, et ingenia, eruditionem, ac pietatem spero vsui fore ecclesiae. Noribergensem Retzmanum, Methornum Aldeburgensem, et Filium Doctoris Stephani, qui ante annos 20. docuit Ecclesiam August. Quod autem in Academiis te malle viuere intelligo, non reprehendo consilium tuum. Optandum est enim vt sint in Academiis tales, qui, quantum Deus concedit, fontes doctrinae norint, et refutare errores possint, qui subinde sparguntur a monstrosis ingeniis, aut ab organis Diaboli. Venit in Marchiam Stancarus Italus, qui iactitat, se trecentos errores collegisse ex nostris editionibus. Ebraice doctus est, [Gap desc: Greek words] . Contendit iam Christum tantum secundum naturam humanam esse mediatorem.


page 1231, image: s1231

Mitto epistolam de intercessione. Quid Brentius de Balthica controuersia recens ad me scripserit, cognosces ex eius epistola, cuius vobis exemplum mitto. Recens scripsit meus frater viciniam nostrae patriae tranquillam esse. Sed post illud tempus Dux Wurtebergensis occupauit Elvvangen, et alia quaedam oppida Teutonici Magistri, vt nominant. Saxonicus exercitus adhuc vagatur in Lycaonia. Carolus Metensem vrbem obsidet, vbi ante mensem Marchio Albertus, postquam se cum Carolo coniunxerat, mediocri praelio copias Gallicas profligauit. Nunc aiunt eum infeliciter pugnasse. Haec tantum sciebamus. Reliqua Germania adhuc quidem tranquilla est. Deus nos gubernet, et doceat, et tribuat Ecclesiae et Reip. pacem. Bene vale et saepe ad nos scribito. Salutem opto vobis omnibus, D. Aurifabro, Bordingo hospiti tuo, Burenio, Andreae Martino, et aliis amicis. Die 4. Ianuarii. 1553. Mitto vobis pagellas.

Philippus.

ALIA.

S. D. Carissime frater. Tueamur eo maiore cura inter nos coniunctionem, vt noster consensus plus prodesse possit Ecclesiae Dei contra fanaticos homines, qui et delere doctrinam et dissipationes facere conantur. Post Balthica et Stancarica dissidia, iam Tebaldus Thammerus, qui Francofordiae ad Moenum diu in Ecclesias nostras debacchatus est, vagatur et citcumfert Ethnica deliramenta. Nouisse Ethnicos Christum, ac contendit diuinitatem in Christo, [Gap desc: Greek words] esse ipsam legis notitiam. multa sunt portenta, de quibus alias prolixe scribam. missus est a Landgravio ad Sneppium et ad me, gloriatur se ire per Germaniam, Triumphantem. Haec scire vos necesse est. Scito Iohannem ministrum meum virum fidelissimum, et DIO carum ex hac mortali vita.


page 1232, image: s1232

ad coelestem Ecclesiam euocatum esse. Etsi enim ipsi gratulanda est dulcissima consuetudo cum filio Dei, cum prophetis et toto agmine coelesti, tamen ego multiplici dolore excrutior. Funeris frequentia totius ciuitatis iudicia de eo ostendit. Lacrymae impediunt, quo minus plura addam. Bene vale, Salutem D. D. Iohanni, Arnoldo, Andreae et vobis omnibus opto. Tilemannus vocatus est ad Ecclesiam Goslariensem.

Philippus Melanthon.

ALIA.

S. D. Carissime frater. Meministi versum [Gap desc: Greek words] . Attulit igitur aliquam mihi leuationem dolorum conspectus viri optimi et eruditissimi D. Iacobi Bordingi. Nam post ministri, hominis integerrimi mortem aegrotare mea coniunx coepit, quae nunc quotidie cum morte luctatur. Nuper etiam narratum est Iohannem Hungarum Phorcae mortuum esse, veterem amicum nostrae familiae, et praeceptorem meum, eodem fere tempore, quo meus minister ex hac vita decessit. Mitto vobis pagellas disputationis, nuper editas. Vellem adfuisse eo die Dn. Bordingum, cum dissereremus de dulcissimo loco Micheae, vbi dicitur, ???. Vbi de discrimine processionis filii, et processionis Spiritus sancti dicebatur. De Andrea Weslingo gratiam vobis habeo. magnum beneficium accipere se iudicabit, si vester convictor apud Reuerendum virum D. Draconitem esse poterit. cui salutem reuerenter meis verbis. Bene vale. die 8. Maii.

Philippus.

ALIA.

S. D. Doctissime vir et cariss. frater. Commoratus est hic integrum diem illustriss. Princeps Iohannes Albertus et cum alia multa de Republica sapienter et


page 1233, image: s1233

pie locutus est, tum vero tui quoque honorifica mentio facta est. Fuit in auditorio nostro, die Mercurii, vna cum Duce Gulielmo. Plura alias. Bene vale. Salutem vobis omnib. opto. D. Iohanni, D. Borlingo, Weslingo, Andreae et hospiti vestro, viro integerrimo et eruditiss. D. Draconitae. Da veniam breuitati.

Philippus.

ALIA.

DOctissime vir et cariss. frater, quod Filius Dei texit vos in itinere, et ad ecclesiam vestram ac inclytam Academiam reduxit, grati et hoc ipsius beneficium celebremus. Post iter vestrum absolui responsionem de Stancari controuersia. Res magna est, sed, vt ego existimo, de qua piorum iudicia consentient. Mittam vobis meum scriptum, ac petam vt legatis, tanquam Censores seueriores Areopagitis. ducam enim magnum beneficium esse, si in re tanta, meliora me alii docebunt. Expecto a te literas de vocatione Palatini Friderici. Bene et feliciter vale et rescribe. Salutem opto vobis omnibus. Mea vxor paulatim contabescit. Iohannem oeconomum meum Deus ex hac vita euocauit ante has domesticas nostras aerumnas. Et fortassis impendent nobis noua exilia. Harum calamitatum spectatorem esse Iohannem Deus noluit. Bene et feliciter vale et saepe nobis scribito. Salutem opto vobis omnibus ac nominatim Weslingo, quem tibi commendo. Die 18 Iunii.

Philippus.

ALIA.

CLarissime vir et cariss. frater, nuncium tuum, fidelem hominem in itinere valetudo remorata est, cum igitur huc rediisset eo ipso tempore, quo iam dies sacri nuptialis venerat, non existimaui ei valde properandum esse, detinui igitur, vt adferret edita poemata,


page 1234, image: s1234

quae opto vobis placere. Moram vero nuncii boni consules. Adfert et Palatini literas, de quibus mihi significabis tuam responsionem. Opto et recte constitui Academias, et earum pium consensum eo maiore cura tueri, quia crescit rabies ingeniorum. Iam oblatus est liber sine nomine autoris, palam oppugnans doctrinam de Filio Dei et de Spiritu S. et renouans Samosateni impietatem. Existimo Campanum architectum esse, qui diu latuit in arcibus Iuliacensium quorundam Nobilium. Sed de hoc scripto alias plura. Valde te oro vt quamprimum nobis rescribas cum de aliis rebus tum vero etiam de carminibus. Bene vale. Salutem honestissimae coniugi tuae et parentib. eius opto. prid. Enceniorum, quae Ierosolymae instituta sunt repurgato templo ante annos 1716. vtinam nunc quoque adiuuet nos Filius Dei in doctrinae repurgatione et propagatione.

Philippus.

ALIA.

DOctissime vir et cariss. frater. Casta Dens mens est, casta vult mente vocari. Et sanxit Deus castitatem esse hoc dulcissimum foedu, vnius maris et vnius foeminae, non vagam sed perpetuam copulationem. Talem voluit mox in creatione Ecclesiam esse, et in Ecclesia casta inuocari. Quare tecum gratias ago Deo, quod sponsam tibi piam et honestam adiunxit, et vobiscum oro Deum conditorem generis humani et dulcissimi foederis coniugum, vt faciat, vt coniugium vestrum sit faustum et felix, inque Deo sit mens vna, sit vnus amor. Plura scribam his diebus, et curabo Epithalamia componi. Bene vale et nobis tempus sacri nuptialis significa. die 25 Augusti. Socero tuo viro honestissimo reuerenter salutem dicito meis verbis.

Philippus.

ALIA.

S. D. Doctissime vir et cariss. frater. Cum ante octiduum


page 1235, image: s1235

hanc epistolam Elect. Palatini, quam nunc tibi mitto, inclusam huic pagellae, accepissem, respondi subito, ac misi Palatino tuas epistolas duas ad me scriptas, vt tuam voluntatem ex eis cognoscerent. Scripsi te malle in Academia patriae viuere quam alibi, sed literas ad te nominatim scribendas esse, vt peteremissionem possis. Eadem rursus iam scribam, cum iter Frankofordianum nostri ciues susciperent. Ac quicquid de te literatum accepero, fideliter mittam. Tamen cum hanc epistolam Palatini legeris, te ipsum re deliberata ad principem scribere optarim. Me quoque in patriam vocari vides. et quia bella nos migrare cogent, cum hinc discedendum erit, decreui in patriam proficisci, si viuam, aut non belli saeuitia opprimar. Haec nostra pericula Deo commendo, qui est [Gap desc: Greek words] , et scit quae mea semper in his tantis confusionibus voluntas fuerit. Bene vale et rescribe. Die 17 Augusti.

Philippus.

ALIA.

DOctissime vir et cariss. frater. Oro Filium Dei vt et Ecclesiam seruet, et coniugium tuum perpetuo gubernet. Respondi Illustriss. Principi me ad vos profecturum esse, nisi subiti tumultus me cogent domi manere, nondum enim certa pax est cum AEacida aut vicinis. AEacides rediit in patriam, et maius incendium metuimus. Oramus autem Filium Dei vt poenas leniat. Mitto libellos quos sic distribues, Illustriss. principi dabis Germanicam historiam, exemplum responsionis de Stancari controuersiis, et Narrationem Anglicam, deinde tibi, Viris Clariss. D. Iacobo, D. Draconitae, tuo socero, dabis reliqua. D. Mylio patriae Mysiae laudationem et D. Iaeobo alterum exemplum de Mysia. Bene vale. die 11. Octobr. Epithalamia adferam Deo. iuuante. Salutem Sponsae tuae et vobis omnibus opto.

[Note: Philippus.]


page 1236, image: s1236

VENERANDO VIRO ET DOMINO Magistro Dauidi Chytraeo, In Academia Rostochiana liber alium artium Professori, et Sacrae Theologiae Lectori, fratri suo charissimo, Johan. Bugenhagen Pomeranus, Salutem.

TVo coniugio, optime Dauid, opto benedictionem Domini, qua ipse olim benedixit Abrahae, Isaac, et Iacob, ex quibus venit nobis Christus, ita per Deum proueniat ex vestro coniugio soboles, quae nobiscum rapiatur in aera obuiam Christo venienti. Saluta vxorem tuam, et hunc aureum, quem tibi dono, da ei nomine meo, vt cognoscat me ipsius nuptias honorare, quibus adesse non potui. Saluta etiam nomine meo Magistrum Andream Wislingium nostrum, Dominum D. Freudeman et vxorem eius, D. Doctorem Hoffman et vxorem eius, M. Arnoldum Burenium, M. Henricum etc. Christus sit cum omnibus vobis in aeternum. Ex Wittenberga M. D. LIII. 9. Nouemb.

EIDEM.

S. D. Tuarum literarum fasciculos fideliter tradidi Cunrado Bibliopolae qui in sarcinis suis misit eos ad vrbem Francofordiam. Misi et Nicolao exemplum versuum quos hic de tua [Gap desc: Greek words] edidimus. miror te in literis tuis non significare vel tuum vel amicorum iudicium vel de versibus nostris, vel de allegoria [Gap desc: Greek words] . Ego nomen Bargaris apud Theophrastum iudico Ebreum esse, ??? est [Gap desc: Greek words] ??? crusta. vt sit purissima crusta. Talis est primum ipse Filius Dei, deinde Ecclesia. Congruit etiam Margarith amara crusta propter crucem. Haec scripsi vt te ad scribendum inuitarem. Bene vale. Die 3 Martii. et rescribe. Salutem opto pudiciss. coniugi tuae et socero et matri.

[Note: Phil. Melanthon.]


page 1237, image: s1237

ALIA.

S. D. Clarissime vir et cariss. frater. Fasciculum tuarum literarum tradidit Cunradus Bibliopola Francofordiae filio mei fratris. Nam Georgius frater in praefectura retentus est propter conuentum Bruchselensem, in quo mercatus Francofordiani tempore duo Electores Palatinus et Moguntinus et Dux Wurtebergensis de viciniae pace collocuti sunt. Scripseram ad Nicolaum. Sed is Francofordiam non venit, et audio eum in Galliam ducere quosdam suos auditores Nobiles. vnus ad me de patria et Academiae studiis scripsit Morshemius, deplorat vsitatam [Gap desc: Greek words] constituendae scholae. Fortassis et bella impediunt has deliberationes. Nunc simul obsidentur in Francia, Plassenburg, Landsberg, et Sweinford. et quanquam Marchio Iohannes in Franciam ad hos tumultus sedandos profectus est, tamen quae spes sit pacis, nondum audio. Commendemus autem Filio Dei nos et Ecclesiam. Qui sint positus Syderum hoc anno, non ignoras. Et [Gap desc: Greek words] et alia scelera attrahunt poenas. Et extrema senectus mundi est. Haec omnia cogito non sine magno dolore. Sed confugio ad Filium Dei, Dominum nostrum Iesum Christum. Paginas meo more mitto, quas distribui volo. Bene vale. die natali Socratis anno a natali Socratis 1891. Reuerendo viro, D. D. Ioh. Aurifabro salutem.

