10/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - enim orthographical standardization


image: as001

RERVM CHYMICARVM EPISTOLICA FORMA AD MEDICOS PRAESTANTES GERMANIAE CONscriptarum Liber secundus CONTINENS OPERATIONES CHYmicas artificum praeceptis, naturae documentis et experientia declaratas, additis de physicis quibusdam et aurificio problematis iucundis: AD DOCENDVM DISCENDVMQVE facilime chymian vtiliter comparatus studio et opera ANDREAE LIBAVII MED. D. POETAE et Physici Rotemburgoturberani. Claues porrigo: Cape et vtere. [gap: illustration] 1595. Cum Priuilegio Caes. Maiest. special. ad decennium. FRANCOFVRTI, Excudebat Ioannes Saurius, impensis Petri Kopffij.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

ILLVSTRISSIMO PRINCIPI, ET DOMINO D. FRIDERICO VVILhelmo Duci Saxoniae, Marchioni Misniae, etc. Electoratus Saxonici Tutori et Administratori, etc. Domino suo clementissimo, Andreas Libauius M. D. salutem summam.

QVANQUAM omne bonum num, Princeps illustrissime, est eiusmodi, vt, postquam cognitum est, ad se inuitet, alliciatque hominum animos: Est enim [gap: Greek word(s)] , nec se vllus sapiens inter nos preciosum magnumve ideo putat quia est; cum [gap: Greek word(s)] commune sit omnibus existentibus, sed praesidio in se inuenti boni nititur: tamen amicabilius, optatiusque nihil est, nec quicquam appetitur feruentius rerum dominatu, adeo, vt non sensus


image: as004

duntaxat, non ratio, licet haec primas ferat, ad eum ferri videatur, sed omnis omnino natura. Coelestia enim praecellere elementaribus nobilitate, inque haec dominij sui ius exercere deprehenduntur. Elementaria quanquam coeli sublimitatem et amplitudinem obtinere nequeunt, eo tamen contendunt, et non raro pro stellis in ipso firmamento aethereque sese cum insolentia ostentare videntur cometae. In elementis colluctantur ignes, et aerei spiritus: vapores cum halitibus certant, aqua domat ignem; ignis, vbi commode potest, aquam et: reliqua, adeo vt etiam pro Deo in Chaldaea sit habitus, in omnia tandem mundanae machinae corpora vim adepturus validissimam ita vt cum absumserit omnia, quo pacto fieri solet in creatarum rerum dominatu vltimo eoque insolente nimium, tandem suis concidat viribus marcescensque se euertat ipsum. Inter alia non viuentia, aurum gemmaeque in alia, et haec vicissim in illa exercent imperium plerunque dominante, non sua sponte, auro.



image: as005

Aurum enim omnes victa iampietate colunt,
Aurum per medios ire satellites
Et perrumpere amat saxa potentius
Ictu fulmineo, etc. vt canunt poetae.

In genere plantarum nobilitatis dominiique non minor est controuersia. Cedri abietesque ob aeternam firmitudinem proceritatemque dominari quaerunt; vites ob suauissimum succum, delicias Deorum et hominum, et vitae conseruatorem; balsamus ob precium et praesidia medica; alia iactant aliud. In mari balenae ceteque omnibus anteeunt corporum vastitate, et mole robustissima. Inter quadrupedes leo, elephas, rhinoceros odia propter imperium exercent. Auibus coeteris aquila et in his maxime gryphes diurnum praeripere principatum consueuerunt; noctuae et bubones nocturnum. Omni viuenti inuidet catoblepa, et si quis vnquam in rerum natura fuit, etiam pestilentiae ipsi pestilens basiliscus. Regem suae gentis agnoscunt apiculae, et omnino omni in genere est aliquod praerogatiuae supercilium. Homo omnibus aspectabilibus praepositus auctoritate


image: as006

diuina est. Excellit ille quidem tum rationis orationisque facultate tum specie corporis eximia; sed creatoris voluntate iudicioque magis. Huius enim imago est. In hoc elucere diuinitas voluit: Et quia summum omnis eminentiae Deus est, et vltimum principatus cuncti; huc quidem aspirare excellentissimae est gloriae: Verum cum non omnibus id liceat pariter altero alterum praesidiorum copia et praestantia vincente; in hominum tribubus contentiosissima ambitiosissimaque exorta est antecellendi cupiditas. Quicunque creatorem aliqua nota euidentiore attingit propius; is sibi maiestatem et in alios dominium minus ita felices arrogare non erubescit. Qui animi magnitudine et praesentia a natura se donatum sensit, quique audacia, vi armorum, et robore exuperauit coeteros: facile illos, vtpote timidiores, abiectiorisque fiduciae, et minus adminiculorum habentes in potestatem redegit, indeque potens est nuncupatus et Dominus, cuius placita edictaque pro lege exosculari coacti


image: as007

sunt coeteri. Nonnunquam inferiores sua sponte agnoscentes superioris alicuius excellentiam, ei detulerunt ordine et consensu iusto imperium, quasi non semper ambitio in dominatu valeret, sed nonnunquam etiam natura et recta ratio. Verum in his non acquieuit dominandi cupiditas. Maribus debebatur principatus, omnium pene praesidiorum suffragio. Infirmum, et, vt crediderunt quidam errato naturae natum foeminarum genus quo rationis eget magis, magisque impotentum cupiditatum concitatur aestu, eo animosius fugacissimo bonorum, corporis nempe pulchritudine, et alienae impotentias mollicie fretum vel in ipsum Herculem, Iouemque regnum vsurpauit. Alios in sublime euexerunt opes, inque dignitatis summae locarunt fastigio. Sunt enim illae aliqui ad exercendam potentiam nerui. Aliquibus profuerunt societates et fauores. In vacuum irrepserunt alij, et fiducia virtutum, insignium, haereditatisque paternae aut cognatorum sortiti sunt


image: as008

dynastias. Nihil mirabilius ingenio. Per hoc quot sunt inuentae artes, scientiaeque tot dominandi vigent hbidines, adeo vt qui in vna valet, non tantum suae factionis consortes contemnere ausit, sed et prae coeteris gloriari, eaque etiam in respublicas et gentes totas irrepsit labes. Cui pingendi, aut plectra bene mouendi industria admirationem celebritatemque aliquam peperit, is susque deque facit etiam acutissimos sophistas. Atque vtinam hic dominatus et superbia non in vitiis quoque quareretur, et nollet dominari bibacissimus, aut adulantissimus quisque. Qui prae reliquis orationis pollet ornamento, quanquam interdum non eloquentia sit sed loquentia et stolida garrulitas, is se in excelso collocatum ante omnes, nidumque in nubibus extruxisse persuasum habet. Ita est in omni scientia; sed in nulla magis quam philosophia (vt hodie accipimus vocem) eiusque particulis, Theologia, Iurisprudentia, et chymia. Quia enim per has praestantissima hominibus Deus exhibet beneficia et Dij appellantur tum qui iura administrant,


image: as009

tum qui sacerdotio funguntur; plena quoque est miraculorum et diuinae cognitionis a plebe remotissimae, naturae studium chymicum: quicunque in his laudabilem praestare operam confidit, eminentiae gloriam sibi tribuit, quanquam etiam hc, vt pene in omnib. falsinomini monarchatu glorientur male conciliati, cuius rei superioribus temporibus specimen in Paracelso vidit Germania. Vigent inde memoriae celeberrimae vetustorum artificum, quos etiam nunc principes nominare solemus, in quorum numero sunt Homerus, Virgilius, etc. qui in poesi excelluerunt: Plato, Aristoteles, etc. qui in philosophia sua; Hippocrates, Galenus, etc. qui in medicina: Scaeuola, Papinianus, etc. qui in iure ciuili: Esras, Philo, etc. qui in Theologia Iudaica; Apostoli et horum veri successores in Christianismo; Demosthenes, Tullius, etc. in eloquentia; Apelles, Zeuxis, etc. in pictura, et alii in aliis. Agnouerunt id et hi qui politica potentia neruisque legum muniti imperio externo in mundo eminuerunt.


image: as010

Nam aut ipsi sapientes omnique scientia ingenua instructi esse sategerunt, vt sic duplici iure dominium suum stabilirent; aut eruditione conspicuos et literis optimates sibi adiunctos curarunt. Tyrannus fuit Dionysius; at et literas didicit, et Platonica consuetudine est gauisus. Alexander et Ptolemaeus numero doctissimorum gloriabantur. Quanti enim ille Homerum etiam mortuum, et Aristotelem suum fecit? Hc vero quo studio bibliothecam amplissimam et tum Graecos tum Iudaeos fouit eruditos? Iulius Caesar praeterquam quod Ciceronis elo quentia delectabatur, etiam suis inuentis se celebrem reddidit. Et quid verbis opus est? In regum et principum potestate olim erant artes. Scientia celebres etiamnum hodie amantur ab his penes quos est principatus politicus, quanquam interdum non tam praesidiis literarum quam armorum defendere potentiam suam ob improborum hominum insidiosos conatus sunt coacti. Fuit olim AEgyptius


image: as011

philosophus, Hermes (quem Latini Mercurium vocant) appellatus, qui ea profiteri creditus est, quorum scientia et possessione homines fierent ter maximi. Fiducia enim huius praerogatiuae etiam ipse [gap: Greek word(s)] est nuncupatus. Docuit autem tum alia ad Magian diuinam naturalemque spectantia, tum chymica artificia inuenit, quorum quod occultissimum est et maxime admirabile aenigmaticis sentetiis in smaragdina descriptum tabula reliquit. Dicitur a quibusdam maximus fuisse Theologus, qui cum Zoroastro et Prometheo rem diuinam post diluuium vniuersale potissimum procurarit, propagaritque: fuisse etiam naturalium rerum et inprimis Alchymiae illius mirificae Astrologiaeque scientissimus, et tandem politicarum artium peritissimus. Vnde quia sacerdos summus, rex maximus, et philosophus ingeniosissimus extitit, consecutus sit laudem, nomenque ter maximi, Deo statim a diluuio miseris mortalibus per ingenium illustrissimum iterum sua beneficia praesidiaque optime instituendae vitae largiente. Diuisit


image: as012

quidem Plato omnem scientiam philosophicam in diuinam, et humanam, quando philosophiam per eas definiuit; sed non absurda est prior quoque in Hermetis iudicio, distributio. Conuenit enim fere cum vsitata distinctione philosophiae in physicam, metaphysicam, et ethicam, quibus explicandis ministrant artes generales, quas vulgo dicendi vocant. Quidam ter maximum inde nominatum arbitrantur, quia trium lapidum philosophicorum cognitionem summam habuerit, tradideritque. Lapides autem illi sunt, mineralis, vegetabilis et animalis, quos aliqui interpretantur totidem arcana magiae naturalis et medicinae, quasi lapis vegetalis sit vini essentia; mineralis, spiritus chalcanthi; animalis vero quinta auri natura; quos lapides cum ille inuenerit, et excoluerit, ter maximus opinione. hominum euaserit. Nonnulli physice exponunt, et ethice. Tres enim potentiae secundum Platonis traditionem in homine numerantur, [gap: Greek word(s)] scilicet [gap: Greek word(s)] , quarum facultatum medicinae


image: as013

et gubernandi principia hieroglyphico more lapides putantur dici, adeo vt famosus ille philosophorum lapis nihil sit aliud quam animi regendi secundum rationis rectae praescriptum, et virtutes artificium, frustra in auro (quod est cor hieroglyphicum) sudantibus imperitis, et ad montes auri per artem aspirantibus. Verumenimuero vndecunque ille ter maximus sit dictus, apparet inde, Princeps illustrissime, quaenam sint vera ad principatum contendendi fundamenta, siue vt ipse sis in culmine dignitatis dominantis, siue aliis dominantibus carus et preciosus. Sicut eastimare licet, Hermes ille rex fuit non minus ac philosophus, et iustitiae non minus studiosus quam pietatis et naturalis contemplationis. Regiam potentiam formidabiliorem illustrioremque reddidit scientia. More et instituto tali in Oriente AEgyptoque sicut et in India magi vel regnum administrabant ipsi, vel regibus erant a consilio, quemadmodum de Daniele, Iosepho, Mose et aliis sacrae testantur literae, et ex Herodoto, Xenophonte


image: as014

aliisque perspicuum est. Nemo debet hermetica scientia in contemtum magistratus dominantis vti, sicut perperam factitatum est a Paracelso. At coniungi dignitates et se mutuo fouere iuuareque inde a primo instituto solenne fuit. Magna est philosophiae sacrae maiestas, et vel sine externo dominatu splendorem tuetur suum. At fulcrum sustentaculumque imperiorum esse, ipsa coegit fateri experientia. Temeraria enim sunt foris arma (inquit Cicero) nisi est consilium domi, magnique populi non armorum metu (qui malus est diuturnitatis custos) sed sapientia iustitiaque diu in officio continentur. Conspirant itaque amice, eamque harmonian etiam figmenta veterum indicarunt, qua Mineruam, quae est et bellicae et togatae sapientiae artiumque Dea, ex cerebro Iouis enatam tradunt, quasi dicerent vtrumque praesidium etiam Dei volunluntate, et exortu conspirare et gaudere vnumquemque egregium

[gap: Greek word(s)]

vt cecinit olim Homerus.



image: as015

Sed quorsum tam multa de dominatu, inquiet aliquis? Num et tu dominari contendis? Non equidem, inquam, ego: sed dominantibus mea studia comprobare. Non quidem ab hominum humanitate degenerem me et alienum profiteor, quasi in me nihil sit ad virtutes praeclaras incitamenti, quod tamen omnes in se esse vel fatentur, vel agendo innuunt, studiisque confirmant suis: at vt aliis ministrem, ingenioque et opera mea si non primas, attamen nec vltimas feram, impense annitor. Si et in seruitio ministerioque quidam principatus est, dico autem ingenuo et liberali, quale fiducia talenti literarii a Deo mihi iniuncti prae me fero, scribar sane in numero eorum qui eo contendunt. Honesta sunt quaedam et pia certamina. Deo meo si maxime placere possem, et in hac prae aliis sudarem, quis me odio putet dignum? Tuae quoque celsitudini, Princeps clementissime, me commendatum admodum cupiam, idque tum ante cum adhuc stipendio celsitudinis


image: as016

tuae et illustriss. principum Coburgicorum in Academia Ienensi docerem, assectatus sum Poesi, quam non ignorat illustrissima genero sitas tua laureas triumphales et principatus heroum esse comitatam semper, indeque laurum sibi meritam; tum iam conor adiumento naturalium et chymicarum scientiarum, quae sunt Hermeticae gloriae pars tertia. Non promitto tibi, Princeps generose, auri faciendi magisterium; neque enim id tua magnanimitas postulat, neque ego primarium in fauore principum sibi conciliando puto; sed quas semper illustrissima Saxonicorum principum familia a prima Chymiae in Germania fama, amauit fecitque magni praeparationes ingeniosas ad sanitatem defendendam morbosque profligandos offero. Collegi de illis praecepta, modosque tum apud praestantes autores extantes, tum ipsa experientia confirmatos, neque id temeraria opera, vt aliquibus videri posset, sed ad promouenda adolescentias studia et manifestanda arcana chymicorum apprime necessaria, quemadmodum


image: as017

iudicabunt qui ista in arte aliquid operae posuerunt et perplexitates Paracelsistarum intelligunt. Addidi praeceptis interpretamenta ex vetustace laudabili ipsaque rerum natura depromta. Secutus sum plaerumque etiam scientiarum formam, quanquam in opere epistolico ea non omnino potuit seruari, fueritque exacta lex operis ad compendiosiorem explicationem differenda. Hoc Volumen, quod est chymicarum rerum pars secunda (Torum enim opus in tria diuisum est membra, quorum primum continet disciplinae morem, pyronomian et [gap: Greek word(s)] : secundum hoc explicat operationes generales, estque clauis totius praxeos singularis; tertium, si dominus voluerit, ipsa specialia complectetur tradetque de essentiis, aquis, oleis, tincturis etc.) tuae illustri celsitudini consecro, dedicoque submisse orans, vt quam copulationem principatus ingeniique ipsa monstrauit natura, eam calculo comprobatam velit suo cum rebus tristibus in obitum luctuosissimum Illustrissimae principis et Dominae D. Sophiae, etc.


image: as018

lectissimae coniugis celsitudinis tuae, elegiam pepigissem lugubrem, ostendit clementia tua, quam sibi essem commendatus. Vbi secundior affulsit Deo feliciter aspirante, fortuna; non deerat quidem ad illustrissimam celsitudinem tuam redeundi materia; sed quam aliorum frequentia ita celebrauit, vt mihi de alia occasione fuerit cogitandum. Hanc chymicus nunc patefecit campus. Ex illo collectos flosculos non arbitror tuae celsitudini fore ingratos. Neigitur in luctu tantum fuerim vocalis patere Princeps illustrissime etiam in laetoribus te compellari, hocque opusculum sereno intuere vultu. Quod vbi factum intellexero, nihil obseruantiae officiique submissi in illustri celsitudine tua colenda, et pro eiusdem incolumitate apud Deum votis supplicibus orando patiar in me desiderari. Vale Princeps optime cum inclyta domo quam exoptatissime. Pridie Cal. Augusti, Anno 1595 Rotemb. ad Tubarim.



image: as019

CLARISSIMI VIRI D. BERNHARDI STIBERI. M. D. et apud Rotemburgotuberanos Physici ad Andream Libauium, etc.

[gap: Greek word(s)] . Epistolas tuas chymicas ad clarissimos Germaniae nostrae medicos scriptas, Collega suauissime, remitto, tuique consilii rationem bonis omnibus atque intelligentibus probatum iri certo mihi persuadeo. Quis enim literariae Reipub. studiosus iure tibi, si ad amplificandam illam humaniter et amice compelletur, succensebit? Quis non candidi animi documentum esse videbit, quod chymian in artis nostrae exercitio pernecessariam illustraturus, et in artis formam ex legum scientificarum requisito, redacturus eruditorum, vereque iudicantium examini omne studium tuum submittis? Defuit modestia haec in primis Heluetiorum Thessalo Theoph. Paracelso, homini quidem ingenioso, multumque ex peregrinationibus adiuto, sed praeter modum arroganti. Is chymian experimentis suis aucturus non se ingenio valentibus coniunxit, rationesque contulit, sed pessimos et imperitissimos quosque ad se inuitauit, praestantissimorum philosophorum et medicorum abrogatis placitis. [gap: Greek word(s)]


image: as020

[gap: Greek word(s)] : quae quidem verissime de Paracelso dici perspiciet is qui in librorum eius lectione est exercitatus, licet non [gap: Greek word(s)] et simpliciter eius doctrina sit repudianda. Arguitur inuidia et occultandi studium. Damnantur imposturae in chymiam non nouam, aut ab ipso quod vulgus putat inuentam, sed vetustissimam, et a Chaldaeis vicinisque Arabibus atque AEgyptiis excultam, deinde a Graecis Romanisque per filios doctrinae (hoc est discipulos) variaque aenigmata traditam, tandemque ad nos delatam, introductae. Bone Deus quantum pecumarum horarumque homines [gap: Greek word(s)] encomiorum magnitudine impulsos, naturaeque [gap: Greek word(s)] illectos in medicamentis saltem imitandis; non dicam lapidis arcano inuestigando, frustra impendisse putamus, quod is nominata saltem materia, operandi modum vel alto silentio, vel certe obscuritatibus maximis inuoluit? Mundus hinc fraudibus et imposturis est impletus. Dum enim post maltos labores, repetitaque opera in magistri mente assequenda plaerique omnes defecissent, peculiarem sibi ipsis agendi modum excogitarunt, quem diu multumque secuti, euentum tandem expectationi contrarium, et quod trito sermone dici solet, Thesaurum carbones esse, reipsa perspexerunt. Ne vero oleum operamque lusisse, et omnem substantiam ad ignes decoxisse viderentur: varias incautioribus essentias,


image: as021

tincturas, elixiria, spiritus, sales, magisteria. Turbith, pulueres angelicos, panacearios, aliaque ad fallendum valde procliuia ex rebus saepe vilissimis cum magna corporum fortunaeque. ementium iactura, versute obtruserunt. Quae quo nocentiora, grauioraque sunt, eo praeclarius de arte medica, atque adeo vniuersa hominum vita merebitur is, qui turpissima ista monstra ex campo medico exacturus non tam calumniis. (quod antehac quidam omnis [gap: Greek word(s)] ex propria confessione expertes sategerunt, omnemque mineralium in corporibus humanis vsum inscite exploserunt) quam argumentis et rationibus certissima experientia innixis rem omnem conficiat, atque ita Angiae stabulum hoc expurget. In quo quantum epistolis his, Vir clarissime, praestiteris, boni omnes, non vel Galeni vel alterius cuiuscunque notitia medicinam naturaeque potentiam metientes, sed liberere, nulloque liuore suffusi iudicantes, intelligent. Atque vtinam omnes a te inuitati pro sua excellenti eruditione, longoque artis vsu, pari fide et alacritate studium nostrum vindicarent illustrarentque: vt quod comparatum ita omnino sit, vt accessionem perfectionemque maiorem in medicamentaria eius parte admittere subinde possit, catholicis artis Theorematibus nihil immutatis. Accessionem istam iuuare etiam pharmacopoei possunt, non madidi illi sodalitatibus, et vino dediti, primique ad mensas circumforaneorum cum magno suo dedecore emturi aduolantes, sed literati


image: as022

et industrii, chymiae quantum conniti animo, quantum labore consequi possunt, incumbentes. Tales hodie Germania nostra in nobilissimis rebuspublicis multos profert, inter quos ob multiplices periclitationes, et cum viris doctis chymicisque conuersationem, non vltimus est Michael Ioachimus Groningerus Phorcensis, Vir optimus et ad locupletandam rem medicam natus. Is si quid experimentorum felicium et enchiriseon expeditarum obseruauit (obseruauit autem tot annorum decursu plurimum) viso opere tuo, luci posthac non inuidebit. Considerabit [gap: Greek word(s)] quod est communicabile. Et cui prodest Thesaurus latens? [gap: Greek word(s)] . Idem illi etiam quibus epistolas tuas inscripsisti, omni doctrinarum genere excellentes viri cogitabunt, nequaquam passuri, suum in amplificanda chymia desiderari officium, quod sine huius elegantiore cultu parachymici ob infinitas fraudes, quibus artifices etiam aliquando falluntur, a sacris chymiae atque medicinae arceri nequaquam possint. Monuit id Theodorus Zvvingerus iampridem grauissime, et chymiae medicinaeque vltorem exoptauit. Georgius Agricola Iohannem et Casparum Naeuios magni nominis medicos iam olim ad id munus suscipiendum exhortatus est. Horstius Professor Helmstadensis D. Iacobum lokissum Francofurti ad Oderam Professorem: D. Cratonem, Gesnerum, Zvingerum, Simonem Scheibium Lipsensem viros praestantissimos ad idem delegit.


image: as023

Sed hi omnes partim negotiis publicis curisque principum impediti, partim morte praeuenti abreptisque quod publice profuisset, non sunt executi. Ego vero te, mi Libaui, hortor rogoque, vt cum ingenium a Deo habeas subtilissimum iudicium praeclarum, doctrinam rerumque cognitionem eximiam, experientiam satis magnam, valetudinem insuper inculpatam, etc. quam in rebus chymicis hactenus explicandis posuisti operam, strenue, dum omnem rationem eius integre exposueris, posthac vrgeas. Ita aeterno beneficio literatos afficies; agyrtas nugiuendulos et ab omni elegantiori literatura alienos a medicina quam longissime repelles, tuque ipse ad finem artis philosophicum istud arcanum verumque auri sulphur, quo non aliud profundius mysterium ad morbos sanandos in omni natura Paracelsus habuit, Deo feliciter labori secundo benedicente peruenies. Quod ego ex animo tibi opto, precoque. Vale.



image: as024

HVLDRICI BVCHNERI M. et Poetae VVerthemii Ludim. Anagrammatismus.

ANDREAS LIBAVIVS

N auis laudaberis

I sub laudis arena

MIles es? Hem pugna, et nauis laudaberis armis.
Crederatem ventis, Doridi amicus eris.
Tu sacer Ardalidum pugil I sub laudis arena,
Et forti certa gymnade, clarus eris.
Gloria virtutis socia, et comes alma laborum est;
Quod viget Alcides orbe, labore viget.



page 1, image: s001

EPISTOLARVM CHYMICARVM ANDREAE LIBAVII Liber secundus.

EPIST. I. DE CHYMICIS operationibus describendis. AD MAGNIFICVM VIRVM D. IO Achimum Camerarium Patrem, Phil. et Med. excellentem, Poliatrum Noricum.

QVANTI sit momenti in omni studiorum genere praeclara felixque ingeniorum exercitatio, crebraque cum peritis de rebus necessariis collocutio, saltem is non intelligit, qui artium constituendarum, beneque exercendarum, et experientiae difficultatem nec considerat nec exploratam habet. Plurimum certe conducit ad scientiarum perfectionem. Cuius enim vnquam hominis aetas tanta est, cuius tam fortunatum sagaxque ingenium; cui tam propitia promptaque occasio, vt quae cunque ad perfectam requiruntur noticiam


page 2, image: s002

et consummatam artis absolutae, vsuque penitus spectatae laudem, vnus cognoscat et expedita habeat omnia? Cui se offerunt omnia vni? Quis in abdita rerum varia penetrat sat recte vnus? Multum temporis vixisse primos accepimus homines, nec defuisse illis et vim ingenii et cognoscendi agendique opportunitatem, est consentaneum. Sed si quas inuenerunt excolueruntque artes, e ae aut non peruenerunt ad nos integrae, aut interierunt totae, aut vitiis conspurcatae deprauat aeque multis inanitatib. sunt propagatae. Regnorum periodi et millenariae mundi reuolutiones, vt statum humanum mutant ita plaerasque etiam artes. Semper ad carceres reuocantur, iterumque renouari necesse habent posterorum exercitatione. Nunquam ergo deerunt, qui de inuentis conferre sermonem, deque inueniendis nouis animos excitabunt suos. Vnde priores inceperunt; inde auspicia facere satagunt et posteriores. In singulis omnium curae renascuntur. Mihi illud euenit circa in stitutiones chymicas. Tot iam annos in mundo dicuntur viguisse. Principium quaero. Non apparet satis. Non enim fuit qui perfecta de ista arte ad posteritatem miserit monumenta. Multum requirimus in Gebro. Plurimum in Lullio, Arnoldo et aliis. Prosequimur toto pene orbe fugientem artem. Haec causa est, cur te literis hisce, Vir magnifice, compellare sum aggressus. Autoritate inter Medicos polles. Non deest multorum annorum


page 3, image: s003

et disciplina egregia, et animus plurima notitia instructissimus. Cum viris praestantissimis te crebro collocutum, et varias artis partes diu multumque meditatum esse excussisseque ad purum vsque etiam vulgo constat. Promittit illa tua veneranda canicies, solidum quid et syncerum. Abest morositas importunitasque. Quid ergo sibi non policeantur ex copia tua iuniorum inopiae et defectus? Iubentur plaerunque tyrones scrinia et perplexitates ex quirere paracel si; aut ex alienis sacrarum literarum profanarumque fontibus, obscuris imaginib. allegoriis aliisque petere artis certitudinem. Iubentur experiri ipsi sine ductore quasi ars nondum inuenta praecepta habeat nulla. Vulcania monstratur, quasi claudum illum DEVM cognouisse exorasseque satis sit ad scientiae chymicae absolutionem, missis illis malis doctoribus, magistri sunt proponendi aperti et felices. Est in Epistolis Cratonianis extare quendam manu scriptum libellum, in quo artificia spagirica absque ambagibus et fraude, perplexitateque impostoria simplici apertoque orationis filo sint contexta. Vbi vero latitat ille liber? Quis tam inuidit mundo profectum suum? An expectanda prius vltima flamma est? An non cousulendum in publicum? Mentionem sui operis facit Theodorus Tabernaemontanus. Chymiae se non imperitum fuisse ostendit idem.


page 4, image: s004

Atqui non apparet volumen. Par fortuna est aliis. Interim dum nos occultamus vera artificia, paracelsicae prosiliunt nitedulae et in aperta luce magnos ostentant fastus, impuneque grassantur. Rogo te nomine publico, si quos habes chymiae thesauros, vt eos pro beneuolentia tua communes facias meque in hoc stadio currentem iuues. Excitabit ingenia, solertia autoritasque tua. Porro cum chymia non tam theorian sibi vendicet nudamque cognitionem, quam praxin, diu me solicitum habuit quaestio de numero operationum huius artis, quidque oporteat tandem agere eum qui admouere manum operi velit. Memini paracelsum monere, vt ab artificib. discate [gap: Greek word(s)] artis tyro. Mirum vero istud. Scio praecepta vsu et artificum imitatione esse firmanda: At axiomatis certis comprehendi cur non debeant vel possint? Non ita queunt omnia tradi, vt quasi oculis incurrant. Quaedam etiam enim explicari quidem verbis possunt. Saepe etiam paruum momentum ex aliena arte accersendum plurimum valet ad operandum. At generica, certa perpetuaque [gap: Greek word(s)] non erant omittenda. Non itaque incongruum iudicem si quot, et quaenam sint; [gap: Greek word(s)] expressum sit. Libentissime ex te singula cognoscerem. Sed quia non tantum aetate grauem, laboribus eiusmodi non molestandum censeo, sed et


page 5, image: s005

constet te quicquid viuis, post DEVM immortalem, medicinae faciendae et historiae naturali viuere: eique omne pene tempus impendere; neque tamen parum tribuere amicorum officiis; leuabo te isto onere, ipseque cogitata proponam, tu iudicabis, id quod animi vegeti robore et ingenii vsu tritissimi benignitate te praestare posse persuasum habeo. Quod enim Cato apud Ciceronem tribuit senectuti, eam nempe animi vires non deiicere, sed potius longo vsu confirmatas tenere, efficereque vt consulere aliis et praescribere agenda possit vel senex capularis: id a te alienum esse, nemo dixerit. Nam industriam tuam non labefactatam annis, sed auctam stabilitamque esse, praeclara testantur, quae adhuc meditaris, monumenta. Credo te non aduersaturum proposito. Itaque quid obstat, quin iam effundam quod animus iubet? Veruntamen, sat cito quod sat bene, et modus epistolae est impletus. Accipies proxime cum vsura. Vale.

EPIST. II. DE OPERATIONUM chymicarum numero. AD CELEBREM VIRVM D. IOACHIMUM Camerarium patrem, etc. philos. eximium et Reipub. Norimb. archiatrum.

VIRTVTEM disci non posse, sed diuino afflatu acceptam memoria repeti et exprimi


page 6, image: s006

agendo, statuisse olim Socrates perhibetur. Quod si itaque artes sunt virtutes quaedam, quo pacto sentiunt nonnulli, qui eas in Noeticorum habent numero; desperandum erit academicis de disciplina. Cicero certe id in sua Oratoria videtur secutus fuisse. Ita enim eam explicat, vt si non tota, magna tamen ex parte, per disciplinam acquiri nequeat. Etenim in Oratore tum ea desiderat quae non nisi a natura producuntur, tum ea quae praeceptis oratoriis non possint nec debeant comprehendi, quae tamen sint eiusmodi, vt nisi inueniantur in Oratotore, is non possit nuncupari perfectus. At quorum nulla praecepta habet disciplina; eorum habitum ea non potest policeri. Parum abest quin de chymia idem sit statuendum. Inueniuntur enim, qui, vt Cicero in suo Oratore, acumen requirit Dialecticorum, sententias philosophorum, verba prope Poetarum, memoriam Iureconsultorum, vocem tragoedorum, gestum pene summorum actorum, eaque omnia absolutissima, ita vt nemo possit esse omni laude cumulatus orator, nisi fuerit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus: ita in chymico desiderent industriam non modo Dialecticorum, sed omnino omnium artificum siue vniuersalia profitentur, siue singularia; praeterea scientiam naturalium; arcana Magorum, Astrologorum vaticinia; metallurgorum peritiam;


page 7, image: s007

medicorum praeceptiones; coquorum ignes; molitorum solertiam; auicularum deglumationes; lotricum purificationes; carbonariorum vstiones, et quis omnia queat enumerare? Si ita se res habet, non immerito videri potest nihil rarius in hominum genere perfecto chymico inueniri, et omnem artis spem propterea abiiciendam esse. Sed sepositis illorum sententiis potius ita sentiamus, omnem artem scientiamque vel nomine suo iudicare sui discipli nam, atque ob id chymicam in stitutionem non esse nullam. Respexerunt illi contemplatores non tam ad artium essentiam quam ad vsum, quem qui fecit probe, artifex nominari solet. Artib. vero ipsis, quod suum est et genuinum propriumque nunquam abdicarunt. Ita enim et Cicero putauit, quid cuiusque artis proprium sit ex eo quidem iudicari posse, cum videris quid quaeque doceant: veruntamen certius patere idem, si consideres quo praesente solo nomen suum tueatur artifex, et quo absente aliis artibus, nihilominus illae sint completae. Hoc iudicium sequendum etiam in chymia est. Legere herbas et repurgare; fodere metalla et ex venis excoquere; coeli vias legesque contemplari, et magica tractare miracula, propria chymiae neutiquam sunt, sicut nec vitrorum conflatura, nec figulina, fabrilisve, quamuis harum artium effectis et instrumentis vtatur chymicus practicus. Haec itaque secludamus. Resoluere vero partium a natura commistarum compagem artificiose,


page 8, image: s008

et ex legibus certae obseruationis depurare, vt vel totae essentiae syncerissimae inde existant liberat ae tum ab alienis extra misturam adhaerentibus, tum ab his quae externae necessitatis gratia adminiculorum loco, vt bene possint gigni, nutriri, et ab iniuriis defendi, sunt addita; vel partes essentiarum quam commodissime ad salutem animalium sint praeparatae: aut etiam quae per se pura quidem sunt, at non sat apta ad praesens institutum; ea graduando, vt loquuntur, tingendoque exaltare vt vires consequantur praestantissimas: haec chymiae sunt ita propria, vt absque illis nomen et rationem suam defendere non possit. Itaque quae horum sunt gratia primum, per se, et [gap: Greek word(s)] inuestigandum. Sed audiantur, qui artem hactenus cum laude sunt professi. Geber in summa perfectionis octo recenset operandi modos; sublimationem, descensionem, destillationem, calcinationem, solutionem, coagulationem, fixationem, et cerationem. Totidem eodem enumerat ordine in flore florum Arnoldus de villa noua. Rosarii minoris autor sublimationi praemittit calcinationem; subiungit fixationem, destillationem, solutionem, cerationem, coagulationem. Calid. numerat quatuor in artificio maiore, solutionem scilicet congelationem, albificationem et rubefactionem. Agnoscit insuper etiam compositionem et diuisionem,


page 9, image: s009

attenuationem, coctionem, sublimationem et alias operationes. Non opus est plures nominatim producere testes. Quicunque de lapide physico scripserunt, iubent soluere, separare, sublimare, praecipitare, assare, coquere, nutrire seu imbibere, coagulare, tingere, multiplicare, fermentare et reliqua. Itaque et Paracelsus a veteribus edoctus in tinctura sua inquit: Disce digerere, destillare, sublimare, reuerberare, extrahere, soluere, coagulare, fermentare, figere. Hoc notatu dignum est, quod quidam paucioribus comprehendant multa, vt qui totum artificium nihil aliud esse aiunt quam perpetuam coctionem quam in species distinctam accipimus; quidam solutionem et coagulationem duntaxat in opere exprimunt. Sunt et qui pluribus idem denotent nominibus, et videantur diuersa ponere, quae tamen sunt vnum idemque. Aliqui suis res signant vocabulis. Qui de extrahendis essentiis potius quam de lapide praeceperunt, vt Lullius, Vlstadius, Andernacus, Rubeus, Baptista Porta et alij, non sunt contenti octo superioribus aut nouem operandi modis. Plurima in ipsorum praxi inueniuntur, ex quibus quae iam succurrunt commemorabo. Chymicum naturae dono, et adminiculis externis instructum, iubent initio praesidio artis signatae, vt appellant, idoneam seligere materiam, certo loco, temporeque


page 10, image: s010

inuestigatam et depuratam. Temporis ratio non tantum plantae mensuratur aetate, perfectioneque partium; sed et ortu syderum et occasu constellationeque. Itaque et coeli et terrae noticiam requirunt in chymico, de quibus in vestibulo dixi, quod ex aliena arte ad praxin chymicam accersantur. Postea praescribunt dige stiones; quas interdum putrefactiones, macerationes, infusiones, etc. nominant, singulis appellationibus aliquam peculiarem rationem notantibus. Sequuntur destillationes, sublimationes, calcinationes, cum artificiis reuerberandi, circulandi, rectificandi, coagulandique. Soluunt etiam, volatilia faciunt, et figunt. Interdum fermentant, et quasi gelu conglaciant, quod congelare vocant. Quaedam cerae modo emolliunt, quod Gebro est incerare. Exaltant item, et gradus virtuti aut precio seu nobilitati addunt, quod est graduare. Extrahunt etiam ex reseratis rebus esentias. Quaedam non in calces sed in cineres redigunt, indeque lixiuiis factis colligunt sales. Si quae sunt naturae reciprocae, aut quae mistura visa sunt euanuisse; reducunt, priorique donant vultu. Grauiora ad fundum subsidere sinunt, quae res cadere, et desidere nominatur. Quae et quanto et virtute augentur, multiplicari dicuntur. Est illis nutritio et imbibitio. Est effusio; incorporatio,


page 11, image: s011

et pertincturas inducto colore palliatio. Separant, clarificant, luto obducunt; liquant, et molliunt. Rubea, nigra, candentia, alba faciunt. Norunt industrie vti cribro, manica Hippocratis, colatorio chymico, et lacinia, quod est filtrare, colare, etc. Ametallorum praeparatoribus didicerunt torrere, tundere, eluere. Saepe necessitas cogit capiti mortuo refundere menstruum seu liquorem extractum, quod est cohofare. Affundunt modo; modo irrorant. Terunt quaedam in pulueres, quos ita leuigant, vt tactum effugiant, fiantque, vt loquuntur, impalpabiles. Non raro exprimunt prelis variis. Vtuntur et lima et malleo, quibus scobes elimatas, et lamellas conficiunt. Corrodunt nonnunquam et calcinationum terendique faciunt compendia. Non obliuiscuntur radiculis, quibus crocos insidentes metallis eradunt. Nec parua ars est examinandi res chymicas, quod probare vulgus nuncupat. Est et ingenium in asseruando. Longe solertius malagmata tractant, quam aurifabri, quod amalgamare dicitur. Sed et cementant; diuaporant; ignes industrie regunt, vitrificant, et omnino in arte vulcania ipsum superare creduntur inuentorem, vt et in fornacibus extruendis Argo sunt circumspectiores. Plaerisque cordi est transmutatio rerum,


page 12, image: s012

et miraculosa planeque magica repraesentatio. Non pauci inueniuntur qui sunt magis muti quam pisces. Hoc quoque officiis chymicis annumerant. Aliqui medicantur, et mentiuntur strenue. Nec desunt impostores, et fumi venduli. Camarinam moueas si quicquid chymico praetextu occursat, percensere velis. Veruntamen si dicendum, quod res est, vitia non decent chymicum, sicut nec medicationes. Si Socratico perpendiculo omnia sint digerenda, et quodque suae classi subiiciendum, ista opera diuidas sane in propria et aliena seu mutuaticia, generatimque contineas generatione, corruptione, alteratione, incrementoque et decremento. Sin vero abiectis alienis propriae essentiae distributionem ex methodo artium institui velis, ego libenter fateor, me facilius id velle, quam posse. Res enim maximae est industriae, et artificis peritissimi. Non alienum fortassis est rusticano exemplo niti, et cum bucolo illo dicere: Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; At tu, si foetura gregem suppleuerit aureus esto. Consule, vir praeclare, tenuitatem meam boni. Satis nunc est numerum quodam modo inisse, tibique iudicandum proposuisse. Relinquendum est quiddam [gap: Greek word(s)] , vt dicitur. Vale.



page 13, image: s013

EPIST. III. DE PVTREFACTIONE, DIGESTIONE, INFUSIONE, maceratione. AD VIRVM MAGNIF. D. IOACHImum Camerarium, Reip. Norimb. Archiatrum.

PRAECLARE admodum Aristoteles in prooemio contem plationis [gap: Greek word(s)] , nihil sibi in ista tractatione relinquendum iudicat [gap: Greek word(s)] afferens causam: [gap: Greek word(s)] . Mihi in praesente negotio idem est in stitutum, eademque censura. Fastidiosum nomen putrefactionis est. Sed philosopho grata inest voluptas causas rerum gerendarum scrutanti intuentique. [gap: Greek word(s)] , inquit ille, [gap: Greek word(s)] . Itaque non oportet taedio affici aut indignatione, si quando de putrescentibus quoque sermocinantem artificem auscultamus. [gap: Greek word(s)] . Adesto ergo, Vir praeclare, et casulam Heracliti, licet fimo fumoque physico paulo molestius inquinatam


page 14, image: s014

ingredere. [gap: Greek word(s)] . Quae generantur in natura, omnia ex corruptis, quibus inest potentia et motus principium quoddam ad id quod futurum est, fiunt. In elementis ipsis, si ex aqua aer educendus est per generationem; corruptam illam prius necesse est, quanquam non desint qui attenuatione extensioneque eiusmodi conficiant transmutationem. In mistis si quid fit, quando quidem ex elementis primum inter se coeuntibus fit proxime; citra digestionem non generatur. Quod enim inde prodit, ex mistilibus alteratis vnitisque vi agentium et patientium qualitatum oritur exurgitque. Quod si non ex simplicibus, sed prius mistis et secundum naturam compositis nascitur, par ratio est principiorum. Vtrobique enim separata prius existunt, cum non possint vniri, nisi, quae seiunctim, separatimque habentur. Quaedam ex vno exeunt composito. Sed hoc prius in partes discedere corrumpique debere, nemo non videt. Mista vel vi dissoluuntur veluti combustione violenta; vel naturaliter, quomodo philosophus scripsit de putrefactione, quod sit [gap: Greek word(s)] , qua humidum a sicco separetur contraria via, ei qua fuerant vnita, nempe passiuis actiuas vincentibus,


page 15, image: s015

eductoque natiuo calore cum proprio humido, per calorem ambientis exuperantem. Neque tamen fit quicquam quatenus putrescit materia; sed qua concoquitur et consistit, fitque actu id quod erat [gap: Greek word(s)] , calore et spiritu humidoque seminali vnitis et ad actum quendam formamque contendentibus, reliquis vero tanquam excrementitiis, relictis. Ita conspicimus fieri quaecunque in [note: 3. de Gen anim. vlt.] terrae superficie ex putridis gignuntur, principium motus praebente calore solari. Non enim ex toto fiunt putrefacto. Ita, quae in terrae summo sua sponte veluti vesicula concepta producuntur: ita quae in mari. Nec aliter operatur in plantis et animalibus natura. In omnibus secessus quidam excrementorum fit, et comprehensio caloris spiritusque in humore proprio non sine virtute mundi exterioris, vnaque veluti animantis et caloris in actum ducentis principium internum. Qui terrae voragines ingrediuntur, indeque sumtas excoquunt glebas; aut etiam opera intus a sola natura instituta contemplantur, de pari disserunt primordio, et vndiquaque sibi conformem admirantur naturam. Mirabile est caloris tantum inueniri in subterraneis. Inde descendentium nares foetentes verberant spiritus. Putrefactione


page 16, image: s016

siquidem in stituta resoluuntur commista, et partes consistentes vn fermentantur, abeuntque in determinatam quandam sub stantiam. Quaedam componuntur primum. Neque hoc sine digestione. Cum itaque in plaerisque naturalibus principium generationis sit digestio, aut putrefactio: in aliquibus etiam violenta corruptio: et secundum illam quidem magis determinata fiunt naturae opera: Physici vero in spagyrica sua administratione, maxime in oculis habeant naturae ingenium, idque studeant arte vel imitari vel adiuuare, vt seu fiat aemulum naturae quid, seu ad praestantius nobiliusque perducaturid, quod inchoauit natura: non immerito artificio suo praeceptisque chymicis. inserure de putrefactionibus digestionibusque doctrinam. Adhibentur ad eam primum vasa idonea, tum generalia tum specialia, quibus repraesentatur vas naturale et quasi matrix venter terrae aut maris. Ratione terrae fimum instituunt equinum, in quo plus sicci est quam humidi. Ratione maris; balneum adornant, in quo dominatur foris quidem humiditas: intus autem sua est analogia. Abundat tamen ars in eiusmodi aemulationibus, propterea quia non tam matricis ventrisque habetur ratio quam caloris, quo foris circumfuso euocantur. Itaque quaedam etiam ad solem putrescunt; quaedam ad fornacem calidam; quaedam in vinaceis; foeno


page 17, image: s017

madido calefactoque et aliis. Calorvbi in actu haberi nequit; foco instruitur, eoque siue actuali siue potentiali. Ibi viuus alitur ignis; hc inconspicuus ex calce viua similibusque excitatur. Neque natura semper ignem admouet sine medio. Id enim ad violentam potius corruptionem faceret, quam ad putredinem; quin vetaret consistere principium seminale, quo minus fieret, id quod est determinatum propinque. Quod si in minera talis ignis est; dissipari contingit materiam, dispergique. Itaque non vno in loco saepe inueniturid quod con stitit et comprehensum est. Par ratio est in spiritibus vehementer impulsis. Chymici hoc conspecto solertius sunt operati. Medium enim putrefactionis ita concinnrunt, vt dissipationi et vehementiae caloris spirituumque facile esset remedium. Ita suum vas diligenter occluserunt, quod non semper praestat natura. Conseruata illi cupiunt ea, quae educuntur, tam in spiritibus, quam solidioribus. Hinc ergo ortae sunt ignis et vasorum ingeniosae subtilitates. Natura istis habenis non vincta libere operans admodum tarde ad effectum peruenit. Chymicus temporis compendium facit diligenti custodia et attentione, et mense, aut pro cuiusque natura breuiore spacio, ad finem contendit. Nam quaedam fortius sunt clausa; quaedam debilius. In reserando itaque variat tempus, nisi quis


page 18, image: s018

casus operi moram inducat. Sunt etiam in putrefactione fines tum proprij, tum alieni, remotique. Proprius finis est corruptio analoga ad separationem natur inexistentium, ita vt quae commista fuerant, discedant secundum [note: Homogeneae partes dispersa per corpus totum, soluta compage et obstaculis remotis considunt.] membra homogenea; aut fiat quid ex consistente principio generatiuo. Hoc modo euenit, vt aliena segregentur, essentiam vero purissime attingens pars vniatur. Sed saepe arctius ligata sunt composita. Itaque non simul et semel vnica putrefactione, sed pluribus repetitis soluuntur. Id autem fit hac de causa. In misto omnes partes sunt homogeneae, omnesque eandem obtinent crasin, adeo vt nihil non mistum inexistat, facta mistione ad sensum per minima. Neque tamen omnes misti partes sunt paris praestantiae. Sed cum mistura elementorum vel elementarium fit, quaedam transmutantur exactius meliusque, quaedam rudiora manent, quanquam in commistione persistans, et corpulentiam expleant. Exemplo esto gleba ferax auri, cupri et plumbi, vna comprehendens terream molem. In hac ab initio elaborauit natura, et proposito fine optimo, non tamen eum potuit in omnibus assequi. Neque tamen ex toto est frustrata, cum crasin auri induxerit dispositis. Reliqua in aliqua transmutationis forma reliquit. Auri autem essentia vt dispersa per minima, vbi soluta compages est, congregatur in vnum: ita se res habet


page 19, image: s019

in putrefactione artis. Sparsae ergo essentiae sunt in quamexilissima corpuscula, et quasi [gap: Greek word(s)] . Vt redeant ex diffuso in angustum; sicut ante mistionem exiliter coierunt, ita in solutione corpus in exilia est redigendum, quod fit tritione, calcinatione, corrosione et aliis. Atqui non raro vna opera perueniri ad hoc non potest. Periret autem id quod resolutum est, si expectare totum deberet. Itaque necesse est reiterare putrefactiones et separationes in his quae fortissimo coaluerunt vinculo. Porro tota non facile putrescunt. Non enim ab ambiente vincuntur facile. Separata ergo esse oportet. Deinde cum mistio facta sit, humido determinato per siccum agente calore; resolutio in putrefactione non fit bene, nisi humidum exuperet; ita vt non facile a calore possit dissipari. Huius gratia chymici putrescentibus adiiciunt tantum humoris, quantum sufficit ad putrefactionis finem. Si tamen res ipsa per se humidior est, et elementari aquositate praedita, vt herbae recentes, quae ob eam a calore externo stimulatam, superato interno per se quoque facile computrescunt; aliena non est opus. Eminet autem hc industria chymicorum. Nam cum in his, quae foris putrescunt, calor insitus cum proprio humido euocetur, pereatque nisi comprehendatur, aut in animal aut plantam euadat: chymicus fugam anteuertit occlusione vasorum. Sed et eadem


page 20, image: s020

opera aliquam molitur fixionem. Dum enim spiritus illi cum calore exire nequeunt: consistunt, figunturque. Et huius gratia solet interdum putrefactionis tempus ampliari fierique, vt non eximamus statim finita solutione, sed expectemus etiam aliquam digestionem, et fixionem. In humidi adiectione attendendum est, enim ea talis sit, quae corrumpere vim essentiae extrahendae possit: quin et vt facile separetur denuo, enim quid alieni relinquatur. Experientia mon strauit ob id varia menstrua, quorum quaedam etiam tritionis, calcinationisque praestant operam, vt in metallicis. Diligenter considerandum est, quod cui sitaptum. Aliquibus conuenit aqua pluuia destillata; aliquibus aqua e vino inflammatilis, aliis aliud. Attendunt et scopum remotiorem. Si non totam essentiam expetunt, sed saltem partem aeream, aut oleosam in superficie promtese offerentem; non diu putrefaciunt. Si penitius quid requirunt; diutius detinent. Habenda tamen ratio etiam soliditatis et raritatis est. Liquet ex his, putrefactionem tunc potius dici chymicis, cum commista principia materialia soluere est animus, et quae relicta sunt in naturali opere imperfectiora segregare: essentiam vero puram summeque absolutam extricare, id quod chymici quidam vocant, eo nobilitatis perducere, in quo a Deo primitus ante lapsum et maledictionem sunt


page 21, image: s021

creata omnia. Principia autem intelligo modo prima omnium, vt elementa; modo in quouis genere prima, veluti sub stantiam oleosam, aquosam, terream et reliqua, pro cuiusque natura, quae in aliquo corpore conclusa latent et prodire possunt forma olci, pulueris et aliorum. Materialia ideo dico, quia circa corpora saltem occupatus est chymicus, et ex crasi productas formas, seu potius crases ipsas, quae non sunt, nisi mistorum, quatenus mista, in purissima elaboratissimaque materiae parte, quam optime existentes. Itaque vitales animas plantarum et animalium retinere et excoquere artifices non possunt. Liquet postea, quo artificio sit putrefactio instituenda, quo calore, quo vase, quibus claustris, quo loco, quanto tempore, quam [note: Digestio.] saepe, et quo gradu fineque. Digestio non raro comprehendit suo significatu putrefactionem. Proprie vero respectu generationis accipitur, cum putrefactio respectu corruptionis, vt cuius finis est solutio vnitorum mistione naturali. Digestionis finis est aptitudo seu dispositio ad misti generationem. In theriacae compositione dige stio respicitur potius, vt per eam fiat vnum quoddam compositum, dum agentes qualitates subiecta patientia disponunt digeruntque proportione quadam ad vnum integrum vn form crasique instructum. Non pugnandum tamen iudico, si quis digestionem vocet putrefactionem inde, quia quodque


page 22, image: s022

commistum suo apparet ordine, oleosa et aerea innatant; terrea petunt fundum. Aut sicut in repurgatione argenti a commisto [note: Maceratio.] euenit plumbo. Macerationis vox eidem operi non raro tribuitur. Signat tamen et haec per se propriam quandam gestionem, cuius finis est pertinacis resistentiae abolitio, cui coniuncta est alteratio, correctio, tinctura, virtutisque exaltatio. Ita macerantur ligna, nuces et alia, vt quasi tabem contrahant, et facilius postea diffluant; aut reddantur ad vsum mitiora, sicut lupini, qui aqua macerati deponunt amaritudinem. Fit illa maceratione non raro extractio succi congeniti. Victa enim res a subeunte humore, in eum deponit penetralem thesaurum, quatenus seras recludere humor potest, ipsumque combibere et suffurari. Nomen [note: Infusio] infusionis paulo est alienius. Nihil enim designat de opera interna, sed externum notat ministerium, neque id in omni putrefactione necessarium. Hinc fit vt seplasiarij potius quam chymici illa vtantur, qui imponendum, collocandum, iniiciendum, affundendum; etc. monent, vbi quid tale praestandum est. Haec de solerte illa ad soluendum via. Corruptio [note: Corruptio Violenta.] violenta item in vsu est chymicis, sed aliis designatur operibus. Singulariter et indiuidue rem quamuis putrefaciendam indicare; artis non est. Nam fieri non potest, vt indiuidua percenseantur omnia. Tyro itaque non stomachabitur, sed arti addet experientiam,


page 23, image: s023

et sufficientem particularium cognitionem. Quae sint arcte clausa, quae non; quae solida siccaque, quae rara et humecta, quae facile putrescant, quae difficulter; monebit contemplatio physica. Sed et in speciebus chymicis, quae operando existunt, quantum fieri potest, de illo delectu mentio fiet. Catholica ad particularia bene adhibita praxin dirigunt: velut: si constat, quod fortiter colligata, vel acri menstruo sint soluenda vel praeparanda, vt fiant solutu facilia, vel diu in putrefactione tenenda, praesertim si vna fixationem intendimus: quae ratio auri et guaiaci erit, manifestum est. Si quid tibi, Vir praeclare, desiderabitur, facile praebebo monitis maturis aurem obtemperantem. Vale.

EPIST. IIII. DE SOLVTIONE. AD VIRVM PRAESTANTEM, D. Ioachimum Camerarium, P. Phil. et archiatr. Reipubl. Norimberg.

VETERES Philosophos fuisse simul Musicos, et Poetas, tum ex aliis, tum Strabonis Geographia est cognoscere. Socrates quoque Philosophiam maximam appellat Musam. Musae vero ab omni memoria canendi arte celebres habentur. Poemata ergo veterum non raro sapientiae philosophicae sunt inuolucra. Non autem latet solitos veteres naturae arcana rudi plebi non facile prostruere. Vt enim ipsi sibi singularis sapientiae


page 24, image: s024

admirationem, quin et diuinitatis cuiusdam supercilium scientiae diuinae nomine pararent, seruarentque, et nihilominus quoquo modo prodessent: cum omne familiare notumque comitem habeat contemtum; arcanum vero, licet vile sit, tamen moueat excitetque in animis dignitatis cuiusdam persuasionem; aperuerunt simul se scire quid, et occultarunt. AEnigmatis itaque et apologis vsi, aut etiam literis hieroglyphicis, secreta naturae mandantes thesauros emiserunt suos, idque eo prudentius, quia facile a vulgi manibus illotis contaminantur mysteria, quorum possessio merito debet esse apud initiatos philosophorum auditores. Hinc posteriores animaduerso consilio, nihil pene talium inscrutatum reliquerunt, praesertim proposito fine tam nobili nonnunquam etiam fortunarum aucupio. Excusserunt ergo non tantum quae Hermetis habuit Saphyrus; sed et quae in fabulis commemorantur, quaeque ab Homero, Hesiodo, Ouidio, etc. conscripta legimus. Ibi est et de solutione [note: Fabula rethusae.] philosophica vmbra quaedam. Cum enim Arethusa ex nymphis Achaicis formosissima ab Alpheo flumine amaretur, captareturque; fertur Dianae ope in fontem mutata, cui cum se miscere nihilominus Alpheus vellet, rupta tellure vsque in Siciliam occultis meatibus etiam [note: Fabula Hyries.] sub mari euasit. Similequid deHyrie narratur quae, postquam filius Cygnus ex altissimo motepraete


page 25, image: s025

praeceps interiisse creditus est; flendo delicuit, stagnumque suo de nomine fecit. Varia est aenigmatum expositio. Cum enim ex similitudine oriantur; haec autem ambigat, euenit, vt interpretationes non sint eaedem. Quae dicta sunt, solutioni physicae in praesens non inepte congruunt. Soluitur enim illud, quod in aquam colliquescere totum potest. Huius generis sunt, quaecunque salis aut aluminis induerunt naturam; quae liquescunt in humido vaporoso, modo calido, modo frigido. Fingamus Alpheum esse aquam calefactam, quod Balneum solemus vocare; aut cellarum subterranearum aerem frigidum, humidum. Hic ob liquoris congruentiam limpidamque perspicuitatem, crystallos vitriolatos, salsos aut aluminosos perquam amat, illisque se coniunctum cupit. At crystalli fugiunt colliquefacti; et enim possint a persequente vapore deprehendi, occultant sese via aperta per tellurem, seu vas suppositum, in quod destillant, separatimque colliguntur: quanquam non raro etiam incumbat humor aqueus, neque tamen misceri totus possit, quod et alia sint et subducantur infundibuli parte ima, etc. Liquescunt illi crystalli etiam in humorem sui nominis flendo, seu guttatim destillando, vt ex sale fiat aqua salis, seu sal fusus; ex alumine et vitriolo similiter. Artifices autem initio naturae inspexerunt ingenium.


page 26, image: s026

Nam in acidorum et salsorum fontium generatione, vnus modus est talis liquefactio, qua resoluuntur succi salsi, vitriolati, aluminosique, et vna cum aqua in apertum eue huntur. Qui chalcanthi in mineris scrutantur rationem, ex confluxu succorum resolutorum iterumque coagulatorum id fieri deprehendunt. Foris tempora brumalia vernaque omnibus praesentem rei fidem faciunt. Quae enim hyeme concreuerunt inopia caloris humida; ea vere resoluuntur eiusdem reditu. Nec inutills illa res est. Cum enim diuisibile sit, quod humidum est, facileque se insinuet et penetret; et quicquid habet virium celeriter exeat; nec abiunctum sit singulari puritate et naturae simplicitate; arrisit Physicis exemplum, quod imitandum sibi proposuerunt, vt ingenio parem assequerentur felicatem. Est ergo artificiosa solutio, [note: Solutio.] rei concretae, quae aluminis aut salis naturam obtinet, per humidum in aqueam consistentiam redactio. Haec cum in multis expetatur; in aliquibus vero prompta. sit; in aliquibus neutiquam; nec ita soluantur, nisi aluminis naturam repraesentantia, facile apparet, vias excogitandas esse, quibus expedite, quod quaerimus, fiat nempe, vt, quae non iam actu sunt talia; operationibus praemissis, talia euadant. Est ex illis vna calcinatio, modo simplex modo repetita, et multiplici industria administrata, qualis


page 27, image: s027

est quam aquae soluentes seu corrodentes praestant, de quib. alias. In aliis praesertim vegetalib. et animalib. solutioni huic praemittitur cinefactio, lixiuium, coagulationeque sal comparatus. In mineralib. artificiosa per combustionem calcinatio omni operi conuenit. Geber certe inquit omnia calcinata ad salium et aluminum naturam accedere. Vbi notandum, quam vera sint ea, quae Aristoteles de aquis medicatis e terra ignib. affecta prodeuntib. scripsit. Duplicem idem proponit modum, nempe per fimum calidum, et aquam feruentem. Nec sine medio soluit. Affundit. enim calciacetum destillatum; Et si semel tota solui nequit aquae virtute prius retusa; abstrahit per filtrum, quod solutum est, et reliquae parti affundit nouum soluens, donec et illa in liquorem abierit. Solet autem ita solutum a menstruo adiuncto separari per destillationem, et in puluerem redigi, qui postea prompte liquescit loco frigido humido, aut super vapore feruidae in aheno, quae est vera solutio, quanquam puluis ille, cum vsurpandus est, etiam in aqua, cum qua adhibetur, non raro soluitur, quo pacto [note: Absynthii spiritus.] ex sale absynthii affuso vini spiritu, absynthii spiritum concinnant, cuius tres aut quatuor guttae vino mistae, absynthites vinum praebent: aut etiam per se sumptus a liquorib. in corpore contentis diffluit. Paracelsus istud acetum aliquando aquam soluentem ex officio suo nominat. Haec ita a Philosophis praecipiuntur. Sed nos oportet discurrere


page 28, image: s028

aliquanto plenius. Glaciem vulgarem soluit etiam calor siccus. An non ergo et haec solutio nominanda fuerat? In opere lapidis iubemur soluere corpus in aquam. Atqui id non sit more calcium, quae colliquescunt ab humido frigore cellarum. Additur enim illi aqua quaedam acuta, quae naturae illius maxime consentit. Foris vel nullus adhibetur calor, vel valde debilis. Nec solationem istam praecedit necessario calcinatio. Putrefactionem praemittunt artifices, aut potius putrefaciendo soluunt, id quod verius dici solutio debere videtur. Si enim colligationi vnionique opponitur resolutio vnitorum et separatio; id autem perficitur vi putredinis, vel violentae corruptionis, quam tamen vbi partes seruandae sunt, ars non vsurpat, nisi ibi perire nequeunt; cur non solutio dicatur, quae elementa, aut membra ex integro reddit? Sed et metalla perignem siccum abeunt in aquam. Si Gebro dicente, solutio est rei siccae in aquam redactio; etiam liquatio aut fusio metallorum solutio erit. Quod enim factum est; id Platoni vocatur aqua. Sed et locum in hoc capite sibi vendicat corrosio. Margaritas dissoluebat in aceto Cleopatra. Aqua stygia, seu regia, aurum, argentum aliaque comminuit metalla, ita vt in liquorem fundantur. Liquefit et cera: et in cera succinum; in oleo sperma ceti; in aceto et aqua gummi plurima


page 29, image: s029

et succi concreti veluti aloe et similes. Ceram imitatur butyrum et quaeuis a frigore coacta pinguedo. Verumenimuero mos gerendus artificibus est, itaque de artis partibus statuendum, sicut illis conuenit. Vox solutionis ambigui est vsus. Non [note: Solutio quiuoca.] raro per catachresin ad alia transfertur. Soluuntur metalla ab igni sicco; vt et cera, butyrum et alia. Hoc proprie est liquare vel fundere. Soluitur et mistum per putrefactionem ita vt seorsim colligantur feces; seorsim essentiae purae homogenea membra, id est, separare, extrahere, et quae plura sunt artificibus vsitata vocabula. Sophismata [note: Corrosio] Gebri imponunt multis. Corrosio ista non est vera rei siccae in aquam solutio; sed potius ad soluendum praeparatio, sicut et calcinatio, sub quo titulo illa corrosio [note: Vera solutio] rectius exponitur. Veram solutionem ille dissimulauit. Debet fieri in aquam non alienam sed suam; idque citra mistionem peregrini. Licet ergo subtilissimam mercurii praecipitati sub stantiam, aut cerussam misceat aceto vndiquaque; vera tamen solutio debet fieri ita; vt sal liquescit vel alumen. Et vt propria aqua puraque essentia relinquatur sola citra misturam peregrini. Id autem fit humido frigido vaporoso, quo pacto liquorem tartari calcinati colligunt, et multarum calcium olea (si olea et non potius aquae sunt dicenda) conficiunt. Potest sal etiam


page 30, image: s030

in aqua dilui; sed id non est essentiam extrahere. Fieri id solet depurandi gratia, enim quid alieni relinquatur? Post colaturam, coagulat iterum per ignem vaporis modo abstracta aqua. Per se tandem in cella diffluit. Attendat ergo tyro chymicus sermoni artificum, et ordines operum diligenter consideret. Interdum inquiunt, solutionem corporis esse coagulationem spiritus; quo pacto vulgo fertur, quod vnius corruptio sit generatio alterius. Opponitur enim solutioni coagulatio, ex cuius natura licet statuere de solutione. Sed sat de hac actum est. Epistola ponderosior euasit opinione. De his quoque quid sentias, Vir magnifice, auide expecto. Vale.

EPIST. V. DE SOLVTIONIS cum transmutatione physica elementorum conuenientia. AD MAGNIFICVM D. IOACHIMVM Camerarium P. Philos. et archiatrum Noricum.

QVAE de solutione nuper apud te, Vir prae stantissime, disserui, reuocant mihi in memoriam ea, quae olim scripsit, [gap: Greek word(s)] Philosophus. [gap: Greek word(s)] (inquit ille) [gap: Greek word(s)] . Et addit argumentum: [gap: Greek word(s)]


page 31, image: s031

[gap: Greek word(s)] . Pari modo vult Geber cum aliis solutionem philosophicam esse sicci in aquam [gap: Greek word(s)] . Cur non dicebat terrae in aquam? [gap: Greek word(s)] . Consentaneum etiam est, [note: Calces resolubiles esse terra simplicioris.] calces et reliqua quae resoluunt terrea esse natur. Nam crebro repetitis calcinationibus ad terream simplicitatem reducuntur, et tunc liquescunt prompte. Dicet quis: si terra colliquesceret, quae magis sunt ipsius, ea potius resolutum iri veluti arenas, et sabulum, et reliqua. Inquam vicissim; haec non esse simplicis terrae sed mistae, quin nec spagirice praeparatae. Itaque non resoluuntur. Aristoteles suas [gap: Greek word(s)] de simplicibus et per se elementis accipit. Terra autem per se pura est et pellucida, qualis sal gemmeus vitriolum aut alumen. Haec prompte transeunt sicut et quae illorum naturam ex praeparatione referunt. Sed obstrepent iterum alii. negantes chymicorum solutiones ex terra esse, cum, quod soluitur, succus sit, et essentia in calcem redacta. Nolim ego in eiusmodi pertinax esse disputator. Admiserim quaedam eius naturae esse, vt paucam eamque debilem habeant mistionem, et ob id si sint de salis et aluminis conditione, prope accedere ad terram simplicem. Chymicos illos dixerim suo modo vti vocabulis. Non pugnem, si terram talem succum voces, aut extractam


page 32, image: s032

e re mista essentiam, quam tamen perinde mistam esse negauerim. Affecta quidem aliter est ac terra simplex; quia analogian adhuc quandam cum misto retinet: at substantiae ratione consentit terrae purae. Ita se habent et sales, quos Alkali nominant. Terra igni non diffluit, sed aqua et aere humido. Hoc patiuntur illae calces et sales. Negas vires respondere. Terra enim sicca frigida perhibetur. Illa autem valde calida sunt, et misturam sapiunt retentis craseos proprietatibus. Facile retuderim hoc telum. Affectam dixi terram, quae misti naturam resipit. Nam quoduis abit in determinatum. Ita quae comedimus, etiam saepius corrupta vires antiquas redolent, purgatque etiam in lac conuersa scammonea. Sed si non obtineo terram dabis saltem terreum ex praedominio. Obscuritas seu opacitas, quam quidam terrae assignant, non est simplicis, sed mistae variae. Alioquin non transparerent quaedam terrea, veluti quam Mariae glaciem vocant. Quid autem tu, Vir praeclare ad haec? Redargues opinor litem totam, quia resolutio illa non fit, qua mista sunt aut non mista, sed qu fluxilem diuisibilemque obtinent in materia potentiam, siquidem multa fluunt absque craseos iactura, vt ostendit reductio. Verum his missis ad aliam me verto quaestionem. Notum est coagulationem oppositam esse solutioni.


page 33, image: s033

Contraria genere materiaque conueniunt. Cur ergo solis siccis asscribitur solutio? Cur [note: An solutio competat etiam aereis potentia.] solis terreis et calcinatis ita vt in aquam abeant? Quicquid ex contrario coagulare potest, id solui necesse est, et solutum fuisse. Spiritus coagulare pont. Nam in aquam abit condensatione. Et vicissim ex resoluta exit aqua. Spiritus ergo solutum quid fuit. His constantib. solutio erit etiam humidi aquei in spiritum, id quod fieri videmus in fontium origine, artificiosa coctione et chymicorum destillatione. Vlterius si quod est adhuc spiritu seu aere subtilius elementum, quale tum physici, tum chymici ignem vocant, certe si in id aer potest transmutari; etiam aer resoluetur. Quorsum ergo chymici vni saltem elemento assignant resolutionem? An id ideo fit, quia aliis alia sunt nomina in arte? Nam destillationem vocant, cum vapores aut spiritus ex rebus extracti in oleum aut aquam concrescunt, resoluti [note: Terra Videtur prope transire in aerem, nisi halitus ille igni debetur.] vel ex aqua vel terra. Nam etiam terra proxime resoluitur in aerem, vt vix videatur verum [gap: Greek word(s)] illud Aristotelicum: [gap: Greek word(s)] . Qui imperitiae oculo ista contemplantur, perturbari possent. Ego tunc dicerem violento agente redactam prius in aquam terram fuisse, licet paulo momento altera mutatio excipiat alteram; aut quod ex sicco puluere eleuatur? negem aereum


page 34, image: s034

esse, quia sit igneum. Exhalatio enim igni est analoga. Si negent ignem, quod quosdam facere non est ignotum, nihil morer, modo concedant spiritum calidum siccum penetrantem et subtilem, ignis vicem su stinere. Si reclament, aerem esse, quia in aquam transeant ista: Non mouear. Specie enim aquae apparere spiritum igneum, nihil habet absurdi. Qui sulphur sublimant, spiritusque campana intercipiunt, postquam coagularunt in aquam, illi experiuntur vim igneam. Nam illa aqua manui infusa aspersa aqua vitriolata, tam vrit, quam ignis. Linguam etiam mordet, non secus ac acer vitrioli spiritus. Hoc modo verisimilis fit historia ignis sacri in subterraneis post multos annos forma aquae reperti. Solent etiam chymici eiusmodi olea, ignis nomine appellare. Testatur et Naphtha, se flammae valde esse propinquam, enim quid dicam de essentia quinta vini, et aqua ardente palmulae Indicae. Sed odiosae sunt tales altercationes. Si liberet, mul [note: An calces vere in aquam formaliterque diffluant.] tam litem mouerem eiusmodi argutulis. Meliore enim iure mihi videor negare posse calcis in aquam solutionem, quam ipsi negant ignem. Qui vero ita? Nam calces siccissimae dum allapsu aeris frigidi humidi irrigantur, actuale concipiunt humorem ex aere, ita vt hic, non calces in aquam abeant. Calces vero quia subtilissimae sunt, cum non amplius terminantur in minimis, sed interuentu humoris, quasi integri continuique corporis induunt naturam, fiuntque perspicuae


page 35, image: s035

et sustinentur ab aqua ex aere facta, hominibus putantib. in aquam vere esse resolutas. Arguit autem coagulatio figmentum. Nam dissipata aqua, iterumque in aerem redacta, cum terminantur pulueres, iterum redit calx prior. [note: Democriti atoma.] Si hoc obtinerem Democritum circa atomos non aberrasse crederem, et Aristotelem inscitiae insimularem, qui ob spagyriae imperitiam sapientissimum artificem, de quo testatur etiam adhuc opus quoddam, quod peritissimus chymiae fuerit, ausus fuit condemnare. Nam illa sunt atoma corpuscula, ex quib. dilatatis, et coactis pluribus modis fiunt omnia. Sed enim obtineam, acumina facient plurium. Chymici enim solent illas solutiones traiicere per chartam valde angustam, seu per infundibulum, aut tritorium chymicum (Alchymistischen Triechter) per cuius poros se traiicere pulueres nequeunt, etiamsi crebro moueas. Vbi autem in aquam diffluxerunt; transmittuntur prompte. Videtur mihi aliquid momenti ad verum afferre posse libra. Si enim aer ingressus, et in aquam mutatus, pulueres illos eliquat, non re ipsa, sed [gap: Greek word(s)] duntaxat; grauius debet esse pondus liquoris, quam calcis; et huius a solutione iterum coagulatae pristina exire et magnitudo et grauitas. Erit hoc [gap: Greek word(s)] inter ingeniosos, praesertim cum hy drargyri considerabitur natura reciproca. Verum enim tibi sim molestus; verbum non amplius addo, Vale.



page 36, image: s036

EPIST. VI. DE SOLVTIOne, quam artifices in lapidis confectione nominant. AD EXCELLENTEM D. IOACHImum Camerarium, Patrem Phil. et archiatrum Noricum.

NOLIM in eorum numero esse, Vir magnifice, qui chymiam ideo colunt, quia auri montes promittit, quos etiam, dum inepte prosequuntur, enim vmbram quidem adipiscuntur. [note: [gap: Greek word(s)] studium ob naturae cognitionem et medici nam concessum.] Sat diues est, cui est [gap: Greek word(s)] . Quoniam autem ineffabilis multis est ad cognoscendum naturae arcana impetus, inexplebilisque appetitus; non me degenerem arguerim, si in aurea quoque arte aliquid, quantum magis necessaria permittunt, operae posuerim. Taceo, quod medicinam, ad omne malum corporis suffi cientissimam, ex lapide polliceantur artifices. Hanc cur non scruter medicus? Inuehuntur in nos importune admodum parachymici, cum audiunt morbos quosdam incurabiles censeri. Carbones et corporum solutiones experiri iubent: in his nos inuenturos omne praesidium. Pigeat me sane mei, si Vulcanii ministri et fauillae plus in naturalibus possint, quam ipse, qui iam tot annos literis liberalibus operam nauaui, nec vltimus in inuestiganda veritate esse velim. Condonabis itaque mihi, si quid tale tibi iudicandum


page 37, image: s037

proposuero. Iubent [gap: Greek word(s)] plurimi soluere corpora, et coagulare spiritus. Quid solutio sit, et quomodo tractanda, monstrat Geber. Hunc autem sophismata scripsisse indicat Bernhardus. Ego tanto viro sophisticae notamvix inusserim. Tecte et aenigmatice protulisse verum, quo more veteres sapientes mysteria sua docuerunt, concesserim haud inuitus. Num ergo inuenire possim ex praeceptione solutionis, quaenam sit ratio artificii in aureo vellere dissoluendo? Materiam nominat in libro fornacum; solem nempe vel lunam; quae soluere iubet. Solutionis finem dicit aquam; sed [note: Aquae siccae.] non vulgarem: verum siccam, hoc est, mercurium. Nam hydrargyri haec natura est, vt frigeat, fluat, moueaturque vt aqua, sed non irriget nec madefaciat manus, quae a contactu relinquuntur plane siccae. Terminus itaque iam duplex notus est. Additur solutionis modus quidam, vt duodenaria portio contineat partem vnam corporis perfecti. Quis sit horum verborum intellectus, iam non scrutor. Causam efficientem ministrantem nominat ignem lentum aliis vaporosum, non adurentem dictum. Finem operationis notat nigredine apparente, quanquam alii hunc putrefactionis nuncupent terminum. Sed non videtur sufficere calor ille externus. Nam in summa perfectionis dicit, solutionem fieri cum aquis subtilibus, maximeque acutis,


page 38, image: s038

defecatis. Solutioni praemittit calcinationem, et vtramque repetendam monet. Ignem etiam exprimit signifi cantius, dum fimum calidum nominat, vel aquam [note: Aqua acuta Gebri.] feruentem. Quaenam ergo sit illa aqua acuta? Aurum soluendum est. Paracelsus indicat, impossibile esse id solui, nisi aqua [note: Modus indicatus est alibi.] corrosiua. Et eiusmodi aquae describuntur passim plures a Lullio, Rosario, Gebro, et aliis. Si periculum facias; aqua corrodens seu regia in mercurium non redigit aurum, nisi forte crebro repetas, sublimes, et aceto vel sale tartari maceres. Sed et hoc vbi peregeris; metuas temeritatem operis. Vetant enim artifices accipere mercurium corporum. Bernhardus duplicis [note: Attende.] mercurii facit mentionem. Rosarius minor ait, auxilio argenti viui crudi et humidi extrahi sulphureitatem calidam siccam, quo facto remaneat Mercurius purus et coctus in corporibus vi sulphuris congelatus. Aitidem mercurium solis esse hydrargyron [note: Per quid metalla in [gap: sign for mercury] soluantur.] de hydrargyro. Richardus Anglus dicit: crudus mercurius soluit corpora, et reducit ea in primam materiam, quod corporum mercurius facere nequeat. Describit etiam duplicem solutionem corporum. Vna est per mercurium in mercurium; altera per mercurium in aquam mercurialem, quarum illa ad particularia, haec ad vniuersalia conducat. Extat quidam Tincturae liber assignatus


page 39, image: s039

Paracelso, in quo dicitur: cape mercurium [note: Mirum quod [gap: sign for mercury] sapientum sit soluendus.] philosophorum huncque coniice in mercurium viuum ex quo venit, et viuus soluet mercurium sapientum. Addit hos duos mercurios esse appropriatos sibi secundum corpus, [note: Duo [gap: sign for mercury] .] sicut mas et foemina. Eadem pene leguntur in turba, in exercitatione eius, Epi stola Bernhardi apud Alanum et alibi. Certum ergo erit, quod aurum et argentum sit soluendum in mercurium per hydrargyron crudum; qui duo tamen postea non possunt amplius separari, sicut nec aqua confusa aquae. [note: GEBER perturbator.] Sed me perturbat iterum Geber. Nam solutionem dicit esse calcinatorum quae habent naturam salium et aluminum, quia nullum aliud soluatur. Auro quid commune est [note: Aduerte.] cum illis? In calcem redigunt peraquas corro siuas, aut per mercurium. Num ergo vna eademque opera, vno igni, vnoque vase calcinatur, soluiturque et coagulat, sicut inquit Calid? Alumen repraesentabit, non solutione in aqua simplici, sed in aqua sua, quae est mercurius. Ex his me extricem facile. Iterum praecipit solutionem esse eorum, quae nec fundi possunt, nec ingressionem habent. Atqui aurum fundi potest et misceri. An ergo fusio in auro non est vulgaris? Crediderim ita accipiendum esse de hoc magisterio, quasi non largiretur fusionem, nisi solutum prius: aut coniunctim et fundi et ingredi debere. Diffundi fusione philosophica non potest,


page 40, image: s040

nisi soluatur, nec per minima commisceri. [note: Auri fusio philosophica.] Quae autem sit auri philosophica fusio in fine lapidis explicatur. Deber diffluere vt butyrum et exactissime ingredi in materiam, eique inseparabiliter vndiquaque admisceri: si modos solutionis contempleris arridebit is, qui fit per fimi calorem, in quo adhibetur acetum. Est autem acetum in opere lapidis, nihil aliud, quam crudus mercurius. In eo loco mentionem facit etiam vitri, et quantitatis aceti, [note: Acetum.] quod debeat esse dupla ad corpus soluendum. Iubet item vas clausum tenere, enim respiret: [note: Esto cautus.] solutum remouere per destillationem; id quod monent etiam alii, negantes simul et semel totum solui; longam interuenire moram. Acetum autem subinde est mutandum. Ab aliis solutis hoc potest separari. Ab auro non potest, si quidem solutuin est, vt [note: Quomodo Geber aduertendus.] ante dixi. Haec explicatio, me sententi, facile liberauerit Gebrum a suspicione fraudis. Concilianda sunt diuersa autorum loca, diligenterque conferenda. Quod in vno deest, id alter monet abunde, sicut per totam artem possem ostendere, nisi vetaret religio. Tibi, Vir praeclare, non puto ignotum esse artificium istud. Tu facile, vtrum bene coniecerim, nec enim deprehendes. Vale.



page 41, image: s041

EPIST. VII. DE COAGVLATIONE. AD VIRVM PRAESTANTEM D. Ioachimun Camerarium, P. Phil, et Archiatrum Noricum.

[note: 1. de ortu.] MOVET Aristoteles alicubi litem Democrito, et Leucippo, propterea, quod dixerint, [gap: Greek word(s)] . [note: Videri Aristotelem generationem et corruptionem coagu latione et solutione definire.] Ipse vero generationem et corruptionem fieri tradit [gap: Greek word(s)] . Verum enimuero cum consideramus, quo pacto idem philosophus disserat de vaporum [gap: Greek word(s)] ; et exhalationum [gap: Greek word(s)] natura: quomodo scilicet ex his duobus. principiis materialibus fiant [note: 4. de mundo. 1. meteor.] [gap: Greek word(s)] , etc. quin et in subterraneis [gap: Greek word(s)] , de quibus omnibus dicit, quod fiant [gap: Greek word(s)] , consistentiae secretione, et condensatione. Et cumde causa talium disputat, [note: 1. meteor. 9. cap.] manifeste inquit: [gap: Greek word(s)] : non certe vel ipso philosopho iudice absurda fuerit Democritea sententia. Neque tantum [note: 3. Gen. an. vlt.] credas ipsum in mineralibus et bruta natura ita conficere generationes. Vbi de plantis


page 42, image: s042

et animalibus sponte ortis philosophatur, item meminit [gap: Greek word(s)] , cum inquit: [gap: Greek word(s)] : item de generatione hominis, si quidem ex terra vnquam natus est, duobus modis, id fieri persuasum habet, [gap: Greek word(s)] , [note: 2. Gen. an. 3.] etc. Vtitur eadem voce etiam cum de regulari eius disputat ortu. Non oportet quaerere, inquit, semen semper foras exire, [gap: Greek word(s)] etc. [note: 4. met. I.] De vermium ex putredine ortu apertissime determinat in hunc modum: [gap: Greek word(s)] . [note: Ars imitata naturam] Haec itaque cum in natura se ita habere de prehendantur; imitatores eius non iniuria, mediante principio illo, gignere artis suae opera [gap: Greek word(s)] instituerunt. Et Latino verbo operationem illam, coagulationem appellrunt, quod perinde, vt in lactis segregatione per coagulum heterogeneis discedentibus homogenea consistunt concrescuntque, ita in [note: Artis coagulario designata apologis.] chymica fiat dispositione. Non ignota ea res etiam vetustati hieroglyphica proponenti fuit. Ouidius qui non confinxisse metamorphoses suas videtur, sed acceptas versibus exposuisse. Acin memorat in flumen abiisse, quae est illa [gap: Greek word(s)] philosophica: ex illa extitisse arundines per coagulationem,


page 43, image: s043

quae est [gap: Greek word(s)] Democritea. Versus continent operis quandam delineationem seu [gap: Greek word(s)] , quo pacto in arte solet fieri; ita habent:

Puniceus de mole cruor manabat, et intra
Temporis exiguum ruboreuanescere cepit.

(Propone tibi fortassis Chelidoniae, aut Symphyti, aut panis vinique putrefactionem, quam antecedit tritio herbarum per lapidem; vbi primum exit rubeus succus ex aci colliso; postea ille paulatim euanescet.)

Fitque color primo turbati fluminis imbre,
Purgaturque mola: ---

(Salem inspergi monet, quo rectius expurgentur secreta.)

--- Tum moles tuta dehiscit
Viuaque per rimas proceraque surgit arundo.

(Cogita vas, in quo putrefactio est peracta recludi, impositoque alembico prolici halitus, qui coagulant in essentiam, etc. Nam addit:)

Osque cauum saxi sonat exultantibus vndis.

Propius ali quanto repraesentatur coagulatio illa per lachrymas myrrhae, et Phaethontiadum. Item per ciconum fontem in lapides vertentem immersa; generationem coralij sanguinis Medusaei in serpentes transmutationem, concretionem fungorum, ex quibus postea homines, et similia. Maxime autem ingeniosus Poeta ex


page 44, image: s044

vetustate repetit elementorum transmutationem fere Democriteis verbis:

[note: Vox solutionis apud Ouidium.] Quae quanquam spacio distent (inquit) tamen omnia fiunt.
Ex ipsis, et in ipsa cadunt; resolutaque tellus
In liquidas rarescit aquas: tenuatus in auras
Aeraque humor abit. Dento quoque pondere rursus
In superos aer tenuissimus emicat ignes.
[note: Coagulatio.] Inderetro redeunt, idemque retexitur ordo.
Ignis enim densum spissatus in aera transit.
Hinc in aquas, tellus glomerata cogitur vnda.

Item:

Vidi ego quod fuerat quondam solidissime tellus
Esse fretum, vidi factas ex aequore terras.

[note: Plato.] Platonem inuenimus ab illa resolutione et coagulatione non alienum. Ita enim de aquis fusilibus disserit, quod resoluatur liquescantque calore; consistant frigore. Aurum factum ista compactione memorat. Ita de glacie, niue, pruina, etc. loquitur. Vide et de lapidum generatione, de sale et reliquis. [note: Coagulatio in terrae profundo.] Qui de metallicis et minerarum succis referunt: vidisse se aiunt, liquorem mercurialem ex concamerata specuum parte destillantem argento natiuo concreto obduxisse subiectos asseres et alia. Notum est chalcanthi genera per coagulationem nasci. Artifices [note: Vide Galenum.] alumina salesque ita conficiunt multos, perinde vt in natura fieri deprehenderunt: [note: Coagulatio in artibus alijs.] quin et ipse eius rei oculatus sum testis in atramentorum generatione. Fluores crystallosque


page 45, image: s045

[note: [gap: sign for mercury] coagulans.] et vitrarios lapides eadem gigni via, nemo pene ignorat. Vidi argentum viuum administratione argenti solidi primum aequabiliter instar aquae fluxisse; at postea in massam coagulasse, quam resoluit denuo calor. Non dubitandum itaque, naturam praebuisse occasionem artificibus, et principium omnemque coagulandi modum. Causae [note: Causae coagulationis ex natura.] agentes in natura calor in halituosis vocatur; in vaporosis frigus. Sed mirifice variare singulares dispositiones obseruamus. Aqueis partibus diuaporantibus consistunt plura, vt sales. Multa etiam spiritu igneo semoto, vt metalla. Aliquibus opus est calore miti. Nam feruore igneus halitus ea diffundit, vt sales. Aliquibus etiam feruor consistentiae causa est, vt terreis cum humore tenaci. Aliqua agentes qualitates immediate tangunt; aliqua mediate. Omnino cogitandum est de mistorum generatione et determinatione humidi per siccum agentibus actiuis, [note: 4. met. Et 1. De ortu.] de quibus est apud phisosophum: non tantum vbi de inanimis agit, sed et de animatis, praesertim marinis. Mare enim copiam fundit talium, cumque plenum sit seminalium [note: Alia coagulationis cau sa interna seminalis.] principiorum, vtpote terrae et aquae, quae sunt elementa genitorum materialia immanentia, proportionem continens cum calore disposito, spirituque quoetiam semina valent, et mare inde vocatur aphrodite, parua occasione consistunt, et comprehenduntur


page 46, image: s046

in eo tum vegetalia, tum animalia. Puto, me tibi, Vir magnifice, ex fontibus naturae satisfecisse de coagulatione. Vnum saltem addo, ex Galeno nostro, cuius [gap: Greek word(s)] sponte naturae concretum, non homines tantum oblectat, sed et heroas diuinos suaui recreat nectare: adeo vt sit [gap: Greek word(s)] . Illud autem cum coagulatione fiat, placeat exemplum, et Galenicis aliqua notitia concedatur. Agerem iam de arte; sed impleta est verbis epistola. Vale.

EPIST. VIII. DE COAGVLATIONIS VESTIGIIS IN MIcrocosmo; vbi etiam quaedam maioris mundi, et de resolutione notae. AD VIRVM MAGNIF. D. IOACHImum Camerarium, P. Phil. et Archit. Noricum.