Philippus.

ALIA.

DOctissime vir et carissime frater. Scimus diuina voce praedictum esse, hanc deliram senectam mun. di habituram esse maiores confusiones Imperiorum, et tamen Filium Dei collecturum esse voce Euangelii aeternam Ecclesiam, et aliquos suos coetus seruaturum esse. Optarim etiam sapientes principes sua [Gap desc: Greek words] lenire calamitates publicas. Vt hac aestate Saxonici Duces


page 1238, image: s1238

vtrinque mediocri [Gap desc: Greek words] vsi sunt. Ante paucos dies Marchio Albertus duxit exercitum ad oram patriae suae vicinam, quid egerit nondum scimus. Petiuerat Dux Wurtebergensis, vt aliqui Doctores Ecclesiarum co~uenirent. Venimus Neopyrgum ad Salae ripam, nos et Hessiaci, cumque ibi dies decem coommorati essemus, discessimus, Wurtebergenses non venisse ad nos mirati sumus. Mitto pagellas. Bene vale et rescribe. 18. Ianu.

Philippus.

ALIA.

S. D. Carissime frater. Nomen Postelli hominis Gallici tibi notum esse arbitror. Nam ante multos annos edidit pagellas, in quibus sunt figurae literarum Ebreae et Arabicae. Is vocatus est in Academiam Viennensem, vt doceat ibi linguam Arabicam, fortassis vt praeparent iuniores ad lectionem Alcorani, cum vicinos habeant Turcos. Mitto orationem qua studium linguae suis auditoribus commeadat, in qua Latine loquentem non multo plus intelligo, quem Arabice loquentem. Sed nosse has ineptias eo vtile est, vt nos magis confirmemus in hoc nostro cursu, recta et vtilia Ecclesiae perspicue docendi. Tubingam etiam Iuris Lector Molinaeus vocatus est, qui pollicetur nouam doctrinae forensis et compendiariam formam. Extat eius Oratio Tubingae pronunciata. Vtinam nostrae Academiae consensum in doctrina et animorum coniunctionem tueantur. Decreui ad vos exspatiari, vbi audiero non vagari milites in vicinia vestra. Salutem opto Doctori lacobo Bordingo et vobis omnibus.

Philippus.

ALIA.

CArissime frater. Nulla salus bello pacem te poscimus omnes

Gnate Dei custos agminis alme tui.


page 1239, image: s1239

Vtinam Ecclesiis principes parcant. Quam multae autem bene constitutae intra biennium dissipatae sunt, funditus deleta sunt oppida Culmbach et Swinfort. Oro Deum vt et vestros principes flectat ad [Gap desc: Greek words] et pacis amorem. Exercitus foederatorum ad Moenum nunc tenet oppidum Meningen et minitatur Hennebergiis. Filius Dei seruet Ecclesiae suae reliquias et non sinat extingui lucem doctrinae. Bene vale et rescribe. Salutem vobis omnibus opto. Die 12 Iulii.

Philippus.

ALIA.

CLarissime vir et cariss. frater. Etsi ridemur a gubernatoribus, cum dicimus eis scholas et officinas librarias debere curae esse, tamen res ostendit, quam multa incommoda a typographorum auaritia oriantur. Sed haec propemodu~vt [Gap desc: Greek words] , huius temporis sapienter feramus. Non misit ad me Crato pagellas tui libri, cum quidem mihi mitti iussissem. Sed aliquoties obiurgatus antea, postea limam meam pati noluit. Nunc recudet tuum libellum, ac exemplum mihi dedit, quod emendabo. Tragicum exemplum. vulnerationis hominis ingeniosissimi Paselici cum audiremus, cohorruimus, et precati sumus Filium Dei d. n. I. C. vt eum seruet. Scribes mihi an conualuerit. De Garcaeote et Doctorem Iacobum valde oro, vt si quo modo ei consulere potestis, opem viro integerrimo feratis. Si Frederus non migrat ad vos, quaeso vt Garcaei rationem habeatis. Bene vale. Salutem vobis omnibus opto. Die 20 Ianuatii.

ALIA.

S. D. Clarissime vir et cariss. frater. Etsi scio te natura vberiorem esse in inueniendo et explicando quam ego sum, et aliquanto plus ocii habere, quam ego habeo,


page 1240, image: s1240

tamen syluulam qualemcunque orationis [Gap desc: Greek words] congessi, ne parum officiosus viderer. Scripsissem orationem iusta forma, si non impediissent me nimis multa negocia. Nam et aulae respondi his diebus de inspectione Ecclesiarum. Et attulit huc Polonicus hospes aceruum Quaestionum. Tu boni consules, vt dicitur, [Gap desc: Greek words] . Iudicaui honestissimam esse Orationem de causa Castitatis et vera coniugii lege. Et scire populum vtile est in sola Ecclesia, castitatis et coniugii doctrinam incorruptam mansisse. Haec Oratio si cui vulgaris videtur, veniam tribuat meae in firmitati. Sed hoc cogitet, scriptam esse ex fontibus doctrinae a Deo traditae. Talia argumenta libentius cogito, quae prodigiosa et intempestiue accersita. Sed totam syluulam tuo iudicio permitto. Sumes inde si qua placebunt, et addes Orationis nitorem, quem tamen etiam velim mediocrem et non tragicum esse.

Hodie in secunda pagella tui libelli, in causis virtutum feci distributionem trium causarum aliter, Tu a Spiritu S. exorsus es, ego a Filio. Vellem in tuo opere caetera nos ita posse contexere. Sed cogitabis ipse post hanc editionem ea de re, digna cogitatio est piis et eruditis, de qua rectius esset nos colloqui, quam contendere [Gap desc: Greek words] . Georgius frater meus scribit suam coniugem mortuam esse. Brentius me amanter in patriam reuocat. Sed ego iam de patria coelesti cogito, ad quam profecto libenter, ex hac caligine discedam. [Gap desc: Greek words] et caeteris amicis omnibus salutem opto. Bene vale carissime frater. Calend. Februarii.

Philippus.

ALIA.

CLarissime vir et cariss. frater, ante octiduum fuit hic tabellarius Brettanus, vt Gemminensem scholasticum


page 1241, image: s1241

hinc abduceret. Is et a fratre meo literas attulit, quae significabant vagari incendiarios in locis vicinis nostrae patriae. Sed principes vicinos et amicos esse, et intentos ad communem defensionem. Existimo illi tabellario Samuelem tradidisse pixidem, quam misisti ad patrem tuum. Ego quidem bona fide Samueli exhibui. Mitto tibi carmen [Gap desc: Greek words] , cuius argumentum etsi tibi notum est, tamen propter domesticam [Gap desc: Greek words] , spero tibi lectionem non insuauem fore. De Academia Tubingensi nondum scio, an Lectores, qui propter luem secesserant in oppidum Caluam, redierint. Haec scripsi inter saeuos cruciatus, quos [Gap desc: Greek words] faciebat. Idem morbus et Ioachimo Camerario incipit molestus esse. In conuentu Augustano nondum de decreto pacis co~uenit inter principes nostros, et Episcopos. Et opinor [Gap desc: Greek words] talem fore, vt deliberatio prorogetur. Oro autem Filium Dei custodem Ecclesiae suae, vt nos omnes gubernet, et proregat Ecclesias harum regionum. Bene vale. pridie Laurentii.

Philippus.

ALIA.

S. D. Clarissime vir et cariss. frater. Tuam epistolam scriptam post sacrum Nuptiarum accepi, in qua scribis, te etiam orationis tuae exemplum mittere. Id non accepi, quod tibi significandum esse censui, vt rursus, quid fieri velis, scribas. Hanc autem epistolam dedi Mauricio Heiling, quem tibi notum esse non dubito. Scripsi de eo ad principem, cum indicari voluerit virum idoneum ad ecclesiae gubernationem, cui inspectio aliquot Ecclesiarum recte mandari possit. Spero igitur ad te venturum esse, verum etiamsi ad vos non accedet, tamen ad eum literas in aulam mittere poteris. Hodie a Sigismundo fratris mei filio accepi epistolam in qua significat patriam nostram tranquillam


page 1242, image: s1242

esse. Initia conuentus Augustani vobis nota esse existimo. Audio minari ea atrociter nostris Ecclesiis, sed commendemus nos Filio Dei. Petri Vincentii calamitas, magnum dolorem et mihi et multis aliis hic attulit. Oro Filium Dei vt medicatio sit felix, me quoque duriter afflixit initium veris, fortasse proprer Saturni locum, qui iam tertium circuitum inchoat eius spacii quod vitae meae Deus tribuit. [Gap desc: Greek words] Saturnus tenet sextam domum et est oppositus Marti. Te volo in pagellis quas mitto quaestionem [Gap desc: Greek words] diligenter inspicere. Bene vale. Die 20 Martii.

Philippus.

ALIA.

CLarissime vir et carissime frater. Cum hunc nostrum ciuem mitterem ad Iacobum Rungium, vt ei exempla diiudicationis controuersiae Noribergensis adferat, iussi vt prius ad vos accederet. ac exempla vobis mitto, et te et D. Iacobum oro vt legatis tanquam Censores, et mihi iudicium vestrum significetis. Est omnino periculosum in Ecclesia [Gap desc: Greek words] , et optaui nunc quoque plures adhiberi viros doctos et pios, vt scripsi in oratione quae in fine his paginis addita est, quas mitto. Senex princeps Palatinus Vir integerrimus, et Dux Wurtebergensis ante mensem in conuentu Nassauiensi, grauissima oratione petiuerunt a Legatis Ducum Saxoniae, vt cum in conuentu Ratisponensi, de doctrina futurae sint deliberationes, prius curent praecipuos pastores conuocari, vt de multis ecclesiarum nostrarum vulneribus colloquantur. Suaderem idem, si talis congressus sperari possit, qualem flagito in oratione quam addidi in fine libelli quem mitto. Quaeso vt Illustriss. Principi mittas exempla ipsi inscripta, et simul me ei commendes. Tueri eius beneuolentiam cupio, et Deum oro vt eum seruet et gubernet. Bene vale. Salutem vobis omnibus opto. Literas


page 1243, image: s1243

tuas et flagito et expecto. Die 25. Nouembr. qui fuit dies Enzeniorum mense ??? id est [Gap desc: Greek words] . Haec enim vera etymologia est. Scribe pluribus et plura si possem.

Philippus.

ALIA.

S. D. Clarissime vir et carissime frater. Scriberem ad te prolixe et de multis rebus, si non properaret tabellarius. De editione Germanici scripti, in quo vt cunque summam doctrinae Ecclesiasticae complexus sum, totam rem tuo iudicio permitto. Si existimas illam nostram lucubrationem profuturam esse Ecclesiis, nequaquam prohibeo edi, seu dialecto vestrae viciniae, seu nostra. Et iudico recentem Germanicam editionem meliorem esse libro Latine scripto, cui titulus est, Loci Theologici.

Iam editur scriptum de Osiandri controuersia Noribergae propositum iis, qui ea de re certamen mouerant. Id mittam cum fuerit editum. Fuit ibi nobiscum Iacobus Rungius, cuius concio hic editur de illa controuersia. Consuetudo ipsius et mihi et multis aliis qui nobiscum fuerunt suauissima fuit, et in deliberationibus iudicium ipsius intelleximus esse rectum et sine sophistica. Vellem te quoque in hac diiudicatione adfuisse, de qua cum ad te exemplum mittam, significabis quid tibi videatur. Scripseramus Brentio vt ad nos accederet. Sed respondit absente principe, se non proficisci tam procul. Mitto tibi et D. Iacobo libellos dulcissimos Procli, quos velim vobis voluptati esse. Bene vale et rescribe. Die 14 Nouemb. qui est ??? hoc est [Gap desc: Greek words] .

Philipus.

ALIA.

S. D. Clariss. vir et cariss. frater. Quoties aspicio Albim nostrum, cogito Non si tantum lachrymarum fun.


page 1244, image: s1244

dere possem, quantum vndarum voluit hic amnis ple. no fluens alueo, exhauriri meum dolorem posse, quem diu iam circumfero propter dissensionem in Ecclesia [Gap desc: Greek words] quae debebat esse foedus mutuae beneuolentiae. Nec remedia vlla tentari possunt in tantis incendiis recentium odiorum. Vrgetur erga genus humanum horribilibus poenis. Et fortassis hoc anno ad alias calamitates accedet. Sed confugiamus ad Filium Dei et petamus vt leniat priuatas et publicas miserias. Frater meus desiderium nostri et spem ostendit aduentus in literis suis. desiderium mihi notum est. de aduentu vero dubito, et propter praefecturae administrationem, quam scis habere magnam negociorum molem, et propter temporum tristitiam. Sed spero fore vt Ecclesia in rota ditione ita constituatur, vt et pia et consentiens forma sit. Et iam Ducem Albertum Bauaricum audio suis diu iam petentibus concessurum esse vsum integri Sacramenti et alia quaedam initia emendationis, etsi Saltzburgensis atrociter repugnat. Sed coommendemus nos Deo. Literarum partem quas scripsit frater mitto. Bene vale. die 18 Aprilis.