NEPI [gap: Greek word(s)] , volebam tibi narrare historias. Sed me naturae amor diuersum trahit. Reiecta itaque paulisper arte, in naturae operibus subsistamus. Dulcedo moram satis compensabit. Memini, me aliquando in Carolinis, lapillorum quorundam pisiformium matricem conspicere, et cum admiratione naturae ingenium contemplari. Quasi ex cuticularum


page 47, image: s047

orbibus, aut acinorum tunicis videbantur mihi constare pisa singula, variatis tamen plaerunque in concauo coloribus, foris marmorea albedine inducta. Qui rem sibi cognitam arbitrabantur, ex humore coalescere referebant, posito primum fundamen to et quasi grumo granulari, qui paulatim vestitus denuo ad iustam excreuit pisi fabaeve magnitudinem. Colorem ex halitibus diuersis, intusque conclusis, seu vt Aristoteles ait, [gap: Greek word(s)] , [note: Spiritus tingunt.] gigni aiebant. Spirituum enim est tingere, vt in sulphure, stibio, hydrargyro, arsenico, auripigmento, pompholyge, etc. videmus. Intus autem conclusorum color manet. Foris, quia exponitur [note: Coagulatio in fontibus.] aeri et agentibus aliis, euanescit. Videre etiam non tantum in thermis est, sed et acidulis, salsidulis, et aliis gypsi, calchanti, calcis, similiumque feracibus fontibus, stirias quasdam et tophos canalibus accretos, cum tamen aqua ipsa decurrat limpidissima, adeo vt mireris, qui poissit ex tanta perspicuitate tam densum ponderosumque [note: [gap: Greek word(s)] simul fiunt; ratione differunt; sicut et gen. Et corruptio.] exire corpus. Quam insidiatur hc Aristoteleae sententiae [gap: Greek word(s)] Democritea? Separari enim seu segregari exilissimae particulae in aqua contentae videntur, suoque concursu et coagulatione corpus durum saxeumque constituere, nisi forte velis [gap: Greek word(s)] seu coagulationem


page 48, image: s048

a diacrisi multum distare, in quo tibi assensero lubens, si idem visum sit artificibus. Segregatio certe alio fit modo, quem nobis repraesentant limpidissimarum aquarum sedimenta. Coagulatio vero ex liquido ante concretum facit, particulis suam naturam exuentibus, et in aliam migrantibus. Nomen tamen cominunicari non dubitem. Nam et illa [gap: Greek word(s)] est et haec. Sed ad concretionem [note: Sales.] reuertor. Dum salsugines muriarum coquuntur seu solis, seu ignis calore, consistunt modo coni ponderosi, modo pruinosae, niueae, aut crystallinae substantiae. Copiosus in his est etiam Andreas Baccius, rerum naturalium [note: Lapis Tiburtinus.] scrutator eximius. Memorat is tiburtini lapidis originem ex Albulae aqua esse, omnesque gemmas et marmora ex eiusmodi succis per congelationem facit, siquidem metallicam aut vitrariam sortita sunt naturam. [note: Renes minerales.] E scaptensulis aereis vidi reniformes quosdam effossos lapides: vidi etiam fissiles, quibus inerant depictorum piscium ad vnguem imagines. Quid dicendum hc aliud est, quam seminale principium talium in succis certa ratione mistis restitisse, qui coagulatione fortiore impacti sint in lapides, et veluti narrant de Embrione in vtero marmoris [note: Formae animalium in lapidibus.] naturam adepto, ita illae conceptiones et consistentiae vitale principium prius habuerunt, a quo sunt formatae in succo nondum lapidi facto, tanquam in matrice. Succo


page 49, image: s049

postea in saxum conuerso, illae simul induruerunt. Ita de arborum truncis, quin et integra quercu in Ioachimicis historia est. Qui pisces runcina captant, et ex terra humidiuscula effodiunt; qui item ebur natiuum forma cornu monocerotis animalis eruunt, non obscura ita coagulantium succorum referunt vestigia. Quod autem verisimilia sint, quae dico, confirmat etiam Paraei obseruatio, qui scribit, in solidis marmoribus aliquan do inuentos viuos serpentes, et ranas, attestantibus litothomis, crebro sibi eiusmodi spectacula occurrere, neque tamen vllum exitum aut viam notari in illis incunabulis posse. In microcosmo similis est generatio ossium et testarum, et lapillorum. Quis enim ignorat, ex mucore quodam succulento primam esse compagem omnium talium. Terra commista aquae producit visciditates eiusmodi. Ex his congelantibus prodit corpulenta duricies. Ita non tantum ossa, testas, spinas, cartilagines, etc. gerunt animalia; sed et in cauitatibus quibusdam vbi restagnant aliquantisper humores glutinosiores, aut sabulosi, vt in cerebro, pulmone, epate, renibus, rumine, ventriculo, intestinis, cholidocho, vesica, etc. gypseas circumferunt concretiones et saxeos globos. Inde nobis illud nobile est Bezar, ex Indicorum caprorum per montana salutiferas herbas depascentium ventriculis. Equi generosi


page 50, image: s050

dicuntur fere aemulos virtute intra se gignere lapides. Hirundines, carpiones, conchae margaritiferae, percae, bufones, galli syluestres, capi domestici, lynces, et plurim ae bestiae aliae, cum astacis vulgaribus fundunt magnam copiam. Nihil dico de coagulo leporino, haedino, vitulino, etc. quibus vis inest lac coagulandi. Est cui intestina concreuerunt pene gypseo quodam canali: Est qui excreuit globulos ex colo similes. Omnia per congelationem aut potius coagulationem suam operatur natura. Nec de lapillis duntaxat contemplatio est instituenda. Artificium propius depingitur [note: Quaedam foris fieri consueta, in animalibus item obseruantur.] in aliis. Solet natura crystallos ex media aqua intra animalia erigere. In Cysti fellis resolubilis oritur concretio, praesertim bobus. In vesica, cum sal gypsea miscetur visciditate, existunt, de quibus ante dixi, saxa. Sed et si in vasis artificialibus eundem detineas humorem, salem quendam vitriolatum erasci videas. Calor in animalis culina seu foco resoluit humiditates: eae ad cerebrum sublatae forma vaporis congelascunt. Gelu tandem concrescit amplius. Sapor non raro obiicit nobis aluminosum quid, et salsum, et vitriolatum, cuius natura est in chalcantho et sulphure. Vnde non raro et viriditas et citrina conspicitur tinctura. Talia decoctione ad mediocrem humorem redacta, etiam ipsas substantias aluminis, vitrioli,


page 51, image: s051

sulphuris, etc. cernuntur deponere. Non deest et seminalis principij ad viuum in minore mundo consistentia. Videmus enim intra animalia multos gigni vermes et bestias. Et re vera non tantum vasis conditio, agentisque et materiae nobis in microcosmo monstratur, sed et operationis ad similem vel eundem finem modus. Itaque et calces, et sabula, lapides, crystallique vt in natura, ita et arte producuntur coagulando. Non omitti potest hoc artificium. Sed cesso plura comportare. Iamdudum enim te lassatum legendo auscultandoque nugas sentio, quasi animo praedicente id, quod futurum est. Vale.

EPIST. IX. DE ARTIFICIOSA COAGVLAtione. AD VIRVM PRAESTANTEM D. Ioachimum Camerarium, Patrem Philos. et Archiatrum Noricum.

FVSA etiam in vulgus esse magnarum artium semina, particulasque, si nihil aliud, certe coagulatio fidem facit. Premit lac Phidile et caseum conficit: Lac cogit Amaryllis, et elicit pinguedinem, quam [gap: Greek word(s)] vocant. Vtraque ex partibus diuersis, separat crud serosaque. In caseo non operatur sine


page 52, image: s052

[note: Coagulo.] coagulo, cuius vis est mira in aliquibus solutis cogendis, et coactis soluendis. Matresfamilis coagulo substituunt acetum quanquam lac crassescat etiam ab aliis multis. [note: Modi coagulationis.] Duo hinc coagulandi emicant modi: vnus per spirituosae naturae secretionem, et partium dispersarum in vnum compulsionem, vt in cremore, id quod fit manuaria opera leui sine interuentu alterius agentis, quanquam coneussio illa frequens vim habet alicuius spiritum dissipantis medicinae et pingues [note: Liquatio metallorum.] partes cogentis. In metallorum liquatione eadem fere est spirituum ratio, nisi quod loco phyllidis feruor caloris halitus suscitet liquetque quibus frigore vicissim cohibitis concrescunt illa. Illa butyri confectio videtur etiam in animalium adipe e sebo repraesentata. Proculdubio enim et hic spirituum aemulae partes consistunt, et cuticulis tanquam cellulis varie intricatis implicantur. Vnde et colliquefieri iterum possunt. Exhalant vtrobique nimiae spirituum subtilitates. Hoc autem modo fiunt in arte fixationes, quibus volatile fit fixum in digestione longa. Alter mo dus coagulandi non est solius manus, aut compulsionis; sed peragitur intercessu mistioneque agentis medicinae, cuius vi serosa a terreis seiunguntur, tolliturque misti [gap: Greek word(s)] per inductam heterogenian. Ibi cogebantur aerea, hc terrea: ibi segregatis aquosis, et tenuibus halitibus, cohaerentibus autem pinguibus:


page 53, image: s053

hc discedente sero a terrea natura. Cogitandum est, an sub stantialis transmutatio vllibi fiat, quo pacto videbatur in calcibus [note: Alius medus coagulandi.] et salibus, qui diffluunt humore. Praeter dictos modos alium nobis exponunt chirurgorum disciplinae. Phaenigmos faciunt et lapides ruptorios ex lixiuio agente calore actuali. Ita coagulat muria. Ita solutae calces reducuntur, qui modus est ingeniosissimarum [note: Nota transmutationem apparentem.] commistionum. Nam philosophi metalla et mineralia redieunt in calces: has soluunt in aquas: aquas commiscent, quia maxime sunt diuisibiles, et vniuntur per minima. Commistas coagulant, et coagulatas reducunt in metallum [note: Sales et coagulandi.] nouum. Qui salem nitri et crystallos chalcanthinos et aluminosos, quin et sacharinos conficiunt, non sine lixiuiis quidem rem perficiunt, at non coquunt ea ad siccitatem, sicut nec muriae, vt et philosophus testatur. Concrescunt enim cry stalli vel in media aqua. Quodnam hic agens statuas? Soluentur ergo calore. Sed non soluuntur vera solutione, verum funduntur et comburuntur tandem. Sulphur consistit [note: Sal feruore fundisur.] frigore, soluiturque calore. At non illa. Calorem dices. Non falleris. Nam ciystalli illi liquescunt citius frigore quam calore: Frigore autem humido. Itaque ibi intelligendus erit calor siccus, suae proportionis, quo operante exhalant spiritus; et succi terream pene naturam sortiti, consistunt circa bacillos. Ne autem mirum quis putet, in humore adhuc


page 54, image: s054

restante congelascere salem, qui tamen humore soluitur, cogitet non solui pauco sed [note: Notae quod frigus exter nam praestet coagulationem in metallis, at non internam.] multo ex proportione. Verum enimuero, non sine principio intus formante id fieri existimauerim. Naturam vegetabilem habent lixiuia, marinae aquae, acetum, vinum et similia, id quod testantur crystalli formae certae in de emergentes. Calor siccus solus, non praestat effectum istum. Notaui, quod etiam in totum effumante seu diuaporante humido vitriolati existant cubi. Modus iste in natura per generationem natiui atramenti declaratur. Et [note: Opera artificis.] artifex vtitur natura. Ipse nihil addit nisi manuariam operam, qua agentia iungit patientibus per certa adminicula, et continet vsque ad effectum. Laborem coagulationis committit naturae. Ad hunc modum videtur [note: Incrassatio lixiuij.] reuocari posse crassefactio lixiuij affusa aqua: et fecularum vini generatio, ex quibus etiam exurgunt quidam crystalli. Mirabilis tamen est agentium et patientium quorundam [note: Tartarum gignitur in vino, quod tamen soluitur aqua.] affectio. Vino dulci sulphurato infudi aquam theriacalem ex spiritu vini concinnatam. Lacteam induit crassitiem. Vterque humor est calidus. Qu ergo crassescit? Oleum [note: Oleum plumbi.] plumbi, quod fit ex cerussa siccissima subtilissimaque in loco frigido humido diffluente, cogitur in butyrum affuso spiritu vitrioli, aut oleo stanni, et postea reducitur in plumbu. Idem tamen etiam congelascit frigore, sed calore soluitur. Aqua salsa metallorum solutiones


page 55, image: s055

corpus redeunt, cum aquae chrysuscae seu regio menstruo, in quo solutum ante metallum est, commiscetur. Facile et expeditum est responsum, si quis, cur aceto coagulet lixiuium tartari ab stractum stibio, frigida crassescat solutio hydrargyri: Item frigore consistat oleum oliuarum, caphurae et similia, quaerat. In illis autem quid causae est? Verendum est, enim chymica haec experimenta quarto meteorologico vim afferant. Oleum sulphuris crassescere aiunt, affuso vrinae spiritu. Notum est lotium densescere frigore: cur oleum sulphuris a calido humore? Nec refert calida frigidave commisceas, modo non adhibeas feruorem siccum, qui fusis spiritibus alia ratione perspicuitatem reducit. Si quis aqueis partibus, quibus est continendi determinandique talia virtus, effectum asscribat, non pugnem quidem multum: hoc tamen opposuerim, in spiritu vini nihil relictum esse aquosi; et oleum plumbi coagulari non ita ab aqua ac ab acerrimo vitrioli [note: Causae coagulationum mirabilium.] spiritu, et adhuc acriore oleo stanni. Fieri potest fortassis, vt duplex sit modus ad idem effectum. Nam in aliquibus relicta serositas deponit partes definitas, vt in caseo cogendo: in aliquibus a forti agente dissipantur quaedam particulae, et subito exhalant in auras, cumque consistentia ratione materiae coagulabilis fiat; concrescit in corpus, quod ante erat aqua. In oleo plumbi facilis est ratio.


page 56, image: s056

Nam factum est ex calce aere humido frigido resoluta. Hic aer insinuatus est secundum partes exiles, ipse etiam valde spirituosus. Nam vaporosus et crassus inutilis est. Itaque facile dissipari potest ab agente forti, et in spiritum suum reduci. Hoc facto, necesse est considre et consistere partes terreas, quae ante forma aquae perspicuae, propter vnionem terminorum apparuerant. [note: Manuduetio, qu possit compendio sal fieri.] Hinc collige, qu ratione muria vel sal in loco simili resolutus facile possit in salem reduci. Non sum expertus. Si tamen similium similis sit ratio: spiritu vini acerrimo affuso id peragi posse putem, enim opus sit prolixa diuaporatione. Hoc modo aliqui artem promittunt salis ex muria natiua colligendi sine flamma, quod si fieret absque dispendio, magno esset redimendum. Sed non est par ratio salis liquefacti cellarum humore intrantibus spiritibus subtilibus coagulatis: (nam solutio corporis est coagulatio spiritus, dum vna fiunt, inquit Calid) Et satis misti aqu corpulent. Itaque de illo promisso valde [note: Coagulatio per frigus, quae rectius dicitur congelatio.] dubito. Porro, quod alius modus coagulationis sit per frigoris excessum; notum est per totum septentrionem. Quidam illo modo etiam cry stallos natiuos generant, quod mihi non fit verisimile. Hic autem modus potius est congelatio, quam coagulatio. Et fit diuersimode pro natura commistorum, vt in Gelatinis videmus, et aliis.


page 57, image: s057

Patuit ergo, artificia coagulationum variare potissimum ratione efficientium causarum et materiarum patientium. Modo separatur spirituosa natura ab analogo agente: modo diuaporat aqua, modo vi frigoris totum congelat: modo consistunt aut subsident particulae determinatae, et liberatae ab exacta mistura, id quod ab acri qualitate, et quasi adurente (Nam sicci est humidum terminare) calidaque euenit: quae omnia diligentissimus [note: Aristotelica Theoremata nom leuiter cludenda, cum extructa sint ex rationibus per se et experientiae summa.] ingenio sissimusque philosophus catholicis axiomatis persecutus est in quarto meteororum. Tyrones sunt monendi; vt praecepta illa ad singularia applicent circum specte, in quo decipiuntur incauti, fiuntque sophistae. Non semper totae mutationes, totaque corpora spectanda sunt. Exigua momenta numerosa, etiam vim assequuntur validi. Consideranda postea sunt vasa, et loca coagulationum; obseruanda additamenta et fines agendi. Nam si nimium vrgeas coagulatum, possis destruere aut fundere. Diuersi gradus agentium diuersa habent effecta in materia variis disposita potentiis. Attendendum et hoc est, quod coagulatio non sit aquae tantum, sed et spirituum, tum igneorum, tum aereorum, seu exhalationum et vaporum: et quod coagulatio interdum vocetur transmutatio, et fixio et congelatio: veluti cum praecipitatur hy drargyros, coagulationem aliqui vocant, ex qua


page 58, image: s058

tamen reuocari in humorem potest, sicut sales, licet non omnino modo praecipitati. Mutat autem formam, transitque ex aquea consistentia in terream. Quando vero cum argento vi frigoris consistit, et veluti pyramides cry stallinas aliquando emittit, congelasse dicunt. Caetera vsus et lectio autorum monebit. Ego abrumpo sermonem, et te, Vir praeclare, obtestor, vt tua autoritate, quae dicta sunt, aut rata facias, aut pro experientia mutes. Vale.

EPIST. X. DE PRAECEptis Gebri in coagulatione. AD V. PERITVM D. IOACHIMVM Camerarium P. Philos. et archiatrum Noricum.

MVLTVM spirituum mihi absumit coagulatio. Verendum est, enim solidescam totus, aut consistentibus spiritibus, praesertim prae foribus imminente hyeme, gelatam incidam passionem, quam [gap: Greek word(s)] vocant medici. Sed fauor tuus, veluti verno tepore iucundus vtrunque prohibebit. Audi quaeso, et adhuc parumper garrienti attende. Coagulationem definiturus Geber inquit: coagulatio est rei liquidae ad solidam substantiam per humidi priuationem reductio. Ego me tam felicem in desiniendo non deprehendebam. Itaque iam aliquoties


page 59, image: s059

ad te scribens, non dixi, quid coagulationem esse putem. Vult ille materiam coagulandam esse liquidam. vellem ista voce etiam spiritus et aerem intellexisset. Modum coagulationis nominat humidi priuationem. Atqui in coagulatione spirituum siccorum talis non est, vt in sublimatione; et potius cum coagulat fumus admistis vaporibus, res humescit. In destillatione, qua coagulat vapor, aqua gignitur. An hoc non est coagulatio? Sed nec in aqua coagulanda semper humidum tollitur. Scio quidem aliquid iacturae fieri. Nam quod saepe resoluitur, saepeque coagulat iterum, id propter calorem exhalantem et secum humidos spiritus vehentem, siccius euadit, et proinde durius aut magis terrestre. Sed adipes, seba, butyrum, glacies, etc. coagulant sine amissione humidi. An Geber effugerit nominis ratione? Nam haec vere non coagulant, sed congelascunt. Quid ergo est vera et chymica coagulatio? Quam [note: Quaedam excusatio Gebri.] descripsit Geber. Nam coagulatio, vt nomen habet a coagulo, quo lac cogitur, separatis partibus humidis, determinatis vero et consistentibus siccis terreis, ita et rationem. Cum spiritus in corpus redeunt, id proprie est sublimationis et de stillationis opus, fitque generatione, non coagulatione. Hac saltem consistunt et definiuntur. In humido, quae


page 60, image: s060

ante erant commista et indefinita: quod vt fiat vel separari tollique in totum oportet humorem actualem, aut saltem secerni, [note: Coagulatio quaedam modisicata, quaedam propriae.] licet adhuc assistat. Veruntamen obseruamus autores vocabulo non raro abuti. Gebrum artificem per se rem spectasse consentaneum est. Finis coagulationis est solida substantia, quam terream interpretor, aut terrae aemulam, licet facie pulueris non raro appareat. Propterea autem hic finis ei tribuitur, inquit Geber, vt mercurius solidescat seu induretur, et vt ab aliis peregrina discedat humiditas. [note: Hydrargyri coagulationes.] Sed ille nebul tectus incautos ludit. Transmutationis gratia volebat inuentam esse. Ea autem potiss. in hydrargyro quaeritur, qui est materia prima metallorum. Ideo et cum multa sint artificia, quibus in durescit mercurius, ille tamen tantum hoc probat, quod fit per aurum argentumque redacta in elixin. Hoc vbi factum est, metallum est fixum, ponderosum, fusile et malleo extensile, quae passiones non indueuntur per vulgarem praecipitationem ab aqua regia, aut colcotaris, aut simili, nec per fumum plumbi, nec sublimationem et praecipitationem crebram, donec irreuocabilis sit in liquorem, et alia, quae prolixe reiicit. Quod addit de aliorum humiditate tollenda; id propter tingendi artificium dictum est. Nam cum metalla vel mineralia sunt commiscenda exactissime, adeo, vt per


page 61, image: s061

minima componantur, nec facile discedant; calcinatione in pulueres, hincque in aquas abeunt accessu humidi spiritus. Vbi commistae sunt aquae; coagulatio reducit corpora, quae certo ingenio po stea metalli faciem recuperant. Sicque ex cupro fit sophisticum argentum et aurum; ita tingitur ferrum et alia, quanquam Paracelsus dicatur circumgestasse ampullam aquae graduariae, in qua candens lamina metalli restincta, transierit in argentum. Chymici hoc transtulerunt etiam ad alios artis fines, cum operantur in non metallicis, veluti cum sales depurant, vitriolum, alumen et reliqua. In artificio lapidis mercurialis aqua coagulat per sulphur auri, valde subtili industria. Itaque et Geber addit, mercurium per sulphur cogi debere. Item medicinam vere coagulantem sumi ex corporibus praeparatis cum suo sulphure et arsenico, quod est elixin; similiter ex solo sulphure vel arsenico, quod est auri vel argenti flos per sublimationem factus. Id quidem fit tum natura tum arte cum sublimantur vna certa proportione mista; vnde existit cinabaris: sed in lapidis confectione arcana est operatio. Coagulat etiam per arsenicum, et marchasitam, quae natura susphuri sunt cognata. Vnde et arsenicum vocatur compar sulphuris. Sal ammoniacus eundem cogit. Sed istae ligaturae sunt apparentes duntaxat: vinculo


page 62, image: s062

enim dempto, redit in priorem faciem. Ex vera coagulatione artis non redit, nisi per clixin, vt vocant, aut mercurium philosophicum. Sed quo rapit me Geberus? Non iam institueram de singularibus agere. Coagulationis modos ille diuersos ponit, ex diuersa coagulandorum natura: quam tamen [note: Modi duo coagulationis.] duplici comprehendit ordine; Vnus est mercurii, alter medicinarum solutarum. De illo iam actum est: Et Geber duos refert modos illius coagulandi; vnus tollit humidum; alter relinquit, et tantum inspissat. Hc videtur suae definitioni vim afferre. Nam non est priuatio humidi inspissatio. Sed interpre temur eum de humido actuali: quae res tamen aut congelatio est, aut transmutatio. Causae efficientes istius coagulationis ante sunt commemoratae. Vasa ponuntur duplicia: [note: Vascoagulationis.] Vnum sublimatoria est cucurbita, aut matula, satis longa; alterum est viola. Prioris vsus est cum praecipitando, sublimando, in igni detinendo, etc. induratur: Posterioris, cum per arcanum lapidis cogitur. Prior tamen coagulatio etiam praestatur a plumbi vapore impressa in ipsum fouea, et aliis ingeniis. Medicinarum coagulatio fit in ampulla posita in cineribus vsque ad collum, inquit [note: Coagulatio medicinavum.] Geber. Fieri tamen etiam in circulatorio potest; item in figulinis patinis, aut trullis, etc. Ignis adhibetur vtrobique, sed differenter. [note: Mercur.] Nam cum in arcano lapidis per sulphur


page 63, image: s063

aut elixin coagulatur, subtili opus est industria. Nam fugax est. In aliis coagulationibus per gradus proceditur, pro cuiusque operis ratione. Aliter enim adhibetur ignis, cum praecipitatur; aliter, cum sublimatur, etc. Cum liquores reducuntur in calces vel sales, aut etiam alumina, item est diuersitas. Muria super prunis diuaporat, penc vsque ad siccum. Subsistendum tamen citra est. Alis male sapit sal. Aliqui affundunt tunc coagulantem liquorem, vt Halae Saxonum, infunditur cereuisia, quae Puff vocatur. Hinc grana fiunt, alis farinae specie subsidet. In arte chymica residuum liquoris paulatim ad solem, vel fomacis teporem resoluitur; itaque sal siccescit. Notabis tamen prius filtratos esse debere, vt omnis impuritas discedat. Id coctores salis assequuntur sanguine taurino iniecto: Vitrarii cinere; Aluminarii sulphure; Sachari purgatores albo ouorum, etc. Alumina, sal nitri vel petrae et atramenta in natura quidem modice diuaporante conscrescunt humiditate: In arte cum terrae eiusmodi excoquuntur, a depuratione, paulatim con sistunt, nec opus est totum humorem abstrahere. Ita artifices iubent vitriolum Veneris concinnare. Nonnunquam tamen etiam totus humor diuaporat, sed non ignis feruore. Pulueres metallorum resoluti ferunt etiam vsque ad siccum coctionem. Sed attendendum tamen


page 64, image: s064

est, enim subtiles partes exhalent aut comburantur. Sales item ferunt, sed vt dixi, quasi lotii odorem contrahunt, ita gignuntur etiam lapides in labris decocti salis, etc. Aliqui rectius subsidendo colligunt, dum longo tempore circulant. Est et modus coagulationis sine igni, veluti in rubedine antimonii peracetum: in calcibus argenti per aquam calidam dulcem vel etiam salsam, [note: Fellen.] quod aurifices vocant fellen/ quasi descendere, cadere, etc. Seigeun/ etc. Aqua a calcibus ab strahitur per laciniam seu filtrum, aut si graues sunt, per essusionem in dustriam. Sine igni coagulant aquae in lapides, vt in marmor Tiburtinum; ita in fodinis aquae concrescunt, metallicae et atramenta. Itaque Tartarum, quod aiunt, non fieri, si quis dolium infodiat telluri. Sales alkali duplici fieri possunt modo, ex cineribus, per ignem scilicet, et sine igni, calore tamen aliquo diuturno, etc. Reliqua artificia facile colligi possunt ex superioribus disputationibus, vt illud quod fit destillatione in balneo, quam tunc adhibemus, vbi seruare liquorem volumus. Sed cesso. Si quid succurret amplius (Quis enim tam lynceus est, vt vno obtutu videat omnia; aut quis vno halitu omnia efflare potest) addere non detrectabo. Tu, Vir prae stanstissime, viue et vale.



page 65, image: s065

EPIST. XI. DE IMPEDImentis coagulationis. AD VIRVM PRAESTANTEM D. IOachimum Camerarium, P. Phil. et archiatrum Norimb.

QVI de corrosiuis sermocinantur aquis, [note: Corrosio metallorum.] negant vere illis solui metalla, quia saltem in minimas, easque reductiles differantur particulas. Mihi non plane simplex videtur esse corrosio. Nam plaerunque duae prodeunt substantiae, eaeque coloris diuersi. Corrosio vero mera, relinquit homogenian, nec soluit misturam naturalem. Ex auro prodit albedo quaedam cum flauedine. Ex cupro caeruleus aut Lazurinus item cum flauo color, qui tamen initio antequam diluatur, copiosa aqua et separetur, virescit. Argentum cum albedine seponit Cyaneum aut Lazureum, seu violaceum. In cupro experimentum coagulationis post flauitiem detractam, facturus non assequebar scopum. Itaque non tantum in solutione aliquid secreti esse puto, sed et in coagulatione. Aqua caerulea cupri post flauitiem separatam fere repraesentat vitriolum Hungaricum aqua solutum et defecatum ab stracta fece citrina. Putabam me illam cogere posse, et vitriolum Ven. conficere. Coquebam de more. Collocabam suo loco cum bacillis. Spes lusit hiantem. Miscere item aliquando aeruginem vitriolo contendebam per solutionem; et soluta iterum coagulare.


page 66, image: s066

Actum agebam magna ex parte. Vix enim exigui lapilli ex copiosa emergebant quantitate. Plurima pars instar fecis circa fundum exiccata humiditate consistebat, nec in lapillos abibat. Qui muriam natiuam coquunt, negant coagulari recte salem, si qua pinguedo per incuriam fuerit immista. Negant et aurifabri argentum solui aqua forti, si prius sal adiiciatur, quod tamen de sale Ammoniaco verum non est. Necesse est pinguem quendam aut impurum solutioni ob stare. Salem et Sacharum dicunt resistere coagulationi butyri, quanquam caseo non sint impedimento. Similia multa notauit experientia. Mirum imperitis occurrit, quaedam coagulare soluta, et soluere coagulata. Ego vix credo quemquam esse, qui eiusmodi passionum causam possit exponere praeter chymicum, aut naturalem philosophum chymiae non expertem omnino, et longo artis vsu versatissimum. Quae alii afferunt, solidi nihil habent. Plaerique enim foris aspiciunt naturam. Ad penetralia non accedunt. Dabo ansam inue stigandi aliis, et ingenium experiar. Qui cogi butyrum recitato verso Psalmi vetabat; magica virtute videturvsus. Recantato enim carmine res succedebat absque vllo remedio alio. Fatebor in his lubes, [gap: Greek word(s)] , vt Philosophus, [gap: Greek word(s)] pronunciat. Illud assero [gap: Greek word(s)] , quod quae causae coagulationem promouent, earum contrariae eam impediant. Qui aluminis


page 67, image: s067

venas, aut salis petraei terram nitrosam, fimeta et vrina conspersa excoquunt, contusa illa conspergunt aqua, macerantque et aucto humore veluti lixiuium faciunt. Hoc defecatum, et ad certam quantitatem coctum cupis infundunt. Itaque coagulationem expectant. Vitriolum ent aqua simplicisolutum, et siltro traiectum coctumque ad tertias congelat. Aluminis vena tusa in cumu los congeritur, respergitur aqua siniturque donec efferuescat. Postea restinguitur aqua, excoquitur ahenis, et transfusus liquor in lignea labra eo agulat. Quae has operas impediunt, ea certum est effectum arcere. In aqua dissolutionis, cupri, vitrioli principia esse non tmm colorarguit, sed et sapor et aliae vires. Quid ergo obstitit coagulationi? Dico corpus defuisse aut saltem altera eius partem. Flauitiem enim subtraxeram. Spiritus tincturam in aqua reliquit, vt et saporem. Spiritus coagulationem fortassis fuissem consecutus; sed huc non tendebat operatio: neque crystalli inde emersissent, nisi me fallit opinio. Rogo te, si quid tua obseruauit experientia, illud mecum communices. An voti compos fuissem factus, affusa vrina defecata? Spiritum acutum aquae fortis obstitisse putet quispiam. At hic diluebatur multa aqua deponebatque crassitiem metalli. Sed cur prohibuit aerugo candisationem chalcanthinae aquae? Qui ex vitriolo albo caeruleum fabricant, resoluunt id in aquam, et infusum vasculo subsidere sinunt. Aquositatem superiorem effundunt


page 68, image: s068

relicto 4. digitorum sedimento. Inlebete cyprio affusa vrina pauca puerili, coquunt mediocriter, quo peracto, in ligneo vase impositis bacillis coagulat. Huic accedit aliquid aeruginis, et ego memini, me videre eiusmodi crystallos aeruginosum sedimentum subtus trahentes. Credo corporeae aerugini aliquid adhaerere viscidae pinguedinis, quae secedere ab aquae sedimento crystallos vetat. Debueram fortassis per colum traiecisse, et optime depurasse misturam. Non suppetit ad experiundum iam tempus. Otium nactus denuo faciam periculum. Interim me hoc consolabor axiomate quod vitrioli natura corrumpatur a multa aerugine, quia mistura extranei per minima partes differuntur et definiuntur. Itaque redire ad glaciem pristinam et continuari nequeunt. Credo autem pinguedines etiam aliis obstare coagulationib. Habent enim aliquid humidi aerei, quod non facile siccessit. Coagulatio autem aluminis, chalcanti, salis et similium nihil habet vnctuosi, quod sit actu tale, et notabile. Parua enim momenta et potentias praetereo. Hinc etiam non facile fiunt ex illis olea, sed spiritus potius, quemadmodum loquuntur chymici naturae studiosiores, qui causam huius afferunt ex defectu sulphuris sufficientis, quanquam alii spiritum illum etiam oleum nominent; aliquid distinguunt inter vtrumque. Ego vero enim fortissimis quidem ignib. vidi oleum verum exire. Quod si aqua chrysulca


page 69, image: s069

pinguescat aut etiam metallum iniiciatur obductum seu tinctum pingui; negem corrosionem fieri. Si margaritae, coralia et aliae gemmea solutae ad coagulandum imponantur: Item si metallorum calces; vnguentum citius effeceris, quam iustam coagulationem. Qui alumen ex arte producunt facto lixiuio ex calcib. salis gemmei, salis vulgaris fusi, vitrioli albi et Romani; aeruginisque depurant id apprime per filtrum ducendo; coquunt ad siccumm, soluunt, reducuntque iterum, tandem ad dimidias coctum cupae ligncae infundunt, vetantque pinguedinis contactum. Hostis ergo coagulationis est in talib. pinguedo. At non erit in butyro conficiendo. Ita enim se res habet, quod in pinguib. aduersentur salsa et aluminosa in nis pinguia? Salem certe concretioni adipis obstare quidam putant, quanquam alicubi etiam pinguescendi sit causa, vbi scilicet alteri cuipiam malo venit remedio: vt vbi nimia humiditas luxuriat, et aquosorum vrget procliuis putrefactio. Vt sal grumescat, et candisetur (italoquuntur artifices) vitriolum, partium homogenea requiritur vnio. Eam prohibet inceruentu suo adeps. Nam diuersae naturae partes pingues scilicet, et aluminosae in vnum non coeunt, secundum. congelationis quae propria est aluminis, rationem. Itaque, vt dixi, vnguentum potius inde fieret. Vbi vero pinguis pinguem tangit, analoga analogam; congressus est. Si pinguib. intercedit multa salsedo


page 70, image: s070

cum adhuc minimae existunt partes, prohibetur etiam concretio pinguium. In vnguentis vbi iam actu existit confectus adeps, et superat, non est talis coagulatio homogenea; sed potius compositio aut appositio partium et violenta agglutinatio. Ita Mercurium vulgus coercet glutinosorum adiectu. Sed de tali coagulatione sermo nobis non est. Verumne rigore philosophico nimium maceremus, [note: Quaestio de hydrargyro indurando.] quaero exte, CAMERARI perite, num putes argentum fieri si aqua solutionis argenti affusa fuerit hydrargyro? Dicunt coagulari in argentum. O lucri famem. Simili pene modo seu auri solutione, seu adiectione sulphuris eundem coagulare in aurumtentant. Quidam facili artificio ita indurant hydrargyron, vt imagines a praelo suscipiat. Adde auri colorem. Auream artem callueris. Sed sophistica est coagulatio, quam si pro vera quis vendicet; caueat suo tergo. Quidam pollicentur artem soluendi margaritas exiguas, et in vnam magnam coagulandi. Aliqui crystallos, aliosque lapides et vitra saxifraga quadam emolliunt et liquefaciunt aqua; iterumque qu placet form cogunt. Itane felix diuesque est scientia? O stupenda coagulationis arcana. Quam vereor enim plaeraque talia humanae diligentiae sint negata. [note: Coagulatio seminis] Sed dum hoc tracto, succurrit modus quidam coagulationis singularis, propter disponsitionem materiae peculiaris, Albumina tum ouorum, tum oculorum, quos cry stallinos humores


page 71, image: s071

vocamus, calore ita coagulant, vt definiantur, et perspicuitatem amittant. Spermaticam inesse naturam putes, enim haec exhalando difflueret. Sunt tamen qui affirment, quorundam animalium spermata pariter cogi. Itaque et mulierculae margatitas augere, student insuendo eas ventribus gallorum, quib. execti sunt testes. Tune tales vnquam vidisti? Semen autem coagulare fidem facit grando ouorum, si id est sperma gallorum. Quin et spiritus congelascere tradunt ex catalepsi. Paracelsus ex primo Ente fieri docet ido la plantarum spirituosa sine corpore firmo. Si hoc ita est, spiritus seminalis consistet. Eius rei simulachrum videtur esse animalium in Electro effigies sine corpore. Non si Aristotelico modo non coagulant semina nullo cogulant. Naturae sunt sua arcana. Sed cedo campo, enim omnia me scrinia putes compilasse. Vale.

EPIST. XII. DE IISDEM impedimentis, et an coagulatum possit iterum solui. AD CELEBREM D. IOACH. CAMErarium, P. Phil. et archiat. Noricum.

NE mihi, Vir magnifice, vitio vertas, quod de vna re toties ad te scribam, et praesertim de congelandi obstaculis bis tibi eandem repetam cantilenam. Quo diutius de natura cogito, hoc amplius me proficere sentio. Semper enim aliquid additamenti


page 72, image: s072

ex sinu suo promit ditissima illa rerum parens, quod priores latuit cogitationes. Sed et Socratico illo vtar non absurde. Non crambe recocta occidere magistrum accingor, verum [gap: Greek word(s)] . Coagulationi chymicae obstare nimiam humiditatem dixi primo; deinde pinguedinem ingestam adhuc solutis iis, quae in sub stantiae suae communionem et homogenian eam non admittunt, quae qui non facile exhalat, restat vsque ad extremum et vnguentum potius, quam coagulum producit. Vtrobique coagulabile seu concretile praepositum intelligitur. In priore modo humidi excessus vel diuaporatione artificiosa tollitur, vel coercetur, fitque id coagulabile adiectione cuiusdam lentoris. Hoc nos etiam culina docet. Piscium gelatinae consistunt ob lentam viscidamque sub stantiam iuxta squamas, aut intestina, quam si prius desquamato pisce, et cute sua exuto, tolla ius non recte congelat. Coquae solent peculiari nodulo illigatas squamas vna coquere, vbi gelu expetitur. Idem efficitur intestinorum lentore, seruata eius gratia etiam Ichthyocolla, quam miscent his, quae per se non congelascunt. Pedes animalium praecipue vitulini, etc. glutine eiusmodi non destituuntur. Itaque et hinc petitur gelatina. Puto autem non ignotum coquis esse, quod dixi de pinguedine. Innatans haec non prohibet gelu. At


page 73, image: s073

mista per minima vt in carne suilla, iureque inde facto, nisi addantur viscida et abundantior pinguedo abstrahatur, prohibet. Oportet autem lentorem illum non nimium esse in gelatinis, illis aqueis. Consideranda et sanguinis propter fibras concretio est, et humorum secundariorum [gap: Greek word(s)] . Vbi accommodabuntur ad artificia chymica: Exemplis notis facile ad arcana artis ducetur tyro. Ita enim intelliget ex sanguineo nutrimento, quomodo lac virgineum transmutetur in sub stantiam lapidis. Gelatinae vero ostendent aquae siccae per sulphur proprium coactionem, et quid vtro bique sit vitandum. Vtrum coagulata postliminio ad liquidum reuerti soluique possint; Ex iisdem facile patet contemplationibus. Calces et sales resoluuntur sibi relicti per receptum humidum. Ita et sacharum diffluit secundum axioma Aristotelicum. Vbi autem saepius soluta et congelata sunt metallica et lapidea; quia duriora fiunt, et proprio destituuntur humido, fit [note: Sunt in his multae ad la pidem allusiones, familiares Gebro, quod notabunt eius lectores, et aenigmata facile intelligent.] tandem vt plane figantur, maneantque irresolubilia, sicut et ollae figulinae. Philosophus duplici agenti asscribit effectum. Sed in materia plus est momenti propter innatum humidum ad maximam inopiam deductum, et ita glutinatum, vt partes haud facile dimittat. Quaedam tamen in puluerem aut calcem tandem abeunt, in quibus id humidum non tam fortiter resistit igni. Hc elucet


page 74, image: s074

figendi modus quidam. Fugacitas enim in spiritu et humore est. Prohibent et misturae glutinosae liquationem in aliquibus. Ferrum mistum cupro intractabile euadit, et difficillime mollescit. Est enim eius gluten, quo consolidantur maximeque coercentur partes. Taliter concretos lapides quosdam existimo coelitus delapsos, qui nullis ignibus possunt domari. Ita non negem, veteribus quendam cognitum adamantem, cuius adeo fortis fuerit coagulatio, vt omni restiterit igni, quanquam nobis sit incompertus. Oui album et oculorum crystallos non reduxeris in priorem naturam, vbi coctura induruerint. Aquam tamen inde elicias. Ita quaedam prius solubilia in aquam, vbi affecta aut calcinata igni fuerunt, non liquescunt, vt vitrioli colcotar, calx antimonij, et sal vehementi igni eliquatus. Ferrum molliri et fluere integrum potest. Ac in crocum redactum, neutiquam. Tartarum soluitur humore aqueo, et aqua forti. Vbi calcinatum fuerit, sal duntaxat in eo liquefit. Calx non diffluit. Manifestum est, in aqua ratione salsae naturae ante solutum fuille. In aqua regia mollescit potius quam liquescit; aut saltem corroditur in partes exiguas. Si mihi esset quaedam praecipiendi potestas; mandarem tyroni, vt diligenter attenderet congelationis in diuersis naturam, et


page 75, image: s075

scopum suum sibi semper haberet propositum, enim ita coagulet, vt non amplius possit soluere, cum tamen ex arte solutio in multis denuo sit necessaria. Neque quisquam hoc frustra dictum putet. Ita illustrabitur etiam fixationis, reductionis et aliorum praeceptorum natura. Est et hoc notandum, quod in aliquibus ad soluendi difficultatem redactis, additamenta proficiant. Metalla cum corroduntur et calcinantur in pulueres siccos; non redeunt ad naturam metalli, nisi additamento metallico, vel simili, quod reparare humiditatem mineralem et metallicam possit, fluxumque addere, sicut aurifabri calcem auri borace, argenti vitri felle, etc. eliquant. Sed de his in reductione. Vide quo prolabatur garrulitas? Sed tu patientes habes oculos auresque. Scio eas non facile delassari. Id me audacem facit. Vale, et me tibi commendatum habe.

EPIST. XIII. DE DESTILLATIONIS NOMINE. AD VIRVM CELEBERR. D. IOHANnem Hartmannum Beyerum, Philos. et Medicum Francofurtensem ad Moenum.

VIx puto, quenquam ex his, qui vitam sedulo instituunt, esse, qui non aliquoties


page 76, image: s076

experiatur veritatem dicti vetcris, Senario Graeco, ita enunciati; [gap: Greek word(s)] . Hic enim est post DEVM optimum maximum stabilimentum rerum nostrarum. Hoc in secundis rebus iucunde fruimur; huius adminiculo confidimus in aduersis. Cum hoc consilia, si quid dubij est, communicamus. Hic bonum est illud, quo tanquam nobis ipsis gaudemus, quodque coniunctum semper custodimus. Nemo ab omni beatus est parte. Ingruentibus periculis, si solus sis, quam animi sis dubius? quam consternatus? omnino [gap: Greek word(s)] . Non immerito itaque te, Vir praeclare, postquam in album tuorum me recepisti, magni facio, et cum alij marmorea suis monumenaa ponere, summo conentur studio, tibi ego literarium quoddam consecro, cuius fides ad immortalitatem longe sit sanctior vllo saxo, etiam adamantino. Volo te in hac palaestra, in qua iam exerceor, inter alios viros celebres et illustres, locum habere non postremum. Ingenio es diuino: nec experientia instructus leui. Luctantem me cum aduersariis non contemnendis, strenue poteris adiuuare. Nosti in chymicis non esse minus formidandas be stias lernaea hydr. Dracones, serpentesque flammiuomi, leones bicipites, et tantum non ipse Cerberus cum sodalitio


page 77, image: s077

tartareo, sulphureo Phlegethonte, aqua Stygia, et aliis horrendis dictu, enim dum visu monstris nobis proponuntur. Nec Hercules vnus aduersus duos. Accingere ergo, et Pyrithoo tuo subueni, tanquam alter Theseus. Ne autem ignarus sis, a quo iam petamur hoste: ecce a terrea radice, ignibus saeuis, et fauilla candente multum exercitat, in vitreum cacumen surgentem montem. Inde expuitur flamma, veluti ex apice Vesuuij aut chymaerae; inde iucundum solis lumen obscurantes cum immensis gyris, voluuntur fumi caliginesque; et quod mireris, producto ex capite rostro, iam recto, iam incuruato expuuntur puri fontis latices, qui destillantes excipiuntur supposito iuxta crystallino labro. Res prodigij instar. Sed posito metu, pedem admoueamus, et quid destillet miri; Cerbero igniuomo per obiectam offam sopito, attendamus. [gap: Greek word(s)] Graeci vocant, cum guttulae aqueae in summo collectae, pendulaeque in decliue paulatim delabuntur. Latini de stillationem nominrunt. Dios. in Chalcantho, quoddam dici [gap: Greek word(s)] ait, quasi stillatim decidens et concrescens; vnde [gap: Greek word(s)] destillatio: Et in hydrargyro: [gap: Greek word(s)] . Ita Galenus de Chalcantho, quod concrescat [gap: Greek word(s)] . Meminit et Plinius vitrioli stalagmiae, qua stiriae guttatim concrescunt,


page 78, image: s078

lib. 34. cap. 12. Attigit rem exemplariter et philosophus in 2. part. an. 7. Sed verbis aliis vsus, dum ait [gap: Greek word(s)] , etc. Verbum ipsum destillare, quasi guttatim deferri dicas, modo [gap: Greek word(s)] , modo [gap: Greek word(s)] vsurpant, qui isti rei operam nauant. Nam interdum disciplinae functionem et ministerium designant, interdum [gap: Greek word(s)] eius liquoris, qui effectus est ist industri. Quicquid autem destillat, id liquidum est. Nam et stilla aqueam obtinet naturam, et stillicidium inde dictum, quod guttulae in praeceps ferantur. Sicca non destillant, nisi humore commista. Loquor autem de actu talibus. Obtinuit etiam vsus, vt frequentius in arte vox ista accipiatur de transmutatis, e vapore siue mero, siue halituoso, et ex potentia in actum liquoris deductis, quam de aqueis [gap: Greek word(s)] paulatim e summo in imum stillarum form decidentibus. Comprehenditur tamen nominis ambitu etiam casus humidi per se existentis, nec ex coagulante vapore nati, si fit guttatim, vt cum ex rore vel psecade paulatim manant tecta vel per laciniam exugitur, et lambitur lympha, vel per filtrum aut manicam, cineresque percolatur guttarum more aqua. Crebro legimus arbores stillare resinis, gummi, melle, et similibus: Et in arte ex ferulaceis proliciuntur per apparatum destillationis concreti succi. Sed nihil refert, modo initio fuerint fluida tunc scilicet cum


page 79, image: s079

destillarent. Quid postea eis eueniat, iam non curo. Mel quoque principio liquidum fluit. Tempore densescit. Destillant et expressa olea, cum per guttas feruntur. Cum lachrymantur vires, item stillant guttis, sed artificiosa destillatio proprie interuentu vaporis peragitur. Est ergo ille, quem iam aggredimur, gigas, nihil aliud, quam humidi in praeceps ex alto guttatim facta decursio. Hic enim nos obruat, munimenta quaeramus. Tu te locabis in subsidiis. Ego manum conseram, et vim aduersarij penitus experiar. Vbi ex improuiso imminere quid, et oblique torta verbera persentisces; monebis mature. Vale, et animum ad cogitandum diligenter, ceu consueuisti, institue.

EPIST. XIIII. DE DESTILLATIONIS NATVRA EX Operibus magni mundi. AD CELEBERR. VIRVM, D. IOHAN. Hartmannum Beyerum, Phil et Medicum Franc. ad Moenum.

QVI in peripato exercentur, et stagyraea suspiciunt dogmata, praeclaram nobis principis sui ex penetralibus rerum physicarum depromunt, sententiam, qua solerter admodum repraesentatur, id quod iam est prae manibus. [gap: Greek word(s)] (inquit ille) [gap: Greek word(s)] .


page 80, image: s080

[gap: Greek word(s)] . Requirit Philosophus corpus quoddam corruptioni obnoxium, idque humidum, plus minus sit, non refert ad essentiam generationis, analog efficiente existente. Id necesse est euaporabile esse. Nam quod inde fit calidum humidum, vapor nominatur. Habet etiam [gap: Greek word(s)] . Huic adhibet causam agentem actu calidam, nominatque solis, et alium e summo calorem, in subiecta circa terram materia operantem. Impressione facta producit inde vaporem, cui comes est halitus propinquum caloris subiectum. Hoc totum leui mistura coniunctum innuit. Separabile enim est, cum discedat in diuersa locum heterogeneis partibus emissis. Cum dicit ex imo in superiora contendere. Spacium cui insint differentiae [gap: Greek word(s)] designat. Halitum eleuat altius: vaporem relinquit circa medium, cui asscribit etiam actuale frigus, quod tamen censendum est ex collatione cum loco agentis caloris. Vaporem porro coagulat duplicem ob causam: prima est discessus calidi spiritus; secunda loci frigiditas, cuius efficacia concrescunt talia.


page 81, image: s081

Praeterea negat concretum vaporem, qui tunc nubes vocatur, ita permanere; sed in aquam abire affirmat, quae in summo non maneat, sed deferatur in praeceps modo copiose ex copiosa consistentia, vt in pluuia, modo parce, ex materia pauca, vt in psecadibus. Vtitur vocibus [gap: Greek word(s)] . Vnde destillatio illa naturalis vocari posset [gap: Greek word(s)] , quod est etiam apud [note: Celsus.] autorem libri de mundo. Celsus nominat eiusmodi per guttas casum [gap: Greek word(s)] . Vbi [note: 13. lib. 1. met.] fontium et fluminum explicat originem idem philosophus, comparat generationem aquae [gap: Greek word(s)] . Dicit fieri [gap: Greek word(s)] . Causam propinquam nominat [gap: Greek word(s)] . Modum generationis declaratita; quod vt primum in loco nubium [gap: Greek word(s)] affluunt aliis, vnde postea existit aqua copiosa depluens: ita sub terra [gap: Greek word(s)] . Lacum autem et vas naturale, in quo eiusmodi fit [gap: Greek word(s)] concauitatate quadam donat concamerataque instruit superficie, cum inquit: [gap: Greek word(s)] (Et mox) [gap: Greek word(s)]


page 82, image: s082

[gap: Greek word(s)] . Ascribit monti excelsitatem quandam intus concauam duplici distinctam regione, superiore, vbi cogitur vapor, et inferiore, vbi recipitur, et alia via exit aqua [note: Cap. 5. lib. 4. met. calidum interius aut exterius di citur, a quo vaporatio est.] iam facta. A qua autem causa porro producatur vapor, colligere ex superioribus licet, vbi philosophus terram incalescere a sole aiebat, quod non tantum intelligendum videtur de superficie, sed et de altitudine. In lib. de mundo et mirabilibus, secundo item meteorologico, vbi de flatibus disserit, agnoscit etiam subterraneum quendam ignem. Sed non opus est de re manifesta verbis multis. Qui specus subterraneas irrepunt, et elixationibus assistunt, caminosque obseruant, iis ignota illa collectio naturalis et destillatio esse non potest. In vasorum apparatu, videmus non minus ingeniosam naturam esse, quam in opere ipso. Meminit philosophus spongiosae formae, qualis in pumice et tophis occurrit. An id accipiendum est absque solidi circuitu? Nisi fallor, aut quilibet cuniculus foramenque repraesentat alembicum peculiarem, vt in multis sit numerosa collectio: aut colatorij loco spongia est, enim cum aqueis efferantur et terrea, quod caueri solet in mellis destillatione eodem modo. Dum autem per anfractus eluctatur vapor, concrescit simul, etiam si sursum nullum aliud sit tegumentum. Videtur et locus


page 83, image: s083

dandus esse exhalationi, vt ex vapore fiat aqua mera. Non vndiquaque solida est terrae superficies. Sed et tegumentum impenetrabile aliquibus est concedendum. Ita enim vaporosae partes vna cum halituosis concrescentes non aquam synceram, sed affectam mistamque gignent. Vnde postea medicina petitur. Sed non ignoro, materiae innumera esse discrimina, et non raro naturalia loca, tum natiuitatis, tum decursus succos suos tincturasque commiscere, aut alterare efficaci agentium virtute, id quod concreuit. Tibi, Vir erudite, placuit quaestiunculam offerre, vt ingenio tuo sit aliquod ad cogitandum, meque erudiendum incitamentum. Eo autem libentius puto te in inuestigationem incubiturum, quo ars iuuabitur praesentius, si non ab alienis tractabitur, sed his quorum opera, studium, fides ingeniumque in naturae contemplatione est perspectum. Putasne ergo destillationem felicius cessuram, si alembicus adhibeatur spongiosus, foris tamen impenetra bili tegumento munitus, et viis intus ad communem canalem tendentibus? Cogita de hoc, et vale.



page 84, image: s084

EPIST. XV. PROBLEMA, AN NATVRA ETIAM HYdrargyri et oleorum destillationem praebeat, etc. AD VIRVM ORNATISS. PERITISSImumque, D. Iohannem Harimannum Beyerum, Phil. et Med. Francofurtensem.

QVI Phisosophorum dicta scrutatur diligentius, ei nunquam deest profundioris inuestigationis argumentum. Aquam pluuiam et fontanam peripatetici gignunt ex vaporosis agente calore in diuaporabile subiectum, et vaporem genitum coercente loco aliquo concamerato, frigoreque cogente oleum et hydrargyros sua consistentia aqueam repraesentat fluxionem. Num ergo eodem modo gignuntur? Negare philosophus videtur in 4. meteor. vbi dicit: [gap: Greek word(s)] , Exhalabile oleum esse dicit. Oleosa ergo naturae sunt eiusdem. De talibus autem sentit, quod [gap: Greek word(s)] . Oleum itaque fiet aut eliquatione, vt in 3. hist. an. ex iecinoribus et adiposis, aut expressione. vt ex oliuis, aut genitum suo modo separabitur, vt quod innatat mari, etc. At qui problemata scripsit ex sale oleum fieri et depromi posse ( [gap: Greek word(s)] ) affirmat. Quomodo id sine oleosi in humidum


page 85, image: s085

resolutione fiat? An interpres ibi peccauit, et [gap: Greek word(s)] exposuit de sale, quod erat de marina aqua, quae pinguis actu est, dictum? Rursum in mirabilibus extat in Gymnesiis oleum ex terebintho fieri. Si oleum exhalat, halitusque in siccum fertur, vt innuit philos. in fine 3. meteor. quomodo ex terebintho gignitur? Eadem est autem natura oleosorum. An et inde exprimitur? Olei et picis fontes agnoscit philosophus. Si fontium origo est ex vaporibus; oleosa vaporosa esse necesse est. Hydrargyri fontem Plinius professus creditur a Baccio, cum vomica aeterni [note: Sententiae tamen alia est.] nominatur liquoris. Philosophus aerem et aquam ei tribuit, sicut et oleo, et ob id [gap: Greek word(s)] statuit. Si generatio talium est per [gap: Greek word(s)] , quam et [gap: Greek word(s)] nuncupat in fine 3. meteor. Illa autem sunt [gap: Greek word(s)] , quod intelligo non tantum de totis, sed et de particulis; non videtur philosophus in natura destillatoriam olei et argenti [gap: Greek word(s)] posuisse. Adde quod exhalabilia non per destillationem, sed per sublimationem siccam soleat praeparari. Nisi fallor, respondendum hc est ex natura olei et metallicorum mista, quod scilicet oleum non sit opus exhalationis simplicis neque vaporis meri; sed vt de metallis ait, [gap: Greek word(s)] , qua nota indicatur mistum halituum seu fumorum genus ex exhalatione, quae cum sola puraque est, nihil nisi siccum gignit; et vapore; qui item syncerus duntaxat in aquam transit. Quae


page 86, image: s086

vero ex his duobus vnitis et certo modo affectis nascuntur, ea vim aquae et aeris cum analoga terra continent. Itaque fieri potest, vt metallici succi concrescant, certo modo affecti; maneant vero etiam fluxiles aliter dispositi, vt in argento viuo, quod est metallorum mater; et sic geniti sint ex his quae halitus commistos euomunt. Quae autem ratio est in minera metallica; ea etiam in oleosa. Sulphur quidem philosophus ex sicca exhalatione in minera conficit: Sed non deesse ei vaporosum halitum, indicat coagulatio fumi eius in aquae aut olei aquosi, quem spiritum vocant, quandam speciem. Ita alia oleosa modo consistunt sicca forma; modo liquida, prout dominatur vapor aut halitus. Ex his etiam fundamenta apparent solutionis in humido frigido. Nam cum siccae exhalationi dispositae commiscetur vaporosa cellarum humiditas, diffluit illa, fitque ex vtrisque affectus certo modo liquor. Quin et inuestigantiquaenam oleum reddere queant, et quae non, et curaluminosa, salsa, chalcanthinaque, aut nihil, aut parum veri olei emittant, hinc patebit aliqua ratio. Sed haec non profero, vt te doceam. Es enim sagacissimus rerum naturalium indagator, et philosophi interpres acutissimus. Mea phantasmata proponere volui, vt num congruant naturae rerum, iudices. Multa possem ex diuersis afferre auctoribus, et difficultates etiam ex philosophi doctrina cumulatim excipere: sed


page 87, image: s087

ludere nolo. Illos non probo, quid [gap: Greek word(s)] loquentem Aristotelem saepe interpretantur [gap: Greek word(s)] , et principia rerum confundunt, inde quia quod philosophus de rationibus catholicis pronunciauerat, id illi accipiunt de re singulari, in qua non vna semper est ratio, sed plures. Sicut autem calor prima causa est in vapore et halitu simplici; ita etiam est in commistis. Et sicut frigus externae consistentiae causa propinqua est in illis; ita etiam in his. Loca item congruunt, quanquam spacio et angustia differant. Non itaque dubitabimus, quin non in aquae solum destillatione, sed et in olei natura nobis certa possit praebere documenta. Et quis istud non affirmet? Si oleum non fit propinque, cur nequeat fieri interuentu mutationis cuiusdam? Aeris est in aquam promta transitio, sicut et reliquorum elementorum seruat natur cuique determinata. Ferrum non diffluit in aquam aut oleum. Exferro corrupto facias calcem, et crocum; iam in humido induet naturam liquoris. Non accusandus falsi statim philosophus est. Dictorum proprietas aestimanda. Seneca ita videtur bituminis fontes ex terra in aquam transmutata gignere. An non et olea ita fiant? Tu explicabis rem planius, et valebis.



page 88, image: s088

EPIST. XVI. DE DESTILLATIONE IN VEGETAlibus. AD VIRVM CELEBERR. D. IOHANnem Hartmannum Beyerum Philos. et Medicum Francofurt. ad Moenum.

SIqui rerum iucundarum contemplatione occupantur; non facile satietatis taedio affici solent. Animus enim in illis totus est et suauiter tanquam in fine votorum suorum acquiescit. Non me auelles breui a destillationis inuestiganda natura. Cum enim praeclarum quid sit, et adeo iucundum, vt etiam Psaltes regius non dubitet suauitatem illam, quae est in consensu fratrum mirifica verborum dulcedine per illam declarare, cum inquit: Tam iucunda est fratrum concordia, quam destillatio vnguenti preciosi e capite Aaronis in barbam et vestimenta eius; quam etiam ros Hermonicus et montanorum Sion desuper destillans defluensque: totum me attraxit, mentique ita irrepsit inhaesitque, vt nequeam facere, quin tibi saepius de re eadem cantilenam repetam. Eadem me defendet, si iniustum appellare velis. Vt enim sacrae habent paginae: Nubes rorant stillantque [gap: Greek word(s)] , qua patrocinante facile tecto discedam latere. Agam autem hoc epistolio tecum de destillatione, quae in vegetalibus animaduertitur; postquam nuper tam patiente de


page 89, image: s089

mineralibus et in alto suspensis, disserentem accepisti aure. Cum in Genethliaco suo rustico ingeniosus ille Latinorum poetarum princeps transmutationem aetatem peiorum in optimam illam, quae aurea et Saturnia enim minatur, describit; inter alia etiam hunc versiculum recitat:

Et durae quercus sudabunt roscida mella.

Signat nempe aerei mellis concretionem ex minutissimis aeris cocti purique halitibus et vaporibus inter se certa contemperatione commistis, quo pacto etiam alis solent consistere corpora ista [gap: Greek word(s)] , et in guttas coagulare grandiores. Haec collectio quanquam etiam in aliis naturae imae partib. fiat; attenditur tamen obseruaturque potius in arborum foliis, in quibus alluuiecula primum leui facta, et aliquo vsque continuata, oriuntur postea guttae inde destillantes non raro. Sudorem eam rem nominat Poeta sermone modificato. Concrescit enim simili modo ex minuto rore in superficie, quanquam origo non sit ex ipso subiecto, vt in sudore, sed ex circum stante. Intelligendum itaque est in generatione huius materiae etiam mel destillari posse. Materia eius est, quicquid vaporem halitumque commistum reddere potest, ea harmonia, vt inde resultet succus ille dulcis, [gap: Greek word(s)] . Haec calore stimulata halat interdiu. Halitus elatus frigore cogitur in sublimi. Inde regressae roridae particulae


page 90, image: s090

recipiuntur in plantarum foliis et stemmatibus, quae postea ita fluunt liquore dulci. Certe etiam hinc apparet Daedaleam esse [gap: Greek word(s)] . Notabimus itaque causas materiales, et reliquas vna cum [gap: Greek word(s)] liquoris congregati. Sed non semper foris accipiunt plantae, quo stillent. Ex medullis suis et corticibus frequentius promunt materiam, eamque veluti sudando profundunt. Vere ineunte, cum vitium praeciduntur sarmenta, ex vulnere liquor quidam manat, quam lachrymationem vocant vinitores. Luxuriant nempe alimento aqueo vites. Hoc quodammodo intra se mutatum ad vulnus mittunt, non quidem vt superfluum excernatur: talis enim non est ipsis segregatio naturalis: sed compensaturae damnum, perinde vt et in animalium vulneribus euenire solet. Nullo autem coercente prodit liquor destillatque. Qui ad vsus medicos lachrymas illas petunt; vase appenso excipiunt, quicquid manat. Sed tu me hc punges, negabisque de stillationem istam rem esse, cum potius sit distributio accepti liquoris [gap: Greek word(s)] , perinde vt fieri solet in aquaeductibus. Nec deest agricolis ingenium pari arte etiam ex betulis et aliis arboribus succum talem eliciendi. Sed ego tibi quidem dederim non plane omnia consentire; aliquid tamen congruere non diffitebere. Quid autem si plane


page 91, image: s091

[note: Innuitur eorum sententia, qui nutritionem conficiunt diuaporatione venarum et concretione in humorem.] ostenderim, etiam istud opus non esse sine calore, materia vaporabili halabilique, [gap: Greek word(s)] , et reliquis quae in exacta cernuntur destillatione? Differam istud ad sermonem [gap: Greek word(s)] . Interim notabimus fluere inde lympham quandam pellucidam et synceram. Monstri instar illud est, quod Virgilius recenset de viminibus ex Polydori sepulchro euulsis.

[note: 3. Aen.] Nam quae prima solo ruptis radicibus arbos
Vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae
Et terram tabo maculant.

Per descensum actae fuerunt stillae sanguineae. Quis neget naturam nobis monstrare viam quandam etiam crassiores succos excipiendi? Sed et hi fortasse in vapores redacti in sublime ascenderint, indeque referantur. Ita enim pluit interdum sanguine et lacte. Qui chelidoniam vulnerant, euocant succum flauum. Qui radices Scurzonerae, Tithymallos, Cataputiam et plures alias plantas sauciant, eliciunt lacteum humorem. Est in transmutationum mirificis commentis myrrham ex incestu grauidam in arborem abiisse.

Quae quanquam amisit veteres cum corpore sensus
Flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae.
Est honor et lachrymis, stillataque cortice myrrhae
Nomen herile tenet, nulloque tacebitur aeuo.



page 92, image: s092

Aliud genus naturalium destillationum animaduertis. Gummi ita prodeunt, lachrymae succique. Epicea taedaque promitur picis materia. Ex aliis aliae. Secuti naturae ductum Coloni e radicib. aut corticibus, caulibusque violatis Elaterium, Scammonium et alia plurima emungunt. Sed hoc abesse a destillationis proprietate multas parasangas videtur. Liquor enim est qui destillat, non succus [gap: Greek word(s)] . Non refert, inquam. Liquor fuit. Exugimus destillando e caphura oleum. Id denuo cogitur, gummescitque. [note: Aqueae partes fuerunt coniunctae manantib. succis, sed post discesrunt.] Nec desunt alia quae, vbi expirauit subtilitas, sedimentum relinquunt coactum. Nuper percurri Garziae commentarium de aromatis in India prouenientibus. Vbi de nuce et palma Indica agit, SVRAMEX praecisis ramis destillare ait, quae iterum arti commissa [note: SVRA.] aquam praebeat ardentem. Mirabilis est naturae operatio. Sed ingeniumin multis eam vincit. Non satis est destillasse sua sponte; ars elaborat destillatum solertius. Id autem non in SVRA tantum experimur, sed omni eiusmodi plantarum lachryma, quanquam ex aliquibus oleum, aliquibus aqua, aliquibus vtrumque prodeat. Sed nolo abuti beneuolentia tua. Tibi amplissimus est domi hortus. Ex eo plura afferes, quae sint praesenti negotio illustrando. Cura vt valeas, etc.



page 93, image: s093

EPIST. XVII. DE DESTILLATIONE IN PARVO MVNdo seu animalibus. AD DOCTVM ET PERITVM VIRVM D. Iohannem Hartmannum Beyerum Phil. et Med. Franc. etc.

NOVI [gap: Greek word(s)] . Si quid iuris est in amicum amico, qualem te mihi esse persuasum est, non dimittam te inconsultum, nec discedam nisi satiatus philosophiae tuae melle. Quomodo animalia (quae in acroamaticis Aristoteli parui mundi vocabulo nuncupantur) generentur pluribus in locis idem explicat philosophus. Prae reliquis, mirabilis valde et inuestigatione [gap: Greek word(s)] digna mihi visa est in 4. met. sententia, quae sic habet: [gap: Greek word(s)] . [note: 3. gen. an. vlt.] Negat animal gigni in coctione, quanquam alibi dicat, [gap: Greek word(s)] . Ortum autem ei tribuit in eo, quod segregatum est putrescitque in ventre inferiore, et deinde ascendit sursum ad ventrem superiorem, vbi coquatur. Non iam scrupulose disputabo de explicatione ventriculorum, et modo generationis in illis. Spero enim id a te operae. Hoc dico videri mihi


page 94, image: s094

philosophum destillationis modum designare eum quo Paracelsici ex primo Ente et plantas et animalia gignunt; Alii etiam nutritionem conficiunt. Aiunt enim ita nutriri animalia demisso in abdomen cibo resolutoque in vapores, qui postea ascendant, et transmutentur in humores, qui cocti et alterati partibus nutriendis accedant. Huic [gap: Greek word(s)] acceptas referunt varias affectiones; veluti somnum, quem philosophus euenire ait circa eiusmodi regurgitationem et conclusionem vaporum; item catarrhos, excretiones cerebri, sudores, serosi liquoris segregationes, et quaecunque etiam eueniunt a restagnantium in ventre imo confluxu. Sicca recrementa capitis mortui instar esse aiunt, quod relinquitur in fundo cucurbitae. Venas comparant canalibus ex botia ventricosa emergentibus, et vapores succosque transferentibus, quarum quaedam cum sint rectae, quaedam recuruatae, et quasi retortae, vt in aorta cordis et caua epatis conspicere est, imo etiam in duodeno ex pyloro dependente; duplicem vnum per ascensum, et vnum per descensum designari modum tradunt, quanquam ego facile omnem vim destillationis artificiosae ad eos reducerem fontes. Itane quaeso se res habet? Non abludit a vero expositio. Offeruntur res ad opus integrae. Eas expurgat manus et praemollit. Dentes tundunt teruntque.


page 95, image: s095

Lingua et buccae tanquam manu per cucurbitae natiuae collum, Oesophagum dictum, intrudunt. Ventriculus ita collocatus est, vt ab omni latere vim caloris agentis suscipiat. Operatur ille et segregat heterogenea; homogenea congregat atque tandem emittit per retortum canalem in botiam vel cucurbitam aliam, in qua denuo instauratur de stillatio. Ex hoc vase multi prodeunt canales, quibus digestum et eleuatum committitur, donec ad commune receptaculum venam scilicet portae effundatur. Hc mirabilis instituitur separatio impurorum apuris, fiuntque quasi elementa quatuor destillatione noua. Purissimum elementum (ita iam loquor respectu prioris segregationis, quanquam hoc verius respondeat essentiae toti extractae) in aliud vas, idque duplex traducitur; Vnum epar est; alterum cor, quorum hoc nobilissimum et primarium. Ex epate quod egreditur, cordi commendatur partim, partim deriuatur in officinam aliam. In vase cordis duplex iterum est operatio, secundum discretionem duorum ventrium. Hinc producta rostra communicant destillata et elaborata partibus. Est enim iam pura essentia ad conseruationem per nutritionem idonea. Non haec tantum peraguntur; sed et totum corpus repraesentat totum artificium.


page 96, image: s096

Caput est Alembicus; vbi dominatur frigus. Ex eo producuntur Siphones ad extera et interna, vt separentur elementa superflua ab essentia, quinta spirituosa. Venter imus cucurbita est, quae continet materiam et caput mortuum, medius est focus cum ventilabro. Latera cum tergo et anterioribus, fornacis et munimentorum praestant officium. Ita dispositis omnibus fit destillatio quaedam per ascensum; quaedam per descensum, pervasa recta, et retorta, item per patinam, laciniam et tabulam. Sunt enim quaedam emunctoria, quae laciniam aut filtrorum instar collectam humiditatem exugunt, vt renes, et cutis, etc. Quaedam sunt veluti infundibula et pelues, vt in cerebro, vbi descensus est humorum. Et omnino nihil videtur deesse ad integri operis descriptionem. Iam autem respondent nutritioni generationis fundamenta. Si ergo philosophus statuit in vtero tanquam animali distinctas esse regiones, vnam capitis mortui, vbi peragitur digestio et putrefactio; alteram paulo superiorem ad quam tendit id quod segregatum est, ibique consistit, et dum maturescit coctione quadam naturali tendente ad finem, qui est similitudo secundum substantiam; fit perinde ac in alembico, vbi consistens vapor fit aqua quae redolet naturam eius, quod in cucurbita ima existit, vnde manifestum est generationem institui


page 97, image: s097

per viam et methodum destillationis. Non autem refert, etiam si humor, qui coagulauit in summo, et porro transiit in animalis viui speciem, praecipitetur ad fundum botiae et ibi mutetur ratio vasis in destillatorium retortum, aut quod per descensum emittit destillata. Natura compendii est amans. Non efficit per plura, quod fieri potest per pauciora. Itaque abutitur vasis suis ad officia diuersa. Clauso foramine vteri, veluti circa fundum integrat cucurbitam. Orificio item aperto mutatur recta, aut rotunda (prout est vterorum diuersitas) in morem oui philosophici, in retortam, vel inuersam. Omnia respondent probe. Moneo autem et sponte fateor, me hc esse interpretem arbitrarium. Nam alis sententia philosophi non hoc vult, sed idem animal, quod gignitur, distinguit in ventres plures, dicitque foetum animalis rationem accipere non secundum ventrem imum, vbi est locus putredinis, sed in superiore, ad quem segregatio fertur. Hic vbi constitit, animal esse incipit, poteram haec ad vires destillandorum accommodare, sed pergo ad alia. Si intelligas totum animal esse instar patinae vndique perspirabilis ex poroso ligno. Facile dixeris cum transvdant multa; peragi destillationem per patinam. Prominent ex cerebro in narium summum carunculae, [gap: Greek word(s)] in decliue tendentes. Dixeris cerebrum esse cellae frigidae instar:


page 98, image: s098

Decliuitates illas se habere instar tabulae marmoreae, cui impositae calces liquescunt, fitque coryza, hoc est, elementum aqueum admodum purum. Sed desino plura persequi. Nihil est in arte, cuius vestigium non habeat natura. Patent omnia sedulo scrutatori. In homine omnia manifestius apparent. In bestiis [gap: Greek word(s)] . Prodeuntautem opere talis destillationis succi, olea, sales, sabulum, elementa, etc. omnia initio vapor et halitus vel ex his mistura; postea liquor; tandem quaedam coagudata in corpus per diuaporationem humidi. Est et calor modo mitis qualis est balnei vel fimi philosophici: interdum acrior, qualis cinerum vel arenarum. Itaque et gradibus suis distinguitur. Nec difficile est videre, num aquam tangere debeat materia destillanda, an vero saltem in vapore balnei ponenda. Sed vna epistola non capit omnia. Si quid praeteritum est, id compensabitur operaalia. Valetudinem tuam tu cura diligenter.

EPIST. XVIII. DE ARTIficiosa destillatione per ascensum. AD VIRVM DOCTISS D. IOHANnem Hartmannum Beyerum Phil. et Med. Francofurtensem.

PRAECLARAM admodum operam chymiae nauauit Hieronymus Rubeus Rauennas, qui de destillatione artificiosa eruditum


page 99, image: s099

concinnauit commentarium. Nec sua laude destituendi sunt Andernacus, Vlstadius, Iohan. Baptista Porta, et quicunque alii in commune consuluerunt de artificio eodem. Quid ego sentiam, si me balbutientem ferre potes, paucis aperiam. Multiplicem vsus annotauit destillandi rationem. Vna fit, in vaporem aut halitum vapore mistum resoluta materia in cucurbitam iniecta, qui vapor vbi concreuit in aquam, delabitur stillarum more. Nota sunt vasa et totus apparatus. Altera non in vaporem deducuntur destillanda, sed tantum [gap: Greek word(s)] quaedam procuratur ita ingeniose, vt relictis crassis terreis, liquor sensim abscedat. De hac alias tecum colloquar. Nunc insistam illi. Vsitatissimum est, et plebeculae quoque non ignotum aheno in collum coarctato, cuiaccommodari possit operculum seu alembicus modo vitreus modo metallicus cum processu rostrato, imponere plantas, aut quae ex plantis proueniunt et quaecunque siue animalia, siue mineralia, sine vegetalia, isto opere possunt elaborari. Fracta autem illa aut secta, aut trita prius oportet, et pro cuiusque natura modo irrigata, modo sicciora, modo praemacerata, aut putrefacta, diutius, breuius. Rostro accommodatur receptaculum, et subiecta flamma, paulatim procedit opus. Aqua exit ex plerisque


page 100, image: s100

primum, nec vulgus amplius quid petit, contentum rudi minerua. Aliqui tamen primum abstractum liquorem nouae reddunt materiae, macerantque vna, destillant, et exugitur aqua virtutis commendatioris, veluti qui aquam prius euocant ex herba foeniculi concisa, parumperque vel vino vel aqua respersa, et praemacerata; plectam vero aquam aut nouae herbae sicciori affundunt, aut radicib. aut semini aut omnib. simul, et postqui in infusione steterunt, destillant denuo; destillatum in sole vel ad fornacis teporem rectificant. Auaricia pharmacopolarum hc crebro peccat, dum nimiam aquae alienae copiam affundunt et perfunctorie operantur. Qui oleum desiderant saepe reuocatis laboribus in cohofando et putrefaciendo opus habent; et hi vtuntur etiam vasis magis industrie, ignemque regunt studio summo. Loco aheni sub stituunt vitream cucurbitam amplam quam matulam vocare consueurunt, cui inseri manus potest, et caput mortuum eximi. Vbi haec necessitas non est, et suppetunt vasa plura, angusti colli botia adhibetur. Vbi subtilis et spirituosa extrahenda pars est, serpentinae dictae rostris alembicorum adaptantur, et miro circuitu per vasa ducuntur refrigeratoria. Distant tamen et hic artificia, interdum pluribus gyris aut anfractibus, interdum paucioribus, interdum et nullis adhibitis, sed recta


page 101, image: s101

canalibus per cupam refrigeratoriam traiectis. Notandum est interdum simplex vas vsurpari; interdum diploma, aut etiam triploma. Illud vulgo placet in herbis, [note: Destillatio per balneum.] floribus, fecibus, etc. destillandis. Hoc artificibus in vsu est potius. Varietas tamen et hc nonnulla est. Destillationem per balneum vocant cum aquae feruenti, quae vel labro vel aheno inest, imponitur cucurbita seu matula. Facilis labor videtur; sed non exigua industria requiritur in multis. Nam hoc igni seu calore ingeniosissimae fiunt spirituum a subtilissimis pulueribus seu essentiis segregationes, quin et correctio, qu a phlegmate aquoso tenuissimam abstrahimus partem, in quo maior calor futurus esset inutilis et damnosus. Et ob id conficta sunt etiam triplomata. In lapide philolosophorum, vbi arcanum est destillationis opus, ouum incubat lanae contentae querno globo. Non ignoro tamen quosdam etiam simplici vase correctiones absoluere subtiles. Sed id est artificum circumspectissimorum. In diplomate non ita facile potest errati. Aliqui enim aquae quidem immittunt vas, sed suspendunt, vt feruentis vapor fundum feriens operationem perficiat. Qui cucurbitam demittunt immerguntque aquae; imponunt eam coronae stramineae, aut etiam ferreae stramine circumplicatae. Latera stipulis tegunt, aut lana, aut


page 102, image: s102

vellere, enim vas frangatur, alluente aere peregrino. Quidam lutum in aqua non diffluens inungunt. Si ligneo labro vti placet; enim feruor aquae deficiat cauendum est. Est vsus balnei etiam in circulatione et putrefactione, de quibus alias, quanquam tunc potius fimus, aut tepor fornacis, aut solis, vel aliorum soleat adhiberi. Alia est vaporosa destillatio [note: Destillatio sicca.] per cineres, vel arenam vel ferri elimatam scobem. Et his vtimur cum fortius commistae sunt aquae, cumque olea exugere placet. Quo arenae et cineres continentur, copella, id est, catinus fornaci et vitro aptus, nuncupatur, cui subiicitur ignis viuus. Cucurbita frequentius incrustatur. Aliqui in igne regendo ingeniosi, etiam absque luto opus perficiunt. Caeterum cum calor potissimum sit operandi instrumentum; isque variis modis apparari possit; mirifice hc variauit artificum industria. A sole accipiunt nonnulli. Aliqui etiam externum in quodam opere non requirunt, vt cum ex feruente musto vel cereuisia excipiunt halitus. Vinacea etiam destillationi inseruiunt et similia multa. Quaeri posset num, sicut calore humano excludunt ex ouis pullos, ita etiam destiliationes queant peragi. Faceta quaestio est. Sed quid prohibet addere interdum iocos? Distat a recta destillatione modus per retortam. Sublimantur et hc halitus seu vapores, sed non ad tantam altitudinem.


page 103, image: s103

Itaque in mineralibus succis eliciendis frequentius adhibetur, vt cum spiritus vitrioli, aqua fortis, ol. salis, antimonii, etc. conficiuntur. Receptaculum hc plaerunque est aut vitrea ampulla vasta; aut retorta alia. Et vt acriores colligantur spiritus, non statim apponitur, sed postquam humiditas aquea auolauit, quod tamen non in omnib. habet locum. Fieri potest oleum sulphuris isto artificio. Sed spiritus acidus qui fit vulgariter, nouum destillationis peperit opificium. A [note: Destillatio spiritus sulphurei.] fumis credo acceptum fundamentum qui in caminis concreti aliquid reddunt liquoris acris. Ita enim illa operatio adornatur. Campaniforme in strumentum seu pileum comparant, in cuius defectu licet vti etiam alembico rostrato, quem tamen luto inducunt plaerunque. Hoc ita locant vt subtus ingredi aer possit, quanquam si sufficit rostrum ministrando simul illi; superuacanea est illa locatio, nisi ideo fiat vt suggeri queat sulphur. Hoc enim in vasculo figulino ponitur in medium spacii quod a campana vel alembico ambitur, succenditurque. Attendendum est enim flamma reuerberetur ad fundum. Spiritus fuliginosus subuolat adhaeretque capiti, tandemque liquescit in aquam plaerunque nigricantem. Ego tamen elicui etiam perspicuam. Quod non diffluit statim; id resoluitur in cella et confluit in inuersi alembici fundo. Comprehendi omnes


page 104, image: s104

vaporosas destillationes genere. Distinctiones minutulas a vasis, igni, intermedii, etc. negligo. De vna adhuc dubito. Nosti oleum elici ex combustis pannis lineis, [note: Oleum ex pannis.] et virgis betulaceis. Id fit ita. Patinam ex orichalco leuem ponunt. Ei iniiciunt materiam incenduntque. Ad fundum reuerberat fumus quidam pinguis, ibique concrescit in olei speciem. Hancne numerem inter vaporosas? Si est, non fit per ascensum, sed per descensum. An tu sudorem id putas vi colliquantis ignis expressum? Ego sto pro vapore. Nam et sulphur incinabari cum mercurio videtur mihi fumum ad fundum quendam compellere, licet non fecerim periculum in pelui aenea, nec facile fieri posse arbitror. Hoc tamen aliquando conspexi. Sulphur (si recte memini) cum hydrargyro vasculo figulino inieceram, et spe figendi, supposueram ignem. Liquor oleosus penetrabat fundum. Sed an vaporis ratione id euenerit, non liquet. Ex marcasitis ita sulphur elicitur, sed descensu. Vt dicta compendio repetam; Destillationem vaporosam duobus fieri dico modis; vnus recta eleuat vapores in alembicum; alter reflectit statim in recipientem, ille subdiuiditur in eum qui fit per cucurbitam cum alembico: et in eum qui tantum sub alembico siue cucurbita perficitur. Ibi magna variatio est ratione ignis seu caloris


page 105, image: s105

et mediorum. Hc ignis ipsam materiam detinet aut consumit. Potissimi modi recensentur in priore, destillatio per balneum, per cineres, arenam, vaporem humidum, vaporem siccum, per fimum, vinacea et similia. In posteriore cogniti mihi sunt saltem modi duo; nempe vnus per inflammationem materiae, alter per feruefactionem: et hic est duplex, vnus per feruorem ab interno motu, vt in musto; alter ab externo igni, vt in coctione, quae destillatio solet vocari per patinas; quia loco alembici imponitur ollae patina, inqua vapor collectus et consistens modice defluit. Videtur tamen in his vicem cucurbitae sustinere, vas continens materiam. Itaque posset forte rectius discretio sumi a continuitate cucurbitae cum alembico, et distantia. Destillatio per retortam etiam discerni potest. Sed non opus est singulas enumerare differentias et minutias persequi. Si satisfeci officio, est vnde Musis meis gratuler. Sin minus, imbecillitatem meam lubens agnoscam, et te correctorem feram. Da operam vt valeas.



page 106, image: s106

EPIST. XIX. DE DESTILLATIONE ARTIFICIOSA per descensum. AD VIRVM CLARISS. D. IOHANnem Hartmannum Beyerum, Philos. et Medicum Francofurtens.

SCRIPSI tibi nuper de destillatione per ascensum vaporum aut halituum. Videor mihi oblitus esse discriminis quod solet [note: Destillatio per multa vasa.] sumi a multitudine cucurbitarum in vno labro vel aheno vel fornace; et paucitate. Interdum enim fornace vtimur; inter dum destillamus sine fornace; et non raro vni adaptamus cucurbitas plures. Quin et vidi ex. vno aheno plura prominentia rostra effundere destillantem liquorem. Poterant fortasse etiam plures sibi mutuo adaptari alembici, vt spirituofiora prodirent seorsim, quo pacto fieri folet in sublimatione antimonij, qua flores expetuntur. Sed facile permittimus luxuria ingenia, modo bene fiat quod oportet. Ars necessaria secundum rationem, quam artifex singularibus accommodat industriae, praecipit. Ita patimur quempiam loco campanae, aut galeae caminum vsurpare, quo pacto solent in tabernis metallicis concameratis praefurniis excipere subuolantem fauillam. Sed artis axioma inde non facimus. Quae per descensum agitur destillatio non redigit, essentias prius in vaporem fine primario, quanquam


page 107, image: s107

vna euenire id queat in aliquo modo. Flamm adhibit circulo transudat quod liquidum est et defluit statim antequam dissipetur, quo pacto ex iuniperi, sambuci, guaiaci, etc. lignis colligimus olea et liquores Artifices aliquando operantur solertius, vt [note: Vide et Baptistam Portam.] Geberus qui repraesentat formam fornaculae in tubulum desinentis, cui ad latus annexus est focus instar trullae. Sed et supra imponitur ignis. Tubuli pars amplior materiam continet craticula distinctam ab orificio. Eam non nimis concisam esse oportet, nec tusam. Dornaeus veluti inuersam exhibet vesicam. Vulgus ollam sepelit in tellure; huic imponit aliam, eamque vel inuersam, vt os ori respondeat interuentu craticulae; vel recta adaptatam, fundo tamen perforato, et introitum claudente operculo. Quod extat, igni circulari lacessitur primum remotius, postea propinquius. Per sudorem perficitur destillatio, quanquam videatur in aliquibus etiam fieri segregatio per colliquationem sicut in panibus seu placentis ex cupro et plumbo vt argentum separetur. Loco ollae in aliquibus accipitur lignum rarum porosum et quasi transparens. Huic imposita materia vi ignis sudorem propellit, qui insinuans se per ligni poros excidit in vas subiectum. Nominant destillationem per lignum, seu vas ligneum. [note: Haec est clopsydra vera.] Alius descendendi modus est per laciniam aut filtrum aut manicam Hippocratis.


page 108, image: s108

Segregantur hac aquea menstrua a calcibus aut succis, aut aliis, quemadmodum in elutionibus euenit. Panni madidi ponuntur in vase, vbi continetur menstruum cum materia quae subsedit. Diriguntur altera extremitate in receptaculum. Vbi exhausta pars est, inclinatur vas. Non tamen in solis menstruis separandis locum hoc habet. Nam et a sedimentis ita liberantur aquae purissimae. Aliam inuenit resoluendarum calcium, et salium, aut aluminum necessitas, quae [note: Vocatur etiam destillatio per inclinationem.] vocatur destillatio de tabula aut marmore. Vnita calx cum humido aereo diffluit, et destillat in vas subiectum. Tabula lignea, lapidea, vitrea, etc. potissimum crenis aut scissuris distincta est, et quasi sulcis factae [note: Dissolutio in oui segmentis.] colliquiae. Interdum tamen compendium fit eiusmodi destillationum per oui induratum et intersectum albumen, in cuius tanquam scaphae concauitate imponitur myrrha vel calx, et colliquescit. Liquefacta effunduntur. Qui oleum hydrargyri in mensa conficiunt, quonam vtuntur artificio sublimatorio, an descensorio? Neutro dices. [note: Oleum [gap: sign for mercury] in mensa.] Ita enim fieri aiunt sicut liquor myrrhae. Induratum per plumbum hydrargyron in scobem redigunt lima, cui in auream concham iniectae positaeque in aceto vini acri affundunt spiritum ardentem quo saepius incenso diffluat hydrargyros in liquorem. Quaeri potest, sit enim haec ratio chymica


page 109, image: s109

an non. Nam videtur vulgari resolutione fieri, quo pacto et vitriolum in aquam soluunt. Si chymica sit aut peculiari tractanda erit titulo; aut accensenda destillationi per descensum, vt sit huius quaedam forma. Respondet enim apparatus. Est tamen et solutio opus chymicum. Agitur oleum hydrargyri interdum etiam per retortam: Interdum ex calce Mercuriali fit in cella. Ingeniosa est ratio destillationis qua in aquam redigitur apud Hieronymum Rubeum. Prominet vas vnum angusti oris e fornace. Hoc circa fundum porrectum canalem intra fornacera existenti alteri inserit; alterum tertio, tertium quarto, quod est receptaculum ab altero latere collocatum extra ignem. Omnia luto obducta committuntur glutine firmo, et a quouis latere adhibitis prunis ignescunt. Mercurius per orificium primi immissus fugit per media incendia, tandemque aquae specie prolabitur, licet non totus semel. Quaerere poteram num interuentu mutationis in vaporem in aquam liquescat hydrargyros; an statim ex adiaphano et terreo dissoluatur in diaphanum, et an nullae relinquantur feces terreae. Scio mirabilem ei esse naturam. In vaporem quomodo abeat, cum tam sit homogeneus, et minutissimis partibus tam exacte commistus, vt etiam in fumum subtilissimum redactus misturam seruet, tandemque reuertatur ad


page 110, image: s110

ingenium, non est explicatu facile. Verisimile est id ei euenire in igni, quod aliis in humore cellarum frigido. Sicut enim in illis terreae partes calcinatae ad aluminosam naturam salsamve fuerunt adductae per ignem; ita in mercurio. Vnde postea diffluunt prompte. Posse vero pellucidum fieri, arguunt metallorum calces reductiles, et vitra ex illis. Sed malo [gap: Greek word(s)] quam importune iudicare. Ad destillationes per descensum reuoco modum exprimendorum oleorum, quo pacto Indi ex nuce sua proliciunt oleum nucis Indicae, et ex frumento inter laminas calefactas compresso oleum frumentaceum. Et similiter ex nigella. Destillat enim in talibus liquor per suppositos aut lateri affixos canales, quanquam in copia vis pressurae etiam eleuare vltra prelum possit liquorem. In plaerisque adhibetur ignis, et filtrum. Non difficile est tamen quaedam praepinguia etiam sine calefactione exprimere vt rancidas nuces. Modus olei vitellorum facile adiungi praedictis potest, quanquam etiam destillatione per ascensum conficiatur. Qui olea florum, etc. per macerationem in sole, aut coctionem faciunt, nihil habent artis chymicae, mea sententi. Nam alteratio saltem, non autem essentiae extractio eo fit modo. Quod si deprehensum fuerit aliquid succi depositum, sicut fit in rebus aqua ardente maceratis: extractionibus potest addi. Per


page 111, image: s111

descensum non aquae tantum et olea parantur, sed et gummi, quae ratio ex natura sumta est. Nam incisae ferulaceae plantae vi ignis circulatorij supra adhibiti transudant liquorem viscidum qui defecatus concrescit. Eodem artificio sulphur aliqui ex pyromacho et similibus euocant. Sed non est consilium percurrere singularia. In summam omnia contraham, et deinde canam receffui. Per descensum destillamus; aut igni prouocato humore, aut sine igni: (ita rei difficultas cogit diuidere, quanquam mallem formas ipsas nominare, aut differentias eiusmodi, si possem, et videntur potius modi distingui quam res ipsae.) Illa duplex est. Fit enim aut sine expressione, in vas subiectum delabente liquore, idque modo per lignum porosum, modo per craticulas peruias foraminibus: aut cum expressione: et hoc, vel per laminas calefactas, vel filtra et torturam cuneorum. Haec quae sine igni peragitur, item duplicem habet classem. Nam aut per tabulam seu in clinationem sit, aut per laciniam. Vtinam ist tabul, omnes comprehendissem modos. Si qui me latent, aut quid inconcinnius a me digestum est; tenuitati meae cupio dari veniam. Si quid artificiosius inuentum fuerit; id addiscere non detrectabo. Valetudinem tuam cura diligenter.



page 112, image: s112

EPIST. XX. DE OBSERVATIONIBVS QVIBVSDAM GEneralioribus in destillatione. AD PRAECLARAE EXISTIMATIONIS et peritiae virum, D. Iohannem Hartmannum Behyerum, Philos. Et Med. Francofurtensem.