Philippus.

ALIA.

CLarissime vir et cariss. frater. Aiunt in conuentu Ratisponensi conuenturos esse etiam aliquos viros doctos, qui in Academiis aut in templis docent Ecclesiae doctrinam. Quod si fiet, maxime te adduci isthinc optarim. ac prodesset colloqui ex nostris aliquos qui et veritatis amorem et candorem animorum adferrent. Nunc vobis mitto exempla [Gap desc: Greek words] , quae de epistola ad Romanos scripta edidi, quae oro vt legas tanquam Censor, et mihi tuum iudicium significes. Intexui et refutationem Osiandri in cap. 3. Bene vale. Nonis Maii.


page 1245, image: s1245

ALIA.

S. D. Clarissime vir et carissime frater. Desideratur apud nos in templo arcis concionator. Eum locum Doctori Heshusio seruamus, donec audierimus quid vos de eo decreueritis. Opto enim eum in hac difficili militia Academiarum retineri, quam iam [Gap desc: Greek words] et laborum et certaminum plus sustinere, quam sustinent, qui docent extra Academias. Cum autem sciam Heshusium a te diligi propter eruditionem, iudicii rectitudinem et firmitatem, non vtor de eo longiore oratione, tantum peto vt in eo ornando, beneuolentiam tuam erga me et ipsum declares. Spero cum fideliter et vtiliter seruiturum esse Ecclesiae vbicunque erit, et Filium Dei oro, qui dixit, Ego sum vitis, vos palmites, vt et nos palmites suos, foueat et gubernet. Praecipue autem annitendum est, vt in Academiis sint custodes doctrinae [Gap desc: Greek words] , qui et docere sciant, et ament proprietatem, et diligant res necessarias, non quaerant inanes disputationes et prodigiosas ostentationes ingeniorum, nec ludant ambiguis dictis, aut hyperbolis, quales et olim, et nunc multae sunt in Ecclesia sparsae, quae fuerunt faces dissensionum seu [Gap desc: Greek words] . Denique oro Filium Dei seden???em ad dextram aeterni Patris, vt totum hoc consilium de Heshusio gubernet, vt sit salutare ipsi et Ecclesiae. Scripsit ad me Elector Palatinus, vt mittam tres aut quatuor idoneos ad concionandum, sed in ditionem suam, quae pars est Norici. De Academia Edelbergensi nondum ad me scriptum est, et differri de ea deliberationes existimo propter Ratisponensem conuentum. Si petitum fuisset, vt Lectorem mitterem, maxime voluissem eo Heshusium proficisci. Sed multa de Georgii Laeti Secretarii et aliorum quorundam sensibus ratiocinor.

Si procedet colloquium Theologicum, de quo nunc


page 1246, image: s1246

deliberabitur in conuentu Ratisponensi, maxime velim te ad id mitti, ac scripsi ad Ducem Iohannem Albertum vt aliquos mittat. Nouum certamen mouet Pragae Canusius, quem nomino Cynicum, Christum nunc non vt Mediatorem inuocandum esse, sed tantum vt datorem bonorum, Deum. Citat nescio quod dictum ex Synodo Nicaena, quod non dubito commentitium esse. Sed te velim inquirere veterum dicta. In Cypriano exrat compellatio perspicua in precatione ante supplicium, quae continetur pag. Basiliensi 505. Et similia alibi leguntur. Te quoque inquirere velim testimonia. Bene vale et rescribe. Die 18 Iunii.

Philippus.

ALIA.

CLarissime vir et cariss. frater. Nihil de bello scribo, nec causas noui, nec me iudicem facio. Sed oro Deum, vt et Ecclesiis det piam concordiam, et earum hospitiis pacem. Scribam aliam narrationem iucundiorem. Cum Rex Maximilianus nuper ex Belgisco rediens, per nostram patriam iter fecit ac Stutgardiam venit, eo ipso tempore coniunx Ducis Wurtebergensis peperit filium, ac baptismi testis factus est Rex Maximilianus, et filio Ducis Wurtebergensis, nomen Maximiliani tribuit. Laetatus sum hac inter se principum bencuolentia et significatione pietatis in Maximiliano. De dissensionibus quae apud vos ortae sunt [Gap desc: Greek words] , cum viderem non esse quaestionem de doctrina, nihil respondi, nec volui in aliena Repub. [Gap desc: Greek words] . Nunc Augustanae Ecclesiae respondeo, de Stenkfeldianis furoribus. Vtinam conferre cogitationes meas vobiscum possem. Bene vale. Cal. Octob. Mitto libellum, in quo fortassis versiculos leges non ingratos. Iterum vale et rescribe.

[Note: Philip. Melanthon.]


page 1247, image: s1247

JACOBO MONAW.

DEcumbo iam fere decendium, ex epidemia hac lue, et catarrho assiduo, qui Rectorem nostrum et alios interea suffocauit. Constantinopolitanae literae ante octiduum Hamburgâ nobis redditae sunt. Hodie priores accepimus indices acerbissimi luctus et moeroris tai, cuius magnitudinem nulli, nisi similia experti, iudicare possunt. Non dolor est maior, quam cum violentia mortis Vnanimi soluit corda ligata fide. Cum atempore ipso, quod efficaciorem saepe leuationem, quam remedia initio oblata, adfert: mitigari iam et leniri coeptum esse vulnus tuum, non dubitem: nolim intempestiua illius curatione dolorem vtcunque sedatum refricare. Vnicum adscribam Cypriani dictum, quod in laudato illo, totius antiquitatis testimoniis, sermone, de Mortalitate extat: Non sunt lugendi accersione Dominica ex hoc seculo liberati, cum sciamus non eos amitti, sed praemitti: recedentes praecedere: vt proficiscentes et nauigantes desiderari eos debere, non plangi: nec sumendas esse hic atras vestes, cum illi ibi alba indumenta iam sumpserint, etc. Iam terrenis coelestia et magna paruis et caducis aeterna succedunt. Quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? quis inter haec trepidus et moestis est, nisi cui spes et fides deest? Eius est enim mortem timere, qui ad Christum nolitire: eius est ad Christum nolle ire, qui se non credit cum Christo incipere regnare. Andreae Velleii historiam mitto. Orationem Heidelbergensem, cum diferta et candida sententae tuae significatione expecto. Quaestiones et Responsiones praeceptoris Philippi [Gap desc: Greek words] sunt. Prooemium ad Casp. Naeuium et alia, quaeso remittas. Exem. plum epistolae nostrae ex variis locis ad te missae, videre cupio. Miseram amico in aula Landgrauii, inde emanase arbitror. Lycaonica scripta inquiram, quibus similia iam Theologi et Sturmius inter se edunt. Bene vale. 20 Octobris.


page 1248, image: s1248

EBERHARDO MOLLERO.

ETsi inofficiosum videri possit, cum tot beneficiis priuatim a vobis afficiar; alieno etiam nomine patrocinium vestrum inuocare: tamen cum tali loco in gubernatione constituti sitis, in qua vir Bonus vere commune Bonum se esse ostendit; veniam vt spero huic etiam meae interceissioni tribuetis, quam rogatu veteris typographi nostri Iacobi Lucii Transyluani apud M. V. facio. Is superioribus mensibus, Biblia Saxonica apud nos edidit, quibus insignia sex Vrbium Vandalicarum et Epistolam ad Inclytos earum Magistratus, et Nomina singulorum Consulum, qui hoc tempore gubernant, praeposuit. Is labor, cum et Deo gratus, et ecclesiae vtilis, et magistratibus vrbium honorificus sit, et singulis fere ciuibus honestioribus, quorum domus verae agnitionis et Inuocationis Dei templa et ecclesiae Christi sunt, seruiat: Spero Magn. Vest. non grauate exempla Bibliorum Collegis vestris exhibituram, et autoritate et patrocinio vestro adiuturam esse, vt sumptus in hanc editionem facti aliquantum ei leuentur. Sundenses triginta Ioachimicis benignitatem suam declararunt. Quidquid isthic in eum officii conferetur: id Magn. Vestr. soli acceptum referet. cui ego etiam me debere eo nomine perpetuo grata mente fatebor. Bene vale.

MELCHIORI HAINZELIO.

FIlium Dei Emanuelem et Seruatorem nostrum Iesum Christum, a cuius Genethliis annum nouum breui ordiemur, ardentibus votis precor, vt annum felicem, tranquillum et salutarem, Tibi et Generosissimis Comitibus tuis et toti Reipublicae tribuat, et beatitudinem tibi tuam florentem et diuturnam tueatur et seruet, de qua ego sane magno desiderio cognoscere toto hoc octimestri cupiui.


page 1249, image: s1249

Sed primam hanc tuam Epistolam, Dominica filii Viduae in Nain a Christo resuscitati, Euanziziae in Morauia datam accipio. in qua, vt in vsuris mora aliquid lucri adfert creditori, ita cunctationem, qua in scribendo hactenus vsus es, prolixitate epistolae compensas. Collegis meis, quibus scripseras, singulis suas reddi curaui, excepto D. Kirchouio, qui die 16. Octobr. epidemia hac lue, quae filiam mihi quoque abstulit, postremo Rectoratus sui die extinctus est: Caeteri mediocriter valent. Primum mihi de te nuncium sine literis attulit, L. Erasmus Stalbergius, qui fortunae suae experiundae causa, in Daniam profectus est. Sed nihil rescripsit. Quare ipsi etiam bene esse suspicor. Fratrum isthic tuorum genera diuersa, quae nominas, notis certis a te distingui optarim. Apud nos Dei beneficio nunc omnia tranquilla sunt. Bene vale. mense Decembr. Anno 1580.

HVGONI BLOTIO CAESAREAE Bibliothecae Prafecto.

LIteras tuas, ex quibus [Gap desc: Greek words] vndiquaque elucet, summa cum voluptate legi. Nihil enim suauitate humanitatis, vel aspectu pulchrius, vel fructu laetius, mihi vnquam visum est. ac quod ille, Anacharsis opinor, in Solonis Historia, hospitem amicitiae illius cupidum adducens, inquit, [Gap desc: Greek words] : ita ego eximium et singulare donum, Dei concessu et munere mecum communicatum arbitror, cum literis tuis humanissimis facultatem mihi ineundae tecum amicitiae praebes. teque non quod de voluntate tua dubitem, sed quia mos est ita rogandi, rogo, vt beneuolentiam erga me tuam serues et deinceps, etiam literarum assiduitate declares. Neque


page 1250, image: s1250

enim a te vinci me hoc genere officii patiar. Nunc pagellas aliquot Epistolarum Patriarchae Constantinopolitani, et aliorum ex oriente recens scriptarum, et alias, luctus mei domestici testes mitto. Adiunxi etiam Regulas vitae recens editas, de quib. vt Iudicium tuum mihi significes, et vicissim tuarum lucubrationum aliquid nectare et melle dulcius impertias, amanter oro.

DAVID PEIFERVS DAVIDI Chytraeo S. P. D.

ET mea sponte fauebam antea Doctoris Georgii Richii votis, mecum summae coniunctionis vinculum optantis: et post epistola Pietatis tuae, Vir Reueren. in eandem rationem scripta, magnus ad priorem voluntatem meam accessit cumulus. Ea enim pietas tua perscripserat, quae et in suadendo singularem vim, religionemque eximiam in se haberent: et familiam Richianam mihi commendatiorem redderent. Cumque eo accederet matris quoque Richianae, et Viri praestantissimi Ioachimi Stephani, in cuius fide et tutela Doctor Richius aliquando fuerat, assensus: iam nihil aberat, quin Deo hominibusque approbantibus, D. Georgio filiam meam desponderem. Quod itaque felix faustum et salutare vtrique sit, Sponsalia Richio praebui. atque itidem illud Hesiodi recordatus, [Gap desc: Greek words] , curam suscepi: vt futuro genero de honorifica certi in Repu. muneris functione prospiceretur. Idque eo magis praestandum mihi esse putaui: quod non tantum D. Ioachimus Stephani et mater Richiana mihi fortunas filii accurate commendarent: Sed ipse etiam filius meam hoc in genere operam exigeret. quae a me deinceps ita fideliter ipsi nauata fuit: Vt diuino numine aspirante res ad optatos exitus prouecta, et Richius noster in illorum Iudicum numerum sit cooptatus: qui in totius Germaniae


page 1251, image: s1251

celeberrimo theatro, regnum forense Spirae possideut. Habet is locus ad gloriam et dignitatem magnam occasionem: quam sibi a Deo benigne oblatam, Richius noster, vt confido, tenerit. et vt teneat, illique et filiae meae consilium hoc fauste, feliciter, prospereque eueniat: ab huius beneficii autore caelesti suppliciter peto precorque. Reliquum nunc est: vt Nuptiae fiant: quae in diem 3. Cal. Feb. constituentur: si idem matri Richianae, cui hac de re plurib. scripsi, placuerit. A tua vero pietate amanter etiam atque etiam peto, Vt precationes ad Deum, pro nouorum sponsorum salute, suas nobiscum co~iungat: meque sibi excusatum habeat: quod tardior quam par est, in rescribendo fuerim. Volui enim vna Epistola complecti omnia, quae huc pertinent. ne foret necesse saepius [Gap desc: Greek words] . Bene valeat Pietas tua. Dresdae. Idibus Nouemb. anno 1593.