MVLTA esse tum in aliis artibus, tum potissimum in chymia, quae plus vigent obseruantium attendentiumque industria, quam praeceptis, fabula Phaethontis satis superque innuit. Instructus ille paternis praeceptis erat sufficienter. Sed vsum rei non fecerat, nec initium, progressumve, nec tempora mandatorum nouerat, multo minus si quid casu euenisset, moderamen accommodare, et errata reuocare, poterat. Ita tyrones chymici vbi pyragras Aludeles, alembicos, fornacum structuras, lutamenta, prunarum ignitiones et reliqua viderunt, et iam ad praecepta operarum admissi aquam simplicem destillatione prolectam, in receptaculum phantasi decurrunt; sibi iam de artis arcanis plene constare credunt, in morem illorum qui ad Academias missi antequam Apollinem conspexerunt omnia ad vnguem sibi explorata policentur, etiam cum contemtu praeceptosum. Sed artifex chymicus sulphuris cum sale petrae destillationem proponens stultitiam malo corrigit.


page 113, image: s113

[note: Medici attendite pharmacopoeia et aquas destillatas ab ipso magistro sedulo non a famulo vel puero oscitanter operante fieri procurate.] Optarem tale quid vetulis illis, et seplasiariis, qui tam confidenter sibi arrogant mysteria chymica, vbi ex cacabo et campana rostrata aquam paululum quid rosas spirantem profluere ex voto suo conspicantur. Ego amplitudine et difficultate experimentorum motus non ausim mihi quicquam promittere quod non longo vsu obseruatum artificibus innotuerit. Crases rerum et affectiones tot sunt, quot res numero. Non vno modo se habent ad artis magisteria omnes. Non omnes ignem patiuntur similiter. Sunt et distincti operarum fines; quorum quisque suo innotescit signo. Peritos auscultandos spectandosque, manumque saepius admouendam iudicant, qui sapiunt. In destillatione deprehensum est, quaedam indigere rigatione; quaedam suo succo, quem habent et tusa praebent copiosum, contenta macerari. Illa sicca sunt; haec actu humida. Vulgus destillatorum cuilibet herbae affundit seu fontanae seu pluuiae (nihil enim putant interesse) satis vastam molem, et suo se officio functum putat si ex rostro destillauit liquor, tametsi is saepissime nihil praeter empyreuma quoddam sapiat aut redoleat. Monent artifices aliquibus deberi irrigationem ex vino, aliquibus ex aqua propria, et quantitatem determinant tum tumoris sufficientia, tum adustionis cautela. In aromatis pro eliciendo oleo aquam ter destillatam vt exuperet


page 114, image: s114

palmum, affundi iubent, vt et in lignis et aliis siccioribus, ex genere animalium et plantarum. In descensione nulla opus est aqua. Plaerumque enim sicca imponuntur. Vnde et empyreuma contrahunt. In aliis descensionibus res plana est. Dum imbibita aqua intumescit corpus; aperit penetralia sua et ad intimam virtutem ianuam, quae sine humore, latitaret clausa. Quod si affuderis quid nimium; pauca virtus in vastitate exilescit, dissipaturque, non tantum quia spargitur, sed et a copiosi subiecti vi maiore obliteratur, nisi artificio compensare abundantiam possis, et sine iactura copiam ad pauca reuocare. Nisi etiam irrigua res sit; citius adureretur, quam opes effunderet, praesertim calore sicco. Itaque etiam in hoc paulo plus affundendum est, quam cum destillatio in balneo, aut vndiquaque calore humido peragitur. Solet autem elementaria, et nutritiua humiditas sequacior esse quam radicalis, quae plerumque oleosam sortita est naturam. Non abiiciendus animus est, si non statim prima destillatione prodit liquor totus. Elicienda aqua est vsque ad siccum, sed citra combustionem. Reliquiae denuo terendae, suoque spiritu infundendae, seu indigestione et putrefactione collocandae; et tunc [note: Respice ad aqueardentem.] reuertendum ad destillationem, donec voti fias compos. Sed tunc maceratio minus


page 115, image: s115

humoris requirit, quam cum aquam prolicis. Nota in plaerisque non totam aquam extrahi, sed saltem partem tertiam. Si extrahitur tota; rectificanda est abducto phlegmate. Huius vsus porro potest esse in oleo euocando. Attenditur hoc in planus et earum partibus vtplurimum. Locum tamen habet etiam in mineralibus aliquibus, et animalibus. Quae digerenda putrefaciendaque prius sint, quandiu, et quo fine in singularibus dicitur. Pinguia, vt resinae, etc. vix destillantur sine adiectis arenis, cinere, sale, et similibus. Sulphur domari creditur, salepetrae, tartaro et calce. Alij confidunt igni, adiectae cerae, spiritui vini et similibus. Vnctuosa et ebullientia, quale est mel, cera, etc. retinentur lapillis, aut spongia. Valet tamen et hc ignis industria. Gummi resolui solent in suis liquoribus, aceto nempe vel vino, quaedam etiam in aqua terebinthi: vocant men struum terebinthinatum. Spirituosa, vastiora exigunt instrumenta, vt mel. Mineralium spiritus postulant receptaculum amplissimum. Quaedam non vno fiunt artificio. In omnibus pene vbi igni opus est, a primo gradu paulatim progressus est ad reliquos. Phlegmata facile exeunt. Olea difficilius. Distinguuntur diuersa stillicidia coloribus et consistentia. Plaerunque aqua agnoscitur ex limpida et fluxili natura, quanquam in aliquibus sat fluat turbida;


page 116, image: s116

et a spiritu oculis non bene dignoscatur. Sequitur eam flauities, et tandem igni vltimo rubedo ignea. Si segregare ignores; diuersis opus est receptaculis. Caue tamen in recludendo enim te feriant mineralium spiritus, quibus Paracelsus aliquando fere extinxisse Oporinum scribitur. Oleosa substantia aliquando innatat aquae, et facilis est segregatio per inclinationem; aut subducta per tubulum aqua. Interdum substat. Vti poterimus effusione, lacinia, emissariis. Aliqui per filtrum seu tritorium chymicum ex charta subducunt aquosa. Olei crassities restat in charta, nec perlabitur. Non desunt qui per retortam blando igni eliciunt aquam oleo restitante. Nonnulli cochleari metallico aut pennae coliculo excipiunt innatans oleum. Substans cohibent apposito gossypio quod aquam transmittit seruato oleo. Alij infundibulum cum rostello vsurpant. In quibus non segregantur statim essentiae; solis aut fornacis moderatam implorant digestionem, qu fit vt ex suo complexu aqua dimittat oleum separandum subtili admodum industri et caute. Aliquibus placet pennae caudex exceptorius. Est in oleis verum id quod Theophrastus peripateticus scripsit, sicut in tota chymia; nempe in multis olea non esse, sed artis ope gigni et ex remotiore potentia in actum exire per multas mutationes


page 117, image: s117

intermedias, et misturam. Qui artifex id bene praestat, eum oportet diuino ingenio et peritia esse. Rectificatio necessaria est in omnibus per descensum actis. Peragitur illa affusione spiritus vel aquae cuiusdam, maceratione et repetita de stillatione. In aliquibus saltem calore mitiore auorcatur subtile oleum a foetente viscositate. In floribus destillandis ignis regendi modum tritu inuestigant. Si floris odor euanescit digitorum attritione aut deterrior redditur; indicium est extare in superficie subtilissimam essentiae partem cum tinctura. Si melior redditur; latet in recessu. Itaque ibi leuior opera et calor mitior, vt est balnei blandities, requiritur: hc intensior. Aquae praestantiores fiunt, si nouis infundantur rebus, et iterum destillentur. Quidam non resumunt herbas, sed immittunt semina, vel radices, et a maceratione destillant; destillatum rectificantes in sole. Aliqui rosaceam instillant. Plus aquae colligitur exalembico frigida circumdato. In aliquibus primum exit aqua inefficax ex vapore tenui; sequitur succus crassior et virtute praegnantior. In aliquibus contra fit; veluti in vini spiritu quod prius emungitur, fortius est; posterius aquosius. In aceto contra fit. Aquae interdum sedimenta seponunt, quae sunt corruptionis causa et indicium heterogeniae


page 118, image: s118

seu impuritatis. Hae corriguntur destillatione lenta qua quod tenuissimum est abstrahitur. Aquositas restat in vase. Ita et vetustae, nisi penitus sint corruptae, possunt corrigi. Quidam infundunt nouae substantiae; sed id non probem in plane deprauatis. Sed quis singula enumeret? Qui de oleis, aquis et aliis magisteriis sigillatim praecipit, potius de eius modi regulis et cautelis monere debet. Meae ignoscendum est loquacitati, quia iam non ago artificem, sed congerronem, qui non artificum rimatur mysteria, sed vilia popelli scruta persecutus centones suit. Ego a te, Iohannes Hartmanne, ingenio summo expecto digna. Cura vt valeas.

EPIST. XXI. DE VESTIGIIS DESTILLATIONVM quarundam in Galeni scriptis. AD VIRVM CLARISS. ET DOctiss. D. Bartholomaeum Hubnerum Phil. et Med. Erfurdensem.

QVI rerum metallicarum sibi comparauit, Hubnere praeclare, noticiam certam, eum non procul abesse a verae chymiae artificiis, quae nostris temporibus magno coluntur studio, iudico tibi mecum conuenire. Quemadmodum enim ex Gebri principis videre est commentariis et his quae ab Hermete


page 119, image: s119

accepta et a Lullio, Alberto, aliisque pluribus tradira in omnium pene sunt manibus; e metallorum scientia chymia est exorta, huiusque illa mater [gap: Greek word(s)] . Nec obscurum est, eos, quicunque operam dant chymiae et in ea exercentur recte et cum fructu, [gap: Greek word(s)] initio cognouisse. Idem testatur nominis apud Suidam et alios expositio: Idem operationes quam plurimae quas chymici cum metallorum magi stris et praeparatoribus habent communes, neque quicquam aliud est pars quaedam illius, nisi metallorum tractatio. Ille tuus aduersarius, quid aliud fere crepat quam mineralia? Quae materia medica parachymicis et circumforaneis multis potior est minerali? Chalcanthum, sulphur, mercurium, aurum, plumbum, ferrum, etc. artificio chemico elaborata ostentant obtruduntque passim. Non possum itaque satis mirari imo ridere et explodere ineptam impudentemque censuram osorum Galeni, qui ex micis quibusdam Hippocrateis e vestigio gigantem parturiunt chemicum, magnas autem Galeni praetereunt coenas. Multo vberior est in scriptis pergameni de mineralibus historia, cognitioque quam in praeceptionibus Coi senis. Solent illi [gap: Greek word(s)] poetarum quorumuis aenigmata et fabulas inconcinnas chemicae assignare scientiae, et mirifica arte accommodare. Qui fiat, poetas naturae arcana inter iucunda


page 120, image: s120

deliria et lusus didicisse, philosophos summos, qui nihil vnquam sibi ad omnem naturae angulum excutiendum, reliquum fecerunt diligentiae, ea non fuisse assecutos? sed producam ex thesauris Galenicis quaedam [gap: Greek word(s)] , praeclarae eruditionis circa initia chemiae vberrima documenta. Vidit is in Cypriis scaptensulis destillationis naturalis, qua ex aqua quadam metallica seu minerali concreuit chalcanthum memorabile exemplum, idque annotatis loco, causis efficientibus, formalibus, vasis et aliis ita descripsit. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)]


page 121, image: s121

[gap: Greek word(s)] Et paulo post [gap: Greek word(s)] , etc. Locum pene integrum descripsi propter euidentiam, qua etiam disciplinae chymicae obseruantur vocabula. Inest exemplum solutionis, coagulationis et destillationis per descensum. Narrat ex specus in transuersum acti parte pendente a fossoribus sulcata, destillare humorem viridem, crassum et tepidum. Locum autem destillationis esse tepore quodam praeditum, vt prima balnei pars proma lacterium vocata. Solutionem et destillationem designari dico. Cum enim terra fuerit atramentosa, et principiis aeris, seu succis et spiritu aeris atramentique seminariis, quod ex odore et sapore patet perfusa; aqua coeli aut vicinorum collium ibi percolata, resoluit secumque traxit illos succos, quo pacto solent chymici ex cineribus lixiuia facere, et resolutas partes postea per diuaporationem humidi aquosi coagulare. Destillario autem designatur nomine pene proprio [gap: Greek word(s)] , dum ait: [gap: Greek word(s)] ,


page 122, image: s122

quo pacto etiam separationis meminit, dum cadmiae generationem persequitur, vsus voce [gap: Greek word(s)] , vt etiam in hac parte occurri possit Galenicomastigibus parachymicis, qui multa de praeparationib. suis perseparationem spagiricam temere garriunt. Praeter solutionem percolationem seu filtrationem, vt loquuntur, et destillationem etiam coagulationis assunt documenta. Ait enim a mancipiis fossoribus congeri liquorem stillatitium in labra quadrata e terra figulina, vbi paucis diebus conuertatur in chalcanthum, seu vitriolum. Vocabulum disciplinae etiam Aristoteli vsitatum, est [gap: Greek word(s)] , quasi concretum aut congelatum dicas. Fit autem hoc, dum adhibito calore moderato euaporat humiditas tepida, et relicto frigore succus concrescit, quo pacto artifices coagulant vitriolum, salem petrae, alumen, sacharum candi dictum, et similia. Naturae quidem eiusmodi operum perfectiones sunt primario; veruntamen quia illa adiuuatur et dirigitur ab arte, Galenusque istam artem probe cognouit; et artificiales sunt vocandae, et Galenus aliqua artis scientia donandus. Sed hoc loco relicto, alium attendamus. In chymicis per descensum destillationibus et coagulationib. etiam haec est, qua ex ferulaceis plantis proliciuntur succi pingues et gummosi. Galenus id artificium


page 123, image: s123

(licet rudius) multis in locis descripsit, nempe vbi de succo agit cyrenaico, quem excipiunt [gap: Greek word(s)] . Profluit enim humor [gap: Greek word(s)] , qui paulatim coagulat concrescitque. Ita de Opopanace et aliis plurimis, quorum parandorum ratio postea in artem est transscripta. De hydrargyro ait idem, quod non sit [note: Hydragyros.] [gap: Greek word(s)] . Iam autem parandi Mercurii modum sibi arrogant chymici, non improbantes etiam vulgarem praeparationem, quae nihil aliud est, quam destillationis per ascensum, exemplum viuum quanquam instrumenta, et fornax a subtilitate chymica parumper abscedant. Quis vero tam sit iniquus, vt diligentissimo rerum inuestigatori Galeno, qui non dubitauit propter Asphalti naturam, et sigillum Lemnium aliaque, remotas admodum adire prouincias incognitam, [gap: Greek word(s)] ausit affirmare? Poteram etiam aliquid argumenti capere ex illo ipso principio naturali, Galeno notissimo, quod chymici ad artem suam honorandam stabiliendamque ex microcosmo petunt. Sed in re manifesta non arbitror operosis opus esse probationibus. Paulatim artes capiunt incrementa; paulatim innotescunt prouinciis, idque non raro saltem per partes. Non absimile vero est, Galenum non principia tantum, sed et aliquas nouisse particulas in publicum


page 124, image: s124

ex latibulis protractas. Certe Diocletiani tempora non multum absunt ab aetate Galeni. Istis autem tota pene AEgyptus chymicas vsurpauit [gap: Greek word(s)] , neque tamen ibi natam artem consentaneum est, cum etsi in AEgypti montanis versus Arabiam metalla fuerint celebria; tamen aliis extiterint posteriora. Ex Asia minore, Chaldaea, Babylonia, vbi etiam primi exorti sunt fabri ferrarii, eo migrasse artifices crediderim, aut inde petitam artem, sicut postea etiam in Palaestina ceperit nobilitari ista professio, Finge Galenum antecessisse Diocletianum annis centum quinquaginta; cum metallica scientia longe sit vetustior, et chymia inde extiterit: hanc quoque vetustiorem fuisse, neque intra tam breue spacium inuentam et tota regione excultam, licet coniectare. Empedocles tempore Themistoclis et Artaxerxis Longimani vixit, Hippocrate vetustior. Atillum Albertus lib. 3. metallicis cap. 8. annumerat Alchymistis. Defendamus itaque eorum qui de literis et medicina bene sunt meriti, gloriam et existimationem, neque concedamus impuros istos verae scientiae contaminatores in viros debachari bonos. Sed te pridem istud sedulo marchinari persuasum habeo. Itaque non est, vt te multis in stigem. Vale.



page 125, image: s125

EPIST. XXII. DE DESTILlatione ex praeceptis Gebri. AD VIRVM ORNATISS. ET Doctiss. D. Bartholomaeum Hubnerum, Phil. Et Med. Erfurdensem.

LIBENTER tecum, Vir erudite, de rebus colloquor chymicis; propterea, quod et te sciam eiusmodi naturae artisque operib. delectari, et ego magnam inde capiam voluptatem. Non parum autem ista contemplatione etiam nostra adiuuatur medicina, quo pacto superiore epistola Galenum nostrum docui artem suam chymica scientia illu strasse: Si itaque artis medicae incremento et luce delectaris; studiorum meorum rationem non improbabis. Agam autem hoc epistolio tecum de destillatione ex sententia Gebri, quem quidam Regem Hispaniae et nepotem Mahometis fuisse, et ante annos fere nongentos vixisse perhibent. Destillatio est (inquit ille) vaporum aqueorum in suo vase eleuatio. Non faclie reprehendo veterum iudicia. Propter antiquitatem enim, et quod, vt Cicero loquitur, illi origini propinquiores, facilius, quae vera forent, vidisse, existimentur; primum etiam quodque vulgo verissimum iudicetur: admiratione potius et reuerentia sunt digni, quam eorum dogmata odiose conuellenda. Sed quis dubitare prohibuerit? Vtrum destillatio


page 126, image: s126

sit eleuatio, an quid aliud, non absurda est quaestio? Modum de stillationis eleuatio vaporum describit quendam: destillationis essentiam non exprimit. Contrarium enim potius dicit, quam idem eleuari, et destillare sibi aduersantur. Perinde est, ac si pluuiam nominares humiditatis aqueae ex aere factae ascensum. Audirem vero ipsum suum hoc dogma defendentem, quo pacto retinere posset definitionem agnita specie destillationis per descensum: in qua plane milla fit eleuatio. Nec in genere tantum scrupulus est, sed et in subiecto. Vaporum aqueorum eam esse dicit. Quid? vaporesne destillant? An ignoramus, quid stilla, gutta, [gap: Greek word(s)] , etc. ? Philosopho vapores [gap: Greek word(s)] Et vt ille inquit, aqua facta per se enim momento quidem in summo sub si stit, sed statim delabitur. Sed si vapores aquei destillant, quo referentur halitus oleosi et spiritus? An suspicandum est interpretem Geberi sententiam non fideliter expressisse? Si addas: Et postea in aquam concretorum delatio; integra erit definitio duabus partibus absoluta. Quomodo enim tantus vir tam pueriliter errauerit? Subiicit paulo post; destillationem per ignem aut per alembicum eleuando fieri, aut descendendo. Vnum


page 127, image: s127

ergo saltem definiuisset modum. Vtinam istud pharmacum sanaret morbum. Vereor, enim mihi obiicias illam per descensum, in qua modi quidam sunt absque omni vapore dato aut concreto, veluti cum per tabulam et laciniam destillamus. An hae destillationes dici per se non merentur? At Geberipse agnoscit destillationum per filtrum. Arbitrandum est, ob similitudinem quandam hunc modum adiectum esse nec pertinere proprie ad destillationem [gap: Greek word(s)] . Sed si ita sunt excusanda errata, et obscuritati et confusioni patrocinium quaeretur. Improuide potius definiuerit Geber; aut interpres mentem eius mala fide reddiderit. Porro dupliciter distinguit destillationem ex causae cuiusdam instrumentariae praesentia vel absentia, [note: 1. part. an. 3.] quod tamen Aristoteles reprehendebat, negans diuidendum esse per priuationes, quod priuationis per se nulla sit differentia, et nulla species eius quod non est. An itaque consultius est ascensu et descensu distribuere? Nam si per ignem et absentiam ignis diuidas, diuellenda erit destiliatio per descensum; Erit etiam admittenda metaphora a doctrina axiomatica, et necessaria aliena, dum per ignem intelligendus est modo ignis flammeus, modo calorsolis, fimi, acinorum, musti et aliorum. An Gebri tempore ars non erat tam ampla, quam est hodie? Sed sequamur Geberum. Quae per ignem


page 128, image: s128

perficitur ascensu et descensu dirimitur. Modi per ascensum numerantur duo, vnus per aquam, alius per cineres. Atqui nostri destillant etiam per arenam, et non raro nullum adhibent medium vt cum aquae regiae in furno reuerberante apparantur. Destillationis per descensum cum igni, ratio, mutile et imperfecte describitur. Iubet descensorio vitreo includirem destillandam, operculo id tegi, et luto obduci, supra adhibito igni. At vbireceptaculum? Destillationis sine igni, exemplum ponitur ab stractio aquae per filtrum: etiam hoc mancum est. Nihil de tabula, nihil de ligno, de campana [note: Chemia quid lib. 3. de metal. cap. 7.] et aliis; sed et in aliis praeceptis admodum videtur esse mirificus. Refert Albertus coelesten (puto designari Chymicum quendam) chemian dixisse scientiam, quae inferioribus metallis nobilitatem attribuit superiorum. Geber ait, descensionis vsum esse [note: Chemia angustius accepta.] in oleis eliciendis ex vegatalibus. Amplior itaque Gebri ars est, quam Caelestae. Redargui videtur et Suidas, qui chemian auri et argenti [gap: Greek word(s)] nominat. Neque tamen praeceptum illud Gebricum puto esse [gap: Greek word(s)] . Nam olea per descensum non fiunt ex omnibus, et ex aliquibus enim possunt quidem isto modo. Consueuimus ligna, cortices, ossa, radices: maiore etiam industria flores, iuniperi baccas, moschum et ambram per descensum extrahere. Hodie illud


page 129, image: s129

artificium auctum est. Nam modus desoensionis etiam hic est, cum per lignum porosum traiicimus; item cum in pelui mundata rersaque e combusta charta vel scopis oleum exugimus; item cum frumentum marmori impositum ferrealamina calida premimus et oleum euocamus, etc. Vsitatius tamen est, olea plaeraque ascensu conciliare siue recta siue retorta cucurbita. Sed quis est finis Gebricae de stillationis? vt liquor a fece liberetur, et syncerius conseruetur. Nostrates artifices hunc finem spectant in rectificatione. Principaliter autem destillationem adhibent ad essentiae partes a corpore liberandas, exugendasque. Non raro aquae gratia non suscipitur, sed vt subtilissima essentia, quae subsedit in fundo a commisto liberetur menstruo, et puluis maneat syncerus: aut vt oleum separetur ab aqua. Taceo succorum subtractionem et sulphuris ex vena sua per descensum euocationem. Quaedam per descensum pulueres seu calces in aquam redigit. Sed Geber angustiore fine contentus fuit, quia [note: Nota hoc etiam de aquis fortib quae non debent venire in vsum artis nisidefecata.] potius ad metallica artificia adiumentum petit. Inquit enim depuratarum aquarum vsum esse in irrigandis spiritib. Et medicinis mundis, enim quid labis his ab aqua accedat feculenta. Metallica resoluuntur ab aquis acutis, et calcinantur: calces irrigantur item aquis certis ad exaltandam vim earum.


page 130, image: s130

Postea diffluunt, miscentur, coagulantur, [note: Finis destillationis per descensum.] reducunturque. Hoc spectasse Gebrum credo. Ita in fine destillationis; per descensum [gap: Greek word(s)] apparet valde. Ideo inuentum descensum monet, vt extraheretur oleum purum in sua natura, quod quia sit combustile, non potest fieri per ascensum. Nos experimur empyreuma, nisi ingeniose caueatur nullibi tam imprimi; quam in descensu. Sicca enim hc imponuntur. Sed Geber vix loquitur deoleo vulgari. [gap: Greek word(s)] suum habent oleum combustile, incombustile, pro gradibus praeparationis. Ex hydrargyro id concinnatur, et sulphure. Firmatur haec interpretatio verbis sequentibus, cum inquit: color eius qui cum substantia sua permistus est; ita exit. Hic enim iuuare potest in casu; quasi dicat, in sublimatione colorem non seruari; quod sit in combustili substantiae parte. Necessarium tamen illum esse, quia in proiectione, hoc est, dum medicina aurifica proiicitur super metalla immutanda tingendaque praestet adiumentum perfectionis. Miscet autem ille doctrinas. Paulo post enim inquit, per cineres eleuari colores et grossiores terrae partes, vnde et vehementiori administrentur igni. Non immerito sophista appellatus est a Bernhardo. Illud intelligi potest de combustilibus, hoc de fixis, quibus color inse dit altius. Sed non est, vt fatigemur


page 131, image: s131

[note: Separatio olei ab aqua.] perplexitatibus. Vtilem habet doctrinam. de modo separandi aquam et oleum, quae simul exierunt. Docet in balneo id fieri debere, non autem in cineribus. Balneo ait posse ex rubicundissimo oleo extillari aquam impidissimam, oleo rubente infundo restitante. Huius veritatem confirmat experientia. [note: Nota inoleis halitus et Vapores esse mistos separabilesque.] Notandum est quod destillationem vocet magisterium, qua voce abutuntur specialiter parachymici. Additartisicio illo separari elementa. Etiam hoc axioma receptum et, vsu est comprobatum. Apparatum destillationis [note: Geber in descriptiono operationis apertus.] per cineres et aquam describit verbis apertis. Itaque Tyro hic fidere illi potest. In regendo igni obseruat gradus. Sed coniungendi ignis gradibus sunt etiam destillantium naturae. Primi gradus est aquea materia; secundi flauescens, tertii rubicunda, nisi quid singulare habeat id quod impositum est. In adornatione balnei meminit serti straminei. Lullius Vlstadius et reliqui eius compendium fecerunt per circulum ferreum, detinentem cucurbitam pondere suo, in fundo. Comprehendit autem Collum eius alio circulo, qui connectitur imo interuentu bacillorum ferreorum. Loco lanae quavestienda cucurbita est, lutum in aqua durans inuenerunt. Haec ex Gebro tecum placuit conferre. Si quid acutius habes mihi communicabis. Existimo enim non inter alios tantum, sed et inter nos valere


page 132, image: s132

illud vsu tritum: [gap: Greek word(s)] . Fac vt valeas.

EPIST. XXIII. DE HIPPOCRATIS SPAGIRIA circa destillationem. AD VIRVM PERITISS. D. BARtholomaeum Hubnerum, Phil. et Med.

BENE sperandum est de diuina erga nostram medicinam clementia, gratiaque postquam eam insectantur studiorum suorum functionumque legitimarum desertores Monachi, plebani (quos vocant) rabulae, aurifices, vetulae, mulomedici, organicines, et omnino nebulones, alcinoique, et quae Poeta vocat ambubaiarum collegia, quae ad ventrem suffarciendum ex malitia quaerunt praensidium. Si professio nostra illegitima foret, si ars vana; perinde vt loquuntur illi, laudabilia non deforent ingenia, a quibus ad hoc ipsum excitis vocatisque stabili et perpetuo iure emendaretur. [gap: Greek word(s)] . Quanquam itaque abripiunt ad se quosdam, quorum erat potius a DEO institutum et conseruatum hacterius ordinem pro virili tueri, illi aduersarii: consolari tamen nos debet iustae functionis conscientia. nec ponenda, quibus artis nostrae veritatem


page 133, image: s133

defendamus, arma. Scio te mecum sentire. Ideo enim et te obiecisti hactenus hostibus intrepide fortiterque et pro vera medicina strenue depugnasti. Talibus datis antesignanis, securus de rei medicae sum incolumitate, quanquam his temporibus. callide admodum sua tractent arma aduersarii. Simulant consensum cum nostris, donec praeclaros ab arte titulos sibi comparauerint. Sed moxabiecta explosaque illa, dignitatis nomen seruant, eaque tanquam larua scelerum et malitiae suae abutuntur. Inde audiendum nobis est, Galenicos ipsos suam damnareartem, et poenitentia professionis ductos, in paracelsicam irrepere officinam. Quidam veteres imitati [gap: Greek word(s)] omnes ingenii intendunt neruos, vt repudiato Galeno, Hippocratem faciant suum eumque ex fyncero veritatis professore transmutent in falsarium impostoremque paracelsicum. Euincere enim ex dictis quibusdam conantur, illum calluisse spagirian paracelsi, quo pacto nosti, istum ineptum, qui se Erfurdicum praedicat medicum, haud ita pridem stolide gloriatum. Lullius ille Monachus idem ante demonstrare attentauit, prolata ex Prognosticis sententia, [gap: Greek word(s)] . Coelum philosophorum, seu quintam vini, aut aliarum rerum essentiam indicariisto DIVINO ait, Galenum ob id suggillans, quod veritatem


page 134, image: s134

eius dicti noluerit narrare sub stituta dispositione aeris in locum quintae chymicorum, naturae. Non quidem a vero vsque adeo est remotum Hippocratem principia eius artisicii perspexisse, etiamsi de nondum plene cognito nondum voluerit praecipere. Et quid praeciperet? Tunc temporis chymia metallorum ad alios vsus notior erat, quam ad medicinam. Versabatur enim in transinutatione. Celsus refert quorundam sententia Democriti discipulum fuisse nostrum senem, quod tamen ex epistolis non apparet, nisi iam silicernium subiecerit se disciplinae. Democrito vero asscribunt artis aure aescientiam, prolato libello de ista typis excuso, ex quo, frequens est sententia; Natura natur gaudet; natura vincit naturam, et c. quae tamen dicta referuntur etiam ad Ostanem Magum. Non desunt, qui arphorismos, Coacas praedictiones, Gnidias sententias et alia a Salomone Iudaeorum rege profecta arbitrantur. Cum enim vniuersus mundus sapientiam eius Regis admiratus vndique ad audiendum confluxerit et exceptas regulas sanandi ex ore eius domumque reportatas templorum foribus, valuis et tabulatis inscribi curauerit: illas ipsas esse credunt, quas postea Hippocrates collegit, conscripsit, et per discipulos propagauit. Salomonem autem fuisse chymicum, multis arguunt indiciis.


page 135, image: s135

Si omnium rerum naturalium notitiam habuit, et Chaldaeorum AEgyptiorumque est delectatus consuetudine, semper Graculo assidente graculo; hi autem etiam praeter magian et cabalam occultam professi sunt chymiam, qui sit consentaneum Salomonem non fuisse chymicum? Quicquid item est in Cantico Canticorum, pulchre congruit cum lapidis artisicio. Nam, cum dicit: Nigra sum, sed formosa; caput corui videtur intelligere, quod foris nigrum est, intus, seu in recessu cum summis diuitiis et virtute, summam obtinet pulchritudinem. Sponsus est rex seu aurum. Sponsa est regina seu argentum, quae duo iunguntur in arte, seque osculantur mutuo. Per Turturis collum accipitur varietas colorum, et pauonis cauda dicta. Hyemem interpretantur tempus putrefactionis. Imbrem, imbibitionem. Flores sunt Rosae albae et rubrae, seu argenteus et aureus color in lapide. Amisio dilecti est auri occultatio; ita et spoliatio eius secundum exterhum vulcum destructio; et omnino omnia possunt ita transformari. Salomon etiam dicitur fecisse abundatem auri copiam Hierosolymis, sicut et rex Tyri, qui ob hoc et geminarum confectionem, se aequauit DEO. Fuit ergo spagyrus secundum mentem parachymicorum. Hoc autem concesso, si


page 136, image: s136

sparsa sunt Salomonis dicta per vniuersum orbem; non absurdum est, artis notitiam peruenisse ad Democritum, et ab hoc communicatam Hippocrati. Negligit hic phantasticas qualitates Galeni, inquit flagellum Galeni, sed requirit rerum [gap: Greek word(s)] : hoc est, quintas essentias ab elementari natura abstractas. Spagirum ergo Paracelsicum fuisse concludit. In hunc modum, vbi nobis ab stulerunt Hippocratica praecepta, facile putant, se obtinere posse professionis nostrae illiberalitatem [gap: Greek word(s)] . Sed ridiculam insaniam. Si viueret Hippocrates, longe iustius porrigeret eiusmodi deliris Elleborum, quam Democrito. Non tam inuidus ille erat, quin discipulis aliquid de spagiria sua communicasset, si artem agnouisset. Ego, vt dixi, principia quaedam illi attribuerim, quae tamen tunc temporis non sat fuerunt exculculta, neque ad medicinam adhibita transmutatoriae imitatio. Non itaque quenquam nostrum medicinae Galenicae poenitere debet, hostibus eius tam fatuis, et deliris. Vale.



page 137, image: s137

EPIST. XXIIII. DE OBSERVATIVNCVLIS QVIBVSdam in destillatione. AD CLARISS. D. BARTHOLOMAEVM. Hubnerum Phil. et Medicum Erfurdensem.

REPREHENDIT in tinctura sua Paracelsus veterum spagyrorum artisicium, quod operae habuerit dispendia prolixa, et toedij plena. Longa via est, inquit, (lapidem nempe ex eorum instituto praeparare) si sciuissent concordiam Astronomiae cum Alchymia, sicut in Hermetis apocalypsi oltendi, compendiosiore intinere ad Rubei leonis aerarium peruenissent. Haec ille. Non diffiteor, Hubnere praeclare, praestare artificem artifice, alterumque altero operari solertius, peritius, et compendiosius. Hoc enim in aurisicio pridem monuit Arnoldus, Rupescissa, Bernhardus, Turbae illustrator et alij, qui ostendunt citius absolui opus a perito, quam inexercitato, citius item si principia astralis naturae adhibeantur, quam si integra et cruda, quanquam hoc dicant cum minore coniunctum esse periculo. In destillatione item non parum exuperat ruditatem, ineptitudinemque industria, prudentiaque. Laborant alij cautius et fidelius; alij oscitanter intet manus versant operas. Illud maturat opus; hoc tardat. In agricultura oculus


page 138, image: s138

Domini, et vestigium plurimum habet momenti. In chimia non minus. Praesens enim artifex signa et articulos notat; qui opus cinifloni, pueroque commendat, ipse interim genio indulgens, non raro periclitatur. Experientiae, diligentiae et sagacitatis comes est [gap: Greek word(s)] . Veruntamen non est festinandum, vbi naturae imperetus, quo principaliter in chymia agente valet artifex, per determinata progreditur spacia, et formas intermedias seu deinceps positas requirit ante vltimam. Multa fiut laudabiliter paulatim mouendo. Si vrgeas effectum ante tempus et progressum necessarium naturae et arti; euerteris totum. Non fiunt rosae ante calicem, nec calix ante pediculum et folia. In oleorum destillatione vidi quosdam qui sibi statim policebantur balsamum. Itaque igniebant alacriter. Sed combustio sequebatur, non extractio. Non omnia edit statim natura. Vbi extracta est herbis aqua; sequetur oleum repetita tritura, digestione, et destillatione. Notandus hic processus est etiam in artificum descriptionibus. Paucis verbis saepe indicatur operatio; at requirit spem longam, et repetitiones intercedentesque praeparationes multas. Solicitanda exorandaque natura est crebro instando, et circumspecte diligenter annotatis signis, in quibus est rerum momentum, quibusque artifex instruitur, vt sciat quidnam agere conueniat. Illa autem signa non


page 139, image: s139

semper possunt oratione expediri. Vsu discuntur. Obseruandum item est, quae quibus proficiant additamentis. Nam in pluribus est familiaritas ea, quae opus accelerat; in pluribus etiam ea inimicitia vt si adiecta fuerint, plane later lauetur. Sicut in metallica ferrum refractarium et venae. pertinaces diffluunt facile ope fluorum, arsenici marcasitae, vitri, scoriarum, salis petrae, stibij et aliorum: ita destillant multa rectius copiosiusque accessu promototis. Promouet autem plaerunque menstruum, cum quo res est macerata, cui sit potestas reserandi ligaturas, penetrandi, et facile scandendi, vt vini essentia, quae appellatur philosophorum coelum, cui inserendae sint loco astrorum, aliarum rerum essentiae. Cauendum est enim adiiciatur id, quod vim quaesitam destruit, vt, si aqua rosacea poscitur, non est addendus vini spiritus, qui refrigerandi vim retundit, sicut nec luculento igni opus vrgendum. At si oleum quaeras et naturam aeream; ipse proderit. Irrigandae itaque rosae pro aqua excipienda sunt vel alia destillara, vel rore, vel pluuia, vel alia destillata eiusdem generis; et addenda haec istis concisis, tusisque et aliquantulum maceratis. Vulgo affundunt fontanam magna copia, vt lucrum sit grandius. Sed peccant. Siccioribus liberalior debetur


page 140, image: s140

eaque non fontana simplex, sed destillata semel atque iterum. Sic enim subtilior sit et penetrantior, eleuatque essentiam herbae felicius. Qui validiorem quaerunt, aut alembico implicant rem eandem obiecta craticula enim decidat e ligneis segmentis; aut destillant denuo infusam nouis maceratamque; aut ad paucam redigunt destillatione; aut rectificant ad solem. Si separandum est menstruum; eo commodior erit destillata aqua, vel ros, vel pluuia, quia fugacior. Et hoc nomine etiam ardens aqua commendatur. Sicut plumbum ex vena exugit argentum, et postea facili iactura ab eodem secedit; ita facit aqua ardens evino in destillatis, quanquam huius conditio melior plumbi, quod non raro perit. Illa autem seruari potest. Si non satis acutum est menstruum, exasperatur, veluti sale fecularum vini, vini destillatum; et aqua mellis sale capitis mortui. Haec tamen potius in solutione vsurpantur, quam in destillatione. Quaedam destillata sunt valde spirituosa. Itaque facile ebulliunt exuperantque alembici confinia. Haec retinentur ad ditamento salis, aut calcis, aut arenarum. Interdum interponitur spongia, vel colum, aut simile quid. Sicut ex metallis non facile fit mercurius nisi per salem tarrari; et Paracelsi electrum non soluitur nisi septem sphaeras ter percurrerit, et arcano tartari fuerit ablutum, hoc est ter per antimonium


page 141, image: s141

quasi ad spiritualem, et astralem naturam fuerit adactum, et spiritu salis tartari ablutum: ita ex aliquibus non extrahas destillatum nisi per certas quasdam res, quae proprietate quadam agendi sunt instructae, ante opus praepares. Scribit Lullius, Vlstadius et alij de mirifico stibij cum aceto destillato; sed hoc non assequeris nisi per salem ammoniacum et spiritum salemve tartari. Ita vt ex tartaro elicias spiritum; redigendum prius in salem est, sicut vitriolum ante rubificandum. E sandalo rubeo extraxeris tincturam facile per vini spiritum; at non ita per aquam. Auri sulphur destilllatur ope hydrargyri, non autem aquae fortis. Ita aliqui per salem petrae prius domitum ex sulphure euocant oleum. Interdum auxilij festinatio cogit nos ex tempore consilium petere. Sunt itaque quaedam apta etiam ad paucas horas: veluti myrrha, gummi ammoniacum, chalcanthum, et similia, quae facile soluuntur in oui indurati segmentis. Si cui compendium est faciendum propter defectum ignium et vasorum; is in talibus seu ouo illo vtatur defosso in terram; seu a filamentis suspenso ita vt in cauitatem iniecta materia per fundum stilo ferreo pertusum destillet in subiectam concham. Hoc compendio liquescunt calces metallorum destillantque vt non opus sit tabula. Eodem multa alia salis, aluminis, chalcanthi


page 142, image: s142

aut gummi solubilium naturam obtinentia. Sed vix quicquam ingeniosius est ad omne compendium, praeparationum industria, quam dum occultant artifices, maxime deludunt imitatores. Nec est parum artis in regendo igni, et cuique conuenientem eligendo. Solet quidem ignis prunarum permutari lignis; sed vbi gradus attendendi sunt, vix fieri potest vt ligna prosint. In reuerberio ea laudarim, sed non in aliis. Ita differt etiam ignis lignorum, et candelarum. Hic potest certius moderari. Stipulae et sarmenta res chymico sunt molestae, sicut nec sal bonus ex muria illorum ope excoquitur. Ignis tepidus multa habet compendia, de quibus alio loco. Habet et furni constructio, habet catinus, et quae huic ingeruntur. Destillatio per refrigeria et canales tam aquas quam olea fundit promtius. Paucam materiam magnis destilare vasis, et magnam paruis; operis dispendium est. Diuersis ignis gradibus, et materiae dispositionibus alij atque alij exeunt liquores. Hi si sint separabiles, possunt vno excipulo capi; sin minus; separatim excipiatur. Est interdum, vt vno igni, vnoque fornace aut calore plures destillationes peragamus. Si res sunt similes; procedit opus ad quantitatem quoque. Sin dissimiles, nisi ita collocatae sunt vesicae vt diuersum ignis gradum patiantur, opera luditur. Interdum eodem igni de stillamus per ascensum et descensum;


page 143, image: s143

eodem digerimus. Eisdem vasis destillamus et sublimamus. Sed plaeraque horum etiam in vulgatis inueniuntur libris. Nec opus est ad te artificem multis. Quae scripsi, mei exercendi gratia proposui, vt tu veritatem iudicares, quo facto iunioribus prosim rectius. Dicunt eum qui callet lapidis artificium, non difficulter quid in vniuersa chymia fugiendum aut prosequendum sit, videre, modo rerum naturas et proprietates attendat, possitque operi accommodare. Est in fabulis Amadisi Turris vniuersi; et in Frischlini comoedia pureus Indicus, in quibus quicunque sit constitutus, videat audiatque vniuersa quae in orbe geruntur (modo oculos auresque possit accommodare.) Eiusmodi res fortassis lapis est. Quaero ex te, Vir erudite, an non putes destillationem quandam institui posse ad imitationem sanguisugarum, vel antliorum, quibus ex voraginibus gurgitibusque terrae in summam altitudinem aguntur aquae. Possit fortasse, si quae essent hirudines essentiae tantummodo appetentes, veluti cum apes mella comportant; et vinum depressu aquae ad summum contendit, in quo si epistomiolum esset, destillaret. Est quaedam subtilitas in grauitate et vacuo. Plinio fortassis etiam spongia et iuncus aliquid suppeditaret. Sed vale.



page 144, image: s144

EPIST. XXV. DE ALIIS QVIBVSDAM AD DESTILlationem spectantibus. AD BARTHOLOM. HVBNERVM Phil. et Med. Erfurdensem.

NAE magna interdum est nostra in rebus gerendis tarditas. Quoties indignamur, plebeis hominibus solerter admodum succurrere quod nos, diu frustra versauimus, quae siuimusque? Quomodo prunae essent caua manu gestandae non intellexerat vetula, antequam ab adolescentula disceret. Solicitum me aliquando tenebat hydrargyri destillatio, in qua integri dies erant consumendi. Interueniebat qui vnius horae spacio ternas libras eleuari posse monstrabat. Qui oleorum metallicorum apparatum a magistris descriptum inspiciunt, quantis circum fluunt difficultatibus? Nec enim leuis operae esse videtur ex tam duris et refractariis corporibus exprimere oleum. Assyluanus autem profitetur tam facilem apparatum, quam est pellioni pellium elaboratio. Et certe leuis videtur via esse per calcinationem et solutionem. Ita enim fariunt oleum ferri, stibij, Iouis, Saturni, lithargyri, et aliorum, sicut testatur cum Gebro Syluius. Quidam promittit sublimationem auri breuem leuemque; alius eiusdem pene momentaneam in aquam oleum ve solutionem.


page 145, image: s145

Quidam in mensa coagulant figuntque hydrargyron. Alij ex vena argenti compendiosissime excoquunt argentum. Facile praecipit Paracelsus; si metalla funduntur per salem circulatum, conspicitur mercurius. O praecepta expedita. Si experiri coneris, Sisyphium saxum frustra voluas. Negant nobis adesse intellectum, et claues. Negant nos sacros esse. Liceat quidem solis illis esse sacris, sed qu fit vt ego sim tam stupidus, vt non inueniam idem artificium? Consulebam aliquando Nicolaum Maium de artificio lapidis, eiusque difficultate. Ille, nescio quae praecepta exponebat aenigmatice, et in fine accinebat hoc distichon:

Mercurij exores auiam nisi, Docte Libani,
AEnigma Mai nescias.

At quae est illa auia Mercurij? Pegius ad Assyluanum exprobrat nobis socordiam, quod non discamus ex Berescith, seu geneseos libro. Ego vero in eo admodum sedulo sum versatus. Parum adiuuor ad chymian, licet ad pietatem plurimum. Est in prouerbiis sacris, Syracide, et Psalmo Rheschith quoddam, sed non ad vulcaniam, verum ad sapientiam, vocaturque timor Iehouah. Inscribamus hanc sententiam etiam in vestibulo officinae chymicae. Est enim et in hac sapientia quaedam. Praeceptor vetustus praefixerat gymnasio suo, [gap: Greek word(s)] , etc. volens


page 146, image: s146

docere, non esse ibi puerilium artium acroaterium, sed magnarum, quarum tamen non esset disciplina sine illis praecognitis. Instructum ergo Geometria et Arithmetsca iubebat accedere discipulum. Addamus et hoc destillatoriae valuis. Nisi enim quis rerum naturam praesciat, versatusque sit inter herbas, animalia et mineras industrie, non est aptus ad chymian. Explorabimus inde faueatne illi genius, non quidem arbatelicus, sed physicus, an non. Nam operam inanem sumit, quisquis absque ingenio artem tentat. His ita ratis, praeceptorem dabimus fidelem, qui sacris chymicis et orgiis spagyriae recte initiet, secus ac parachymici faciunt, qui requirunt quidem sacros homines, at consecrant nullum. In opere ipso praestat quidem frequenter orare pro successu. Orandum enim et laborandum est simul, vt habet illud tritum: [gap: Greek word(s)] : at non ita superstitiose quemadmodum hi, qui iubent vasa inscribere characteribus crucis et diuini nominis, propterea quod credant sibi illudi a malo genio suffurante lapidem, fugiente vero crucis stigmata, sicut apes fimi fumum. Obseruet id qui cum Agrippae cane gehennam quaerit veram. Turnesius praemittit operationibus chymicis certarum constellationum animaduersiones. Aiunt enim AEgyptij oportere coelum


page 147, image: s147

respondere aggressionibus chymicis, sicut et gemmariis, potissimum quia coelestes essentias fabricare consilium est. Iulius Firmicus Maternus ex coelo etiam genesin spagyri aptam indagauit iam ante annos [note: Vetustaial chimiae.] mille ducentos, argumento vetustatis chymiae, quandoquidem longe ante oportet obseruationem deprehensam fuisse. Consentiendum quodammodo est. Nam natura docet ver generationi debere; aestatem fructibus, autumnum postremum corruptioni, hyemem putrefactioni et apparatum ad nouam essentiam, seu potius sepulturam. Verum enimuero singula puncta astrorum scrupulose cosiderare, impedimento est operi. Et si res legas iusto maturitatis tempore, aut quo ad opus sunt aptae; coelum obseruasti simul. Nec arat, nec serit, nec metit qui coelum tam solicite notat: et saepe Thaletis ludibria, [note: z. rerum metall.] aut Promethei poenas ineurrit. Albertus ille, quem Magnum (ni velis magum, sicut Simon dictus Deus magus, quod legerunt non attenti magnus;) nuncupant, mirabile recitat commentum de Heliotropia. Eliotropiam (inquit) disunt magi vocatam gemmam, quia si vngatur succo herbae eiusdem nominis, et in vas aqua plenum mittatur, facit sanguineum solem videri, perinde ac si pateretur ecclypsim; cuius causa est, quia totam


page 148, image: s148

aquam ebullire facit in nebulam, quae in spissando aerem impedit solem videri, nisi quasi in rubore et spissa nube rorando, sicut per guttas pluuia. Haec ille. Quam felices essemus destillatores, si lapis is esset praesto? Nam igni non foret opus, si quidem succum tusarum herbarum expressarumque resolueret in vapores relictis fecibus. Sed ille addit, quodam carmine consecratum lapidem characteribus debere compungi. Valeat tale compendium. Illud melius, quod de mirabilibus magnetae generibus scribit. Quendam narrat ferrum trahere; quendam carnes, alium aurum, cui nomen pantarbae, alium stipulas; nonnullum argentum, aliquem ossa pilosque: Inuaeniri item qui piscem et aquam attrahat, vnde credo confectum emplastrum Paracelsi [gap: Greek word(s)] ; quanquam plura sint quae e corporibus animalium. proliciunt aquas. Dicitur et alius oleum, alius acetum, alius vinum allicere qui quidem mire describitur. Nam fex eius perhibetur vocare ad se vini fecem, spuma spumam. Si eiusmodi lapilli in promtu essent, fortassis et essentias ex rebus prolicerent. Naphtha rapit ignem. Loco ignitabuli erit. Epistrites, et Topasius memorantur resistere aquae feruori. Vtiles forent in destillando melle; alioquin fugiendi vbi feruor requiritur. Amethystus, sardonyx, cancrorum lapilli, brassica, ceruinum cornu et alia vinum diuaporare haud sinunt.


page 149, image: s149

Non miscendi ergo operi quintae essentiae. Omnino cum referat Albertus eiusmodi vires a sculptoribus per imaginationis directionaem e coelo raptas ingeri lapillis: asserat etiam quorundam actiones impediri fascinatoribus, quando horum anima egressa ingreditur in alium eumque operari prohibet; destillatori suspecti erunt lapides, et arbitri. Nam quid non isto modo posset gemmis insculpi? Num et Zygeni tales habent cum e marsupio excantant nummos? Narrauit Nicolaus Maius, Eduardum Kellaeum se praesente in mensa separasse aurum, inque sulphur et mercurium resoluisse, ita vt vtrumque e catillo pruperit iniecto prius puluere, positoque illo in patina continente aquam ardentem, qua incensa vt primum perceptus est calor, per foramen inferius cera obstructum, et impetu pertusum, exierit liquor. Puto autem me fideliter et cognouisse et retinuisse. Quod si est, non satis mirari possum rerum abstrusarum miracula. Vtinam tam praesentes segregationes etiam in destillatoria extarent. Galenum aiunt parachymici exoptasse talem separationem succorum, qualis est in lacte beneficio coaguli vel aceti. Finge istud fecisse illum. Nondum certe inuenta res est. Plurimum enim differunt chymica ingenia ab isto exemplo. In Ioachimicis magister quondam metallorum CHRISTOPH. KRVMPHOLTIVS praeclaram derscendendi


page 150, image: s150

rationem monstrauit. Si voluisset is in chymia pari industria versari, nobilitasset proculdubio et hanc artem, nisi forte [gap: Greek word(s)] . Quaero ex te cum Garzias ab orta mentionem faciat destillationum apud Indos Orientales, quis Paracelsus illis barbaris artem monstrauerit? Non omni regioni omnia sunt noua, sicut nec tormentorum inuentum, quod Europaeis ante monachum Bertholdum, seu Constantinum chymicum, vt vult Thenetus, incognitum fuit; at, vt Paraeus ostendit, longe ante vsurpatum a Mauris in Gallos legitur. Sed cesso tandem. Si quid tibi compendij circa destillatoriam succurrit, amice communica. Vale.

EPIST. XXVI. SVFFICIATNE DESTILLATIO AD ESSENtias et opera chymica, an non. AD D. BARTHOLOMAEVM HVBNErum Philos. et Medicum Erfurdensem.

QVOMODO oporteat constituere artes, rationeve an vsu et experientia, aut vtrisque simul, ab aliquibus quaesitum memini. Non desunt pro ratione argumenta. Nam et Plato cum recente academia parum tribuit sensibus, et ars ipsa virtus intellectus ab Aristotele est iudicata. Putant itaque rationis methodo ita vt ab vniuersalibus ad singularia nulla re etiam [gap: Greek word(s)] praeterita,


page 151, image: s151

procedatur absolute, eam esse elaborandam. Alij contra sentiunt. Vsus enim facit artifices. Id ergo pro artis axiomate habent, quod vsus monstrat. Certe in logicis quarta figura syllogismorum esse poterat per rationem; et multae formae disiuncti; et in vmbilico Aristotelis plura media; sed vsus repudiauit quaedam, et asystata asyllogistaque pronunciauit. [gap: Greek word(s)] , inquit philosophus, [gap: Greek word(s)] . Ars autem naturae est imitatrix. Galenus coniunxit principium vtrumque, et id probauit quod rationi quidem est visum, sed non dissentiente ad finem bonum experientia. In chymia, Hubnere, quid sequendum putas? Sunt qui eam plane repudient, quia vanum aurificium tractet. Sunt qui de stillatoriam amplectuntur solam, nulla mentione facta sublimationis, calcinationis et aliorum operum. Lullius certe et Vlstadius in quinta essentia vix quicquam agnoscunt praeter destillationem. Et quicunque vulgo extant libri, pene omnes sunt destillarorij, adeo vt Rubeus Italus quoque nihil tractarit aliud. Et si medicinae gratia est chymia; ad eam autem satis est destillatio, quid curet multitudinem? Temerarius luxus est multa confingere, vbi pauca idem praestabant. Et licet interdum aliae requiruntur operae, vt infusio, digestio, [note: 3. de part. an. cap. 14.] etc. tamen hae sunt ministrae illius principis. Itane est statuendum? At philosophus


page 152, image: s152

operationes discernit finibus; fines facultatibus et has instrumentis. Tot ergo erunt. operationes, facultates et instrumenta chymiae quot fines. Iam autem calcinatio, et sublimatio, et solutio, etc. fines secretos habent a destillatione. Non enim possumus destillando circulare, calcinare, et reliqua peragere, quae non minus sunt necessaria quam ipsa destillatio. Haec aquas et olea praestat. At integrae essentiae vnde? Salem nullus promittit destillator, sed calcinator, solutor, et coagulator. Et tam seruit destillatio aliis, quam alia ipsi. Si ex sulphure florem petas, et ex antimonio vitrum tune id destillando perficias? Metalla si soluenda, quid proderit destillandi scientia? Totum genus halabilium negligendum sit, si destillatio sit chymiae sola, cum potissimum tractet vaporabilia. Tam insuper vulgata res est de stillatio, vt vix digna arte videatur. Quis enim cocus, quae vetula, qui catharrhosus, quae anni tempora non habent destillationes vel naturales? Sed dignemur eam loco chymico, modo non sola regnare velit, et basiliscus esse. Fumosis enim et vaporabilibus congruit, et ascensu descensuque multa praestat memoranda. Patiar te arbitrum litis; et aliam quae stionem propono. Quae de stillatione sunt concinnata, idne habent perfectionis, vt nullo alio indigeant opere, an non. Ridebis me opinor. Nam quaedam


page 153, image: s153

sola elaborantur perfecte, vt cum olea per descensum ex lignis elicimus eaque corrigimus destillatione repetita. Hic destillationis species sibi seruiunt. Quaedam requirunt operas alias, vt aquae destillatae rectificantur ad solem, quarum tamen herbae digerebantur aut putrefiebant, aliove modo apparabantur prius. Multa solum destillata corrumpuntur euanidaque fiunt vetustate. His succurrit sal calcinatione factus, et digestio. At finis destillationis arguit, omnia destillata esse perfecta. An aliud perfectum absolute est, aliud in genere certo? Non statim quod completum destillatum est, vndiquaque est perfectum, vt quinta essentia quae circulatione euadit caelestis. Sed satis nugarum. Da operam vt valeas.

EPIST. XXVII. QVID SVBLIMATIO. AD VIRVM CLARISS. D. IOHANnem Kunonem, Phil. et Med. Norimberg.

QVanquam, Vir perite, quiete viuere te petentem, inque negotiosissima republica a laborum grauitate animum ad tranquillitatem quandam et remissionem vocare conantem, non oportet a me perturbari, propterea quod satis modo publica te fatigent, modo exerceant priuata; iam requirant


page 154, image: s154

ciues, iam conuentum cupiant hospites, et quorum in tanta oppidi frequentia non est numerus contemnendus; peregrini: tamen te interpellandum iudicaui, et quod a praeclaris philosophis factitatum legimus, a seuerioribus ad haec nostra humaniora attrahendum, vt par sis in vtraque viuendi facultate, et nec populo industria desis, nec a musarum sacrariis, iucundaque rerum contemplatione possis exulare. Non negem me tibi aliquid molestiae creaturum. Sed praeclarus hic studiorum fructus est, vt laboriosissimis exhaustus maceratusque occupationibus, in illis et solatium inuenias animique recreationem, et ab agendo non ferieris. Non enim desidia et voluptas illa homine docto indigna refugium est liberaliter a natura et disciplina informatis, sed illud ipsum quod summus latinae philosophiae et eloquentiae autor Tullius in Publio Scipione, atque in sese praedicat otium, illa ipsa solitudo, quae suum amatorem nec otiosum sinit, nec relinquit solum. Debetur etiam aliquid amicitiae. Dabis ergo te huic confabulationi haud inuitus. Finge autem te vel in Stoa inter acutissimos philosophorum collocatum, vel in Peripato Stagyraei obambulantem interrogantium discipulorum expectare [gap: Greek word(s)] Ita enim agam tecum. Proponam de sublimatione


page 155, image: s155

chymica quaedam: tu animum ad meditandum prouoca, et quid respondendum sit delibera. Solicitum me primo admodum habet vox ipsa, non tantum quam latina sit, sed et quo nomine inter Graecos sit honoranda. Consului veterum scripta. Succurrunt multa. Sed tam non valeo ingenio vt delectus agere, et iudicare de praestantiore possim. Quando in sublime quid euehitur sustolliturque, chymici latini sublimationem vocant, sed vt mihi videtur, non admodum latina dictione, vt, quae barbariam superiorum temporum admodum redoleat. Eleuationem aut exaltationem nominem? Vtinam rem exprimere euidenter queam. Monet Galenus non quaerendum esse anxie de nominibus, vbi res patent. Sed quis curiosorum expleat desideria? Graecus accommodate sublimationem commutaret [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] . At vbi author loquendi? [gap: Greek word(s)] philosopho est frequens. Est et [gap: Greek word(s)] [note: [gap: Greek word(s)] .] Est [gap: Greek word(s)] , et quam multa alia? Congruum quid inuenire difficile est. Coelum vocant chymici concauam alembici partem, quae respicit cucurbitae fundum. Graecus forte [gap: Greek word(s)] diceret, quasi concamerati tecti dispositionem concauam, nisi mallet [gap: Greek word(s)] , quam vocem philosophus etiam palato accommodat,


page 156, image: s156

aut [gap: Greek word(s)] quae est curuatura rotae, et circinata conuexitas. Quando iam siccus. quidam spiritus, concretilis a fundo prouocatus excitusque in sublime attollitur ibique consistit instar nubis pendens, sublimationem nominant, quam siue [gap: Greek word(s)] siue [gap: Greek word(s)] , siue [gap: Greek word(s)] nomines perinde habuerim, sicut nec Ciceronis iudicium in latinis expectem. Disciplinarum enim haec libertas est, vt earum artifices nomina imponant, non Oratores consulantur. Res nota est. De nomine, si quid iuuare hanc artem velimus non oportet nos vesani paracelsi modo multum contendere, anxiosque esse. Vale.

EPIST. XXVIII. DE SVBlimatione naturali in aere. AD VIRVM CLARISS. ET DOCTISS. D. Iohannem Cunonem Phil. et Med. Reip. Norimbergicae.

QVi legum iurisque profitentur prudentiam turpe sibi putant de iustitia iureque disputare absque producta lege edicto praetorio aut imperatoris [gap: Greek word(s)] rescripto. Causam enim et fundamentum, sententiae suae in illis repositum esse arbitrantur. Itaque cum authoritate disserere nequeunt, nisi munimento, praesidiisque legum fulti. Pari modo physicum nostri professionis suae parum memorem futurum


page 157, image: s157

iudicant, si [gap: Greek word(s)] , quae est principium et causa eorum de quibus ipsum dicere necesse est, procedere in publicum, deque naturalibus declamare velit. Ego puto me animum, Cuno erudite, tuum ita obsedisse, vt facere non possis, quin me philosophantem auscultes. Philosophantem autem et paucis, et acroamatice. Non enim tantum supercilii mihi est, vt sublimium contemplationum monumenta abditaque mysteria scrutari posse confidam, et cum Empedocle frigido, feruentem insilire ausim aethnam. Humiliter ergo demissisque auriculis de sublimatione tecum confabulari pergo, initio ex naturae sinu deprompto. Eorum quae in aere facta conspiciuntur videntur mihi quaedam naturali quadam sublimatione ex inferiorib. attolli et suspensa ibi tam diu manere, donec aut dispersa disgregataque euanescant, aut conflagrando absumantur, aut [note: I. met. 7] vbi constiterunt, referantur. [gap: Greek word(s)] (inquit Philosophus) [gap: Greek word(s)] . [note: His exemplis alluditur ad sublimata diuersa.] Haec calida siccaque exhalatio calore seu solis seu terrae, prouocata fertur sursum, ibique [gap: Greek word(s)] , et ad motum corporis superioris etiam in gyrum ducitur. Esse autem illum locum [gap: Greek word(s)] : orbium sphaerarumque ostendit disciplina. Inde gignuntur cometae cum illa materia, seu per se constiterit,


page 158, image: s158

seu [gap: Greek word(s)] , succenditur. Fiunt et alia multa de quibus pleni sunt physicorum libri, inter quae mirabili admodum specie occurrit [gap: Greek word(s)] , de quo tamen morene cometarum fiat, an sit perpetuum quid in natura adhuc sub iudice lis est. Poetarum horti etiam his conseruntur flosculis, dum animas heroum ita sublimari, et caelesti sede receptas affulgere suis commentantur, [note: Bublimatio Nobilis.] quemadmodum de Caesare scripsit Ouidius:

Hanc animam interea caeso de corpore raptam
Fac iubar, vt semper capitolia nostra, forumque
Diuus ab excelsa prospectet Iulius aede.

[note: Sublimatio fit per spiritum siccum.] Certe spiritus est quidam, qui ita in altum eleuatus concrescit, flammamque seu motu seu antiperistasi seu multiplicato in se ex receptione calore, capere potest. E corpore terreo ille exiit, non sua sponte. Illigatus enim illiest vinculo naturae. Ab agente quodam liberari ipsum oportet, quod philosophi calorem appellant. Nec obscurum est habitum illum modo crassiorem esse, modo subtiliorem: inhaerere etiam suo corpori firmius, debilius pro commistionis natura, aut pro transmutabilium promptitudine, vel difficultate. Itaque et calor modo mitior, modo auctior eum expulerit, vt non sit mirandum, esse in natura singulare ingenium; siue iam iam primum impellatur, siue olim talis motus a mente sapiente, quod verissimum, profectus,


page 159, image: s159

perpetuitatem obseruet suam. Nec difficile est de virib. eiusmodi eleuatorum iudicare. Halitus calidus siccusque est; quod inde constitit; cremium plaerunque fit seu inflammatile: quale quod est, aereum est aut igneum pinguedine quadam connata praeditum. Multa vero etiam specie subtilissimea terrae eleuata aut spiritus terrei vultu flammam concipiunt nullam. Est et penetrans natura spiritui. Probe itaque conclusit philosophus a talibus siccitates, et squalores ventosque designari, quaeque his sunt coniuncta. Repraesentatur autem etiam inhac ipsa naturae operatione [gap: Greek word(s)] . Materia ex qua fit halitus, in imo ponitur. Halitus per spacium medium fertur sursum tum naturae suae leuitate et amplitudine corporis extensi; tum calore sicco. Spiritus ita euectus propellit secum minutias terreas, maxime cum impetuose a magna concitatur flamma. Vbi peruentum ad concauitatem est, fit [gap: Greek word(s)] formaturque sublimatum natur sua calidum siccum. Magnum vas est mundus. Ex eo vasis parui petenda ratio est, formandusque similiter focus, et aludel seu cucurbita sublimatoria cum operculo concamerato vt tandem simili opere artis gaudeamus. Sed tu mihi, qua es industria, occurres, naturam dicens demittere iterum quod in summo concreuit, artem tale


page 160, image: s160

quid non habere: destillationi ergo similem potius rem illam esse. Ego tibi negem sicci delationem principaliter aut ad sublimationem pertinere, cum sit alterius operis quod vocatur praecipitatio, aut destillationi conuenire quae est guttarum. Et est illa delatio plane praeter intentum naturae, cum non ideo eleuata essent vt deferrentur, sed accidit grauia in summo facta, aut a vectore relicta delabi, sicut in sublimatione artis item eueniret, enim caueret artifex. Non itaque aberrauimus hoc naturali exemplo proposito. Sunt tamen arti quaedam ingenio sius concinnata, quae tu non ignoras. Quam vellem nubes quoque huic proposito inseruire? Memini enim me apud artifices tale quid legere, quod sublimata in summo instar nubium consistant pendantque. Sed nubes intelligendae sunt [gap: Greek word(s)] potius quam [gap: Greek word(s)] . Nec refert si quaedam talium effectionum etiam propius terram eueniant, nec eleuentur omnia in altitudinem medii aeris. Vasis ratio variat tunc, non opus ipsum. Possint tamen fortassis causae subesse aliae. Nam quaedam veluti alluuiecula quaedam circa humilia consistunt; quaedam veluti [gap: Greek word(s)] apparent; quaedam etiam altius forma caliginis viscidae aeri primo innatant. Puto ex iisdem euidentem fieri spirituum sublimatoriorum naturam. Necesse enim est aut nihil humidi aquei aut parum admodum


page 161, image: s161

eos obtinere. Alioquin non fieret sicca consistentia, sed humida oleosa velaquea, nisi alterenturin alembico. Verum de his tu rectius. Satis est me tibi mea proposuisse [gap: Greek word(s)] . Tu Aristoteleo ingenio discentem adiuuabis. Vale.

EPIST. XXIX. DE VESTIgiis sublimationum in aquis et mari. AD VIRVM CELEBERRIMVM Iohannem Cunonem Phil. et Med. Noricum.

MAGNI muneris est instar beneuolentia tempestiua. Animos. enim facit paratissimos et praeclarorum operum promouet [gap: Greek word(s)] . Amo itaque te tuo merito, et confisus humanitate tua susceptum opus vrgeo animosius. Non in aere tantum sublimationis naturalis praeclara eduntur specimina, sed et in aquis tum aliis tum marinis. Quae enim leuia sunt aut pinguia, attolluntur a fundo in sublime, ibique innatantia seu morantia natiuae [gap: Greek word(s)] vultum assequuntur. Recensebo tibi quaedam exempla, ex quibus Tyro varietatem naturae et varium agendi modum causasque poterit colligere, et in arte circumspectius versari. Mare itaque vi quadam intima sese expurgar, et eximo quae eleuari possunt, expellit, ad littusque cogit. Hinc mercimonia crescunt gentibus, quae tamen eorum


page 162, image: s162

gratia mare non nauigant, quemadmodum de Nasamonibus refert Lucanus. Mare halcyonia effundit, quas spumas marinas, quinque generum Dioscorides et Galenus recensent. Illud ipsum suppeditat et sperma ceti, quod alii balenae semen, Gesnerus ille [gap: Greek word(s)] pinguedinem quandam, aut coagulum beluarum marinarum ex imo redditam iudicant, quanquam Cordus voluerit idem esse cum Halosantho, de quo Galenus ait, quod sit [gap: Greek word(s)] ; Plinius quod sit rubigo salis, et flos eius, cui assentit Matthiolus, quanquam siccitatem et humiditatem non possit conciliare. Dicitur tamen halossanthos in Nili paludibus stagnisque inueniri. Vnde non immerito numerauimus inter ea quae sublimatione redduntur naturali. In eo censu habere poteramus etiam [gap: Greek word(s)] , hoc est, [gap: Greek word(s)] . Sed naturae interpretes dubitant, marine se purganti acceptam referre debeant, an cuiuis muriae. Annascitur lapidibus, estque salis genus. Ego alis eiusmodi efflorescentiarum facturus sum mentionem. Hoc interim dico, quod Halae Saxonum ex eiusmodi muriae fontanae purgamentis inter coquendum coni seu stiriae sat ponderosae, spumeae tamen, annascantur transuersis tignis quib. innititur ahenum. Porro marinae aquea subministrant eiusmodi sublimatione etiam [gap: Greek word(s)] vocatam, de qua Galenus


page 163, image: s163

[note: Alia sublimatio ab a. qua eleuante.] refert; quod [gap: Greek word(s)] . Similis est halcyonio spongioso. Gesnerus addit de felle marino, albo, pellucido, molli, spongioso, lento, in star glutinis aut gelatinae ex garo piscium. Debemus et hoc isti operationi naturali. Sed si consideremus illa praeclara maris munera aliarumque aquarum et fontium, Ambarum nempe, succinum, naphtham, asphaltum, pissasphaltum, quaeque cum thermis ex ramentis intimorum montium egesta concrescunt; facile illorum admiratio euanescet, praeclari illi rerum Indicarum scriptotes Garzias, et Nicolaus Monardes, quorum editionem nunquam satis laudatae Caroli Clusii industriae debemus et diligentiae, Ambatum maris faeturam tradunt esse, ita vt ex imo eructatum promontoriisque annatum et tandem abruptum et ad littora Orientis occidentisque eiectum exciplat ab accolis, id quod ex Auicennae et Serapionis censura promit Garzias, tametsi ipse potius terrae genus esse arbitret. Nicolaus Monardes autem verissimum affirmat quod sit genus bituminis ex fontibus in alto mari manans, quod aeri expositum indurescat. Testem citat Simeonem Sethi qui dicat bituminis modo e fontibus manare. De oleo autem marino [note: Sect. 23. Prob. 13. et 33.] etiam meminit Aristoteles aut is qui Problemata scripit. Inquit enim mare pingue esse argumento olei quod ex eo resudat. Certe petroleum seu naphtha ex fontibus


page 164, image: s164

quoque ita in sublime acta excipitur. In Babylonia duos fuisse narrant. Gesnerus libello de succino a Seuerino Goebelio medico edito adiunxit epistolas Galli cuiusdam medici, in quibus illustre est testimonium eleuationis Naphthae, bituminis, pissasphalti et gagatis, quae quatuor ex vna materia facta, concretione saltem videntur distare. Primo, inquit, ex fonte Gergouiae in aruernis, profluit eleuata seu innatans sub atrae fontanae naphtha seu oleum liquidum; hoc postea transit in asphaltum quae glutinis aut visci modo valde est tenax, adeo vt muri inde maxime durabiles [note: Alii inde dictum volunt quod oleat picem et bitumen.] fiant. Vbiinduruit, fit pissasphaltum, quasi ex bitumine molli factam picem videas et induratam: Tandem verti in gagatem idem vult author. Nisi itaque aquae heneficio nobis in sublime ageretur ille liquor; quanto naturae bono priuaremur? Galenus de asphalto, cuius videndi gratia Syriam et Palaestinam adiit, inquit: [gap: Greek word(s)] , etc. Sed de hoc historici plura. Mihi satis est fructum sublimationis naturalis declarasse. De succino tum ante nominatus Goebelius scripsit, tum Georgius Agricola et Andreas Aurifaber


page 165, image: s165

cuius opusculum quarto epistolarum medicinalium adiecit Laurentius Scholzius, cum magno rei medicae commodo adhuc superstes. Hi vno profitentur ore succinum esse succum terrae pinguem et bituminosum, qui per specus subterraneos mare influat, et ab eo eleuatus in summo concrescat, littoribusque appulsus ab accolis captetur. Qui fontes ex subterraneis angustiis cum impetu prosiliunt, potissimum autem medicati; eleuant item aliquid, quod postea in summo concrescit et sublimationem natiuam confirmat, Cui ignota sunt ea quae ahenorum, aqua tali bullientium, annascuntur oris? Sed et miri inueniuntur fontes, quivbi diem aspexerunt in aere copiosam deponunt concrescentium asperginum materiam. Baccius ita gigni lapidem Tiburtinum asserit. Albertus narrat in Gothia fontem esse cuius aspergines in lapillos prompte coeant, quin et, si quid immittatur, id lapidescat non longo interuallo. VValerandus in epistola ad Gesnerum aquam fontis Gergouiae simulatque eruperit in lapillos abire dicit; vnde et riuulus inde deductus seipsum ponte natiuo strauerit. Intelligimus itaque ista omina fieri aliquo agente sublimante eximo materiam tum siccam tum liquidam, quae excipitur postea, et ad vsus suos conuertitur. Astipulatur his quoque ingenium. Aliqui enim ita ex sulphure et succino


page 166, image: s166

proliciunt oleum. Vulgare est isto modo pinguedines inter elixandum extrahere. Idem imitantur in separationis olei ab aqua [note: Impropria etiam humidorum sublimatio.] solertia. Sed de eiusmodi experimentis alibi. Id addo quodmare ita eleuet etiam aquas dulces; vt intelligamus causarum diuersitatem in isto naturae molimine. Graue quod est substat. Leue innatat. Et cogit graue ingestum, eminere leue. Hoc et fabulae annotarunt de aquae [note: Ita fit flos lactis, ita in vino subtilissima innatant.] ingesta terra donec illa existeret. Idem obseruamus in terrae motibus, quibus multum absorbetur terrae, in cuius locum postea eleuatur aqua. Sed et haec ad aliam pertinent classem. Vt autem terra aquam sublimat, ita aqua aerem. Itaque nisi cedat hic, descendere illa non potest in vasis, quae aduersis tabulis ad eandem cauernam tendentibus sunt concinnata. Verumenimuero quae nam sit causa eleuationis huius, non difficile est videre. Vt mare se purget; intimum quendam illi asscribunt motum, qui seu prouocetur sed adiuuetur plenilunio. Dum hoc fit; [gap: Greek word(s)] vna procedit eleuatio. Inest autem eiusmodi natura etiam lacubus, stagnis, fontibus et fluuiis. Vnde deprehenditur cadauera illis iniecta septimo aut nono die plaerunque emergere, de qua re alibi disputabo. Vino, cereuisiae, oleo et aliis multis, vbi impura redduntur,


page 167, image: s167

admistis fecibus, quae putrefactione spiritus edunt concitantque segregatio illa naturalis non deest. In ratione leuium innatantium alia est causa. Itaque facile patet cur oleum, succinum, ligna, spumae et similia ab imo regurgitent in summum. Sed cum non omnia in mare influant, verum multa etiam in eo genita tandem extollantur, vbi liberata fuerint; quaenam sit absoluens et a concretione experediens causa, quaerere operae est precium. Aliquid sane dederim fluctuantis stagni impetui: aliquid etiam flatibus saepe violinte e mari prorum pentibus: aliquid beluis in imo stabulantibus: Aliquid fontium et fluminum ad ima maris eruptionibus: nonnihil naturae propriae. Non enim putandum est mare calidum siccum nihil habere [gap: Greek word(s)] . Ita resoluunt et aquae acutae fortesque solutorum leuia egeruntur, quo pacto rubedo ex stibio elicitur, et penn cortex abstrahitur. Talis sublimatio est etiam in lapidis artificio. Sed et hoc obseruandum est, quod autor de mundo refert: [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] , etc. Vbi ignis subterranei fit mentio, idque non sine probabili assettione. Goebelius ait: Est ibi (Islebiae) lacus, quem propter insignem aquae salsedinem salsum vocant. In eum si retia piscatorum altius immittantur, prorsus


page 168, image: s168

aduruntur, non secus ac si flamma fuissent concremata. Hic effectum ignis audis. Num itaque aliquid ignei subest illi lacui? [note: 2. met. 3.] Philosophus de eiusmodi aquis vnam generalem agnoscit causam cum dicit: [gap: Greek word(s)] . Quid si ergo ignis subsit mari, et asset aut elixet pinguia; vnde quae soluuntur ad summum eleuantur? In Thermis Carolinis ex praeterfluente Topelo frigido exiliunt scaturigines calidae et fundus fluuii veluti calcis lapide est instratus. Igneum spiritum ista arguunt. Itaque et ignis potentiam. Narrat Plinius maria interrupisse terras et insulas extitisse flagrante terra flatusque emittente, Nota [note: Lib. 2. c. 90.] est historia AEthnae, vesuuii, chimaerae, et quae philosophus in mirabilibus flagrare [note: Vide Senecam et Baccium.] recitat. Qui Siculum mare, tractumque Siciliae describunt, et Thermarum prosequuntur causas, non ignorant vim flammarum in voraginibus abyssi. Metallici experiuntur vires ignis etiam in non alte depressis specubus. Constat itaque agentem hanc causam plurium in mari eleuationum existere. Non omittenda est et fluxilis quorundam natura, quae cum liquori certo immista est dissoluitur, et heterogenea dimittit. Leuia inde ascendunt, subsidentibus grauibus. Quaedam item vi detinentur in


page 169, image: s169

imo, vt a beluis et aliis. Tolle violentum [note: Sublimatio a vianimali, et vegetali, qualis repraesentatur in crystallis, etc.] nexum. Emergunt. Ridebis me si tibi cantilenam de bestiis cecinero. In his enim principium animale est. Est et in plantis quarum, summitates e mari et aquis aliis existunt, sponte naturae. Vluae, folia et similia quae in aquarum stagnantium summo consustunt, et plantae fiunt; originem putantur habere [note: Sublimatio a vapore, quae et ipsa impropria.] ex halitibus vaporosis ex imo elatis et in superficie consistentibus putrescentibusque. Ex putredine postea exit planta, licet non [note: Putredo causa sublimationis; quae vocatur arcanta.] qu putredo fit. Admonet me haec ipsa etiam alterius principij eleuationum aquearum. Merguntur non raro ligna grauia. Haec circa terram putredine diffuunt, fiuntque leuiora seipsis. Inde emergunt cum partibus. Mirum est pisces viuos in imo stabulari, defunctos innatare. An et mors aliquid momenti ad sublimationes tales affert? Vrinatores nonnulla liberant, quae suopte nutu eminent. Sed hi contineantur sub causa ante dicta. Quaevi extrahuntur, prouocante constituto foris in summo, quo pacto submersa nauigia reuocantur, et ex vulneribus eliciuntur spicula; nescio an ad hanc pertineant [note: 4. Reg. 6.] classem. Non immiscuerim vim illam ferri ex aquis attractoriam his nostris. Nec admiscuerim forte magneten, vt nec phantasticorum hominum cogitationes fixas. Stellarum vires in remotis loco. Calor foris euocans non exulabit. Ita enim ex centro plantarum


page 170, image: s170

ad superficiem multa exeunt, vt in aliis, ita et inaquis. Magi valeant cum geniis. Philosophus in mirabilibus scribit ad Demonessum aes geminos passus in mari innatans reperiri. Mirabilis haec grauium sublimatio est. Non desperent chymici posse metalla ad alembicum exaltari. Illius autem causam puto vel coniunctum leuius, vel ramenti latitudinem. Non possum plures excogitare causas, nisi fortassis Nymphas cum toto Neptuni exercitu velis aduocare. Si quid succurrerit; addam. Spero haec tibi voluptatem illam reuocatura, qua solitus fuisti circa naturae contemplationes dudum frui. Si asse quor, quod volo, bene est. Tu vale.

EPIST. XXX. DE SVBLIMATIONE NATVRALI in terrae superficie. AD CLARISS. VIRVM D. IOHANnem Cunonem Philos. et Medicum Noricum.

NON opus est vt ad te Virum peritissimum multis verbis de his vtar, quae alma mater terra ex suo sinu profundit, forisque conspicienda praebet, quasi essentias per sublimationem naturalem exhibere in summo instituisset. Thesaurum ciusmodi miraculorum exhibuit pridem


page 171, image: s171

vir et stupendi ingenij et laboris maximi Gesnerus, ad quem ex toto pene orbe [note: Modus peculiaeris sublimationis.] confluxit quicquid vbique est [gap: Greek word(s)] . Veruntamen quid prohibet exemplis aliquibus productis modum quendam [gap: Greek word(s)] peculiarem adumbrare? Legimus apud Dioscoridem et Galenum aliosque ex Assio lapide pronasci quiddam floridum. Verba Galeni: [gap: Greek word(s)] . Dioscorides ita: [gap: Greek word(s)] , etc. Salsugo subflaua summo lapidi insidens, etc. Duorum generum puto ea esse quae foris insidere in hunc modum scribuntur: (Nam quae saltem astant, sicut vlmo vitis, et quae adhaerent foris agglutinata sicut lapidibus succi concreti, etc. huc non pertinent) vnum eorum quae in superficie saltem concrescunt coagulationis opera, quemadmodum aer calidus alluens ad aliquod solidum frigidum, ibi densatur in sudorem veluti, et guttas, vel si frigus intensius est, in pruinam id quod parietibus euenit hyemis iniuria perfrigeratis, quando ex specubus subterraneis, vel austrino flatu, aer allabitur vaporosus, cuius simulachrum


page 172, image: s172

etiam repraesentant pruinosae barbae halitu oris nariumque afflatae tempore brumae. Hic modus coagulationis est, non autem sublimationis. [note: Sublimatio.] Alterum genus iis assigno, quae accrescunt foris principij interioris conspiratione. Et hoc fit dupliciter. Aut enim virtus saltem intus prodit, et astantem foris materiam immutat, sibique conformem facere annititur; aut materia simul protruditur, eaque aut impura, veluti in viuentium genere, quando a centro ad superficiem exiguntur sordes ibidem concrescentes: aut pura; quae est aliquid de balsamo subtilissimo, seu substantiam constituentibus humoribus, interdum ex mera impuritate eminentibus, ipterdum a purorum foecunditate et abundantia prosilientibus seu interno impetu solo; seu foris aliqua [gap: Greek word(s)] existente praeparanteque aut prouocante. Hoc totum retulerim ad sublimationem naturalem, quanquam sint materiata potius, quae cum puritate simplicitateque essentiae et viribus praestantissimis sunt coniuncta. Quis iam negauerit florem asij lapidis esse quiddam de essentia eiusdem a centro ad circumferentiam eleuatum? Non semper aeris ista est qualitas, et vaporum vt gignere alluuione sua tale quid possint. Si fumum vapore et halitu igneo mistum dicas, fieri quidem id posse non abnuerim, sed tunc nihil gignetur peculiare illi subiecto cui annascitur. Et cur


page 173, image: s173

non aliis quoque lapidibus et in aerem prominentibus saxis insidet eadem salsugo? Volunt tamen nonnulli florem asij ex rore maris gigni supetueniente pluuia. Soluitur enim igni. Sed mihi id non fit verisimile. Qui ex petris efflorescit, sal, ex illarum intima prodit virtute, succoque commisto. In hoc censu posuerim etiam osteolithon ex sabulo quodam pinguiusculo enatum, de quo Gesnerus et Erastus multa. Salem ammoniacum volunt quidam ita inter arenas gigni, sole virtuteque terrae eleuante dispositum ad illum humorem, sed vulgatus factitius est. Meminit Gesnerus fungi petraei, vel agarici saxatilis in prominente montis fracti in ditione Lucernensium, summitate, intra speluncam quandam inuenti, et lactis lunae appellatione ab accolis vocati. Hunc quoque naturae interioris foeturam existimauerim, sicut et fungos marinos, corallinam, androsacen et similia multa. Iucundum est quod de fungifero lapide refert, quod terrae dodrante opertus aspersusque tepida irroratione quarto post die fungos edat. Necesse certe est seminarium quoddam intus existere virtutemque ex suo sinu promere, aqua aspersa tum materiam et nutrimentum afferente, tum [gap: Greek word(s)] quandam. Sed procul dubio sibilo me hic excipiet aliquis ex austero spagyrorum grege. Cum enim fungi sint terrarum vlcera, et ex superfluitate


page 174, image: s174

nascantur vaporosa viscidaque sicut et in arboribus; vix referri inter ea quae sublimatione naturali extrahuntur, posse iudicabit. Neque ego certe omnia sublimationis et coagulationis talis exempla artificiosis immiscuerim extractionibus. Ea probarunt artifices tantum quae vel totam essentiam puram sublimant, vel partem quandam eius. Mihi satis iam est, declarasse in terreis naturae similem conatum. Non verentur aliqui metallorum [gap: Greek word(s)] magisteriis accensere chymicis. Neque ego si ex purissimis educantur dissenserim. Multo potius si quid ita creat natura sub stantiae nomen merebitur, quanquam inter impuritates inueniatur, quo pacto argentei crines et aurei, coni, Item tales et tesserae metallicae extant etiam in conspectu diei. Quid aliud dixeris, quam eleuatum terrae nobilem succum ibi coiisse? Plantis innasci suas fruges, nobilitate substantiae in multis excellentes, notum est. Fit et illud naturali eleuatione. Terrae matri, inqua tot thesauros abscondit rerum autor DEVS, id denegemus? Certe Tecolithos dictus, glossopetrae, crystalli, magna copia fluorum praesertim crystallinorum et plaeraeque gemmae principium quoddam habent, quo arguunt locum matricis suae, ostenduntque se nobilissimam esse [gap: Greek word(s)] , in sublime intimo naturae ductu eleuatam. Sed haec satis sunt dilucida. Simile quiddam. [gap: Greek word(s)] huiusmodi


page 175, image: s175

videntur et illa habere, quae rore quodam et lacte, tanquam sudorem ex poris emitterent, vbi madefacta fuerint, fluunt, sicut videre est in lingua petraea, drosolitho, lapide ceraunio et aliis. Non ausim tamen aliquid certi affirmare. Nisi fallor talia ex succis ita sunt coacta, vt vbi aere vaporoso vel aqua humectata fuerint, facile de se ramenta quaedam exilia seu [gap: Greek word(s)] reddant, quae mista aquae lac vel simile quid repraesentant. Nec refert etsi nigra sint. Multa enim talia vbi trita fuerint, albescunt. Quibusdam farinaceum quid adh aeret, quod facile eluitur aqua. Hoc si ita est; nihil inerit sublimationis, sicut nec morochtho seu leucogeae molli et durae, galactitae item, cum aqua imbuuntur, vel cotibus atteruntur, et veluti liquescunt succumve lacteum sudant, sicut haematites quidam rubeum, et alius qui in croco nigrum: multo minus sali, vitriolo, alumini, sacharo, cum terrarum compactarum generibus, et calcibus aliisque resolubilibus in humido, aut calido sicco, liquabilibus. Sed desino tandem auribus tuis tersissimis oggannire. Puto autem me, si non plures, vnicum tamen sublimationis modum ex terrena superficie extorsisse, nempe illum, quo subtiles partes ex abundantia balsami e centro ad superficiem eleuantur, quanquam artifices etiam alterum agnoscant, quo eliciuntur efflorescentiae. In quibus


page 176, image: s176

sordes educuntur, in illis sublimatio inuertitur. Nam per accidens depurat relicta in imo syncero. Videtur huc referri debere illa inuersio, qua putantur interiora produci in conspectum, et manifesta abscondi. Ita ex cupro integro et illaeso exigunt aurum; ex nummo argenteo cui aes mistum sit; argentum, adeo vt illo relicto hoc possit auferri, idque beneficio sulphuris. Verum immorari nolo. Tu vale.