Alia eiusdem.

EGo veto, vir Reuerende, vellem: Ocium illud, in quo hactenus fui, moderatum et honestum, retinere me potuisse, Ex alto siquidem et mari turbulentissimo, iam antea in tutum et tranquillum portum inuectus mihi esse videbar: in quo, et ingruentem illius temporis procellam deuitare, et quasi e terra prospicienti, intueri liceret naufragia eorum, qui stante me, Religionem a piis maiorib. acceptam, cadere et deprauari non posse putabant. Et erat profecto mihi iam seni, multorum annorum curis atque laboribus fesso atque fracto, et ad haec incommoda, grauissimum ereptae nuper coniugis dulcissimae casum merenti, neque ad valetudinem, neque ad caeteras rationes meas, quiete quicquam accommodatius et vtilius. Itaque cum Illustrissimi pupillorum Saxonicorum Tutores, antiquo meludo inclusuri, operam repeterent meam: non modo valetudinem oculorum, memoriam imminutam, totiusque corporis vires annis et laboribus exhaustas, excusaui:


page 1252, image: s1252

Verum etiam leges tam sacras quam prophanas, quib. immunitas huic aetati tribuitur, citaui. Cumque haec omnia frustra esse sentirem: eo tandem deueni, vt me Aulae per annum proximum addicerem: quem spero mihi sum mam vitae fatalem confecturum, et quietem allaturum sempiternam: aut saltem, si superesse me Deus volet, libertati priori restituturum esse. Cum inter annos scansiles, ques Graeci [Gap desc: Greek words] vocant, vulgo efficacissimus esse credatur: qui plerumque viuendi in his terris finem, aut insignem aliquam mutationem, hominibus moliri soleat. Non eodem igitur animo, id est, laeto et hilari, quo ante biennium grauissimum Cancellarii onus deposui, hoc tempore illud iterum suscepi: sed anxio et sollicito: vt qui, ratione interim mutata, iam non ad eam, quam tum reliqui Aulam, sed Augiae stabulum, me accedere sentiam, Cuius repurgandi labor tanto erit difficilior huc operam suam conferentib. quanto magis, tam in Ecclesia, quam in Repu. Nouatores nostri, vel si illud Vergilianum audire mauis, liquidis immisti fontibus apri, turbarunt et faedarunt omnia. vt nihil in hac religionum confusione me consolari magis possit, quam Dei veritatem laborantem, a conatibus perditis vindicantis, praesentia quam nuper, vt Pietas tua vere scribit, euidentissime declarauit, dum machinationes et consilia callida eorum fregit, a quibus periculosissima religionis mutatio nascebatur. vt dubium non sit: et Deum extinctorem prauitatis, se iam emergentis, in hac nobiscum causa versari: et piorum vbique pieces non defuturas iis, [Gap desc: Greek words] . Quo in numero, et gratulationem amoris et beneuolentiae erga me plenam, et votum pietatis tuae osculor: et vt pro ecclesia afflicta, in pristinum statum de quo improbitate Nouatorum nostrorum nonnihil declinauit, restituenda, etiam porro castas nobiscum preces coniungat, vehementer et studioserogo. N. N. ex literis Pietatis tuae libenter complectar,


page 1253, image: s1253

eritque mihi illud, quod velle vos intelligo, curae, nec tantum occasionem ad gratificandum vtrique vestrum captabo: verum etiam, si quae deinceps dabitur, oblatam tenebo. Interea ipsum meis verbis officiose resalutari, et vos omnes illic rectissime valere, atque [Gap desc: Greek words] felicissimo omnium rerum successu florere et frui cupio atque opto. Egosigiano: Anno Saluatoris nati 1592. 4. Non. Ian. quo die, ante annos sexaginta duos, homo mortali conditione prognatus fuit.

THADAEO NEMICIO AVLAE Caesareae Medico.

PRoximis diebus Graecorum Epistolas, ab Aldo olim editas, relegens, in crebra Medicorum elogia eximia et memoratu digna incidi. Sed inprimis mihi admirabilis visa est Epistola ad Polycletum medicum Himereum, cuius excellentem non solum artis scientiam, verum etiam morum integritatem ac fidem vestrae simillimam, laudat Phalaris, quamquam Tyrannus, [Gap desc: Greek words] . Cum enim graui et lethali morbo Phalaris Agrigenti et Himenae princeps, sapientia et virtute excellens, sed in gubernatione seuerior, decumbens, Polycleti Medici opera vteretur. Himerai paulo ante seruitute a Phalaride oppressi, amplissima praemia, tyrannicidis proposita, Polycleto ciui suo deferunt, si pharmacis Phalaridem tollat. At Polycletus, arte Medica, velut Dei dono religiose ad salutem, non ad perniciem hominum vtendum esse cogitans, fideliter et feliciter Phalaridem a morbo liberat. Qui restitutus, gratiam Medico, amplissimis munerib. et hac epistola auro preciosiore refert, Quam si per occupationes inspicere vobis in Graeco fonte licebit: singularem ex eius lectione suauitatem haud dubie percipietis. Latine enim reddi argutissime cogitatas sententias, et verbis lectissimis neruosissime comprehensas,


page 1254, image: s1254

difficile est. Sed tamen qualemcunque interpretationem hisce literis adiunxi. Quae si vobis alieniora videntu, veniam dari meis ineptiis amanter peto. In his regionib. Politiae et Ecclesiae Dei beneficio tranquillae et florentes sunt. De Turcicis, Italicis, Gallicis, aliarumue regionum rebus, quae in illo Imperialis aulae fastigio [Gap desc: Greek words] habebitis, quaeso vt mecum etiam benigne pet litetas, communicetis: vel ab hoc amico meo M. Antonio describi sinatis. Ego mea studia et officia vicissim vobis cum omni obseruantia reuerenter defero. Bene et feliciter valete. Ornatiss. et Doctissimum virum, D. Iohannem Chocium, cuius hisce dieb. Hermogenem perlegi, amanter et officiose verbis meis salutari peto. Rostochii, postridie Iohannis Baptistae.

PHALARIS TYRANNVS Polycleto Medico.

NOn scio Polyclete, quid in te magis admirer? facultatem ne artis Medicae, an morum integritatem et fidem? quando quidem vis tuae artis morbum tyrannicidam; fides autem et integritas praemia tyrannicidis proposita deuicit: inter haec duo quasi media incedens Iusticia tua, eum, qui duobus iam periculis videbatur trucidandus, et ineuitabilis morbi impetu, et praemiis hostium tyrannicidae delatis, conseruauit. In tua enim solius potestate fuit, vt cum me iam morbus esset interfecturus: si nihil medicinae ex arte tua adhibusses, tyrannum interfecisse videreris, et si me morbus non interfecisset, tamen si pharmacum, quod mihi propinasses, tanquam salutare ego accipiens, e medio sublatus fuissem: impune et tuto tibi tyrannicidae praemia consequi licuisset: Sed non voluisti iniustum lucrum iustae gloriae anteferre, neque enim tempus occasionem pii tyrannicidii praebebat. Etsi igitur non habeo, quam tibi referam gratiam, tanta dignam virtute: tamen vnum


page 1255, image: s1255

hoc novi te digna Deo autore artis Medicae sentire. Haec vero cum praeconio artis fideique tuae, mitto tibi grati animi indicia: phialas puri auri quatuor, et caeteras argenteas non vulgaris artis duas, et poculorum Terecleorum decem paria, et pueros incorruptos viginti, et Argenti myriadas Atticas quinque. Scripsi etiam Teucro Quaestori meo vt det tibi annuam pensionem, quantam accipiunt Naucleri et corporis mei custodes, et caeterorum militum praefecti: tenuem remunerationem pro amplo beneficio. Quod autem deest muneri, hoc compleat confessio accipientis beneficium, qui satetur se parem gratiam referre nunquam posse.

FRANCISCO BALDVINO.

CVM te diuinitus excitatum ad instauranda verae Iurisprudentiae studia, videam, singulari dexteritate, diligentia et fide, iuuentutem legum studiosam, ad fontes legum, et cognitionem antiquitatis, et facilem ac eruditam in discendo et docendo Methodum reuocare, et tum in consiliis Reipub. tum in Legum inter pretatione Vlpianum nostrae aetati referre: hortator fui aliquot ingeniosis et eruditis Auditoribus nostris, non modo scripta tua vt studiose legerent, verum etiam viua tuae doctrinae voce coram frui studerent. In eorum numero hic quoque Magister Nicolaus Dobbinius est, natus in honesta huius vrbis familia. Qui aliquot annos familiariter mecum summa cum laude modestiae et diligentiae in officio vixit. Cum autem ingenium ipsius doctrinae capax, et cognitione primarum artium. quae fontes et adminicula sunt superiorum doctrinarum, quae vitam humanam regunt et tuentur, praeclare excultum esse sciam: reuerenter a T. Excell. peto, vt huic M. Nicolao Rationem et ordinem ingrediendi et pertexendi iuris studii monstres, et cum natura [Gap desc: Greek words] , aditum ipsi ad interiotem quoque


page 1256, image: s1256

familiaritatem et domesticam consuetudinem tuam, quatenus absque molestia et incommodo fieri poterit, patefacias. Eo beneficii genere, non modo de Nicolai studiis, verum etiam de multis bonis viris, Nicolai agnatis in hac vrbe, et inprimis de me bene mereberis, 1560.

PETRO CODICILLO PROFESsori Acdemiae Pragensis.

CVM Isocrates hoc velut [Gap desc: Greek words] , viros graues et bene institutos, a leuib. et futilib. ingeniis disterminet: quod [Gap desc: Greek words] : ego veto vt [Gap desc: Greek words] annumetari, ita alienissimus esse [Gap desc: Greek words] imagine cupiam: literas ad te, oblata certi homi nis ad nos redituri facultate, mittendas, et memoriam mei apud terenouandam esse duxi. Grata enim mente et voce assiduo conseruo et celebro illustrem et singularem erga mo vestram inprimis, totiusque collegii vestri beneuolentiam et humanitatem, tot insignibus testimoniis, aliquoties mihi isthac transeunti declaratam, cuius si effluere ex meo animo memoriam sinerem: non immerito sano Sophocleo illo epiphonemate notari me agnoscerem, [Gap desc: Greek words] . Malo autem proxime praecedentium versiculorum sententiam mihi velut Regulam vitae propositam studiose sequi,

[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .

Et hanc ipsam animi mei [Gap desc: Greek words] , firmitate beneuolentiae, et veris officiis potius quam officiosis verbis et nudis literis velim declarare. Nunc quia ingenui animi est,


page 1257, image: s1257

cui plurimum debeas, plurimum velle debere: reuerenter vobis hunc ingeniosum et singulari humanitate ac modestia praeditum, M. Antonium coommendo, qui mores hominum multorum cernere et vrbes, ac inprimis Imperatorem et alios praestantes viros, et Academiam vestram, et vestigia sancti martyris Iohannis Hussi videre cupiens, isthuc expatiatur. Hunc vt mea etiam causa comiter excipias, eique per ministrum scholas vestras, templum Bethlehem, Quatuor Impp. et Regum Boiemiae in templo arcis et Collini sepulchra, curiam et alia in vestris vrbibus [Gap desc: Greek words] monstrari cures, amanter peto. Qualis nostrae Ecclesiae, Academiae et Reip. in tota vicinia status sit, ex eo, qui literas meas exhibet, cognoscere poteris. In Belgico abrupta pacis tractatione, ad arma reditum est. De Gallica etiam pace nondum certo constat. In Polonicis Comitiis Henrico Gallo Polono, Ius regni Poloniae, solenniter die 26. Maii renunciatum esse intelligimus. ac praecipuorum procerum animos in nostrum Imperatorem inclinasse. Sed secessione Nobilitatis Moscum flagitantis, electionem impeditam, et in Mensem Septembrem reiectam esse. Sed certiora haud dubie de his et aliis gentibus, in illa aulae Imperialis specula, quotidie cognoscitis. De Vestrarum Ecclesiarum, Academiae, et totius inclytae patriae vestrae statu, vicissim a vobis doceri cupio, et Clarissimis ac Optimis viris D. D. Simoni Proxeno, M. Matthiae Molesino, M. Wenceslao praeposito, M. Danieli, M. Thomae Miti, M. Iohanni Zabonio et toti illi, Doctorum adolescentiae in Scholis vestris Parochialibus, agmini, a quo ante sesquiannum te praesente salutabar, vicissim salutem, et omnia mea studia et officia reuerenter deferri tuis verbis peto. Bene vale. 1574.


page 1258, image: s1258

CASPARO EBERHARDO Theol. Doctori.