EPIST. XXXI. DE SVBLIMATIONE NATVRALI subterranea. AD VIRVM ORNATISSIMVM D. Iohannem Cunonem Philos. et Medicum Norimbergicum.

EXPATIATVS sum nuper tecum per terrae summa; in aerem quasi sumtis alis Daedaleis subuolaui; mare quoque non reliqui intentatum et saluberrimorum fontium fluuiorumque degustaui scaturigines, nec stagna et quae non sine periclo metuque hauriuntur sum aspernatus. Si placet, sequamur nunc tartara ipsa, et si qui sunt intra terram manes, et naturae eleuantis miracula perscrutemur. Consentis, an ab aliquo Lynceo mutuo accipienda est oculorum penetrantissimorum acies? Mihi vero lubetipsa videre naturae viscera. Tu in casa ad vestibulum


page 177, image: s177

antrorum specuumque subsistes, et me relaturum tibi visa expectabis. Iam aliquot orgia sum emensus. Videor mihi Trophonij sedem attigisse. Hc vbi ad dextram porrigitur tractus, plena se offerunt sublimationum naturalium promtuaria. De illis pridem ita scripsit Aristoteles. [gap: Greek word(s)] , etc. Libenter recito autoris verba. Sunt enim ingeniose ad rem ipsam accommodata, nec tam facile ex interpretum versionibus licet sententiam assequi. Vtar in explicatione paucis. Nam analogia est eorum quae foris cum his quae intra terram gignuntur, promteque altera ex alteris possunt intelligi. Causam mouentem agnoscit philosophus communem cum his quae in externis sunt exhalationibus, nempe calorem primum generantem. Deinde frigus consistentiam et concretionem externam


page 178, image: s178

procurans; quanquam [gap: Greek word(s)] sit in ipsa materia. Cum nominat [gap: Greek word(s)] , facile liquet expressisse ipsum sublimationem. Attolluntur enim halitus ex imo ferunturque sursum. Non tamen tanta est distantia locorum ortus scilicet et concretionis, quanta est foris in his quae nubium assequuntur locum. Itaque et non cum illis, sed cum pruina et rore confert generationem horum, inquiens, [gap: Greek word(s)] . Aliquis tamen locus suis regionibus et interuallis distinctus concipiendus est. Quomodo alis motus fieri posset localis? Halitus itaque materia est eorum quae sublimantur intus, et is modo simplicior, vt siccus, modo magis mistus, vt qui ex vapore et halitu constat interdum hoc, interdum illo excellente. Plane simplex neuter est. Nam naturam mineralem obtinet vterque, metallicam vnus; alter magis siccam et terream. Vt enim in fontium medicatorum origine dicit; ab igni terra varie afficitur, commisceturque et humoribus variis diluitur. Vnde gignuntur halitus pene innumera differentia discreti, qui si eleuati coeant in angustiis minerarum; pariunt omnis generis fossilia: et quidem liquabilia sunt ea, quae vaporis in sua crasi plus habent; illiquabilia, quae minus. Non poterat aptius exprimi species [gap: Greek word(s)] , quas artifices ingenio excolentes ad imitationem naturae sunt machinati. Neque enim


page 179, image: s179

causa mouens deest, nec coagulans; nec materia formaque. Astipulantur et instrumenta plaeraque. Politura et ruditate saltem distant, et tempore operationum, cum puritate effectorum. Non omnis tamen hc sublimatio est repraesentata. Itaque procedendum est amplius, postquam prius scrupulum quendam mihi valde molestum tibi ostendere. Nulla hc mentio sulphuris et hydrargyri est. Imo philosophus sulphur effectum exhalationis non causam ponit. Qu fit ergo vt chymici illa mineralium principia profiteantur? Deinde si mineralia ita gignuntur vt ros vel pruina, mirabilis est eorum procreatio. Resoluuntur in aquas, cur ergo non ex actu emerserint aqua? Sensit enim philosophus illa suam substantiam, adipisci non ex congelatione aut [gap: Greek word(s)] , sed ex natura halitus antequam in aquam abeant? [gap: Greek word(s)] ; inquit. [gap: Greek word(s)] . Negat ex aqua ob aliquam passionem fieri; sed antequam fiant aqua generationem esse eorum cum concrescunt halitus affirmat. Habent ergo prius naturam suam in halitu, quo consistente acquiritur corpulentia. Sed haec sunt aliena. Diligentissimus mineralium inuestigator Kentmannus, meminit in suo gemmario, argenti, quod id


page 180, image: s180

non raro inueniatur sustare plumbo cinereo et quasi sub tecto recumbere. Videtur mihi indicari modus sublimationis [gap: Greek word(s)] , cuius causa est vnius grauitas et alterius leuitas. Necesse tamen est etiam hc quandam agentem agnoscere. Vbi enim alterum alteri implicatum est, connexumque; segregatio illa non succedit. Non ignoro tale quid fieri cum depuratur argentum commistum plumbo, quod Gebero est descendere per pastillos. Sed et aliter in imo perficitur separatio. Inueniuntur venae, pyritae, ramentaque montium, in quibus veluti exustis et torrefactis existunt prominentque argenti, auri, plumbi, etc. guttulae instar lachrymarum inspissatarum annatae. Volunt artifices, tantam vim eliquantis flammae fuisse. Fallor, an haec sunt resolutioni coagulationique aut alluuioni subiungenda? Sed quid prohibet etiam sublimationi e centro? Non raro ad vnum effectum plures coincidunt operationes. Ostendunt aliqui glebas minerales in quibus extant fluores, veluti in sublime acti. Ostendunt turritas congeries. Inueniuntur fluores, e quibus consurgunt chrysocollae, et alia. Vix dixeris foris accessisseista. Nam radix intus protendi cernitur. Ita e succino procedit melanteria. Et enim putes foris raptam, intra solidi et compacti quoque cuniculos inuenta est. Ipsum item succinum ab imis fontibus sursum contendit,


page 181, image: s181

et nonnunquam apparet in die. Galenus alumen sudorem lapidis vocat, in chalcitidis spumam concreti. Innuit etiam sudando ex intimo quaedam protrudi et eleuata apparere. Non itaque desunt nobis certa sublimationum documenta etiam apud manes. Mirabilis certe ibi est spirituum operatio. Si artifex Vulcanus in lemniis officinis follium flatu mirifica ex metallis abradit, eleuatque; certe naturalis vulcanus sua operatione illo non est inferior. Inuenias enim ad spatiorum subterraneorum parietes, in cuniculis tum sessilia tum pendentia innumera, quae ex imis protrusit spiritus. Huius tanta est violentia vt cum impetu e cuniculis vel per depressas foueas, veluti per caminum fumus, erumpat, et fumosa multa secum euehat. Vnde non raro diurnus aer incommodum veluti exspecubus Charonaeis sentit. Argumento sunt etiam Phlegetontaeae conflagrationes, quales ex AEtnae crateribus palam emicant, non sine fauilla multa, et reliquis. Quae etiam fornacum aestu in officinis fiunt, simili de causa etiam intra terram possunt gigni, vt cadmiae, etc. Fieri potest vt quae generantur producunturque eleuatione ista subterranea; etiam per confluxum et descensum congregata consistant. Non enim ignotum est vnius effectus multas posse esse causas. Nil itaque hoc naturali sublimationi


page 182, image: s182

incommodabit. Sicut autem consentaneum est in subterraneis multas nasci ad eum modum gemmas; ita artifices nobiles essentias conficiunt [gap: Greek word(s)] , quod vt assequantur, per solutionem, segregationem, suspirationem eleuationemque et coagulationem pergant necesse fuerit, perinde vt praescripsit natura. Non omittendum est administras operum naturalium in subterraneis etiam aquas acutas, et lixiuia esse. Quin et fontium scaturigines penitissimae non raro eis suffragantur. Verum enim repetere ex prioribus ad te datis literis multa cogar, subsistam hc, et ad te ex alto emergam. Tu si a suspirantium manium anhelitu hactenus intactus illa befactusque perstitisti, est vnde gaudeas. Ego tibi vitam diuturnam precor. Vale.

EPIST. XXXII. DE SVBLIMATIONE IN PLANTIS et animalibus. AD VIRVM DOCTISS. IOHANnem Cunonem Philos. et Medicum Norimberg.

QVI naturae in abditis terrae pene apud inferos operantis, et veluti in officina ignibus suis, furnis, cameris, caminisque instructa varia rerum miracula parturientis


page 183, image: s183

partim ex aliis didicerunt [gap: Greek word(s)] , partim viderunt, attenderuntque ipsi, duplici pene modo in sublime ferri, quicquid exaltatur ibi, et exaltatum seu resistit alicubi iam suum, seu in aliud concretione accedente transit, arbitrantur. Vnus non excedit conuexam sui corporis partem. Nam e centro producta consistunt in superficie et adhaerere conspiciuntur, idque dupliciter. Aut enim vis externa colliquans et resoluens prouocat; aut spiritus intus turgefacti foras prorumpunt et consistunt seu ipsi soli, seu cum succis, quibus interdum aliquid commiscetur externorum. Apprime notandum hc est, quod succi aut aliae partes essentiae pro vehiculo vtantur spiritu quodam cognato, cum ipsae per claustra angusta penetrare promouerique per se nequeant. Alter modus etiam vlterius ascendit et suum corpus plane vel semimortuum veltotum exhaustum et in cadauer redactum destituit, quo pacto inueniuntur cassae venae et inanes, ex quibus argenti tota vis per fortes tempestates (vt loquuntur metallici) est exhausta. Hic quoque duplex conspicitur ratio. Nam aut in spiritus resoluta essentia euehitur suopte impetu, inque summo congelat in proportionale sibi corpus; aut spiritus alieni halitusque minerales ex caminis inferorum subuolantes obustarum in transitu


page 184, image: s184

rerum particulas tenues secum rapiunt, quae postea parietibus aut sessilibus montium eminentiis insistunt, indeque a metallicis euerruntur. Hac facie non raro inuenitur argentum veluti farinaceum aut cinereum, interdum solum, interdum admisto humore vel alia re coactum. Qui summitates altissimorum montium, qua negant ventos peruenire, lustrauerunt, inueniri ibi similes quasdam [gap: Greek word(s)] memorant. Putant autem ignis coagulati in terrae vultum particulas esse. Ex halitibus siccis metallicis aut similibus [gap: Greek word(s)] non iuerim inficias; quanquam et ipsae [gap: Greek word(s)] sulphureae, terreaeve tandem humorem nactae coagulent, eaque appareant consistenti. Et verisimile est, quaedam barathra tam fortes effundere spiritus, vt etiam vltra locum nubium eleuentur, secumque derasas decisasque montium et mineralium subripiant particulas, quae postea cessante impetu delapsae, vel atomi cineris reperiuntur specie, vel humiditate aerea conglutinatae aliquid aliud [note: Ferri plunia.] suae naturae analogon pariunt. Non mirum est aliquando ferro pluisse, cum haec ratio ex monte vesuuio, vt Plinius eum ardentem vidit, aut AEtna petita, vel quiduis tale possit in altum absorbere, indeque reuomere [note: Sanguinis pluuiae.] postea aliter affectum. An inde fit vt etiam sanguine pluat? Cum enim colores minerales euecti, et paulo amplius vi


page 185, image: s185

torrentium spirituum rubefacti commiscentur humori aereo per minima, et coagulatio in nubem aquamque superuenit, tinctura decidit sanguinea. Notum est physicis tincturas a spiritib. et succis esse. Notum est adustionem, sanguineum nigro cognatum, edere colorem. Nam quae combustione nigrescunt plaeraque prius rubescunt; Et ligna fortibus lixiuiis, vel aquis resolutoriis macerata item rubedinem acquirunt; et multa nigra, vbi diluuntur, purpurascunt; id quod etiam praestat subtilis tritura. Sed quo abripior? Tam fortes sunt spirituum mineralium impetus, vt etiam mentem ex imis specuum profunditatibus eleuare in nubes et aetherem queant, nedum res corporeas atomas. Ego ad te non de his, sed de plantis et animalibus scribere institueram, initio saltem facto a repetitione praedictorum accuratiore. Verumenimuero quia pauca sunt [gap: Greek word(s)] minus mihi succensebis. Illa iam mihi succurrerunt. Et tu ipse scis, non semper nobis tam benignam esse mineruam, vt bene cogitare, cogitataque promere dextre possimus. Vtendum est foro, et emendum cum prostant merces. In plantis autem et animalibus vix inuenias sublimationis per ignem siccum, halitus siccos attollentem ita vt sicci concrescant more mineralium, adhaereantque exemplum. Quomodo enim tantam tempestatem ferret planta, aut animal


page 186, image: s186

viuum? Cum febribus ardentibus siccisque torremur, maxime quid tale accidere debebat. At sine humiditatib. seu vaporosis, seu succulentis quaenam est? In arteriis vigent spiritus: At non sine sanguine. Concrescunt quaedam in orificio stomachi, in cerebro et alibi: sed non a sublimatione tali: sed potius coagulatione simplici. Alias autem sublimationes non inuenias difficulter. Cum ingeruntur ventriculis humida siccaque: natura illis digerendis se dedit totam. Nec tantum comminuuntur plaeraque sed et soluuntur. Hac solutione euenit, vt leuia emergant, subsidentibus grauioribus. Id foris imitamur elixatione. Lac ita sublimat cremorem: humores ventriculi bilem, etc. Deinde et hoc euenit vt im puritates quaedam et superflua ab imo propellantur ad summum quod foris est. Hoc modo fit, vt interiora, nisi radicitus, sint corrupta, emundentur. Sublimationis ex accidente specimen nominauerim, qua tamen interdum etiam naturales gignuntur foetus, vt vngues, capilli, pili, [gap: Greek word(s)] ; fungi, cortices, squamae, pennae et similia alia. In quibusdam plantis etiam inde existunt nouae, vt muscus arborum et dependens inde epatica herba, quo pacto et gramina terrae aliaeque herbae, Item lapidibus comae, et alia proueniunt, tunc maxime cum halitus non est siccus solum, sed vaporibus cum proportione terrae


page 187, image: s187

mistus, accedente coagulatione statim ab eleuatione. Nam sublimatio non est solorum siccorum. Etiam vaporosa (non tamen pura aut excessu talia) in natura sublimantur, nec destillant vbi concreuerint, sed consistunt. Ita non raro existunt tum in magno animali, mundo nempe, eiusque parte terra, tum in paruo, animalcula, vt pediculi, lumbrici et similia: In plantis etiam cossi, erucae et reliqua. Illa ipsa sublimatione ex vulnerato craneo enascuntur fungi; ex vulnerib. aliis, carnes spongiosae superfluae, ex fissuris plantarum resinae succi concreti, gummi. Accedit tamen hc coagulatio, quae coniuncta est omni pene sublimationi. Excipio enim eam, quae per grauia et leuia fit, item per elixationes, etc. Et est notandum in his vaporosis sublimationem eam repraesentari qua fuga permittitur humidis spiritibus, adhaerent vero sicci, vt in fumo, etc. Nec cadaueribus tale quid deest. Nam in suspensorum aut alis proiectis capitibus, lignisque putrescentibus, innascuntur fungi, qui putantur per secretionem fieri ex interna essentia secundum philosophum. Conqueruntur illi, qui causonae torquentur saepissime de aestu et siccitatibus palati, faucium et linguae. Et non raro conspicitur alluuio quaedam nigra, aut citrina, aut alba viridisve. Existimare aliquis poterat e pulmonibus


page 188, image: s188

reuertentem aerem, siccos secum vehere halitus, qui in concamerata [gap: Greek word(s)] regione consistant. Certe non abludit hoc multum ab illa sublimatione, de qua prius dubitabam. Cor focus est. Pulmo vas aludel dictum seu sublimatorium cum collo satis eleuato. Palatum est alembicus, cui adhaeret sublimatum. Circaipsum sunt spondilia, item retinentia materiam adhaerentem. Probe conueniunt omnia. Sed cum necesse sit sublimationis talis materiam esse siccam in fundo, et exhalabilem; non omnino omnis semotus est scrupulus. Defendi res posset fuga vaporum. Sed artifices hac non vtuntur, sed vbi vaporosa humiditas est, destillatio praemittitur, coniungiturve sublimationi. Ardores etiam palati a spiritibus feruidis adiuti non videntur eo ferre materiam, sed inuentam aut a capite destillantem exiccare. Satis tamen puto declarari [gap: Greek word(s)] ; et si caetera essent paria; congrueret totum praesertim naribus et ore clauso, licet alicubi etiam in arte relinquenda sint spiritibus humidis effugia. Inuenitur porro alterius cuiusdam sublimationis exemplum, sed magis fortuitum et perturbatum. In externa natura ex thesauro balsami interni corporum exudat aliquando particula, et concrescit, sicut in glebis metallicis argenti, puri putique lachrymae et grana. In animalibus pinguedo,


page 189, image: s189

sebum vel adeps id videtur aemulari: sicut in plantis [gap: Greek word(s)] . Verm ista tuo relinquo iudicio. Nolo tibi amplius esse molestus. Vale, et me inter tuos numerare perge.

EPIST. XXXIII. DE SVBlimationibus vulgaribus in metallicis officinis, pharmacopoliis, culinis, etc. AD PRAECLARAE ERVDITIONIS et experientiae virum, D. Danielem Moglingium, Phil. et Med. in Academia Tubingensi Professorem eximium.

INdicauit mihi, Vir praeclare, Hieremias Sengius. Philos. et Medicus, in repub. nostra medicinam cum laude faciens quantopere delectatus fueris chartaceo illo nouorum Paracelsicorum munusculo, quamque te ostendas ad mutua paratum. Nae tu vir humanissimus es, beneuolentiaque et gratiis eximie decoratus. Non fuit istud tanti. Animus tuus amicorum studiosissimus, ettiam exile officiorum vestigium efferre magnifice folet; sua autem quanquam excellentia sint, tamen pro abiectis habere, et vili pendendis. Amo te ob virtutes eiusmodi laudatas. Suspicio vero etiam et veneror ob coniunctam illis eruditionem non vulgarem, cuius meae inductionis et honestae de te sententiae, vt aliquod extet argumentum,


page 190, image: s190

rogo me ex amicorum tuorum albo, in quo me receptum esse, testis est illa insignis beneuolentia tua enim expungas, ferasque, si quid literularum amicitiae nomine hinc ad te perueniat. Sed non hoc tantum ad te scribendum duxi: enim ferientur Musae chymicae, quarum te insigniter delectari consortio, persuasum est, faciam precium operae, et per te in illis proficere non erubescam. Nosti certamen nostrae factioni esse cum Parachymicis, Paracelsi lutulentam philosophiam amplectentibus, sciuerit enim Galenus chymiae principia, an potius scire exoptauerit. Ego vero adeo ipsum cognouisse non dubito, vt etiam praecipuarum operationum tum principia, licet non ita ingeniose, vt nunc, exculta tribuam, tum quaedam disciplinae vocabula. Quot enim in locis mentionem facit [gap: Greek word(s)] naturalis et artificialis quae eadem est cum chymica coagulatione? Quam multa habet de segregatione, depurationeque? Vbi de cerussa agit, [gap: Greek word(s)] meminit, et tincturae per ignem [gap: Greek word(s)] , quem reuerberantem vocant. Inquit enim [gap: Greek word(s)] . AErugo fit, cum aceto dissoluitur seu resoluitur cuprum: quanquam hodie etiam aliis vtantur resolutoriis, vt aqua forti, etc. Est autem ita ex resoluto cupro producta viriditas magisterium Paracelsicorum. De cerussa


page 191, image: s191

inquit, quod [gap: Greek word(s)] , quam rem Minium vocant artifices, et igni reuerberante ita tingunt. Sed quoties meminit [gap: Greek word(s)] seu sublimationum? Non possunt ire inficias aduersarii, quod metallicae officinae, quanquam vasis diuersis, et minerua pinguiore, idem tamen persequantur artificium, et sublimationem crebro exerceant. Atqui in illis versatissimum fuisse Galenum, Cypricae historiae et aliae contestantur. [gap: Greek word(s)] (quod plurimum differt a chalcantho) quomodo gignatur in depuratione cupri et ad purum vstione notum est, nec latuit Galenum. Fit autem sublimatione spontanea quidam. Dum enim aes in catino efferuescit, iamque purum incipit refrigescere, in altum subuolant grana minutissima, quae excipiuntur camerae incumbentis furno tabulatis, aut aliis colliguntur stratis, veluti tecto et canalibus. Nam tanta est attollentis Spiritus vehementia, vt etiam extra caminum efferat. Cessante impetu depluunt grana in subiecta pauimenta. Hic flos cupri verus est, quanquam etiam alium et mallei percussu ostendant ahenarii, qui verius recensetur inter [gap: Greek word(s)] . Ideo autem illum florem dico, quia optima cupri leuissimaque et probissime excocta pars est vi caloris et spiritus


page 192, image: s192

intus coangustati et prorum pentis impetuose, in altum adducta eleuataque fatentibus ipsis Magistris aerariis, optimum inde cuprum conflari. Sed planiora multo sublimationis exempla in aliis habet princeps ille artis nostrae. De cadmeia ita refert: [gap: Greek word(s)] . Duplicem describit cadmiam; vnam lapideam natiuamque, alteram artificialem caminariam, instar glebae aut fauillae in caminorum cameris concretam. Hanc triplicem facit; vnam ex cupri, aliam ex argenti venis, et tertiam ex pyrite. Generationem describit ita, vt egregie inde colligas, quidnam sit sublimatio chymica, nempe [gap: Greek word(s)] . Locus, seu vas est caminus furnusque. Hinc enim eleuatur tanquam ex aludele chymico seu catino, in illum tanquam alembicum aut operculum caecum. Et materia est mineralis; forma est eductio seu segregatio per calorem et sublatio cum adhaesione. Agens causa calor vocatur. Magister procurans est operarius seu artifex metallarius. In explicatione [gap: Greek word(s)]


page 193, image: s193

formam expressius ita enunciat: [gap: Greek word(s)] ; quasi dicat, sublimationem esse cum eleuatur quid ad superiores partes vasis, ibique collectum subsistit subtus operante in materia foco. Sed nullibi diligentius euidentiusque quod sciam, disseruit, quam in Pompholygis praeparatione: [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Hactenus materia Pompholygis et causa instrumentaria agens. Vasis ratio dispositioque sequitur: [gap: Greek word(s)] (forma sublimationis) [gap: Greek word(s)] , etc. Ita Galenus ostendit, se non fuisse rudem principiorum chymicae artis, quanquam tunc nondum fuerint collecta et perite exculta. Non autem negare poterunt parachymici, istud opus chymicum esse, tot causis vel iisdem plane, vel non differentibus, nisi magisterii et vasorum industria. Qui Tuthiam seu Pompholygem ex lapide cadmia seu terra, et cupro in orichalci apparatu conficiunt, eodem pene vtuntur artificio, nisi quod Pompholyx non in camera seu praefurnio concamerato consistat, sed in ollarum seu catinorum fornacisque orificiis,


page 194, image: s194

quanquam excipi et illo posset. Non desunt metallicis similium sublimationum exempla plura. Interdum quod purum est, aut melius, innatat, interdum substat. Recrementa metallorum eleuantur inter liquandum, itaque separari facile possunt. Argentum fundo incubat, cuius tamen saccus plumbeus, vt vocant metallici, impurior est. Vbi scoriae a ferro subtractae sunt, optima eius pars innatat, in fundo quod est, (Regulum vocant) impurum est, sicut in cupri ex lapide coctione, dum oculo fornacis recluso procurrit in suas fossas. Mirum est, quod Aristot. in mirabilibus scribit ad Demonessum insulam, aes mari innatans reperiri. Crassa est consistentia maris. Facile itaque sustineat aes praesertim quod multum comprehendit, vt lamineum. Sed et metallorum pulueres subtiles innatare solent. Ramenta igitur subtilia fortassis intelliguntur e fundo eleuata desinente eo metallicavena. Sed nolo esse in metallicis tabernis copiosior. Aurifabri, dum malagmata sua (amalgamata vocant, et amalgamare, mahlen/ quasi terere, mola frangere) conficiunt, [gap: Greek word(s)] quasdam nigras eleuari conspiciunt, quae non semper sunt abiiciendae, si Vlstadio quintam auri essentiam ita colligenti, est fides habenda. In casis fuliginariis, quod et ipsum non ignorauit Galenus; ex sublimata concrematae resinae picisque fauilla gignitur fuligo. Focus ibi fingularis est. Praefurnii vicem, et alembici


page 195, image: s195

caeci seu campanae supplet spaciosus saccus. Rustici syluarum accolae taedam pro candelis vrentes, sua quadam campana excipiunt fumum, et fuliginem inhaerentem decutiunt. Putres fungi, quorum in lychnis mentionem Virgilius facit, item aliquid artis sublimatoriae repraesentant. Nec nihil habent culinae, siue [gap: Greek word(s)] spectes, siue eleuationem leuium succorum et pinguedinum inter assandum et elixandum. Pharmacopolia dum aloen et similia lauant, item [gap: Greek word(s)] quoddam opus designant, in quo concurrit [gap: Greek word(s)] , enim clament aduersarii Galeni officinam nihil de chymia cognouisse. Sed enim ligna in syluam: seplasia excedo. Vide enim quid chymicae sublimationis designetur fauill Memnoni, quam Poetae fabulantur in aues inter se quotannis ad bustum Memnonis concertantes, conuersam. Certe [note: Nota aues philosophicas.] [gap: Greek word(s)] cum suo Hermete mentionem faciunt corui et vespertilionum noctu prouolantium. Quantum iudico, cinis est, quem turba philosophorum negat vilipendendum. Is vocatur auis Hermetis, estque id de quo dicit, ascendit in coelum, itemque descendit, vim consecutum superiorum et infetiorum. Ridebis me, quod sacra chymica fabulis polluere, nugisque inuoluere Poeticis sustineam. Verum nec illis deest suus genius. Sapientiae capsulae et inuolucra mysteriorum non raro sunt apologi. De his volui


page 196, image: s196

tecum in praesens conferre sermonem. Tuo debebo ingenio, si quid rectius ex te cognouero. Vale.

EPIST. XXXIIII. DE SVBlimationibus in arte receptis. AD CLARISS. VIRVM. D. DANIElem Moglingium Phil. Med. et Profess. Tubingensem.

VT vivax sit ignis vegetusque et prompte e fomite suscitetur, eque scintillante fauilla incrementum capiat iustum, non pabula saltem sufficienda sunt administrandaque flammae rapacia, sed et inspirandum, et halitu [gap: Greek word(s)] immisso quasi animandus. Facile enim exolescit in tenui principio. Facile suffocatur absque anima, nec sine pabulo fugit marcorem. Ignis est quidam amicitia. Nosti, Vir praeclare, hanc recentem, inque animis nuper coniunctis veluti gliscentem, non datis alimentis facile [gap: Greek word(s)] . Suggeram illi plus e thesauris naturae pabuli. Inspirabo, quantum fas est, vt amoris philosophici secundum pietatem ingens emergat incendium. Scripsi nuper [gap: Greek word(s)] quaedam. Vellem tibi placuissent. Non poenitet operae. Sed fingam mihi animum tuum ex meo, teque delectari eiusmodi colloquiis opinabor. Eo plus itaque nascetur voluptatis, quo ego fuero loquacior. Multum desudaui in naturae campis. Coelum


page 197, image: s197

coniunxi inferis, terram mari. Iam [gap: Greek word(s)] . Non videntur mihi artifices, quaecunque aliquam sublimationis speciem habent, in artem recepisse; neque omnia hoc tractasse titulo. In destillatione, in altum eleuantur vapores. Ea res ascensus vocatur, [note: In sublimationenon ascesus tantum spectandus, sed et reliqua partes licet ab itto nomen habeat.] neque sublimationem definit, cum sit operationibus pluribus communis. Constans in summo esse oportet [gap: Greek word(s)] , idque innuit Geber, cum inquit: sublimatio est eleuatio rei siccae cum adhaerentia in suo vase. Quando item impuritates leuiusculae ab essentiis, in fundo restantibus affusa eleuantur aqua, aliove liquore; id quidem crebro in arte vsurpatur; Descensio tamen potius est, quam eleuatio. Nam finis sublimationis est essentia, aut pars eius chymice depurata, idque per se, non ex accidente. Insuper praeteritum in hac classe etiam hoc videtur, cum in separatione olei ab aquis, affusa maiore copia ad orificium vsque, seu epistomiolum illud eleuatur, indeque per effusionem secernitur. Ascendit quidem in sublime res extracta; sed quia apparatus sublimationis iustus non est, non meretur in ea stationem. In arte autem censetur inter ea, quae segregatione peraguntur. Restant, quantum memini, tria sublimationis artificia, distinctique apparatus. Vnum repraesentat paulo ante posita Geberi definitio; quae in metallorum elaboratione plurimum


page 198, image: s198

obtinet momenti. Neque tamen etiam ab aliis, vt a medicina, etc. exulat penitus. Alius modus nominari solet philosophicus et arcanus, propterea quod videantur rerum generationes occulte per istum fieri. Plurimum valet in opere lapidis, in quo spiritus eleuatus innatat aquae, quo pacto sacrae literae ferunt in mundi primordio fuisse, si modo sine profanatione oraculorum diuinorum haec artificiosa illorum sanctitati possunt debentve compaparari. Tertius non absimilis est secundo. Distat tamen, quod ibi intus est causa quaedam operans resoluensque naturae vincula, quibus ruptis, quicquid aethereum est, emergit: Hc intercedit quoddam spirituale, quod dum eleuatur, rapit secum suae essentiae familiaria et vna attollit, quo pacto philosophi describunt vaporum halituumque secum quaedam sublimantium naturam. Schemate fortassis rem comprehenderim [note: Diuisio sublimationis artificiosae.] tali. Duplex est sublimatio chymicorum. Prior fit in modum [gap: Greek word(s)] , e materia in summum per intermedium aerem eleuatarum, sursumque consistentium. Appellem forte halituosam. Nam essentia assurgit halitus specie, qui eleuando se abscindit a capite mortuo. Posterior insistit in materiae superficie, nec intercedit aer, sed aut liquor, aut terreum corpus. Vnde hanc gemina distinxerim


page 199, image: s199

differentia; Vnam appellando sublimationem per liquorem; qui vel oleosus est, vel aqueus, vel spiritosus, etc. Alteram, per efflorescentiam. Nam quo pacto rubigo e ferro producta ei insedit; ita et hc agitur. Possim tamen etiam aliter nominare, veluti per insessionem, vel inhaesionem sui corporis; sicut illam per innatationem, etc. Quod autem tot sint in vsu chymiae verae; fiantque essentiae per sublimationem tot modis; comprobant operum exempla. Sulphur sublimatur per aerem, vt et alia. Ex eodem elicitur oleum per spiritum vini: et multi balsami extrahuntur ex pinguibus per coctionem aut elixationem, qua euocari internum humorem vel Aristoteles testis est. Hic est modus secundus. Tertius praebet nobis flores quosdam antimonii, et quaecunque in superficiem ex intimo euocantur, vt purorum corporum rubigines, Lazurinum argenti, etc. Quanquam et flores antimonii, tum rubei, tum albi primo modo fiant, et metalla tota in calces floridas queant dissolui. Si velis ad hos tres modos referre rudimenta illa tum naturae tum aliarum artium, in quib. est aliquid simile aut imitatorium, per me tibi potestas esto. Non repugno, si diuisionem ex causis et aliis informare velis. Quaedam per se eleuantur, vt sulphur; quaedam cum aliis: seu, sublimatio alia est simplicium, vt stibii, alia


page 200, image: s200

coniunctorum, quo pacto fit cinabaris factitia, hydrargyros sublimatus et alia. Item quaedam igni eleuantur, quaedam absque igni. Ignis alicubi languidus; alicubi validus. Absque igni eleuata aut putredine, aut aquasoluente emergunt. Igni autem comprehendo quemuis calorem actualem, qui per se segregat. Ratione vasorum quaedam attolluntur in aludele seu cucurbita prolixi colli, quaedam in ouo, etc. Cui exploratum est singulorum opus; facile poterit instituere eiusmodi distinctiones. Ratione materierum tot sunt sublimationes, quot ipsae. Sublimatur arsenicum, sulphur, hydrargyros, stibium, marcasitae, etc. Si genere comprehendas, quaedam erit mineralium, quaedam animalium, quaedam vegetalium: Aut quaedam liquabilium, quaedam illiquabilium, pinguium, non pinguium, etc. De omnibus in arte praecipere diuisionibus, superuacaneum est. Si acquiescis in superioribus, bene est. Species enim esse, aut proxime ad eas accedere mihi videntur, et sic substantiam attingere. Non addo plura. Vale.



page 201, image: s201

EPIST. XXXV. DE APPARATV SVBLIMATIONIS halituosae. AD CLARISS. V. D. DANIELEM Moglingium, Philos et Med. D. Profess. Tubing.

ETprodesse volunt, et delectare poeta. scribit Cos poetarum Horatius. Est autem ipsorum [gap: Greek word(s)] fingere aliquid ad similitudinem veri, aur verum figmento inuolutum repraesentare, quod cum suaue sit, iucundisque numeris, et artificio concinnatum; in prima fronte voluptatem gerit, eamque communicat lectori non [gap: Greek word(s)] . Vtilitas autem et adiumentum ad bene viuendum, concreditum est penetralibus, in quibus nucleus, et veluti essentia demersa latet. Plaerumque autem salubre praeceptum est de pietate et bonis moribus, aut naturae mysteria complectitur, quanquam interpretes ipsis poetis non raro sint feliciores, multisque possint idem applicare [gap: Greek word(s)] . Placetiam [note: Meleagri fabula.] Meleagri apud Ouidium, seu historia, seu figmentum, seu ex vtrisque tanquam [gap: Greek word(s)] consutum quiddam. Apri is interfecti caput Atalante concessit, auunculis ob id ringentibus, et poenas inuidiae sanguine luentibus. Mater Althea (quam sagam fuisse arguit factum) correptum fatalem Meleagri stipitem exussit,


page 202, image: s202

vitaque istum priuauit sua. Sorores fletu dissolutae in aues a fratre denominatas abierunt. Non curo, quomodo Natalis comes, Ausonius, aut alius id interpretetur. Sublimationis quandam speciem repraesentari dico. Viua adhibetur flamma in pabulo ligneo. Meleager non attingens proxime illam, nihilominus comburitur, lentaque diffluit et marcescit tabe. Cum ipso patiuntur sorores, et in Meleagrides mutantur. Inter ignem et Meleagrum vas est, cucurbitam aut matulam intellige. Meleagri combustio, praeparatio materiae est, per lentum ignem. Quod ex ea est, Meleagris est, seu producta praeparatione affinis sub stantia. Haec reducta in vas idem sublimatur, euaditque volatilis. Prima operatio potius to stio quaedam erat, quo pacto excoctores plumbi albi grana sua solent in fornace to stionis apparare. Ex tosto exiit sublimatum volatile, quod substantiae tenuitate in auras possit se subducere. Sed et gemina primum [gap: Greek word(s)] potuit dici. Nam descensione ex pinguibus et resinosis colliguntur gummi et olea. Haec postea destillatione rectificantur; aut si succi sunt terrei, sublimantur, vt stibium, hydrargyros, etc. Qu tibi placet interpres, Moglingi? Quo quid accipias pacto, plurimum interest. Ingeniosus facile complanet inaequalia et expleat hiulca, continuet disrupta. Vere tamen ita res habet. Quicunque


page 203, image: s203

sublimare per halitum instituit, postquam diligenter quid res ferat, dispexit, vasa iusta asciscit, nempe aludelem, seu cucurbitam potissimum lapideam aut crassi vitri, (licet vitrea in vehementi opere sint suspecta ob fusionem) eamque modo angustiorem, modo capaciorem pro rei necessitate et consilio. Collum ei est a fundo satis eleuatum. Luto obducta tota. Materia sicca immittitur. Imponitur alembicus caecus vitreus potissimum, cum foramine. Commissurae clauduntur, Geber sine luto munit ita adaptatis commissuris, vt sint versatiles, neque tamen exeat spiritus. Attendendum tamen vt omnia sint probissim e exiccata. Aut enim hoc fieri opus est, aut rimula seu foramen relinquendum, quo sit fuga vaporibus, cum non destillare animus sit, sedin sublime agere essentiam siccam. Geber fundum vasis planum probat: rotundum improbat. Furnus in promtu est cum copella arenaria, quem latinius catinum vocamus, quanquam cum artificibus loqui, sua non careat laude. Subiicitur ignis, initio lentus; post forrior siquidem ferat materia. Nam quaedam sublimanda sunt calore moderato, quorum nempe spirituosa est natura, facileque surgit. Si validum adhibeas, periculum est, enim impura cum puris eleuentur. Tyronibus iucunda res est naturam ita solicitare. Sed probe muniant fornacis pauimentum, et satis eleuent collum vasis, si quid liquabile, vt flores


page 204, image: s204

sulphuris, arsenici, etc. est conficiendum, Calore enim corrumpitur et liquescit. Qui artis vsum fecerunt edem oper diseretas producunt essentias. Primum in mere siccis halituosis, moderata flamma eleuant subtilissima, eaque ad summum colliguntur operculum. In collo deorsum versus, spondiliasunt quaedam, vbi sub sistit essentia grauior et corpulentior. In imo restat caput mortuum, ex quo postea sal prolicitur igni vehementissimo aut per lixiuium. Alia ratio est cum operculo remoto eximitur subtile; repositoque valida flamma exagitantur reliqua. Respicitur et ad copiam materiae impositae, cum sat multum adhaesit alembico, euacuandus is est, et postea reponendus, aut mutandus. Plaerunque tantum imponimus quantum capere potest. In aliis mutantur alembici caecus rostrato, et vicissim, nisi quis velit rostrum obturare, vt sit instar caeci. Eodem ita vase et destillatio peragitur, et sublimatio. Aliud artificium non contentum est alembico vno. Plures cumulat, veluti cum antimonij flores expetuntur. Mirabilem hic [gap: Greek word(s)] exeogitant aliqui. Non continuatur alembicus vasi subiecto, sed spacio intercedente quasi suspenditur. Inferius vas catinus est quadratus cum fundo plano et lateribus non admodum altis. Inde suspirans fumus tribus aut quatuor inuersis ollis loco alembicorum exciuitur. Attende


page 205, image: s205

fumum vt recta ascendat, quod fiet foramine exiguo in summo relicto. Vide de hoc Rubeum. Mihi placerent ferreae galeae. Quia enim assurgens halitus sulphureus ex parte quidem est, plus tamen continet naturae mercurialis; quae ferro adhaeret promte licet non penetret; ferreis vterer. Sublimatione peracta, (Est autem aestimandus finis ex proportione im positorum et sublimatorum, et si fieri potest ex puritate eleuatorum) refrigescit opus paularim, et apertis vasis eximitur in summo pendens. Si quid in imo adhuc puri in capite mortuo restat; id solet denuo eleuari, sed quia fixius est, igni fortiore adeo vt candeat cucurbita. Quaedam diuersas habent essentias, vt marcasita. In his primum elicitur leuior, vt sulphur; postea arctius inhaerens vt flos albens instar florum stibij, seu hydrargyri mortificati. Nam in mineralibus eiusmodi et sulphur et hydrargyros continetur. Non autem exit ille mercurius nisi igni valido vt vas incandescat. Non raro desideratur essentia tenuissima. Haec ex sublimato primo, restaurato opere, educitur, sed catore valde lento. Sed et euenit vt illa subtilitas ad quaedam opera sit inutilis. Est enim nimis fugax, et adustiua, vt monet Geberus. Itaque spreta illa alterum reseruatur. Nonnulla viotentissimis compelluntur in altum scandere ignibus. Hoc fit in fixis seu his quae essentiam


page 206, image: s206

[note: Hoc modo etiam figuntur quaedam; sed industria est opus.] firmis repagulis naturae fortique mistione in se continent, quaeque frequenterideo sublimamus, vt tota ascendant fiantque volatilia et in humore fluxa. Horum sublimatio repetitur saepius, semper tamen intercedente aliqua noua praeparatione, veluti cum aurum volatile reddere volumus; soluimus id aqua regia, et destillamus; idque saepius donec scandere incipiat. Post extractum humorem in sublime cogimus; Exemptum denuo maceramus; iterumque eleuamus, donec totum caput mortuum ascenderit. Quae difficulter fluunt vt ferrum; cuprum, et c. iis additur aliquid liquationis facilis gratia; et eleuationis, veluti ferro arsenicum, cupro cadmia lapidosa fossilis. Rosarius minor eleuat corpora perfecta addito sulphure, vel auri pigmento, velmercurio, et c. Et haec additamenta benesunt notanda. Nam compendium operae habent etiam in auro, potissimum sales, vt ammon: qui ob id etiam aquila vocatur, quia Ganymedem seu aurum secum eleuat, potestque facile separari per aquam. Quae non ita fixa sunt, aut non placet dissoluere in liquorem; plaerunque tertia sublimatione sunt contenta. Flores aliquos facias etiam prima, absque repetitione, vt cadmuae, quae est pompholyx (nihil enim aliud est Tuthia quam flos lapidis calaminaris qui cadmia fossilis vocatur, licet fiat etiam ex vena aeris dum excoquitur): Ira et flores antimonij non redduntur


page 207, image: s207

igni. Lotione tamen opus habet vterque. Sed longius progredior ac institueram. Tutrutinae chymicae impones scripta, et mesi quid deficio, informabis. Vale.

EPIST. XXXVI. DE PORISMATIS ET OBSERVATIVNculis quibusdam primae sublimationis. AD VIRVM CLARISS. D. DANIElem Moglingium, Philos. Med. et Profess. Tubing.

TE in me auscultando tam patientem esse laetor. Abutar tua patientia ad plura. Sed [gap: Greek word(s)] . Nolim enim ex eorum grege esse, qui vbi initium orationis fecerunt, obrundunt, occiduntque garriendo auditores. Partiar operas horasque; et semel tantum proferam, quantum andire potes: nec texam epistolas plaustrales. Plures potius concinnabo, vt sit interspirandi occasio procliuior. Loquariterum de sublimatione. Tam enim diues vena est, vt exhauriri paucis fossoribus nequeat, qualis est plumbaria montis Rammeli, aut stannaria Slacce VValdi, quas vix vlla absumet aeternitas. Sublimatio prima suggerit nobis consectaria quaedam et quasi [gap: Greek word(s)] , quae tecum communicabo, vt mentem videas meam, et pro tua prudentia diiudices. Vt facile reddant


page 208, image: s208

sublimanda ex intimo essentias; comminuenda sunt prius. Id in terreis facile assequaris mola, aut pistillo, aut marmore. In metallicis calcinatione est opus, siue per aquas acutas, siue per vapores, aut alios modos. Deinde cum saltem pura appetamus; attamen impura per vim ignis item poterant eleuari: adiicimus quaedam retinacula, quae sunt aut familiaria et secum retinent in imo commistum; aut ob stant crassiorum fugae, quo pacto etiam destillatio requirit. Geberus feces calcesve metallorum vsurpat, miscetque accurate, enim facile alterum ab altero liberetur. Negat etiam depurari, si cum diffentanea re fiat commistio. Probat et sales praeparatos. Sed hoc ego ideo fieri puto, vt facilius et copiosius eleuetur materia. Nam sales, praesertim ammoniacus, ascendunt, et flores secum euehunt. Ab illis autem facile possunt iterum separari per resolutionem in aquam. Vulgo nec arenas fugiunt, nec colcotarem et similia. Aliqui calces admiscent simplices: Geber etiam ferri et cupri squamas non praeterit. In aliquibus non requiritur accessio. Nam in scipsis sat fixi habent corporis, vt tuthia et magnesia. Misceri et talcum seu terra quaedam samia solet, Item tartarum, calx corticum ouorum, marmor, etc. Pondus admistorum aequale est. Artisices contenti sunt subduplo vel subtriplo, confisi in arte regendi


page 209, image: s209

ignis. Annotat Geberus etiam modum ignis, et quod ante tibi scripsi, de aquositate primum emittenda, monet. Compendium sublimationis quam oportet repetere, est, si post vapores segregatos, lente eleues subtilissima; et vbi reliqua ascensum moliuntur, remoto operculo, priora sustuleris, et deinde illa syncera exceperis. Ita marchasitae mercurius eleuatur, segregato prius sulphure in flammatili, quod cum cessat, remouetur cum operculo, alioque addito peragitur opus. Augebis ignem, inquit Geber, cum post aquositatem aut parum aut nihil ascendit. Notandum et hoc est quod de exploratione per laciniam addit. Nosti quomodo metallici per bacillos ferreos explorent cupri ad perfectam coctionem. Ita exploranda hc est puritas vel impuritas ascendentium, indeque aestimanda ignis gubernatio. Impura enim non debent ascendere. Aut ergo fortior est ignis iusto, aut sublimatio [note: Si quad ad hoc accessit, adbaesitque id praecipitatur deorsum.] ad finem peruenit. Attendendum hinc est, quod foramen in summo alembici debeat initio liberum esse, vt per ferream spatulam bene politam possis cognoscere de vapore. Post claudendum est cono mobili, cuius acumen seu pediculus dependeat satis alte, enim sublimata occupent foramen. Lacinia autem Gebrinon est ex pannis, sed lamina ferrea vel cuprea. Quam quam ad perfectionem cognoscendam baculo vtatur


page 210, image: s210

ferreo, immittendo vsque ad locum capitis mortui. Si aliquid sublimandum adhaeret; non estabsolutum opus. Estautem perforatus baculus ad medium vsque. Coeterum ad [gap: Greek word(s)] spectant illa quae Geber ex proportione materiae ad vas, furnum et ignem extruxit: quod scilicet ignis ad feces multas debeat esse intensior; ad paucas remissior (feces autem sunt additamenta.) Multus autem ignis etiam ex luciditate crassitieque et congruentia fornacis aestimatur. Multa materia paruis vasis et fornace non sublimanda: nec parua magnis. Fornax mutanda est pro ratione materiae et ignis. Itaque superior eius pars erit temporanea, nisi multitudine abundes. Cucurbita ad palmum a sundo impletur. Flammalibere vndiquaque ad latera operetur. Fumus discedat promte per auriculas seu tubulos. Si alembicus non capit totam materiam sublimandam: euacuari saepius debet, enim recidat in fundum. Nota perfectae sublimationis non est in omnibus eadem. Generalem ex Gebro asscripsi. In singulis operibus de hoc est monendum. Est et hoc [gap: Greek word(s)] , quod omne sublimandum debeat esse actu siccum et exhalabile, siquidem sublimandum est primo modo. Nam humida destillant. Quod si ergo siccum destillare velis; humidum reddatur prius vel adiectione alicuius (sicut sulphur destillatur addita cera) vel liquefactione solutioneque vt in sale,


page 211, image: s211

colcotare et similibus, quae in spiritus vehementi igni soluuntur, etc. Si vaporosum sublimare; halabile fiat, subtractis primum vaporibus. Solet tamen alio igni et opere in aliquibus destillatio parari, alio sublimatio, veluti cum sales per retortam igne reuerberante spiritum humidum reddunt; at in cucurbita recta ascendunt et sublimantur. Ita sulphur igni lento dicitur oleum exudare; alis ascendit recta et praebet flores. Quidam etiam vehementi igni oleum prouocant, sed per retortam. Quae dam sublimata non retinemus in forma sicca, sed vapore cellarum aut fimi, balnei, humi, etc. dissoluimus in aquam. Noscendum et hoc est quod subtilissimi spiritus sublimatione facti, prodant naturam et modum agendi in medicina. Cum enim leui igni subsiliant, eleuenturque; essentiae se esse tenuissimae et maxime spirituosae testantur. Talia autem in medicina foris potius quam intus sunt adhibenda nisi corpus prius sit legitime vacuatum et caput munitum. Eo enim penetrant et colliquando humores procreant, impetuque addito vehementes pariunt catarrhos, quin et spiritus sua tenuitate dissipant, quo pacto euenit etiam in oleo iuniperi, aqua ardente et similibus. Qui praebere velit; potest vinculum quoddam addere enim agendo saeuiant, nisi alia industria damnum possit anteuertere. Nimis spirituosa et subtilia suspecti sunt vsus, si ab imperito exhibeantur. Vsu medico non tantum catarrhos non excitant sed et tollunt siccantque.


page 212, image: s212

Porro non omnia sublimata sui fiunt gratia. Multa ita saltem praeparantur vt flores sulphuris, tincturae et olei causa; ita et flores stibij rubentes, ex quibus extrahitur postea illud celebre lilium.

Omnia sed enim me Geberi scrinia Mauri
Compilasse putes; verbum saltem amplius addo.

[gap: Greek word(s)] .

EPIST. XXXVII. DE SECVNDA SVBLIMATIONE artificiosa per elixationem, etc. AD CLARISS. VIRVM D. DANIElem Moglingium Philos. Med. et Profess. Tubing.

QVAERVNT chymici rerum interna producere, et corticibus amotis in aperta luce proponere nucleos. Multis id est attentatum modis, pro cuiusque rei natura, et principiorum artis varietate. In sublimationis via non fert postremas [gap: Greek word(s)] [note: 4. met. 3.] (inquit philosophus) [gap: Greek word(s)] . Veruntamen non omnem elixationem arripuerunt spagyri; sed eam saltem quae separatim exhibet essentiam, ita vt educta e corpore non misceatur cum medio educendi, sed ab eo possit seiungi. Seplasiae vulgares ita olea herbarum, florum, aliarumque conficiunt rerum. Imitatio est vel repraesentatio spagyrici artificij,


page 213, image: s213

seu potius vmbra quaedam eius. Si separari ab oleo communi posset id quod fors prouocatum est; chymicum foret opus. Separari vix quicquam posse credo etiam ideo quia alteratio potius est quam extractio. Ex eo genere chymici retinuerunt olea calcis laterum, marcasitarum et similia, quibus tamen additur destillatio: et elixatio in illis magis est extinctio; sicut cum oleum ouorum fit, frixio vel assatio, de quibus suo loco. Quidam chymici ita oleum ranarum praeparant; Item oleum euphorbij. Plaerumque autem olea saltem isto fiunt modo in sublimatione, quanquam elixatio etiam, in extractis possit adhiberi, sed citra sublimationem. Olea autem ideo, quia eleuantur et innatant aquis aut spiritibus, a quibus postea facile segregantur. Valde dubito an haec pars sit arti necessaria. Non enim omnia ita reddunt oleum; et quae reddunt, aliis sunt oportuna artificiis. Compendij gratia interdum, vt operae et sumtus et tempus compensentur, admiserim. Sulphur in spiritu vini elixatum traditur hoc modo deponere pinguedinem. Ita ex ossibus et carnibus exugitur medulla et adeps. [gap: Greek word(s)] leuis est, et vel Magyris nota. Quid ergo opus verbis? Quaero ex te, Vir praeclare, an non putes isto compendio resinas, et gummi et quaedam ligna pinguiuscula oleum effundere? Fac periculum, inquies. Ego vero ideo consulo prius,


page 214, image: s214

quia nolo periclitari. Propono duntaxat. Iudicent artifices. Moneo tamen tyrones qui auide ad experimenta feruntur, enim quouis liquore elixent quoduis. Spiritus vini reddet oleum sulphuris rectius si exasperetur fecularum sale aut vrinae. Resinae et ligna forsan melius coquantur lixiuio. Nam resolutorium simul debet esse menstruum. Aqua simplex paucis est accommoda. Sed de his parum sum solicitus. Elixationes in praeparatione plus habent autoritatis, vt cum sulphur in vrina coquitur, postea destillatur; Quorundam materia est vinum, veluti Andernacus in eo praeparat tartarum. Memorabile est quod in oleo chalcanthi, sulphuris et piperis eleuatur quaedam essentia non mordicans separabilis, sed citra elixationem. Scripsi hanc epistolam, magis sciscitandi gratia, quam scientifica documenta proponendi. Impulerunt me Alexius qui ita coquit e sulphure, et Aurifaber, qui e succino olea.

EPIST. XXXVIII. DE SVBLIMATIONE PER RESOlutionem acutorum. AD CLARISS. VIRVM D. DANIElem Moglingium Phil. Med. et Profess. [note: Hc est maximi arcani philosophorum reuelatio.] Tubingens.

PVTO te legisse, aut ex aliquo auditione cognouisse quae sunt in smaragdina Hermetis tabula. Ascendit in coelum, inquit autor,


page 215, image: s215

iterumque descendit. Hoc Bernhardus interpretatur ita: Pars lapidis non fixa debet superare fixam, eamque eleuare, seu sublimare. Mirificus ille calid inquit; et apparuit [note: RES.] Res super ipsum, Richardus omnium eruditissime: Crudus mercurius dissoluit corpora, et reducit ea in primam materiam; nam ob cruditatem sui sulphuris semper appetit corrodere quod suae naturae vicinius est, primo [note: N. B. Geber proditus.] aurum, secundo argentum. His indiciis tanquam sorex proditur Geber, qui ita scribit: Stude lunam vel solem resoluere in aquam suam siccam, quam vulgus vocat mercurium. Nam si igni lento bene rexeris, inuenies per quadraginta dies corpus illud in meram aquam conuersum. Signum suae profectionis est nigredo desuper apparens. Haec ille. Sublimationem quandam peculiarem hic indicari quis est tam caecus quin videat? Quo pacto autem [note: Vlstadij praxis in sulphure auri seu essentia facienda per sublimationem.] ille se habeat; describit Vlstadius quam exactissime. Verba apponam, vt eo melius cognoscas. Cum volueris, inquit, extrahere quintam essentiam ab ipso sole tanquam preciosissimo omnium metallorum et perfectissimo; cape solis optimi vncias quatuor; mercurij viui et optime abluti vncias viginti quatuor. Fiat amalgama. (vnde non temere Rosarius; quam multa bona procedunt ex corporibus amalgamatis cum mercurio.) Praesto sint tibi catini figulini teretes ambitus aequalis et leuis circa orificium. Amalgama catinis triquetris


page 216, image: s216

candentibus infunde, imponeque catinum teretem, vt excipias subuolantem hydrargyron. Effunde malagma in concham mundam, subigeque cum lignea rudicula vel spatha ferrea, et ascendet materia nigra, subtilis, leuissima, quam cum penna abstractam impone in cucurbitulam, probeque occlude. [note: Arrige aures Caput corui.] Haec materia nigra a philosophis caput corcui vocatur, et est initium omnis verae et perfectae scientiae. Et licet sit nigra, est tamen aurum, quod infundendo poteris probare. Et quando videbis ipsum mercurium non plus reddere nigri; tunc est certissimum indicium, nullum aurum in ipso contineri. Haec Vlstadius, quae ideo asscripsi, vt in conspectu sit consensus philosophorum summorum, quorum in arcanis naturae spectatissimus est profectus. Haud enim credo quenquam tam scire rerum mistarum intima posse quam chymicos [gap: Greek word(s)] , quemadmodum. de Tiresia canit Homerus, repetitque Plato in 3. de Rep. Quod si tibi autoritas Vlstadij non satisfacit; attende Thomam de Aquino, [note: Thomae de Aquino consensus.] a quo artem didicisse fertur Paracelsus. Ita ait ille: Cape solis depurati communis, in igne calefacti vncias duas. Inciso infrusta adde mercurij vncias quatuordecim, calefiat autem prius hydrargyros in catino fusorio. Moue cum baculo ligneo, vt aurum bene soluatur. Totum deinde effunde in


page 217, image: s217

aquam claram contentam vitrea concha, lauaque donec tota nigredo discedat. Hactenus [note: Aqua vera soluens auri.] Thomas. Esto itaque haec diuersa a superioribus sublimandi species, in qua causa agens est non externus calor. Hic enim cum vix tantum polleat vt aurum soluat, plane non est pro mouente accipiendus. Vera efficiens est vis Mercurii insinuantis se in totum, et seras omnes amouentis. Solutum quod est, ascendit sua leuitate, quanquam in aqua non soleat innatare. Vtilitas huius sublimationis vt preciosissima fruamur in omni mineralium genere essentia. Non abnuerim simili arte etiam extrahi ex argento et aliis. Sed si preciosum facile suppetit, quid opus est attingere alia? Ego id [note: Attende.] quod scribo his oculis vidi. Putabam impuritates esse, quales solent negligere aurifabri. Sed verum auri sulphur facili apparet artificio. Hoc artificium est, quod tantopere occultant tum paracelsus tum omnes reliqui de grege chymicorum. Dico tamen tibi quod in quodam libello germanico typis impresso apparatus eius diligentissime sit traditus. Autor est incertus, nec mihi iam ad manum liber est. Sed enim te temeraria spe [note: Vana art aurifica.] lactem; scito Theobaldum de Hoghelande scribere experimentum vanum esse, nec sibi crebro tentanti respondisse euentum. Itaque etiam dehortatur inuestigaturos. Cogita etiam quid dicat Fernelii Eudoxus.


page 218, image: s218

Ad imitationem istius arcani, sublimantur etiam alia. Quidam camphoram tritam infundit aquae forti, dicitque inde eleuari oleum. Sed id aliis modis apparatur melius. Non possum facere quin tibi etiam aliam obiiciam offam ex eodem fonte. Verum lilium medicinae eliciunt ex antimonio, eique asscribunt incredibiles virtutes tum veteres tum recentes, in quibus prodiit nuper quidam penotus chymicus non indiligens, qui tanquam arcanum noluit patefacere. Ego vero aliquando stibium cum sulphure coxeram; donec sulphur euanuerat. Coctum tritumque miscueram ammoniaco. Maceratum solueram aqua, et salem subtraxeram. Tandem in vitrum redactum lixiuioque tartari aliquandiu et calcis immersum in summo sanguinem suum exhibuit liberatum corrodentis aquae virtute, et sublimatum. Hoc si est illa tantopere commendata rubedo, non inuiderim commodis publicis. Scio aliis artificiis multos esse delusos. Innuo tamen si per ascensum et alembicum educere cum sacharato vel acido menstruo velis tinctum iam et rubens oportere accipi, et macerationes cohofationesque repeti. Ita fies voti compos, nisi me fallit totus Vulcanus. Memineris autem flores rubicundos sumi debere, non crudum stibium. Eleuantur ista arte plura alia, de quibus suo loco. Tu viue et fruere mysteriis istis ex sententia.



page 219, image: s219

EPIST. XXXIX. DE SVBlimatione per efflorescentiam. AD VIRVM CLARISS. D. DANIElem Moglingium Phil. Med. et Profess. Tubing.

NIHIL me tibi nuper temere scripsisse de mysterio sublimationis philosophorum, re ipsa te comperturum arbitror. Omnino enim necesse est assecuturum maiorum dogmata de metallorum arcanis, istud ita statuere, sique ad cognitionem rerum ipsarum, et penetralia sacrorum contendit, per istam ianuam accessum petere. [note: Arnoldus confirmat arcanum.] Ita loquitur et docet item Arnoldus, de quo fama certa est constansque quod aurificium non scientia tantum sed et opere complerit. Lapis siccus spissusque, inquit, dissoluitur in argentum viuum, vt in suam materiam primam reducatur, nempe in sulphur et hydrargyron. Fit hoc solum [note: Nota.] per argentum viuum, quia hoc solum potest aurum et argentum in materiam primam reducere. Ecce tibi apertum menstruum et materiam sublimationis. Quod eleuetur [note: Attende.] nigrities, patet ex hoc eius dicto: Res cuius caput est rubeum, pedes albi, oculi nigri, est magisterium. Item collige ad partem supereminens [note: Oleum phil.] nigrum. Illud enim est oleum et verum dissolutionis signum, quod quando est solutum, venit ad sublimitatis finem.


page 220, image: s220

[note: Bernhardus. Animaduerte. Paracelsus.] Bernhardus comes se vidisse nubes nigras inquit, durantes longo tempore. Sic Paracelsus in tinctura: si recte administraueris ignem in fornace, statim incipit materia purpurascere et nigra fieri. In alia tinctura: cum primum lilium in ouo physico fuerit concalefactum, mirabili cum apparitione nigrius coruo euadet. In manuali appellat atramentum sutorium, caput corui et auem [note: Turba seu codex veritatis.] noctu volantem. Consentit his omnibus etiam Turba philosophorum; adeo vt nihil desit, quin hoc ipsum pro verissimo sit habendum. Verum restat adhuc vltima sublimatio, quam [gap: Greek word(s)] fieri dico. Philosophi depurant metallum, aut si qua alia re indigent, quam possunt studiosissime. Nisi enim haec purificatio praecesserit, aut alienum quid ab essentia elicies, aut impurum. Deinde aliqua irrigant consperguntque aqua, cuius interuentu instituitur quaedam putrefactio, et resolutio in summo, ex qua emergit, quod florem voco. Hic in argento puro caeruleus seu Lazurinus est, iucunde admodum afficiens aspectum; in ferreo purpureus; aere viridis; plumbo albicans cum liuore. E stanno et auro non exit facile. Aqua prouocationis non semper simplex est: sed minoribus tincta mineralibus, vt alumine, sale, vitriolo, et similibus. Aliae aquae sunt spiritus vitrioli, muria, vrina, acetum, etc. Solus vapor in aliquibus


page 221, image: s221

idem potest, veluti vapor vini e cupro elicit viriditatem tralucentem. Albertus causam reddit; quia ista, vt sal, sunt appetitiua substantiae; et vapor acutus acetivel vrinae incendit metallum (vt aes) propter quod humidum terrestre adiunctum leue ignitum, in aere virorem acquirit, etc. Notandum tamen est efflorescentiam distare a corrosione, et mutatione per aquas fortes. Hc enim tota substantia ita afficitur: ibi solum elicitur aliquid sine euidente iactura. An distant saltem maiore minorique? Si [gap: Greek word(s)] est aliquid essentiale; certe id, quod in profundo est, huc contendet, quo facto, corrumpetur metallum. Non pugno cum quoquam. Neque etiam contendere magnopere velim, sitne haec operatio subiicienda sublimationi, an vero peculiari locanda classe. Plaerique chymicorum ita sublimari quaedam volunt; Estque prima facie eleuatio cum flos exurgat ex subiecto, et insideat. Dicas fortassis ambigere inter resolutionem et sublimationem. Nil moror. Si peritis ita videtur nominibus vti? non reluctor. Scribit Albertus, neque plumbum, neque stannum rubiginem contrahere, sed ex se ipsis sordes quasdam et squalorem emittere. Idem. Quod est putredo in mollibus humidis; id est, rubigo in ferro. Epoto enim humido restat aridum siccum et combustum. Alii vero videntur dissentire. Parui


page 222, image: s222

res momenti est. Vellem tamen artifices etiam hac in parte aliquid certi constituere. Idem autor causam rubiginis dicit esse terrestre adustum, siquidem oporteat ab acuto aliquo seu humore, seu vapore corrumpi terreum, et verti in rubiginem. Si hoc ita est, qu totum metallum in flori similem abit substantiam? Qui pro magisterio, flos habetur? Sed haec apparens dissensio est. Nam rubiginem pro vitio accipit, et dum argento tribuit Lazurinam efflorescentiam, rubiginem detrahit. Porro postquam aquis acutis aut vaporibus [gap: Greek word(s)] metallorum sunt procurata, nisi tota velimus in eandem redigere naturam, abradimus autdecutimus, quod enatum est, idque ad vsus suos porro aut praeparamus aut seruamus. De singulis dicere iam non proposui. Non ignorandum est etiam alia ratione ex mineralibus non metallicis allisque elici et sublimari quaedam interna. Quibusdam calor industrius tamdiu admouetur, donec sudent. Aliqua putredine ex conspersione solicitantur, vt ossa, ligna, plantae, etc. quo reddant mumias et fungos. De plebe quidam affundunt fagis ius expressum e fungis faginisi; dicuntque creari, et enasci nouos. Et haec ratio conuenit metallicis. Quibusdam admiscentur sales, vel alia quae facile possunt consurgere, idque fit exactissima contritione. Adhibito calore eleuatur commistae


page 223, image: s223

essentia quaedam et insistit superficiei, sales solutione per aquam facile discedunt. Ita paratur flos stibii, tum albus, tum puniceus. Hactenus puto me percurrisse omnes sublimationum artificialium, seu species, seu modos. Nam quod metaphoricam sublimationem, quae est graduatio, etc. quidam eodem appellant vocabulo designantes exaltationem in virtute et nobilitate, de eo nil attinet dicere. Tu si quid desideras, moneas amice. Paratus enim sum vel pedib. in omnium recte sentientium et artificum sententias descendere. Vale.

EPIST. XL. DE DESCENSIONIS VOCE. AD VIRVM ORNATISS. ET DOctiss. D. Hieronymum Viscerum, Phil. et Med. D. Physicum Norimbergicum.

[gap: Greek word(s)] est in Graecorum Paraemiis. Qui itaque possum tibi viro beneuolentissimo studiosissimoque omnis egregiae literaturae non velle vicissim bene? Commendarunt autem mihi istam tuam beneuolentiam plures. Nec argumentum vile fuit, quod a clarissimo viro D. Friderico Prenningero, Reipublicae nostrae Consiliario, cognoui, quam in me ornando paratum promptumque


page 224, image: s224

te exhibueris te. Sed quem tua excellens eruditio, rerumque experientia praeclara ad te amandum magnique aestimandum non inuitat? Non immerito chymicorum te adiungo societati et in corona philosophantium, deque naturae arcanis statuentium artificum, veluti in conuiuio Platonico, Socraticaque et Peripatetica [gap: Greek word(s)] : aut si mauis, quo pacto memorant Heroas olim ad tabulam regis arti, Diuosque ad epulas summi Ethnicorum Dei Iouis; aut in conuentu sapientum Indiae, quibus ex aureo throno colloquebatur olim Hiarchas Bragmanum Princeps: ita te quoque cum aliis nostrae artis proceribus sisto, adhibeoque. Tu haud inique feres hanc meam de honore tuo et industria existimationem; sed enim tempus [gap: Greek word(s)] teram, ecce tibi partem placentarum chymicarum; ecce poculum de fonte Tantali, et ex epulis Pythii tragema. Descensio (quo pacto loqui mos inter chymicos obtinuit, et a consuetudine ista discedere vel Latinissimo Tullio religio habetur) videtur vna ex operationibus artis nostrae esse, quandoquidem a principe Gebro inter alias proponitur. Ecquid tibi de ista constat? Consentisne? Non interponis autoritatem? Nomen ipsum quid signet, facile patet. Decursus alicuius liquidi in decliue est, aut sicci per liquidum delatio. Quid enim chymicus curat quo pacto coelo descendat


page 225, image: s225

Horatio tibia cantura Calliope? Quid ille laboret, quo pacto coniugis in gremium descendat Iuppiter, aut generosior descendat in campum petitor? Descendant etiam in specus suos fossores, et ad Ditem vsque deferantur, quanquam illi descensum suum vecturam, mirabili sermonis artificio nuncupent, non morabitur philosophus arcanorum chymicorum contemplator. Non tamen a metallariis officinis abhorret totus. Est ibi, quo delectetur eximie, quodque ad sua opera non raro accersat. Descendunt ergo multa; chymicus tunc descendit, cum rem quampiam liquabilem, actu iam siccam, inque alio contentam dissoluit, funditque adhibito calore sicco, quo facto illa se subducit, et vi quadam su in aliud delabitur, euaditque cubiculum. Ouidius videtur mihi repraesentasse negocium figmento delinquentis foeminae in praeceps, non quidem quatenus liquescit; id enim est resolutionis: sed quatenus decurrit. Congrue et alia fabula de Arethusa subducente se a complexibus Alphaei, seque immergente telluri, ex qua iterum prorum pit lucemque aspicit in Sicilia. Quid si alluderet etiam Deorum, metu gigantum terras irrepentium, figmentum? Facessant fabulae. Rem ipsam valde cognatam sublimationi et destillationi iudico. Nam in aliquibus


page 226, image: s226

sublimandis contingit, quaedam contra descendere et subsidere, veluti cum Archimedes aurea massa in aquam demissa hanc sublimat, illa descendente. Vnde cum simul fiant, in morem artificii lapidis, vbi coagulatio et solutio eadem fiunt opera, et in natura generatio et corruptio saltem terminis discreta; non raro idem labor vocatur sublimatio et descensio. Cum destillatione ita congruit, sicut cum specie genus, aut cum parte totum, quanquam si subsidere, est etiam descendere, nonnihil interueniat discriminis. Omne enim destillans descendit [gap: Greek word(s)] . Quid quod ambiguae sit assertionis, fitne destillatio de tabula potius isto quam hoc vocabulo nominanda? Quantum mihi ex verbis artificum venari licet; chymica descensio est, cum in sublimi positum corpus metallicum, vbi per vim alterius commisti retinetur, postquam igni adhibito delicuit; defluit purum, licet non semper summe. Si hoc designat, non erit in principalium praeparationum, quae essentiam spectant, numero, sed saltem in ministrantium. Dubito tamen, an quaedam essentiae ita possint colligi. Certe vulgata destillatio per descensum, qua olea ex lignis fiunt, arguit [gap: Greek word(s)] . Hoc interest, quod metallica non sint. Quid si extenderetur etiam ad vegetalia? Sed non


page 227, image: s227

omnia capit vna epistola. Si me dominus viuum volet, data occasione plura tecum de hac re agam. Nunc hoc saltem dispiciendum iudico, num praecipitatio vulgo dicta pertineat ad descensionem? Deinde dignum est disputatione id quoque, quod antea monui de principali autoritate. Nam si chymici non semper essentias quaerunt ex integris, sed non raro ipsa integra depurant, et ad vsum habiliora, aut virtute agiliora efficiunt. Descensio autem offert puritatem. Item si chymici est, impurum segregare a puro, cur non sit principalium intentionum vna descensio? De praecipitatione iudicium non est arduum. Nihil enim in ea descendit, sed demissum iam ante in vas in fundo retinetur. Et licet spiritus interdum retorqueantur ad imum; non tamen id descensio est, nisi velis omnem grauis corporis delationem spontaneam, esse hanc chymice dictam descensionem, quod te admissurum haud credo. Delibera cum animo tuo, et rem perpende solerter. Proficere enim et erudiri ex te volo. Vale, et me ama.



page 228, image: s228

EPIST. XLI. DE DESCENsionis in natura exemplis et vestigiis. AD EXCELLENTEM PHIL. ET MEdicum D. Hieronymum Viscerum, Reip. Norimb. Physicum.

NVLLAM esse artem, putat magnus ille rerum abstrusarum notitia habitus Albertus, quae tam imitetur naturam, quam chymia. Ego vero naturam loco principii in praestantissimis posuerim operibus, in quibus artifex vix quicquam praestat, quam accommodationem agentium patientiumque et directionem legitimam in vasis naturae situm mutantibus, et exactius, cum opere congruentibus quam rudes naturae partus. Vnde fit, vt parua quoque conficiantur, nec effugiant scrutatorem, cum natura vix in magnis proficiat, eaque tam occultet, vt inueniri vix possint. Non admodum operae sit precium, si in imitando naturalia ars subsistat, veluti, cum aurum aemulum natiui et alia producit, quos tamen adulterinos faetus facile agnoscunt repudiantque naturae studiosi. Vix praestantior artifex chymicus est medico: quin haud tam honoratus, cum ille huic famuletur. Sed cum natura primas sibi vendicet, an irasceris, Hieronyme, si descensionem in ipsa persequar, et fugacem assequi coner? Non opinor indignabere,


page 229, image: s229

sed potius oblectamenti quid inde tibi petes, quo remedio frigida curarum fomenta repellere possis, vt canit Poeta non in sulsus Horatius:

--- Nisi fallor,
Vere nouo gelidus canis cum montibus humor
Liquitur atque niues torrentia flumina mittunt,

Descensionis naturalis opus peragitur. Adhibetur calor a parte summa. Materia diffusa, surripit sese, atque partim telluri se insinuat, partim ab alto decurrit, praecepsque in campestria labitur, vbi in fluuiis vel stagnis, vel piscinis aut tandem mari congregata subsistit. Et enim dicas finem, puritatem scilicet, hc non esse; propono tibi contaminatas puluaere terrisque niues et glaciem. Illis restantibus pura defluit lympha, quanquam fieri non possit, quin aliquid secum raptum deferat, quo pacto Nilum auctum, referunt admodum fluere lutulentum. An [gap: Greek word(s)] istud est, ab impuritate nempe canalium; quam ars facile corrigit? Philosophus alia quadam historia idem depingit [note: 1. met. 13.] artificium; [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] . Non procul haec ab arte distant. Cumulant chymici multitudinem potentia liquidi. Accedente causa agente,


page 230, image: s230

id versum in stagnum, per ima surripitur, quasi clepsydra, productumque per aliquod spacium tandem circa profunda fornacis exit in fossam, aut catinum suppositum. Non itaque desunt documenta artis in natura. In summo aere forte desideres quippiam. Sed diluuium generale indicauit, non deesse coelo suas cataractas. Quid si fusa cometarum et eiusmodi conflagrationum materia [note: Sulphur etiam in arte per descensum e Vena enocatur.] in praeceps lapsa descensionis typum prae se ferret? Non temere pluit atoma sulphurea. [gap: Greek word(s)] sunt halituum in summo consistentium, iterumque resolutorum, Ita se dilatant nubes steriles, et nebulis loca animalium infestant. Intra terram eadem est ratio inferiorum voraginum, quae aeris ad terrae summa. Cum deflagrat AEtna, an nihil in crateres colliquefactum in summo descendere putas? Refert Philosophus, in Boeotia aliquando rusticos excitato igni glebas colliquasse aurique riuos inde manasse. Intra terram aliquando inueniuntur eiusmodi massae. Vnde eas esse putes, nisi quia per descensionem e pendente monte sunt corriuatae? Mathesius memorat Niuemontii tam ditem inuentam venam, vt dux Albertus intra specum curauerit sibi ex puro puto metallo mensam excindi, in qua etiam cibum cepit. Descensio confluxum peperit, qui tantum metalli vno in loco exhibuit. Nosti alioquin Philosophum


page 231, image: s231

gignere metalla sublimatione halituum et concretione. Eodem modo verisimile est succinum descendere, et ad ima maris per canales suos peruenire, vbi concretum emergit. Quantum putas Hieronyme, me absumpturum, et chartae et temporis, si omnia persequi, et rhapsodias suere vellem? Vna voce dico: subterraneis descensio familiarissima est. Omittam terrae motu absorptas integras regiones: Nihil dicam de fluuiis haustis: Omne graue solutum in alto, nisi detineatur, defertur. In plantarum genere descensioni vicinior est quam destillationi; lachrymarum origo; sicut et succorum e radicibus et caulibus defluxus, Mel aereum descendit e quercubus: mel ex cauis arboribus per suos meatus aut ex montium cauernis profluebat in palaestina, riuosque et stagna gignebat. Sed exemplis obruor. Notandum puto de causa agente calorem interdum violentum, interdum modicum inueniri. Nec calorem tantum, sed et humorem, quo pacto Lucanus ait, diffluxisse niues soli inuictas ab imbribus. Reperies et halitus, ventosque. Nec nihil debetur in sitae grauitati, et [gap: Greek word(s)] materiae fluxilis per decliuia. In homine per descensum purae aguntur coryzae cerebro seu frigore expresso, seu calore liquefacto. An desunt, qui ita conficiant hydropas?


page 232, image: s232

Restagnant certe humores intra aqualiculum, tabescentibus superioribus. Pulmonum colluuies eodem cumulatur naturae errore. Tacebo segregationes per renes ad vesicam. Mihi iam non est otium plura scrutandi. Memorabile est, quod hc notanda veniat refrigeratio, causa catarrhorum descendentium accidentaria, cum alias frigus concretione sua descensioni aduersetur. Alia etiam innuitur per deorsum trahentia tanquam per venas emulgentes. Videndum, an ars illa possit imitari. Si sunt magnetae, aquam et alia ducentes, nihil eueniet absurdi. Allium certe et alia in corporibus detrahunt humores. Aetites partus dicitur euocare, sed desino. Tu viue et vale.

EPIST. XLII. DESCENSIONVM SIMVLACRIS in communi vita. AD VIRVM ERVDITIONE GRAuitateque praestantem D. Hieronymum Viscerum, Phil. et Mohammed. Reipublicae Norimb. Physicum.

FVI aliquando, in ea, Vir excellens, opinione, dum apud Virgilium Turnus inquit:

Descendam magnorum haud vnquam indignus auorum.

Cumque statuerint Platonici, quorum sententiam idem explicat Poeta in sexto de AEnea, et apud Platonem pluribus in locis


page 233, image: s233

refert Socrates mortem hominis nihil aliud esse quam deponere exuuias corporeas, seque nudum proponere Minoi, Rhadamanto, et AEco, inferorum censoribus iudicandum: sicut vita aut reditus in vitam ab iisdem describitur, quod sit in corpora velle reuerti, et supera conuexa reuisere, assumto, secundum Pythagoreos modo hoc, modo illo, fui, inquam, in hac opinione, Descensioni artificiosae admodum finitimam rem indicari. Si enim per illam petitur id quod purum est, quodque exuerit labem concretam, et iam sit pura relicta aetherea essentia, vt canit de manibus Poeta; huius autem exemplar est depuratio per sepulchrum, in quo tanquam in catino diffluunt membra, remanentibusque sordibus pura, tandem prodit sub stantia; Descensionis typus in sepultura est. Nec refert, etsi sit coniuncta sublimatio, quae reuocatione ab inferis indicatur. Concurrere ad vnum opus generale plura solent particularia. Admodum ergo vulgata res est descensio. Et hoc propterea ad te scribo, vtattendas processum, causamque agentem, a superioribus nonnihil differentem. Hc enim non fit violenta [gap: Greek word(s)] , sed naturalis putrefactio, per quam gigni essentias nouas etiam philosophus scripsit. Quid si aliquid esset etiam in auicularum rostellis, et ventriculis? Deglubunt illae, seu potius deglumant semina, antequam


page 234, image: s234

deglutiant, seu descendant, et deinde essentiam in suis in strumentis abiectis fecibus egregie separare norunt. Circunstantiae etiam hc causam videnturvariare, quanquam calor vtrobique deprehendatur. Sed excurrere libet etiam ad alia. Vulgus accolarum taediferorum montium pro suo ingenio satis industrie resinas ex arboribus depectit abraditque. Nosti quo pacto vulneratis corricibus prosiliat humor lentus concrescatque. Quod abrasum est in officinam admodum ruditer instructam deserunt, ibique ad hibito calore picem descendunt (quanquam aliqui etiam effundant eliquatam) remanentibus seorsim sordibus, quae tamen non sunt proiectiles. Illatae enim in fuliginariam focoque suo commissae et inflammatae nigrantes euomunt caligines, et dependentem saccum, atra inficiunt fuligine. Non tam est ouum ouo simile, quam hoc opus est descensioni. An plane idem dicendum est? Ego ver onon aliter sentio, quanquam non tam sit ingeniosum, quam Daedalea chymia. Deinde vbi a montibus discesseris, descenderisque in conualles, molae se tibi offerent, siquidem ibi fontium descendunt scaturigines, quantum satis est labori. Comportantur frumenta, et per craterem molae demittuntur ad molares, a quibus contrita, quod purum est, per incerniculum ligneae tradunt camerae; furfures ampliore decurrunt exitu. Depuratio est quaedam per


page 235, image: s235

descensum. Itaque enim timeas sordidatas molitorum casas; Etiam ibi habitat minerua. Nec refert, pneumaticaene sint, an hydromylae, an trusatiles seu pistrina, opera mancipiorum vel iumentorum agitanda. Idem peragitur in omnibus, sicut et in aromatariis. Et enim quid dubit es de similitudine operis, lubet asscribere Simuli in Moreto Virgiliano industriam, de qua ita Poeta:

Peruertit cauda silices gremiumque molarum.
Admouet inde manus operi, partitus vtramque.
Laeua ministerio, dextra est intenta labori.
Haec rotat aiduis gyris, et concitat orbem.
Trita Ceres silicum rapido DECVRRIT ab ectu.
Interdum fessae succurrit laeua sorori,
Alternatque vices. modo rustica carmina cantat
Agrestique suum solatur voce laborem.

Haec ille Simulus, in quibus euidens estillud DECVRRIT. Nam descensionem artificiosam comprehendit. Sed nondum est praetereundum. De incerniculo dixi. Hoc quoque descensione non raro purgamenta praestat, quanquam ambiguo vsu. Nam interdum impura exiguntur remanentibus puris, quo pacto equisones auenam excutere et cribrare solent, aut triturones paleas a granis secernere: interdum pura descendunt subsistentibus impuris quod iidem triturones experiuntur in acere crassiore granis. Si spectes


page 236, image: s236

pistorum purgamenta per instrumentum, praecep, cui innexa est crates ferrea cum incumbente capsa, vnde descendens frumentum, ipsum quidem ad imum fertur [gap: Greek word(s)] sed paleae et puluis per cratem delabitur [gap: Greek word(s)] : dices etiam hc opus repraesentari chymicum. In Galeni pharmacop oeia hoc vnum ex puerilibus ministeriis est, enim parachymici illi inuidi Galeno artis suae notitiam detrahaht. Sed tu mecum etiam culinas et balneas adi. Inuenies cola descensoria, et manicas Hippocraticas ad viuum exprimentes [gap: Greek word(s)] . Quid si ditatam, e culina, cella et balneis illam artem dicerem? Cum sal ex herbis et aliis est extrahendus, duplex est descensio. Vna est cum craticulis impositae res combustione rediguntur in cineres (licet et hc industria laboret concinnius calcinando per ollas clausas) qui delabuntur ad fundum foci, nec flammam impediunt. Vnde etiam fornacum ingeniosi structores pollicentur nobis lignorum compendia per crates ex latere coctili, fortassis a chymicis mutuati industriam, quandoquidem in omni pene fornacula spagirica tale quiddam machinamur. Haec itaque vna descensio est, in qua operatur calor. Altera est cum cineres collecti imponuntur colo aut manicae, affusaque aqua producitur lixiuium, in quo sal vehitur. Causa agens hc diuersa est. Vtrobique tamen aliquid puri


page 237, image: s237

spectatur. In cella vinaria feces et tartarum descendunt, in cereuisiaria feces, in olearia amurca. Vides ergo ex quibus principiis ars creuerit, sitque locupletata. Ipsissima hic chymiae descensio proponitur. Eant iam aduersarij et Galenicis nihil de sua chymia donent. Qui thermas ad curandam valetudinem adeunt. Inter alia etiam [gap: Greek word(s)] seu irrigationes experiuntur. Non ausim dicere, descensionem plane esse; aliquid tamen obtinet simile. In iisdem occurrit etiam desessus quidam descensioni vicinus. Nam terreae partes grauesque succi cum minerali aqua prouectae, insident canales et piscinas, concrescuntque. Fieri hoc naturali grauium appetitu, et coagulatione succorum palam est. Est tamen descensionis aliquis typus cui vbique pene astipulatur grauitas. Exemplum est et in muriae decoctione. Aurifabri in officina sua disciplinam eiusmodi habent, dum aquis fortibus soluta metalla per salsam deiiciunt. Veruntamen hic concurrit solutio, coagulatio, separatio. Descensio ratione sedimenti praecipitati ad fundum est. Quomodo peragatur, notum est. Ad calorem in cucurbitula per affusam fortem corroditur metallum. Rehouatur corrosiua donec totum fuerit solutum. Confusis portionibus adiicitur in aereo vase, vel vitreo instrato lamina ex aere Cyprio, aqua salsa: et ad fundum paulatim cadit calx subtilis. Recte autem sal


page 238, image: s238

adiicitur. Nam solutio mercurialis copiosa dulci nunquam pene subsidet tota, nisi vbi salem adieceris, adeo vt mireris vbinam in tanta perspicuitate possit latere corpus. Sed et hoc euenit interdum vt post salem quoque non deponatur totum. Nam aqua depositionis huius saepius coagulata, cum aliquando transfunderetur, tam lactea euasit crassaque vt sim miratus, qui putaueram nihil hydrargyri relictum fuise. Coniiciendum hinc est solutiones huiusmodi rectius segregari per destillationem, seu diuaporationem lentam. Eiusmodi vero calces actune sunt in aquis tam perspicuis, an potentia, vt terreum metallum in aquam per transmutationem abierit, generatione vero vicaria inde reuertatur? Agitur perinde cum omnibus calcium solutionibus in spiritus per humorem. Sed haec a descensu sunt aliena. Qui scrutari oleariam, fabricam, lotrinam, etc. velit, inueniet non deesse sibi copiosa desessus ex empla. Corintho incensa ex descensione metallurgiae simili, aes Corinthium conflatum est, vt intelligas fortunam quoque aliquid iuris sibi in artes sumere quo pacto pictor apud Plinium iratus artem suam intelligi dum quasi viuam cani spumam cupit affictam, fortuito spongiae impactu assecutus est, quod frustra tentauerat ingenio. Puto te in Gebri disciplina


page 239, image: s239

aliquando esse versatum. Quaeso quid est quod scribit: Sulphur et arsenicum non sunt materia perfectiua huius artis, cum non sint completa ad perfectionem. Habent autem adminiculum perfectionis in CASV. Ecquid est ille casus? Reducit ille metalla descendendo calces commistas. An descensio signatur? Quid si proiectio? Huic enim adiunctus est casus. Sed cura vt valeas.

EPIST. XLIII. DE DESCENSIONE METALlicorum. AD VIRVM PRAESTANTEM D. Hieronymum Viscerum Philosophum et Medicum Norimbergicum.

DOLENDVM est, Vir praeclare, esse quosdam etiam horum qui in ordine nostro nomen profitentur suum, tam supine negligentes, deplorateque stultos, vt hanc physicae contemplationis partem quae est de metallurgia, et mirabilibus in ea operationibus neque excolant ipsi, neque alios in eadem pro sua dignitate certantes desudantesque contra vesaniam impostorum, quibus extorquere liberales


page 240, image: s240

artes summa vi nituntur, suisque restituere possessoribus attendant. Susque deque habent illi omnia, et modo ad ventrem ingentem baiulandum pallioque disiecto omnibus ostentandum, quid sit; reliqua committunt ventis. Quidam suauiter irrident conatus nostros, quasi nihil referat leporesne et asini stultique et mendaces habeamur ab aduersariis, an artifices periti. Haec cogitatio saepe mihi manum a charta retrahit. Quid enim fatigeris frustra, vbi nostri Epicuraei negligunt studium, exploduntque, aduersarij vero non admittunt? Sed recreat me aequanimitas bonorum, quanquam paucorum. Ferme igitur positum calamum resumo et de chymia tecum colloqui per epistolam pergo. De descensionibus nuper institueram sermonem. Verum nondum absolui. Contemplemur itaque quid documentorum nobis exhibeat metallurgia, idque auspiciis Galeni nostri, quem metallorum iudico admodum peritum. Oriundus enim fuit ex Asiae oppido non ignobili Pergamo, inter quod et Cyzicum [gap: Greek word(s)] fuerunt metallica excellentia stadia 440. Galeni patria absentia, ab illo ipso saepius inspecta. Quin et Cyprum aliaque loca metallorum gratia adiit, cognitasque [gap: Greek word(s)] quasdam etiam literis illu strauit. Sequamur ergo ductum eius, et descensiones metallurgiae venemur. Est quaedam huius artificij


page 241, image: s241

forma in terrarum calciumque elotionibus, in quibus ad fundum deiecta subsident grauia. Refert de illis ita Galenus proposita Lemniae praeparatione. [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] . Haec ille. Suppeditat nobis etiam disciplinae chymicae vocabula. Generalis operationis nomen est [gap: Greek word(s)] . In hac concurrunt solutio [gap: Greek word(s)] ; coagulatio; descensio [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] , et segregatio [gap: Greek word(s)] , etc. Fieri autem ibi descensionem chymicarum aemulam, nemo potest negare nisi qui insulsum gestat omasum, caetera tam sapiens, quam verres saginatus. Finis operae eius est excellentis succi extractio, et ab argilla aliisque impuritatibus segregatio. Forma est tandem post arenas semotas particularum tenuissimarum purissimarumque desessus per quietem liquoris, quo modo solent tum pharmacop oei terras, calces, succos, etc. depurare quosdam, tum chymici vtuntur in salis, aluminis, chalcanthi et aliorum depurationibus. Frequentissima est eius artificij apud Galenum mentio. Sed progrediamur. Metallurgi in venarum metallorumque et recrementorum, seu exceptarum fauillarum


page 242, image: s242

(gefr) elaboratione in [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] diligenter admodum descendunt id quod purum est, fugacibus aquae interuentu segregatis. Nec raro renouatam Colchici velleris famam vel oculis intueare. Eruunt ex fluminibus fontibusque limum cum sabulo, et insternunt velleribus, vel plagis lineis, vel cespiti, vel asscribus et similibus, aut etiam e lintre promouent affluente desuper ex piscina aquae riuulo. Hic abripit secum et in praeceps effundit limum, in quo graue metallum subsidens persistit in plaga decliui, reliquis leuioribus praetereuntibus in subiectum mare, seu lacum. Vbi iusta adhaesit velleri copia, eluitur decutiturque in astante labro, et euacuata lintea decliuitati redduntur. Plinius de vlice herba refert quod eius exustae cineres ita eluantur, aurumque deponant, substrato cespite herboso vt sidat aurum. Necesse est hc aurifera tellure natam euulsamque secum aurum deferre, quomodo in Hungaria aliquando filamenta, capilli, aut aspergines aureae in herbis inueniuntur, docet que. Albertus aliquando insedisse cranei dentibus instar pulueris, ridicula eorum simplicitate qui aurum ex defuncti capite et capillitio generant, et ob hoc in chrysopoeia muliebrem crinem et cranea stulte adhibent. Est autem in illa lotione descensionis per desessum exemplum. In sudetis montibus,


page 243, image: s243

ad Nigrum flumen, seu potius riuum etiam in saltu Baceni, Albim, Egrum et alia plurima non auri tantum, sed et stanni, argenti, cupri, etc. gratia inuenitur frequens. In ipsis officinis et casulis metallicis vbi franguntur venae plumbi albi ferreis malleis, aut pistillis in pilis ferro instratis tanquam in mortariis idem consueuit euenire, idque saepius reuocata ad eundem laborem materia. Sunt et labra piscinaeque in ipsis fusoriis, vbi cum restinguuntur metallorum placentae aut pastilii, absilientes micae granaque per descensum, desessumque colliguntur. [note: De matallorum per extinctionem calce.] Puto autem eiusmodi ramenta non coaluisse firmiter. Itaque dum frigus luctatur cum aestu, humor cum siccitate, spiritibus calidis in aquam propulsis, vna abraduntur. An coagulatio spiritus est metallaris? Excanduere ita placentae Cypriae, vt ignem concretum dicas. Non potest fieri cum destillari et sublimari possint metalla ob vtrumque halitum scilicet et vaporem, quin aliqua pars corporis in halitum vaporosum resoluta intus conclusa teneatur, aut etiam foras contendat sicut fumus mercurialis. Hic autem densescit aqua et aduerso frigore; fitque quod in aurifabrorum descensionibus, vt concretae subtilitates sidant. Deponitur autem non corporea duntaxat [gap: Greek word(s)] , sed et vna cum illa virtus, quae eo excellentior est, quia et alteratio accedit. An dicendum


page 244, image: s244

est etiam virtutes descendere? Sed tunc nos pungerent physici, quibus axioma est; qualitates non migrant de subiecto in subiectum. Cogita tamen de hoc amplius, et vale.

EPIST. XLIIII. DE DESCENSIONIBVS COCTIOnum metallicarum. AD VIRVM CLARISS. D. HIEROnymum Viscerum Philos. et Med. Noricum.

PAVCIS tecum philosophari, Vir egregie, statueram. Sed contemplationum iucunditas non raro cogit me transilire [gap: Greek word(s)] . Reuocat autem mihi negotium descensorium in memoriam ea quae aliquando in metallinis vidi annotauique adolescens. Pabulum sunt annorum sequentium obseruationes praecedentes: Et non tantum calamitatum praeteritarum iuuat memoria, sed et disciplinae. Da mihi hunc apud te locum, vt animi loculos excutiam, enarremque quid me cognouisse de descensione in opificio metallurgico putem. Et enim arbitreris me id ventosae gloriae nomine aut spe attentare; tibi fateor lubens me tantummodo exemplo trahi. Scio enim quantum ista etiam vulgaria ad artificis faciant diligentem circumspectionem, et prudentiam in instituendis operibus, et erratis fortuitis corrigendis. Fateor et hoc me


page 245, image: s245

rudem quandam assecutum noticiam; rusticeque admodum narrare solere [gap: Greek word(s)] . Si quis exactiora petit, is vel ab Agricola, qui mihi iam ad manum non est, aliisque expectet ea vel a magistris discat. Cum vena argenti eliquatur adiecto pyrite, fluoribus, scoriis, plumbo et similibus, fornace vtuntur clausa, quam vbi iusta eliquata copia est reserant, decurrente in subiectum catinum igneo riuo, seque cum plumbo ibi existente, miscente. Si descensio est in praeceps metalli eliquati solutive decursio, viuum hic eius est exemplum, veruntamen absque fine chymico. Decurrit enim metallum quidem, sed nondum purum, nec ad essentiam redactum commistis adhuc additamentis. In ipso praefurnio quaedam per desessum descensio est. Scoriae et alia leuiuscula in summo natant, facileque furcillis possunt ab strahi. In imo subsidet quod maxime est terreum. Medio constat virtus, et metalli nucleus, plane eodem modo quo Galenus dicebat apparari terrarum elutiones. Porismata hinc chymicus capiet non vilia. Non enim putabit ad essentiam puritatemque adductum metallum, quandiu summa, media, ima fuerint heterogenea. Deinde argumentum separationis coniunctae descensioni ex eodem apparet in stituto, et alia multa. Attendunt artifices sitne praefurnij plumbum a vena liquata eneruatum an non. Si est; effundunt in pastillos ante plenum, nouumque


page 246, image: s246

submittunt futurae descensioni plumbum. Sin minus: sinuntita, donec recursu metalli impleatur catinus, et tunc necessitas effusionem suadet. Haec sat prope chymiam attingunt. Sed ingeniosior fuit Christophorus Curuilignus. Cum. enim animaduerteret isto modo commode descendi venas pauperes non posse, quin et ditioribus multum abscedere, et sumtus requiri vastiores: excogitauit [gap: Greek word(s)] artificio siorem. Subiecit catinum fornaci, in eumque duxit liquentem riuum per obliquum meatum; vnde opus id vocat, vber den krumen gang schmeltzen/oder vber den gang arbeiten. Continenter autem quicquid delicuit exit, interdum etiam puero agitante. Ita fit vt iisdem carbonibus et liquatio peragatur, et plumbi in catino in fluxu conseruatio, et non tantum exhalet metalli pereatque, quin et plumbi compendium sit. Catinus autem ille vbi impletus est, exinanitur per resignationem oculi vt appellant. Interest etiam chymici compendiose et parce descendere, quanquam metallochoi locupletas venas, spissasque et tenaces, imo et voraces commodius priore furno elaborent, recrementis e plumbagine quae aliquid argenti suffurata sunt, Curuiligneo redditis, et denuo excussis. Si dicendum est quod res est; chymica fuit illa inuentio. Nam longe ante Curuilignum Geberus Arabs idem artificium his descripsit verbis: Descensio (inquit) inuenta secundo est, vt corpora debilia per eam a combustione praeseruentur,


page 247, image: s247

cum post calcinationem reducuntur. Non. enim omnem partem vno tempore reducere possumus. Nam si pars illa quam primo reducta est expectaret reductionem totius per ignem euanesceret maior eius quantitas. Statim ergo quicquid reductum est, ab igni deponitur. Haec Geberus. Vides men non aberrasse cum exemplum descensionis ex officina fusoria petiui. Nam et Geberus nominat descensionem. Est et idem consilium Gebero, eademque [gap: Greek word(s)] Curuilignea, saltem numero propter diuersam materiae conditionem distans. Etenim Geberus proponit vnum catinum descensorium, in quem e fornace decurrat liquatio; Curuilignus confinxit in opere rudiore vastioreque suffurnium et praefurnium vltra catinum cinereum fornacis. Gebero itaque debetur inuentio prior, quanquam non putem Curuilignum ab illo edoctum. Homo ingeniosus et exercitatus suo ita sapuit genio. Sed haec facessant. Plumbum candidum et vena cupri pene eodem descenduntur modo, nisi qui in his semper pateat furni oculus. Qui procurare descensionem faciliorem per additamenta fluxum promouentia commode potest; non est contemnendus artifex. Chymicus id imitatur in pertinacia calcium admodum subtiliter, de quo suo loco. Cum in eadem massa venave aes Cyprium est et argentum, alia descensionis species emergit, cuius vocabulum etiam vulgares retinuerunt opifices. Vocant enim seigern quasi curare vt recta deferatur in modum libellae plumbeae quae in


page 248, image: s248

profunda per lineam mittitur, quam Seiger nominant. Fortassis scigern est searegirn. Fit enim per descensionem istam segregatio argenti cum plumbo et cupri. Geberus huius duplicem depingit formam: prior est per catinum terreum in acutum desinentem instar operculi turriti, vel calicis, in cuius basi bacilli transuersi cratem efficiunt, cui innititur placenta descendenda. Posterior vulgaris est, fitque per modice inclinatas tabulas ferreas, ita vt inter binas coniunctas et quasi conniuentes intercedat crena per quam se sub ducit liquatum cum argento plumbum relicto cupro pertinaciore. Ex hoc fiunt pastilli, qui in furno separatorio seu depulsorio (auffm abtreibherdi) discernuntur in argentum purum, et lithargyrum, etc. An autem chymicus hoc vtatur modo non est difficile iudicare. Relictus in praeparatoriis est, et plaerunque expectatur a metallurgis. At Geber tanquam primarium opus Alchemiae inserit? Dixerim mutuas locare operas has artes, et apud vetustas metallicum liquatorem purgatoremque a chymia fuisse adiutum instructumque, donec tandem relictum ab ingeniosis opus hoc cesserit metallurgis sicut chirurgia medicorum. Non autem ita cessit, vt postliminio resumi non possit, si opus sit. Videmus itaque chymiae opulentiam, et fidem metallurgiae, de qua enim plura a me expectes, cedo campo et te valere iubeo.



page 249, image: s249

EPIST. XLV. DESCENSIOnes chymicae artis. AD VIRVM CLARISS. D. HIERONImum Viscerum Philos. et Med. Norimbergicum.

TRIA esse nobilissima metallurgiae artificia ex prae stantibus admodum mutuo accepta scientiis, liquationem nempe seu excoctionem metallorum vsque dum pura fuerint; [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] , quam Marscheiden nominant metallici, ipsi rerum periti communi attestantur calculo. At ex illis duo chymiae debentur, [gap: Greek word(s)] nimirum [gap: Greek word(s)] ipsis artificibus chymicis hanc curae operosioris crassiorisque mineruae partem famulis et operariis plebeis relinquentibus, qui tamen si studiose excolere velint eam, non parum laudis possunt repportare. Residet enim in illis adhuc genius chymicus et non minus subtilium administrationum monstrat quam in lanicio suo minerua. Non itaque mirum est descensiones in metallurgia et fusoria pene esse easdem. Quid si [gap: Greek word(s)] , quod permutare aut transmutare est, dictum putemus [gap: Greek word(s)] Chymicis asscribitur metallorum transformatio. Itsdem et elaboratio venarum. Sed non omnem descensionem permiserunt metallurgis. Quid itaque in arte seruarint


page 250, image: s250

sibi, non absurdum est indagare. Primum inuenimus eos, enim omnia per ministeria exequantur vsurpasse venarum et metallorum quoque eliquatorum segregationem per descensum, quam quam in vasis subtilioribus in opere transmutatorio vel tinctura. Deinde in calcium reductione metus damni coegit eos ingenio vti genere quidem eodem, sed subtilitatis nomine differente. Vtriusque qui sit apparatus, puto superiorib. literis te satis cognouisse; quam quam verear enim mihi abs te paratum sit ignorantiae et ruditatis probrum. Additamenta calcium [gap: Greek word(s)] sunt plumbago, vitrum, arsenicum, lithargyros, scoriae, chrysocolla, borax, vitri fel et similia aurifabris quoque non ignota. Furni apparatus est vt catinus cinereus contineat liquanda; indeque procedat canalis in subiectum vrceolum vel patinam, vt decurrere liquatae partes queant. Si quid vna concreuit; id tollitur cineritio, instar pastillorum. Tertia descensionis necessitas est Regulus antimonii, auri item per stibium examen et depuratio, quae Paracelso vocatur ad spiritalitatem redactio quaedam. Stibii regulus fit quidem etiam in vulgaris officinis: sed chymici stellam petunt, tum ad alia, tum ad aquam. Operatio est vt eliquescat cum sale [note: Gieszbuggel.] petrae aliquoties: Liquor effundatur in vrceolum conoidem ex metallo orisque malleo impulsis ad fundum compellatur metallina.


page 251, image: s251

Liquefactio fit in catillo triquetro aurifabrorum. Eadem est et auri purgatio, si demas salem. Neque etiam hc necessaria transfusio est, quanquam [gap: Greek word(s)] commodior. [note: Fellen.] Quarta descensio, potius est desessus. Fit in solutionibus metallorum in aqua fortiper fontanam et salem, quanquam et destillatione subtrahi liquor possit. Aliqui nuncupant fictionem: sed [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] . Longe alia res est figere. Quomodo autem administretur ille desessus; in solutione dicitur. Quaero ex te causam cur iubeant artifices cupreum vas, aut laminam aheneam subiicere huic descensioni. An inutile est vitrum? Fortassis facilioris effusionis gratia id machinantur, vt desideat in metallica lamina puluis firmius et minore cum motu aqua abstrahatur. Sed hoc in concha argentea aut ferrea aeque fieret. An [gap: Greek word(s)] est? Argentumne assumitur a cupro ex aqua? An idem quidem fieret etiam per argentum, ferrum, orichalcum, sed placuit [gap: Greek word(s)] et commoditas? Non satis intelligo causam: et quaerere iam piget, ex artificibus aurifabris. Mihi vitrea concha loco cupreae fuit. Solui in ea; descendi; filtraui, dulcoraui et siccaui calcem, quae voces sunt vsitatae officinae, licet non sapiant elegantiam tullianam. Quintus descensionis vsus in chymia est salium confectio et repurgatio. Accedit enim ad coagulationem;


page 252, image: s252

et descenditur ex cineribus per aquam salsugo. Et postea in coctionevel destillatione desidit. Quam commode omnis per descensum destillatio huic subiiceretur titulo? Cum enim ex pyromacho, marcasithaque et radicibus, lignisque per descensum prolicitur sulphur, oleum, resinae et similia, quid agitur aliud? Etiam ipsa destillatio quanquam composita sit ex solutione et coagulatione; tamen coniunctum defluxum habet. Sed de hac videbimus aliquando in ipsa artis informatione. Nunc nihil attinet [gap: Greek word(s)] . Videtur descensionis nonhullus vsus esse in arte [gap: Greek word(s)] . Nam cum compositiones, quales sunt misti pulueres, electuaria, vnguenta, Trochisci et similia; item colliquata, vnitaque per coniunctionem metallicam, seu [gap: Greek word(s)] sunt spectandae, vehiculo et glutine detracto, dataque grauibus et leuibus libera secedendi occasione, descensio per desessum contingit. Noui et mysticum descensionis genus, de quo loquar cum commodum erit. Vin' me in pauca contrahere et typo repraesentare dicta? Difficile est [gap: Greek word(s)] sequi. Audebo tamen. Descensio aut per aquas est aut per ignem. Illa duplex est. Vna per defluxum vt in filtratione; alia per desessum. Defluxus fit tabula et colo. Per ignem descensio vel transudando fit, vt cum olea colligimus ex lignis: vel praecipitando.


page 253, image: s253

Hoc gemino peragitur modo. Prior est in reductione calcium de qua Geberus; Posterior in depuratione; eaque duplici, prima per innatationem; secunda pertranslationem, vel vt sponte decurrant liquefacta, vel transfundantur. Placeat tibi haec minerua, quanquam pinguis. Est enim hoc praeludium artis, quo periculum fit virium. Ne te dimittam sine corollario, expone mihi quaeso exactius; quaenam sit illa descensio de qua philosophi in Hermetico artificio, praecipiunt. Ita habet Rosarius: in fine congelationis descende per botum. Item: illud totum congelatum secundo descendi (congelatum nempe ex fixo et non fixo.) Item: imbibi calcem corporis non fixi cum aqua calcis lunae, terendo vel cerando super marmore bene desiccando, et descendendo. Haecille. Num descendere est reuerberio factam calcem in ouo humido aut tabula resoluere in aquam, vt destillet per descensum? Atqui hoc nescio an praecipiatur similiter ab vllo alio artifice. An est reducere per descensum? Consentit hoc magis. Ita enim videtur innuere cum inquit, aquas coniunge et congela. Descende in massam rubeam. Fortassis praecipitationem intelligit. Nam aquae Mercuriales ita descenduntur in rubentem puluerem. Ni fallor valere iubebis istas perplexitates. Cum poterat simpliciter dicere: Mercurium ex resoluto


page 254, image: s254

corpore fermentato coagula ad ignem, donec colorem rubeum contraxerit fixatusque fuerit: quorsum attinebat vti translationibus? Attendendum est vicinam operationem pro vicina, similem pro simili poni, et conferendae autorum sententiae [gap: Greek word(s)] . Satis de descensu. Tu vale Pancratice.

EPIST. XLVI. DE PRAECIPITATIONE. AD VIRVM ORNATISS. ET DOctiss. D. Ioachimum Camerarium, Ioachimi F. Phil. et Med. Noricum.

[gap: Greek word(s)] , inquit ad Demonicum Isocrates. Amo parentem tuum virum pietate et doctrina spectatum, multarumque rerum experientia abundantem, et tanquam patrem colo. Te effigiem non modo corporis, sed et virtutum morumque eius, quique ipse praeclaros inplurimarum rerum cognitione fecisti progressus laurum emeritus non aspernandam, cur non liberali complectar fauore? Cur haereditatis tibi debitae spem diminuam? Graue est amicitiae, in vno corpore vniusque vita terminari. Familiam sibi postulat, et in hac per successiones haeredum sempiternitatem. Itaque non possum facere quin istam animi erga


page 255, image: s255

te mei inductionem declarem verbis, et epistolio chymico donatum in subselliis virorum celebrium reponam. Nec cur prima a chymicis faciam auspicia causa deest. Chymian calles ipse. Domi enim habes vnde tibi eius pridem nata est seges confertissima. Non [gap: Greek word(s)] modo te praestantium operationum arbitror, et vel in Italia quoque inspectorem; verum etiam [gap: Greek word(s)] . Debetur ergo tibi hic locus, quo si te priuarem, iniuriae erga me posses experiri. Sed enim te detineam verbis; sermo nobis de praecipitatione erit, isque pro tempore et rei natura non prolixus. Non intendam litem grammaticis. Explicet seruius [perhaps: Seruius] quomodo ENTELLVS ille Virgilianus saeuiat:

Praecipitemque Darem ardens agat aequore toto.

Qo [perhaps: Quo] item in praeceps humani labantur casus alii scrutentur. Illud adumbrare propositum videtur quod de Tartaro Poeta canit:

--- Tum Tartarus ipse
Bis patet in praeceps tantum, tenditque sub vmbras
Quantus ad aetherium caeli suspectus olympum.

Repraesentat enim nobis quandam vasis dispositionem, debere nempe ad Alembici concauitatem, quae coeli instar obtinet, cucurbitam duplo profundiorem esse, vsque ad locum tarrareum, vbi manes chymici stabulantur et capita mortua, quanquam in aliquibus non referat siue minor siue maior sit altitudo. Non aspernemur quod de Nilo canit Lucanus, et Catadupis Cicero:



page 256, image: s256

Sed cum lapsus (inquit ille) abrupta viarum
Excepere tuos et praecipites cataractae
Ac nusquam vetitis vllas obsistere cautes
Indignaris aquis: spuma tunc astra lacessit
Cuncta tremunt vndis, etc.

Exhibent haec faciem in catinum e fornace liquatoria reserato oculo delabentis cum strepitu pyriphlegethontis qualem verisimile est etiam olim expertos fuisse Sodomaeos, quibus igneus coelo imber depluit, quamque seu Cornelius seuerus, seu Quintil. Varus in AEtna voluit sua describere, cum cecinit:

Nam quando ruptis excanduit Aetna cauernis
Et velut euersis penitus fornacibus ignes
Et vecta in longum rapidis feruoribus vnda etc.

Item:

--- magnis operata ruinis
Flamma micat, latosque ruens exundat in agros.

Non abludunt his quae C. Plinius ad Tacitum de incendio Vesuuii, quo periit auunculus eius, reliquit scripta. Non desunt mundo exempla talium praecipitationum, siue coelum spectes, vnde in praeceps fertur grando: siue mare in cuius Scilla in altum absorbetur vnda, et vbi non raro, quo pacto olim in rubro diuina potentia cum suis rex Pharius, naues cum viris instar plumbi ad fundum rapiuntur; siue porro terram, vnde vt canit Poeta:

--- Genus antiquum terrae Titania pubes
Fulmine deiecti fundo voluuntur in imo.



page 257, image: s257

Et de Salmoneo:

Quem pater omnipotens densa inter nubila telo
Contorto, in praeceps immani turbine adegit.

Vbi tandem in abruptum sorbentur amnes; et interdum Helice cum Bura, totaque factio coraeviua ad inferos praecipitatur, nec non fulmina deiiciunt alta ceraunia; scopulis decutiunt gemmas et aromata Herodoti, et Polyphemus in Vlyssem ingentem rupem auulsam monti iacit. Quod animalium et plantarum genus attinet, inter descensionum exempla nonnihil est praecipitationis. Puto enim praecipitationem esse quandam particulam descensionis amplioris, quae ratio est et destillationis ad descensionem. Nota tibi est vulgaris praecipitati confectio. Quam vellem non dictam fuisse praecipitationem. Est enim potius exiccatio et calcinatio. Sed cum artificib. ita loqui placuerit, simile quiddam in natura inuestigemus. Cum in animalium cauitatibus lentores quidam, aut terre ae [gap: Greek word(s)] consistunt, aquis acutis et calore eas exiccari, et quasi figi notum est. Finis huius actionis est coagulatio. Concrescit enim id quod ante erat humidum fluxumque. Eodem modo agitur cum mercurio quando praecipitatur. Si itaque e paruo mundo producendum exemplum esset, hoc non inconcinne vterer. Si item praecipitare est abscondere hydrargyri fluxum, et stabilitatem seu siccitatem terream producere; in coagulatione lactis intra leporinos


page 258, image: s258

ventres viuum est exemplum. Sed praecipitemus nos in abdomen terrae, non quidem in praeceps ruendo, sed per gradus vectura, vt loquuntur metallurgi. Consentaneum est naturam artificem multa eiusmodi ibi machinari. Hydrargyros isto modo in terram quasi metallarem plane deducitur. Quam saepe vero occurrunt eiusmodi? Quid si dicerem cinabarim natiuam nihil aliud esse quam prae cipitatum et cum laperide vnitum mercurium? Aquae fortes in mineris sunt multae. Sunt et ignes. Et congruit ad vasa regionum dispontio. Mitto naturam. Officinam ingredior. Ita de spo do scribit Galenus: [gap: Greek word(s)] , etc. Quid prohibet praecipitationem inde quandam nominare [gap: Greek word(s)] ? Non ausim Graecissari. Alioquin [gap: Greek word(s)] appellarem. Vide an non [gap: Greek word(s)] sit quiddam praecipitationi confine. Ego cedo campo. Nolo enim cum Graecis depugnare. Tu vale, et si placeo in albo tuorum me scribe.

EPIST. XLVII. DE CHYmica praecipitatione eiusque apparatu. AD VIRVM ORNATISS. D. IOACHImum Ioachimi Camerarii F. Phil. et Med. Norimberg.

TIBI vegetum viuaxque esse ad abstrusissima quaeque naturae opera persequenda


page 259, image: s259

ingenium non tantum [gap: Greek word(s)] adolescentiae, et in medendo fama mihi cognita industria argumento est, sed et sagacitatis doctrinaeque paternae gloria.

Fortes enim creantur fortibus. Et bonis
Est in iuuencis, est in equis patrum
Virtus, nec imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.

Si itaque tibi sicubi occasio est, altius meditanda obiecero philosophemata, solertiae ruae pabulum dari congruum existimo. Nec tu in dignabere. Gaudet quisque simili; et suum cuique pulchrum. Velim ergo ex te cognoscere quae nam sit ratio stupendae in aere affectionis, qua immurmurante intonanteque vel ipsa horrendum contremiscunt tartara. Philosophus leuiuscula fortassis demulcere nos trepidos volens, risusVulcanii eam declarat similitudine, cum scribit: [gap: Greek word(s)] , etc. Tune credas hoc ita fieri? Nubes vapor in summo consistens suspensusque est In


page 260, image: s260

vaporem vbi fertur spiritus, possitne tantum edere rugitum? Alia ratio ligni est. Solidum quid huic inest, et vi concludentia latera, quo pacto et in tonitruo terreo tormentorum. Huic soliditati allisus fortiter spiritus sonare potest, idque aiunt etiam fieri cum hydrargyros cauli pennae inclusus vaporariorum fornacibus et cacabis imponitur, vt sic domesticum quoddam exurgat tonitru. At halitus in nubem intrusus, vtraque re fugace quomodo non sonus, id enim forte concesserim vt in flagellis: sed tonitru emergat difficile est intellectu. Fortassis in logicis rectius dictum est quod tonitru sit [gap: Greek word(s)] . Chymici cum salem petrae crudum igni admouent, fumorum vasta volumina, et vesuuiani incendii instar caligines et crepitus persentiscunt. An idem in nubibus euenit, sale et sulphure ibi existentibus, et spiritib. aduersis inter se colluctantibus, dispergentibusque solidiores concretiones, et hoc dum cum impetu fit intercurrensque aer eliditur, vastum prosilit murmur? Fingo enim mihi non tam facile dissipabiles vapores, sed proximos aquae, et in his quasdam soliditates spiritui resistentes, frigore adunante et continente latera tanquam parietes caemento marmorato, Veruntamen non serio in philosophum dico. Praecipitationis recordor, qua spiritus ille refractarius compescitur, et in imo quiescere


page 261, image: s261

cogitur. Expuit illum nubes indignantem, et in paucaredactum coagulat, non aliter ac chimici in suis organis ascendentes halitus obiecta alembici frigiditate coercent coguntque et non raro in praeceps per rostrorum et canalium curuitates gyrosque agunt. Vocant nonnulli [note: I. Praecipitatio chymicae spirituum depresssio.] hoc praecipitare. Nec est aliud quid quam spirituum retro actio et cohibitio. Si placet vnum hunc artis praecipitatoriae modum statuamus. Administrant autem ei infrigidaria et canales, [note: II. Adhaerentis halitus deiectio.] vt docetur etiam in vulgarib. libellis. Deinde quod scribitur in AEtnae crateribus fieri, consueuitque accidere in spiraculis vasorum, et orificiis dum orichalcum coquitur, in praefurniis item, et concameratis caminis crebro conspicitur, vt nempe concreti halitus instar fuliginis e camino in pauimentum et strata deferantur; idem contingit in chymia. Nam cum inter sublimandum volatiles tenuesque [gap: Greek word(s)] pruinae more, quae ex hybernis nebulis accrescit corporibus, circa foramen operculi calici formis constiterunt, praecipiunt magistri, vt immisso bacillo deturbentur ad fundum, donec ita crebro repetita deiectione figant, et ad constantiam quandam ad ducantur. Nam si manerent ita fugacia, miscerenturque tincturis, opus deprauarent. Negat alicubi philosophus in naturalia cadere assuetudinem. Itaque et Ethicam disciplinam virtutesque naturae subtrahit. At exemplum chymicum est, quo assuefiunt leuia in fundo residere? Num


page 262, image: s262

ergo dicam scribemus philosopho? Duas audiuisti praecipitationes. Sed eas non agnoscunt [note: III. Mercurii induratio.] subtiliores. Sunt enim plebeiae. Tertius producitur modus, quo mercuriales liquores domant seu vaporibus Saturninis, seu operosa ignis exiccatione (quod fieri posse vix credo) seu addito commistoque stabili (quod mortificare vocant vulgo) seu aquis erosiuis, seu mineris acutis et edacibus, quae po strema operatio feresola nomen sibi rapuit. Reducitur ille seruus fugitinus ad terream pene siccitatem, et instar Daui ad tem pus ponit superbos spiritus, pilumque mutat, vt lupus, sed non mentem, praeciduntur ei al ae et pedes enim aufugere queat, quod tamen si constanter et in perpetuum ad exemplum auri fit, et arcanum maximum est, et fixio vocari consueuit. Succurrit certamen Virgilianum, in quo proposita erat columba malo alligata, quae vinculis liberatain aera se proripere fiducia alarum conabatur, at occupata Eurytionis telo praecipitabatur ab alto, vnde illa:

Decidit exanimis vitamque reliquit in astris.

Subiicit etiam quod Plato memorat in phaedro de anima alata, et suo quodam instinctu in summa contendente, quod ille fieri dicit praesidio sapientiae et virtutis, quae igni sublimatorio non inepte respondent. Deprimi autem alas et abscindi vult vitii et turpitudine. Hae sunt illae aquae fortes et stygiae, quae mercuriale ingenium in imo


page 263, image: s263

compescunt, quanquam asperrima aquarum quibusdam est, [gap: Greek word(s)] . Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat, Res angusta domi: nisi magnitudo et robur virtutis sandapilam cum plumbeo globo instar gryphis in altum abripiat. Praecipitationis autem huius in arte modo ingeniosior est administratio, modo pinguior. Hydrargyri quantitas iusta demittitur in vesiculam. Affunditur ruber vitrioli spiritus vel aqua fortis, aut alia erodens vt exuperet vnum atque alterum digitum. Admouetur vas clausum cineribus calidis. Si valet, ebullit quasi et resoluit quin et combibit argentum. Vbi obtudit dentes; effunditur reposita noua, similique proceditur arte donec solutum sit totum. Coniun ctae solutiones plaerunque destillantur seruata forti, si placet: vel diuaporantur. Calx mercurii resistit in imo. Hanc eluunt cum dulci de stillata aliquoties, enim quid acrimoniae restet. Elotam et siccatam in lebete vel catino igni lento admouent, versantque donec erubescar. Sed ego malim eum in catino clauso vel cucurbita ruborem contrahere. Cum enim halabilis sit, plurimum perdit. Alioquin citra aquas per pulueres chalcanthi aluminis, salis, etc. praecipitatur, euaditque. TVRBITH minerale, de quo suo loco. Superest praecipitatio sapientum. Nam quas


page 264, image: s264

[note: IIII. persulphur auri.] memoraui videntur simpliciores et fatuae esse. Hc non spectatur vulgi hydrargyros sed Azoth et aquila alba, qua dicunt confisum Paracelsum miracula praestitisse in morbis et metallis transformandis. Praecepta de hac extant talia. Aurum purgatum solue in aqua sua. Phlegma destilla vsque ad consistentiam olei. Hanc pone in loco frigido humido vt emergant cry stalli, in argentum viuum per putrefactionem et sublimationem certas redigendi. Istud argentum praecipita per auri sulphur, et tandem deduc ad rubedinem Minii. Haec est vna operatio sed valde intricata, et manca, adeo vt Oedypo sit opus ad explicandum. Is praecipitatus postea adhibetur ad praecipitandum vulgarem Mercurium et figendum vsque in infinitum quae est illa spes aurea chymicorum. Distat autem hic modus a praecedente, quia non fit per humidum, sed per siccum nec peraliud nisi sulphur metallicum perfecti corporis, aut lapidem: id quod in intimis habetur [note: Auri praecipitatus.] mysteriis. Tibi autem reuelo amore veritatis. Medici aegre carituri tam nobili praecipitato rustice admodum eum sunt imitati, quanquam a chymicis accepta informatione. Nihil is aliud est quam calx auri punicea confusa cum hydrargyro puluerato, quanquam impostores turbith minerale ita colorent, aut etiam caeruleo inficiant, proque auro Diaphoretico vendant.


page 265, image: s265

Cum memini crystallorum (ne vero putes glaciales crystallos esse, sed splendorem crystallinum in mercurio sapientum) succurrit confectio salium Alkali, quae cum fiat per lixiuium, alludit ad mercurij exiccationem. Pertinet tamen proprie ad coagulationem qu aliqui referunt et praecipitationem hydrargyri. Eliciuntur etiam crystalli ex lixiuio aluminoso, vitriolato, aceto, vino, (in quo tartarum subsidens induit formam crystallorum sexangulorum) cupro soluto, vnde cupri vitriolum, etc. Porro non omnis mercurij induratio est praecipitatio, vt nosti. Nam et fixione, et mortificatione, et vapore, et sulphure, et sale ammoniaco et similibus per coagulationem, fixionem, sublimationem, etc. induratur. Cognosces de his ex suis locis. Vale et viue.

EPIST. XLVIII. DE REDVCTIONE. AD VIRVM ORNATISS. D. NICOlaum Maium Phil. M. et Consiliarium Rodolphopolitanum.

BENEVOLENTIAE tuae, qua me olim hospitem excepisti, Vir ornate, nondum sum oblitus. Fateor me tibi debere [gap: Greek word(s)] pro confirmanda hospitalitatis sanctitate mutuum. Quid autem donem? aurumne? Ac tu auream calles artem longe


page 266, image: s266

ingeniosius. In lucum non fero ligna. Auro siabundas, non est vt de alio cogitem munere, nisi philosophico, quo solo possunt carere auro vel ipso Mida, aut Croeso aut Pythio onustiores. Mittam itaque Spagyro tibi ipse philochymicus aliquid de fereulis chymicis. Spero te munus leuidense non aspernaturum. Cum apud te essem ostendebas mihi in duplici violalac virgineum, mercurium sapientum, quorum quem aureum vocabas, nitidior erat, quem argenteum, plumbeus. Mirabar innatantem nigredinem, recordatus veteris abyssi instantibus aquae tenebris. Signatura vitrorum erat Her metica. Agnoscere nimirum erat te illius disciplinae apprime studiosum sectatorem. Quam magnifice vero Kellaeum summum artificem extollebas? IENAE postquam me publice pro arte Hermetica pugnantem audieras, quam me confirmabas cuidenter? Videbam tunc auri massulam pallidulam instar Rhenani, quam non sat ignis passam affirmabas. Videbam aliam Hungarici instar, tua sententia ad vigintiquinque caractas perductam. Erat et lamina argenti formis quasi vesiculis miliaribus aut granulari interpuncta differentia. Hanc memorabas per medicinam arentificam ex cuprca conuersam. Proferebas plumbum candidum hydrargyro solutum. Id erat tua sententia materia tincturae,


page 267, image: s267

egoque id tibi credo. O mirificum autem philosophorum ignem? Flauus erat puluis, quasi ex oleto equino et sulphure factus. Quam me beasses si confe ctionem docuisses? Latuerat ante id tempus capitis coruini conspectus. Tu quasi atramentum nitidum e fuligine in charta ostendebas. O te beatum cogitabam, cui nosse talia licuit. Mihi vt contingat optare fortassis potius quam sperare polsum. Vos enim nulli quicquam communicatis nisi sacro. Ego vero ita sacer esse nolo. Tu magnis assides coenis, deque Tantali fonte bibens suauiter te oblectas. Tu famosiore solis mensa frueris. Mihi satis sit, famolicum stomachum [gap: Greek word(s)] opulentiae istius tuae compescere. Recitaui haec enim me immemorem putares. Tam diligenter memini doctrinarum, et pene verborum tuorum quid de beneficiis sentias? Debet hoc officium te prouocare ad omnia arcana communicanda. Mea enim opera non sepelirentur tecum, sed immortalia fierent. Sed missis istis, est quod tein praesens consultum cupio. Quidnam putat tua sapientia esse REDVCTIONEM chymicorum? Ego me bardum ignorare istud fateor. Videor tamen (tantum non possumus esse nostrorum obliuiosi) aliquid in decursu [gap: Greek word(s)] arripuisse. Sed istud [gap: Greek word(s)] . Vestra omnia longe sunt


page 268, image: s268

secretiora quam vt a Boeotico Galeni amatore, cuius labra asinino lacte probe nutrita fuisse et alia admodum facete scripsit nuper cliens tuus Gramanus, queant explicari. Quidam etiam ex vestro ordine sibi solis omnia, reliquis tantum tribuunt quantum est in coelo terrae, vel in tartaro solis. Eram aliquando in tua potestate. Si voluisses vnica vertigine ex Galenico Paracelsicum fecisses, adeo vt, qui mos est Paracelsitarum, abiurata consputaque Galeni doctrina, seruato tamen dignitaris nomine, intus et in cute Paracelsi deliria sapuissem. Scribunt quidam (legi hoc in libro manu scripto quem possessor dicebat ex arcanis Paracelsi ad se peruenisse) nefas esse manibus nudis tangere puluerem elixiris rubei, quia sit sacrosanctus (forte etiam adorandus in star asini portantis sacrum) et nonchirotecarum interuentu, sed aureo stilo tractandus. Non puto similem sanctitatem inesse Gebri libris. Iraque licebit manibus tangere eos, et de reductione quae scripsit, expromere. Quaeso considera an recte intelligam. Ita habet: Calces inceratas ablue vrina destillata, donec extraxeris sales et alumina cum corporis calcinati. spurcicia. Siccatae calcis libras 4. imbibe ol. tart. lib. 1. in qua sit diluta salis amm. et petrae singulorum vncia. Fiat imbibitio per partes. Desiccata descende descensorio magno, et reduc in massam solidam. Haec Geber. Iudico reductionem fieri descendendo.


page 269, image: s269

Sed estne tunc diuersa operatio descensio, et reductio? An vnuni forma est, alterum finis? Sed et haec incidunt. Mirabile est descendere esse reducere. Fortassis reductio est calcinati metalli ad natiuum cum puritate debita conuer sio. Id si sit descendendo; scopuma attigi. Sed et aliter a naturae statu digressa, reduci poterunt sicut veteramenta interpolari. Solent Paracelsitae artis suae interpretamenta ex magno et paruo mundo peretere. Non peccauerim si ea institero vestigia. In agricultura plurimum se offert reductionum, nec in quali tantum, sed et quanto et substantia. Intermortuis pene plantis solet ingenium coloni mirabiliter vitam reducere. Ex vno grano rusticus ille Isaacus, cui vos noticiam lapidis, et Amvvaldus suae panaceae cinabarinae vsum tribuitis, produxit centum. Necesse autem fuit id mori. Nisi enim moriatur (in quit saluator) solum manet. Et Paracclsitae accommodant hoc ad lapidem. Est ergo chymicum alludium. Itane reducuntur metalla, vt a vita ad mortem hincque ad vitam veluti discerptus quidam Virbius reuocentur? Sed tu me, quantum suspicor, sacrilegum, et canem et porcum nominabis, ex more Paracelsicorum, quia ista sacranon sunt nisi sacris sacra, eaque puris manibus, imo non manibus sed aureo scalpello tractanda. Etsi ergo poteram etiam animalium generationes percurrere, indeque


page 270, image: s270

exemplum non tantum [gap: Greek word(s)] petere, sed et praerogatiuae et excellentiae maioris, cum non raro eueniat vt exignobilibus gignantur noui homines: in filio reducatur pater: Galenici aegrotos homines medicantes, multo pluribus restituant DEO adiuuante sanitatem quam vllus vnquam Paracelsi admirator. Itaque inquam et si inuenissem tam in substatia quam in quali reductiones: malo tamen ad pedes tuos, tanquam Gamalielis cuiusdam humiliter discere, quam praemature sapere, et a vestro ordine pro stulto haberi, quanquam stulti DEO sunt grati, sapientes vero, quales sunt Paracelsici, inuisi. In aere, et tota elementorum natura magnifica opinor esse reductionis exempla. Paracelsici inuident Aristoteli tantum noticiae. Mallentipsum Tamyrin, aut Tiresiam fuisse quam lynceum, enim potisset intueri vapores ex aqua genitos, et in eandem circulo reuersos; nec terram in aquam et vicissim commutatam. Quid opus multis? Omnia, sicut aquae e mari egressae ad idem redueuntur, ita vnde profecta sunt, eo dem redeunt. Apuero incipimus; in puero desinimus. A binterlunio exit luna, reuertiturque ad idem; Truditur dies die; Reducuntur tempora. Nihil sub sole nouum: et sic nec Paracelsicae imposturae. Quam fabulam egerunt perturbatores medicin ae ante mille annos aut amplius in Thessalo; eam reposuerunt


page 271, image: s271

superiore aetace histrione Paracelso. Iuxta Platonem et Pythagoraeos, etiam ex inferis reducuntur manes: quique modo fuit Euphorbus, post centum annos exit Hermotimus: qui iterum post tot annos nascitur Pythius Delius, et ex hoc sepulto prodit Pythagoras. Nec deest Socrati et Homero, qui iam est Vlyssis socius, mox gustato Circes poculo currit porcus, ex quo iterum fit miles. Dicunt Apuleium olim fuisse hominem, ex quo mutatus sit in asinum, indeque; in hominem reductus. Si Pythagoras cognouisset de Paracelso aut porcum aut canem, aut ex his compositum monstrum fuisse aliquando iudicasset duarum bestiarum animabus in vno consociatis corpore. Placent Paracelsicis fabulae eiusmodi. Nam pro veris vendunt historiis. Itaque immorari quid prohibet? Lycanthropian Bodinus ita asserit, vt vere mutari in lupos homines velit, contendatque Nabucadonosorem in taurum versum, indeque reductum. Quendam narrat diu pro asino seruiisse, qui etiam religiones intellexerit, Sanctos templorum veneratus. Apud Ouidium similes sunt lusus. Virbius discerptus in vitam reducitur. Proteus Virgilianus; Vertumnus, Iupiter, Achelous et alia monstra in omnia se miracula rerum vertunt, indeque recipiunt. Apud Platonem Tartarus vomit aquas et resorbet. Terra et totum vniuersum anno Platonico reuertitur ad chaos, reformaturque denuo:


page 272, image: s272

Mundus fit immundus et ex hociterum mundus. Diabolus simulat angelum lucis, et redit ad ingenium. Itane se res habet etiam in chymia? Bonus essem coniector, si similitudines apte interpretari scirem. Quid autem coniector? Imo auream tenerem artem. [note: Wer den meisterlichem Stein mil bamen/ Der sol der Ratur anfang schawen.] Nam tota philosophorum turba ad naturae imitationem tyrones auri cupidos compellit. Ignosce nugis meis, mi Nicolae. [gap: Greek word(s)] . Non succensebis, si inter alios te quoque in consilium adhibeam. Nosti illud; [gap: Greek word(s)] . Si me erudieris, altera quoque te ornabo epistola, faciamque vt volites viuus per ora virm, quo pacto de se scripsit Ennius. Vale.

EPIST. XLIX. DE REDVCTIONE PLVRA. AD EXCELLENTEM DOCTRINA et experientia Philosophum et Medicum Iohannem Morhardum Reipub. Hal. Sueuorum Physicum.

OCCVPATO mihi de reductione chymica cogitationibus, amice obseruande, allata est epistola tua non tantum animi optime amicissimeque erga me affecti nuncia, sed et rerum metallicarum, mineraliumque sarcinul, onusta, atque insuper ingenij tui documento illustri grauis. Quantam mihi illa attulerit voluptatem,


page 273, image: s273

malo te auidissimi rerum naturalium cognitionis animi aestimare argumento, quam ex me cum suspicione arrogantiae cuiusdam, propria narrante [gap: Greek word(s)] comperire. Tam gratum id fuit officium, quam quod gratissimum. Coeterum enim ingratus aut morosus benefactorum contemtor videar; rescribendum tibi statim duxi, et simul de praesentibus meditationibus aliquid communicandum. Nosti enim illud:

Nauita de ventis, de tauris narrat arator.

Quod cuique suppeditat cura praesens, de eo in linguam etiam inititam, et calamum subinde fluit quippiam, quoties orationis aut literarum officium est expediendum. Ad coetera non ita sumus parati. Est autem ad illam quae stionem etiam in epistola tua in uitamentum non inualidum. Metuis vulnus Galenicae medicinae vix sanandum, nisi chymica admittantur [gap: Greek word(s)] , qualia etiam a Paracelsicis ex principis sui doctrin peraguntur et cum nobilissimorum hominum admiratione exercentur recte. Putas autem excludi illa synistra quadam de illis suspicione, aut iudicij imbecillitate, enim dicam prauitate quorundam, cum satius esset, vera et legitima amplecti, vana autem fictaque explodere, et a sacra medicina exulatum mittere. Equidem dolendum censeo quosdam longe infelicius vlla noctua aut vespertilione in media caecutire luce. Habet Paracelsus


page 274, image: s274

[note: Paracelsi indicium.] quaedam sua, quaedam aliena; quaedam etiam mista. Quae ex propriis inuenit, eiusmodi sunt plaeraque, vt enim cassae quidem nucis aestimanda censeam, enim dum tyronibus medianae commendanda aut in artem recipienda. Quae aliunde corrasit, deprauatem tradidit; cumque ipsi primi autores suas sententias nobis per literas aut experimenta tanquam per manus tradiderint longe syncerius; nihil opus iudico e lacunis sordidis petere, quod e puri fontis praesto est scaturigine. Quotus quisque etiam ex Paracelsicis est, qui se istius hominis scriptis profecisse certo possit affirmare? Per innumeras principum pecunias thesaurosque maximos, perfide exhaustos, ad noticiam quandam suo peruenerunt ductu; Paracelso nihil acceptum referentes praeter impostorias fallacesque administrationes. Dicunt multi, laborandum experiundumque ideo fuisse vt eius oracula intelligantur. Ego vero stulticiam horum odio dignam puto. Non enim attendunt se non ex Theophrasto scientiam petiuisse; sed sua experimenta ad illius prauitates accommodasse. Si syncere, vt a veteribus accepit, scripsisset; sine errore potuerat eius operatio cognosci, et facto comprobari. Et in his mistura illa perfida simul et maliciosa est. Calluit rerum naturas; calluit et apparatus chymicos. Credo. Sed in hoc vituperandus est, quod praecetores veteres nec


page 275, image: s275

agnouerit, nec eorum dogmata, suaque experimenta fideliter propagauerit. Valeat ergo et exulet eius tota ratio a vera medicina. Hunc saltem locum apud me retineat, quem vmbra quaedam operationum antiquitatis, et eo nomine possit legi, si desunt autores alij. Fortassis etiam collatio scriptorum et operationum diuersarum aliquid conducere possit, maxime si sermo eius fuerit explanatus. Quaedam etiam vidisse eum in praxi, et annotasse ex eiusmodi libris qui nobis non sunt ad manum, consenraneum est. Non itaque legenda quaedam tantum iudicem, sed interdum etiam citanda, verum non sine veterum autoritate vel experientia comprobanda. Deinde, vt in conspectu sit istud vitiosissimarum prauitatum mare, possitque argumentis ex ipso petitis abunde confutari. Quod si altius extollendum putas illum, per me tibi hoc liceat. Non enim moror: quo pacto non offendi me patiar, etiamsi academica isti ordini, seu potius factioni, a principibus delata fuerit et concessa dignitas professioque. Cadet illa lerna sua sponte, nec erit viuax. Cogita enim qualis academia futura sit, vbi summum locum obtinent fugitiui pastores, insani aurifices, organicines deliri, rabulae perfidi, et ex omni hominum genere fex vltima. Vbi illa academia erit, conuenient auri excoctores, sitique eius deploratissima


page 276, image: s276

laborantes. Egredientur inde qui monetas corrumpant et metalla fallant vitiosis Paracelsi gradationibus; inde tanquam ex equo Troiano agyrtae, [gap: Greek word(s)] , thesaurorum scrutatores impostorij, magi, amuletorum concinatores, sacrarum literarum deprauatores, [gap: Greek word(s)] , et quid non foecund profluet copia? Si enim Paracelsi scripta sunt docenda, tales inde expectandi sunt fructus. Nobiles illi censores male census agunt. Omne chymicum nuncupant Paracelsicum, quasi chymia cum Paracelso nata esset, et vigeret, non intelligentes illum hominem artem quidem sciuisse, sed neque inuentorem fuisse, neque bene tradidisse, ob quae a veris est petenda professoribus. Hi autem sunt, qui veterum monumenta diligenter scrutantur, et operationibus vsuque vero assequuntur, et alios docent. Numerem tibi illos nominemque? Quasi tu ignores Cratones, Zuingeros, Gesneros, Guintherios, Arrogosios, [note: Addi his possunt quicunque in tur ba citantur; Item Bernhardus, Rhases, Albucasis, et reliqui.] Muffettos et reliquos. Si veteres desideret quis; non deest Dioscorides, Plinius, Galenus, Arnoldus, plures Arabes, Geber, Vlstadius, Lullius, Thomas, Rupescissa, Albertus et innumeri alij, quorum adhuc extant legunturque commentarij chymici. Neges forte Plinium et Galenum calluisse chymica. De Plinio quidem tibi alis satisfaciam, de Galeno tum alis disserui, tum nunc repeto, quod, licet non tanta [gap: Greek word(s)] apparatus chymici,


page 277, image: s277

et disciplinae euidentia fuerit in structus: tamen plurima et principia habeat et operationes. Iunior Plinio fuit, et Romae vixit non ignobilis, quin et metallicorum totam disciplinam cognouit studiose. Chymia nostra tunc temporis hoc nomine apud Italos et Graecos nondum fuit nota, vel disciplina metallica latuit, quandoquidem initio duntaxat in metallis haesit et mineralibus aliis; vel seruile opus ad materiarios et seplasiarios pertinens, fuit creditum, aut contemtum ob superstitiones et latebras. Itaque literis medicorum sub eo titulo non est celebrata. Plura vero praecepta Galeno fuisse cognita, si quartum simplicium et nonum percurreris euidentissima se exhibebunt documenta. In succorum discretione secundum diuersas partes quam est industrius? Succi quid aliud sunt quam extracta? Diuersae partes, quid aliud quam vocata elementa? Sed, vt tandem ad hoc quod in manibus erat perueniam, neque reductionum fuit imperitus. Qu istud dices? Quia nempe de aloe lauanda praecepit, quam necesse est in aqua dissolui, et in pristinum reduci per coagulationem. Est enim reductio, quam Graecus [gap: Greek word(s)] forte nominaret, nihil aliud quam depositae formae natiuae recuperatio. Nosti salis, aluminis, chalcanthi, lachrymarum, et similium naturam? Soluuntur ista in humido et reducuntur in sicco, quae res


page 278, image: s278

nec Aristoteli nec Dioscoridi, nec aliis naturae contemplatoribus potuit esse ignota. Est in illis eadem reductionis ratio, quae confectionis ex aqua, primae. Rideres me si argumentis multis id euincere conarer. Non enim consentaneum est naturam istorum corporum et solutionem notam Galeno fuisse, reductionem seu coagulationem ignotam. Sed vt pateat res euidentius, exempla chymicis vsitata aliquantulum percurram, et vbi licet, apparatum non omittam. Scripsisti mihi multis verbis de Panacea Amvvaldina. Ea nihil aliud est quam compositus ex croco, concha margaritifera vsta tritaque et cinabari vulgari parumper tosta, vel extincta( licet et prima confectione possit eodem donari colore) puluis. Resolue hunc in aqua. Exibit crocus; concute; Et recedit leue a graui. Dissoluta principia reduc: Idem emerget quod prius erat. Cinabaris ex mercurio et sulphure concinnatur. Cum ea in haec principia soluitur; id vocant chymici reductionem. Hac ipsa hora, qua haec scribo, literas accepi a magistro metallico auricoronaci, in quibus refert clariss. Virum D. Iohan. Nithammerum Argentorati medicum Panaceam per sublimationem reduxisse, et apparuisse hydrargy ron verum currentem. Tu ipse scribis D. D. Encharium generosorum Comitum ab alta flamma medicum ostendisse tibi liquido exceptum aureo nummo ex Panacea sup argentea lamina igni admota, mercurium. Ego idem


page 279, image: s279

comprobaui aliquoties. Hoc est reducere apud chymicos, maxime si vtrumque principium quod facile fit, educas. Ecce vero tibi; lapis metallicus quem Plinius in argenti fodinis repertum vomicam aeterni liquoris effundere tradit; et minium secundarium fossile, eundem eodem modo exudant mercurium. Quis neget Plinio et porro etiam Galeno fuisse illam [gap: Greek word(s)] exploratam? Nec refert licet hc producatur hydrargyros, ibi reducatur. Idem vtrobique modus est, licet rationes discrepantes. Vocarim hunc modum reductionem per resolutionem: sicut superiorem de salibus per coagulationem. Geberus scripsit calces metallorum ex ipsis productas et in aquam dissolutas, reuocari ad calces; indeque per descensionem cum additamentis reuerti ad metallicam naturam. Haec eodem teste, reductio est. Paracelsus aurum poculentum per aquas acutas corrosum reduci [note: Hoc ita est.] posse autumat. Certi ergo simus etiam hanc operationem reductionis nomine esse donandam. Si artis vocabula ponere liceret; reductionem per descensum, aut perdepurationem nominrim, quam nostrates seigern/ et abireiben/ qua vtuntur etiam basanistae. Ausit autem quis inficias ire Galenum nostrum huius artis fuisse imperitum, cum tam studiose cyprias officinas et solarum circa Pergamum fodinas sit scrutatus, vbi procul dubio cognouit, quod et Plinius sciuit,


page 280, image: s280

Galenam metallicam seu plumbaginem, (Ofenbrch) et lithargyrum in plumbum reuocari. An non putas naturam in puteis ipsis et tractibus subterraneis saepe iam confecta metalla ad pulueres reuocare, itaque exurere, vt nihil distent a chymicorum calcibus? Inueniuntur certe non tantum argentum, sed et aurum et alia facie combusti cineris. Metallici adiecto plumbo et lapide reducunt ad metallum, id quod verisimile est aliquando etiam ab ipsa perfici natura, cui hunc circulum inseuit autor sub terra, non aliter ac elementis circa terram, etc. et quibusdam etiam mistis, sicut reciproca vi permutari dicuntur lolium et frumentum, rapa et raphanus, etc. Ita ex elementis gignitur seminarium vermium; ex his fit insectum volatile quod iterum vermes gignit, et corruptione redit ad elementa. An vero enim hoc quidem dabunt Galeno, quod pinguedinum, et lapidum solubilium alternationes sciuerit? Plebeis hoc obuium est artificium, et pridem Platonicis literis [note: Potius aquam.] declaratum. Vidi ego oleum plumbi remigrans in causam, quod inde reuertitur ad plumbi pristinam faciem. [gap: Greek word(s)] docere nihil attinet. Ipse scis vim fornaculae; et qui descensorium didicit artificium, reductorium non ignorat. Nam reductio non est proprium opus separatum ab aliis, sed est intentio quaedam et finis practici quem obtinere


page 281, image: s281

non semper vno potest opere, sicut modo enumeraui descensionem, coagulationem, resolutionem, sublimationemque. Non autem possunt reduci omnia. Praecipitatus quodam modo hydrargyros per ignem redit sublimando. Sublimatus per elixationem in aceto. At si in aquam puram et perspicuam fuerit versus; non redit, sicut nec cum fixus iam est, nisi ab struso ingenio. Ex auro concinnant philosophorum lapidem. Hic in aurum idem non redit, quamdiu est azymus. Si elixir feceris, redit quidem sed non per se, verum in alio super quod proiicitur, vt loquuntur aurifices, estque tunc forma potius sicut de stanno disserit philosophus. Callent aliqui artem soluendi metalla in argentum viuum. Ex eo metallum reciproce numquam possunt reficere nisi lapidis, vt aiunt, beneficio. Dico autem si in Mercurium abiit totum. Nam vulgariter solutum, semper calcem quandam, fixam [note: Pfitzen.] post se relinquit, quae possit reuocari. Est autem difficile totum soluere. Bernhardus conatus id est, sed non assecutus, sicut indicat in philosophia Hermetis. Pari modo ex oleo cinamomi non reducas cinamomum. Cum lapidis memini, succurrit noua quaedam reductio, quae est mortui in vitam, quomodo dicitur AEsculapius Hippolytum resuscitasse. Hinc opus nomen amittit, diciturque [gap: Greek word(s)] . Fit hoc dum anima


page 282, image: s282

adempta in sulphur mutatur, et Draconem qui postea deuorat suam caudam, penitusque succumbit. Addito autem fermento ex propria natura resuscitatur, quo vocabulo vtitur Quercetanus. Notabis in reductionibus mercurii et calcium metallicarum adhiberi ab autoribus quosdam sales, quos ob id nuncupant resuscitatiuos, sicut et acetum resuscitatiuum quo reuiuiscit sublimatum: [note: Vifiliren.] et viuificans, quo subrilissimae metallorum calces per alembicum eductae, aut volatiles redditae sublimataeque in mercurium viuum abeunt. Alia est aqua vitae, quae idem efficit, accedente tamen arcano tartari. Ne vero intelligas communem vitae aquam. Amorme tuus diutius detinuit. Volui, vt dicebam, et confabulari tecum de praesente contemplatione, et literario officio satisfacere, ostendereque temere implorari opem Paracelsi, cum a Galeno et Galenicis, chymia non tantum secundum principia sit cognita, sed et post modum ita exculta, vt nullibi iam inueniatur syncerior; omnes autem qui tantopere Paracelsi quisquilias impias ineptasque extollunt, et sputum eius pro melle lingunt, redarguantur. Et quae res impulit Paracelsum sese Galeno opponere praeter vesaniam? An non praeceptores ipsius artem calluerunt optime, neque tamen Galeno contradixerunt? Tu vale et me inter tuos habere perge.



page 283, image: s283

EPIST. L. QVOD DIOSCOrid. et Plinius operationes plures calluerint quae hodie tribuuntur chymiae. AD VIRVM CLARISS. D. IOHANnem Morhardum Phil. et Med. Halensem Sueuorum.

SCIVISTI nempe, Morharde erudite, aut ex tuo ingenio aestimasti meum, sentiens id quod res est, studio metallico me delectari insigniter. Itaque literis tuis addidisti fossilium sarcinulam, qua me ita tibi deuinxisti, vt ad compensandum officio beneficium cum primis accedendum putarim. Dabo quidem istud operam; nunc autem et illa munuscula recensebo, et quod superioribus literis promisi, conabor persoluere. Lapis rubicundus a te missus vena minii est, quam etiam cinabarim natiuam appellant. [note: Argentum viuum et hydrargyros Plinio res diuersae.] Eam Plinius dicit fundere, hydrargyron, quem ab argento viuo credit diuersum, seu alium liquorem, quandquidem hoc ex lapide argentario, vt vomicam aeterni liquoris, reddi autumat: illum ex minio secundario, quod credit fieri ex vsto lapide venis permisto, etc. Ego eiusdem venae massam satis floridam aliunde accepi, multumque hydrargyri inesse experimento deprehendi. Dicit alicubi Crato eam venam esse magnetem epilepsiae, et consueuisse ab agyrtis Paracelsicis praeberi infantibus et aliis aduersus


page 284, image: s284

eundem morbum. Non itaque abs re est suspicio de Assyluano puluere. Colorem floridum, seu lucidum obscurari tostione, tum tu ipse in vulgata spectasti cinabari, tum natiuum exemplum in massula pur purea misisti. Rubescere enim et ea debebat cum splendore, sed subterraneus typho eam afflauit, faciemque in morem rapidi solis torrentis AEthiopum vultus, perussit. Minera tua nigra Gagatem nostratem continet, ex quo precarios conficiunt globulos. Est eiusdem minera tum alibi, tum in agro VVirtembergico. Videtur enasci ex lapide quodam nigricante vel cinereo, qualis esse chalcitis lapidea, ex qua aes excoquitur. Nam et ambit eum, et adhaeret: nonnunquam aliquid gagatae intra ipsius cellulas in morem concreti intra anacardia succi, comprehensum cubat. Sudorem dicere queas inde redditum. Potest tamen etiam inter fluxum talis quaedam amplexatio euenisse. Caniciem, seu lanuginem, nisi malis salsuginem canam et pruinosam, misso a te ramento incumbentem, vbi conspexi, in memoriam rediit, quod in epistola quadam de succino, et in Gemmario Kentmanni legeram, innasci nempe succino melanterian, quam Matthesius venam aluminis appellat. Tu quoddam vitridum recte iudicas. Est enim species chalcanthi. Dissolui istam fontana. Vitriolatam reddidit, et quasi flauescentem instar lixiuii.


page 285, image: s285

Inieci cortices quernos; nigrum traxerunt colorem. Vbi accessit puluis Gallarum, atramentum euasit: quin et incepit calcinare stanneum cochleare, instar chalcanthi. De melanteria optima refert Dioscorides quod contractu aquae confestim nigrescat. Hoc non obseruaui. Est tamen concretio eius instar salis. Eadem insidet lapidi quem adiunxisti, micanti. Iudico pyriten argentarium: sterilem tamen. Non male fauet vestro tractui metallarius genius. Fortassis non tantum salis thesauros possidetis, sed et aliorum mineralium quae eiusmodi regionibus solent esse familiares, sicut Halae Saxonum, patriaemeae, bitumen seu anthrax et alia non desunt. Sed relicta minera, officinas accedo. Dico Dioscoridi et Plinio nota fuisse, apprimeque cognita multa [gap: Greek word(s)] : vnde non adimenta sit illis chymiae notitia, quanquam tunc temporis non fuit tantopere exculta, sed tribuenda. Quis hoc neget, inquies? Imo vero aio multi negant non tantum ex Paracelsi fece, sed et Galenica familia, qui suae inscitiae in malis socordiae, inde petunt tegumentum. In manifestam lucem itaque protrahendae sunt operationes illae, et ostendendum quam turpiter [gap: Greek word(s)] ignorent non pauci. Respondebunt, ad metallicas tabernas, aut seplasiam ista, non ad medicam attinere scientiam. Erubescant inquam Plinii monitis, qui turpe


page 286, image: s286

iudicat sui temporis medicos ignorare eiusmodi [gap: Greek word(s)] , et, si quo opus est medicamento ad seplasias accurrere, indeque vnguentorum tabes, et adulteria precio comparare. Sed procedant artificia. Destillationis [gap: Greek word(s)] in argento viuo ad viuum nobis expressit Dioscorides, cum scripsit: Argentum viuum fit ex minio patinis fictilibus imposito ferreo catino illud continente, et calice cooperto, argilla superlita, carbonibus succensis [gap: Greek word(s)] : quod est: fauilla halitusque ex cinabari aestuante et feruefacta assurgens, ascendit ad operculum seu in stratum calicem (cuius formam repraesentat illud tegumentum fere respondens ei quod Geberus in sublimatione depingit) eique assidet seu adhaeret. Vbi refrixit, coagulat in hydrargyrum. Interpres secutus Plinium vocem [gap: Greek word(s)] reddidit per detersa, quasi [gap: Greek word(s)] legisset. Sed videtur rectius exponi debere, vt scripsi, cum detersione fere non sit opus, nisi aut in fine operis, aut in parca nimis materia. Grauis ille liquor per se decurrit vbi collectus est. Congruit autem illa destillatio cum hac quam per campanam nominamus, vt in spiritu sulphuris fieri solet, aut ei quam per patinas. Argenti porro viui colligendi apud eundem autorem extat et haec ratio:


page 287, image: s287

[gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] : [note: Aristot. [gap: Greek word(s)] , etc.] qui locus et de natura, et arte potest accipi. Naturaliter intellexit interpres, volens in inquisitione argenti intra specus montium in pendente concamerataque parte reperiri guttatim concretam hydrargyron. Hoc non abludit ab experientia metallurgorum. Nam inde lacunas fieri illas consentaneum est, ex quibus confluxu congregatus liquor ille exhauritur; et notandus locus his est, qui negant tam pertinaciter metallorum materiam esse argentum viuum eo argumento, quia nec integrum, nec semimutatum inueniatur in scaptensulis, cum vtrumque in argenti fodinis reperiri, et vetus [note: Attende an [gap: Greek word(s)] recte sit expositum per indagare. Nam Aristoteli in fine 3. meteor. Non signat inquisitionem sed excoctionem in metallum; vnde [gap: Greek word(s)] etc.] testetur experientia, et recens obseruatio. Artificialiter potest declarari de argenti conflatura ex vena, ita vt in concamerato praefurnio exhalans hydrargyros adhaereat, sicut spodos aut fauilla. Et hoc non vsque adeo extra oleas. Nam Dioscoridi et Galeno hydrargyros artis est opus. Plinius repetit modum Dioscoridis, sed cum auctario. Nouum enim proponit artificium cum scribit: Hydrargyrum sit aereis mortariis pistillisque trito minio ex aceto. Hoc secretum quoddam est chymicum. Ita enim ex metallis sublimatis [note: lib. 33. 6. 8.] cum ammoniaco argentum viuum


page 288, image: s288

eliciunt. Quid ergo dicendum Morharde? An non pronunciandum de chymia pro Plinio, et Dioscoride? Destillatio ita expressa est, vt consentiant causae agentes, instrumentariae item quodammodo et formales cum effectu. Quid enim refert vasis paulo rudioribus vtaris modo non ruditer? Varietas et ingeniosa forma promouet quidem opus, sed non raro etiam nihil praeter ostentationem artificis, et sumtuum dispendium ducit. Praeter destillationem addita est coagulatio, et essentiae extractio, vna cum reductionis arcano. Ne quid deesse comqueraris, lutationis quoque meminit, quasibi adeo placent Galenicorum aduersarii vt sibi laudem ex scientia arrogent, nobis vero ob ignorantiam intentent crimen. Quasi tanta res sit vitrum luto inducere. Repetit eam Plinius lib. 33. cap. 9. in mistura ex argento, cupro et viuo sulphure, praecipitque figulinum lutari argilla. Nulla alia fere opera a quibusdam Paracelsitis, olea metallica fiunt quam calcinatione et solutione cui coniuncta est destillatio per descensum quaedam. Hanc destillationem expressit Plinius cum scripsit: Liquida chrysocolla fit globulis sudore solutis. Sudorem vocat, cum sal aut similis naturae calx liquescit in aere humido, guttis inde extantibus quasi sudando difflueret. Id si per tabulam fit quid sit aliud quam illa destillatio? Non negem diffluere etiam


page 289, image: s289

in concha posse, sicut intra acetabula albuminum induratorum. Sed et hoc chymicum est. Vocatur enim solutio. Huius exemplum est et in alia chrysocolla quam dicit fieri Cypria aerugine, nitro et vrina pueri in Cyprio mortario pistillo eiusdem metalli contritis. Galenus eo modo confectam aeruginem describens, vocabulo [gap: Greek word(s)] vtitur: [gap: Greek word(s)] , inquit, quo pacto scilicet et cerussa. Vtunturisto modo etiamnum hodie in chymia, quanquam calcinationis, aut extractionis titulo. Eantiam et vetustis illis adimant operationes chymicas. Sane et Dioscorides et Plinius pene etiam nomine exprimunt disciplinam destillatoriam chalcanthi stalagmiae mentione. Ita enim ait ille: Quoddam chalcanthum [gap: Greek word(s)] . Fallor ari opus inde dictum est stalagmia? Rem designat inquies. Non pugno. Qui si et modum rei generatae? Sed crescit epistola. Non es obtundendus verbis. Vale.



page 290, image: s290

EPIST. LI. APVD DIOscoridem et Plinium inueniri etiam calcinationes, sublimationes, coagulationes, extractiones, etc. in chymia vsitatas. AD VIRVM PRAESTANTEM ERVditione et peritia D. Iohannem Morhardum Phil. et Med.

PROBRO nobis ab aduersariis nostris darisolere, Morharde, si quando exthesauris Plinianis nostros locupletamus hortulos et transitione quadam seminaria implemus nostra non potest tibi esse pro vigilantia tua, alacritateque obscurum. Nihil in nostris medicationibus esse clamant, nihil in botanicis libris, nisi quod superstitiosus Plinius, aut impius Galenus, aut a sacris remotus Dioscorides olim crepuit. Negant nos quicquam inuenire noui contentos nimirum fide mendaciorum alienorum. Quanquam illi sunt iniqui censores, et non tantum id vitio vertunt, quod sibi multi egregiae ducunt laudi, verum etiam mentiuntur enormiter; tamen condonemus aliquid sententiae eorum, qu veluti fures [gap: Greek word(s)] deprehensi maledicentiae suae calumniarumque et deprauati iudicii cum rubore poenas luant. Si enim nostra monumenta ob id suspectae sunt commen dationis, et vituperio digna, quia vetera repetunt,


page 291, image: s291

qua ipsi saluabuntur lege, seque ab isto imo longe atrociore crimine liberabunt? Quotus quisque ipsorum est, quin autoritate Hermetica, et sanctorum Patriarcharum fiducia sua vbiuis commendet, non opera vera, sed imposturas et fraudes? An licet ipsis suo mendacio fidem a falso veteribus asscripta assertione petere, nobis vera veris certisque autoribus non fas sit propagare? Sed finge vitium id esse, aliquid a Plinio et Dioscoride accommodato sumere; non minori certe in culpa erunt illi ipsi. Quam multa enim habet chymia, quorum non vestigia tantum sed et axiomata certa apud istos extent viros? Verum negent sua extare, dum quod vera ars profitetur ab illorum scriniis non exulare fateri cogantur, itaque se falsarios chymicos esse re verbisque contestentur. De destillatione accepisti superiore epistola; nunc cape et de aliis quibusdam. Calcinationis praecepta exemplariter ita Dioscorides describit: Marinorum buccinorum testas igni condito, aut feruenti ( [gap: Greek word(s)] ) clibano iniectas per noctem ibi sinito. Postridie si candidissimae fuerint, extrahito: sin minus, repone donec inalbuerint prorsus. Soluitur affussa frigida. Haec est [gap: Greek word(s)] . Multa calcinantur in chymia artificio plane eodem. Respondet materia lecta, furnus ignis reuerberans, quem facile intelligimus cum clibanum [gap: Greek word(s)] nominat. Coler in calce tectoria quidem albus spectati.


page 292, image: s292

In chymicis tum albus, vt in tartaro aliisque tum ruber, vt in croco martis, colcotare et aliis. Sed et administratio non dissentit. Plinius plumbum vsturus adiecto sulphure confugit ad figulinam, ibique calcinat. Ita in reuerberio ex pyrite conficit rubricam, et aes Cyprium vstum. Sed audi modum ingeniosiorem. Smegma in aerariis officinis fieri scribit aere percocto, et additis carbonibus follibusque intentis producta palea quadam quae excipitur solo strato. Rubeus ab artificibus chymicis non absimili arte calcinari stibium tradit. Dioscorides ita pompholygem et stibium concinnat. Est et illa calcinatio quando metalla quaedam per aquas acutas, vt acetum asperrimum, etc. corroduntur, de qua crebro Galenus, Plinius, Dioscorides et alii. Calcinant magistri aurum et argentum etiam malagmate mercuriali. Plinius ait ita purgari aurum admisto hydrargyro et crebro iactato in fictilibus vasis. Distant quidem purgatio et calcinatio: at hc eadem est operatio, et ab illa iactatione vbi segregandus fuit iterum hydrargyros, an non calx auri exiit? Si ergo principes illi etiam ingeniosas, quin arcanas et mysticas calcinationes nouerunt, quantum a chymia abesse credendi sunt? Per descensum quomodo metalla depurentur consignauit Geberus, idque opus inter alchymica retulit. Plinius formam eius expressit cum de argenti


page 293, image: s293

spuma scripsit: Omnis argenti spuma fit excocta sua materia ex catino superiore defluens in inferiorem ex eo sublata veruculis ferreis, etc. Nihil dico de descensione per desessum. De coagulatione natiua est in 13. cap. lib. 35. Plinii. Solutio et coagulatio in alumine conficiendo memoratur, vbi et vox ipsa ponitur. Alumen schistos seu trichitis (inquit) fit ex lapide, vt sit sudor quidam eius lapidis in spumam COAGVLATI: quanquam nos eam rem etiam sublimationem, aut extractionem quandam appellemus. Vocant nonnunquam Gelationem. Ita Plinius de vitriolo: Fit (inquit) in Saxorum catinis pluuia aqua corriuato limo gelante: fit et salis. modo flagrantissimo sole admissas dulces aquas cogente. Ex his potest etiam definitio coagulationis peti. Notandum in hac est quod Plinius post desessum humorem abstrahat perspongiam, cuius loco chymici adhibent laciniam, vbi defusio locum non habet. Cum vitriolum [note: lib. 34. c. 12.] gelandum proponit, non discedit a forma operis chymici, nisi quod loco bacillorum vtatur funibus, mea sententia non minus ingeniose. Tincturas suum inuentum esse admodum superciliose depraedicant parachymici. At Plinius lib. 33. cap. 13. quomodo e violis extrahatur color, licet ad vsum alium, luculente ostendit. Non semper coquunt chymici: sed macerant: quid tum inquam


page 294, image: s294

postea? Nec semper coquit Plinius. Quid si vero illa coctio esset duntaxat ad teporem maceratio? Crocum martis et essentiam stibii suam esse iactant chymici, quanquam diuersis petant operationibus. Plinius rubiginem e ferro per humectationem elicit; et crocum veneris colligit macerata chalcitide in aceto per mensem philosophicum dierum quadraginta, et pene ipso vocabulo chymico crocum nominasset, dum ait: colorem CROCI trahit. Ausit aliquis Parachymicorum Plinio resistere, et negare crocum martis esse ferrum corrosum in rubiginem. AEruginem, vt chymici faciunt plaerunque, ita et Plinius; nec aliter cerussam. Sublimationis doctrina in pompholyge, cadmia fornacaria, flore aeris et aliis declaratur. Aquas chalybeatas etiam Erastus chymicis assignauit, et Vlstadius cum aliis ita quoddam aurum poculentum facit. Plinio res familiaris est. Posui ante de tinctura [note: Lib. 34. c. 15.] documentum. Est eiusmodi etiam metallicum apud Plinium, quin exemplum transmutationis metallorum. Dicitur enim ferrum illitum aceto et alumine in aes transire, aut simile aeri fieri: dicitur et stibium abire in plumbum: omnia secundum experientiam et constitutionem verae chymiae. Discant itaque illi male conciliati non se autores inuentoresque aut propagatores chymiae esse, sed veteribus


page 295, image: s295

istam deberi palmam. Legant et nostri monumenta principum professionis nostrae diligentius, et non opus erit a furiosis Paracelsitis sana praecepta expectare. Tu vale et viue.

EPIST. LII. DE REDVCTIONE IN QVALITATIBUS et virtutibus. AD CLARISS. VIRVM D. IOHANNEM Morhardum Phil. et Med.

QVOD philosophus olim in logicis pronunciauit exercitationibus, [gap: Greek word(s)] , id in nostris de natura philosophematis plurimum autoritatis habere comperimus. Quid enim facilius est quam destruere, et euertere vel hora, quod vix longa annorum serie est constructum, cuius rei ingentium castellorum, a puluere pyrio subtus adhibito, disiectiones horribile praebent documentum et plantarum vel momentaneae corruptiones docent. Facile itaque est destruere. Sed a destructo ad integrum redire quam difficile? Est inter axiomata physica, quod a priuatione ad habitum regressus sit impossibilis. Chymici dicunt se a destructo reuerti. Quid fidei merentur? Demitte te parumper in hanc curam, et quid possint tandem contemplare. Si philosopho ex rerum experientia


page 296, image: s296

loquenti credimus, quaedam symbolica sunt, quaedam asymbola: et est mutatio in substantia; est et in adiunctis. De reducendis substantiis, veluti cum ex aqua vapor, et ex hoc rursum fit aqua, multa tecum egi ante hac. Sed cum clament plurimi eiusmodi reductiones solius Dei esse, quanquam nihil detractum diuinae gloriae velim, tamen cum pro sua bonitate quaedam hominibus commiserit, videndum est, num nihil plane per Deum valeant artifices. Dicunt philosophiae antistites, [gap: Greek word(s)] ; quodque nihil corrumpatur in indeterminatum et toto genere a natura pristina alienum. Sententia itaque hac salua, cur non sit quaedam possibilis reductio? Notandum tamen illam determinationem non nimium oportere esse remotam, adeo vt humanae arti non amplius praesto sint adminicula et modi per quos ad pristinum sit redeundum. Hoc solius Dei est, cui explorata sunt singula momenta, impedimenta, mutationes et adiumenta, quae cum omnia praesto sint mandanti vel momento citius reducunt id quod deperditum est. Humanae arti haec duntaxat sunt subiecta, in quib. corruptio similior est alterationi quam mutationi in substantia, et alterationi quidem reciprocae. Hinc fit vt ex aqua aerem et hinc iterum aquam possit facere. Ita eliquescunt metalla iterumque, in pristinam coagulant


page 297, image: s297

formam, et praesertim calces in limpidissimam soluuntur aquam, ex qua reducuntur in corpus. Sic hydrargyros neci datur, et in vitam redit. Homo aquam verbo in vinum non vertet, neque etiam prope. Vinum miscere potest; potest et aqua potare vites, indeque benedicente DEO vuas et mustum prolicere ex quo tandem fit vinum. Hydrargyron figere et colore pondereque et consistentia auri argentive donare, summi est ingenij. At negat Vlstadius id aurum naturalis virtutes assequi. Quis enim artificum (inquit) ausit gloriari se aurum sine hydrargyro fecisse? Sed et diuersitas est in materiis. Corporum quaedam homogenea sunt, quaedam heterogenea. Homogenea iam voco plane simplicia, vt est aqua, aer, etc. Heterogenea tum mista, tum composita aut confusa. Quae simplicia sunt, aut ad naturam eorum prope accedunt, nisi mutatio longius per intermedias multas abierit, facile reducuntur. Mistorum item quaedam maxime summe depurata, cum pertinacissimae sint connexionis etiam prope redeunt. Quaedam etiam multas passa mutationes, tandem reuocari queunt, siue in idem, siue in analogum. Itaque videas lapides arenarios, sales, alumina, chalcanthum, metalla, hydrargyron et similia solui in aquas et alia, indeque ad propriam naturam reuerti, quia extrinsecus potius quam intrinsecus fuerunt mutata.


page 298, image: s298

At non ita in quibus vel crasis natiua soluta est, vel longae euenerunt, eaeque violentae admodum [gap: Greek word(s)] ; haec homini sunt irreuocabilia, veluti etiam in his quibus viua forma est ademta: vt in viuentibus, quaeque putrescunt, aut violento ignis actu corrumpuntur. Caro quidem vlcerum putredine absumta potest restitui; potest et aquosus oculorum humor; at non reduci. Nam non redit idem numero, sed specie vt loquuntur. Putredo enim et ignis misturam soluit, nec facit partes propinque connexas, sed remotas. Omne enim mistum in toto simul soluitur. Itaque non nisi vi magna, quae omnes [gap: Greek word(s)] actuare, omniaque tollere impedimenta possit, nullum reducitur. Verum enimuero notauit experientia discrimina quaedam etiam in reductilibus. Quaedam enim non nisi summa solertia et adiumentis, tarde promotis, adhibitisque articulis suis promouent; quae si violento agente, aut incaute sineque adiumentis aggrediare, corrumpas penitius. Ita si aliena commisceas auxilia. Apprime attendendum quaenam, quomodo, quo successu, quibus temporibus, quo pacto disposita, qua connexione et concursu operentur. Si enim non disposita sint omnia rite, actum agitur. Haec causa est cur veteribus comperta vix omnia nobis respondeant. Hinc euenit vt id aliquando cueniat, quod iterum tentantine multo quidem


page 299, image: s299

conatu redit. Sunt quaedam quae non nisi magna virtute restituas sibi: aut initio lentam requirunt, postea validam operam. Haec cum non cuiuis sint obuia; magicam pepererunt apud aliquos admirationem. Cum item inexplicabilia sint, singulorum momenta et rationes; in compendium de illis redegimus quaestionem, et quod ita fit, agitve, tota substantia fieri et agere pronunciamus, intelligentes materiam formamque vnitas et vires coniunctim varias humanae rationi inexplicabiles edentes. Hoc agit frigus, illud calor, aliud siccitas, aliud humiditas, astrictio, solutio, pondus, leuitas, acredo, visciditas, acumen, et reliqua. Nulli eorum asscripseris effectum. Totius est, quo pacto in virtute magnetica et purgantium vsu apparet, quanquam sint, qui totam substantiam explodant, imperitiaeque et ruditatis sacram faciant anchoram. Sed illis tunc fidem habebimus, cum ipsi imitabuntur artificiosa compositione naturae opera, et producent arte radicem similiter rhabarbaro purgantem. Homo quod intelligit, id fere et potest imitari. Intendant neruos illi. Videbimus qui viri sient. Ex hoc fundamento regulam operationum suarum extruxerunt chymici in tollendis vitiis et depuratione. Quae enim in substantiae radice sunt commista; ea ars velat quidem, at non tollit citra craseos destructionem:


page 300, image: s300

Sed haec destruenda neutiquam est, cum sit irreuocabilis homini. Est tamen aliquid etiam hc praesidij. Si enim naturae impetus adest quidem; at impeditur enim prouehatur, qui tollit obstacula, et naturae vim denuo in actum educit; assequitur nonnihil. Exit enim nobilius vbi impuritatibus ablatis essentia promouetur syncera. Itaque et cum metalla inferiora vitio fiant, et ad se mutuo symbolum habeant, nisi nimium absint ab optimo fine, et deprauata sint plurimum, ab ingenioso naturam dirigente nobilitari queunt. Intelligere hinc, Morharde, licet, quantum ars et industria chymicorum valeat. Dixi principia et fundamenta naturae arcanis plaerumque consentanea, quaeque ita inueniuntur ad sensum tam in naturae quam artis operibus. Hinc iudicabis etiam de quanto, et quali. Nullum sine mole corpus est. At non omne tantum perse. Si itaque accessio facta est per alienum, quod in resolutione saepe deperit: facile agnoscis quantitatem quidem reduci debere, sed non tantam quanta erat prius. Reductio diuina hc excellit. Nam qui puer moritur in restauratione non erit tantillus. Vtinam et chymici possent id quod in auri quanto frequenter decoquunt, reducere. Non tam conquestus foret Bernhardus ex impositis 25 bessibus post operationem restitisse sedecim, cum debuissent prouenire centum ex sententia


page 301, image: s301

magistri. Naturae defectus in quanto vel appositio externa compensat, vel nutritio in genere viuentium dum adhuc sunt disposita ad augescendum, nempe [gap: Greek word(s)] . Quae dilatatione fit, et rarefactione, oculos pascit, non satisfacit menti. Sed de his alia est contemplatio. Reductio chymica non tam quantum spectat quam substantiam, et vires, adeo vt, si coniuncta est cum extractione, in paucam molem magna redacta sit ipso artis fine virtus. Quae temere soluuntur et reducuntur citra depurationem, aut qualitatum vnionem, luduntur. Si fit solutio propter mistionem, vt scilicet ex solutis commistisque exeat integrum nobile: aut vt maior praestantia concilietur; substantia mutata, vires mutari necesse est inter reducendum. Sin vero saltem alterationem spectamus, ita vt ex ignaua fiat res acris; ex frigida calida, ex noxia salubris; magna est opus circumspectione. Non quiuis intelligit quid et quantum sit adimendum addendumve; nec raro euenit vt dum alterare studemus, perdamus crasin substantialem. Hoc certe opus est non pastorum fugitiuorum, non aurifabrorum, organicinum et similis fecis, sed acutissimorum philosophorum. Dicunt vani venena et perniciem duntaxat in corporibus esse. Itaque vbi haec segregarunt, praetendunt iam euasisse salubrem essentiam. Sed falluntur turpiter. Multorum


page 302, image: s302

enim haec crasis est, vt aduersentur constitutioni humanae. Ea soluta, nec in fecibus, nec educta parte restat virtus, sicut in colcotare non est atrandi potentia, sed nec in spiritu vitrioli. Corrupta ergo res tunc in aliud transiit. Attendendum diligenter est praeparationibus, enim virtutem nobilem labefactent. Reduci enim vix potest. Itaque cum Paracelsus aurum corrodit stygiis, et gemmas aceto radicato, tam potentibus viribus nihil noxae inferatur? Hydrargyrus integer sine noxa saepe magna quantitate est sumtus. Id non est in praecipitato, qui tamen fere nihil perdidit de substantia. Magna res est restitutio. Tot autem laboribus fatigatum, vexatumque corruptibile, et alterabile corpus, licet alis aliqua contrario remedio saluentur, nihil perdere, difficile est affirmatu. Colores, odores, sapores, et quaedam alia in aliquibus interdum reduci posse, experientia est annotatum, sed et in his nouo actu potius inducto, quam priore reuocato, nisi occultata saltem fuerit forma antecedens, non autem abolita. Actus enim numero idem in naturalibus non restituitur post priuationem, sed nouus succedit. Ita vitium folia videmus nimio humore, siccitate, aut alio vitio flauescere. Eo sublato redit illis viror pristinus. Ita interpolantur panni. Succo fungorum, quos pipereos vocant Germani, dicuntur maculae vestimentorum tolli. Euenit interdum vt aurum in igni nigrescat: aut etiam rubescat instar aeris


page 303, image: s303

Cyprij. Id facile reducunt ad citrinum. Orichalcum inter fundendum, dilatandum, ducendumque inquinatur. Fuscatur et argentum. Sed lotione per tartarum, extersioneque et frictu recipiunt ornamentum vetus. Habent autem haec fuscedinis causam in mistionis suae fundamento a sulphure combustili, et hydrargyro crudiore; quod si intellexisset Plinius, non miratus fuisset album argentum ductu suo lineam relinquere nigram. De vino reducendo pleni sunt etiam vulgares libri. Ambarum aliqui recreant afflatu vegeti vigentisque odore: sicut magnetem reuiuiscere a conuersatione cum optimo affirmant. Sed vbi igni combustus, calcinatusque aut etiam subtilissime est comminutus, actum ages, quanquam Paracelso res non videat absurda, vt pote cuius arrogantiae nihil est impossibile. Omnino reducuntur talia adiuncta, Iotione, rasura, mistione, alteratione, detersione et reliquis solis aut coniunctis. Aut tollitur contrarium, aut inducitur palliaturque. Artes eiusmodi quoniam nimis sunt familiares, pepererunt imposturarum ingentem copiam. Dum enim optima quaeque affectant propter precium; illa autem non affluunt cuiuis, nec parari possunt facile: aemulantur illa tingendo, aliisque fraudibus, et sic adulteria pro genuinis exponunt venum. Virum bonum oportet esse qui ornatus duntaxat gratia et vt naturae ingenium spectet, absque animo decipiendi talia machinatur. Chymici corpora in quibus


page 304, image: s304

nihil est virium pro mortuis et proiectilibus habent. In quibus parum inest; ex ollis studiose extrahunt. Loquor autem de honestis. Qui enim metalla adulterant, et vetulas renouare instituunt, eo nomine, vt non occultatus sit, sed sublatus penitus affectus, et verum genuinumque productum, impostorum iudicio notandos censeo. Quidam Medeae artem profitentes vitam adimunt resecto gutture, abscissoque capite, et postea eadem videntur instaurare. Tali arte ego non delector: sicut nec vanitate Italorum qui constupratas virginitati reddere annituntur. Sed satis [gap: Greek word(s)] . Tu vale vegetus semper et firmus, et vbi concidimus funere vltimo, optimam reductionem cum bonis piisque a potentissimo chymico DEO expecta; aut vbi languore corpus ante finem fuerit molestatum; ex naturae potentia per medicinam eidem consule. Animum de statu deiectum restaurabit sacra philosophia; perinde ac Socrates volebat, corpus exercitatione gymnastica et medicina curari, animum vero philosophia. Vale iterum.



page 305, image: s305

EPIST. LIII. DE PHYSICIS QVIBVSDAM problematis. AD MAGNIFICVM D. IOACH. CAmerarium patrem Philos. et Med. Noricum.