ETsi de silentio tuo non sine dolore cogito, tamen quamcunque aliam potius, quam mutationem voluntatis a me alienatae, causam esse cogitabo. et facile adquiescam, si pro multis insulsis epistolis, vnam mihi remittes, in qua non Musae et Charites tantum, vt in Callimachi Poemate olim, tenellos digitos suos, fragranti rosarum sueco delibutos, abluerint, sed ipse sol Iusticiae et candoris, Filius Dei [Gap desc: Greek words] , in tuo pectore habitans, diuinae bonitatis, sapientiae, virtutis et amoris ac fidei erga me fraternae radios illustres spargat. Misi ante Pentecosten pagellas, posteriorem partem historiae deliberationis conuentus Augustani continentes. Quas a te perlustrari, et quae Germanice vertenda esse, quae vero omitti oportere censeres, mihi per occasionem perscribi petiui. Ea in re, vt me consilio et iudicio tuo grauissimo iuues, amanter rogo. Explicationem dicti Paulini, Panis est [Gap desc: Greek words] corporis Christi, summa cum voluptate et gaudio legi. ac inprimis mihi iucunda fuit asseueratio de Filii Dei in Ecclesia et ministerio Verbi et Sacramentorum in his terris, non efficacia solum, sed etiam praesentia secundum vtramque naturam. Qua rerenta, ego sane de Vbiquitate illa generali contendere nolim, nec dubito omnibus bonis et piis in vniuersa Germania, hanc declarationem verae sententiae, tot annos ab antecessoribus vestris frustra expectatam longe gratissimam accidisse. Cognoui etiam ex amico, atroces criminationes isthic [Gap desc: Greek words] palam de me declamitatas esse, quod scripsissem, nihil mihi Illustrissimos Principes meos, Duces Megapolitanos de concessione inclyto Electori meo nomine facta, vnquam significasse. Sed conscientia recti me sustento. Vete enim affirmo, neutrum prineipem


page 1259, image: s1259

Megapol. mihi vllum verbum de promissione Augusto facta indicasse ante Pentecostes festum, cuius feria secunda ipse ad eos Gustrouium profectus, et de voluntate eorum coram sciscitatus sum. Ibi Vlricus sponte fatebatur, se nihil voluisse aut debuisse mihi ea de re mandare, priusquam Elector conditiones concessioni additas, ratas habuisset. Id cum non evenisset, non opus fuisse quidquam mihi indicari. Idem proximis diebus literis ad me datis repetiuit. Cum autem non dubitemus Deo nos curae esse, et omnia quae nobis eueniunt secunda vel aduersa, a Deo gubernati: ego quoque, praefentiam Dei, de nostra salute solliciti, in his ipsis impedimentis agnosco. Cum enim [Gap desc: Greek words] : et iam vires ingenii et corporis quotidie decedant et euanescant, vt expectationi vestrae respondere prorsus nequeam: diuturno illo morbo et aularum nogligentia domi me retinere Deus voluit, ne si isthuc veniens, laboresscholae et vestrae expectationi debitos sustinere non valerem; et vos vestri de me vocando consilii paeniteret, et me susceptae profectionis pigeret et puderet. Quaeso igitur, vt totum hoc negotium Deo commendes, nec quidquam isthic vel in aula amplius de eo moueas, cum propter valetudinis incertitudinem mihi hoc tempore migrare impossibile sit. ac etiamsi firmior valetudo esset: tamen de controuersiis dogmatum antea cum collegis tuis conferre et conuenire oporteret. Idem in literis ad Academiam datis non obscure indicaui. Id vero, an a collegis tuis impetrari possit, tu rectissime scies. Ego sane prorsus dubito. Quod si inter me et collegas etiam dissidia de dogmatib. [Gap desc: Greek words] aliis ex causis ante multos annos inflammatum, isthic exarsura essent: malim sane vel mori, vel cum nouo hospite meo podagra conflictari, quam iter isthuc ingredi. Sed [Gap desc: Greek words] et commendare Domino viam nostram, et sperare in eo, et ipse faciet. Bene vale, postridie Iacobi. 1575.


page 1260, image: s1260

GEORGIO a TESMAR.

I [Gap desc: Greek words] , in quit Plato. Cum igitur diuinum hoc beneficium mihi iam aliquoties summa fide praestiteris, ac nuper etiam Wismariae consilium, de forma responsi, Illust. Principi nostro dandi, prudens et fidele dederis: agnosco me vicissim tibi, omnia grati animi officia debere. Nunc denuo mihi prudentiae et fidei tuae praesidio opus est. Nam de Vocatione Witebergensi, quam dudum obliuione sepultam esse ego arbitrabar, denuo ad me Illustriss. Princeps scribit, et partem literarum D. Teuberi adiungit. Respondeo igitur Principi et literas apertas tibi antea legendas mitto, ac oro, si quid incommodius scriptum esse, quo Princeps offendi possit, iudicabis, vt meo sumptu tabellarium, addita Iudicii et consilii tui significatione, statim remittas. Animaduerto enim principem, vel illum qui literas ad me, principis nomine formauit, in epistola, quam proxime in feriis Pentecostes exhibui, moleste et grauiter quaedam tulisse. Quod Deo, vt alia grauiora commendo. Mitto eiam Exc. tuae legendum Responsum a me datum illi, qui voluntatem meam nomine Ducis Iulii explorauit: ne si isthuc aliquid forte paulo post ea de re perferetur, amplius me promisisse quam factum est, existimetis, sicut superiore hyeme intelligo, Principem ostendisse, se mirari, quod Wittebergensibus meam operam addixissem: quod tamen non factum esse, ex forma responsi, quam principi iam mitto, cognoscetis. Ego interea, qui aliis in locis expetor, huic scholae, in qua tot annos vixi, exiguo aut nulli fere vsui amplius existo. Vtile quidem esset virum aetate et vsu peritum Academiae praefici, qui omnia scholae munia diligenter inspiceret, cessantes admoneret, ignauos multari curaret. Sed nemo sanus, nisi sola imaginatione et titulo inani laetetur, recipere id onus volet. et qui negligentissime suo munere funguntur, cum saepius


page 1261, image: s1261

quam caeteri in aulam veniant, operas suas magnifice praedicare, et deferre alios scholae vtiliter seruientes, possent: Quibus semper magis quam caeteris, qui non audiuntur, credi: multorum iam annorum vsu ipse expertus sum. Itaque meo loco, quantum possum, doceo, reliqua omnia ferri et ruere vt ruunt sino. praesertim cum hic et isthic consilia studiose euertendi omnia salutaria suscipi a quibusdam videam. Sciscitatus etiam ex me est quidam Academiae Borussiacae professor, an D. Wigando ex Academia in D. Veneti locum euocato, succedere velim. Recusaui [Gap desc: Greek words] , vt vides. Et quia D. D. Veneti mentionem feci, illud etiam significandum est: saepe me a collega meo D. Luca et ipsius coniuge moneri de Exc. tuae fratre Crispino, quem a D. Veneto mihi diligenter commendatum, ad D. Lucae mensam adduxi. Pro qua adhuc 28. Ioachimicos sibi deberi adfirmat. Quaeso igitur, vt consilio tuo me iuues, a quo peti illud debitum, et qua ratione confici sine ampliore molestia possit. Mea officia vicissim vobis et vestris perpetuo constabunt. Bene valete 28. Iulii, Anno. 1575.

Eidem.

AMicis quod benefit, idem esse graue, et gratum solet; in quit Plautus. Etsi autem, quid graue nominet, disputant eruditi, an quod Graecis [Gap desc: Greek words] , splendidum, speciosum, religiose colendum, an vero molestiam et dolorem adferens significet? tamen vtrunque recte intelligi ex meo animo coniecturam capio. Nam et gratissima mihi beneuolentia et fides erga me tua, tot illustribus testimoniis perspecta accidit: et simul molestum est, tantum mea causa molestiae tibi exhiberi. Oro autem Deum, vt tibi ac tuis vicissim benefaciat. et teuerenter peto, ne deinceps in hoc negotio quidquam


page 1262, image: s1262

molestiae tibi attrahas, cum principem, qui Iohannis Germanicum nomen a fauore habet, nobis in hac causa fortasse non fauere appareat. Quiescemus igitur, et quid in Guelforum arce nobis proponatur; audiemus. Eo enim ad constitutam mense Decembri. deliberationem de Academia Iulia Deo iuuante proficisci, modo per Valetudinem et [Gap desc: Greek words] liceat, omnino decreui. Nunc reuerenter ab Exc. T. peto, vt per hunc tabellarium, a me conductum, literas Ducis Iulii, et has meas, et alias superiores, quas ante mensem vobis L. Clingius exhibuit, mihi remittas. Nam supetiorum illatum, quas ex lecto dictaui, exemplum non habeo.

GOTHARDO DVCI CVRLANDIAE.

AB Ill. Cels. V. subdiro et alumno Paulo Einhorn, filio Alexandri, Cels. V. Superintendentis b. m. rogatus, vt pupillorum causam Cels. V. reuerenter coommendatem: existimaui Cels. Vestram in tam pio officii genere iuuandi orphanos, modestos, et pios, et fideli pastore Ecclesiarum Cels V. natos, et studia doctrinae colentes: non grauate veniam interpellationi meae clementer daturam esse. Cum enim C. V. in hoc fastigio gubernationis eo loco sit, vbi multotum orphanorum pater est: Non dubito C. V. hanc Syracidae vocem assidue in conspectu et ob oculos positam esse, Esto Pater Orphano et matri viduae patronus Tunc eris filius altissimi, et Deus magis te diliget, quam diligit te mater tua. Quid vero potest promitti maius amore Dei tanto erga nos qui superet maternam [Gap desc: Greek words] , quae est ardentissima. Hac amplissima promissione inuitatam Celsitudin. Vestr. libenter benefacturam esse relictis Alexandri Einhornii orphanis, Celsitusinis Vestrae patrocinio et turelae peculiariter a patre vt intelligo


page 1263, image: s1263

commendatis, reuerenter confido. Paulum certe Einhornium, qui aliquot annos in Schola inferiore apud nos vixit, modesto et liberali ingenio praeditum, et praeclaros in studiis progressus fecisse ac dignum esse, qui iuuetur et prouehatur, vt inchoatum cursum absoluere et Ecclesiae ac Reipublicae paulo post vtiliter seruire possit: vere testor. Illi pagellas quasdam rerum apud nos nouarum tradidi, inter quas Polonici negocii tractationem inter Caesaream Maiestat. et Oratores Polonicos Viennae habitam, non dubito Celsit. V. integram per suos communicatam esse. Quid in Ecclesiis Electoris Saxoniae agatur, ex adiuncto scripto Cels. Vest. cognoscer. Ego huius anni initio vetera noua edidi, videlicet seriem Deliberationum et Actorum de Religione in Comitiis Augustanis anni 1530. cum confessio ecclesiarum nostrarum Imperatori Carolo V. exhibita est. Quae cum a Vestra etiam Celsitudine pie comprobetur, et in Ecclesiis Ducatus vestri constanter propagetur, scio Celsit. Vestr. non ingratam nec iniucundam libri huius perlustrationem futuram esse. Illust. Celsit. Vestr. mea studia et officia omnia reuerenter defero, et Deumoro, vt Inclytam Cels. V. vana cum Generosiss. coniuge incolumem et florentem perpetuo seruet. 1577

GODSCALCO PRAETORIO.

POst libros diuinitus ecclesiae traditos, praecipue anno aureos illos Plutarchi libellos, quib. titulum fecerunt [Gap desc: Greek words] . Meministi autem in libello de differentia Adulatoris et amici inter caeteras notas sincero et fideli amico praecipue [Gap desc: Greek words] in admonendis amicis tribui. Hanc libercatem in nostra amicitia a te vsurpari, et de calumniis isthic sparsis me amanter et candide moneri, toto pectore


page 1264, image: s1264

laetor: Video enim fidum et candidum amicum, quem [Gap desc: Greek words] , rex Persicus apud Herodotum affirmat, mihi diuinitus coniunctum esse. cuius bencuolentiam et fidem vicissim omni officio et obseruantia perpetuo tuebor.

Propositiones illas, Bona opera sunt necessaria, vt testentur de fide vel salute, ac vt praestetur obedientia Deo debita, iuxta dictum, Debitores sumus, et Debemus nos mutuo diligere. Item Lex pertinet etiam ad Renatos, Lex necessario in Ecclesia docenda est: semper iudicaui et iudico verissimas et immotas esse. Ac nuper admodum in schola, cum repetitionem doctrinae de Lege Dei instituissem, Duodecim Antinomorum argumenta ordine confutaui. Et decem argumentis ostendi Legem necessario in Ecclesia, non modo iniu stis vt coerceantur et agnitione irae Dei expauescant, aut condemnentur: verum etiam renalis, vt huic Regulae et normae Legis, vitam suam conformem efficiant, ac vt reliquiae peccati in eis mortificentur, assidue proponendam esse, vt ex adiectis pagellis, quas subito describi curavi, plenius cognosces.