OPTIMVM quemque et grauissimum philosophorum, multa se ignorare, et multa sibi etiam atque etiam discenda esse confiteri, in Tusculanarum tertio referebat Cicero. Ingenue item suam imbecillitatem indicabat Fallopius, cum se ignorare causam cur hydrargyros gallicam sanet scriberet, cui etiam duo alia sub sole miracula esse videbantur, magnes nempe ferri tractor, et meridianae lineae assecla; mercuriusque qui in fauillam adactus parua opera reuiuiscit. Sed et naturae patronus Aristoteles, et medicinae instaurator Galenus palam ignorantiae se accusare non erubescunt. Praeclare itaque, et pro modestia scripsisti, non omnium a nobis causas intelligi reddique posse. Crases enim rerum quis expedire homo potest? Magna est laus innocentis Adae; mirabilis regum sapientissimi Salomonis. Socrate inter Graecos iudicio Apollinis nemo erat [gap: Greek word(s)] . Hermen AEgyptium nominabant ter maximum; Euripides dictus est tot fundere oracula, quot versus. Quam famosi sunt septem Graeciae sapientes? Homero


page 306, image: s306

quid non asscripserunt vetusti? Intra hominem constiterunt omnes. Sapere vltra, [gap: Greek word(s)] ex se concessum est nulli. Neque enim diuinam illam sapientiam, cui nequeant resistere mundani, quamque ex sinu patris DEI protulit filius, his immiscere consilium est. Agnoscemus itaque tenuitatem et curtam supellectilem nostram, et in aliquibus vltra [gap: Greek word(s)] non aspirabimus, donec in perfectissima schola abundanter erudiamur. Cum autem tam exiguum in nobis sit praesidium, non plane nullum putandum est. Est in nobis adhuc aliquid imaginis diuinae; est aliqua a diuino afflatu suscepta flammula, et artificiosus rationalisque igniculus, quo secus contemplari rerum vultus et de iis iudicare, ac bestiae possumus, neque hic sine graduum varietate, adeo vt deprehendant aliquid in superioribus inferiores quod admirari quidem possint, imitari vero non valeant. Hoc ego lubens in magnis agnosco ingeniis, et DEI gratiam in illis magni pendo, me ad exemplum illorum, quantum fieri potest, componens. Quam iucundum est si quid micarum a praeclaris ipsorum mensis ad me peruenit? Delectatus nimirum sum etiam tua industria, et quaestionem de auri in aceto sine spe reductionis solutione promtis [note: De auri solutione.] inuasi vlnis. Quam firma sit isti metallo compages, quamque pertinax et indomita


page 307, image: s307

natura, Baptista Porta indicat, qui enim trimestri quidem igni iacturam passum affirmat. Eroditur idem aquis regiis, et in liquorem diffunditur indeprehensa corporis minutia. At nihil inde sentit discriminis. Redit enim paucula opella. Insidiosus ille et furtiuus succus, sua ipsius imbecillitare plane in stabilis, et aqua contra naturam aqueam sicca, blande adoritur illud, seseque in incautum adeo insinuat, vt totum comprehendat vndiquaque, et victum triumpho ostendat nobili. Tamne effoeminatum fieri aurum masculum liquoris acidi conspectu? Tamne inuictam rem a fugace humore vel in cinerem redigi, planeque letho dari? Insidiosa res amicus est. Atterit nos sine violentia. Ignis feruore consumitur quicquid combustile est. Amicus etiam tepidus, quin et his vltimis temporibus frigidus, sicut acetum aurum, ita nos destruit. Tempus dentibus caret, et vetustas insidiosa. At edax rerum est. Acetum venit lotum aurum, depexum et ornatum. Vbi receptum est, dissoluit, et penetralia eius publicitus ostendit. Idne expectandum erat a natura amica, et familiari? Non habeo quod accusem aliud. Perdit aurum nimia familiaritas, et natura naturam destruit. Amat istum liquorem, quique mos est amatorum, istum sibi coniunctum intime cupit Itaque apertis foribus pulsantem intromittit.


page 308, image: s308

Sed plus quam Antiphateo ausu hospes hospitem iugulat, amatus amatorem trucidat. Quod aquae edaces non valebant, id effectum ab aceto datur. Hoc deuorat aurum, inque sua condit viscera quicquid inuenit sibi consentaneum, nec vlla vi dimittit amplius. Reliquias tantummodo expuit quasdam, vestigium ibi absumti auri, factique tumuli sui amatoris. Est autem id quod egeritur nigerrimum. Tradunt AEtnam de absumtis saxis, et Empedocle reiecisse fauillas, in quibus adhuc aliquod sit integritatis vestigium. Id non obserues in aceto. Summam amicitiam prae se ferebat aurum et acetum. Gradus vltimi raro mutantur, nisi in vltimos, transitque arctissima familiaritas in inimicitiam grauissimam. Idem euenisse auro in suo ipsius regno, arguit fauilla, quam qui in aurum reducere potest; Deus est, aut diuinis instructus armis. Sed non impune id fert acetum. Nam post vicissim absumitur a sobole, et reliquiis proiectis, adeo vt enim vestigium quidem humoris cernas, nec inde elicere queas. Credas tu mihi in praesens oculato testi. Nam plura de miraculo isto publicare vetor. Hoc dico; istam nigritiem esse auro idem quod Phoenici sua fauilla. Nam reuocatur ex extincto dracone, renasciturque ex suo aduersario, beneficio fumi relicti. Quid vero prodest ita destruxisse


page 309, image: s309

aurum? An non satius erat humanis vsibus integrum seruasse? Non sane multum est quod ita perit, licet parachymici sint barathrum et pernicies obrizi. Sed vtilitatem inde praedicant immensam. Vlstadius essentiam auri quintam id esse tradit, ad omne genus imbecillitatum proclamatissimum remedium. Ei consentit nobilissimorum virorum ingens multitudo, nec ea chymicorum tantum, sed et medicorum qui integro vtuntur, id quod tibi non potest esse ignotum. Impudentiae extremae esset calculo suo affirmatum non comprobare. Nominant auri sulphur, idque potabile reddunt. Quantis hoc votis etiam per tormenta est expetitum? Paracelsus ex sententia priscorum pronunciat in electro chymico tantum esse ad infirmitates plurimas praesidij, quantum in re nulla quam hominum indagauit in naturalibus industria. Sed quia tu cupis haec differri ad colloquium, non addo plura. [note: Cur vini spiritus aquae fortis vim retundat.] Spiritum vini optimum coniectum in aquam [gap: Greek word(s)] ita vim eius quasi freno iniecto compescere scribis, vt tanquam sui oblita, torpedineque stupefacta aurum aut aliud metallorum genus nequeat inuadere. Vim nimirum hostis ab stinet id quod amicum est. Quam velim nobiliora metalla ad se trahere vini naturam, et huius praesentia defendi? Sentiunt chymici inter


page 310, image: s310

solem, aurum, vinum et cor hominis occultum consensum esse. Aliquid inde peruenerit etiam ad caetera. Si itaque rapi ex aduersante forti spiritum vini propter familiaritatem, sicut aurum hydrargyron, magnes ferrum, etc. dixerim, non vsque adeo a vero aberrauerim. Sed et alia excutiamus. Pinguedo prohibet accessum corrodentis, aut etiam mordacitatem obliterat. Non puto impinguatum aurum iniici. Mitto ergo hoc principium. Notum postea est omne dilutum re aliena tantum discedere a natura sua, quantum illa et copia et virtute valet. Non itaque spiritus vini tantum sed et aqua quaeuis heterogenea dentes chrysulcae obtundit. Praeterea insunt in eiusmodi acutis spiritus valde subtiles, tenuesque. Nam horum praesidio etiam in densissima penetrant corrodendoque sibi viam parant. Hi tempore exolescere solent, et aqua inualida relinqui. Sed et quod tempus diuturnitate praestat, id aliqua dissipans causa validaque, vel momento potest. Num ergo vini spiritus statim euanescere aeream igneamve subtilitatem facit? Fieri hoc aliquando possit, at non semper. Nam experimento facto diuersum deprehendi. Rursus cum aquae corrodenti sint partes acutissimae penetrantesque valde; quicquid has terminat, et incrassat, effectum illius prohibebit. De aqua simplici res est explorata. De vini spiritu nondum liquet.


page 311, image: s311

An mutuo se finit vtrumque, et alterum inhibet alterum? Solutiones calcium metallicarum ita ab acutis perturbantur, et coagulant. Ita si liquori qui metallum corrosit fontanam salsam infundas, mittit complexu suo, et reuomit e visceribus quod absconderat. Affero et aliud. Constat praemacerata in vini spiritu meralla aliquid de ea intra poros suos licet angustissimos recipere. Nam et hydrargyros facit idem, adeo vt, cum aliquando hunc illo madefecissem, postea affusa fortis noluerit eum adoriri, nisi penitus exiccatum, detersumque a spiritu. Si igitur aurum prius tetigerit vini essentiam, occupantem partes exteriores, huius fiducia resistet. Nam aqua fortis non potest agere nisi extremitate sui, qua ambit aurum vel metallum aliud. Haec autem alio liquore madida diluit vicina, atque ita inefficacia reddit, estque perinde ac si tota fuisset fortis per aliam aquam eneruata. Haec ratio valebit, si praemissa est humectatio metalli. Si simul iniectus vterque humor, quantitas respicienda est. Minor pars spiritus non diluet totam fortem, nisi velis hanc ex corpulentis mineralibus factam multum de terrea natura retinuisse, cuius nomine etiam sedimentum ponit. Itaque etiam minor vis vini in spiritum redacti, quia dilatat se extenuatque amplius occupare fortem possit. Sed, mi Camerari, quid prohibet de effectus perpetuitate dubitare? Multa se relate habere nosti,


page 312, image: s312

et ad hoc sic esse, ad aliud aliter. Non vna est aquae fortis species. Fieri potest vt afficiatur a vini essentia vna; non autem altera. Ego certe cum primum literas aspexi tuas, ad fortem assilui, affusoque eiusdem quantitatis vini spiritu, qui totus solet consumi flamma, cupream laminam inargentatam inieci, calorique adhibui. Cunctata quidem est aliquantulum vis erosiua; sed tandem dentes exeruit, et tam in aes quam in argentum strinxit. Praemaceratum credo metallum oportere. Fortis aqua grauior est quam ardens. Hac itaque insistente sub sidet illa et metallum aggreditur. Sed facessat haec quaestio. Salem aiunt forti resistere, eiusque violentiam [note: An sal retundat fortem aquam.] coercere. At ammoniacus adeo id non praestat, vt etiam exasperet, possitque illa iam aurum peredere, quo ante absistebat. Intelligendam puto fontanam salsam, aut muriam. Non autem perinde res est in solis, et coniunctis. A coniunctis peragitur, quod non a separatis. Cum tuae mihi redderentur, prae manibus erat Melanteriae Halensis examen. [note: Cur chalcanthum gignat atramentum.] Qu fit quaeso, vt atramentum euadat succus gallae in aquam depositus addito chalcantho? Acrimoniae asscribi effectum non potest. Nam nec sal, nec alumen, et enim quidem petraeus et ammoniacus, nec coniuncta omnia, imo nec spiritus vitrioli et aqua fortis, quae longe sunt asperiora, id assequuntur. Quaeso mecum parumper in hanc contemplationem


page 313, image: s313

descende. Notum est non in quouis succo lignove id euenire, sed in querno, alno, fructuum acerbiorum, et similium. Ferrum quodcunque a vitriolatis, acerbisque pomorum et lignorum succis fuscedinem, aut nigritiem, aut Cyprium contrahit colorem. Solutio cupri per aquam fortem gignit item atramentum. Sutores suum conficiunt infuso veteris ferri in aqua hordeacea, seu tenui cereuisia, quanquam idem eueniat primariae, et vino, peneque cuiuis plantarum chymo. Narrant gallam inficere etiam aquam simplicem diuturnitate infusionis, idque vetisimile est etiam inde, quia ligna querna, et alna diu sub aqua detenta plane nigrescunt. Erat mihi aliquando animus decoctum antipodagricum ex meliloto et chamaemelo addito chalcantho parare. Sine hoc flauebat illud. Cum primum immittebam, fiebat atramentum. Si aliis coloribus misceas aut non tam, aut plane non deprehendas, sicut in flauo et viridi, quique his sunt confines. Alio tempore ad manum erat cupri solutio. Iniecta galla, atrum induebat vultum, quanquam aliquando ob diuersam dispositionem non respondit euentus, quia minus cupri solutum erat. Fit autem hoc beneficio chalcanthi quod in cupro inesse arguit extractio. Attende vero non penitus atrum euasisse succum ab illis duobus, sed addito sale et alumine: et


page 314, image: s314

quidem in sale plus est quam in alumine. Nam hoc imposito solo non nigrius sed pallidius euadebat; a sale autem nigrescebat promte. Miscebam gallam, aeruginem, alumen, salem et fontanam. Non apparebat ater color. Nam desessu facto, aqua conspiciebatur pura, et seorsim galla aerugoque. Dicunt compositum esse chalcanthum ex alumine: Nam hoc sapor arguit et consistentia: sale: Nam hic in colore valet, et gustu quodammodo percipitur. quin et nascitur chalcanthum in salsa Halae tellure: et tandem aqua aeruginosa, quanquam ista tria frustra confuderim, quia fortassis ars non assequitur naturales dispositiones. Certum itaque est in chalcanthino succo esse causam primariam, qui cum ferro aerique sit communis, et haec duo symbolo quodam coniungat adeo vt transire in mutua possint, euenit vt haec tria atrare in mineralium genere queant. Sal ad coloris intensionem facit. Alumen confert aut parum aut nihil, quanquam in praesilii decocto illustret rubedinem, id quod familiare est succis albis cum acredine. Est et hoc certum non quemuis succum a chalcantho atrari, sed hunc in quo ruffus color, aut citrinus, aut mistus citrino viror cum acerbitate quadam inest, veluti in plantarum genere. Et ille succus ideo ingrescit promtius quia cognatus est nigredini, adeo vt interdum etiam sponte in eam commigret,


page 315, image: s315

particulis puris et ex luce pure terminata albentibus, dispositionem priorem ponentibus ab acrimonia acerba agente, et priuationem albi, hoc est terminum luminis in impuro, seu nigredinem admittentibus. Adiuuat et determinatio incrassatioque partium tenunium procurata ab acri agente cum astrictione. Hae cum incipiunt apparere, crassescit color, et sic occultantur partes diuersae. Haec etiam causa est cur ab alumine rubor praesilii enitescat, tum albedine illustrante, tum acredine determinante, cum astringente seu styptica virtute, quam inesse alumini vel [gap: Greek word(s)] appellatio indicat. Crasium expositionem a me non expectes. Ignoro enim quomodo sit vel ille succus plantarum mistus, vel chalcanthum concinnatum. Conspirasse terrearum partium dispositionem cum spiritu conijcio, quia spiritus vitrioli tantum non potest: cumque miscerem colcotarem lotum, et illotum seorsim aquae gallarum puluere mistae, tenue nigredinis vestigium apparebat. Anvstio tollit vim atrandi primariam, sicut magnetis attractio ignitione perit? An tantum est in colorum, mistione? Vitrioli autem natiuus color neque in spiritu, neque colcotare restat. At denigrat non viride tantum atramentum, sed et album, et reliqua. Vides quales simus in rerum natura. Considera haec diligentius, meque erudi plenius, et vale.



page 316, image: s316

EPIST. LIIII. DE FARINA CAROLOPOLITANA ORIentalis Franciae. AD MAGNIFICVM D. IOACHIMVM Camerarium Patrem Philos. et Med. Noricum.

EQVIDEM tanta est, Vir praeclare, vt scribis, temporum nostrorum difficultas, tantaque consiliorum salubrium et praesidiorum [gap: Greek word(s)] vt, si vllibi veritas vaticinicrum de angustia et desperatione gentium, saluatoris apparuit, nunc certe vel meridiana luce clarius resplendeat. Saeuit in nauiculam Christi procellis mundanis innatantem Diabolus; saeuiunt hostes ecclesiae Turci. Domi est rerum angustia multiplex, passim et morborum malignorum sese ostendente seminario, et caritatis annonae metu ingruente, sed viuit DEVS noster; viuit fortis adiutor, et in necessitatibus oportunus opitulator.

Saeua reformidem? sunt argumenta furoris
Casuri in pronum, mundo expectante peruri,
Et summo gliscente Die; velut arbiter orbis
Praedixit Christus, posuitque in pectore verum.
Nil desperandum CHRISTO duce, et auspice Christo.
Confidendum animis. Clades sua finiet hora
Exoptanda piis, turbae metuenda malorum.

His adeo solemur casus nostros, et nos mutuo


page 317, image: s317

ad spem meliorum exhortemur. Id enim sacra iubent oracula. Nec in natura aliqua desunt solatii argumenta. Non diuturni erimus in hac vita. In hoc spacio si literarum praesidiis, et aliquo victu fruitur ecclesia satis est. Ecce vero inter turbas bellicas, et rumores infelicitatum vigent literae, et exoriuntur subinde ingeniorum praeclarorum monumenta. Indicio hoc est Deum non defore ecclesiae, siquidem huius migrationem antecedere solet doctrinarum interitus, sicut iterum hae veniunt cum verbi diuini exortu, tanquam solem suum antecedente aurora, sequente hesperugine. De victu item quid dubitemus? Si aliunde non est alimentum, lapides fathiscunt, inque farinam resoluti pani materiam praebent. Si non laudatum inest nutrimentum iudicio humano, diuina tamen gratia et omen non est contemnendum. Non esuritura est ecclesia, vel in media eremo: Non sitim passura. Petrae aquas fundunt insuetas; mare ventique mittunt carnes; coelum panes, et mel diuinum. Sed sepositis Theologicis naturae consulamus ingenium. Quidnam in huius theatro est de eiusmodi farinis, qualis est nuper inuenta erutaque ad carolopolim Franciae? Est ea, vt nosti, discolor albentibus particulis pluri flauedini mistis. Odoris saporisque prae se fert nihil. Perinde enim est in lingua ac calx elota, quam tactu et gustus


page 318, image: s318

priuatione iudices. Aliquibus tamen panis amarescere est visus. Hic vbi mistus aqua excoctusque est colorem farinae retinet. Obseruaui nonnihil nigredinis intercedere, quod ex vitio, vel impuritate commista prouenit. Attollitur autem pastillus in spongiosam raritatem, eius tamen ponderis, vt lapidosam naturam agnoscas. Astringit item nonnihil, enim quid calcis siccae putes abesse. Qui comederunt, eorum quidam se nihil noxii passos affirmant; quidam pondus sensisse autumant. Si grumis astilles aquam, intumescunt diffluuntque non aliter ac particulae calcis ad humidum aerem resolutae. Putabam me glutinis instar in committenda charta vti posse: sed decipiebar. Charta enim absorbente humiditatem, puluis friabilis permanebat. Solidior tamen charta fortassis compingi ita possit. Admoui farinam igni. Nihil habet frumentacei. Neque halitum neque vaporem edit. Terra aut calx est fixa. Luculentiore igni color acclinat rubeo. Nihil est animale, nihil vegetale. Panis ergo serpentum potius est quam hominum. Non est ignotum marmoris, aut margae, aut lapidis calcarii genus quoddam frequens esse in agro francio. Et memorant alicubi plane lapidosos agros optimum gignere ex satu frumentum, ipsis saxis intra quadriennium ferme in terram fathiscentibus, solumque ita foecundantibus. Putabant


page 319, image: s319

quidam arcem olim isti loco impositam conflagrasse, et rudera in eiusmodi farinam temporis coelique et aquarum affluentium efficacia abiisse. Dicere poteram ramenta exilia eo loci coijsse propulsa vi aquarum: aut succum mineralem ibidem concreuisse ex genere illo, ex quo multis in locis ebur fossile et ollae natiuae aliaque proueniunt. Sed et fauilla subter laborantis Vulcani nuncupari poterat. Sed quid opus est verbis? Tabes et putredinis in marmore, marga vel calcario gypseoque lapide est soboles, resoluta vi tempestatum et humoris acrioris. In radice apparuit arenosior cumulus. Vnde et a pastu fuit abstinendum. Ecce seminarium istius cibi. Antequam viderem, cogitabam an non lignorum detrita scobs in cumulos congesta tandem computtuisset, inque farinae similem substantiam abijsset. Nam non ignoro tum [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] illa, tum concisas stipulas et similia aquis irrigua et macerata molaque comminuta tandemque vel sola, vel vt plurimum admista frumentacea pro victu in massam panesque redacta absumi; et viuunt inde interdum et iumenta. Struppius in antidotario antitrimastigo talia recensuit multa. Non quidem obseruatam credo eiusmodi in terra immutationem: videbatur tamen


page 320, image: s320

res non absurda, praesertim ingerentese succo marmoreo, quomodo notum est in saxiformes substantias abire multa. Sed nec historia loci respondet, nec vt vidi puluerem, sententiam retinui. Vulgus addit fabulas; diffluere scilicet panes diuitibus; quosdam auare auehentes obmutuisse; et fuit in aedibus meis qui me ridentem nugas auderet morose accipere. Non negatim lusus suos apud improuidam et superstitiosam turbam agere caco daemonem; sed id quod dicitur pro certo habere nemo facile persuaserit. Apud nos pista est sat locuplete clibano, non animaduersa differentia. Forte aliqui imperitiores plus aquae ingesserunt. Sed mitto ista. Dicet aliquis, tune eleuandam Dei benedictionem putes, et miraculum non agnoscendum. [gap: Greek word(s)] inquam. Vtatur foro suo Theologus. Non impedio. De natura, quae etiam est [gap: Greek word(s)] , contemplor. Si in hac lapidibus. Viuere possemus et arena: viuerem et ipse e consueto. Deus nobis policitus est fruges. Videndum enim fraudes plebis et mendacia in miracula vertamus, sicut aliquando factum constat ludicre die paschatos oculis a solis exorientis splendore affectis puniceo instar pastillorum colore, quod phantasma theologastri quidam non erubuerunt eximie praedicare. Inique pro frumento tabes marmoris pinsitur. Caueant sibi a morbis liberales


page 321, image: s321

comedones. Superioribus temporib. e Bohemia simile quid afferebatur. Disputabant reconditum frumentum aut farinam copiosam in futuras necessitates fuisse, eamque ab iniuria aris remotam in multos annos seruatam. Sed refrixit fama, et in margam credo similem abijt. Gratum fuit cognitu quod in literis ad me tuis scripsisti te habuisse similem farinam metallicam ante multos annos ad te missam, quae copiose sit reperta in quodam antro ad Cunreuttum pagum nobilium ab Egloffstein/ in quo dentes etiam inusitati et cranea animalium effodiantur. Certe etiam in Thuringia alicubi talia inuenire est. Si quis putet Deum potentem his miseris temporibus ostendisse peculiarem et miraculosum liberalitatis suae fontem; cum eo non multum contenderim iusso respicere. exitum, et ordinariam benedictionem Christique saluatoris non lapides vertentis, sed panes et pisces augentis, quod ante fecerat et iam per prophetam, exemplum. Magnum lucrum est pietas sua contenta sorte. Nondum Deo gratia, eo calamitatis peruenit Francia, vt eam dira fames ambesas cogat absumere mensas, dentesque in saxa et arenas vertere. Omne nouum grande est, et ante causas intellectas euentumque admirationem cum superstitione coniunctam parit. Sepeliatur marga, marmor album vel etiam calces aliae, sinanturque paulatim restingui. Annorum longa


page 322, image: s322

serie transibunt in farinam similem. Pistus panis non deposuit albentes partes omnes. Agnoscere est gypsum calci confusum. Inde puto etiam spumositatem seu [gap: Greek word(s)] esse. Si cultro secare velis, in sectura albescit, et scinditur vt gypsum pumicosum; imo raditur, dissilit frangiturque potius. Si cultro ducas micas; dilatantur quodammodo, et redeunt in eandem farinam quae ante fuit. Quod in quonam frumento obseruatum est. Nec distinguitur a medulla crusta. AEqualis induratio est: idem color, nisi violente vras. In miraculis negant respicienda consueta. Consentio. Sed hoc miraculum nondum agnosco. Firmiora desidero argumenta. Plebs facile sibi persuadet quiduis. Foris enim intuetur rerum naturam. Aiunt quosdam laedi, quosdam non. In miraculum id vertunt. Nolunt agnoscere vitium. Deus nulli inuidet sua bona. Calcem vorare conducat humidis, at non siccis, etc. Hoc ipso argumento perit miraculi dignitas. Sed quorsum tam multa? Loquacitatem agnosco. Philosophandum erat paucis. Condona mihi vitium. Putaui me tanquam histrionem in fabula pluribus spectatoribus satisfacere debere, et Horatianorum conuiuarum palatui inseruire. Vale, et margam non pinse, sed agro insperge. Sic enim sapiet melius, natis eius beneficio salubribus fructibus. Vale iterum.



page 323, image: s323

EPIST. LV. DE SEPARATIONE. AD VIRVM PRAESTANTEM VIRtute et eruditione D. PH. Scherbium Phil. Med. et Academiae Altorpianae profess.

QVANQVAM nulla mihi tecum, Vir praeclare, hactenus neque literarum neque sermonis fuerit consuetudo: nondum enim istud vsitatum eruditis commercium nos tetigit, siue quod infelicitas quaedam diutius iusto distinuerit animorum concursum, siue quod nondum, prodierit fatalis ille articulus, quo impellantur ad tentandam amicitiam, familiaritatemque contrahendam animi: tamen non desunt principia quaedam et veluti rudimenta, quibus vterque monemur, quid in posterum sit agendum. Perscripsit mihi celebris scientia experientiaque, quin et auctoritate in arte medica Vir commendatissimus, D. Ioach. Camerarius pater insigne tuae erga me beneuolentiae argumentum, visis te nempe Paracelsicis meis fuisse delectatum. Si stipes fuerim aut cautes marpesia, isto tuo iudicio, et honorifica de me sententia non forem commotus. Nunc autem vt Herculeus ille lapis ferrum, ita tu me attraxisti. Gaudendum est virorum laudatissimorum laude, testimonioque acquiescendum. Est enim illa vera virtutis gloria, et benefactorum comprobata


page 324, image: s324

testificatio. Si nulla laboris praemia extitissent; id vnum sufficeret. Nunc illa tanto aestimo praestantiora, quanto hoc tuum iudicium est honorificentius digniusque. Amemus ergo nos mutuo, et in posterum quoque ira affecti simus, vt beneuolentiae, vbi licet, elucescant flammae, passimque extent monumenta. Vt felix eius fiat auspicium; te quoque cum alijs viris excellentib. epulis volo inuitatum adhibitumque chymicis, non quidem ideo, vt satieris; Nam mihi a te expectandum famis meae lenimentum est, sed vt quasi pitissando explores sit enim hoc vinum quod mea promit cella satis sapidum; et fercula missusque in foco meo raptim apparati, ad linguam chymicorum compositi. Non erit tibi, enim vehementer erro, ea res dedecori. Quare te Conuiuam haud grauate praebe. Ecce tibi vinum separatorium. Quidnam de hoc sentis? Voxipsa [gap: Greek word(s)] , vel etiam [gap: Greek word(s)] quasi segregationem, distinctionem, et mutuum diremptum discessumque dicas, notesve, videtur designare. Memini philosophum aliquoties ita loqui; non raro item [gap: Greek word(s)] recordari, quas voces possis item ad solutionem chymicam accommodare. Sed nolo tibi molestus esse vocabulario. Scis illa nomina etiam Galeno esse familiaria, vt non opus sit euidentia testimoniorum passim obuiorum. Chymici artem suam dicunt esse separatoriam,


page 325, image: s325

eine Scheidkunst. Non certe intelligunt illam qua aurum a reliquis metallis, et haec etiam a se mutuo discernuntur segreganturque; quam vulgus artificum quos auri separatores, Goldtscheider dicimus, callet, quanquam haec sit particula quaedam magnae spagiriae, sed a fine scopoque principali istud nomen toti imponunt artificio. Est enim propositum chymiae commista inter generandum soluere, tollereque, et puras essentias exhibere, licet non hoc solum, vt tu pulchre intelligis vel me tacente. Verumenimuero isto generali vsu seposito, peculiarem adduco qui offert nobis quandam specialem artificis chymici operationem, qua [gap: Greek word(s)] sublata, homogeneum exit suo seorsim vase comprehensum et abductum, siue illi postea accedat depuratio et alii labores, siue non. Intelligar rectius si proposuero [gap: Greek word(s)] , in quibus haesit illa vox, nomenclationes. Elementa nosti. Haec vbi coalure, et seu mistum seu compositum (scis enim Philosopho nostro has voces differre vt plurimum) constiture; chymici educere, atque ita [gap: Greek word(s)] (vt loquitur Philos. in 3. de coelo: cap. 5.) [gap: Greek word(s)] (vt cap. 3. eiusdem) machinantur. Hc [gap: Greek word(s)] quocunque nuncupare placeat vocabulo, peculiaritet haesit. Dicunt enim istud agentes,


page 326, image: s326

se separare elementa. Dein de cum reiectanea aliaque foris adhaerentia seu assistentia, quae [gap: Greek word(s)] voces, non naturali mistione concreta, sed fortuito, aut externam ob causam vel obiter annata, seiungunt, diuelluntque conglutinata, item vtuntur separatione. Elt et in lotionibus multus eius vsus. Menstrua appellant putrefactionum et macerationum materiam. Hanc cum abstrahunt iterum, separant. Ita oleum [note: 4. de coelo. 4.] ab aqua; innatantia ( [gap: Greek word(s)] ) a substantibus ( [gap: Greek word(s)] ) seiungunt. Est et aliud in eodem opere [gap: Greek word(s)] , vbi fit separatio [gap: Greek word(s)] . Ita cum per cementum aut antimonium im puritates pertinaces ab auro segregantur, [gap: Greek word(s)] . Fit idem in terdum aquis asperis quas [gap: Greek word(s)] nominant. Itane ergo se res habet Scherbi? Haecne est? illa chymicorum separatio? Ego quidem facile mihi patiar persuaderi: Hoc tamen dubitauerim, sitne hoc opus ab aliis ita distinctum, vt illorum non egeat auxilio. Si propriam spectes rationem; separatio non est compositio, nec solutio, calcinatio, destillatio et reliqua. Qu enim segregantur et disiunguntur quasi per [gap: Greek word(s)] res; e se paratio nominatur. Fieri tamen posse per solutionem, de stillationem, calcinationem; corrosionem et alia tanquam [gap: Greek word(s)] quid prohibeat? Sed pecco frequenter prolixitate. Satis haec sunt ad amicitiae


page 327, image: s327

fores tentandas. Vbi admissus fuero, addam plura. Vale. 18. Nouemb. Anno 1594. Rotemburgi ad Tubarim.

EPIST. LVI. DE DOCVMENTIS SEPARATIONIS in natura superiore. AD VIRVM PRAESTANTEM ERVditione et autoritate D. PH. Scherbium Phil. Med. et. Profess. Altorpianum.

NON ignoro, Vir praeclare, quosdam. chymicorum (voco illos [gap: Greek word(s)] , sicut [gap: Greek word(s)] deliros) ferre non posse, si quis in rerum vniuersitate ex philosopho nostro petat sententias. Neganteum [note: Alii hoc de Hippocrate referunt.] vnquam inspexisse naturam. Itaque et velata facie alicubi pictum memorant quasi omnium verorum ignarum, natura ab oculis eius se velo interposito, surripiente. Rami de grege quidam id attestari non eru. bescunt. Sed non delirat Aristoteles mente constantibus. Probi chymici testem adeo non repudiant, vt etiam quintum meteororum illi, totum chymicum affinxerint, et artificium [gap: Greek word(s)] commune fecerint. Naturae is interpres est. Quid prohibet ipsius ore hanc loquentem auscuitare? [note: 2. de actu cont. 54.] Ita de calore ex aliorum sententia scribit: [gap: Greek word(s)] . Alibi


page 328, image: s328

[note: contex. 8.] proponit suam adhibita correctiuncula quadam; [gap: Greek word(s)] . Monstrat nempe nobis naturalem segregationem, et congregationem tum vno, tum diuersis principiis procuratam: cumque duo veniant in considerationem [gap: Greek word(s)] : dictum de catholica virtute accipimus, et geminum eiusdem principii vsum intelligimus. Itaque sermone segregationis expedito, patebit simul [gap: Greek word(s)] , vt de hac dicere non sit necesse. Est enim ergo ita in vniuersum, vt segregationem instituturo de calore sit prospiciendum? Magnam vim dico in illo esse. Philosophus innuit elementarem calorem attendendum esse, seu igneum cum [gap: Greek word(s)] nominat. Sed chymicus analogian vna comprehendit, accipitque non ignem tantum quem actualem nuncupamus, sed et vim talem, licet sit [gap: Greek word(s)] . Agit autem aut [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] , et philosopho nostro per se congregat, ex accidente vero separat: Naturae itaque in vniuersum motum secundum dictas differentias attendet artifex. Nolo immorari generalibus. Sensilis haec est tractatio, si quid ibi explicandum vberius est, facile patebit [gap: Greek word(s)] . In simplicibus natura separatione non vtitur, si philosopho fidem habemus. Heterogeneorum


page 329, image: s329

enim est illa. Elementa vero simplicia sunt. Non tamen omnis abest. Nam generationem comitatur segregatio ratione dissentaneae naturae grauitatis et leuitatis, amplitudinis seu [gap: Greek word(s)] , et contractionis. Itaque ex aqua generatus vapor, in illa non manet, sed assurgit, Ita termini sunt natiui inter coelestia et elementaria; neque quicquam est, quod locum formae et perfectionis suae excedat. Non autem tam designo spacia et loca quam naturarum proprietates, cum fieri possit vt etiam vltra lunam euehatur quid elementare et combustile, quanquam philosophus eiusmodi raritates non curet, et pronunciet pro perpetuo et plaerumque facto. Notabit hoc chymicus. Poterit enim transmutatione adhibita separationes instituere. An non hinc separatio destillatoria, et sublimatoria est nata? Ridiculum est quod Paracelsus quatuor elementa quaerit in ipsis elementis, et separationem instituit. Fieri id [gap: Greek word(s)] non posse nisi per corruptionem vnius et generationem alterius manifestum est. Atqui non deest omnis modus. Qui vero iste? Negat philosophus, quatuor cum sint, aliquod ex ipsis simplex esse. [gap: Greek word(s)] . Iam autem praetendunt Paracelsici se formas posse euocare et a materia segregare. Separent ergo primum principia illa; deinde geminas qualitates diuidant; quod [gap: Greek word(s)] assequantur, [gap: Greek word(s)]


page 330, image: s330

[note: 4. met.] tunc, cum coelum erit terra. Adduco ex eodem philosopho modum alium. Negat ignem putrescere. Aerem, aquam, terram affirmat. Putrescendo fit [gap: Greek word(s)] . Haec segregatio quaedam est. Competit ergo elementis. Mistorum autem putredo est. At elementa sunt simplicia? Dixerim ex philosopho, quod accepta sint illa principia ita vt sunt [gap: Greek word(s)] . Turbas autem esse circa nos non ignoras. Aer ambiens corpus nostrum, quando vacat halitibus, et vaporibus? Ita de aqua et terra. Ignis locatur, vltra sortem turbarum ad sphaeram lunae. Merito ergo ille nec [gap: Greek word(s)] , nec [gap: Greek word(s)] . Non disputo [gap: Greek word(s)] . Ad rhombum dico, illam separationem omni conuenire elemento, etiam igni, sed flammeo, aut in materia accepto, non qu maxime est formae. Praestat tamen natura accidentalem quandam separationem etiam in coelestibus. Referunt enim obseruationes astrologicae, halitus etiam coelo se ingerere, et quod ab Aristotele non erat animaduersum, et rationum ponderibus negatum, id deprehendi asserunt. Satis est mihi si [gap: Greek word(s)] , quas etiam Hippocrates noster agnouit, in elementis concedantur, idque praesidio causarum non negligendarum. Vna est calor; est et eleuans spiritus, inexistensque leuitas, quam solutio aut generatio procurat. Est grauitas deprimens, postquam auriga secessit. Taceo concretionem, et rarefactionem. Motus non est omittendus.


page 331, image: s331

Circulo enim raptum coelum item dicitur a philosopho segregare. Id chymicus attendit in circulatione sua. Plato mirificum confinxit in 9. de Rep. dispersionem, separationemque. Empedocles et Democritus mirabilem atomorum cursum, adimirationem secernentis cribri. Non omittendae sunt qualitates praesidiariae, calor, frigus et reliquae. Sunt enim in elementis quoque acumina, [gap: Greek word(s)] et similia de quibus philosophus inter fulmina et coruscationes et similia disserit. Non est opus verbis ad te philosophum exmium. [note: Quaestio de generatione elementerum.] Vnum addo loco corollarij. Negat philosophus elementa fieri segregatione et congregatione. Hoc aliquando ad clariss. et magnificum Camerarium scripseram [gap: Greek word(s)] circa coagulationem et resolutionem. Ad te repetere occasione praesentis negotij quid prohibet? Nam finis segregationis attingitur. Vtrum sit saltem ad purgandum, sicut se aer purificat per stellas [gap: Greek word(s)] , incendia alia, ventos, etc. an vero etiam ad generandum. Vt credas [gap: Greek word(s)] , seu densatione et rarefactione gigni elementa, hoc produco argumentum. Metalla calcinata difflu unt in aquas limpidissimas. Id fit et in succis, veluti sale, alumine, etc. Item corroso mercurio. Tu transmutationem voces quae fiat Aristotelice [gap: Greek word(s)] . Nego tibi istud. Nam quae essentialiter ita transmutantur, formam perdunt;


page 332, image: s332

cum corruptio fit ab ente ad non ens motus. In resolutione ista transitio fit in aquam e terra, et vicissim: at forma interna non perit. Nam esal silagine redit sal; e liquore metallico metallum. Non est ergo vera transmutatio elementorum alia quam quae a Leucippo et Democrito, vt philosophus 1. de ortu tex. 5. refert, agnita est, nempe [gap: Greek word(s)] , seu vt Empedocl. [gap: Greek word(s)] (tex. 60.) si esset perditio sub stantialis formae, qu posset fieri vt corpus mistum metallicum, reuocaretur ex liquore eo, quem vnusquisque vel primo intuitu pro aqua, et non pro metallo agnoscit? Si eiusmodi aquas destilles, redit calx metalli: perinde ac si aquam, quae relin quit item terram ex qua putabatur facta. Quin et coagulant eaedem aquae a frigidis vel acribusinfusis. Aut ergo dilatatio saltem estilla genesis et contractio, aut commistio: non autem alterius in alterum mutatio, alioquin ex priuatione ad actum esset retrocessio. Vide, quid patrocinij habeat [gap: Greek word(s)] . Scio quid sis responsurus; nempe in his fieri accidentariam mutationem, vt [gap: Greek word(s)] quandam circa crassum subtile, purum impurum, transparens, adiaphanum: non autem mutationem formae. Laborabis si mihi secus fieri in elementis ostendere cogris. Plane enim eodem modo ex aqua fit aer, ex terra aqua, et vicissim. Fidem facit vapor, qui nihil est


page 333, image: s333

aliud quam rarefa cta aqua, accessu fumorum calidorum praegnans, seu potius [gap: Greek word(s)] . Si abundat fumus siccus, [gap: Greek word(s)] vocatur, estque terra depurata rarefactaque et in molem maiorem extensa [gap: Greek word(s)] . Sed manum de tabula. Conuenit ingenium exercere [gap: Greek word(s)] . Hoc enim modestiae asscribebat Plato. Spero mea [gap: Greek word(s)] tibi non fore ingrata. Liceat enim dubitare an Democritum chymicum a quo et Hippocrates didicisse artem fertur, Aristoteles vtroque iunior recte intellexerit reprehenderitque iuste, cum illi alis physicum tribuat genium. Facile patiar tuas [gap: Greek word(s)] , si me eruditione tua iudices dignum. Vale et philosophare strenue.

EPIST. LVII. DE SEPARATIONE IN MISTIS naturalibus. AD PRAECLARVM PHIL. ET MED. D. Ph. Scherbium Professorem Altorpiaenum celeberrimum.

NON possum obliuisci, aut silentio praeterire vtriusque nostrum amicum CAMERARIVM. Is me excirauit ad laborem hunc epistolarium. Si quid admitto culpae in te saepius adeundo, eius me defendet autoritas. Sed amantibus non apparent naeui. Si me amore tuo dignum putaueris etiam peccans


page 334, image: s334

ero saluus. Pergam autem tecum de separatione congerrire. Nam in mistorum contem plationem me coniecit ardor physicus. In his non puto esse nihil ad artem documenti. Non loquar [gap: Greek word(s)] . Proposui enim [gap: Greek word(s)] . Vbi de elementis contemplatur philosophus, prodire ea ex mistis, ad quae initio confluxerant, asserit, exempli loco adductis [note: 3. coeli 3.] vocabulis [gap: Greek word(s)] . Ita inquit: [gap: Greek word(s)] . etc. Proponit nobis spagirian naturae [note: 2. de ortu.] in mistis. Conficit haec ex elementis. Segregari iterum posse dicit. Iam autem non ignoras voce elementi ibi quidem [gap: Greek word(s)] acceptari, alis vero aliquando [gap: Greek word(s)] , veluti elementum metallicum propinquam ad metallum dispositionem et potentiam habens. Fundet ergo natura ex mistorum arca reseratis claustris vbi fieri potest, elementa duplicia, tum prima simpliciter, tum cuiusque generis prima, veluti cum metalla aut in terram aquamque vertit, aut in sulphur et hydrargyron, seu Aristoteleum vaporem copiosum, et paucum halitum. Causas segregationis adducit idem autor [gap: Greek word(s)] , quae sunt naturae. Violentia item soluit, sed [gap: Greek word(s)] . Magnifice ergo et diuite


page 335, image: s335

apparatu hospitem suum chymicum excipere; natura est parata. Monstrat et causas praesidiarias, calorem nempe circumstantem, qui euocat internum, et vna humidum congenitum. Hoc facto; necesse est terminum abscedere, et definita iterum dissilire. Nam terminatum erat ante humidum sicco, operantibus actiuis. Iam autem dominantur passiua. Incredibile est quantum arcanorum his verbis sit inclusum. Totum pene lapidis philosophorum secretum istis inditum est capsulis. Nam vegetalis animalisque lapis isto principio retexitur, foris addito calore, et vt humidum eo facilius exeat, in ipso vase id abundare procurant. Idem plane fit et in mineralibus. Hinc exoritur omnis mistorum solutio naturalis. Quicunque tyro futurus est chymiae, haec bene contempletur, et altissimo inscribat animo. Sine hoc nec destillatio, nec resolutio, nec alia pene opera, quae maxime naturam imitantur, valent. Hoc modo seruantur elementa. Hoc balsamus et spiritus succique alijcum propria crasi. Per hanc natura est in aliqua hominis potestate, si quis tempora et proprias naturas finesque probe calleat. Violenta corruptio nihil seruat, nisi quod fixum est. Vocant cineres fixos, in quibus est Alkali. Notabis autem etiam hanc non esse abiiciendam: sed artificio industriaque opus est maiore. Nam vt rexeris agentem causam, qualemque


page 336, image: s336

adhibueris ignem, quibus vtaris vasis; ita procedit opus. Natura in AEtnaea officina valide operatur, et sublimando praecipitandoque segregationes in stituit praeclaras. Metallici in puteis specubusque defossis animaduertunt similem causam, vel potius eandem, sed operantem felicius, mode stiusque. Itaque vi huius separationis fauillas [gap: Greek word(s)] inueniunt mineralium essentiarum plena. Agente igni subterraneo existunt fluores; ramenta purorum metallorum, quas [gap: Greek word(s)] non absurde dixeris; gemmae; stiriae chalcanthi; succinum, bitumen et similia innumera: omnia secreta ex impuritatibus siue per [gap: Greek word(s)] seu generationem, siue colliquationem, quam solemus resolutionem nominare; siue etiam putredinem gradu distinctam ab aliis, mineralem. Vehementibus suspirationibus, colaturis, cribrationibus, quasi [gap: Greek word(s)] sua, siphones, ventilabra, etc. intra terram haberet, plurima separat. Nonnihil dederim formatrici metallicorum virtuti, si mihi tecum conueniret. Scis etiam huius esse [gap: Greek word(s)] . Nihil enim sit [gap: Greek word(s)] . Lapsus fortuiti, et attritiones corporum non parum afferunt momenti ad idem. Quanta vi comminuant se mutuo elisiones, et praecipites montium lapsus, non est obscurum. Sunt sua Ceraunia et fulmina etiam manibus. Omnino miraculis plena est terra. In superficie sua, et conuexitate quantum


page 337, image: s337

habet item documentorum? Dicamne de fontibus et fluminibus? Quae segregationum est materia potior? Quod felicius instrumentum? intercedit inter grauia et leuia aqua. Aqua puritatis impuritatisque iudex est commodus. Non aspernandum hoc in strumentum est. Non autem loquor de simplici et elementari aqua: de quauis dissero. Potissimum autem mista aut confusa exempla segregationum habet foecunda. Itaque comprehendo etiam hanc, quae maris continetur alueo, quae thermarum et aliarum medicatarum ordine, quaeque tandem quouis continetur loco. Obserues in omnibus singularia segregationis adminicula. Alia calore agit, alia humore; diuisibilitate seu [gap: Greek word(s)] pene omnes. Acor et subtilitas, salsedo, amaricies, etc. multis assunt. Sed cum natura possit separationes instituere perquasuis; purissimae tamen, maximeque syncerae fiunt per has, quae tum purae sunt, tum segregabiles vicissim. Non enim oportet segregans in strumentum cum segregato manere, nisi alio fine, quemadmodum cum syrupi et alia fiunt. Alis temeraria est talis [gap: Greek word(s)] ; veluti si oleosam naturam assumere seorsim ex oleoso velis per oleum, quod segregari non posset. Aqua ablutione sua sepatat quidem ex vua fracta succum vinosum, sed [gap: Greek word(s)] . Nam chymicus purissimum et solitarium quaerit. Misturas relinquit alterius artis fini. Ad sicca ergo et


page 338, image: s338

grauia terrea vsus aquae est, item ad olea vel aquea diuersi generis, nonad homogeneas aquas. Moneo tamen in natura inueniri etiam ea, quae familiaritate substantiae consentiunt. Haec denuo segregare non curat natura. Idem enim peridem separatur ab heterogeneo, et per id in suavirtute crescit, quin et postea transeunt vtrumque in se mutuo, et eandem su stinent fortunam, veluti cum oleo terebinthi ex granis vel resina huius arboris segreges oleosam partem. Ego tibi dico, Scherbi, arcanum chymicum in hac imagine esse. Nam [gap: Greek word(s)] ex auro ita separant hydrargyron. Fit ergo interdum, vt et chymicus non separet menstruum sed tunc cum essentia est conformis, vel cum altera alteram in sui naturam per digestionem vertit, sicut spiritus vini, seu quinta essentia, quae creditur omnibus medicinis accommoda. Intellige autem huc pertinere etiam vim magneticam. Nam multa segregantur perinde, ac ex paleis particulae ferri admoto magnete. Omne aqueum interna quadam vi concitatur, separatque aliena. Vnde reiectamenta marina, feces et alia, quae expuuntur partim, partim grauitate ad fundum feruntur. Ridebis me, si percensere velim plura. Ansam enim philosophis, et quasi principium exiguum memoriae: praebuisse satis est. Pote state id maximum, licer mole minimum in ingentem excrescet cumulum. Tu ex diuitiis tuis facile addes


page 339, image: s339

si quid (nam scribo haec vt obiter in calamum veniunt, et quasi transuolo) praetermisero. Vale et me tuo amori commendatum habe.

EPIST. LVIII. DE SEPARATIONE IN GENERE viuentium. AD PHILOS. ACERRIMVM D. PH. Scherbium, Med. D. et Professorem Altorpianum.

FONTEM ingeniorum fuisse Homerum, ambitiosa admodum veteres assertione crediderunt. Viui non placuit iudicium. Aristoteli enim tribuit palmam, vt quem miraculo naturae quidam genitum arbitrantur, in cuius mente tanquam in puro speculo lumen, ipsa dicit resplenduisse. Equidem si salua pia veritate possem, recte de illo istud Galeni de Hippocrate pronunciatum, [gap: Greek word(s)] , efferri, iudicare non vererer. Multi sibi laudi ducunt foris inspectum philosophum, vt catelli palliorum lacinias, carpsisse. Si iudices, errare censores toto coelo deprehendas. Mihi gloriae est, abstrusos eiusdem sensus assequi. Libenteritaque tum in aliis, tum in praelente quistione, De Segrega tione, illius vtor auroritate. Viuentium ordines in triplici ponuntur differentia. Primus ordo [gap: Greek word(s)] . Secundus est [gap: Greek word(s)] , quidefiniuntur [gap: Greek word(s)] . Tertius [gap: Greek word(s)] , quibus


page 340, image: s340

competit [gap: Greek word(s)] . In omnibus spectantur segregationes, ex quibus se locupletatam ars potest intelligere. Oportet autem accipere non tantum ipsis conuenire aliquid, quatenus. [gap: Greek word(s)] , sed et quatenus generi [gap: Greek word(s)] communicant, ratione corporis et passionum corporearum absque vita. In hunc modum, ea quae intra animalia [note: 2. part. an. 7.] fiunt, philosophus pulcherrime comparat cum externi mundi affectionibus, ita disserens: [gap: Greek word(s)] . Haec ille. Apte nobis describit conuenientiam destillationis in magno et paruo mundo, quam postea ars chymica assumsit et suam fecit circa artifi cialia. sed et segregationis in illis ipsis exemplum est. Non dico ratione [gap: Greek word(s)] . Hoc enim nondum considero, sed [gap: Greek word(s)] , qua humor relictus ab eleuante principio sua grauitate fertur in decliue, atque ita separationem a natura constante


page 341, image: s341

facit. Vides ergo non tantum animae motus in viuentibus considerandos, sed et communionem cum non viuentibus. His autem missis, accedo ad vitale principium. Non disputo, habeantne sensum plantae an non, quorum illud videtur quibusdam propterea, quod secundum Hippocratem, appetitu ferantursuo, et discretionem alimenti habeant, delectentur congruis, male afficiantur noxiis: quodque Aristot. 2. de anima tex. 2. tactiles qualitates, vt et Theophrastus de plantis, alimento asscribat, communi omnibus viuentibus, indeque deducat famem, sitim, tactumque et huius necessitatem, de hoc, inquam, non ago iam; de generationis formationisque motu aliquid est contemplandum. De his quorum [gap: Greek word(s)] pronuntiat [note: 3. gen. anim vlt] philos. [gap: Greek word(s)] . Segregationem dulcis fieri asserit, quod est potissima pars essentiae, quam quaerunt etiam spagiri in separationibus suis. Intelligas hinc cur a Galeno, et alibi a philosopho dictum sit, Dulci nutriri animalia; quia nempe ex dulci segregato constant. Vnde postea in nutritione alia separationis necessitas apparebit. Sed mirum est naturae ingenium. Si omnia essent essentiae; nulla esset opus segregatione, inquit philosophus. Intellige


page 342, image: s342

ergo etiam spagirum laborare temere in segregandis puris. Vbi vero pura impuris sunt contaminata, vt in putredine et artis operibus; principium motus est in natura et arte. [gap: Greek word(s)] , in quit philos. [gap: Greek word(s)] . Satis luculente causa motus separatorij est explicata. Impuritates adiun etae vtrobique sunt tollendae. Libet tibi hc problema iudicandum proponere. Dixit philosophus, naturam non assumere totum, indeque aliquid facere, sed segregare dulce. An non ergo omnis naturae foetus perse est purus? Si hoc, cur ars in depuratione occupatur? Si hominis esse non tantum in carne et humore radicali est, sed et in ossibus et reliquis; qu fit, vt glorientur chymici, se essentias extrahere? An aliud purum est arti, aliud naturae? Essentia quoque hominis non est os, caro, etc. Sed in his, quorum materia ita est concinnata, vt simul externa praestet adminicula? Quae ergo horum grati accesserunt, ea ars tollit. Alia necessitas est [gap: Greek word(s)] , alia [gap: Greek word(s)] . An si omnia sunt essentia, non tamen omnia pariter apta ad praesens institutum, nec omnia tam nobilia [gap: Greek word(s)] Sed altior adhuc vis segregandi est. In simplicibus [gap: Greek word(s)] , fortassis nil desideres aliud. Sed vbi varietas est formarum misturae, sublimius quid est considerandum. Qu ergo fit, vt quae oriuntur etiam ratione


page 343, image: s343

substantiae materialis, quae non segregatur, [note: Vis segregatrix membrorum,] sed assumitur, formis a se dissideant, separeturque pes a manu, caputa trunco, cor epate, et reliquis? De veteribus refert phil. Quod [gap: Greek word(s)] philosophantes nominauerint, [gap: Greek word(s)] . Sicut Empedocles, qui voluerit disparari membra [gap: Greek word(s)] . Ipse vero vim intus mouentem statuit, quae feratur ad formam cuiusque. [gap: Greek word(s)] , in quit, [gap: Greek word(s)] . Vnde vero semen ita sit instructum; a parente petit; [gap: Greek word(s)] . Nam homo gignit hominem, eueniuntque discretiones et figurae ideo, quia hoc est homini [gap: Greek word(s)] . Ab elementaribus qualitatibus tam praestans in ratione [note: 2. Gen. an. 1.] substantiae separatio non fit. Dura quidem, inquit, aut mollia, et quicunque alij affectus partibus insunt animatis, a caliditate frigiditateve effici possunt: At ratio, qua iam caro aut os est, non potest. [gap: Greek word(s)] , fiuntque [gap: Greek word(s)] . Et quorsum haec? Vt Spagirus [note: Non omnia separanda per ignem.] nempo intelligat, non omnem separationis rationem esse in igni; sed quaedam elicienda esse assumto principij interni motu. Quis enim neget, ignorare saepissime


page 344, image: s344

artificem segreganda, et relinquenda, nisi ex motu isto edoctum? Aristoteles certe vtrobique in 1. de part. et 2. de gen. an. 1. fatetur similiter fieri in artis operibus, et in [gap: Greek word(s)] . Comprobat dictum experientia. [note: Cur crystalli sonsistant seorsim in aqua, non est caloris solorum opus.] Nam sacharum ex vulgari glaciantes, et styrias salis petrae, alumenque et vitriolum in crystallos cogentes, aliquatenus quidem calore frigoreque vtuntur; sed discessus partium aquosarum a propriis peragitur naturae instinctu. Hanc ita regit tunc artifex, vt bene agat et vtiliter. Non quidem opus est, mi Scherbi, apud te multorum verborum apparatu; at tyronum gratia etiam amplius est progrediendum. Sicut natura discretionem facit cadaueris et viui: ita artifex corrupti et salui. Putre factum in animalium corporibus quod est; id separat ipsa a viuente. Imitatur idem Chirurgus, imitetur et chymiae professor. Non raro sectionibus, vstionibus, cucurbitulis et aliis iuuat ille naturae motum; medicus impellit purgante et confortante, et similibus. Via monstrata est separatori chymico, quam insistat. Nihil dicam [note: 1. Gen. an. 19.] [gap: Greek word(s)] , siue ea sint vtilia, siue inutilia. Etiam pueri captus assequitur coquentis stomachi, discernentiumque intestinorum et venarum virtutem. Intelligit et quae ad cutem, vngues, et ignobilia membra non raro a nobilibus et internis ablegata perueniant.


page 345, image: s345

Disserui de facultate naturae, in generando, nutriendo, augendoque se exercentis. De sentiente et promouente secundum erat. Sed epistola satis est prolixa. Nec abutar tua beneuolentia. Saltem nullam causam esse dico, cur Parachymici sensibus Galeni tam sint infesti, cum ope eorum plurimae peragantur segregationes, ostendente rerum differentias visu, auditu, gustu, olfactu, tactu, quibus appetitus reguntur fiuntque fugae et prosecutiones. Multa proijciunt animalia, multa asciscunt, loca ob id mutantia, quae spagirus negligere non debet, Sed tu vale, et rem chymicam veram tuo calculo confirma.

EPIST. LIX. DE SEPARAtione, quam ratio exercet extra professionem chymiae. AD CLARISS. VIRVM D. PH. SCHERbium, Philos. et Med. Profess. Altorpianum.

MIRFICA sunt veterum non Poetarum tantum, sed et Philosophorum Platonicorum commenta, quibus rerum arcana creduntur explicare. Extat in Protagora Platonis, homines aliquando a Diis intra terrae viscera ex igni terraque factos, muneribus autem et ornamentis suis permissu iussuque illorum a Prometheo et Epimetheo,


page 346, image: s346

vna cum bestiis instructos. Epimetheo autem omnia bestiis temere conferente, affuisse auxilio fratrem, et surrepta Vulcani Mineruaeque artificiosa cum igni scientia, hominem ditasse. Cui postea Mercurius iusticiae et pudoris dono profuit perfectius. Celeritas motus in igni est, et natura penetrans expurgansque. Non male adiungitur sapientiae, quae sine illo foret ad effectus ignaua. Ignea virtus in praeclarissimis artibus obtinet principatum, et toto rationis campo dominatur. Praesidio huius segregantur a corpore animorum vitia, et reponuntur virtutes, siue in diuinis, siue humanis rebus. Igni purgari nos conuenit, inquit diuus Paulus, qui est: ignis calamitatum. Idque cum in hoc peragatur aeno, fabulae tamen nec a manibus abstinuerunt, sicut apud Platonem in nono de Rep. memoratur. Et Virgilius carmine latino expressit, scribens:

Non tamen omne malum miseris, nec funditus omnes
Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis veterumque malorum
Supplicia expendunt. Aliae panduntur inanes
Suspensae aduentos: Aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni, etc.

Nominatim ignis exprimitur, quanquam in sacris non desunt alia instrumenta expurgandi


page 347, image: s347

et segregandi, dum diciturin manu iudicis Christi ventilabrum esse suum, etc. dum Angelis missis segregaturus bonos a malis, vt haedos, ouesque pastor; dum smegmata, lixiuia, et reliqua in comaprobationem diuinarum segregationum a Prophetis adducuntur. Non segnis est ad exemplum dictorum sua quoque exigere et absoluere artificia Spagirus. Vtitur igni ad multa. Vtitur et ventilabris; quaedam tollit aere, quaedam eluit aquis: et ignis quidem non semper est elementaris, quem sensilem vocant; est et caelestis, et occultus. Omnino ratio (quam [gap: Greek word(s)] tribuimus homini, diuinis mentibus et geniis eadem quidem vis inest, sed longe sublimiori subiecto et modo, vt ratio per se dici nequeat) non tantum opificibus monstrauit variarum separationum ingenia; sed et politicis, et qui Religionem tractant. Non est, vt tibi percenseam Oeconomica exempla. Obuia sunt cuiuis. Faber materiarius detrahit cortices, auerruncat nodos, inaequalitates aequat, obliqua corrigit, hiulca explanat, subtractis quae oportet. Vulcaniae sua proijciunt recrementa: seplasiae medicamenta valde industrie per separationes norunt concinnare. Vtitur ista solertia vinitor et hortulanus: vtitur agricola. Cui expatiari planet, ei vastissimus, maximaque plantarum


page 348, image: s348

varietate instructissimus patet campus. Inde petere vberrima spagiricae industriae exempla potest. In metalla iusserim eum penetrare paulo altius, et [gap: Greek word(s)] . Hc enim discet [gap: Greek word(s)] omnium pene mineralium, sicut in culina vegetalium et animalium. Sicut cecinit Poeta, quaedam flatu segregantur, quaedam eluuntur aquis, quaedam igni, quaedam vi ab stracta proijciuntur; et enim in haereas corporibus tantum, etiam virtutes [gap: Greek word(s)] , quanquam philosopho, [gap: Greek word(s)] sint elementarium [gap: Greek word(s)] . Spagirus exempla translationum sequitur, et longe felicius [gap: Greek word(s)] Platonica, migrare iubet vires formasque, quanquam Physicis istae non transeant de subiecto in [note: Eluduntur Paracelsitarum somnia] subiectum. Quid enim enim posset? Est hominum genus, quod nigrum cedere iubet, et substituit album; iustitiam, si cui inest, expellit, suamque reponit iniquitatem. Vergilio non desunt, qui possint coelo deducere Lunam:

Atque satas alio cantu traducere messes.

Homero sunt multi [gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .

Credere sibi volunt Magistri. Peccauerimus, SCHERBI, si quid arti Paracelsicorum


page 349, image: s349

tribuerimus [gap: Greek word(s)] . Nam et homines arte gignunt in suis furnulis, quo pacto Plato fabulatus est in visceribus terrae ex igni et terra factos aliquando. Ipsi sunt Epimethei et Promethei. Ne redarguamus, enim forte auferant a nobis illum diuinum igniculum; et forte potentibus herbis Nos mutent in vultus et terga ferarum. Magistratus erat, separatoria potentiore a bonis secernere impostores, sicut ecclesiastarum, fulmine legis omne improbum a probo decutere, et in imum turbare. Sed vt summam faciam dictorum, monstrant nobis artificia illa aliena, quam multis praesidiis, viisque separationes suas possit instituere, chymicus, siue diuina spectes, siue humana, et in his Oeconomian, Politian, Ecclesiam: In Oeconomia plurimum documentorum habet ars metallicorum, et culinaria, a quibus etiam sibi vendicant nomen Chymici, et a fusoria merallica se nominant Chemicos, a culina Magiricos, seu spagiros. Proxime tecum agam de ipsis in artem assumptis, et vsu comprobatis operationibus. Cura interim vt valeas.



page 350, image: s350

EPIST. LX. DE SEPARAtionibus in chymia vsitatis. AD CLARISS. VIRVM D. PH. SCHERbium, Philos. et Med. Profess. Altorpianum.

QVAE superioribus tibi, Vir summe, literis scripsi, ea occurrebant mihi tam tetrica, austeraque et morosa; vt liberatus mihi iam videar pondere aetna grauiore, postquam sum eluctatus quodammodo. Nosti ipse quam difficile sit, omnes naturae et artis perreptare angulos, et singula my sticarum operationum capita nudare, omnes nodos soluere et labyrinthos [note: Logicae artis scientia conducit et chymico.] explicare. Non raro perrumpendum est Alexandri gladio, non raro Thesei vsurpanda filamenra, artisque illius auxilium implorandum quae docet diuina illa vestigia, in quorum ingressu cum consi stimus, in multa simul vno prospicimus intuitu, sin ad exitus nos locemus, a variis in diuersum procurrentibus cuniculis, ad vnum tandem, veluti communem puteum aciem [note: Quae separationes in artem sint receptae.] dirigimus. Audiam nunc iudicium tuum, quidnam putes ex tot separationibus generalibus, particularibus, in artem chymicam admissum, quidque comprobatum et retentum. Solito autem more meo proponam; tu ad iudicandum accingere. Separatio aut corporum est, aut virtutum.


page 351, image: s351

De harum [gap: Greek word(s)] nihil praecipitur peculiariter. Cum enim corpora sua sequantur, segregatis illis; hae comites erunt, nisi qua alteratio requiritur, quae ad hoc caput non pertinet. Corporum [gap: Greek word(s)] vel fit in humore, vel in sicco. In humore frequentissima est ablutio. Metallici vsurpant [note: Separatio impurorum a puris per lotionem] [gap: Greek word(s)] . Has sequuntur chymici, sed non in metallis tantum; verum in quibuslibet terreis pulueratis; nonnunquam etiam in liquidis. Terrarum eluendarum. artificium est apud Galenum, quem libenter in nauseam parachymicorum allego. Ita is inquit: [gap: Greek word(s)] . Haec ille. quae etiam peculiari capite de terris lauandis expressit. Facile est intelligere, duas substantias et superfluitates a puro synceroque isto modo decedere. Stipulae et leuia innatantia auferuntur; grauia in fundo relinquuntur. Medium cum syncera parte effunditur in vas aliud. Ibi descenditur vt loquuntur chymici, hoc est subsidere permittitur. Quomodo vero aqua segregetur is non vbique est idem. Praeceptum generale est, fieri id debere attente cauteque, enim pereat essentia. Plinius


page 352, image: s352

[note: Modi abstrahendi aquam a sedimentis.] spongia exhaurit. Geberus destillat, per laciniam. Si fieri potest, effundimus liquorem. Aliqui siphunculis et antliis abstrahunt, quod fit ratione vacui et pleni. Non raro diuaporationibus ad ignem vtimur. Ratio per siphunculos tam felix interdum est; vt vel totos lacus exhaurire possit, sed caute peragenda, enim cum liquore subeat substantia. Tutiores sunt laciniae, chymici etiam infundibulum ex papyro conficiunt et filtrant, seu per colum pilosum aut pannum traijciunt; sed hoc non procedit in subtilissimis calcibus. Tam se illae insinuant, vt eximi colo magna pars amplius nequeat. Abstinendum ergo hc colis est. Docuit Galenus etiam lauare olea, succos, et gummi: lauare item vnguenta. In omnibus accipiendus est humor qui de substantiae viribus nihil perdit, si synceram volumus; sin [note: Aqua vt segregetur ab oleis et aliis.] alteratam; non deerit sua [gap: Greek word(s)] . Liquores ab oleis varia segregantur industria. Si innatant; vtimur cochleari, vel inclinatione, vel epistomio; vel clepsydra, vel colo chymico, vel corone. Si subsident; tum ill orum modorum quidam commodi sunt; tum aliqui ex praedictis in lotione terrenorum. Solertiae est tepore balnei lentissimo menstruum seiungere, idque fieri in multis necesse est. Attendendum quod aliquibus ita permisceantur olea, vt non facile queant internosci. His relinquenda quies est et ad solem apricatio


page 353, image: s353

vel fornacem. Calor enim homogenea congregat. Succi et gummi plaerumque descendunt. Sin miscentur aequabiliter, vt vitriolum, aloe, sal, etc. (quanquam et hi subsideant magna ex parte) depurantur primum per colum siue pilosum, siue chartaceum, etc. Et quidem saepius traijciendo, quo euadant purissimi. Deinde coagulantur, separata aqua per diuaporationem sine tectorio, si seruatam nolumus; per destillationem in vasis, si volumus. Non tamen in candisandis (vt loquuntur) tota ab strahitur humiditas; vt nec in salis coagulatione ad ignem. Si ad crassitiem iustam redegerimus satis est. Reliqua [note: Elementorum separatio.] diuaporant lente absque violentia. Separatio elementorum laboriosior est. Menstruo soluuntur compages; sed eo instigato et in actum vocato per calorem proportionatum. [note: 1. solutio.] In mineralibus solutio fit ingeniosius, de qua suo loco. Triplex hc separatio fit. [note: 2. segregatio extracti a fecibus.] Prima est cum menstruum a fecibus seu corpore segregat essentiam. Id fit per putrefactionem, aut corrosionem violentam. Secunda [note: 3. segregatio elementorum extracti.] per de stillationem, in qua compendium operarum facimus, de quo dictum est [note: 4. ablatio menstrui.] alis. Tertia est phlegmatis seu menstrui abstractio, quae variis perfici potest modis, prout vltima pars terrea est vel oleosa. Prima est fecum et essentiae; secunda partium [note: 5. salis ex capite mortue separatio.] essentiae; tertia vehiculi et essentiae. Est et quarta operatio in capite mortuo; in quo


page 354, image: s354

duae sunt segregationes. Primum enim a cineribus semouentur sales interuentu colaturae; deinde a salibus ausertur aqua. Notandum est quod de corrosiuis et putrefactoriis dixi, id respondere naturae et violentiae. [note: Corrosio perficitur etiam vnguento ex aerug. et sale amm. mistis aceto, vel aq. forti. Ita explorant in linea argenti lapidis sitne commistum aurum an non. Nam tota linea e uanescit si nihil inest; non tota si est.] In metallis soluendis segregandisque vtrumque est; sed in lapide obseruatur ingenium naturae. Separatio ibi est varia, vna fit per pennam; aut lotionem; alia per [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] , dum per corium exprimitur aqua philosophica. Ad liquidorum separationes referuntur etiam metallicorum operae, quatenus eas retinet chymicus, vt in reductione et descensione. Cum separatur regulus ab antimonio; malleo impellunt catinum, fitque desessus grauioris. Cum. ab argento plumbum; pars euanescit de plumbo; pars copellam ingreditur, aut in lithargyrum transit. Cum ab auro impuritates; fit amalgama per hydrargyron: qui partim defunditur lauaturque; partim exprimitur. Cum a venis metalla seinn guntur; plumbum et marchasitha intercedunt. Cum succi minerales; aqua adhibet. Cum separatur sal a sublimato; coctione vtuntur. Et notandus hic modus est per solutionem saliu. Quibus enim addita sunt alumina, sales, etc. sine corpore; ea facile hic salutis aqua segregantur. Videndum tamen quid vbi conueniat. Aliquib. adhibendus ignis est; aliquibus non. Ita est et in liquore qui modo acetum est, modo vinum, modo oleum, modo


page 355, image: s355

aqua, etc. Oleo soluitur sperma ceti, etc. Coctio vtilis est etiam in pinguium segregatione. Omnino segregatio plurimis coniuncta est artificiis; quae si teneantur, non latent segregationes. Ad sicca peruenio. Primum hc occurrunt sympathiae. Ita magnes separat ferri scobem a paleis. Deinde multis est vis attractoria, quae iuuatur non raro ab alterius [gap: Greek word(s)] . Pix et similia ex corpore ita extrahunt spicula segregantque, quanquam hc non raro intercedat putrefactio, et ministerium artificis. Violentas diductiones quis nescit? Multum valent serrae, secures, gladii, cultri. Multum malleus. Dicas haec non esse chymicorum. Esto. At vtuntur non raro. Malleo impulsa aera fragilitatem segregant, duris nimium absilientibus. Ita fiunt flores et squamae quae, dam. Est alia segregatio sicca per [gap: Greek word(s)] . Est alia per vstiones; ventilationem; rasuram, electionem, verricula seu scopas et similia. Cucurbitulae et hirudines videntur am bigere. Cum diuiditur nummus argenteus aere mistus, ab aere per sulphur: item ambiguum quid est. Segregationes per seminalem appetitum a calore administratum, vtin excludendis ouis, etc. item ambigunt. Sed non est, vt omnes dicam modos. Nec omnes [note: Separationes metallerum inter se et venarum.] iam succurrunt. Ingeniosae admodum sunt diuersorum metallorum commistorum siue inter se, siue cum glebis venisque separationes, ita vt seruentur partes. Diuersa hc sunt


page 356, image: s356

menstrua; diuersa additamenta. Non est inuenta [note: Facilius est [gap: sign for tin] transire in [gap: sign for silver] quam commista separare.] argenti et plumbi candidi segregatio, nec creditur possibilis, quia hoc illud deprauat et in sui naturam vertit. In descensione memini segregationis cupri et plumbi. De aquis fortibus variis, consulantur aurifices. Plaerunque fit ista segregatio vno seruato; reliquis corrosis. Est aqua auro relicto argentum et reliqua soluens. Est, quae relinquit argentum, deuoratque cuprum. Quid si fieret corrosiuum stanni seruato argento? Mercurius aurum a poculo argenteo inaurato assumit, sed prius sulphuris fumo vaparato argento. Inde abraditur scopis ferreis. Separatur hydrargyros ab auro expressione, fumo, aqua forti vel sublimatione. Nam non totus potest exprimi. Comentatio omnia metalla seruato solo auro tollit. Itaque et per hanc segregare licet. Khasanistae suos habent modos. Dura, mollia, fluxilia, pertinacia, frigida et gelabilia ingelabilia etc. facile secedunt. Ita Paracelsus docet quintam vini essentiam segregare per congelationem. Si oleum oliuarum mistum est aquis non facile consistentibus; quia frigore stipatur; lta separari potest. Suadeo vt tyro exploratas habeat rerum naturas. Facile dissensus indicabit, et [gap: Greek word(s)] instituet. Enumeraui quae inciderunt. Si non sat ingeniose diuisi; non moror. Poteram respicere additamenta praesentia, absentia; ignes, aquas,


page 357, image: s357

instrumenta, modos, et res ipsas. Sed in epistola frustra exigitur [gap: Greek word(s)] . Propono farraginem. Diuidat quisque vt libet. Tu vale et animum tuum a meo enim segrega.

EPIST. LXI. DE DIFFERENTIA SEPARATIONIS et purificationis. AD CLARISS. DIGNITATE ET DOCTRINA virum D. PH. Scherbium, Phil. Med. et Profess. Altorpianum.

REs inter se confundere, et quouis modo miscere cuiusuis fortasse est; artificiose vero miscere et seiungere iterum, non nisi intelligentis et periti. Itaque et tot modis [gap: Greek word(s)] vulgatis, nihilominus sibi suos retinuerunt artifices, et in illis quoque vsurpandis plurimum a vulgo distant. Euenit illis vt medicis. Medicinae materiam nominare quis nescit? Conuenientem sciunt tantum periti, quorum est etiamvsus notissimorum circumspectus. Ratio vbique a vulgo acceptas res in artem transscripsit. Vbique notauit tum in delectu tum vsu [gap: Greek word(s)] . Itaque etsi [gap: Greek word(s)] lignorum noticiam habeant: adhibere tamen [gap: Greek word(s)] nequeunt. Salsas aquas commistas esse dulcibus in mari nemo non videt, qui tot flumina et fontes se ibi exonerare didicit. Quotus quisque est


page 358, image: s358

qui norit separare? Cloacas incidunt saepenumero scaturigines probae. Lutum fit ex aqua et puluere. Separare non est cuiusuis. [note: Chymiae vtilitas in aquae potabilis defectu.] Chymicus expedit supellectilem destillatoriam, et ex foetore promit sufficientem necessitati potum. Agricola et vinitor per incisas vites, betulas, herbas, palmas, etc. ex irrigata terra euocat succum limpidum, non sine industria. Alii per cucumeres sibi procurant, quod bibant. Qui mare nauigant, mirabiles confinxerunt colaturas. [gap: Greek word(s)] , [note: ... [reading uncertain: print blotted] meteor. 3. 1. aph. sect. 42.] inquit Philosophus, [gap: Greek word(s)] . Haec segregandi ratio est per transudationem; quae compensatur de stillatione. Ita in figulinis sales conficiunt aliqui; ita salsedinem tollunt sabulo, et in scrobibus prope mare dulcem prolectant. Purificatio est quaedam per arenas, vt Virgilius refert:

--- Aqua, Namque omnem bibulas labem exuit inter arenas.

Confundere aquam et vinum Oenopolarum est; segregrare, vt vinum exeat, vel aqua, tentatum potius est quam praestitum. Arundinibus et bibulis sambuci medullis. Item vasi ex hedera aliquid est datum. Dicunt enim illis hauriri aquas subsistente vino, si quid subest veri; mature adhibendum auxilium


page 359, image: s359

est, et in fundo potius quam in summo. [note: Segregatio sulphuris et acrium terrearumque partium a vino.] Subsidet enim aqua, id quod videre est etiam in percolatione illa mirifica, qu per mediam aquam in superius vas e regione ascendit vinum. Alis quod exuperat, alterum in suam vertit naturam vtscripsit Philosophus: [gap: Greek word(s)] , etc. Haec ille. Oenopolae aucturisuum vinum excedunt aquae modum. Et tandem inutilis est separatio. Inflammatilia a non inflammatilibus separantur igni. Galenus subsidentiam diuersarum particularum etiam in aceto agnouit. Chymici phlegma separant destillatione. Notare etiam oportet adiumenta separationis; veluti frigidam cum sale et cuprea lamina in argento per aquam fortem soluto. Sal multum obtinet virium. Itaque crebro adhibetur. Cum aurum cupro admistum est, hoc primum cum duplo plumbi purificatur: absumpto plumbo inspergitur mistura ex sale vulg. sale petrae, sulphure et auripig. Aurum inde subsidet, cuproque abstracto per canalem in copella manet. In aliis valet acetum, vtin stibii infuso in lixiuium tartari vel calcis; item in lacte feruente: vbi et coagulum. Alicubi aqua ardens praestat. Albumen oui in sacharo


page 360, image: s360

et vino turbido vtile est. Attrahit enim sordes. Separant et flagella vini lentorem, motusque diffusionis. Separant et haec quibus adhaerent quaedam, vt ligna in vitriolo. In aliis sunt alia. Separationem impediunt maxime [gap: Greek word(s)] . Naturaliter identitas et vniformitas substantiae; sicut hydrargyros ab hydrargyro, aqua simplex a simplici, etc. non potest segregari. Aeris cyprii gluten obsistit, quominus facile a ferro dirimatur. Si quid adijcitur quod alterius operationem retundit, vtin aquis acutis, quod tollit acumen aut anteuertit, obstat [gap: Greek word(s)] , pinguia in multis prohibent. Sed de his etiam alibi. Quaestionem nunc mouere libet, quidnam differat purificatio a segregatione. Multa videntur re idem esse; differre saltem rationibus. An non et purificatio chymica sit talis? Praedicant sane passim artem illam esse [gap: Greek word(s)] , quo segregetur purum ab impuro. Idem est separatio. Dixi ante, separationem interdum generaliter accipi, specialius in hoc tractatu. [note: Separatio laxior est purificatione.] Et sit purificatio perseparationem quidem; sed non omnis separatio purificat, hoc est, aliena seu feces sordesque tollit. Est enim quaedam etiam partium essentiae purae. Sed haec parui sunt momenti. Volui autem te consulere etiam in minimis. Nam non ignotum est, tyroni obstare vel atomon. Tu bene facies, si mentem mihi tuam aperueris. Vale.



page 361, image: s361

EPIST. LXII. DE CALCINATIONIS NOTATIONE et diuisione. AD VIRVM CELEBERR. D. LAVRENTIUM Scholtzium Phil. Et Medium Vratislauiens.

MVLTAS inuenias., Vir celeberrime, qui iudicia virorum doctorum a se excepta, tanquam thesauros ita custodiunt domi, vt ad publicum emolumentum vix quicquam praeter inanem ex aliena sapientia ostentationem, gloriationemque plus quam Thrasonicam peruenire possit. Conscij illi inopiae suae aliena se commendant non sine temeritate copia. Tu, si quid iudico einsmodi occultatorum es dissimilimus. Laudi enim tibi ducis e tenebris latibulisque suis optima quaeque in lucem producta palam ostendere, et quo tu delecteris, idem communicare omnibus, ostendens praeclaro isto facto quo modo sit in conuersatione mundana vita transigenda. Diem fortassis supersumus, et auocamur. Si nihil relinquimus praeter vanam ostentationem et inuidentiam, quales viuendo nos fuisse protestamur ipsi? Mundus expectat rogum vltimum, iam iam imminentem, quid magni habet illud plus quam Eleusinium silentium? Nonnulli adhuc stultiores, enim videantur nihil scire arcanorum, magnis cum nugis maiores


page 362, image: s362

vendunt inanitates. Vnum quodque pumilum ipsis est giganteum. Id extollunt, exornantque verbis quantum queunt: scilicet montes parturiunt. Cum qu fortuna incauti sunt deprehensi; cinabarim vulgarem vstulatam pro maximo secreto, summo exposuerunt precio, compilatores profecto tanti, vt omni furto crimen admittant maius. Paracelsici proponunt fumos perplexitate verborum infumatos amplius, inquinatosque. Sed scribunt sacra sacris. Destinemus illis anticyram, donec excocto per helleborum furore ab execrabili vitio ad sacram reuertantur humanitatem. Sed missis istis tuum studium, Vir praeclare, comprobari sapientibus satius est. Si quid in me est, vt alacriter pergas, oro obtestorque. Mihi enim sis incommendatus, placuit literarium commercium instituere, et te illis adiungere, quorum in re medica ante alios (mihi quidem iam in vita quodammodo notos) spectata est industria diligentiaque et fides. Soleo cum ipsis de chymicis colloqui, et sententias, proposita primum mea, interrogare. Spero enim ita coniunctis copiis nos tandem veram chymiae artem constituere, vtilemque tyronibus medicis informandis, extortam e manibus anicularum et fumivendulorum plebeiorumque hominum reddere posse. Te chymiae imperitum non esse arguit labor


page 363, image: s363

tuus praeclarus. Non itaque indignaberis, si de illa ipsa tecum quoque agam, et quidem de quodam eius opere, quod calcinationem vocare vulgo solent. Calx quid sit, ignotum nulli est, nisi cui pene omnia. Graeci [gap: Greek word(s)] , indigetant. Opera non quae ad hauc tendit, calcinatio est, a fine sicut alij motus apud philosophum, appellata. Graece fortassis diceres, [gap: Greek word(s)] voce Hesychiana, quanquam signet etiam inductionem per calcem, et calcem non omnem, sed quae ad opera tectoria expetitur. Generalior vox est [gap: Greek word(s)] . Quid si ergo appellemus [gap: Greek word(s)] ? Amplitudo significatus apud quosdam latior est, apud quosdam contractior. Gebro calcinantur mineralia tantum, corpora nempe metallica et spiritus. Plinio et aliis aliud calx, aliud arena, cinis. Calx ex lapidibus exustis, vt incendatur aquis, videtur apud ipsum intelligi. Materia eius, silex, marmor, lapides albi, varij, gypsum, testae animalium, etc. vnde arenatum, marmoratum, et omnino tectoria. Chymicis est calx ouorum, lignorum; calx mercurij, calx ferri pro croco Martis; et omnino subtilissimi pulueres arte facti, calcis nomen apud ipsos merentur. Omnis est ex misto corpore terreo. Omnis fit vel humido absumto,


page 364, image: s364

siue in totum, siue quoad redigi in atoma et impalpabilia, vt loquuntur, possit; vel fathiscente compage, solutaque continuitate. Et vel sub stantialis nexus diuellitur, vel solida saltem partium minutarum [gap: Greek word(s)] , ex quibus corpora conflauit Democritus, chymico principio confisus, cohaesio tollitur; et hinc est reuocabilis, seu reductilis corpulentia, (quanquam in quibusdam satis difficilis;) illinc non est. Quaedam etiam calcinantur sola per se; quaedam accessu additamentorum validius absorbentium aut dissipantium colligantem humorem. Sed cum multa sit distinctio, quid tu de hac censes, quam oculis nunc exhibeo tuis? Putasne tolerabilem in arte esse, an repudias? Calcinationem aliquam dico naturalem, quae fit per putredinem, relicta tandem [gap: Greek word(s)] , vt loquitur philos. [gap: Greek word(s)] . Aliquam voco violentam. Hanc subdiuido in calcinationem simpliciter dictam, et contusionem, seu puluerationem per [gap: Greek word(s)] , siue fiat mol, siue pistillo, siue [gap: Greek word(s)] in marmore, etc. Vnde etiam modo farina, modo puluis Alcol et aliter nominatur [gap: Greek word(s)] . Catachrestica haec calcinatio est, ideo fortassis admittenda, quia chymici per hanc quoque calces suas quaerunt. Coeterum calcinationem simpliciter vocatam aio fieri modo


page 365, image: s365

per aquas, modo per ignes. Per aquas fit corrodendo, vel diluendo; corrosio aquis vtitur mineralibus, vegetalibus, mistis. Quae perignem, seu calorem siccum peragitur, aut comburendo perficitur, idque vel sublimando vel praecipitando, vt fiant seu cineres vegetalium, seu calces mineralium; hocque seu statim, seu interuentu postea aliorum, aeris, aquae, mallei, molae, etc. Aut perficitur sine combustione (vti negatione, quod alis vitiosum est, necessitas cogit; mallem dicere affirmate si possem commode) per fusi dispersionem; aut indurationem, per vaporem, vel admistionem friabilis. Puto me omnem calcinandi modum comprehendisse. Si quid subterfugit; ignoscatur angustiae, inopiaeque experimentorum. Et quid prohibet, vel suam tenuitatem, ruditatemque palam fateri? Ideo scribo doctis, vt erudiar. Hoc addo quod qui calcinatione vti velit, eligere debeat suo operi conuenientem. Nam non omnis omni est apta. Admonebit autem artificem vtendae calcis ratio. Alij tractatui reseruo singularia. Edam illum, si Dominus voluerit. Interim tu bono animo ista accipies, et valebis. 20. Nouemb. anno 1594. Rotemburgi ad Tubarim.



page 366, image: s366

EPIST. LXIII. DE QVIBVSDAM DISTRIBVTAE CALCINATIONI obiectis. AD VIRVM CELEBERR. D. LAVRENTIUM Scholtzium Phil. Et Medicum Vratislauiens.