Quod igitur significas te literas habere scriptas a viris omni exceptione maioribus, quae voces quasdam meas recitent, de tua importunitate, et ingenio versuto, et quod nunc aliter de his propositionibus sentiam et loquar, quod in gratiam preaeceptorum antea fecerim: doleo equidem magnos viros, vel suspicionum suarum virulentiae indulgentes. vel [Gap desc: Greek words] soli fidem adhibentes: acerbissimis odiis et teterrimis calumniis me innocentem et nihil tale somniantem sine fine persequi. Mihi vt de tua importunitate et ingenio versuto quererer, numquam toto vit meae tempore, ne quidem in somnis, in mentem venit. Et ipse Musculus, cum apud nos esset, amanter de te et honorifice, praesente collega meo Andrea Martino et aliis loquebatur, ac eas, quae, incidissent offensiones,


page 1265, image: s1265

omnes iam Electoris auctoritate compositas et sublatas esse, et deinceps se veram et perpetuam inter vos animorum coniunctionem sperare, narrabat. Itaque nec isthic ipsum voces illas recitasse aut mihi eas tribuisse existimo. Ad nos se ideo exspatiatum esse dicebat, vt hanc vrbem et Academiam et mare vicinum videret. Nec de controuersia, quicquam nobis, nisi familiariter a nobis interrogatus exposuit. Ac mihi quidem, si recte eum intellexi, videbatur appendicem illam in Propositione, Bona opera sunt necessari ad salutem, praecipue improbare: Et cum Bona opera necessaria esse dicuntur, hoc requirere, vt causa finalis expresse addatur videlicet, Illustratio gloriae Dei, testificatio de fide, debita obedientia, salus seu vtilitas proximi etc. ne ad salutem promerendam opera necessaria esse existimentur. De hac explicatione iam sibi tecum conuenire, et omnem dissensionem a Principe Electore compositam esse, magna cum nostra voluptate Musculus commemorabat. Opto igitur vt consensus inter vos Ecclesiae et Academiae salutaris, perpetuo maneat. etc. 1560.

ANDREAE MYLIO.

ILlustrissimum et optimum Principem nostrum, et te sidissimum Cels. ipsius [Gap desc: Greek words] , saluum et incolumem in patriam rediisse, confectis ex animi sententia negotiis, ad Reipublicae et nostrae etiam scholae salutem pertinentibus: ex animo laetor, et Filium Dei sanctorum principum custodem oro, vt angelorum suorum excubiis, deinceps etiam nos circumvallet, et consilia et actiones nostras, ad Dei gloriam, et huius Academiae rursum efflorescentis, et totius Reipublicae incolumitatem directas, clementer gubernet et adiuuet. Mihi acerbum maerorem et luctum interea attulit discessus ex hac vita Clariss. et optimi viri Bordingi nostri,


page 1266, image: s1266

cuius mihi candor, integritas et fides, multis illlustribus testimoniis, toto amicitiae nostrae tempore perspecta fuit. Eum die 5. Septembr. praeter omnium expectationem Deus ad se euocauit. Etsi igitur ipsi quidem Bordingo placidam et beatam ad Deum migrationem gratulari potius, quam derflere ipsius obitum de beo: tamen et honestissmae coniugis ipsius et numerosae sobolis, et mea etiam solitudine, et tanti amici amissione excrucior. Vt enim ille, Nullum maius boni Imperii Instrumentum esse, quam bonos amicos dicebat: ita vicissim, non illi tantum, qui in Impetio sunt, verum etiam priuati, nullam grauiorem, quam amici boni iacturam facere possunt. [Gap desc: Greek words] , vt a Rege Persico apud Herodotum dici meministi. Sed Dominus mihi amicus est, qui testimonium et pignus ardentis erga nos amoris filium suum pro nobis tradidit. In huius beneuolentia acquicesco.

HERMANNO NYHEMIO Liuono.

MEministi Euripidis versiculos [Gap desc: Greek words] . Saepe autem hoc triennio cogitans de tristissima dilaceratione et ruinis Imperii Liuonici, tum Ecclesiarum in illis locis et Reip. totius vicem dolui, tum vero inprimis de Te etiam; amico vetere et coniunctissimo fratre, vehementer sollicitus fui: Non enim dubitabam, quin intrarent thalamos publica damna tuos. Ego quidem tantas rerum humanarum confusiones intuens, et similes vastationes et excidia gentium ac vrbium magnarum, vt Hierosolymae a Romanis euersae, Troiae a Graecis; Graeciae et Asiae et Vngariae a Turcis vastatae colligens: in hac vna consolatione acquiesco, quod aeternam patriam et ciuitatem manentem in caelis scio nobis propositam esse: cuius in nostris pectoribus desiderium


page 1267, image: s1267

ardens, vult Deus tantis vitae miseriis accendi: Et addit ipse [Gap desc: Greek words] Spiritum suum, [Gap desc: Greek words] etc.

THEOLOGIS WITTEBERGENSIBVS.

S. D. Reuerendi et Clarissimi viri, Praeceptores, fratres et amici in Christo honorandi, Literas vestras, 9. Maii Wittebergae datas, recte a tabellario vestro accepimus. Cum autem nulla sit in genere humano, deliberatio magis necessaria, quam de tuenda puritate doctrinae a Deo traditae, et pia docentium occasione, ac Ecclesiae concordia: de his summis rebus nobiscum placide coommunicari, et nos amice a vobis, vel moneri, vel reprehendi, non aegre ferimus: Sunt enim et haec officia, in amicitia, praesertim in Ecclesia, necessaria. Sed tamen oramus. vt pro vestra prudentia, et erga nos, vobiscum coommuni Spiritu Christi, eiusdemque de Deo fidei et confessionis societate coniunctissimos beneuolentia, in iudicando aequitatem et candorem, bonis viris dignum adhibeatis. Cum non de omnib. doctrinae Christianae partib. controuersis, in libro concordiae declaratis, consensus inter nos hactenus fuerit, eumque deinceps etiam vobiscum in Domino tueri, et vnum in Christo esse cupiamus, plane confidimus Panicum hunc tumultum intempestiua Erinnyos cuiusdum praecipitantia seu vafricie, vt nominatis, scripto quodam nostro, nobis insciis, et ignaris isthic sparso, temere excitatum, si nos mutuo aequis animis audiamus, rursus sedari et componi posse. Quare rogamus, vt epistolam hanc nostram benigne cognoscatis. Adfuit nobis superiori mense, vetus collega vester, D. Huberus, singulare desiderium concordiae prae se ferens, qua semel vobiscum restituta, se omnia, quib. a vobis hactenus oppugnatus esset, scripta, publicae tranquillitati Ecclesiae condonaturum, et stylum in coommunes tantum hostes versurum esse, sancte pollicebatur. Aiebat, ideo se hanc profectionem suscepisse, vt vocem Ecclesiae audiret, ac, vt in colloquiis piorum fieri decet. [Gap desc: Greek words] ,


page 1268, image: s1268

[Gap desc: Greek words] de rationibus extricandi se ex hoc certamine et resarciendae concordiae conferret. Audiendum igitur censuimus, et aliquoties cum eo diligenter in collegio nostro, de omnib. doctrinae electionis partibus contulimus, vt capita colloquii quae dam ab vno ex collegis nostris annotata, ostendunt. de quib. ipsum respondentem a vobis quoque auditum fuisse optaremus, cum autem satis coommode se declararet, et de multis admonitus cederet: et literas a nobis ad vestrum collegium peteret: gratificandum ei duximus. Dedimus igitur ei profecto simplici et bono studio, nulli mortalium, nedum vobis praeiudicare, vel incoommodi aliquid adferre cogitantes, responsum, vt initium secuturae vobiscum tractationis esset (quod formulam consensus iam ab illis, facilitate nostra abutentibus, vocari audimus) et ad vos de re tota, nos scripturos, polliciti sumus, nihil minus cogitantes, quam adeo praecipiti impetu, vix ei traditum a nobis scriptum, hoc modo, nobis plane insciis, isthic vel alibi sparsum iri. Sed cum vel nostra, inscriptione ad vos decreta, cunctatione, vel quia communi cum vicino Superint. Lubecensi consilio, causam hanc apud vos agere decreueramus, mora longior interposita est, vel alio errore non praeuertimus, ATEN, [Gap desc: Greek words] , quae vobis talem ad nos scribendi necessitatem imposuit: nunc breuiter de epistola ad nos vestra et candide respondebimus Ac primum, vere adfirmamus, quicunque temerariae huius ac infelicis praecipitantiae, spargendis praemature pagellis nostris, exitus fuit: Nos tamen co animo nunquam fuisse, nec esse potuisse, cum vtramque partem nondum plene audiuissemus, vt quidquam in vestris cum Hubero controuersiis, vobis praeiudicaremus, sed ad vos responsum nostrum, et consensum inter nos quidem sine cuiusquam alterius praeiudicio initum, transmittere, et vobiscum coommunicatis consiliis deinceps progredi


page 1269, image: s1269

cogitabamus. Id, quanquam ante traditum Hubero responsum, rectius factum fuisse, euentus ostendit: tamen quae nostra voluntas fuerit, vere exponimus. Huberi causae patrocinium, ante a nobis nunquam fuisse susceptum ipsi scitis, nec deinceps, si a libri concordiae doctrina, in qua se mansurum esse constanter nobis promisit, discedet, quidquam nobis cum eo commercii erit, multo minus absona illa et paradoxa, quae vos ex illius libris ad oculum demonstrasse iudicatis, assensione vel defensione nostra comprobabimus.

Quod vero ad principalem epistolae vestrae scopum attinet, in qua responsi nostri partibus magna ex parte probatis, id vnum vobis praecipue improbari ostenditis, quod respectu voluntatis Dei et Christi, pro omnium hominum peccatis [Gap desc: Greek words] sufficiens persoluentis, et Promissionum Gratiae vniuersalium et mandati vniuersalis, vt omnes in filium credant, et sic vitam aeternam habeant: DICI POSSE Electionem vniuersalem testati sumus. Nos quidem, nihil aliud hac forma verborum (qua multi ante nos vestri et nostri praeceptores et in Domino maiores, atque inde nostrum etiam aliqui sine haereseos aut erroris suspicione vsi sunt) Intelligimus et significamus, quam in his sacrae scripturae oraculis expresse traditum est: Deum immensa bonitate et misericordia ac amore generis humani ardentem, vt totum genus humanum in Adamo ad imaginem et similitudinem suam condidit, vt Dei templum esset, et Dei sapientia, iustitia et vita in omni aeternitate frueretur, nec quenquam ad interitum et mortem aeternam creauit Sap. 1. 2. ita etiam post lapsum serio VELLE OMNES homines saluos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Vnus enim Deus, vnus etiam Mediator Dei et hominum homo IESVS CHRISTVS qui semetipsum dedit precium redemptionis PRO OMNIBVS, Quam Pauli sententiam ante 52. annos Tubingae Iacobum Herbrandum


page 1270, image: s1270

Witteberga tum recens reuersum, ac Ecclesiae Diaconum, vniuersaliter de omnibus hominibus, vt verba sonant, enarrantem, et totam de Electione doctrinam explicantem, magna cum admiratione et voluptate se adolescentiae annos vixingressum audiuisse, Senior collega noster refert, et has voces adhuc in auribus suis [Gap desc: Greek words] sonare, vt Basilius de suae nutricis Gregorii Neocaesariensis doctrina imbutae sermonibus, alicubi scribit.

Hanc igitur clementissimam optimi Dei voluntatem, omnes homines cupientem saluos fieri, declaratam expresso verbo et missione Filii, pro omnibus hominibus, sine vlla exceptione passi ac mortui: et omnibus vniuersaliter sua beneficia offerentis, et omni in eum credenti sine vlla exceptione donantis, et vere ac serio non volentis mortem peccatoris, sed vt conuertatur et viuat: Praedestinationem seu Electionem vniuersalem, generali hac vocis significatione, hactenus cum multis aliis nominauimus. Scimus autem Electionem propriam Filiorum Dei et haeredum vitae aeternae futurorum, non modo generalem hanc Dei voluntatem, omnes homines saluos esse cupientem (quae tamen specialis huius et propriae Filiorum Dei electionis fons et scaturigo est, ex qua riui vocationis, praedicationis, Euangelii, fidei in Christum, Iustificationis, perseuerantiae et glorificationis emanant) sed caetera etiam requisita iam breuiter notata, et in libro concordiae copiosius explicata, et in his, praecipue Christum fide apprehendendum et perseueranter retinendum complecti, et hanc proprie esse Electionem saluandorum, seu Filiorum Dei, de qua concordiae liber inprimis agat. Et in hanc sententiam scripsimus, quod primo loco vobis displicere ostenditis, manifestissime patere, non nudam et vniuersalem TANTVMMONE Electionem asscrendam et statuendam esse: Sed coniunctim


page 1271, image: s1271

in electione considerari et astrui debere quae sacra scriptura et concordiae liber coniungant. Profecto enim fateri necesse est, fidelem hanc [Gap desc: Greek words] optimi Dei voluntatem, qua omnes homines saluos fieri vult, et non vult mortem vllius peccatoris, sed vt co~uertatur et viuat: velut scaturiginem et fontem nostrae salutis, etiam in doctrina electionis omnino asserendam et statuendam esse, vniuersalem nominare non libet, modo res necessariae et doctrina salutaris et consolationis plena retineatur; de vocabulis non magnopere litigare, conuenit. Re enim intellecta in verborum vsu faciles esse debemus, et de reipsa, in toto hoc doctrinae de Electione eapite, pium inter nos consensum esse, non dubitamus, qua vero occasione, praedestinationis, respectu voluntatis Dei, Vniuersalis appellatio, primum in Ecclesias nostras inuecta, et a Theologis quibusdam Praeceptoribus in Domino et maioribus nostris, velut cum verbo Dei congruens, diu ante hoc certamen vsurpata fuerit, scimus vobis notissimum esse, itaque veniam nobis dari, certo consilio quaedam paulo altius repetentibus reuerenter oramus.

Scitis initio emendationis doctriae Ecclesiasticae, in vestra illa Ecclesiarum et scholarum metropoli, per Lutherum ante 70. annos instituta, dum liberum hominis arbitrium fortiter oppugnatur, multa de hoc ipsodoctrinae PRAE destinationis eapite, horridius disputata et asserta fuisse, videlicet, praedestinationem Diuinam, omni voluntati humanae, tum in externis operibus tum internis cogitationibus, libertatem adimere, OMNIA necessario et quidem absoluta necessitate euenire, vt Poeta dixerit, certa stant omnia lege, Nullam esse in rebus humanis contingentiam, DEVM omnia quae praesciat, etiam velle, Pharaonem non permissione sed efficaci Dei actione indurari, sex continuis paginis, contenditur, Dictum, nolo mortem peccatotis


page 1272, image: s1272

sed vt conuertatur et viuat, DEI patefacti vocem esse, Sed aliud Dei absconditi iudicium esse, qui velit Pharaonem perire. Haec inquam et multa his similia, horridiora (quae tunc in vestra cathedra velut oracula docebantur, nunc nusquam nisi in Caluinianorum scholis retinentur) Philippus communis praeceptor noster postea paulatim leniit ac sustulit, dum in omnibus libellis, Theologicis, Ethicis, Physicis, et Dialecticis, has de Necessitate Stoica et Manichaea, vt vocat, opiniones absurdas refutat, et de liberi arbitrii viribus, quid possint solae? quid non possint, nisi a Spiritu sancto conuersae et adiutae, distinctius explicat, et scripturae testimonia, pro diuina praedestinatione seu necessitate Manichaea et Stoica stabilienda, initio causae Lutheri allegata, longe aliter explicat, et argumenta praecipua vbique refutat, idque viuo adhuc Luthero. Inprimis vero execratus est, quod contradictorias in DEO voluntates, aliam patefacti, aliam absconditi, quidam ponerent, ac prudentiores his et sanctiores Manichaeos fuisse, qui duos DEOS bonum et malum, pariter potentes, asseruerint, quam hos, qui in VNO DEO contradictorias voluntates, eumque pariter, Boni et mali seu peccati auctorem fingerent. Id vero facere omnes, qui DEVM patefactum in verbo, gratiam et CHRISTI beneficia omnibus vniuersaliter offerre: in arcana vero et abscondita voluntate sua, certos tantum et paucos homines, quibus salutem impertiat, excerpsisse sentirent. Hac occasione prioribus illis hypothesibus paulatim sublatis; alias substituit, quas communi consensu nunc nostrae Ecclesiae amplectuntur, videlicet: Hanc vere esse DEI veracis voluntatem, quam in vetbo patefecit: et sceleratam impietatem esse, contradictorias voluntates in vno DEO statuere.


page 1273, image: s1273

Voluntatem autem Dei patefactam hanc esse, quod velit omnes homines saluos fieri, quod nolit mortem peccatoris, sed vt conuertatur et viuat, quod Christus pro omnium hominum peccatis sua morte satis fecerit, et omnibus Redemptionem et salutem aeternam promeruerit, Deum non esse [Gap desc: Greek words] , sed aequalibus, aequalia aequaliter tribuere: omnes credentes in filium recipere, omnes contemnentes Filium condemnare, promissionem Gratiae vniuersalem omnibus beneficia Christi offerre, et mandatum, iubens ea fide amplecti, ad omnes pertinere.

Nec imaginandum esse paucos, velut in Parcarum tabulis, scriptos, solos seruari. Haec cum assidue in schola ille repeteret, et Stoicas illas, vt nominabat et Manichaeas, de praescientia Dei, necessitatem omnibus actionibus humanis, et caeteris creaturis imponente, et omnem contingentiam tollente, opiniones, quae in Assertione et seruo arbitrio horridius propugnatae erant, refutaret: nihilominus concordiam inter eos, vt postea etiam, cum de coena Domini dissiderent, ad tuendam Ecclesiae et Academiae tranquillitatem, publice cultam esse, eosque se mutuo tolerare potuisse, mirum sane videri possit.

Haec igitur cum toties, imo fere assidue Philippus in schola repeteret, ac inculcaret, interdum etiam palam praedestinationem, quod ad Dei voluntatem attinet vniuersalem dixit, et sententiam, Deus vult omnes homines saluos fieri, vniuersaliter vt verba sonant; intelligendam esse constanter professus est. sic igitur instituti, multi vestri et nostri Praeceptores, vniuersalem electionem respectu voluntatis Dei interdum nominarunt, vt a D. D. Iacobo Andrea, beatae memoriae, constat idem in publicis disputationibus saepe palam et constanter assertum fuisse, et in Academia vestra idem adhuc, ante triennium publica voce et scriptis traditum


page 1274, image: s1274

esse, a Theologis qui Reformationi Ecclesiarum praefuerunt, recordamini. Clarissimi Ecclesiae Doctoris D. Iohannis Brentii [Gap desc: Greek words] doctrina, vobis non ignota est, nec loca omnia ad manum iam habemus, sed dictum, quos elegit, hos etiam vocauit, sic ab eo narrari meminimus: Quod ad Dei clementiam attiner, omnesvocati sunt electi, nisi enim electi essent, vocati non essent. Vbi de hac generali seu vniuersali Electione, non de propria Filiorum Dei electione eum loqui apparet.

De argumentis, quae in hac caussa, vltro citroque agitantur, nescimus, an a nobis etiam, qui vobiscum in Domino coniuncti esse et manere cupimus, in hac responsione ea attingi, expediat, cum vere dictum sit; non agites si quae coire voles; Fere autem fit in eiusmodi certaminibus, quod in veteri versu dicitur, [Gap desc: Greek words] . Vnum ex praecipuis est; Multi vocati, PAVCI ELECTI. Non igitur vniuersalis electio dici potest. Atque hoc ipsum argumentum, vt et alterum de Grammatica Spiritus sancti, in qua Electio, segregationem et separationem ex reliqua multitudine significet, ex professo refutat D. D. Mylius Collega vester, in concione isthic ante triennium habita.

Scimus etiam non modo Praeceptorem Philippum, ex cuius, Euangelia diebus Dominicis explicantis, ore, quidam nostrum saepe audiuerunt, paucos ex vocatis mercenariis, electos, probos, fideles, industrios operarios in vinea Domini esse, velut in Matthaeo Froschelii, Pauci electi, id est, Rechtschaffene heucheley, verum etiam ipsum Philippum, et omnium nostrum in Theologia praeceptorem D. Lutherum, sententiam PAVCI ELECTi non ad electionem seu praedestinationem illam saluandorum, de qua nunc discepratur referre (in postilla Domestica Dominicae LXX.) sed ad fidem, pietatem et constantiam eorum, qui vocantur. Nam ex vocatis pauci etiam tales


page 1275, image: s1275

se praestant, vt Deo placeant, vel si de aeterna Dei Electione accipiendum est, vt Lutherum alibi, et multos alios accepisse scimus, et ipsi interpretamur, Pauci electi, quia pauci vocationem Gratiae salutiferam in Euangelio Christi oblatam, vera fide amplectuntur: pauci retinent fidem et bonam conscientiam. Ac profecto in ea concione Lutheri admodum insignis, et ad veram pietatem et consolationem vtilis, et ad vulgi captum accommodatissima est doctrinae de Electione summa, siue a Luthero ipso tradita, siue a Vito Theodoro (vt a Platone Socratis sermones) recitata, inter quas metas, vtinam nostras etiam de praedestinatione disputationes, in Ecclesiis et scholis continere nobis liceret. De Augustino etiam scimus, De praedestinatione et libero arbitrio in prioribus scriptis, aduersus Manichaeos fatalis Necessitatis patronos, ipsius doctrinam fuisse, quam in posterioribus aduersus Pelagianos, quam longissime a Manichaeis recedere videri volentes potissimum directis, in quibus multipliciter priora retractat, et in arcano consilio Dei praedestinatos, inuitos eriam ac reluctantes, ad Deum conuerti, alios vero volentes etiam et currentes, reiici affirmat. Praedestinatis vero gratiam Dei, seu dilectionem Dei per Spiritum sanctum gratis infundi docet, a quo adiuti Deum et proxi mum diligere et legem Dei implere possint, et vitam aeternam mereantur. Quae eadem nunc Pontificiorum et synodi Tridentinae doctrina est, vt saepe mirati simus, Augustinum velut nostris Ecclesiis in articulo iustificationis [Gap desc: Greek words] citari. Etsi enim in enarratione Psalmorum praecipue, interdum optimae sententiae, ei velut aliud agenti, excidunt, tamen cum ex professo explicationem, vt in libro de spiritu et litera instituit, euidenter, non nostrae sed Pontificiorum doctrinae patrocinatur, sed de praedestinatione sanctorum, de praedestinatione et gratia libri, profecto duriores sunt, quam


page 1276, image: s1276

vt nostrae de electione doctrinae patrocinium inde aduersus Antagonistas petere queamus, sed haec [Gap desc: Greek words] . De S. Augustino dicta abrumpimus, et doctrinam de praedestinatione, vtilem ad alendam pietatem veram, et Fidem ac consolationem animorum firmam ac efficacem, tum in caeteris multiplicibus vitae totius, tum vero periculosissimis de particularitate electionis, Tentationibus, necessariam, quam in articulis vestrae visitationis summatim complexi estis, et quae in Locis Theologicis praeceptoris Philippi Germanicis et concordiae libro co piosius euoluta est, vna vobiscum auditoribus nostris in Ecclesia et schola fideliter ac simpliciter, omissis contentionibus, rixis et cauillationibus verborum et argumentorum curiosis tradere, ac inculcare cupimus. Cum enim diu multumque in vtramque partem disputatum, et altercando nimium, veritas fere amissa est, tandem ad illud veteris epigrammatis extremum peruenitur [Gap desc: Greek words] . Nec prorsus de nihilo est, quod nuper ad nos ex Anglia quidam scribebat, nostri Temporis theologiam plane scholasticam esse, in qua nihil fere pietatis appareat, sed verborum et argumentorum acuminibus tantum se mutuo Theologi compungant.

Articulorum igitur pagellae Huberi, omnium et singulorum refutationem, adeo accurate a vobis institutam, autoris declarationi, defensioni relinquimus. Nos quidem arcanorum illius sensuum, mysteriorum illius et [Gap desc: Greek words] , quam illi tribui videmus, ignaros, candide ac simpliciter quaedam accepisse, ac propositiones in primis postremas, non intolerabiles iudicasse fatemur, (sit bonus interpres nil mala verba nocent) quae si vobis quoque, quibus omnia transmittere cogitabamus, et aliis vicinis nostris probarentur, recipi possent, sin minus, neque hic cuiquam praescriptum voluimus. Tota haec Tragoedia inde accensa est, quod


page 1277, image: s1277

adeo praecipitanter ille et praemature, nobis (qui omnia vobiscum ante communicare cupiebamus) insciis et ignaris, Wittebergam ad [Gap desc: Greek words] suum, exemplum responsi nostri misit, cui si mandauit, vt statim inter omnes spargeret et huiusmodi incendium excitaret, contra viri boni officium fecit. Nos, vt et antea diximus, in sententia libri concordiae, vna cum vicinis in hoc littore Balthico, ecclesiis, Deo iuuante perseuerabimus.