NON displicere tibi, Vir ornate, in superioribus literis adum bratam calcinationis distributionem, nisi fallor, iudico. Qua enim es humanitate, etiam parua diligentiae vestigia non fastidis nec auersaris. Atqui opponi quaedam posse praeuidi ipse. De his itaque aliquantulum te monendum statui, enim me praefractum meorum amatorem aut improuidum arbitrte blateronem. Generali axiomate scripseram, mistorum esse calcinationem, non autem simplicium. Resisti huic potest nomine duplici. Cum enim continuorum solidorumque comminutionem in calcinatione ponam; necesse est me elementis continuitatem subtrahere, quo facto, quomodo erit vna aqua; vnus a terra aer ad coelum vsque? Qui fiat, vt terrae propria sit soliditas imperspicua? Deinde si mistorum est calcinatio; fit autem haec vno modo per naturalem putrefactionem, cuius finis est sicca terra, qui fit vt philos. putrescere dixerit aerem, aquam, terram? Aut simplicium quoque erit calcinatio, aut non omnis putredo naturalis relinquet [gap: Greek word(s)] . De igni, aere et aqua simplicibus respondere


page 367, image: s367

cuiusuis est. Non enim omnis continui solidique est [gap: Greek word(s)] . De terra pertinacior est controuersia. Disseram verbis philosophi. Non interminata terra est. Neque enim [note: Terra [gap: Greek word(s)] quidem simplex ponitur; at ratione alioruns non existit sola, nisi par ticulis aliquibus modo arte, modo naturam segregatis.] diffluit. Terminantur itaque partes eius, quas quantitatiuas vocare solent. Iam autem terminatio, humidi passio a sicco est, agentibus calore vel frigore. Quid ergo obstet quin etiam in simplicicate sua terrae aliquid largiamur, quod satis sit [gap: Greek word(s)] , humiditatis? Vnicum in humore vinculum corporum quaerunt. Nisi ergo simplex terra est aridissimus, isque adeo minutus puluis, vt ad sensum indiuisibilis sit; humor ei est addendus. Satisfactum primo puto. Secundum soluit elenchus [gap: Greek word(s)] . Non simpliciter putrescunt illa, sed [gap: Greek word(s)] quatenus commistum quid est. Itaque si quid in aqua et aere est terreae concretionis; id exire inde potest putrefactione, et pro cinere relinqui. Verum enimuero etiam hoc quaeri potest, cur diuersa confundantur principia in eadem re. Genericum quid est calcinatio, tractaturque artificiose, seu quatenus est artis chymicae operatio quaedam praeter [gap: Greek word(s)] inserta ei vidaetur natura. Sed salua res est; ars hc est pro principaliter foris agente in illis quae alias sic et isto tempore per naturam non fierent. Natura officium sustinet instrumenti, quo operatur chymicus tanquam [gap: Greek word(s)] . Talia in artibus


page 368, image: s368

multa eueniunt. Grauia sponte [gap: Greek word(s)] deprimunt; leuia eleuant. At his vtuntur in extrahendis e maris profundo nauigiis; illis in libripondio artifices. Non itaque confusa principia sunt; sed modo quodam suo adhibita, et vt loquuntur, subordinata. Nec refert quod in morborum cura dicatur, [gap: Greek word(s)] , statuaturque medicus minister illius [gap: Greek word(s)] . Principium motus ab arte est. Itaque etiam artificiosa nominatur medicatio, vel philosopho teste. Ad hunc natura se habet tum [gap: Greek word(s)] , tum [gap: Greek word(s)] . Pars enim aliqua affecta est, quam necesse est contrario affici ab artis auxilio. [gap: Greek word(s)] interior in actum prouocata recte, recte opus perficit. Rector sane, recto dignior est. Videant qui in istis operibus [gap: Greek word(s)] naturam ponunt, enim honorem artis prostituant. Tunc domina et princeps agendi natura est, cum ipsa [gap: Greek word(s)] sanat; quae sanatio a philosopho tunc etiam appellatur naturalis. Quicquid generatur sponte, motus causam ad substantiam intrase habet. At nihilominus solis asscribitur calori; et sic dicitur sol et homo gignere hominem. Sed nolim litigare cum his qui diuersitates considerationum praetendunt. Non sum nescius, ita quiduis ferme defendi posse. Leuius istud obstaculum est, hoc grauius. Nescio enim quis intonet de chymicorum choro, multa in diuisione posita, calcinationi


page 369, image: s369

non deberi. Qui vero istud? A fine nempe scopoque operationis nomen trahit opus. At quae producuntur secundum dictos agendi modos, non calces vocantur, sed modo cineres, modo turbith, alkool, alkali sales, flores, praecipitatum, sublimatum, tincturae, etc. Quae ergo imprudentia est, inquit, diuersas operationes in vnam commiscere? Quae temeritas? Ego vero adeo confusum nihil velim, vt etiam perspicuitatis gratia distinctionem proposuerim. Si iudicio bonorum bona sit, me bene docere confisus fuerim. Quid tum autem postea, si eadem operatio per [note: Calcinatio a praestantiore dicta reliquas operationes similes complectitur.] se cinerem; [gap: Greek word(s)] calcem producat? Accommodat se ad patientis naturam. Fateor calcinationem a fine quodam vno dictam; sed et hoc diffitendum non est, in genericis eiusmodi similitu dines et congruentias [gap: Greek word(s)] obseruari. Itaque genericus fit nominis vsus, qui alis etat simpliciter nempe specialis. [gap: Greek word(s)] et praestantia vnius non raro tibi subiungit reliqua, illisque nomen donat. Nec desunt chymici, qui crocum Martis, crocum Veneris et similia vocarint calces. Quid si dicam a fine quidem [gap: Greek word(s)] esse; in re vero ipsa formam spectari potius? Eadem operatio erit in forma generica quiduis sane per eam prodeat, non obstante nomenclatione. [gap: Greek word(s)] dicta ab auro est. At aurifex saepius tractat argentum. A potiore, inquit, vulgus fit denominatio, sicut ecclesiae vocabulo per


page 370, image: s370

se quidem euocati electique a Deo desisignantur; et frumenti nota, id quo frui aliqui possunt animalia; sed tum ibi in mundo inueniuntur neglecti, tum hc carduus et spinis horrens paliurus acutis, lappaeque tribulique et infelix lolium cum auena sterili. Tandem etiam omissum quid in tabula aliquibus apparere possit. Coctione, elixationeque mel, resinas, succos et alia tandem in calcem redigunt. Vbi calcinatio per elixationem? Extractione item fiunt capita mortua et cineres. Haec quoque non apparet in diagrammate. Nolim me hercule omnes atterere nodos, et soluere sophisticationes. Elixatio remotior opera est, possetque ex arte etiam sine illa res calcinari. Si illegitima forent admittenda, [note: Quaedam calcinatio [gap: Greek word(s)] , quaedam [gap: Greek word(s)] . Nec quaeruntur calces eorum quae aliavia bene praeparari possunt.] quid non assumendum esset? Artes spectant compendia, [gap: Greek word(s)] ; dispendia fugiunt. Elixatio siccitatem aliquam praestat, vt in terebinthina; sed assatio, et tostio concurrunt. Inde tritio. Si velis Comburere; inuenies in tabula opus propinquum. Si nolis contentus esse responso, age etiam [gap: Greek word(s)] , lotiones, et similia reuocemus ad calcinationum modos. Volui haec iudicio tuo proponere, Vir praeclare, vt eo felicius, minusque laboriose sententiam dicas. Tuo acumini committo reliqua. Non eris patronus instrenuus. Vale.



page 371, image: s371

EPIST. LXIIII. DE CALcinatione naturali per putredinem. AD PIETATE, ET RERVM VSV pollentem Virum D. Laurentium Scholtzium philos. Med. Vratisl.

NON nego, Vir praeclare, putrefactionis vsum in chymia esse diuersum. Scio enim artifices ingeniosa administratione eius, non calces tantum et cineres, sed et alias essentiae partes ex misto prouocare, quod si, abique violenta corruptione praestandum est, naturae certe auxilio fieri debet. Soluit illa misturam seruatis, diligentia artis, partibus. Itaque conuenit in extractione elementorum, non quidem omnino primorum: Quid enim magni esset in arte praesidij, si vbique obuia elementa coaceruaret? [note: Elementa chymica non sunt Vulgaria illa.] Sed cuiusque generis, et certo modo iam affectorum. Potest ergo artifex si calces primario quaerit seruata mistura, alio vti modo. [note: Chymicus aliquando essentiam totam quaerit in forma calcis; aliquando partem terream.] Sin calcem solam simplicemque ad hanc perueniet sublatis segregatisque elementis reliquis, et hoc per combustionem. Quod si non ita temere quicquam negligit, quod vsui possit esse; secretis asseruatisque reliquis, calces obtinebit tandem. Et hc iudico putrefactionis opus praesidiumque implorandum. Quae vero ratio sit putredines procurandi; ex natura discendum est.


page 372, image: s372

Ars adminicula et agentium patientiumque accommodationes, et vasa praestat; obseruat tempora; principia, media, fines; attendit discrimina mutationum, aufertque et addit quae oportet. Sed quid obstat, quin de natura aliquantulum colloquamur? Vocatur putredo naturalis, a principio nempe interno. [note: e. Gen. an. I.] [gap: Greek word(s)] (inquit philosophus) [gap: Greek word(s)] . Oporter internum principium ad misti solutionem dispositum esse; idque in materiae appetitu est, dum ex quo quid natum est, eodem aspirat rursum. Non enim in totum pereunt omnia, sed manet determinatio ad prius; prout tamen mutatio propior est vel remotior; ita procliuior vel minus est propensio. Artifex minus prope disposita, ingenio suo apta reddet. Sed cum in potentia sit [note: In putredine ed ponendum est quod putrescere potest.] putrescens primum; neque quicquam se ipsum moueat a potentia in actum; mouens externum requiritur, quod tunc in efficientis ratione habemus. Hoc a philosopho in putredinis descriptione vt et a [note: Adhibendins agens exter num.] Galeno non est praeteritum. Ille inquit; [gap: Greek word(s)] . Hic autem: [gap: Greek word(s)] . A calore


page 373, image: s373

et humore internis constitisse mistum, putredini obnoxium, fatentur; sed nominant, Aristoteles quidem saltem calorem quo principaliter moto, consequitur putredo in toto misto, qui calor insideat humido primaeuo vna cum calore exhalante; Galenus autem totam sub stantiam, atque ita formam exprimit propius; philosopho principia mouentia ponente in materia, vnde facile dependet passionis ratio. Qui ergo velit procurare putredinem; illum oportet agentem foris calorem adhibere, eo gradu, vt potentior quidem sit interno; at non vi destruat, sed naturaliter paulatimque educto calore congenito humorem absorbeat naturalem; quod dum fit, putrefactio est in actu; in fine tandem emergit calx quaesita. Hoc attendunt maxime illi qui lapidem philosophicum fabricant. Cum autem externus ille calor dicatur [gap: Greek word(s)] [note: Humor calidus adhibendus, nisi resper se abundat humore.] esse; aerem quidem intelligunt communiter; sed artifex adhibebit etiam aquam calidam, quae tamen segreganda rursus est; si calx extrahenda. In igni putrescit nihil: nec in terra simplici. Cum enim non vi, sed naturaliter soluenda compages sit, et terminus, qui erat a sicco tollendus; siccum abundare non debere manifestum est. Atqui aestiuis solibus putrescunt cadauera? Interuentum [note: Praeter humidum substantisse in animatis aluid duplex.] humoris prae sicco valentis fieri dico. Humor autem in illis est tum elementarius,


page 374, image: s374

tum alimentarius; qui si desit, non putrescunt, sed torrentur. Mirabile autem est, quod putredo dicat euocatio caloris a calore externo. Secretum sibihinc extruxerunt [note: Non quodnis in quonis humore putrescit.] chymici de familiaritate rerum. Cum enim calor calori consentiat secundum genus; neuter autem sit a materia separabilis; opera danda est, vt etiam materiae sint analogae. Atqui simile seruatur simili? De intus assimilato [note: Cum per lapides causticos et sarcophagos procuratur corruptio, putredone est?] secundum substantiam id est. Si alterum foris est, et ad se vocat confine determinatumque: deinceps sequi corruptionem necesse est. Euocatur itaque vt cum suo bono seruetur; sed ex accidente fit corruptio. Nihil enim ideo perit, vt corruptio sit, sed vt substantia et generatio. Galenus cum totius substantiae corporis meminit; videtur putredinis subiectum facere item calorem et humorem proprium, ita vt finis omnium sit [gap: Greek word(s)] . Sed manifestum est rem mistam putrescere non secundum partes sed secundum totum. Si enim partes ipsae quoque putredine interirent, [note: Hinc apparet cur nullum perse simplex possit putrescere.] chymicus philosophus non assequeretur optatum, neque educeret elementa, quitamen reuerti ex composito, enim Galenus quidem negauerit. Itaque totius substantiae est, quatenus dissoluitur eius mistura eo modo et ratione, quem delineauit Aristoteles. Quomodo [note: Calorinsitus an possis putrescere.] calor insitus dicatur putrescere a calore externo? Sed fortassis Galenus calorem accepit pro substantia composita ex aereo humico


page 375, image: s375

et calore aethereo vitali, vt volunt. At nec haec putrescunt. Quo modo enim educatur balsamus integer? Quo modo ex putredine gignantur animalia, non [gap: Greek word(s)] , sed determinata? Omnino dispiciendum est, enim Galeno Galenum committamus, si eum aliter, ac philosophus explicauit, intellexerimus. Cum itaque dicit putredine totam substantiam ferri [gap: Greek word(s)] , non accipiamus singulas seorsim partes, sed totum qu totum, ita [note: Sed qui tunc essentias tetorum colligent? 4. met. 1. et 12.] vt eius mistio et temperamentum solutum sit, et non amplius maneat id quod ante fuit. Exire autem extali putrefactione, vt Arist. inquit, [gap: Greek word(s)] , seu vt alibi, elementa; manifestum est vtrique. Humor aperte ponitura philosopho; isque cum calore. In his potissima sub stantiae vis est. Itaque studiose a chymico obseruatur et retinetur. Duplex autem est; aereus et aqueus. Ex his fit is qui [gap: Greek word(s)] inest, vt intelligamus in mistis esse alium quoque posse, qui non sit ex ratione miscentis naturae; sed assistat potius, vt est alimentarius, vel foris ingressus, qui tunc fit medium putrefactionis accedente calore. Terra autem relinquitur. Nam ex his duobus materia corporum constans erat, vt ait philosophus. Notabit hc obiter chymicus, quando adhibenda sit putrefactio, nempe tunc cum essentiae partes quaerimus, non cum totam. Tunc enim saltem extractione vtimur. Et hinc pendet etiam


page 376, image: s376

macerationis terminus. Possunt tamen separatae partes iterum coniungi, sed non prodibit crasis prior. Et haec est contemplatio rei per se. Adminicula, vt bene fiat id quod cupimus, et non calx inanis exeat, sed suis praedita virtutibus; ad iilam rationem sunt instituenda. Itaque vasa idonea, calor iustus, et tempus locusque attendenda. Vas plaerumque est cucurbita vel aliud, operculo tectum et vndique conclusum, vt digestio recte fiat, nec calor euadat cum subiecto humido aereo, sed coagulatus intus retineatur, nisi quis hunc negligat. Calor balnei, aut fimi probatur. Tempus pro ratione fortis aut debilis mistionis, quae ex compage et soliditate experientia item ante facta facile spectatur. Itaque mensis philosophicus nominatur, nullo certo dierum numero constans; sed determinandus ex philosophi coniectura. Locus officinae est, enim motus ab impetu flatuum frigidorum, et aliis iniuriis. Adiumenta et praeparationes definiuntur item cuiusque singularis natura, quae pridem explicata est artificum praeceptis secundum quae est operandum. Vides, Laurenti, quam non defuerint principia chymica vetustis naturae interpretibus, quamque nihil pene habeat ars in hoc opere, cuius rationes non sint ab illis petendae. Vnde autem praeceptorum suorum exempla sumserint, singularis natura [gap: Greek word(s)] patefacit. Putredinis


page 377, image: s377

exempla nosmet ipsi saepenumero circumferimus. Spectamus diffluere exulcerata membra nostra in ossibus deprehendunt Gallicani suam cariem seu calcem tandem: in carneis cineres, et pene fauillas. Quorsum enim illa bituminosa quae in apostematis inueniuntur? Sed ingrata haec sunt lectu. Qui [gap: Greek word(s)] in se non animaduertit, et cinerum fere expressum typum in purulentis excretionibus, farinae modo apparentibus, in elephantiacis, scabiosis, in squamoso capite et aliis; is seipsum ignorat. Nec cognouit idem quae in sacris extant, vbi homo cinis vocatur et terra, non generationis tantum respectu, sed et corruptionis. Veteres rogi certe testantur locum habere calcinationem violentam; nostra sepulchreta, quanquam AEgyptii omnes machinas ingeniaque in conseruandis cadaueribus absumserint, tamen arguunt putredinis finem, cinerem, seu [gap: Greek word(s)] . In plantis, quam saepe vastae arbores a ventorum turbinibus circumactae euersaeque in lucorum solitudinibus computrescunt, calcinanturque? Esculenta inde animalibus potissimum petuntur. Quo pacto haec intra ipsa partim, partim proiecta corrumpantur dictu notius est. Cossi et pythiocampae cariem gignunt, quae quid aliud est quam calx lignorum? In fructibus siccioribus cernas eandem; licet et in humidioribus, sed longiore interuallo.


page 378, image: s378

Ibi difficilior est origo putrefactionis; at calx citius exit. Hc putredo promptior, sed alienum humidum non tam cito cineres exhibet. An vero intra animalia vim quandam patiuntur? Lis hc mihi surget non contemnenda. Concoquuntur enim intra ipsa alimenta. Concoctio putredo non est, vel ipso philosopho teste, qui huius finem statuit generationem; illius corruptionem et stercus. Ego quidem tuam hc imploro industriam, Laurenti. Si me vrserit quis te absente; in omnia me vertam miracula rerum, et exitum capturae quaeram. Consolatur me philosophi illud [gap: Greek word(s)] . Quod autem ettiam [gap: Greek word(s)] sint exempla huius calcinationis [gap: Greek word(s)] ; indicant glebae AEgyptiacae, ex quibus putrefactis fiunt mures relicta superflua calce. Et ex putredine gigni animalia generatione aequiuoca, multis in locis attestatur, philosophus: [gap: Greek word(s)] inquit in meteorologicis. Et hoc consentaneum est. Sed vbi finis [gap: Greek word(s)] ? Dicam etiam hc [gap: Greek word(s)] . Quod abscinditur relinquiturque siccum; puluis et calx est. Sed euidentiora restant. Marmora et calcarios lapides alios fathiscere diuturnitate, monumentorum testatur interitus. Friabiles primum fiunt lapides fracta duriciei [note: An lapides putrescant.] compage; inde in cineres desidunt. Causam referas in humorem aereum, aqueumve corrodentem


page 379, image: s379

non in putredinem naturalem. Equidem, si quid philosophis credimus, putrefactione dissolui etiam saxa necesse est, cum sint mista. Praesidia et [gap: Greek word(s)] differunt. Quid tum postea? Comederunt pro farina tabem lapidum quidam. Calx illa fuit ex putrefactis marmoribus, aut marga, aut calcariis, aut gypseis enata. Arguit fundamentum sabulosum; ad quod cum peruentum est, arenae vetuerunt vsum. Portentum istud dicam, an felicitatis signum? In obscuro est interpretatio. [note: Serpentibus dictum est terra vesceris: hominib. Vero: comedes herbam agri et post etiam animalia munda.] Vtinam enim gens nostra ad eas perueniat angustias, vt etiam excisas rupes vorare cogantur. Ne nimium absit sepulchrum; in viscera condimus lapides, deteriore scelere eorum qui cum vino comminuta vitra deglutiunt. Intra terram computrescere multa, mephitides, et charonaei auernique conuincunt foetores. Reperiuntur apud manes calcinata, putredine multa; egeruntur saxa contactu aeris fluida, et digitorum attritu in calcem abeuntia. Tot colores effodiuntur. Non oens sunt terrae primariae. Putrescentium lapidum, succoque tinctorum sunt reliquiae. Reuertere ab inferis ad neptunum. Neges hunc totum putrescere; at [gap: Greek word(s)] non neges. Exhauri humiditatem; cinerem calcemque inuenies. Mitto aerem; ex quo atoma [gap: Greek word(s)] putredinem eius arguentes, descendere pridem agnouit Hipp. Ita se habet natura. Contemplare praeterea artificia exoterica. Non deerunt agricolae


page 380, image: s380

qui stercora sepeliant, et margas seu argillam, indeque pinguedine in frumenta translata, agrorum augeant calces. Eundem finem sortiuntur plurima defossa. Sed abrumpo haec tandem. Rarius vtuntur chymici putrefactione, calcium grati; frequentius solutionis et elementorum, extractionumque ergo. Quanquam qui in extractis vtitur putredinis voce, is aut perperam agit, aut abutitur nomine. Tu vale, et vt plurimum prodesse mundo possis, [gap: Greek word(s)] sandapilam longum fuge.

EPIST. LXV. DE CALCINATIONE per tritionem AD VIRVM SPECTATAE INDVSTRIAE et eruditionis D. Laurentium Scholzium Philos. et Med. Vratislau.

[gap: Greek word(s)] , inquit Philosophus. Quid itaque de violenta calcinatione sentiendum sit, Vir praeclare, non puto ex tripode cognoscendum esse. Principium violentiae externum esse, patet. Foris enim aditum sibi per vim molitur, corrumpitque et destruit obstantia repagula, donec obsessum veluti oppidum perfractis muris, sepimentis dissipatis, et fossis expletis per vias patentes intret, vastetque sacra et profana, vt inde nihil residuum sit, nisi incendiorum


page 381, image: s381

sputa, fauillae, et excrementa, cineres, calcesque. Violentiae istius ex parte fructus etiam sunt lapidum contritorum vi balistarum, et tormentorum mutariorum pulueres. De his parumper me balbutientem auscultare quaeso enim graueris. Contritio, seu [gap: Greek word(s)] non est vniusmodi. Non dico illam Theologicam cordis compuncti, fractique male factorum conscientia afflictionem; sed hanc nostram Philosophicam. Iubent conterere lapidem; sed non contritione violenta, qualis [note: Contritio catachrestica] perficitur variis instrumentis: Fieri enim sine manibus, affrictu, et contusione affirmant; Sed quo pacto id quod putrescit, soluta compage, in minimas compositionis suae particulas et ramenta discedit, vt nihil restet ad sensum commistum. De hac tritione memini me tibi alis scribere, cum de putredine disputaui. Quae iam spectatur, impulsu fit violento, soluitque non commisti principia, sed soliditatem [gap: Greek word(s)] non materiae et formae, sed partium quantarum in corpore, quarum vnaquae que mista adhuc est. Tendit ergo ad subtilissimos, et impalpabiles pulueres, quos si digitis experiaris, nihil inuenias asperi, aut resi stentis, sed omnia in exactam farinam comminuta, leuigataque, ad similitudinem calcis marmoreae. Quo pacto perficiatur, quaeque sit eius administratio, patet vulgo. Mola frangunt quidam; alii tundunt, et circumactum cursoris


page 382, image: s382

in porphyrio leuigant; vnde [gap: Greek word(s)] dici [note: Hoe notandum. Elutio per aquam, vt terrae sigillaetae siunt.] opus possit. Aliquando, si excensilis res est, malleo diducitur; indeque addito sale siccissimo teritur laboriose. Trita vel angustissimo excernuntur cribro; vel aqua eluuntur. Valet in friabilibus, et lapidosis potissimum, quibus accenseantur etiam succi minerales: quanquam quae dissolui et liquefieri possunt, aut humore absumpto comburi, aliis elaborentur modis. Quaedam inliquore teruntur vt continuitas fathiscat simul attritione et dilutione. Haec ratio in metallis vsitata est. Vna enim eademque opera, lauantur, teruntur, segregantur, et excernuntur. Aliqua praeparantur combustione; vel tostione, aut siccatione. Sed nolo inhaerere plebi notis. Qui exempla foris desiderat:

Prostratas arces, iactisquod ceraunia telis
Fulminis aspectet. Glebas contundere rastris
Rustica turba solet, frumentaquod frangere saxo.
Nec paruus labor est gypsiminuisse flagellis
Ramenta, atquod manu pilas agitare sequaces.
Quin etiam aetnaei magno molimine fratres
Ferramenta vrgent, vastisquod incudibus aera
Exagitant: florum volat atro turbine nimbus.
Est et pergamei sententia dici magistri
(Quanquam illam ridet Paracelsi factio inepti)
Conterere, in quod leuem lapides differre polentam.

Sed quo me rapit ardor pierius? Pene oblitus eram loquendi genus simplex et planum.


page 383, image: s383

Vndecunque petantur contritionum exempla; sciendum est, calces non vocari cum quouis modo quid comminutum est: Aliud enim arena est; aliud buccella et ramentum: aliud cum pingues terit area culmos, aliud cum teruntur subiguriturque vnguenta et alia liquida: aliud calx et cinis; sed cum exacte leuigatum diductumque id quod siccum aridumque est. Interdum tritio coniuncta est aliis modis veluti dissolutioni et corrosioni, siue praecedat siue comitetur. Sed agnoscitur ratione propria, metaphoricas tritiones recensere, praeter rem et superuacaneum est. Tu vale, et ad omnem violentiam animum in virtute constantem infractumque retine conseruaque nec conteri tuum erga bonos fauorem permitte. Vale iterum. 21. Nouembr. Anno 1594.

EPIST. LXVI. DE CALcinatione per aquas. AD VIRVM CLARISS. ET DOCTISS. D. Balthasarem Brunonem Philos. Et Med. aulae Onolsbacchianae.

QVAE de antassyluanis, et amicitia tibi mea comparanda, ad virum ornatiss. D. Hieremiam Sergium collegam, erudite Bruno, scripsisti, magna cum voluptate cognoui. Quem enim non iucunde afficiat tam honorificum iudicium? Quis non accessum amici tam praestantis sibi gratuletur? Ne me quaeso ab humanitate tam alienum


page 384, image: s384

finge, quin summorum virorum fauorem obuiis amplectar vlnis, vltroque si queam, ambiam. Grata mihi, et, vt me erudiunt exempla eorum quos tua familiaritate vsos noui, iucunda erit amicitia tua; erit et constans synceraque, et eo viuacior, quo compendiosius potest, si conniuere velit, excitari. De Assyluana vanitate quod scribis, non quidem cognoueram ante editionem latinam, neque in secundum impresso libro tui extabat mentio: postquam autem tertiatum (vt rustice loquar) opus est, et inter alios etiam tu annotatus, cognitam historiam non praeterii. Lingua enim patria denuo prodiit censura mea, in qua non tantum vltimum (spero enim fore illum Assyluani foetum postremum) sum secutus exemplum, sed et quae octernionibus duobus confutaturus obiecta omnia quorumuis temporum, etiam futuri, ille in publicum dedit. Hc, quod auditione cognoueram, de digito pedis tui adieci. Tu non succensebis in veritatis patrocinium etiam tuum conscriptum esse nomen, coactasque copias. Sed de his suo loco plura. Nunc, quoniam in amicorum numero, tabulaque scribi concupiscis, initiandus mihi es Charitum sale, et [gap: Greek word(s)] poculo honorandus. Versor in chymico tyrocinio. In hoc vt exercear plenius, amicos adeo, cumque illis de aliqua confabulor parte, sperans me illorum sapienti


page 385, image: s385

peritiaque adiutum tandem ad culmen euasurum. Tu me venientem nec auersaberis, nec repelles. Calcinationem quam appellent artifices, non est tibi obscurum. Mult circa eam elaborant industria, eaque tam arcana interdum, quam subtili. Omne pene elementum in subsidium vocant, teruntque robustis terrae ponderibus; corrodunt dentibus neptuni; Vulcani comburunt incendiis, tandemque in aere in tabem resoluunt, cineresque et calces inde existentes gloriose, quasi in triumpho ostentant. De reliquis quidem artificiis alias; nunc mallem de calcinatione per aquas experiri. Tu enim posse fieri putes vt tam fluxile corpus, tamque terminabile et fugax quicquam in calces comminuat? Imo ipsum leui iniuria protinus diuiditur, et cum delabitur coelo subeunte aere, etiam in minimas differtur [gap: Greek word(s)] quas [gap: Greek word(s)] vocant. Atqui i stud tamen euenit. Euidentia factorum confessionem exprimit, tanquam eculeo, tormentove. Vidi, qui irrorantes humorem aqueum e vestigio in minutissimum puluerem solidos verterent lapides. Nulli malleo vis tanta; nulli fulmini, si humanis agantur manibus. Sunt autem illorum lapidum quidam praeusti fatigatique ignium violentia; quidam nexu debili, et raritate substantiae facile imbibunt humorem seque praebent totos, non aliter ac ebria sileni turba


page 386, image: s386

in antro se pueris exponit. Ita Glebae marcescunt quanquam ferrum duricie prouocauerant; ita concretum sabulum. Diffluunt in aqua sales alumiuaque, dumque coagulantur vicissim, minutissimis redeunt granulis, si tamen agitetur, quo prohibeatur vnio. Sed his exemplis non multum proficere me intelligo. Ambigunt enim, et acclinant ad terendorum classem. Illud succurrit grauius. Dicunt autores se calcinare sicca solummodo, terreaque. At qui muriam coquunt, cogendo producunt salis farinam tenuissimam? Hc mihi opus est tuo acumine. Video opus coagulationis. Sed enim fallor, perperam sal calx vocatur, cum farinae crassioris aut arenae enim teratur vultum prae se ferat, quasi ex granulis sensu notablibus constet, non ex leuore calcium. Cinerem [note: Primus modus calcinationis per a quam metaphoricus tamen potius.] autem non esse, manife stum est. Sit ergo primus calcinationis per aquam modus hic, qui imbibitione fit, qua leuiuscule concretorum dissiliunt claustra, et tenuissimam exhibent calcem. Secretior ille modus est, qui in ergastulis a seruo sugitiuo et ob id astringendo compedibus, quem Galenus noster ex consuetudine vetere, [gap: Greek word(s)] vocat, [note: II. per hydrargyrum] administratur. Sed non congruit nisi auro, argento, stanno et plumbo, tanquam naturae ipsius familiaribus. Nam liberari cupiens pistrino, subterfugia quaerit, et in ipsa praesentia comprehensaque ita se


page 387, image: s387

insinuant, vt vix per tormenta auelli queat. [note: Amalgama.] [gap: Greek word(s)] seu amalgama vocant aurifabri, cum argenti viui subsidio aurum comminuunt, et vt ipsi loquuntur, molunt. Inde existit tandem calx metalli, si hanc quaeras. Sed segreganda aqua vicissim est. Putant aliqui perfici hoc virtute corrosoria. Non istud penitus negauerim, sicut nec his, qui igne infernali reserari omnia metallorum claustra asserunt, restiterim pertinaciter; sed illa calcinatio est secretior, et non talem reddit, qualem iam volo. Modus hic per [gap: Greek word(s)] notisimus est, fitque sine corrosione saltem per minima se insinuante hydrargyro, et nexus continuitatis tantum disrumpente. Vbi expressus est, et in fumum abactus adhibita industria enim fluat metallum, aut iterum considat; quod facile cauetur, si agitetur subinde lignea rudicula, donec euolarit spiritus; calx integra eaque reductilis [note: III. calcinatio item per hydrargyron quae potius solistio per putrefactionem.] relinquitur. Prior calcinatio etiam naturas colligaras intime soluit, enim possit reuocari ad pristinum. Quanquam autem etiam per aquas acutas, et ignem ad eundem aspirent finem artifices; tamen et hic modus in arte receptus est, et si mihi credis, non omnis calcinatio omni operi est apta. Quae fit per mercurium, arcano lapidis fabricando congruit rectius. Sed dimitto diluta; ad aquas dentatas, quae dentes in ventriculo et


page 388, image: s388

[note: Calcinatio per aquae acutae.] ore gerunt, sicut astaci me confero. Variorum generum sunt aquae, vt Geber vocat, acutae. Est quae simpliciter appellatur fortis, qua vtuntur in metallis separandis, varie tamen pro metalli natura, et scopo artificis concinnata. Est Regia; quae regem metallorum, aurum nempe domat, eiusque soluit continuitatem, potissimum ope regii satellitis, vt Ganymedeae auis, seu aquilae, quem salem ammoniacum nuncupant; quanquam ab initio etiam ex edacibus, penetrantibusque vt cinabari, sublimato, sale ammon. vitriolo, sale petrae, aerugine et similibus soleat extillari. Administrationis modus hic simplex est. Fit in cucurbitula separatoria super cineribus calidis affundendo tantum aquae, quantum satis. Oportet tamen repetere vices. Nam non soluitur vno infuso totum. Citius tabescunt vires aquae, quam totum metallum fathiscat, nisi paucum et subtile seu valde sit attenuatum; et facilius citiusque argento et auro domantur reliqua. Vbi totum corrosum est; descenditur (loquor chymico vocabulo) affusa calida salsa. In argento aurifabri vtuntur vase cyprio, vel lamina iniecta, cui inequitat calx delapsa. Segregatur postea aqua; calx eluitur studiose per pluuialem, vel destillatam dulcem; siccatur et ad vsus reponitur. Qui auri calcem ad aurum vitae, vel turbith solis (vt falso


page 389, image: s389

[note: Plarunque [gap: sign for mercury] corallae tum pro auro vendunt.] appellant parachymici) expetunt; in catino triquetro ad ignem admouent, vruntque donec sanguineo refulgeat vultu. Sed hoc huc non pertinet. Quaeruntur autem calces etiam aquis aliis, siue mineralibus, siue vegetalibus, siue mistis. Galenus noster non ignorauit hanc calcionationem, cum per eam cerussam, aeruginem, crocum martis, et alia conficiat, quae etiam leguntur apud Dioscoridem, Plinium et alios. Vtitur autem Galenus vocabulo [gap: Greek word(s)] , dicitque dissolui ita metallum. Ex aquis istis sunt; acetum, succus limonum, et berberum; muria; oxalme, spiritus vitrioli, et salis; et aquae aluminosae chalcanthosae, salsae; aqua mellis exasperata suo sale; aqua ardens instigata sale fecum vini; spiritus tartari; ros; spiritus sulphuris, hydrargyrus, et plures aliae tam naturales, quam artificiosae; simplices mistae. Nonnunquam et simplex aqua erodendi vim contrahit, vbi ad subiectum idoneum peruenerit. Ita succus acerborum, vt agresta; succus pyrorum, pomorum et similium; item olea acria, caustica, et lixiuia, etc. quaedam [note: Biliosi, salsi, acidi etc.] comminuere in calces possunt. In corporibus certe viuentium non raro nascuntur acerrimi liquores, a quibus in farinam, cariem, aut teredinem, ossa et cartilagines saepe rediguntur. Est et vrina in eodem censu. Sed qui nam modus administrationis est? Loquor iam de immediata operatione, vbi


page 390, image: s390

aqua sine medio calcinandum tangit. Iniiciuntur in aquam vase forti, vitreo vel terreo contentam et clausam vndique. Aliquibus accedit calor, aliquibus non: quod facile ex natura agentium et patientium obseruari potest. Sinuntur in infusione donec vel pars vel totum sit euictum, pro scopo artificis. Calx ab integris abraditur, eluitur, siccatur, nisi tota sint comminuta, quod cum procurare animus est, attenuantur in laminas, vel lima in scobem ducuntur infundenda. Interdum non retinentur diu in liquore dissoluenda; sed intincta modo reducuntur, et suspensa in aere sinuntur computrescere, quo pacto cerussam parant aliqui. Aliqui illinunt saltem seu aquas liquidas pennae beneficio, seu in pultem coactas, quasi emplastrantes corrodenda. Sed tunc dispiciendum est de separandis ab emplastro calcibus, siquidem eas seruare consilium est. Interdum vaporantur duntaxat; aut sepeliuntur in his quae acrem habent succum vt in vinaceis, etc. de quibus soco loco. Quis autem possit omnes recensere ingeniorum varietates? Exploraturus assum, non docturus. Itaque enim poscas quidem a me [gap: Greek word(s)] . Volebam addere quaestiunculas quasdam. Sed satis ponderosa epistola est. Non es obruendus amoris primitiis. Cum proximo tabellario scribam plura. Vale, et in amore


page 391, image: s391

cum Deo constans esto. 22. Nouemb. seu postridie, quo tuas reddere D. Sergio volebam, sed absenti frustra. Anno 1594. Rotemb. ad Tubarim.

EPIST. LXVII. DE CALCINATIONE per aquas plura. AD VIRVM CLARISS. ET DOCTISS. D. Balthasarem Brunonem Philos. et Med. Brandenburg. Onoldinum.

REvspromissi sum. Oportet me fidem liberare meam. Scrib unt ex Auicenna aut potius magorum decretis Paracelsici, posse hominem alteri per phantasiam, se communicare, certoque siderum positu ita intendere mentis aciem, vt alter in quem se dirigant, simili in intellectu moueatur motu, cognoscatque quid cogitet ille [gap: Greek word(s)] . Quin et vicissim posse alterum inuolare in pectoris tabulatum [gap: Greek word(s)] , indeque tanquam nouus Prometheus ex Vulcani Mineruaeque officina ignem artificiosum, rapere sibi alterius meditationes, et quid animo voluat penitiore, contemplari. Dicunt Scotum quendam ita cognouisse, quae clam scriberet imperator. Qu non se extendit prouehitque vanitas? Ego vero praeripere cogitata etiam sine astris, et directione cabalistica seu potius melancholica et furiosa, possum. Cum enim de calcinatione per aquas corrodentes disserui, auram quandam ab animo tuo huc appulsam, sagacior [gap: Greek word(s)]


page 392, image: s392

[gap: Greek word(s)] deprehendi, quae ita cogitantem te indicauit: Quid vero, animus dicebat tuus, an omnia debentur aquis? Nihilne aeri? Nihil sarcophago Plinii lapidi? Nihil salibus? Nihil pulueribus, vnguentis, emplastris? An non vel tonsorum collegia phoenigmos, et ruptorios concinnant lapides, et smegmata, quibus tanquam igni consumunt inque cineres redigunt carnes? An non septica sunt solida? An desunt flammulae, ranunculi, euphorbia et similia, quibus item absorpto humore in cineres deducunt multa? Non desunt dipsadum biles venenaque; non arsenica; non sputa tabefacientia; non sanguines. An non oportet praecipientem dicere [gap: Greek word(s)] ? Haec tu tunc mihi videbare penitus in penetralibus pectoris stomachari, et forte temetipsum fugit motus ille, qui meam sagacitatem non potuit latere, multo nempe feliciorem Paracelsicis, vt qui hos vixaudito nomine intus et in cute possim internoscere, et pro vanis impostoribusque habere. Sed mi amice, enim indigneris, nec succenseas inopiae paupertatique meae. Tuo me subiicio iudicio. Tracta ad libitum. Si tamen cum pace amicitiae fas est dicere quae apparent vera; negauerim ista a me comprehendi debuisse, propterea quod ab arte chymica exulent vagenturque circa seplasias, et chirurgorum tabernas. Salem salsaque solemus aspergere


page 393, image: s393

chalybi et ferro. Sed non calcinant, nisi liquescant, suaque se acredine insinuent, et penetrent acumine. Nihil autem refert ad catholicum axioma, quam humidum sit menstruum: humidum sit modo, in hac classe: nam alias tractabo alis. Quod exhausta humiditate in cinerem agit, aut interuentu putrefactionis; id quoque alterius est classis. Smegmata et lapides ruptorij non sunt tanti. Hoc vnum est quod te iam scire volui. Est et alterum. Quaesiuisti enim operationum istarum ex natura et autoribus probatis testimonia, tanquam chymico asserenti tantum credendum sit, quantum comprobauerit argumentis, cum hoc genus apud vulgus valde sit mendax et ventosum. Ego Vero, mi amice, quanquam non sim vsque adeo rerum peritus, tamen non verear tibi sistere [gap: Greek word(s)] . Hi summa asseuerant fide, perque genium metallicum et Iouem lapidem iurant, se conficere lixiuium ex marchasitis comminutis, lapide aerario, aliisque solere, quo emolliant ferrum, et corrodere etiam in calcem possint, si velint. Aiunt etiam suis in strumentis maximas paratas insidias, cum forte stillantes a pendente specu aut defluentes contigerint aquas. Vidi qui mihi ostenderit corrosos digitos, et ferme calcinatos vngues, idque etiam atte statur peritissimus metallorum Matthesius. Ita dicunt fieri aerugines, ferrugines, et alia. Memorant


page 394, image: s394

sibi ab aquis mercurialibus multum imminere periculi. Nosti quod catarrhis [note: Catarrhi metallicorum non sunt a sulphure sed ab hydrargyrifumis.] conflictentur crebris, adeo vt quidam etiam perpetuo pallescant, et non raro [gap: Greek word(s)] in collo baiulent. Acceptum id referunt aquis sulphuratis, sicut et asthma. Ego vero dico tibi, quod istud sit hydrargyri praemium. Ille enim cum in omnibus metallis sit, vi aquarum acutarum corroditur calcinaturque in subtilissimum puluerem, qui in aquis modo inuisibilis inest, modo veluti nubecula quadam eas inficit. Exemplum tibi cape ex solutione eius. Vbi biberint metallici; cerebrum cui concordat, petit, indeque colluuiem phlegmatis, pituitaeque prolicit, quae destillans in decliuia non tantum pallorem et strumas, sed et asthma, cruditates, obstructiones, tormina, et similia gignit. Collige hoc etiam ex cinabari quam nobilis ille impostor pro arcano coelesti vendidit precio ingenti. In multis conspectus est effectus idem. Sed contineo vela. Vides ex dictis calcinationes subterraneas. Habes tecum clariss. Virum D. Hillerum quem patrem, compatrem et collegam vocas. Is peritissimus dicitur esse scaptensularum mineraliumque. Ex eo cognosces, quam saepe inueniantur fauillae metallicae et calces primo aspectu proiectiles, sed post examen gratae. Dices flammis et aestu effectas illas non aquis. Non negarim istud; sed et aquis easdem existere, quanquam


page 395, image: s395

postea resiccatae sint, non iudicarim absurdum. Sed a manibus, AEoloque iudice ascendamus ad Neptunum. Is tibi ostendet corrosas et in crocum Martis redactas anchoras, adeo vt inde artis exemplum et imitatio dicatur extitisse, iubeantque aliqui artifices inde calcem istam petere. Rustici deplorant ferrugine absumtos ligones, et vomeres. Sed et lapides exedi et in calces comminui aquis acutis quis eat inficias? Marmora certe ita soluuntur. Opificum tabernae astipulantur facto sedulo. Lixiuiis suis multum tribuunt cerdones: sutores atramentis. Illis immittas quid dispositum; senties effectum. Sileo casas eorum qui aeruginem, ceruffam, lazurium et similia conficiunt, quique aurum, argentum et alia separant et examinant. Depilatores sunt chymiae. Autores veteres si desideras; consule Dioscoridem, Plinium, Galenum, Aristotelem; fideles dabo. Et quid prohibet ex vnoquoque excerpsisse sententiolam? Idque in odium Paracelsicorum, enim nihil illis principibus de suis commentis tribuant? Ausculta. Igneam eiusmodi aquis naturam inesse, non inficiabere. Arguit enim causam effectus. Iam autem ignem in calces cineresque adducere materiam dispositam ignotum philosopho non est. Quam tu putas aquam illam [note: 2. Gen. an. 6.] esse qua scripsit [gap: Greek word(s)] ? An non acetum aut similes: Aqua. enim simplici adeo id non fit, vt etiam coagulentur immersa, cum prius soluta fuerint. Liquefacta vero facili


page 396, image: s396

agitatione in calcem, instar gypseas farinae adiguntur. In 4. meteor. 8. praeclara nobis istarum passionum descripsit fundamenta. [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] nempe) [gap: Greek word(s)] . Corrosionem et liquefactionem dicit in illis esse quae absentia humidi concreuerunt. Non nego philosophum de vulgaribus loqui primum; sed nos oportet affectiones similiter accipere secundum istorum analogian. Sicca ergo quaedam sunt per humorem calcinanda. Modus dicitur talis esse, vt aqua seu humor exilitate partium subrepat, dissoluatque continuitatem. Quod si irrepere non potest ob pororum angustiam; negatur sequi colliquatio. Idem certe fit etiam in corrosione. Sed hoc hc obseruandum est, quod aquae corrodentes acumen secum ferant, et sibi ipsis viam moliantur in aliquibus. Sunt tamen acutiores aliae aliis. Quaedam comminuunt alia metalla praeter aurum; quaedam etiam hoc; quaedam lapides et ossa, quin et Bernhardus [note: Nota sp. sulphu. quem tamen non verentur Paracelsitae corpori ingereres.] scribit sibi tam fortem aquam factam, vt etiam vitra robusta dissoluerit, sicut spiritus sulphuris simplicia quaedam. Addendum et hoc Aristotelicae sententiae est, quod non semper satis sit aquam se insinuare, sed potissimum requiratur vinculi continentis


page 397, image: s397

ruptio. Nisi itaque aqua hoc possit dissipare; parum profuerit ingressus, vt cernere est in lignis et similibus. Sed audi apertius philosophantem Galenum. AEruginem ille fieri asserit [gap: Greek word(s)] . Non quidem calcem vocat aeruginem ipse; at chymici non abstinent nomine, quandoquidem [gap: Greek word(s)] , atque corrosum metallum in eiusmodi puluerem redigunt, qui calci respondet, estque calx sui generis. Eodem modo fieri cerussam idem fassus est autor. Dioscorides inter modos aeruginis efficiendae commemorat etiam hunc, quo massulae aut laminae vinaceis iam acescentibus conduntur, atque ita corroduntur. Item hunc quo aspergitur scobs aut lamina aceto. Plinius ita clauos ferri veteris humectos in rubiginem abire docet. Quid multis opus? Quis neget veteres cognouisse lapidum ab humido acri et erodente exesiones? Quis tabes metallorum? Quid a cineribus et calce tanquam vltima terra immune, cum scripserint eodem redire omnia? Conquirere sententias sigillatim, labor est ab epistolis alienus. Et tu vales acumine. Si gaudes autoritatibus magis rerum natur quae in manibus passim etiam indoctorum versatur; cumulabis tibi plaustrales. Vale.



page 398, image: s398

EPIST. LXVIII. DE MALAGMATIS SEV AMALGAMATIONIBUS. AD VIRVM ORNATISS. D. BALTHASAREM Brunonem Philos. et Med. Onoldinum.

ARABAS multa a Graecis accepta perperam accommodasse, Vir erudite, puto te mecum confiteri. Id euenit etiam voci [gap: Greek word(s)] . Signat haec apud Celsum et Galenum subactam quandam ex medicinis, potiss. herbis, et pinguedinibus pultem quae molliendi scyrrhos aut oedemata grati adhibetur. [gap: Greek word(s)] enim subigere et emollire est. Arabes transtulerunt ad rem metallicam, communicaruntque etiam vulgo. Vnde in omnium ore est, aurificum amalgamare; mahlen/ et amalgama, cum [gap: Greek word(s)] a, et [gap: Greek word(s)] eiusdem, pro [gap: Greek word(s)] . Si rem perpendas diligentius, [gap: Greek word(s)] debuerant dixisse [gap: Greek word(s)] , quod re vera est subactam massam conficere, aut, (sicut Plato de diis suis hominem procreaturis ait, qoud ex terra et igni massam seu [gap: Greek word(s)] fecerint) commiscere quaedam in vniformem quandam substantiam, instar massae quae ex farina et aqua comparatur, quod etiam [gap: Greek word(s)] appellant Graeci. Haesit autem tum appellatio tum opus in solo argento viuo, quo emolliuntur metalla, subigunturque ita, vt, quemadmodum loquuntur artifices, massa


page 399, image: s399

[note: Amalgama facere.] (ein Teiglin) fiat. Administratio vulgaris ita habet. Aurum, argentum, aut stannum, (nam his familiarior est hydrargyros) rediguntur in lamellas, vel puluerem, aut elimatam scobem. Huius pars vna miscetur illius vel duplo veloctuplo. Massa inde facta effunditur in catinum intus creta inductum, peneque candentem. Bacillo ligneo probe subigitur et agitatur declinando spiritus [gap: Greek word(s)] . Vbi absumta fumo pars mercurij est; restinguunt aqua frigida, in quam [gap: Greek word(s)] coniicitur, idque tunc cum ad inaurandum [note: Fines amalgamatis.] concinnatur: Non autem cum calx quaeritur, aut auri essentia, neque cum e vena segregatur aurum. Hos enim potissimum fines illi operi esse cognoui. Cum calcem spectamus, eamque simplicem; exprimitur hydrargyri copia per hircinum corium, aut pellem agninam depilem. Quod restat, tollitur aut sublimando in vase; aut corrodendo per fortes; aut exhalando super prunis. Vbi tamen attendendum est, enim colliquefiat considatque metallum: quod et ipsum negligitur imo petitur in liberatione auri a vena sua. Colliquefactio et consessus prohibetur ignis applicatione industria, agitationeque continuata. Cum non simplex calx, sed turbith quaeritur, praecipitatur vtrumque simul, quanquam mercurius se sub ducat, insinuetque in aquam solo restante auro, quod etiam tum per se vritur


page 400, image: s400

cementaturque, aut cohofando tam diu diuexatur, donec rubedinem eximiam gratamque [note: Attende.] risu conciliet. Auri essentia eleuata aufertur caule pennae striato. In opere philosophico, aliqui enim separant quidem: idque tum in ipso lapide, tum quando metallum transmutandum adornant, seu materiam ex stanno conciliant, aut etiam lapidem augent. Mercurius enim medium tincturae est, sine quo negant transformari metalla posse, quanquam Geberus et alij diuersas monstrent praeparationes. In hunc itaque modum et ob hos fines administratur amalgamatio. Notatu dignum iudico quod Thomas scribit de fermentatione, quae quid sit, suo dicam loco. Qui lapidem fermentare velit, et ei quasi mortuo animam reddere sui generis accessione; is debet ex sententia illius amalgama procurare non cum calido, sed cum frigido hydrargyro. Hoc enim est satius ad rosas albas producendas, cum non requiratur hc calor et vis tanta, quanta in rubeis. Sed fortassis ego profanus et sacrilegus fio, dum tibi haec secretissima, aperio. [note: Quae de lapide secreta aperiuntur, ea sumta sunt ex libris impressis, etc.] Verum matre Eleusini, et Harpocratis numine apud me valentior est sacratae amicitiae maiestas. Quod si omnino reus sum peragendus, accusandus prior me Thomas, qui ista publico commisit. In amalgamatione aurifabrorum non raro conspiciuntur ea, quae apud philosophos in maximo sunt


page 401, image: s401

precio; at nihilominus pro abiectis habentur. Non immerito dictum ab illo est; vniuersus mundus lapidis materiam videt, sed non agnoscit. Coeterum enim glorientur parachymici Galenum de chymicis nihil sciuisse, propono tibi sympolitam eius Plinium, qui ante ipsum Romae docuit vsum hydrargyri in auro purgando. Non inferior in scientia rerum metallicarum illo fuit Galenus, imo etiam superior. Qu ergo amalgamatio hunc fugisset? Non dicebatur tunc eo vocabulo. Finge istud; quanquam non, si non expressit literis, ignotum fuisse necesse est. Quid tum postea? Si res fuit, non me fatigent appellationes. [gap: Greek word(s)] quam sunt apud Galenum frequentia? quam frequentia [gap: Greek word(s)] quanquam non illo sensu? Quaestionem tibi propono, an non communicanda operatio etiam aliis sit, quae eodem peraguntur modo. Num materia tantum possit, vt per se regnet? Quid si, cui forma operis communis est, eidem deberemus etiam opus ipsum? An ignotum est, operationes potissimum forma valere? Sunt enim [gap: Greek word(s)] . Materia vero [gap: Greek word(s)] est. Sed artifices obstant. Quid ita? Alio vsi sunt vocabulo in aliis, nempe malaxationis, et massae, et subactionis, et similium. Chymici suas habent incerationes, et imbibitiones, coagulationesque. Interdum fermentationes, misturas et similia in eodem


page 402, image: s402

proferunt negotio. Puto autem cum artificibus non sentiendum tantum, sed et loquendum. Non enim oportet [gap: Greek word(s)] in officina disciplinae, praesertim eum qui noticiam artificij prae se ferat, enim velit explodi, quo pacto euenit illi qui apud metallicos, gradus, vocat scalam. Vehuntur enim non scandunt [gap: Greek word(s)] . Est autem quod de inceratione moneam ex Gebri doctrina. Sed differam in proximum. Sunt enim prolixe nunc [gap: Greek word(s)] . Vale.

EPIST. LXIX. DE INCERATIONE. AD VIRVM CLARISS. D. BALTHAsarem Brunonem Philos. et Medicum Onoldinum.

DEVM immmortalem (inquit ex philosophis quidam) quantum boni est in corporum amalgamatione? Quid tibi, Bruno, de eiusmodi videtur sententiis? An non sunt Sirenum cantus? An non iucunda ad artem aurificam inuitamenta? Quam blanda [gap: Greek word(s)] ? Scilicet ista auriperda vox est, quae multis et nummos et vitam in fumos redegit. Credideram [gap: Greek word(s)] esse idem cum inceratione dicta, sed me falsum deprehendo, quanquam spe diuite, quae vtrique inest operi non fallor. Disseram parumper de illa hac epistola, quandoquidem tibi nuper promisisse memini. Non omnes [gap: Greek word(s)] mentionem


page 403, image: s403

incerationis faciunt. Geber ex prosesso tractat. Hunc sequitur rosarius minor. Arnoldus in flore florum; Calid, Richardus vix attingunt, itaque describunt vt fere quid sit in dubio relinquas. Thomas iam aurum fabricaturus iubet puluerem cerae inuoluere, idque fecisse etiam Paracelsus dicitur. Id Graecis est [gap: Greek word(s)] . Ita ceratio foret quasi [gap: Greek word(s)] . Sed haec non est genuina eius interpretatio. Arnoldus [note: N. B. Aqua ligata viscositate.] in rosario maiore per contritionem, incerationem et assationem diuidit partes aquae viscositate ligatae, quae est in corporibus. Eadem trituratione et assatione ait fieri impastationem. Haec quid aliud sit quam amalgamatio? Spiritus cum corpore inspissantur, inquit, et quae impastantur dissoluuntur, quae dissolutio fit per cerationem. Prope est vt me ad illud rapiat litera. Sed occultior mens est. Nam inspissatio est coagulatio, quae est eadem cum impastatione. Inspissata cum liquantur, dissoluunturque ita vt fluant sicut cera; hoc est inceratio. Et ita loquitur etiam Turba; ignem nempe addendum lapidi, donec fluat vt cera, quae post refrigerata coalescit denuo seque continet. Inde similis ratio traducta ad rem metallicam est. Mirabiliter tamen idem Arnoldus loquitur cum dicit; Reducere est incerare, impinguare, impraegnare, subtiliare. Fita autem reductio ad corpus solidum e liquefacto vel soluto, aut calcinato.


page 404, image: s404

Fortassis finem quendam designat, eo nempe redigenda esse corpora, enim nimis sint sicca rigidaque, sed instar cerae iterum fluxilia. Hoc enim examine lapidem probum iudicant, si fluit in lamina candente vt butyrum sine fumo, quod esset imbutyrare, si translationes valerent. Facile cedit dubitatio, eximiturque scrupulus, si dicas reciprocam viam esse ad incerationem ex liquefacto: tunc enim [gap: Greek word(s)] signatur, licet actus sit [gap: Greek word(s)] : et ex duro ad inceratum, seu incerabile. Rosarius minor ita praecipit de illo opere: Corpora calcinata cum corporibus solutis cerantur, quod fit imbibendo, cerandoque. Melior autem imbibitio est quae fit cum hydrargyro depurato et in aquam viuam redacto. Melior item cum azoth, seu hydrargyro philosophico. Est et inceratio cum oleis, sed nil valet, nisi sint fixa et incombustilia, ex metallis fixis. In fine addit esse excellentissimum secretum, quo nihil carius apud philosophos. Haec ille. Syrenen audis? Num aures incerabis, id est, cera obduces obturabisque instar sociorum Vlyssis, enim quid audias? an te vinctum mauis? Sed audi. Quam ille describit incerationem nihil differt a Lulliana [note: N. B. aquae tartari. est meton. adiucti.] imbibitione, qua calces auri aqua tartari paulatim potantur, donec septuplum exhauserint, sibique vniuerint. In hoc opere necesse est fieri pastam, seu massam, seu malagma,


page 405, image: s405

licet absque manuaria subactione Loquitur hic autor aliter, sed non sentit diuersum a reliquis. Nam haec imbibitio ad incerationem tanquam ad terminum via est. Quid vero Geber? Ceratio, inquit, est durae rei non fusilis, mollificatio ad liquefactionem. Finge tibi calcem aliquam adeo siccam rigidamque vt difficulter aut non fluat vllo igni. Habeat autem hanc [gap: Greek word(s)] , vt possit apta reddi ad fluxum facilem, instar cerae. Methodum, qu id efficitur Geber nominat [gap: Greek word(s)] . Causam inuentae illius dicit esse, vt quod non ingrederetur in corpora propter rigiditatem, fiat [gap: Greek word(s)] seu fluxile ita vt possit se insinuare vndiquaque et misceri per minima. Et hoc requiritur in lapide, qui vndiquaque penetrare debet, et transformare etiam minima. Eligit non olea fugacia, sed in igni constantia; et humiditatem inceratiuam optimam dicit inesse arsenico, sulphuri et hydrargyro, potius tamen et melius huic quam illis, quia calces et terrae metallorum non relinquant hanc, sicut alias. Quomodo autem incerandum sit, expedit his verbis: Sublimandum est (inquit) toties super rem cerandam illorum aliquod, donec inceratum vnitum cum humiditate fusionem bonam et [note: N. B. Astrum vini et metallorum conueniunt.] constantem praebeat, quod non fit ante perfectam illorum mundationem, enim quid corruptiui restet. Tandem melius sibi videri dicit, vt olea illorum (sulphuris, arsenici, mercurij;


page 406, image: s406

seu argenti, auri, hydrargyri) prius figantur oleo tartari: Fore enim ita competentem et necessariam cerationem. Haec sunt Gebrina. Sublimatio de qua dicit non est vulgaris, sed continet artificium totum, quo sicut Arnoldus scribit, ex re vili, dura et mista fit preciosa, alta, pura, nobilissima, quod est, subtiliare, dealbare, defecare, rubrumque facere per aquam benedictam. Vides ergo differre incerationem ab amalgamatione sicut principium et finis, quodque forma vtriusque sit diuersissima. Notandum interdum totum opus lapideum comprehendi; interdum saltem operationem proximam. Plura de ceratione iam non succurrunt; si quid tibi est in thesauris, si iustum peto, rogo communices. Non erit id tibi fraudi. Vale et me ama. 25. Nouemb. Rotemburgi ad Tub. anno 1594.

EPIST. LXX. DE CALCINATIONE PER ignem, etc. AD INSIGNEM DOCTRINA ET EXperientia virum D. Iohan. Hillerum Philosophum et Medicum Principis Onold.

MVLTA sunt apud Platonem praeclara ingeniosaque figmenta, quibus modo [gap: Greek word(s)] , quod metu iudicij popularis manifeste proferre non audebat, insinuat; modo de virtute concionatur, eiusque tum mysteria


page 407, image: s407

a pollutione vulgi abstinere, tum rigidiore vultum suauitatis pallio velare, saleque pene poetico praecepta seuera, et ob id ingratiora condire, satagit, modo naturae arcana repraesentare annititur. Me iam mirifice oblectat quod in Theage commentus est Socrates. Nihil diuinius esse autumat, de quo homo consulere queat, quam de eruditione sui et suorum, cumque ipsius in consilium adhibiti, expeteretur tunc opera; praeclare respondet non omnes sapientum consuetudine, et potissimum sui proficere propterea quod assit sibi diuina quadam sorte daemonium, quo aduersante non liceat discipulo quicquam ex conuersatione frugis capere; approbante vero, idem breui euadat praestantissimus. Videtur mihi tum de benedictione diuina verba facere voluisse, tum de singulari discentium docentiumque coniunctione, affectioneque et quasi animorum inductione, qua ex vno in alterum quasi defluat omnis animi industriaeque vigor disserere. Sim tibi, Vir praeclare, velut alter Theages; tu Socrates mihi. Audiui te in iis artibus excellere, quarum ego maxime flagro studio. Tuam itaque peto familiaritatem, et consuetudinem, nil dubitans quin genius ille tuus diuina tibi concessus gratia, a meo neutiquam sit dissensurus. Sed quae res tandem est, inquies? Venio, inquam, tecum de aliqua parte chymicae artis sermonem habiturus, vt inde mihi illud sit incrementum et ad


page 408, image: s408

eruditionem accessus quem sibi ex conuersatione Socratica in eodem praedicto dialogo affluxisse memorat Aristides. De calcinatione per ignem multa memini apud artifices me legere, et partim etiam ipsum experiri. Quam vellem aliquem existere, qui praecepta, de illa traderet [gap: Greek word(s)] , eaque industrie explicaret. Auderem mihi exactam policeri diligentiam. Nunc haec vilia tenuiaque mecum circumfero, et solicite admodum de vberiore cultu cogito. Scio calcinationem istam seu [gap: Greek word(s)] adhibita perfici flamma, eaque modo [gap: Greek word(s)] , modo [gap: Greek word(s)] . Quae viua illa immediataque comburit, in cineres abeunt, suntque partim ex viuentium genere, plantarum nempe et animalium, partim ex classe minerali, veluti cum gagates, bitumen, sulphur, et similia igni absumuntur, quanquam in his non facile petuntur cineres nisi prius essentia purior et balsamus sit abstractus. Cineres autem vt plurimum salium gratia quaeri solent, exceptis mineralibus quibusdam, qui per se ad medicinam exposcuntur vt de spodo, aliisque metallicorum caminorum fauillis notum est, quanquam hae calces potius dici debebant quam cineres, si proprietatem vocabuli attendere velis. Non negem etiam mediato igni effici cineres posse, sed quem [gap: Greek word(s)] voces mediatum. Nam vase candente, certum est actualem flammam ad interna


page 409, image: s409

penetrare, eaque ita occupare, vt igniantur tota. Si hoc non fiat; tostio vel adustio potius est, quam in cineres deductio. Laboriosior ratio est faciendae calcis. De vulgari Gypso, marmore calcario lapide, silice, etc. calcinandis igne [gap: Greek word(s)] seu reuerberante (metallici enim fallor vocant vber die rohe Schicht arbeiten) nihil dico. Scio isto modo vti chymicos; sed compendii gratia asciscere operam calcariorum, aut vitrariorum, figulorum metallicorumque magistrorum. Res pene vulgo nota est, modo attendatur vasorum firmitas et munimentum cum luto ferreo vitreoque, quo tantam ignis vim sustinere queat, nec potior spiritus effugiat, si quidem eum seruari praestat. Vbi minor requiritur efficacia, contentus est artifex opera pistoria vel figulina. Cremant ita ossa et cornua. Ita calcinant chalcanthum quidam et tartarum. Administratio fit per ollam crudam, vndique concludentem materiam. Cum illa percocta est, haec calcinata aestimatur. Sed et haec ratio non multum habet difficultatis. Sunt quaedam particulares, certis quibusdam conuenientes rebus, qualis est qua fit calx stibii, crocus martis, crocus aeris et similia. Ego quidem aliquando in marte vsus sum fornace aduersus hyemis iniuriam alias incensa. Maceratum aceto, muriaque ferrum, catinis triquetris inclusi, et combussi. Combustam scobem triui.


page 410, image: s410

Alii catinum ferreum quadrangulum vsurpant. In calcinando stibio mirabile artificium describit Hieronymus Rubeus, a Dioscoride et Plinio, vt videtur, mutuo sumtum. In colcotare quoque faciendo aliqui ingeniosius operantur; et certe diligenter attendendum est, vbi apertum et vbi clausum vas requiratur enim arsenicales et mercuriales fumi retineantur, vbi erant abigendi. Sed haec rectius explicantur in singularibus. Catolica huius loci de veris calcibus sunt quod fornax sursum conclusa camerataque datis spiraculis quibusdam debeat esse; Vbi vas intercedit; id firmum probeque munitum; vbi nullum; ita ponendam esse materiam vt in eam Vulcanus commode queat operari. Tempus in firmiter conuectis est diuturnius, vt quod interdum medium transcendit mensem; in debilioribus, breuius, vt a septem horis ad tres dies, pro cuiusque natura. In omnibus absumta humiditate relinquitur puluis vel statim, vel leui artificio conciliandus. Missis istis, ecquid documentorum huius artis est apud veteres, et in externis tam natura, tum opificiis? Quantum ego iudico, si quod artificium chymicum vnquam vulgare fuit, hoc est. Quam plebeia res est calcaria? In metallicis nihil frequentius. Nec ignorat rem culina: et diffluit focus etiam nolentibus. Natura ex AEtna euomit calcium


page 411, image: s411

integras nubes. In imo terrae fortes aestus pulueribus replent montium intercapedines. In sublimi quoque cometas et similia calcinari comperimus. Miratur Plinius tam pertinacem lapidum indomitamque ignibus compagem, aquae aspergine [note: Cur lapis Vstus diffluat in calcem ab humore,] diffluere. Nil miri est. Consentire flammeae siccitati in igni didicit lapis. Siccitas domi nata determinat definitque adhuc aliquentulum. Pars enim partem quasi ad se trahit humiditatis desiderio. Humor ibi, siue aereus (nam et ab aere dissilit) siue aqueus sitim partium expleuit; soluta cupiditate, differtur continuitas, dissiliuntque parres. In his esse vim potissimum, humido, si et sicco, iudicabis inde, quod caliditas ignea ante non dissoluerit nexum, quodque aqua et aer soluant, siue calida fuerint siue frigida, modo sint humida. Sed quid de calcinatione tandem consignarunt vetusti? [note: Geber de calcinatione.] Geber in tractatu de perficiendis metallis calcinationem ait esse, cum in puluerem redigitur aliquid ab igni absumpra humiditate glutinante solidanteque. Nullam intelligit aliam praeter hanc ipsam, quae combustione seu exustione peragitur siue proprie vocata calx inde exeat, siue cinis. Aduertendum est, quod finis huius in metallicis neutiquam sit [gap: Greek word(s)] illa philosophi qu forma


page 412, image: s412

aboletur, fitque transmutatio in substantia. [note: Calcinatio philosophica non formam et crasin, sed continuitatem tollit.] Geberus eo vsque non calcinat, sed reductiles calces, quaeque colliquefactione recuperare pristinam formam queant, concinnat. Finis autem is spectatur, vt quicquid sulphuris adurentis foedantisque metalla inhaeret, tollatur. Cauendum itaque in metallicis est, enim extremam moliamur corruptionem, qua metallum genere suo excedit, et in aliud transmigrat. Metallicam naturam retinere necesse est, et quidem non illam tantum, sed et cuiusque singularis per se, veluti auri, argenti, et reliquorum. Nihil ergo aliud est calcinatio Gebri praeter [gap: Greek word(s)] , seu exiccationem humiditatis externae, quae alis continuitatis fuerat causa. Interna vero et substantialis manet. Illam tribuit abundantiae sulphuris, et hydrargyri, vtriusque polluentis et perniniciosi. Itaque siccius euadit a calcinatione metallum, nobilius et in igni constantius. Eadem opera etiam si quid terreae superfluitartis est tollitur. Calcinat corpora duplicia, dura nempe et mollia; illa, vt aurum, argentum, cuprum, ferrum; haec, vt plumbum nigrum [note: Calcinatio crebra figit.] et album. Calcinat et spiritus, vt hydrargyron, sulphur, arsenicum. Mollia efficit dura non vna calcinatione, sed repetita. Ea administratur per liquefactionem semper innatantibus impuritatibus subtractis, donec paulatim absumpta humiditate relinquatur


page 413, image: s413

puluis. Plumbum vritur vsque ad colorem citrinum: stannum vsque ad album euidentem. In plumbo attendendum, enim antequam perfecte calcinetur, colliquefiat. [note: Hinc notandum quod calcinatio comprehendat puluerationem.] Solet autem hoc fieri maiore igni. Cum enim repetenda sit calcinatio, vtpote principio adhibito igni minore, postea paulatim intensione, et facile fluat id corpus, non paruus foret error si pro calcinatione fieret reductio. Vtrumque ingesto sale item pulueratur, vt hinc facile intelligere liceat, quidnam quaeratur isto opere. Dum diffluxere, salem minutiss. tritum inspergimus. Hic distinet continuitatem partium quas intercedit, quo pacto in terendo auro aut calcinando aliquando solemus agere. Non autem facile liquatur sal. Et si liquefieret, modo non extreme; facile tamen separari iterum posset. Vbi puluis effectus est; nihilominus restat combustio propter sulphur et mercurialem humiditatem absumendam. Quaedam non solo igni in calces abeunt; sed vruntur solum; postea tunduntur. Ferrum [note: Nota ita calcinari et hydrargyron, sed igni dinerso.] et cuprum in flores discedunt. In spiritibus lente iubet procedere. Itaque laboriosa erit opus vstionis repetitione, donec figantur, seu ignem queant tolerare. Haec praecepit ille Maurus. Recentiores chymici longe plures excogitarunt, eosque solertiores modos per ignes potentiales, corrosiones, et alia, de quibus suo loco. Agnoscis,


page 414, image: s414

Vir praeclare, metallicam operationem quam tostionem, vocant. Idem finis propositus est ibi, qui hc Gebro. Nam et metallici torrentvenas, massasque ideo vt superflua humiditas, sulphurque in igni dissipatorium, et corruptiuum vna cum adhaerentibus spiritibus arsenicalibus, cadmiosis et similibus reprimantur, expunganturve, quae si relicta fuerint, exhauriunt, natiuam humiditatem aut nimia siccitate caloreve in fumos redigunt, aut fugacitate sua vna in fugam vertunt; aut si mercurialis iniquitas dominatur, visciditate inutili indiuulsim fornacibus cinericio, catinisque adhaerent, aut imbibuntur metalla. Est tamen discrimen huius operis et chymici. Metallurgi enim subsistunt citra; satisque habent, si saltem ad vulgo comprobatam puritatem, liquationemque cum fructu copioso operentur: chymici vero progrediuntur vlterius, et quod a metallochois relictum est, penitius extirpant. Itaque et hi calcinatione vtuntur; illi vel venas tritas necdum fusas, vel massas torrent saltem. Sed non addam de Gebrina arte plura. Galenum nostrum audire est operaeprecium. Scis, Hillere peritissime, impudentiam illam parachymicam isti viro omnem notitiam chymiae adimere conari. Atqui in calcinatione praesertim hac, quae per ignem fit, summopere ipsum exercitatum fuisse tum doctrina veterum,


page 415, image: s415

ab eodem repetita, explicataque, arguit tum experientia propria, qua nouis praeceptionibus [note: Cinis et es Lapidibus et ligneis, etc.] vetusta auxit, euincit. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Disciplinae hoc chymicae est, calcem nominare, quod ipse [gap: Greek word(s)] : siue proprie dicta calx sit, siue cinis. Est et hoc eiusdem, quod siat vstione, ita vt ab humore [note: Galenus notitiam suam chymicam ad medicandum accommodauit.] absumpto, restet. Finem metallicum non exposuit, quanquam intellexerit, vtpote in metallicis non parum exercitatus. Medica adiumenta considerauit medicus. Itaque cineribus seu calcinatione vtitur ad [gap: Greek word(s)] seu lixiuia; vtitur ad reprimendas vires quasdam, vt tollendum venenum in viperis, et aliis, etc. Vtitur ad quasdam acuendas; Nam, vt ipse dicit, quorundam virtutes igni augentur, patescuntve, quorundam tolluntur Aliquibus adhibet lotionem; aliquibus tritionem, et omnino commodas ad medicandum reddere materias annititur. Ita purpurarum testas vrit, [gap: Greek word(s)] . In cancro comburendo calcinandove [note: Aeschrion Galeni Praeceptor.] recitat AEschrionis senis praeceptoris sui [gap: Greek word(s)] , quod scilicet cancros viuos aeneae incluserit ollae, vsseritque [note: Calcinatio cancrorum.] [gap: Greek word(s)] . Administratio talis etiamnum hodie in ipsa


page 416, image: s416

chymia durat. Sed frequentiss. est hocartificium apud Galenum, adeo vt si pluribus confirmare quaeram dicta, pro deliro merito sim habendus. Metallorum vrendorum hoc est calcinandorum rationem nouisse eundem, plumbum vstum, quod in multis commendat arguit. Idem ad Pisonem salem Theriacalem conficit calcinatione. [note: Plumbi calcinatio apud Diosc.] Sed mitto Galenum. Apud Dioscoridem vritur seu calcinatur plumbum cum sulphure in olla seu catino subiecto igni, agitando donec, vt ipse loquitur, [gap: Greek word(s)] : quae res nihil aliud nostris est quam calcinatio. Recenset et alios modos, inter quos est ille qui per fictile crudum in camino peragitur. Vsitatissimus in calcinatione tartari et similium. Addit id fieri operculo lutato, relictoque spiraculo. In calcinatione [note: Cupri calcinatio florisque Generei collectio.] cupri scribit, fieri eam, clauis aereis nauium, sulphure et sale vicissim (stratum super stratum appellant) [gap: Greek word(s)] in fictili compositis, quod fictile luto obducendum est tegendumque relicto ad respirandum foramine, indeque fornaci imponendum. Ego dixerim longe fidelius nostros docuisse calcinationes, et alia opera chymica, vel Gebro, vel aliis. Quam enim aperte ista apud Dioscoridem, Plinium, Galenum et alios leguntur, cum a chymicis summo colentur studio, aut non nisi deprauate manceque reuelentur?


page 417, image: s417

Non est vt Plinium consulamus. Dioscoridaeus [note: Calcesobiter factae.] est totus. Notandum est calces quasdam obiter fieri, aut singulari arte; veluti de cadmia et pompholige tum Galenus tum Plinius referunt. Nolo dicta citare. Cui placet, legat quae scripta extant apud Galen. de simpl. med. facult. Vbi de materia metallica disputat; et quae apud Plinium lib. 34. cap. 10. et 13. cap. 18. eiusdem calcinationem plumbi ex Dioscoride repetit. Vocat coctionem, vt intelligamus rem istis veteribus notam satis fuisse; nomina [note: Veteres barbaras Voces chymicorum fugerunt re retenta sicubi assequi potuerunt.] autem alia. Et cur non qui elegantiae veteri student, reuocent exiisdem etiam disciplinae vocabula? Id quidem in epistolis ad amicos sedulo soleo obseruare, et sicubi alio titulo idem opus chymicum aut integre traditum, aut paucis perstrictum animaduerto, proponere iisdem nomenclationem, vt si placuerit, imitari loquendo possint. Si me auscultarent arrifices nostri, omnes operationes chymicas vetustis primario designarem nominibus, quibus subiicerem hodie vsitatas voces, vt honos suus et arti et autoribus esset saluus. Sat prolixus fui. Vale et viue.



page 418, image: s418

EPIST. LXXI. DE CALcinatione per vaporem et commistionem in fusione. AD VIRVM PRAESTANTEM PERItumque D. Iohannem Hillerum Phil. et Medicum Brandeburgicum Onoldinum.

IN felicitatis cuiusdam genus esse omnia speculari, Vir humane, nuper scripsit quidam. Fortassis etiam hoc malum ex pixide Pandorae euolauit, vt secundum Euripidem [gap: Greek word(s)] , etiam his quae omnium optima sunt iudicata, quibusque homo ad Deum quam proxime accedere est creditus in infortunium, et laborem commigrantibus. Quis itaque sibi tandem scientiarum absolutionem policebitur? In opere est homo; laborat solicite, scrutatur ingeniose angitur misere; finis est, vix primitiae cognitionis, [gap: Greek word(s)] . Superuacaneum itaque et temerarium est, vt Salomon scripsit, curis sciendi aestuantem confici. Hoc considerans tibi superiore epistola quaedam de calcinatione balbutiente lingua, calamoque haesitante declamaui; sed defectum sentio ipse. Plus addit ignorantiae philosophus, apud quem dum calcinationem indago, dimittor incertior.


page 419, image: s419

[note: Difficultas ex Aristotele.] [gap: Greek word(s)] ille nominat, quam [gap: Greek word(s)] alii, nos calcinationem, quanquam si Aristotelico verbo hanc reddere vellemus, [gap: Greek word(s)] esset appellanda. Iam autem ipse [gap: Greek word(s)] dicit esse [gap: Greek word(s)] : Lapides vero et glaciem vocat [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] definit, [gap: Greek word(s)] . Si haec serio scripsit ille; [note: Combustalia.] metalla, lapides, succique minerales non calcinari poterunt. Atqui posse, manifestum est experientia; et Dioscorides cum Galeno aliisque eodem verbo [gap: Greek word(s)] sunt vsi de metallis et lapidibus similibusque. An calcem ignorauit Aristoteles ipse? Quomodo fit illa nisi [gap: Greek word(s)] Sed et paulo post ita disserit: [gap: Greek word(s)] ; et [gap: Greek word(s)] , quaedam dicit esse [gap: Greek word(s)] , quaedam [gap: Greek word(s)] : Exemplum horum est cos [gap: Greek word(s)] , quod non possit inflammari, quia cum habeat quidem humorem, [gap: Greek word(s)] , non tamen obtineat continuum, sed dispersum et minorem, quam vt flammam parere queat. Videtur mihi philosophus secummet ipso dissidere, nisi prioris sententiae [gap: Greek word(s)] sit specialiter intelligenda [gap: Greek word(s)] : aut potius posterior ex aliorum iudicio repetita; prior vero philosophi propria. Dicit enim in posteriore [gap: Greek word(s)] . Quid


page 420, image: s420

si calcinationem referamus ad [gap: Greek word(s)] , cum vsurpet hanc vocem in combustilibus? Igni autem solutionem tribuit etiam alibi, in his nempe quae coaluerunt frigore. Et praecedit solutionem extremam [gap: Greek word(s)] , quam tribuit ferro, pyritae molis luto, terrae, etc. Apertum est hoc ex eo; quod dicit molam liquefactam concrescere, nigrescereque et similem fieri calci. Videtur itaque calcinationem hanc Aristoteli modo [gap: Greek word(s)] esse, cuius finis calx; modo [gap: Greek word(s)] , cuius finis est cinis; vt ita a putredine seiungatur haec violenta corruptio, quandoquidem illius finem esse vult [gap: Greek word(s)] . Sed haec Aristoteli ita placuerint, obseruenturque a nostris, vt effectorum reddatur ratio erudita et philosopho digna; in chymico vero campo paulo aliter vtuntur appellationibus. Hic etiam vocant calcinationem vbi non cinis, nec calx nec stercus aut terra [note: Caleinatio Rosarii triplex.] exit, sed puluis. Calcinant enim per vapores acutorum, sicut loquitur autor Rosarii: Corpora possunt calcinari, inquit super vapores acutorum; sed melior est calcinatio per Mercurium et sublimationem. Acuta illa quaenam sint, solicite indagaui. Scio halitu aquarum fortium chartam impositam adeo labefactari, vt exiguo attritu in puluerem abeat. An idem patiantur metalla, nondum sum expertus. Aceto fieri cerussam,


page 421, image: s421

russam, et aeruginem non est obscurum. Fieri et ferruginem patet. Intellexerit ergo [note: Calcinatio auri.] talia Rosarius. Aurum calcinatur vapore plumbi liquescentis in catino angusti orificii, ita vt lamella aurea imposita ab ascendente halitu verberetur. Sed ea calcinatio, mercurialis videtur esse. Nam plumbum expirat venenum mercuriale, quod se insinuat auro proprierate quadam, compagemque humiditate soluit sicut asbestum aqua affusa, vel aer humidus. Videturautem durius effici aurum, vt quasi friari possit; sed sophistica est durities. [note: Alia auri calcinatio.] Non enim humor eiusabsumitur, sed insinuato mercuriali vapore impraegnatur. Calcinatur idem metallum etiam ingesto sale vbi collicuerit, sicut tibi ex Gebro superiore epistola, scripsi. Vterque modus competit etiam argento et stanno: non dubito quin etiam cupro. Nam penetrans est natura fumo hydrargyri. Administratio vtrobique est puerilis. Cauendum [note: Calcinatio per sublimationem.] tamen artifici ab halitu est. Per sublimationem calcinare in metallis puto esse laboriosissimum, sicut et in margaritis, coraliis et similibus, quae difficilime ascendunt. Quaedam cum humoribus erodentibus exiguntur peralembicum, iisque abstractis, et reliquiis elutis calcem reddunt, quam et salem vocant, et in humido colliquant, seu soluunt in aquam. Opus


page 422, image: s422

est crebris cohofationibus. Non desunt qui facili arte se effecturos dicant, vt aurum ad alembicum ascendat; quin et promtissime in aquam soluatur in mensa. Has autem suasartes non tantum magnifice praedicant, sed et maximi aestimant. Tibine quid deiis constat? Quaedam sublimantur simpliciter, posteaque teruntur et leuigantur, vt cadmia et similia. Hic autem modus recidit ad [gap: Greek word(s)] . Dicit Galenus fieri [gap: Greek word(s)] ? An calcinationis etiam est in farinam redactio? Subiiciunt mihi haec etiam aliam rationem, quae fit per contusionem interuentu alicuius humoris, aut macerationem, versionem et elutionem. Amylum ita fieri traditur. Sed vereor an [note: Calcinatio per detritionem tenuiss. ramentorum in aqua affecta.] calcem dicturus sis. Galenus aliquoties docet aerugineum quoddam et cerussatum conficere agitato aceto, vel vrina vel aqua in mortario aereo, aut plumbeo cum pistillo eiusdem generis. Posset eodem modo calcinari ferrum per muriam. Humiditas addita euocaretur coagulareturque residuum, inde tereretur in calcem. Sed quis omnia artificum ingenia explorata habeat? Satis est modos in arce receptos, eosque principales et perpetuos nosse. Fortuitorum scientia nulla est, sicut et contingentium aliorum. Ego tibi aliquot proposui hac epistola [gap: Greek word(s)] , quaeso me tua [gap: Greek word(s)] . Non senties ad officia tardum. Valetudinem


page 423, image: s423

tuam cura diligenter. 26. Nouembr. Anno 1594. Rotemb. ad Tub.

EPIST. LXXII. DE REVERBERATIONE. AD MARTINVM MARTINI RVlandi F. Philosophum et Medicum Ratisbonensem.

VALDE delector Socratico illo, quod apud Platonem in Protagora extat, amice Rulande, de conuiuiis bonorum, peritorumque et imperitorum iudicio. Plebei [note: Conuiuia doctorum et indoctorum.] homines, inquit, cum propter inscitiam nequeant inuicem propria voce, suisque colloqui sermonibus; mercede adhibita tibicinas introducunt, et aliena voce, hoc est, tibiarum flatu conuiuium transigunt. Vbi autem boni praeclarique et eruditi viri conueniunt, neque tibicinas ibi, neque saltarrices neque cantrices vllas videbis, sed eos propria voce remotis his nugis iocisque conuiuium celebrare, et alternis interrogationibus, responsionibusque modeste disserere. Iucundi certe conuiuii repraesentat speciem. Vtinam tecum, cumque parentetuo, viro summo, essem; arceremus proculdubio Cytharoedorum importunos strepitus, buccinatorumque quibus aures tantum non rumpuntur obsurdescuntque prorsus, insana crepitacula. Sed cum vna esse non possimus, commutemus inter nos verba per epistolas,


page 424, image: s424

sique non sumus in numero praestantium illorum quos Socrates requirit virorum; tamen laudatam ipsorum consuetudinem, vt qui ad ipsorum aspiremus ingenia, non repudiemus. Quantum ergo tu proficis in philosophia? Quantum in medicina? Loco es amplissimo. Non deerunt proculdubio quae pro sagacitate tua, obserues praeclara. Ego in Vulcaniam irrepsi, versorque medias inter fornaces et caminos chymicorum. Specto ignium artificia; catinos ollasque contemplor; luto manus inquino, enim nostram nobis teneritatem nauseamque possint obiicere parachymi. Cognoui inter alia ab artifice, esse aliquid in chymia, quod REVERBERARE vocitent, qui eius artis vsum fecerunt. Monstri instar visum est istud. Reuocaui in memoriam, quae ex veterum ad me peruenerunt praeceptis; nihil succurrit tale. Tu quid de illa re sentis? Num et tu cum verberaris reuerberas? Non equidem te tam pugnacem vidi, quanquam etiam ouis repugnet laesa saepius: et rara sit patientia quaealterum expectet ictum, aut etiam non anteuertat si queat, nisi syrus sit, miser nempe seruolos, qui Dominum referire non ausit. [gap: Greek word(s)] aiebat, non esse vocis vsum istum; neque etiam indicari id quod philosophi dicunt [gap: Greek word(s)] , vt cum omne agens in agendo repati asseritur. At inquam, de reuerberatione


page 425, image: s425

[note: 5. mor. Nic. 5.] seu repercussione apud phil. in moralibus est, vbi dicitur; [gap: Greek word(s)] ; vbi etiam vsurpantur vocabula [gap: Greek word(s)] et similia multa. Quod si omnino physice res sit accipienda, malebam illud esse quod [note: 1. de ortu 7. cap.] philosophus retulit; [gap: Greek word(s)] , vt fit in his quae [gap: Greek word(s)] . Negabat is pertinaciter; et quia philosophiam Aristoteleam non attigerat, nihil poteram exipso proficere. Hoc saltem didici, [note: Reuerberare.] Reuerberare nihil aliud esse, quam ad ignem reuerberantem, qui [gap: Greek word(s)] dicitur, operari, ad exemplum vitrariorum, calcariorum, liquatorum metallicorum et similium. Fieri autem id variis scopis. Nam et destillari ita quaedam vt aquas fortes, et spiritus mineralium; et calcinari et reduci, liquefierique. Dictum autem reuerberium seu ignem reuerberantem inde esse, quia flamma, siue prunae sit siue lignorum in ipsam materiam agat vndiquaque, adeo, vt cum natura eius sit subuolare, hc cogatur replicare, et in ipsum vasreciproco cursu sese intorquere. Haec ex illo. Cogitaui an non illud esset, quod philosophus dicit in lucernarum lumine fieri, vbi superior flamma inferius allabentem halitum quasi resiliens accendit; aut quo pacto stellae et fulmina segregata expulsaque deorsum feruntur: aut quomodo ignis circulo inclusus in se reuertitur, et conglobatur.


page 426, image: s426

[note: 3. met. 4.] Sunt et alia similis naturae apud philosophum; veluti [gap: Greek word(s)] radiorum in speculis, [note: 4. met. 9.] iride et caeteris. Est et [gap: Greek word(s)] . Ego reuerberationem istam componi arbitror ex motu naturae in rectum sursum, et violento in obliquum deorsumque. Cum enim ignis materia sit fumus qui vastis voluminibus, si non datur exitus, in se reuoluitur; motus iste mistus ei competit. Sed et alteratio, pabulique raptus concurrit. Flamma enim calore in omne agit, quod est intra vim eius, [gap: Greek word(s)] , quanquam violento spirituum impulsu magis rapiatur sursum, vt videre est in lebete feruentis aquae, cuius tunc fundus non valde calet, nisi reuertatur reciprocetque aestus. Si pabulum etiam infra detur; illud sequitur. Fit ergo sic ignis [gap: Greek word(s)] , seu [gap: Greek word(s)] . Est et alia ex philosopho ratio cum quaeritur cur in concauis locis et speculis coacta flamma calorve multiplicetur etiam ad feruorem incendiumque vsque. Sed tu ipse satis es locorum Aristotelicorum peritus. Non oportet me [note: 2. dt caelo, tex. 72. et 73.] in lucum ligna. Ignem reuerberantem, opusque reuerbaratorium oportet id esse quod Pythagoraei circa medium mundi finxerunt, Iouisque nominarunt carcerem. Nec ignorauit [note: 5. hist. 19.] philosophus talem esse. Ita enim de bestiolis in fornacibus Cypriis scribit: [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)]


page 427, image: s427

[gap: Greek word(s)] , etc. Eiusmodi ignes etiam naturales sunt in AEtna, in Pamphylia, Media, Lydia, extra columnas Herculeas et alibi, vt testatur idem. In antro Vulcanio, vbi vulnificus chalybs vasta fornace liquescit, consentaneum est reuerberationes esse plures, cum illi inter sese multa vi brachia miscent, Brontesque Steropesque et nudus membra Pyracmon. De Praestere, typhone et similibus philosophatur de mundo autor et in 3. meteo. philosophus. Apud hunc non tantum rem ipsam inuenies sed et nomina [gap: Greek word(s)] , etc. Ita enim scribir: [gap: Greek word(s)] . Nihil certe manifestius dici potest pro Reuerberij explicatione. Habet autem eadem etiam Plinius et alij. Lucanus illa iucundius:

Qualiter expressum ventis per nubila fulmen
AEtheris impulsi sonitu mundique fragore
Emicuit, rupitque diem populosque pauentes
Terruit obliqua perstringens lumina stamma
In sua templa fur it. nullaque exire vetante


page 428, image: s428

Materia, magnamque, cadens, magnamque reuertens
Dat stragem late sparsosque recolligit ignes.

Egregie sane Reuerberium describitur. Sed non segnius ab illis qui in tartaro fuerunt, ibique omnia scrutati ad superos dicuntur reuersi, vt Theseus, Pyrithous, Hercules, Orpheus, Vlysses, AEneas, Scipio, et apud Platonem Eriharmenius. Non inorat incendia Phaetontis Ouidius, nec sacrae literae Sodomaea. Erit et gehennae satis. [gap: Greek word(s)] . Ex te scire velim an non repercussus eiusmodi fiat etiam in [gap: Greek word(s)] , et grauium leuiumque partium diuersis momentis? Et an solus ignis ita resiliat; an non et aer, vt in echo? Sed satis nugarum. Tu vale, et philosophare strenue.

[note: Blicken/ abtreiben.] EPIST. LXXIII. DE FVLMINATIONE. AD VIRVM ORNATISS. D. MARTInum Rulandum Philos. et Medicum Ratisbonensem.