Cum vestra autem Ecclesia et Academia vt hactenus vnum in Domino fuimus, ita deinceps etiam, si declaratio haec nostra vobis satis faciet, [Gap desc: Greek words] cupimus. Satis alioquin distractionum, rixarum et scandalorum in toto genere humano, ac in nostris etiam infirmis caetibus existit, ac externos hostes, potentes ingeniis, doctrina, vigilantia, et intentos in omnes occasiones in multis gentibus habemus, vt intestina dissidia et bella mouere, et ludibrio nos inimicis domesticis ac externis exponere nihil opus sit. Itaque si quae inciderunt offensiones, vt [Gap desc: Greek words] , ea, commoditate ac [Gap desc: Greek words] mutua condonemus et sanemus [Gap desc: Greek words] . Nuper legimus cuiusdam triumphos, quod videat antesignanos nostros Theologos, magno cum Ecclesiae scandalo, seipsos mutuis discordiis satis vlcisci. Nunc acerbioribus etiam sarcasmis obnoxii essemus, si inter tam paucas Academias doctrinae Lutheri depositum fideliter custodientes, et in tanta rerum nostrarum incertitudine, quae ad plerasque summorum magistratuum mutationes, fere etiam ipsae mutantur, nostros etiam alueolos inter se committi viderent. Ac nos quidem responsionem hanc nostram vobis satisfacturam, et sinceram ac solidam inter nos concordiam speramus, confirmaturam esse. Quae quod serius ad vos perfertur, primum collegarum


page 1278, image: s1278

quorundam ac Decani inprimis absentia: deinde Aurigae vestri, Dauidis Fikeri, per quem mittere isthuc literas decreueramus, tardior expectatione reditus, in causa est. Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi fontem omnis sapientiae et concordiae salutaris, toto pectore precamur, vt ipse nos doceat et gubernet, et mentes nostras in veritate sua sanctificet, et voluntates ac corda nostra, inter se pia animorum consensione et beneuolentia, amoreque mutuo copulata Deo vniat. Postremo sancti Patriarchae Abrahami vocem ad vos repetimus: Ne quaeso sit iurgium inter vos et nos. Fratres enim sumus. Bene et feliciter aeternum valete. Rostochii die 20. Maii. Anno 1595.

Post scripta.

REuerendi et Clarissimi viri, Domini et fratres honorandi. Illud quoque vobis significamus, dedisse nos ad ipsum D. Huberum literas, in quib. non solum intempestiuam illam diuulgationem responsi nostri reprehendimus, sed de aliis etiam inter nos, ac inprimis in vltimo grauissimoque colloquio, quando nobis valedixit, eum commonefacimus. In quo haec etiam inter caetera addita sunt: ne gloriaretur aut spargeret apud alios, nos sententiam eius probasse, cum potius ille ad nostram sententiam accessisset, neque. n. nos scripta eius, confessiones, theses et his similia nobis et aliis exhibita habere pro authenticis vel approbatis, cum multa in eis desiderauerimus, quare nec ipse ea simpliciter et pertinaciter tueretur, sed monitis nostris et aliorum piorum obtemperaret, et in simplici ac coommuni sententia libri concordiae cum his Ecclesiis et vobiscum acquiesceret, nec quidquid amplius moueret, certaminis, vt tandem vulnera priora sanarentur et optata tranquillitas Ecclesiae restitueretur. Ad quae omnia plane et categorice ita respondit, vt nobis tum satis fecerit. Rursus ergo grauiter eum hortamur et obtestamur,


page 1279, image: s1279

vt horum omnium memor promissis suis constanter insistat, et quae pacis sunt sincero studio quaerat, nec si aliter fecerit, amicitiam aut patrocinium deinceps a nobis expectet. Iterum in Christo feliciter valete. Datum vt in literis.

TYCHONI BRAH.

S. D. Nobilis et Magnifice Domine, Patrone colende, [Gap desc: Greek words] , tanto mihi gratior et dulcior tua epistola multis aliis eodem tempore allatis, fuit. Quam a summo et laudatissimo mathematum artifice ac vere (vt summus et clarissimus ille princeps, ad Caes. Maiest. de te scribens testatur) patre Astronomorum huius seculi et vnico huius landatissimae scientiae instauratore scriptam, singulari mihi et liberis meis, honori et ornamento esse iudico. Periucunda etiam, adeo benigna et humanissima voluntatis tuae significatio hac in parte fuit, quod exiguum et tenue obseruantiae erga te huius Academiae officium, tibi Rostochium ingresso me Rectore, exhibitum (quod sine scelere praetermitti non poterat) mentione literarum tuarum non indignum censes, tibique non ingratum nec iniucundum accidisse [Gap desc: Greek words] ostendis. Ad eruditos vero et claros viros scribens, cum amicorum omnia communia sint, maxime duxi communes amicorum amicos esse oportere. Ideoque de amici praestantissimi viri statu praesenti, cuius cognoscendi desiderio teneri illos, non dubitabam, significandum existimaui, praesertim cum eruditissimae illius, et sublimi ingenio tuo accurate elaboratae (ad quendam Midam his studiis iniquiorem) exemplum, ideo te mihi coram dedisse intelligerem, vt cum plurib. etiam aliis amicis communicarem. Quare non solum Iacobo Monauio, verum Paulo Schedio, Melisso etiam, Poetarum nostrae aetatis Principi et Ioha~ni Posthio vtriusque artis Apollineae antistiti


page 1280, image: s1280

et Abrahamo Ortelio Geographo, quem proximus mensis Iunius terris eripuit, et aliquot aliis minus celebribus impertiui legendam, qui animo et voce grati officium meum vicissim praedicarunt. Nobilissimo autem Heroi Henrico Ranzouio sapientia et virtute praestanti, de hac munificentia gratulor, quod caeteris laudibus amplissimis hanc quoque addidit, vt Atlanti, Herculeis laboribus, axem, stellis ardentibus aptum, sustinenti, hospitium ex patria discedenti praeberet, cuius memoriam, Vrania, ad omnem posteritatem gratarecolet, et diuturnius quam vllae Pyramides aut obelisci propagatam celebrabit, quae Vraniae regales animos primum dignata mouere, proxima tangentes caelo fastigia rerum, nunc etiam Inuictissimi Imperatoris Rodolphi, animum flectit, vt patrem Astronomorum huius seculi, et vnicum laudatissimae huius sententiae instauratorem, in patria centauris quibusdam ac Midis fastiditum, ad se inuitet, et Regiam hanc, ac coelestem sapientiam, Caesareo suo patrocinio et sumptu excoli et in sublimi illa arce aetheream artem conseruari et longe lateque, in suo imperio spargi cupiat, sicut primi Caesaris Iulii, confusam eo tempore anni Romani rationem, restituere molientis, animum mouit, vt Sosigenem Mathematicum, in AEgypti regno minus honorifice a quibusdam habitum, Romam ad se traduceret. Vt sublimem illam ac caelestem siderum doctrinam, in sublimi summi Imperatoris terrarum theatro, maiori cum sua gloria et Reipubl. fructu propagaret. Proficiscere igitur Deo duce et auspice Christo, quo te inuictissimus Imperator et tua fata vocant et viri excellentissimi ac optimi D. D. Thadaei Hagaecii, studiorum tuorum socii et amici coniunctissimi, cum quo annis abhinc triginta Viennae mihi necessitudo intercessit, consuetudine et familiaritate iucundissima et Reipublicae profutura, felix fruere, et opera, tot annorum


page 1281, image: s1281

vigiliis, et curis elaborata, feliciter pertexe: nec prolixiore epistola nunc te ad iter accinctum remorati volo, sed Deum ardentibus votis precor, vt te incolumem ac florentem optimis studiis seruet, et cursum huius viae et vitae totius, ad Dei gloriam et reipublicae salutem gubernet. Poemata in tui gratiam scripta ad Daniam, et Germaniae de te tali hospite laetantis, et Braschii nostri, Tibi et Rodolpho Caesari, de tuo aduentu gratulantis, inprimis vero Epigramma, quod restitutioni siderum Duci Vlrico, inscriptae, praemisisti, summa cum voluptate legi, ac coniunctim ea typis descripta extare, et in eruditorum manibus versari toto pectore opto. Bene et feliciter vale. Rodopoli, Nonis Octobris Anno 1598.

M. CASPARO HOFLERO.

S. D. Clarissime et optime vir, Etsi nulla inter nos familiaritas, vel notitia hactenus intercessit, tamen, adeo illustre benevolentiae erga me tuae testimonium, quod Epigrammate effigiei meae addito declarasti, silentio praeterire, et debitum referendae gratiae officium omittere, nequaquam debui. Grata igitur mente ac voce studium erga me tuum et honorificum agnosco. Verum

Non ego laudandus, sed sunt tuapectoralacte
Et non calcata candidiora niue.

Nimiae enim laudes oneri magis sunt, quam honori, et tetram illam inuidiam irritant potius, quam bonorum benevolentiam augent, [Gap desc: Greek words] . Oro igitur si non prorsus abolere editionem potes, vt, cum repetetur expressio, talis sit inscriptio: Effigies Dauidis Chytraei, Theologi, Historici et Philosophi inclyti: praetermisso superlatiuo, summi. In duobus primis distichis optarim, DAVIDIS potius proprium, quam CHYTRAEI cognomen extare,


page 1282, image: s1282

et in postremo disticho CHYTRAEI, cum gemma annuli comparatio, qua omnibus in Germania literatis antefertur, nimium inuidiosa est. Etsi autem ita accurate et concinne elaboratum est Epigramma tuum, nihil vt adimi vel addi possit, quin pristino nitori aut elegantiae aliquid decedat: tamen de hac etiam parte modestiore efficienda considerationem necessariam suscipi velim. [Gap desc: Greek words] animi grati aureolum literis inclusi, quem si non ingratum tibi fuisse ex tuis cognouero, Stephanum vel Sigismundum Poloniae tegem adiungam. Anno 1596.

D. DAVIDI CHYTRAEO CASPARUS Hoeflerus S. P. D.

NOn facile dixerim, vir incomparabilis, Mecoenas suspiciende plus ne voluptatis an doloris ex tuis perceperim literis. Quamuis enim mihi gratissimum et honestissimum me a te amari, et te amore in te meo affici: tamen tuam te effigiem penitus ex hominum conspectu sublatam expetere non sine magno animi moerore comperio; praesertim cum id maxime mea culpa, seu, vt verius dicam, importunitate fieri haut obscuram significationem tuae prae se ferunt literae. Si te, vir summe, mei offendunt versiculi illi, salua effigie, obliterentur, sin minus tibi hoc visum; En Mecaenas oculissime tibi, clarissimoque Doctori Iohanni Fredero genero tuo (qui de facie quidem mihi ignotus, at ex scriptis notissimus) vati suauissimo, quidlibet in meo Epigrammate mutandi potestatem facio. Non video autem, quod pace tua dictum volo, quam ob causam, qui praeclaris tot monumentis animis subuenis, et auxiliaris, effigiem oculis nostris invideas. Mentem scriptura, oculos pictura pascit, vtraque mortalibus, vt ille inquit, munere Divum concessa. Verum desino, ne tua humanitate abuti videar. Hoc tantum


page 1283, image: s1283

addo; vt adeo comparationem illam cum GEMMA annuli auerseris: attamen vir maxime,

Immortale feres nomen dum GEMMA feretur
In digitis fato nec veniente cades,
Sed cum victuris scriptis victurus et ipse es
Mortuus ac phoenix, tu tibi verus eris.

Caeterum literis perlectis Brunonem nostrum adii, voluntatem que tuam ipsi apetui. Is rei nouitate offensus, se, quidquid factum, bono animo fecisse sancte affirmabat, nec posthac vllum exemplar, te inuito, venditurum pollicebatur. Antequam vero exemplaria, sculpto cum assere ad te mitteret, rem prius precibus tecum, me intercessore, agere constituit. Quare et meo et Brunonis nomine a te magnopere pro tua singulari humanitate etiam atque etiam contendo, vt Excel. T. accuratiorem de eo considerationem suscipiat, ne tot sumptus frustra facere ne cesse habeat. Nam quatuor Vallenses, Deum veri conscium testor, pro assere, et ducentis plus minus exemplatibus possessor a me exigit. Vtrum igitur, Mecaenas optime placeat, verbulo duntaxat significa, si non protinus summa cum alacritate mandata tua exsequar, nomen meum inter ingratos scribito. Pro aureo munere proxime promisso iam misso equidem gratiam et habeo et habiturus sum quoad viuam, maximam. Vnum atque alterum exemplar effigiei optimi viri ac Theologi p. m. Simonis Pauli, vti nuper promiseram, adiungo. Bene et feliciter ocelle nostrae Germaniae vale. Witteberga 14. Calend. Martii, Anno [Gap desc: Greek words] 1596.

E. T. humili studio Addictus Casparus Hoefl. M.


page 1284, image: s1284

IOHANNES DEMETRIVS Solicouius Archiepiscopus Leopoliensis DAVIDI CHYTRAEO S. P.

VIdi te Rostochii, et iam pridem noui, doctrinamque tuam singulariter colui Clarissime Domine Chytraee. Et interdum tua scripta ad manus meas perueniunt, etiam ad illam Sarmatiam penitiorem, quae Russia est. Nactus igitur occasionem, ex sermonibus de te viri suauissimi ac egregie docti, Domini Dauidis Hilchenii regii Secretarii, tum videns etiam filium tuum Dauidem egregiae indolis adolescentem, hanc ad te epistolam dedi, refricans tibi memoriam nominis et personae meae, dum irem ad Regem Daniae Anno 69. Et rogo vt si quid nouae scriptionis in manu tua sit, praesertim historicae, ad manus nostri Dauidis Hilchenii transmittere velis, rem mihi gratissimam facturus, et omni officio meo referendam. Domino Salomone Frencelio, in has oras misso, magnopere laetor, et libenter illi, in quibus possum adesse cupio. Bene vale, vir doctissime et humanissime. Quae hic agantur, intelliges ex Dn. Doctore Sturcio, viro sincero et bene docto. Datum Rigae. 24. Septemb. 1599.

CL. D. tuae amicus antiquus.