QVAE sit philosophorum [gap: Greek word(s)] sententia, iudiciumque, Rulande amice, te in libris ipsorum versatum apprime, latere neutiquam potest. Non es ex illorum grege, qui occinere indagantibus solent, [gap: Greek word(s)] , quosque mirum est coelestia non curare, cum


page 429, image: s429

inde non raro immensae formidinis, trepidationis, suppliciique existant causae, nec fieri possit vt eorum vicissim etiam beneficio careat totum viuentium, quin et [gap: Greek word(s)] genus. Tonitru autem et coruscationem, quod et fulgetrum dicitur, aliqui, vt indicat philosophus, voluerunt fieri [gap: Greek word(s)] , aliqui [gap: Greek word(s)] , praecipue [gap: Greek word(s)] quam Clidemus [gap: Greek word(s)] in classe habuit, quasi aqua in nubibus mota conspectus noster inde ad coelestem aliquam reflecteretur lucem, seu refrangeretur, quo pacto item speculorum imagines apparere quidam tradiderunt. Non defuerunt qui [gap: Greek word(s)] statuerunt, vt Empedocles. Anaxagoras [gap: Greek word(s)] . Tonitru autem dixerunt esse [gap: Greek word(s)] , id est, [gap: Greek word(s)] ; quod philosophus in logicis eodem definit modo [gap: Greek word(s)] : In meteorologicis autem, [gap: Greek word(s)] . Et sane non opus est multum de tonitrui natura contendere. Ipse philosophus declarat eam per risum Vulcanium; et Virgilius de Salmoneo refert, quod flamas Iouis et sonitus imitatus Olympi crudeles apud inferos det poenas. Imitatum autem


page 430, image: s430

asserit, aere et cornipedum equorum cursu quasi adhibitis facibus proiectilibus, concitato curru, vngulisque equorum ferratis per pontem aereum in alto suspensum rapidissimo cum impetu volarit, et ex horrendo aeris murmure incusserit subditis metum, seque pro Deo gesserit, argumenratus a mirabili coeli seu effectu seu passione. Sed nostra aetas exempla habet euidentiora. Cum metallici placentas Cyprias, aut fusorum metallorum recrementa tota ignita, magnis massis in ahenum frigida plenum iniiciunt, id quod fabri ferrarij in re minore experiuntur, et in balneis vulgaribus, vbi vapor silicum feruefactorum hypocaustum calefacir, solemne est, species quaedam fulminantis intonantisque existit aeris: Maxime vero displosis tormentis muralibus, quibus nihil excogitauit hominum ingenium violentius, et vix natura habet, quod plus sit timendum. Tonat quidem coelum cum fragore maximo; sed non semper coniunctum est fulmen, quod tunc dicitur cum excidit nubibus spiritus (ita enim inquit philosophus: [gap: Greek word(s)] ) siue [gap: Greek word(s)] intelligas, quod est ex halitu tenuissimo absque incendio: siue [gap: Greek word(s)] , quod ex crassiore inflammato: Attonitruo mortalium, et flamma, incendiumque cum fumo nitroso et sulphureo; et percussio


page 431, image: s431

fulmineaque strages coniuncta est semper, nec prorumpit ex vaporosis nubibus, sed ex aere solidissimo. Solatio nobis est quod tam vastae moles non sint, sicut nubes: quod si esset, vno ictu mouerentur concuterenturque cum montibus campi, nec manes vacarent terrore. Longe maior pestis illa foret vllo terremotu, vllove Vesuuij, Chymoerae, AEtnae, camiminive Lycij igniuomo cratere. Nam et montes protruderet integros, et cum hominibus absorberet, obrueretque oppida et regiones. Tanto peior humana est malicia. Deerat naturae tanta calamitas. Ingenium defectum compensauit, inque perniciem suam non Eculeos tantum, non boues aereos, non mille alia excogitauit tormenta, sed et fulmina inuenit, quasi deesset vnde possent perire; et saeuior pernicies est industria. Fulmen in natura solitarium cadit; aereae machinae grandines fundunt, euomuntque cateruatim, vt vno ictu procurentur mille mortes, et rerum strages. Consultum est etiam celeritati, vt eo breuiore via, et corruptius distractiusque morerentur, quasi inuiderent terrae rogisque cadauera integra; disrupta ad manes mittunt, inque mille dissuta diuulsaque portiones. Nec satis erat maximam vim halituum igneorum a natura in montium regionumque


page 432, image: s432

subuersionem imis contineri aut colligi barathris, vnde in abruptum demergerentur gentes; ingenium etiam illis locis quae erant aduersus naturae iniuriam firme munita posuit insidias, et castella montibus imposita per cuniculos eruit, euertit, et in nubes condit. Sed quorsum de fulmine tonitru, et fulgetro tam multa? Liberalius paulo voiebam tecum philosophati: et tandem ad id quod chymicis fulminare dicitur, peruenire. Si vocabula sunt rerum notae; debemus accipere in chymia crepitus eiusmodi, et eruptiones seu [gap: Greek word(s)] halituum in aliqua re conclusorum, violentas sternentesque. Qui salem petrae in oleum redigere, aut ex sulphure ipsius adiumento elicere idem volunt; si imperitius agunt, sentiunt eiusinodi cum fulminante halitu sonitum, et non raro ex fronte vitrorum euellunt fragmenta. Memini me tale quid ex depuratoribus aeris Cyprij cognoscere. Dum enim id in purum excoquitur, antequam perfectum sit (perfectio autem exploratur perferreos bacillos quos retro immittunt in catinum iuxta folles, ita vt aliqua pars adhaereat, quam restinctam decutiunt malleis, et lentitiem fragilitatemque iudicant, enim vel crudius relinquatur, vel exuratur nimium, sed sit malleo extensile [gap: Greek word(s)] .) Si inieceris aliquid aquae, quod aliquando ex imprudentia committitur, dum pala restincta madensque adhuc


page 433, image: s433

et stillans catino infertur; prorumpit ex catino motu violentissimo, prosternitque et verberat quicquid attingit. Non raro ex lacunaribus effodiendae sunt aeris massae. Non raro officina inardescit. Vocant [gap: Greek word(s)] ; wenn das Kupffer oder Gestb auffstehet. Chymia originem ex metallicis traxit, videturque initio pars [gap: Greek word(s)] fuisse. An itaque tale quid per fulminationem designatur? Minime vero. Quid tandem? Cum argentum e pastillis excoquitur segregaturque a coniuncto plumbo, vbi plumbago et lithargyros omnisque pene innatans abundantia deducta est, et iam superficies argenti nudatur, seu in aere nuda apparet, commouetur ab halitibus et fumis, qui existunt in ipso, et percurrunt planiciem instar nubis seu instar vmbrae quam transcurrens nubes efficit, et velociter traiicit. Metallici vocant regem; vel [note: Blicken/ eminere, emicare.] blicken; vnde et argenteus ille panis, Blicksilber/ nominatur, quasi indito vocabulo ex prospectu, et apparentia sine sordibus, dum ex incumbente ante lacu incipit prominere, et solum conspici. Cosistit autem tunc quiescitque, nec mouetur amplius. Hoc fit etiam in fornacula basanistarum, dum metallorum censor, seu explorator et aurifex cum plumbo, vel felle vitri aut similibus metalli venam, aut massulam in copella, id est, catillo cineratio,


page 434, image: s434

sub camerato tegumento seu regula. (vnter der muffel) liquat, expurgatque et ad purum coquit. Hoc ipsum est fulminare; abtreiben blicken lassen. Ridebis chymicorum [gap: Greek word(s)] . Id enim negotij nihil habet fulminis, sed est in star fulgetri. Itaque potius debebat dici, coruscare; [gap: Greek word(s)] . Apparet enim auri argentive nitor, siue per [gap: Greek word(s)] siue [gap: Greek word(s)] , (non enim iam id indago) instar halitus accensi et o nubeculis promicantis. Nam impuritas plumbea ante innatauerat, fueratque pro nube. Hac rupta vel disparente, ignea argenti aqua coruscat, et vt propius accedat ad fulgetrum, etiamhalitus reddit, qui superficiem obequitant, et tremulo motu impellunt. Quid si fulmen diceremus merum absque sonitu prolatum? Nosti quod, sicut puluis tormentarius et sal petrae ex infusione aceti, vim acquirit validam et impellentem violente, ita aliquo artificio (si nempe subtilissime pulueretur, vel sal petrae subtrahatur, aut prius. igni dometur) possit concinnari, vt cum nullo vel paruo admodum sibilo exeat, et nihilominus licet ignauius, feriat. Baptista Porta sine puluere pyrio ita protrudit machinas ex eodem instrumento sclopetario, vsus ad hoc violenta aeris coactione. Erat quidam qui profitebatur artem iaculandi ex sclopeto item sine puluere. Sed fallebat. Vtebatur enim, nisi fallor, sale petrae et sulphure


page 435, image: s435

sine carbonibus. Quando igitur emittitur glans sine fragore, id queat fulmen dici, sicut et olim balistarum, arcuumque iaculationes; vnde illud: Fulminat AEneas armis, etc. Sed nihil proiicitur ex metallica illa eliquatione. Si me auscultarent eruditi, mutarem nomen, et, vt dixi, [gap: Greek word(s)] vocarem. Notandum est istud vocabulum interdum poni pro reductione auri et argenti. Sed paucis philosophandum est. Da operam vt valeas. Rotembur. ad Tubarim, 27. Nouemb. anno 1594.

EPIST. LXXIIII. DE GRADVATIONE. AD VIRVM PRAECLARVM D. SAlomonem Albertum Philosophum et Medicum Electoralem Saxon.

SI te importunius aliquanto, Vir erudire interpellarem, et curis intentum grauioribus ad haec vilia mea ludicraque auocarem: tamen quae tua est humanitas, te mihi non succensurum arbitrarer. Nunc autem neque molestiam tibi importunitate creari volo, neque curas serias disturbari. Hac enim tibi hanc epistolam offero conditione, vt legas iudicesque cum otium est, non cum es in negotio. Non itaque nec illo indignari potes


page 436, image: s436

nomine, nec quod inter eruditos chymicos a me sis relatus aegre ferre. Non in foro agyrtarum proponeris, sed in corona philosophantium cum splendore multo elucescis. Nec me tibi, quod ignotus inuocatusque venio, multis excusandum puto. Consuetum hoc est literatis, vt non tantum boni ad bonorum conuiuia accedant nunquam inuitati; (cum [gap: Greek word(s)] quaedam sit et familiaritas inter ipsos, quin et perfugium quoddam, vt alter alterum etiam absque indice adire, et sermonem conferre possit:) sed et vibiones, inferioresque ad epulas digniorum, quemadmodum Homerus Menelaum Agamemnonis introduxit inuocatum coenaculo, et in symposio Platonico Socrates Aristodemum ad Agathonis mensam ducit, tanquam vmbram. Puta itaque me Aristodemi locum occupasse; et vocatu praestantiae tuae, tanquam Socratico ductu, aedes introire tuas, ferculis sapientiae tuae animum pasturus satiaturusque meum. In primis autem aliquid ex penu chymico mihi apponi velim. Nam eiusmodi cibis iam delector, eosque adeo desidero, vt qui malacia diuexantur, suas delicias. Nisi aliud mones, de Graduatione degustemus. Est ea quidem, non in essentia, quae, [note: Gradatio] si philosopho credimus, non admittit [gap: Greek word(s)] , sed in virtutibus affectionibusque exaltatio et incrementum; veluti


page 437, image: s437

cum frigus vini adhibito sale petrae, eousque intendimus, vt etiam inter medios aestus fere niueam assequatur frigiditatem, id quod veteres sacculo niueo, et glacie procurarunt; verum, quantum animaduertere licuit, apud chymicos in duabus potissimum rebus, maxime autem in metallorum inferiorum elaboratione haesit. Dicunt illi, profitenturque artem, qua ex debili viribus corpore extrahatur, exalteturque illa essentia, quae virtutem in [note: Gradatio ex accidente, et per se.] parua quantitate obtineat maximam, idque tum [gap: Greek word(s)] , vt loquor, tum [gap: Greek word(s)] . Illud fit, cum per se actiuum claustris quibusidam, et aduersante natura retinetur, quo minus ex instinctu perfectioneque sua possit operari: liberatur autem inde per artem, euaditque actu tale, quale ante erat [gap: Greek word(s)] , quasi inclusos in vtre AEolio ventos dimittas, qui postea mare terrasque et aerem secum vi rapiunt, trahuntque. Exempli loco sit vinum. Huic adesse partes diuersas, aqueas scilicet crudas, et vinosas optime digestas concoctasque Galenus item agnouit, quo pacto idem de aceto, lacte, et succis pene omnibus pronunciat. Non potestaerea natura ita agere, vt essentiae requirebat nobilitas naturaeque fortitudo. Robur enim aduersantis detinet. Chymicus ad pauca redigit vastitatem, eque multa quantitate


page 438, image: s438

aquosae abundantiae prouocat subtilissimam essentiam, quae quantae sit virtutis, [note: Vini essentia exaltatur] non ignoramus. Sed non acquiescit huic naturae. Prouehit eandem in melius, graduque nobilitatis [gap: Greek word(s)] ad coelestem vsque sublimitatem perducit, vt iam non amplius videatur elementare quid esse, sed coeleste. Et hoc [gap: Greek word(s)] nomino. Non enim exaltatur virtus spolio retinentis, aut exuuiis veloque subtractis; sed iam libera sibique relicta res, ab arte perficitur et ad summum virtutis gradum perducitur. Hoc fit [gap: Greek word(s)] , nec vno operandi modo, sed multiplicibus, veluti calcinando, soluendo, sublimatione, destillatione [note: Gradatio quid signet] et fimilibus. Et hactenus laudatissimus Graduationis est vsus; et signat ea vox, non peculiare chymiae opus, sed generarim includit omnia, quibus prouehitur virtus. Verum enimuero cum inuentis praeclaris eo prouecta est humana solertia, vt etiam in vitiis spectari velit. [note: Gradationis abusus] Parum fueramus ingeniosi artium optimarum et ad vitae vsus summopere necessariarum cultura, enim etiam vlcera et carcinomata, pestesque et scelera excogitassemus, et ea honestissimo scientiae nomine obtrudere mortalibus satageremus. [note: Cautelarij.] Docent nonnulli, quibus cautelis violandum ius sit, et quasi balistarum impetu via in possessiones, desiderataque bonafacienda,


page 439, image: s439

ita tamen vt compellatus habeas [note: Ars adulteranda monetae.] praedarum iuris praetextum. Alij quo pacto adulteranda moneta, quasi non sit satis mali in pudicitia virginali corrumpenda, et postea ventrem sinusque ea industria componendo, enim vestigium appareat [note: Ars literarum fallendarum] facti. Inueniuntur qui effringendarum caute literarum policeantur artificium, vt nulla sit tuta obsignatio, siue Hispana vtaris cera, siue Germana, et seu pergamenam, seu chartam, seu metallum vsurpes. Et quis recenseat fraudes singulas? In chymia inuentae graduationes sunt, quarum praesidio fucos obtrudunt pro auro, sophismataque in locum [note: Gemma factitiae.] veritatis substituunt. Gemmas fallere, et vitro tincto, aut emphatico veras imitari ad ornatum et magnificentiam minus sumtuose ostentandum, aut minoris superbiendum, fortassis contemtioris erat flagitij, cum iam increbuerit ista machinatio in tantum, vt non facise sit, qui non animaduertat imposturam: In graduatione metallorum ad auri argentive similitudinem, accedente potissimum arte corrumpendi monetas, ad summum pene acensum est crimen. Cum enim omnia auro sint venalia; in omnia redundat nefas. Nec sacra nec profana sunt tuta. Graduationes itaque Paracelsicas et sophismata ad inferos relegandas putem. Est quidem etiam his suus praetextus.


page 440, image: s440

Cui enim sceleri deest patrocinium? Dicunt nempe ad splendorem inseruire istam scientiam cum sit iucundum aes ostentare, quod possit aurum prouocare colore, pondere, puritate: cumque ex aere bibas edasque, nihilominus auro infudisse epulas existimeris. Nec desunt exempla in receptis probatisque. Nam orichalcum commendant [note: 3. Esrae 8. vasa aerea de bono aeramento splendentia duodecim, auri speciem reddentia; vide et Arist. in mirabilibus.] passim. In sacris item Solymitanis memorant poculum fuisse ista concinnatum arte. Aurifices non reprehenduntur, cum argentum cuprumve auro obducunt totum, ita vt illa vasa postea pro aureis gerantur. Equidem haec vulgata non tam ex vsu commendem quam quod omnibus sint perspecta, vt fucum facere nequeant. Sacra praetenduntur frustra. Quid enim referat siue ex vitreo propines calice, siue ex aureo, aut inaurato? Chymicorum graduationes etiam artifices fallunt interdum, et si recte procurantur, non facile redarguuntur ignibus. Qui administrationes nosse cupit; legat quae Paracelsus de istis edidit, quanquam ea cum versutia, vt maximis sumtibus non potuerit hactenus attingiscopus, iustissima auarorum poena, dum quod habent amittunt, quod sperant, temerario prosequuntur conatu. Vsurpat ille olea, aquas fortes, lixiuia, pulueres et alia quibus colorem, sonitum, grauitatem, constantiam in igni, et reliqua auro similima seruata tum sub stantia procreare contendit. Si quid mihi esset autoritatis in chymia; tales graduationes,


page 441, image: s441

niforent cum pura conscientia exploderem. Misturas autem comprobatas ad orichalcum et similia, ad suos relegarem artifices. Haec mihi libuit, Vir praeclare, in tuo tecum triclinio considerare. De auro philosophico Vlstadius simile pene habet iudicium, verum ego [gap: Greek word(s)] , donec rem exactius cognouero. Tu perinde accipies, ac bonos decet, meamque compellationem non aegre feres. Vale.

EPIST. LXXV. DE GRADATIONE PLVRA. AD VIRVM CLARISS. D. SALOMOnem Albertum, Philos. et Medicum El. Sax.

CIrcumspectum admodum esse, et confidentem oportere eum, qui gradationes damnare velit, et hoc vlcus aliquanto durius attingere, non ignoro. Quam facile enim totam Iudaeorum et perditissimorum hominum ex castris Paracelsi prouolantium in se commouerit camarinam? Sed et aurificibus magistrisque monetalibus possit illata videri iniuria et maiestas exeroniana [note: Lib. 33. c. 4.] laesa. Refert Plinius, aurum faciendi esse etiam vnam rationem ex auri pigmento, quod in Syria fossum sit pictoribus in summa tellure, auri colore, sed fragili, lapidum specularium modo, incitasseque spem Caium principem


page 442, image: s442

auidissimum auri: vnde iussisse excoqui magnum pondus; et fecisse plane excellens aurum, sed ita parui ponderis, vt detrimentum senserit, illud propter auaritiam expertus, quanquam auripigmenti librae quatuordecim sint permutatae. Hanc Plinii sententiam Ioannes Aurelius, Augurellus versibus in chrysopoeia sic extulit:

Est lapis effossus Syriae pictoribus, auri
Pigmentum vero quod et ipsi nomine dicunt.
Frangitur attritus specularis more lapilli
In summa ostendens auri tellure colorem.
Hunc tu purgatum docte prius excoque multo
Igne per anfractus longos qui ducitur vsque
Quo redeat flammis in se voluentibus idem.
Igne olim hoc Caii solertia principis aurum
Fecerat, etc.

Indicatur hc concessum magisterium, autoritateque principali munitum. Esse autem gradationem quandam, nomen indicat. [note: Vtrum Caius ex auripigmento excoxit aurum, an illo hoc tinxit, aut commiscuit alteri metallo?] Auri enim pigmentum seu tinctura et remedium vocatur, quanquam Plinius inde excoctum aurum dicat, et Augurellus ex calcinato reductoque idem velit fieri. Quod de paruo pondere narrat, an indicat grauitatem iusto minorem, cum alias moles sit sat ampla? Si id est quid prohibeat aliquo remedio augere? Crescit autem auro pondus, si quis id coquat cum oleo et minio, vel pernoctare in vrina sinat, quanquam ego non sim expertus. Geberi totum studium in hoc est;


page 443, image: s443

vt medicina triplicis ordinis inferiora metalla in aurum vertat, fuitque haec ratio olim apud AEgyptios in publico vsu, Diocletiano ob id eam expungente, non quod de veritate dubitaret aut interdicto dignum existimaret facinus, sed enim colligere vires auri praesidio et rebellare AEgyptus posset. Non itaque prohibendae videntur gradationes. Aurum pallidius adiecta parte quinta sulphuris sublimati efflorescit rubicundius; et cemento ad eam adducitur pulchritudinem, vt cum naturali coloratissimo certet splendore, vincatque id longis post se relictum passibus. Nec vllus committitur fucus. Magistris monetalib. et aurifabris concessa est ad certum pedem aloysatio, vt vocant, seu commistio, et quidem additamento cupri, aurum pallidum euadit gradu coloris exaltatum. Haec publici sunt iuris; sed oportet etiam animi accedere candorem, enim eueniat, quod sibi accidisse memorat Budelius. Emerat iuxta iudicaturam coticulae argentum trium et quatuor denariorum. Vbi ad ignem ventum est, vix dimidium restitit. Erat enim cuprum argenti colore fucatum. Narrauit mihi aliquando [gap: Greek word(s)] quidam, quod sibi allata auri secundum coticulam optimi massa in igni efferbuerit instar aquae, pereunte non coloretmm, sed et pondere, adeo vt si satisfaciendum fuisset pro deperdito, ad restim res rediisset. Aderat integer vitae scelerisque


page 444, image: s444

purus, exhibitor. Si incidisset in hominem nequam; quantae fuerat imposturae? Alii artifices tam sunt industrii, vt veluti in radice queant cum constantia quadam, tingere, quanquam tandem quod fugax est, separetur. Ex cinabari et argento docent elicere verum aurum multi. Fertur etiam in artificiis chymicis hoc, quod per aquam quandam argenteam cuprum tingit, vt putetur verum argentum esse, et vt aiunt, examina sustineat. Nihil praeclarius est lapidis splendore. Laudo omnia cum animo veritatis amatore, et vsu concesso. Sed quot auriperdae hoc sub praetextu latent? Multi etiam ad crucem peruenerunt eiusmodi scientias prae se ferendo, mentiendoque. Itaque in chymiam, quae vera sit, non fucata et impostoria, quanquam quo quid est diuinius, et spes de se excitat luculentiores, eo studiosius [note: Quae gradationes in chymia Valeant.] in fraudes vertitur, recipiendas iudico exaltationes eas, quae cum vtilitate insigni, in re medica et consuetudine ciuili legibus non repugnante, sunt coniunctae, quaeque, censuras artificum legitimas sustinent, et vel veras res exhibent, vel ad veras quam proxime accedentes, aut si non assequantur, tamen nihil simulati, nihil mendacii, in vsu contineant, proferaturque orichalcum non pro auro, sed pro orichalco, et sic in aliis. Paracelsicae gradationes vix ad aliud quicquam quam ad fucum sunt compositae. Non


page 445, image: s445

[note: Metalae possunt transmutari: Vide Mirandulanum.] ignoro transmutari inter se metalla posse. Est enim eorum natura versatilis; fitque ex ferro aes cyprium, ex plumbo stannum; ex stanno vicissim antimonium clarum, ex plumbo stibium fuscum; ex stibio plumbum, ex argento cum auri pigmento aut cinabari aurum verum; ex auri semine argentique in mercurio vtrumque crescit. Et cementationes ad oculum rem comprobant; noui etiam amicum quem vidi argentum vertere in aurum; quod in igni, incude, coticula, cemento frigido, et aqua forti inueniebatur probum. Sed quo pacto graduat paracelsus ad hunc finem vt producat aurum, in cineritio et aqua forti spectatum, quodque pro syncero possit vendi; non aliter commendem opus, ac lusum eorum qui ex croco Indico, cadmia et cupro aurum conflant. Et finge colorem argenti istis gradationibus exilescere, abireque in citrinum auri. An ideo pro auro sit habenda massa? Conficit aquas fortes ex vitriolo, alumine, sale nitri, flore aeris, croco martis, haemarite, cinabari, antimonio, [note: Omnes gradationes quae fiunt extrae artificium philosophicum, sophisticae.] auripigmento. In his soluitargentum, vel aes cyprium cum argento; puluerem reducit, persuadetque aurum factum. Nec refert etsi diu maceret, digeratque. Aquae illae aurificam vim neutiquam possident, omnibus philosophis contestantibus, non posse illam exalio esse, quam exsuo genere. Cum item colligit ex sulphure et


page 446, image: s446

stibio rubedinem, quam et ipse vidi ex alembico egressam, eaque vtitur ad argentum vertendum in aurum aut aurum pallidum colorandum; an non apertus est fucus? Neque enim illa fugitiua rubedo potest fixam substantiam tam leui artificio nancisci. Finge etiam fixam factam eandem: cum alia crasis auri sit ex suis principiis facti alia stibii, actum egerit. Vesanius operatur, cum ex oleo lini, sulphure, sale petrae, vitriolo, alumine, flore aeris, croco martis, cinabari, rubedinem exigit, eaque pro tinctura argenti ad aurum vtitur. Nec aliud iudicium meretur tinctura, seu transmutatio per liquores tenaces, vt mel cum vitriolo et reliquis. Nugas eorum qui per istas res aliud quid acceptant et in Paracelso mera sibi somniant mysteria, odi. Circumfertur bellum heroicum, in quo sol accusat martem ad tribunal mercurii. Ridiculum videtur commentum. Sed non desunt qui serio affirment beneficio auri et ferri, seu potius ferruginis adiuuante stibio et sulphure, quorum hoc ferrum depuratur, illo aurum; accessu item auripigmenti, et aliorum ex hydrargyro fieri aurum verum fixumque. Autor illius commenti concludit solem debere asciscere flores martis, vt inde augescat; [note: Fermentum azymum.] Martem sibi petere fermentum solis azymum (quod mirifice dictum est) Item solem et lunam coniuncta mercurio proficere


page 447, image: s447

et nobilitari; martem etiam in suo balneo calefactum seu aqua forti solutum et calcinatum ad maiorem dignitatem peruenire. Delio hc opus est natatore. Difficile est aenigmatum iudicium. Crediderim aliquid veri subesse. De toto non pronunciarim facile. Hoc autem scio parachymicos solere cum magna religione quiduis sibi et aliis persuadere. Sed non credendum est quia hic ille dixit religiose. Manus nostrae oculatae sunt, etc. Verumenimuero, quae sententia sit de gradationibus mea; satis puto te cognouisse. Gratum erit, imo summi beneficii loco habebo, si vel pro tua industria me erudies, vel collato prius sermone cum artificibus, quorum te circumfluere copia in aula Electorali, quae antehac tales fouere est solita, consentaneum est me admonebis. Vale. 28. Nouemb. Anno 1594. Rotemb. ad Tub.

EPIST. LXXVI. DE IMbibendo et Tingendo. AD D. MICHAELEM PEISBERVM Philos. et Medicum Onoldinum.

QVAM tecum Coburgi familiaritatem, Peisbere amice, et compater, contraxi, eius conseruandae, augendaeque me apprime studiosum scias. Non enim fas est quenquam cum eruditis, piis, honestisque initae amicitiae poenitere. Ampliandi fauores


page 448, image: s448

sunt; odia restringenda, sicut praecipiunt etiam jurium consulti. Te hortor vt eodem erga me sis animo, quanquam de constantia candoreque tuo minime dubitem, cum eius haudita pridem praeclarum apparuerit argumentum. Memini autem te insignem, rerum chymicarum peritiam frequentibus mecum colloquiis indicare. Quid ergo obstet quin te in chymiatrorum scribam consortio? Nosti fuisse quondam eo, vbi coniuncti viuebamus, loco, diariographum quendam (quod genus hominum nostra aetate consueuit mendacibus, propter vaticinia ex astris inania aniliaque aequiparari) qui sibi multum de tincturis arrogabat, neque tamen, quod sciam, hactenus vllo documento artem suam comprobauit. Lubet ex te cognoscere, quidnam tandem sit in TINGENDO spei. Non ignoro quae vulgo sit [note: Tingere.] res, Tingere. Vellera milesia lanaeque olim purpurarum rubescebant sanguine incoctae nempe illi in aheno, modo semel, modo bis, [note: Eiusmodi baccae legi dicuntur tum aliunde tum e radicibus sanguisorbae in Polonia, etc.] vnde purpura dibapsos nominata. Nec dum desiit artificium per coccum bapsicum et vermiculos preciosos conficiendi pannos. Tinguntur et serica; coria, ligna, quin et lapides vitraque, colorem imbibere coguntur et metalla. Quidam cuti quoque suae inscribunt notas et vultus tingunt veneno, vt eo pulchrius conspiciantur, quasi poeniteat hominem apparere, in marmorum et


page 449, image: s449

draconum ambulet colore. Si omnia dispicias, Tingere erit idem ac colorare, seu colorem inducere modo congenerem, ita vt prior gradu saltem exaltetur quo pacto aurum citrinum discit rubere; modo alium, idque seu ignium colliquantium et colorem mutantium virtute, seu mistura, seu maceratione imbibitioneque et similibus. Quae foris allinuntur, pictorum sunt, non tinctorum. Num ergo, qui nobis metallorum tincturas policentur, non transmutant substantias sed saltem alterant; Et hoc non secundum alium sensum praeter aspectum? Indigna sane tanto studio, tamque magnificis promissis scientia. [note: Philosophorum vox sonat tincturam essentialem, sophistarum fucatam. Tincturae medicae sunt balsami tingentes et essentiae astrales, etc.] Credo a vulgo accepisse vocem artifices, et quia transmutatio simul colorem mutat, totam rem tincturam appellasse, nisi velis quod a frequentiore opere, et sophisticandi consuetudine haeserit etiam optimae parti vocabulum. Qui medicinam vn exercent, transferunt nomen etiam ad corpora viuentium, tinguntque potissimum homines decolores; aut promittunt succorum degenerum resti tutionem, per tincturam, vnde postea existit item bonus color: aut virtutes partium roborant, eiectis his quae eas prosternebant. Ita beneficio suae tincturae curis albens capillitium reducere in pristinum annituntur colorem, et ex senibus facere iuuenes. Quam desiderio scire non tantum tingendi modum, seu [gap: Greek word(s)] , sed et materiam vnicuique rei


page 450, image: s450

aptam. Non enim dubito quin non omnia omnibus conueniant, quanquam etiam hoc certum sit pro varia materiae patientis dispositione, et gradu agentis, etiam ab vno posse varios prodire colores, sicut conspicimus in aqua forti, igni, lixiuiis, et similibus. Ossa vstulata nigrescunt; si vras, albent: ita in aliis. Non loquor de emphaticis, sed de his quae substantiam habent, et in re insunt: vt cum aes cyprium modo rubet, modo flauet, modo viret, aut etiam nigrescit adustione et sordib. non autem cum a flamma sulphuris pallere conspiciuntur homines; aut sol rubere per vaporem, aut iris varios prae se ferre colores qui procul apparent inesse, cum vere non insint. Quaedam res sunt per se tincturae, vt Tuthia, etc. Quaedam tincturas reddunt extractione: Quaedam in tincturas deducuntur aliqua mutatione vel additamento, vt [note: Ita succus violarum transfunditur in Erethriam. Ego vidi quendam qui se dicebat bis renouatum auri oleo et tinctura. sed agnoscebam veterem vultum.] purpurissum fit, spuma coctae purpurae transfusa in cretam, minium fit vstione, etc. Ex croco relicto corpore albo color euocatur; ita ex mineralibus, vt ex argento lazurinum, ex cupro viride, et sic in reliquis. Ad tingenda corpora insana ad sanitatem, quaeuis essentia chymica tincturae habebit nomen vnumquemque conficiendae eius modum consultius est ex sua operatione expectare. Itaque hc commemoratione supersedebo. Quomodo autem tinguntur corpora viuentium? vt plurimum deglutita medicina. Nam in externa


page 451, image: s451

applicatione parum est praesidii. Ligna, lanae, et similia macerantur liquore tingente, vt filamenta vulgus decocto praesilii exasperato bis vel ter aut quoad satis inficit. Haec ad cymiam faciunt nihil. Crystallos aliosque lapides et metalla tingere potius illius esse artis creditum est, idque etiam ab artificib. tentatum, [note: Tingere crystallos.] et praeceptum. Fit potissimum resolutione reductioneque. Resolutae res in aquam vel calcem commiscentur; siquidem aquae sunt, simpliciter confundendo agitandoque et circulando; si calces, aquis imbibuntur; aut si tinctura itidem calx est; minutissime leuigantur exacteque commista reducuntur. Quib. vis penetratoria est, vt aquis acutis; illis non raro etiam integrae res, depuratae tamen prius, (Nam sordes et aliena obsistunt coloris puritati) iniiciuntur; et post certum tempus extractae siccantur, et si opus est, repetitur illud negotium aliquoties. Quaedam praemolliri solent; quaedam vna corrodi, sicut fit in gradationib. per aquas fortes. Mirabile artificium est ex aqua hydrargyri, et lapide philosophorum gemmas conficere; et memini etiam veteres lapidem istum ad medicinam, ad gemmas et metallorum transmutationem commendare. Extant praecepta Dornaei, quib. Lulliana continetur industria, et ostenditur quomodo omnis generis gemmae possint fieri ex aqua hydrargyri septies destillata, solutis in ea metallis. Perficitur solutionis, digestionis et coagulationis operib. confectis duabus


page 452, image: s452

aquis terrea et aerea quam haec est lapidum materia quae coagulat, illa vero ministrat, praestatque fixationem. Faciunt ad varietatem gemmarum diuersarum aquarum contemperaturae. Alii commistos pulueres reuerberii igni exagitant; Nolo his immorari. Sunt in manibus omnium libri artificum, Dornaei, Mizaldi, Cardani et aliorum. Assecutusve sum tingendi rationem? Quid vero [note: Imbibere.] est imbibere? Nempe humorem calci irrorare donec subeat, et cum ea in vnum coeat corpus. Fit autem id sensim, ea quantitate, quae iudicatur ex siti calcis, et magnitudine. In mysteriorum campum tecum iam expaciarer, nisi Harpocrates, os, pedes, Vulcanus ligasset. Scis enim arcanam quandam [note: Arcana imbibitio.] esse imbibitionem, quam et lactationem vocant, quaque draco deuorat suam ipsius caudam, et mulier suorum maritorum interfectrix [note: ARRIGE aures.] neci datur: et summa fixi superat summam volatilem, descenditque in terram quod ante ascenderat, et acquirit vim inferiorum: qua item elementa ante distracta coniunguntur. Rosarius dicit quinquagesimam partem liquoris destillari in terram; alius vigecuplam nominat. Eiusmodi mystica sunt etiam in tinctura metallorum ad transmutationem. Vna pars dicitur tingere partes mille, ita vt fiat ascensus vsque in infinitum. O nos inter diuites beatos si hoc calleremus artificium. Tu fortassis eius es peritissimus,


page 453, image: s453

[note: Tinctura [gap: sign for mercury] est simul eius fixio.] quanquam exercere nolis. Ego infantem me profiteor. Hoc apud Thomam legi; Mercurium lotum coniici in catinum, et inclusam cerae rubrae tincturam immitti, quo facto existat aurum. Secutus id Paracelsus dicitur, famulo se vidisse, obtestante. In [note: Tincturae metallorum.] metallis dissentiunt autores. Quidam aiunt non posse tingi nisi in primam materiam seu mercurium redacta; quod facile crediderim. Alius requirit calcinata, soluta et reducta summeque purificata. Tertius negat requiri ista, quia tinctura sit instar ignis purgatorii, quae omne impurum absumat; penetret totam compagem [note: Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis.] et mutet omnia. Cui tu putas assentiendum? Si mihi esset lapis, non curarem metalla. Tantum enim est in mundo hydrargyri, vt facile, si procederet ad votum conatus, vasta, auri pondera possem comparare, nisi forte inexplebilis sciendi voluptas me iuberet etiam, in illis experiri [gap: Greek word(s)] . Physicis nostris res foret grata, si ostenderetur sibi ex vetustorum scriptorum veritate tingendi ratio. Ego vero quam vetusta sit haec ars ignoro. Si Esrae poculum tincturae foetus fuit, certe a multis erit repetenda annis, et Babyloniorum Chaldaeorumque tribuenda sapientiae. Sed et Salomonis columnae et mare, reliquaque vasa eius generis fuisse a quibusdam perhibentur. Scripsi de vetustate alias. Vtrum Aristoteli, Plinio, Galeno, etc. res fuerit nota in dubio est. Plaerisque


page 454, image: s454

placent coniecturae. Axiomata autem quibus ratio tingendi [gap: Greek word(s)] explicetur, proferre non est difficile. Sed literae crescunt. Tantum est. Tu vale.

EPIST. LXXVII. DE FERmentatione et multiplicatione. AD D. MICHAELEM PEISKERVM Philos. et Medicum aulae Onoldinae.

QVI in chymicorum aurificum scriptis versantur multos eos esse in fermentatione, quam [gap: Greek word(s)] vocant Graeci, et multiplicatione quam [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] deprehendunt. Nec raro ad absurditatem vsque loqui inepte videntur. Disserunt de fermento rubeo et albo; deque azymo nec raro ipsum fermentum vocant [gap: Greek word(s)] quasi fermentanda sit ipsa fermentatio et erudienda ipsa eruditio. Geberus in libro fornacum de fermento fermenti praecipit. In multiplicatione nullum sibi praestituunt finem. Ecquid tandem sunt ista [gap: Greek word(s)] ? Quaerere ex te istud libuit. Visus enim mihi antehac es [gap: Greek word(s)] eximie peritus. Memorant quosdam in syluas excurrere, ibique nescio quid indagare; inuentum autem magna cum religione et plusquam eleusinio silentio domum reportare gloriantes, sibi iam esse illud, sine quo nulla possit peragi tinctura aut fermentatio. Cogitaui an non resinam abiegnam peterent:


page 455, image: s455

(Nam aqua stillatitia terebinthinae, pineae, abiegnae; vtuntur ad calcem solis soluendam in Turbith et essentia conficienda) aut ens primum metallorum, de quo scribit Paracelsus quod dispersum sit per terras metallorum foecundas, sitque colligendum ante coagulationem. Tribuit etiam illi enti, plane hanc vim quam alii fermento, aut naturales philosophi [note: Fermentum.] principio seminali. Si fermenti vulgati naturam considero, philosophos illos mysticos allusisse ad quoddam artis suae elementum arbitror, eique ob similem virtutem et motum nomen [gap: Greek word(s)] tribuisse, sicut operationi [gap: Greek word(s)] autem appellasse massam subactam quidem at nondum fermentatam. Vnde enim mouere quidem se ista possit, aut in actum vegetationis suae peruenire. Inest fermento [gap: Greek word(s)] quaedam [gap: Greek word(s)] . Propterea, inquit Galenus, episposticum est et diaphoreticum. Habet etiam [gap: Greek word(s)] ; vt ita sit quodammodo ex contrariis mistum potentiis. Galeno fit ex sale et farinae massa. Aliis massa sibi relicta est, donec putrefactionis initio acescat. Nam digestione intima acquirit vim quandam acrem, spirituosamque et penetrantem naturam. Vnde in massam dulcem coniectum mistumque eam in sui naturam conuertit, attollitque et veluti vita donatam se dilatare, vegetareque facit. Feces vini aut cereuisiae eandem


page 456, image: s456

sunt vim sortitae. Etiam hae sunt spiritosae, tenues, et penetrantes, secumque vehunt aliquid de corporum suorum natura. Credas animam massae esse fermentum. Nam sine eo aut simili panis tam gratus non est, nec intumescit massa, sed quasi mortua considet, efficiturque limus potius quam panis. Septentrionales populi ex eo potum, conficiunt non ingratum nec insalubrem, [note: Potus ex fermento.] quemadmodum et Poeta de schythis scribit:

--- quod pocula laeti
Fermento, atque acidis imitentur vitea sorbis.

Cum etiam habeat principium quoddam in se putrefactionis; non possis ei detrahere vim seminalem ad generandum. Putredo enim in terra seu terreo et aqueo animalia et plantas promittit, dum terra a pluuiis irrigata, et quasi subacta calorem animalentum intra ipsam contentum, tum foris per omnia meabilem concipit, fitque initium generationis, sicut philosophus eadere disseruit. [note: Generatio plantarum et animalium ex terra.] Generantur inquit, in terra et humore, animalia et plantae, quoniam humor in terra, vspiritus in humore, calor animalis in vniuerso inest, ita vt quodam modo plena sint animae omnia. Quamobrem consistunt celeriter, cum calor ille comprehensus siue exceptus est. Comprehenditur autem, et humoribus corporeis incalescentibus efficitur velut bulla spumosa. Quid dilucidius poterat de fermentationis natur scribi? An


page 457, image: s457

non intra se calescunt aqua et massa salsa? An non in actum vocatur natura? An non veluti bulla efficitur? Sed audi plura. Omnia, inquit paulo ante, quae sponte consistunt, aut in terra, aut in aqua cum putredine gigni visuntur, [gap: Greek word(s)] . E dulci generatio est; edulci item aluntur animata. Itaque recte dicit philosophus, a putredine dum terra fermentatur cum aqua intra se, [gap: Greek word(s)] esse, nec gigni animalia quatenus putrescit quid, sed quatenus segregatur dulce, concoctumque et consistens principium in eo comprehenditur. Inde enim postea formae primordium est. Putandum itaque est in fermento dum initium putredinis accipit, segregationem fieri duarum rerum; quarum haec tanquam abrundans et corrupta seu corrumpi incipiens nihil habet vitale; illa vero principium vitale consistens et congregatum in vnum tanquam fomes flammam concipit, indeque prouehitur, vegetatur, et in sub stantiam formamque propriam transit, prout nobile vel ignobile et omnino dispositum illud principium erat. Primordium autem motus erat ex natura concepti caloris, et spiritus vitalis. Segregationis causa est, calor peregrinus, qui humorem, spiritum et calorem connatum excitat, et peregrino humore


page 458, image: s458

immisso, siccitatem natiuam destruit: Soluta vero compage; consistunt vitalia seu congregantur naturae familiaritate, seclusis heterogeneis. Haec ita se habere ostendit etiam axioma physicum, quo dicitur omnis putredo esse in calido humido immoderato et alier no, sicut vita est in calido humido moderato et connato; et hc dominatur natura propria; ibi aliena. Quod autem fermentum a massa non separatur, sed in ea retinetur vnaque in panem et alimentum transit; id non euertit dictorum veritatem. Si enim non anteuerteret effectum totalem hominum industria, et prius inhiberet putredinem, quam peruenire ad finem posset, et animalia plantasve ex massa gignere; certe finem suum assequeretur. Hoc itaque fermentum praestat rei fermentatae, vt eius [gap: Greek word(s)] suscitet, putredinisque inducat principia, quibus promotis, vis seminalis in dulci parte vndique euo cata consistit, et ad generandum impellitur. Quod si inhibeatur; hoc tamen fermentatio praestitit, vt ex remotiore potentia facta sit propior, quae postea paruo actu prouocata opus generationis persequatur. Ego tibi non possum euidentius meam aperire sententiam. Si tu habes quid planius, quaeso communica. Puto autem te simul animaduertere quatenus in sacris laudentur azyma, et quatenus ipsum etiam fermentum. Hoc causa est ad puritatem et praestantiam virtutis pullulantis et simile sibi


page 459, image: s459

gignentis, quanquam per se non expetatur. Sicut in panis massa nutriendi potentia remotior per fermentationem instigata fit propinquior aptiorque ad opus suum; ita crux fermentat Christianam vitam; eamquelonge efficaciorem praestat. Vita vero pura et syncera per segregationem tandem, tanquam dulcis pars a non dulci separata, eximie commendatur. Est enim tunc veluti noua generatio instituta. Sed mitto sacra. [note: Fermentatio philosophica.] In fermentatione philosophica progredior. Procul dubio aliud est massa fermentanda, adhuc dulcis nempe, ignauaque et remotiore dynami praedita: aliud est fermentum; ita tamen vt vtrique aliquid sit familiare. Sicut enim massa frumentacea fermentatur, non terra aut aqua, aut lapide, sed sui simili massa, in qua sit principium putredinis in actu; ita et in philosophico [note: [gap: Greek word(s)] . Attendo.] opere. Iubet autem Geber massam facere mercurialem, ita vt aurum vel argentum resoluantur in aquam siccam; quae regatur igni lento donec appareat nigredo innatans, quae sit signum perfectae solutonis intra dies 40. perficiendae. Item: Pastam fermentandam, inquit, extrahimus more solito ex imperfectis corporibus: Et tum corpora illa per se sunt soluenda, tum fermentum. Nominat ille imperfecta, sed sophistice. Si naturaliter perfecta accipias; ad artem vero relata, imperfecta


page 460, image: s460

alba et rubea; non, putauerim, erraueris. Praestat autem extractionem per mercurij duodecim partes. Vbi facta illa massa est; addit fermenti partem vnam. Sed quodnam [note: Fermentum lapidis.] est istud fermentum? Dissolue, inquit, argentum in aqua sua corrosiua. Hanc coque ad tertias. Decoctam in balneo per aliquot dies digere: et exit argenti oleum, quod est [note: At tu attende.] fermentum ad album. Nisi fallor, calcem argenti per aquam fortem intelligit. Non enim ignoro [gap: Greek word(s)] eius. Eodem modo ex auro per solutionem et coagulationem parat fermentum rubeum. Sed quando pasta illa est fermentanda, et quomodo? Videtur innuere, quod post fixionem azymi; ita vt resolutum sit vtrumque, et factum amalgama. Vulgo fermentant statim initio: Natura tunc fermentat cum vegetabilis virtutis actus requiritur ita vt augmentum inde existat, seu generatio noui per multiplicationem. Artifex igitur naturam recte imitabitur. [note: Fermentum fermenti.] Fermentum fermenti vocatur, cum id quod fermentatum prius erat, seu ad gignendum propinque dispositum, accessione noui fermenti veluti vi quadam in actum propellitur, et ad generandum longe redditur pollentissimum. Poterat quidemet illud generare sui simile satis copiose; sed repetito fermento vis et cupiditas longis augetur parasangis adeo, vt pene in infinitum possis procedere, si fermentationem


page 461, image: s461

repetiueris saepius. Aiunt pene totum deduci in actum, adeo vt vndiquaque nihil sit nisi anima libidine gignendi valde pruriens. Expediui simul artificium [gap: Greek word(s)] . [note: Augmentum lapidis.] Nam augmentum scribunt artifices, non est aliunde nisi primum ex nutricatione, qua corpus crescit amplitudine; postea virtutis exaltatione, qua corpori quidem tantum accedit quantam molem habebat fermentum; sed vires in immensum extenduntur. Vtrumque fit regimine industrio. Si velis corpus augere; non ignoras quod non sit obruendum nutrimenti quantitate. Nam hoc foret [gap: Greek word(s)] , virtute transmutatoria [note: Chymici nutrimenta ad essentiam redigunt, et compendio absoluitur nutritio.] prostrata. Dabis igitur nutrimentum simile secundum substantiam, idque arte chymica praeparatum, vt cito et recte, sine excrementis possit transire in substantiam illius; et in hoc ars exuperat naturam, videturque contra fieri ac philosophus dixit; [gap: Greek word(s)] . Est autem nutrimentum nihil aliud quam philosophorum hydrargyros, summo ingenio depuratus. Nam et ipsa massa nutrienda est mercurialis, composita ex mercurio corporum, et [note: Duplex [gap: sign for mercury] ] mercurio naturae, vt sit duplex mercurius, de quo sensit etiam Bernhardus Comes. Nosti autem id quod nutriendum est, non esse humorem merum; sed necesse esse vt habeat substantiam fixam. Tunc ergo per nutrimentum proficies, cum prius illi duo


page 462, image: s462

[note: Operis parui designatio.] mercurij sunt fixi. Aliqui figunt per praecipitationem. Faciunt ex auri argentive mercuriis praecipitatum. Hunc nutriunt mercurio philosophico; et cum iusta est quantitas, eaque fixa: nam nutrimentum prius volatile per nutrientis conuersionem ad fixi naturam accedit, et figitur: reducunt in cineritio seu catillo strato cineribus adiecto plumbo, vel borace aurifabrorum, aut vitri felle et similibus. Non autem reducunt simul totum: sed tantum quantum praesens necessitas requirit. Reliquum pro radice seruant, idque denuo augent nutriendo, vsque in infinitum. Hoc est artificium minus, quod Thomas de Aquino docuit fratrem Reinaldum, prohibitum maiori arti operam dare, ob curas immensas, et tempus [note: Multiplicatio secunda.] prolixum. Altera multiplicatio fit intensione virtutis per fermentationem. Subtili hc opus est ingenio et spe longa. Festinatio enim pestis est et pernicies totius. Et quanquam insumendum sit multum temporis, donec ad fructus peruenias; tamen citius absoluitur in arte quam in natura, [note: Nota Vulgo dicunt: Imperiti ibi desinunt, vbi incipere debebant, quae est causa cur non proficiant.] et magnitudo fructus compensat moram abundanter. Repetendum hc opus integrum est ad minimum ter, vel quater. Ibi satis est saltem processus vsque ad fixionem: Hic aliquoties quod fixum est. Item fit volatile figiturque denuo, adeo vt crebro necesse sit ad carceres recurrere, et


page 463, image: s463

idem conficere stadium, donec reportes [gap: Greek word(s)] . In minore opere etiam expensa est minor. Nam nutrimentum est saltem mercurius praeparatus. Ignis tamen continuandus industrie est. Hic enim requiritur necessario ad augendum, cum sine calore nec generatio fiat nec [gap: Greek word(s)] , nec [gap: Greek word(s)] . In maiore opere fermentum desideratur frequenter, et hydrargyros seu oleum philosophorum praestantissimum. Et haec de mineralibus. Poteris etiam ita per nutricationem et fermentationem [note: Multiplicatio in vegetalibus.] progredi in vegetabilibus. Nam et hc quod praeualet virtute, alterum potenti simile in sui naturam mutat: Sed de ficiunt tamen vires citius quam in [note: Ita acetum crescit vino.] metallicis. Nosti ignem augeri igni. Modus autem fermentandi et nutriendi est, enim quid noui hc addas, nisi prius sit concoctum, et mutatum; ibi enim fermentum capias aliunde, nec imbecillum: Acetum enim non crescit aqu. Philosophus huius rei documentum reliquit cum de mistione scripsit libro primo de ortu, textu 88. vsque ad finem libri, quae oportet diligenter meditari artificem. Totum enim de fermento et multiplicatione continent. Quomodo autem perueniendum sit ad primam fixationem, post quam augendum et fermentandum sit, in praesens ignoro. Vbi didicero, fortassis scribam. Sin tu nosti, communica.


page 464, image: s464

Quoniam autem etiam incertus sum, attigerimne philosophorum mentem an non; tu quem iudico exercitatum in omni philosophia, haud grauatim, quaeso, me manu quasi in ipsa penetralia scientiae mysticae ducas, quanquam non ignorem quam inuidum sit id genus philosophorum, quamque [note: Vulgati philosophastri inuidi et stulti.] contentiosum. Nemo praeter ipsos aliquid scire iudicatur. Itaque non dubito quin illorum calculo stultissimus rudissimusque sim discessurus. Satius fortasse fuerat, siluisse, id quod tamen spiritus ille in pectore praegnans, et insatiabilis discendi, docendique amor non permittit. Valetudinem tuam cura diligenter.

EPIST. LXXVIII. DE FIXATIONE. AD IOHANNEM RVCARDVM A SEdunio Medicum et ciuem Iglauianum Marcomannorum.

PLVRIMVM sum gauisus, Vir praeclare, postquam tuas aspexi literas. Vidi enim non tantum animum tuum mei similiter affectum, sed et insignis eruditionis et experientiae copiam coniunctam. Quanto putas esse numero qui rerum imperitia concitati, pulcerrimo chymiae studio quantum possunt, aduersantur? Quot sunt qui [gap: Greek word(s)] non eludunt tantum, sed et amatores istius


page 465, image: s465

artificij, quanquam candidos et nec fuco, nec auaritia, sed mero veritatem sciendi desiderio inductos vel ad crucem ire iubent? Inter tam foecundam improborum syluam quanti est solatij socium improbati vulgo studij existere? Vtinam vero vulgus tantum resisteret scientiae. Diceremus cum Platone, non multitudine sed [gap: Greek word(s)] , atque illam multorum capitum beluam tanquam exalto despiceremus. Qui in literatorum haberi volunt numero, et alioquin eandem nobiscum profitentur in medendo industriam, longe nos insectantur acerbius. Viderunt nempe illi, male cedere istam professionem insanis Paracelsicis, et quo leuior deteriorque quisque est, eo magis sibi arrogare auream artem, et summos viros turpiter decipere. Sed non attendunt in possessione philosophorum [note: Chymia non est [gap: Greek word(s)] vulgare, sed sapientum industria subtilis.] manere istam, neque posse communem fieri impostoribus rabulis, aurificibus vesanis, organicibus temerariis, pastoribus fugitiuis, et huiusmodi Penelopes Procis, Vlyssisque conciliabulo, propter ab strusissimam rerum naturalium, quae requiritur, cognitionem, summamque in operando diligentiam, et circumspectionem. Tibi vero, Vir praeclare, respondissem pari beneuolentia, nisi mihi non Ienae, sed Rotemburgi agenti literae fuissent redditae, atque occasio praeterisset hactenus non ita commoda reuersa. Verum enimuero enim quid desit officij,


page 466, image: s466

adibo te per ambages, chartamque publico committam, confidens fore, vt cum multorum inciderit manus, tuas non praeteruolet. Argumentum colloquij erit Fixatio chymicorum, quae se hoc tempore obtulit. Est autem in more hominum, de illa re potissimum sermonem instituere, quae cogitationibus est recentior, vt ex intimo principio, in verba prorumpat animi impetus, forisque testetur, et declaret, quodintus est perpessus. Solicitum me tenet [note: Fixio seu fixatio, quae stolidis rabu lis sit vexatio.] initio fixationis nomen. Quo tu illud apud Graecos interpretandum putas? [gap: Greek word(s)] si dicam, non assequor vim rei. [gap: Greek word(s)] fortassis nominarim rectius. [gap: Greek word(s)] enim quaedam in igni est, et quies ita vt propter [gap: Greek word(s)] sub stantiae non habeat quo amplius contendat ignis. Natura enim huius est, et finis, congregare [gap: Greek word(s)] , segregatis alienis. Fine acquisito, naturaliter debebat cessare, nisi quis adhuc restat alius, [note: Fixa videntur esse naturae igneae.] veluti similitudo substantiae. In quo autem quiescit cessatque dicto modo illud constans et immobile seu fixum indicatur. Sed vt planius pateat res ipsa; proponam, quod inter meditandum occurrit. Cum incendio Phaethontaeo conflagraret mundus, finguntur clamare mortales; Fumat vterque polus, quos si violauerit ignis Atria vestraruent. De igni item vltimi diei te stantur sacri codices, quod combusturus sit coelum et terram. Sed de tali non est solicitus


page 467, image: s467

artifex. Flammam in operibus igniariis vsitatam [note: Fixum verum.] contemplatur. Quicquid ab hac tutum est, id fixum appellat, tutum autem ita, vt non comburatur etiam in mediam iniectum, qualis est auri, metallorum preciosissimi constantia, et firma compages. Non raro et iliud fixum dicitur quod citra fluxum aut colliquationem fiducia siccitatis terreae indomitum est Vulcano, veluti calces, quanquam non omnes. Haec [gap: Greek word(s)] ius et rationem [note: Fixum aequiuocum.] vocis merentur. Inuenias qui, quod ad coelestem naturam, impassibilem ab elementis, adductum est, siue restet in igni, siue spirituum fortium impulsu in altum subleuetur fugiatque, fixum nominent, verum [gap: Greek word(s)] . Quia enim volatile est, et volatili opponitur manens, et in star termini Romanorum Dei, immobile; pro se non debetur ei appellatio fixi. Habet tamen aliquid simile. Etsi enim fugiat, quia tamen naturam suam constanter tuetur, nec ab ea discedit per segregationem; fixum eius grati nuncupari potest. Nonnunquam comparate loquuntur artifices, et pulueres terreos ex aquea contistentia factos, aut crystallos sumiliaque ex humore instabili producta fixa censent, quanquam per se ignem non expectent, neque illi repugnent. Depraehensum in natura est valde nobilia esse corpora fixa. Itaque in arte similem sibi proposuerunt finem: vt facerent adamantum, asbesti lini, auri, Salamandrae et aliorum similia. Quod volatile est, instabilem habet actionem, nec vim imprimit constanter. Itaque nec finem speratum


page 468, image: s468

assequitur, sed veluti [gap: Greek word(s)] , aut fulmen sterile in praeterlapsum inquinat infuscatque potius quam perficit, et initio facto aufugit. Fixum ergo petitum est magis. Sed attendere [note: Alia fixatio in nutritione et medicina.] oportet tam in medicina quam alimentatione, enim nimis figatur materia, fiatque impassibilis a calore nostro. Omnino enim debent agentia patientiaque in se mutuo agere, et vicissim pati posse; alioquin temere suscipitur mutatio. Itaque in his iudico valere ilam fixionem, quae ad substantiae [gap: Greek word(s)] et coelestem synceritatem contendit, quanquam ignis flammam et spiritus adustiuos non penitus auersetur. Ad hanc autem peruenitur variis artis operibus, veluti sublimatione, destillatione et aliis quibus fiunt olea et balsami, aut aquae nobiles, succique [note: Fixio metallica.] puri. Fixio metallica quae coniuncta est cum identitate formae, et solida compage citra illam iacturam enim virium quidem, aut qualitatum, qualis repraesentatur in auro optimo, spectatur in ea chymiae parte quae de transmutatione agit. Administratur solutione, coagulationeque repetitis, donec paulatim id quod fugax est, discat ignem pati. Non desunt plures alij modi ad hoc ipsum perueniendi. [note: Figere per sublimationem.] Philosophi sublimationem praedicant multis cohophationibus et praecipitationibus iterandam. Aliis placet imbibitio. [note: Per imbibitionem.] Nam calces nutriunt lixiuio vel aqua fixatoria, a qua vel fixum quid immiscetur,


page 469, image: s469

vt ab eo retineatur fugax alterius natura; vel induratio immutatioque efficitur partium fugacium. Illa est mistionis naturalis, qua fit vnio fixorum et fugacium quaedam aemulatio: [note: Per separationem.] Haec alteratio. Interdum separamus fugacia in totum, tantumque ex re fixam substantiam educimus, vt fit in arsenico et similibus, quorum halitus subtiles et instabiles [note: Per lapidem fixum seu elixyr.] suspecti sunt veneni. Qui lapidem in parato habent, breui tempore hydrargyron in optimam metallorum speciem figunt. Est enim illi lapidi, vt aiunt, natura valida efficaxque, adeo vt sibi, quod dispositum est, facile reddat simile, et ei Salamandricam donet constantiam. [note: Ferrugo mista albis corporibus fixis aurumfacit sophisticum.] Ferrum resistit igni pertinaciter. Crocus ergo chalybis pro fixatoria medicina aliquibus est commendatus. Et hae cres plurimum genuit industriae. Argento si adesset auri color, et fixatio, nihil plane ad summam deficeret praestantiam, quanquam et sonitus seu strepitus dissentiat, qui facili artificio potest tolli. Pondus item compendio augescit. Fixio ante omnia est expetita, et per plura tormenta quaesita, reliquis faclie se offerentibus. Sed cum non sit vnus fixandi [gap: Greek word(s)] modus; non attinet veba perdere. Vltima fixatio indigna est hoc nomine. [note: Fixio per exiccationem.] Qui ex humore coagulata quaerit corpora, facile eo potest peruenire; at fixionis verae nondum est compos. Itaque hanc coagulationi relinquo eta fixatione exulare


page 470, image: s470

iubeo. Is chymiae studio non parum se profecisse existimet, qui essentias homogeneas facere potest eas, quae vel totae in igni manent, vel totae eleuantur citra caput mortuum. In hoc enim perfectionis est censura. In metallicis auri exemplum est ratione perseuerantiae; hydrargyri, ratione fugae. In vegetalibus quinta vini natura, leuissimo igni fugax; et calx tartari, salesque fixi. In animalibus Salamandram producunt; sed vt ego puto, non opus est peculiariter animalium meminisse. Nam qu inseruiunt arti, e sunt vegetalia. Omnino in mineralibus vegetalibusque pene omnibus aliquid est fugitiui, et aliquid fixi, seligendum ex impuritatibus adiunctis, et ab heterogenia liberandum. Vtrique suus est vsus; vtrique suus apparandi modus. Volatilia figere, et [note: Arcanum Hermetis.] fixa fugacia efficere, non est cuiusuis. Coetera ex te lubet cognoscere. Vides quam sim loquax. Quot te verbis obtudissem, si epistolas mittere licuisset? Sed amici est ferre amicum, eiusque mores nosse potius, quam odisse. Est autem fundamentum amicitiae morum ingeniique conformitas. Vale, et me ama.



page 471, image: s471

EPIST. LXXIX. DE ARTIFICIO LAPIDIS: IOHANNIS RVCARDI PHIL. ET Med. Iglauiani ad Andream Libauium.

INVENIET natura viam, enim cede labori. Venit in hanc viciniam nostram homo pius et moderatus M. Mauricius Fasihanus, Excellentiae tuae procul dubio notus, et attulit secum disputationum tuarum de transmutatione metallorum duas posteriores. Eas vt vidi, vt perij. Mecum enim, mi Libaui, facis, qui totos iam viginti fere annos, quantum licuit in hac philosophia detriui. Itaque ardentius eas, quam credere possis delibaui. Video te rem omnem abunde satis intelligere, et attentam lectionem, vt et otium tibi non defuisse. Quid igitur obstat, quo minus opus ipsum aggrediare? Ego quidem illud superiore anno, circa idem tempus, quo tu de disputationibus cogitasti (credo) attentaui, et feliciter vsque ad XXIIII. septimanam perduxi sed valetudine aduersa impeditus relinquere id coactus fui. Quid autem per id temporis spacium effecerim, et quo sim progressus, oculis meis testibus, scio vt operi minime diffidam. Quod autem secundo iam idem non repetam, est, quod socium, qui pares mecum labores


page 472, image: s472

subeat, non habeam. Interim de rebus hisce meum figmentum breui carmine comprehensum tibi mitto, officioseabs te rursum contendens, vt data occasione primam tuam disputationem, vel si quid tale habes mihi mittas. Legam enim et gratus aliquando, si Deus voluerit, ero. Vale et pro inchoatione amicitiae nostrae has quantumuis tumultuarias a me tibi primas ex animo tamen optimo profectas habe. Iglauiae Marcomannorum 9. Octob. anno 1591.

EIVSDEM DE REBVS NATVRALIBVS ET MYSTICIS AD FILIOS artis diuinae carmen Iamb. senarium.

ADESTE Musae maximi proles DEI,
Landes chymiae praedicemus aureae.
Natura natur vsque gaudet indiga:
Natura naturae incubans extollitur.
Natura naturam subacta supprimit,
Et vincit insigni tropaeo nobilis.
Haec quotquot estis, haec notate filij.
Non vsitata aut nota vulgo dicimus,
Nec vsitata aut trita vulgo quaerimus.
Quid quaerimus? Quid? habemus hoc quod quaerimus,
Nec habemus. Ergo quaerimus? Sed quaerimus


page 473, image: s473

Cur? quando habere diximus quo quaeriums.
Res mira miris inuoluta ambagibus.
Eques pedester equo insidet, quaerens equum
Aenigma forsan aut iocosus lusus est?
Ne credite. Hi lusus decent minime sophos.
Res seria est: res sacra; sancta, et mystica;
Sed ludicra, vt ludamus hos quos ludimus.
Gangem arbor vltra flores aetheri insita,
Radicibus corusca prorsus igneis;
Cuius liquore venae aquoso turgidae;
Quas nata fulcit aere e solido caro
Cortexque vestit terreus forinsecus.
Medulla sed nigrescit intus plumbea:
Ad vsque ramos corpus illi est ferreum,
Viridique cupro hinc inde rami obambulant
Qui floculis ornantur vndique stanneis:
Argenteis vestita mox foliis nitet
Auroque puro poma profert fulgida.
Nunc fusius miraculum cognoscite.
Muro arbor vndiquaque cincta amplissimo est,
Cui celsa turris iuncta propugnaculum,
Quod corpore ingens et nocens Draco incolit,
Qui dominus horti, et hortulanus huius est;
Is portitorem ad ianuam posuit domus,
Qui claudat et catus recludat limina,
Custodiatque enim qua bestia effera
Hanc arborem ante tempus inuolet suum.
Draco interim dominatur in vacua domo
Dum ter quaterque fundat arbor flosculos


page 474, image: s474

Coloribus discriminatos pluribus;
Quo facto, adesse sentit autumni dies
Quibus legenda haec poma sunt, et gemmeis
Condenda diligenter vsque vasculis.
Habetis artem habetis inquam maximum
Sophiae, vniuersae filii miraculum,
Vni Deo trinoque laus et gloria
In sempiterna seculorum secula.

EPIST. LXXX. DE INhumatione et vitrificatione. AD IOHANNEM RVCARDVM Phil. et Med. Iglauianum.

ARTEM a natura ita discretam esse, vt sit principium operum artificialium, materiae ipsi, in qua elaborat, externum, cum natura sit causa naturalium in materia per se effectrix ex phisosopho agnoscunt multi. Quando itaque chymici policentur ab arte sua aliquid, non aliter habent persuasum, quam manuaria opera efficiendum esse aurum, itaque figenda corpora volatilia, ac si ferrarius faber clauo nectat lamellas, aut palum intrudat in parietem. Iubeas eiusinodi crassitiem [note: Chymicus qu agat.] ire ad Cynosarges. Sicut medicus operatur naturae intercessu, praestatque in multis agentium patientiumque accoramodationem directionemque; ita et chymicus eidem assistit, eiusque vim in actum vocat, et adminiculis suis administratis vsque ad finem operis et perfectionem deducit gubernatque


page 475, image: s475

quod alias non ita bene, vel etiam neutiquam fieret. Prodit ergo opus naturae quidem, sed quod ars promouit. Et hoc est in excellentissimis. Sunt et alia in quibus materiam a natura acceptam mero elaborat ingenio. Mista itaque quodammodo professio est chymiae, de qua libet plura tecum confabulari. [note: Fixatio artificiosa.] Scripsi nuper de fixatione. Spero te sententiam meam assecutum, quae plane conuenit cum ea quam Rosarii autor exposuit, fixari nempe quaedam diuturna digestione, adhibita causa actuante itaque recta seu gubernata, vt non excedat natutae gradus nec nimium festinando vrgeat ante tempus, nec nimis tardando impedimento sit, neque quicquam destruat. Et hoc in magno fit magisterio, quanquam Geberus et alii. idem sibi policeantur etiam in particulari, vt [note: Fixio per mistionem fixi.] nuncupant. Quae dam ait figi, per admistionem fixi, ita vt volatile imbibatur a fixo. Nam si summa fixi superat volatile, hoc figitur; quemadmodum contra fixum fit volatile huius excessu. Tandem quaedam figi dicit calcinando coquendove solo igni, qui modus manifestior est. Illi sunt secretiores vt facile intelligis. Praeter digestionem diuturnam, imbibitionem, calcinationemque addidi de sublimatione, fermentatione et proiectione. Sed est quod requiram amplius. In rosario philosophorum [note: Inhumatio.] mentio fit inhumationis; cum dicitut: abluere est inhumare, destillare, calcinare. Ablutionem alii depurationem


page 476, image: s476

peraquam appellant. Idne sit inhumare? [note: Inhumare est in [gap: sign for mercury] redigere, qui terra philosophorum vocatur.] In Turba dicitur Terra liquefiat, donec fiat. vt aqua, quae est argemtum viuum: sentit nempe autor, metallum calcinatum et quasi in terram redactum debere ita solui vt abeat in mercurium. Hunc postea iubet abluere aqua nitri, vt fiat instar nummi liquefacti, cui operi succedit coctio ad congelationem. Si inhumatio continetur sub ablutione; res ipsa testatur, quod nihil aliud sit, quam talis depuratio soluti, vt inde separetur obscurum [note: Inhumare est in humi formam redigere.] quid humo crudae simile; vt sit inhumare idem ac si dicas in humi speciem redigere; et hoc ipsum est etiam calcinare, [note: Nota.] destillareque. Nam quia sublimatum est, et detrahitur interuentu aquae quanquam alii pennia imbricata segregent, simile quid fit destillationi. Euincas hunc sensum etiam ex ipso Rosario. Nam quatuor operis modos ponit; solutionen, per quam mutatur natura interius; ablutionem, per quam exterius; reductionem, perquam superius, et fixionem, [note: Vigila.] per quam inferius. Iam autem illa segregatio fumi externa est, praestatque quasi fuiliginem quandam, et sequitur statim solutionem. Quid ergo aliud per eam accipias? [note: Inter claues alchemiae Gebri nominatur etiam inhumatio.] Mirum autem est inhumationis mentionem apud alios non admodum inueniri. Sed neque ipse autor sibividetur constare. Nam capite quarto seiungit inhumationem ab ablutione quam tractat capite sexto; et inhumationi


page 477, image: s477

subiicit, haec praecepta; solutum lapidem iubet in cucurbita poni in calore temperato vt putrefiat digeraturque melius, [note: Aduerte non vulgatam coctionem nec ebullitionem.] idque per mensem philosophicum. Finis huius praecepti est, vt tollatur adustio. Modum addit; quod decoquendum sit complete, vtebulliant omnia simul leni igni redeantque in hydrargyron, tanquam materiam primam, in quam sit introducta forma colore nigra, foetida odore, tactuque indeprehensa, et subtilis instar pulueris diffluens. Vocat hanc nigredinem signum perfectae [note: Abluere quid.] solutionis corporum et caputcorui. De ablutione vero ita refert; quod nigrum sit abluendum vt fiat clarum, idque ope segregationis elementorum, destillationis aquarum et dissolutionis lapidis. Credo data opera ipsum commiscere artificia, enim facile possit deprehendi. Tyro certe ex his non facile se expedierit. Ego inhumationem accipiam pro sepultura in qua fit dissolutio, et denigratio [note: Inhumatio est infusio auri in mercurio.] per digestionem caloris leuissimi, donec ab experientia vel artifice quodam informer rectius. Quid autem porro sentis [note: Vitrifictio.] de vitrificatione? Scribit alicubi Geberme metallicas calces praesertim stanni in vitrum [note: Metallu vitrescunt.] abire in reductione incauta. Nec latet quendam metallorum principium constituisse vitream quandam arenam aut cinerem, qui item vitrum praebet. Stibium fit aliquando ex vitrum Praebet. Stibium fit aliquando ex stanno et plumbo; vicissimque in ea transit;


page 478, image: s478

at vitri naturam induit promte. Solent et calces metallorum diffundi et tam perspicuae fieri, quam vix vlla est aqua aut cry stallus. Sit ergo vitrificatio cum eliquante igni metallorum cineres in vitreum corpus conflantur; quid tum autem postea? Studio sene id assectantur chymici, an vnum est ex erratis? Non quaero temere Iudico partim errore contingere cum praeter scopum euenit, partim iustum chymiae opus esse, non tamen vulgare, vt in antimonio et aliis. Volebam te quasi manu ducere ad gemmarum per lapidem et calces metallorum soluras confectionem, et exprimere cogitata de illo artifice, qui dicitur vitrum ductale, et malleo extensile instar lamellae metallicae, confecisse, et eius iniquitates malleo emendasse, perinde ac si esset poculum argenteum. [note: Poculum vitri aemulum ex metallo tralutido.] Cogita quaeso an non alicuius metalli calx in vitream transparentiam et fusionem possit deduci, et congelari seruata lenticie enim vllum sit fragilitatis vestigium, aut sane paruum. Facile est vitrificationem stanni obtinere. Sed qua mistura lentescet? Malleationem debet retinere. Lapide philosophico scopum attingas. Sed meditare, an non aliquo remedio aut industria vitrificari possit citra damnum extensionis. Ego oleum mercuriale, aut solare commiscendum putarem. Hoc enim flexilitatem praestat pertinacem. Si ignis arti ficio eo est perueniendum


page 479, image: s479

opera danda est, vt calcines quidem, at non indures; enim exicces humidum natiuum. Dico tamen quod in stanno difficilius hoc queat praestari, propter asperam nimisque siccam eius naturam. Lentius est cuprum, tenacius argentum, tenacissimum aurum. Aut ergo haec miscenda sunt, per modum calcinationis solutionisque ita vt confundantur aquae solutae posteaque reducantur, citra ab sumtionem humoris perspicui, nefiat puluis, quiob terminum perdit perspicuiratem; sed congelatio instituatur, qualis est in gemmis; et haec citra aquas fortes: Aut ex solis faciendum poculum. Quid si herbarum succi adderentur? Quid si talia pocula nihil sint aliud quam perspicuum metallum? Et notum estargentum rude rubrum inueniri ista facie. Quin et argentum rude plumbeum potest sine coloris et connsistentiae iactura liquari, cur non et diaphanum rubrum. Indico tibi cogitationes meas. Tu diligentius rem perpende, si forte tam praeclaram artem possimus reuocare, enim cum suo autore prorsus interierit. Vbi inuenerimus, enim metue de fato simili. Priuilegiis muniti ambulabimus. Vale et te strenuum praebe.



page 480, image: s480

EPIST. LXXXI. DE PARticulari et vniuersali opere. AD IOHANNEM RVCARDVM Philosophum et Medicum Iglauianum.

[note: Multi de chymia et medicina male sentiunt propter imperitos in quos incidunt.] NARRAT Galenus in quinto de locis affectis quo pacto Glaucon philosophus, cum videret dexteritatem Galeni [gap: Greek word(s)] , inceperit honorifice de medicina sentire, cui antea nihil tribuerit magni: [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] . Spero idem euenturum circa chymica [gap: Greek word(s)] . Pauci ea sunt amplexi oderuntque nullam aliam ob causam quam quod in scurrarum collegiis, et circumforaneorum manipulis, vanissimis cum nugis et longe vaniore conatu omnia grandia promittentibus, pecuniasque diuitum ita attenuantibus, et longa spe macerantibus animos versari ea conspicerent. Vbi! vero extorta manibus improborum, et legitimae philosophiae restituta viderint; si modo veritati laudem non inuident suam, Glauconis exemplo sententiam mutaturos confidendum est. Atque vtinam tuis auspiciis honorem recuperarent


page 481, image: s481

suum, quem consentaneum est, factorum euidentia industriaque operum oinnium animos in se conuertere, inque admirationem coniicere posse. Erat Coburgi qui aurificium prae se ferebat magno cum supercilio, et artis expectatione non vulgari. [note: Chymiae etiam suspicio aliquibus fructuosa; sed idraro contingit bonis.] Is specimen aliquod dicebatur fecisie, indeque reportasse sena argenti millia ex eo nummorum genere quod a Ioachimi valle cognominari solet, recepturus praeter ea vginti quatuor, si finem operi imposuillet. Pecuniam quidem primam illum accepisse scio; sed finis virae anteuertebat opus. Vsus autem fuerat ministerio cuiusdam hominis vagi, ex fece eorum qui se laborantes nuncupant. Ab hoc dicebatur arcani quid didicisse, quod particulare [note: Particulare.] appellabant. Mirabar ego runc temporis, quidnam rei istud esset. Si aunun facias, quid refert vniuersali an particulari via eo peruenias? Postquam autem Bernhardum euolueram cognito quod nihil in arte verum iudicaret, praeter vniuersale; cepi mecum cogitare diligentius, et bene factum cum illo homine arbitrari, vtpote cui post acceptos nummos mors [note: Vniuersale ad omnia metalla; particulare ad [gap: sign for mercury] et [gap: sign for tin] tantum.] fuit solatio, finisque imminentis miseriae. Narro tibi fluctus animorum ab arte nondum satis instructorum. Adibam Richardi correctorium, in quo de vno opere vniuersali agitur, et duplici particulari; priore


page 482, image: s482

vero, posteriore sophistico; et illo iterum gemino, vno mercuriali, altero argenteo. [note: Geberi sephismata.] Sophismata autem ipse nominat, qualia Geberus comscripsit de medicinis primi et secundi ordinis, quib. foris instituitur tinctura aut aliqua mutatio ad similitudinem perfectorum, quorum tamen praestantiam illa sophistica neutiquam asse quuntur quin et ignis aliorumque examinum [gap: Greek word(s)] facile arguuntur [note: Opus maius, minus.] falsi. Alii mentionem faciunt minoris et maioris operae seu minoris maiorisque perfecti. Vehementer desidero ex te scire, [note: Metallorum ortus et discretio.] quidnam sit in istis firmi. Omnia metalla ex hydrargyro gignunt artifices, et sulphure, quod tamen aliqui coniunctum illi autumant. Discernunt illa puritatis et impuritatis; coctionis completae et relictae aliorumque ratione; vnde quaedam dicuntur imperfecta vbi aliquo errato, aut defectu adminiculorum aut violentia ab instituto cursu intercepta natura resistit, nec ad sinem perducit metallum, idque vbi causa perpetua est, continuat; quaedam perfecta, quae vltimo naturae fine, eoque nobilissimo sunt procreata; et sic metalla nonsint genus multis speciebus distributum secundum naturae ductum, finemque vltimum, quo pacto est in plantis et animalibus; sed species indiuidua in genere mineralium; quae exempla habet, modo perfecta, modo imperfecta. Cum autem haec itase habere putent; indignt solicite admodum defectus et impedimenta


page 483, image: s483

naturae, et illis remotis ad finem, quod inchoatum relictumque erat, perducere ingenio conantur. Deprehensum est in ferro, plumbo et aliis quibusdam tmm etiam in radice impuritatum esse, vt citius metallica natura destruatur quam illa tollantur, cum tamen natura talis omnino sit seruanda. Hydrargyron versatilis naturae esse cognitum est; licet ob cruditatem, et impuritates coniunctas longe absit ab eo temperamento quod requiritur in metallifico. Sed spes est eum posse reddi aptum, ita vt depurato coctoque artificiose abscedat cruditas; et seminali metallorum susphure addito, [gap: Greek word(s)] eius in actum vocetur, quo incipiat suppullulare veluti, et ad metallum aspirare Testantur philosophi hoc fieri ita posse; sed longissimum requiri tempus et industriam pene incredibilem. Scimus sulphur eius esse domitorem, ita vt eius adminiculo etiam queat figi. Sed cum, quod externum est, item sit sterile; foecundum autem ex metallis iam conceptis enatisque sumendum; difficilior longe euadit opera. Quanquam igitur certum particulare erat in mercurio crudo, si suiphure seminali metallorum foecundaretur; tamen neglectum hoc credo ob dictam causam, et aliam viam inuestigatam, qua et sulphur metallicum, virtute efficace ad metalli [note: Principia artis aurificae.] naturam producendam, instructum, et hydrargyros coctus elaboratusque per naturam in vnum seminale corpus sunt coniuncta,


page 484, image: s484

quo semine et anima quasi, tum crudus mercurius, tum aliorum metallorum nondum perfectorum initium, ad perfectionem est promotum. Et hoc vniuersale opus ideo vocatur, quia ad omnia imperfecta et mercurium absoluendum [note: Argentum.] facit. De argento etiam illi fatentur qui ab hac chymiae parte alias sunt alieni, quod optimum in eo genere, sit aurum colore saltem et fixionis gradu quodam paruo deficiens. Itaque artifices in eo quod de sulphure adustiuum, et fugax de mercurio restat, tollunt; itaque fixionem praestant. Coctione vero vberiore obtinere colorem student. Sublata cruditate, cedit etiam strepitus, fitque plane aurum. Et hoc est particulare alterum. Venrumenimuero enim coruus ludatur hians, aduertendum est, quo modo illa perfici posse dicantur. Hydrargyros [note: Aduerte.] familiaris metallis secundum dispositionem naturae, commistus illis assumit ex ipsis non tantum corporeum quiddam sed et virtutem, potissimum autem [note: Si non exaltentur, non soluuntur.] ex perfectis auro scilicet et argento exaltatis, quorum compagem intus soluit, et penitus exhaustam vim sibi accommodat, vnitque. Vnde et anceps ei tribuitur ingegenium, quod quorumuis intime commistorum, posita propria, imitetur naturam. Iu hunc etiam redigenda sunt metalla alia, si quidem vult artifex ea absolui et in aurum


page 485, image: s485

[note: Sulphur.] argentumve mutari. Sulphur praestat congelationem. Nam vbi ille exhausit auri argentive substantiam; satis est in se perfectus; sed deest coagulatio, quae ex sulphure petitur. Hoc itaque ei iungendum. Richardus dicit in particulari opere respici solutionem corporum in mercurium; qua per ingressum vnius naturae in alteram occultum [note: Arcana est coagulatio per sulphur.] occlusumque aperiatur. Quae vero ratio sit coagulationis per sulphur non explicat. Tune sulphur vulgare, et non potius metallicum addes? An in ipsa solutione metalli, sunul sulphur congelans est, vt non opus [note: Soluere corpora est coaegulare spiritus.] sit foris alium petere? Nisi fallor haec sententia verior est. Nam tantum hydrargyri sumitur, quantum satis est solutioni. Soluta coquuntur vna, donec sulphuris vis producta coagulet. Huius ratione dictum est, quod in vno vase, vno regimine ignis, simul fiat solutio et coagulatio, ita vt primum dominetur aqua seu humiditas, postea in coagulatione sulphur seu siccitas. Et [note: Lac virginis.] tunc augmentum procedit ex lacte virgineo seu hydrargyro philosophorum. Sumitur autem solum aurum, siquidem perficere mercurium in auri naturam volumus; argentum solum si ad hoc contendimus, quanquam ab hac via progressus sit ad aurum, nullo alio addito praeter solum ignis incrementum. Dicit autem Richardus, quod argentum in se contineat sulphur


page 486, image: s486

[note: Ex argento transitus est in aurum.] album. Non ergo opus est foris quaerere. Idem affirmat de auro; additque ab illo ad hoc transitum esse. In secundo particulari, quod est argenti, operandi terminum scopumque ita declarat, quod artifex debeat adimere ei indigestas qualitates, quae possint expurgari ita vt transeat in mercurium fixum, idque per appositionem sulphuris [note: Nota.] philosophorum rubei. Si quid iudico; puto per mercurium crudum extrahendam esse ex auro substantiam mercurialem et sulphuream; quia in alio non inueniuntur, nec alio possunt extrahi medio. Extractum hoc (quod est inseparabile a mercurio crudo) iungendum est argento; et postea studendum coagulationi. Studium autem istud nihil est aliud quam industrium ignis regimen, donec perficiantur mutuo. Nam reliqua omnia interiore peraguntur virtute; artifice nihil conferente praeter applicationem debitam, et calorem actuantem. Huius rei ego vidi vestigium. Nam ex auro scio eductam ita naturam postea communicatam fuisse argento; et ex vtroque factum aurum, quanquam aliquanto pallidius. Sed perfectionem qualem requirunt summi artifices nondum vidi; Erat enim is quioperabatur, adhuc tyro. Tu poteris cogitare de regiminis industria. vsque ad absolutionem. Negat Richardus id fieri posse in aliis corporibus, propter eorum distantiam


page 487, image: s487

[note: Argentum non proficit in aurum sine auro, etc.] ab auro: et diserte dicit, citrinationem causari in argento adiuncto corpore perfecto, quia eiusdem vtrunque sit naturae; quibus verbis mea confirmatur sententia. Quod attinet sophistica particularia; ea sunt instabiles tincturae per commistiones calcium resolutarum et reductarum; item per immistiones puluerum; alterationes et similia, vt cum ex hydrargyro, cupro stannoque mistura fit, quae etiam ignem sustinet, sed non alia examina. Si quis aurum ad ruborem intensum aliquoties cementatum vt loquuntur, misceat argento; aurum fieri natrant, sed quod tandem multis ignibus vincatur, cum fixo elixire careat. Hc minor, et quidem tolerabilis est astutia, cum ex optimis elaboratis concinnetur opus. De opere vniuersali nondum satis sum. eruditus. Quam vellem de hoc tecum pluribus disserere, si liceret? Noui qui eius artificii possessionem et communicationem promittat, si quis velit subire praescriptas, quasdam leges. Sed de his fortassis alio tempore rectius. Tu quae in sinum tuum effudi diligenter meditare, et si quid confirmati habes, perscribe. Vale.



page 488, image: s488

EPIST. LXXXII. DE EXtractionis apud veteres vestigiis. AD CLARISS. VIRVM D. MARTInum Rulandum Patrem Phil. Med. et Professorem Lauinganum Palatinum.

HERMETEM trismegistum admirabilem illum philosophum Mosi fuisse [gap: Greek word(s)] antecessisseque Galenum annis circiter mille quingentis sexaginta, historiarum testantur monumenta. Sed et aliae coniecturae pene diluuio eum aequant. Peruenisse vero ad Galenum, caeterosque Graeciae medicos, quin et Romanos, volumina ipsius, exsexto de simplicibus constat, vbi inprooemio de Pamphilo herbario inepto [note: Galenus meminit Hermetis et aquilae philosophorum.] et superstitioso haec habet: [gap: Greek word(s)] [note: Herbae sarae.] [gap: Greek word(s)] [note: Galenus aenigmaticas voces hermeticorum profimentis habet.] [gap: Greek word(s)] . Haec Galenus. Pro figmento et ludicro habet id, quod intelligere propter


page 489, image: s489

[note: Aquila.] obscuritatem et aenigmata non potuit. Aquila illa herbae nomen non est, quanquam interdum a my sticis, hieroglyphica tractantibus ita nominetur, quo pacto neque rosae illae albae et rubeae in rosario Arnoldi aut Hortulani; neque lunaria Lullij, etc. plantae sunt, sed nomine istarum indicata metallica, in quo tibi mecum puto conuenire. Quod si intellexisset ille noster, arcana Hermetica, illis inuoluta; diuinam chymiae artem proculdubio etiam disciplin cognouisset, posterisque perspicue explicatam reliquisset. Negligere maluit, inque fabularum numero ponere quod captu assequi non poterat, quam scrupulose soliciteque indagare. Verum enimuero quae non ita studiose a chymicis sunt occultata, aut quae vsus melior inuenit docuitque passim, quanquam non perinde ingeniose apud omnes, eorum expers [note: Galenus nouit succos extrahere.] non fuit. Argumentum illustre habent extractiones succorum ex vegetalibus, et animalibus, quin et mineralibus quibusdam, qua de re liber pluribus tecum confabulari. Extractionem vocari a nostris intelligo modo [gap: Greek word(s)] , quandocunque ex re quod purum est fyncerumque quauis via et ratione excipitur secundum artis leges: modo, cum, quae in succo est seu optima parte, substantia reiectis recrementis, euocatur, in quo opere [gap: Greek word(s)] soletista vox vsurpari, et in medicorum libris vetustis, huius extant tum praecepta


page 490, image: s490

documentaque egregia, tum exempla. A [note: [gap: Greek word(s)] ] Dioscoride explicatur vocabulo [gap: Greek word(s)] , quod Galenus saepenumero exponit per [gap: Greek word(s)] , qui item inter coquendum dicitur [gap: Greek word(s)] . Quanquam itaque extractione etiam alia fiant praeter succos; quia tamen praestantior frequentiorque haec operatio est, nomen [note: Extractio est [gap: Greek word(s)] .] [gap: Greek word(s)] apud veteres retinuit. Nemo a me exiget operosa illorum testimonia, sententiarumque descriptionem. Nihil est apud illos pene tritius succorum per expressionem, coctionem, vstionem, infusionem, comparatione. An chymicum quid habeat, in dubium vocari [note: lib. 3. Simpl. cap. 14. Separatio Galentica.] potest. Disputat Galenus diuersas herbarum vires eo modo elici separarique, vi purgante in humorem abeunte, restante vero [gap: Greek word(s)] astringente. Id autem consueuerunt chymici moliri. Cur non sit chymica quaedam operatio? Scio quidem quouis modo agere, [note: Ars differt afortuita operatione et inerte.] et finem consequi artifici eundem, non perinde ex arte esse, quae non [gap: Greek word(s)] , sed certo modo rationeque et experientia cum finis formaeque optimae probatissimaeque possessione, operari iubet. Itaque si quis cocus ex pisce elicit liquamen, aut ex rapa succum, quem cum humore pro cibo apponit, non ob id chymicus artifex erit appellandus. Atego veterum institutum iners esse, et fortuito fieri neutiquam concesserim. Coquere et colare, vulgare plebeiumque est opificium. Sed certa ratione fineque id elaborare, vt possis


page 491, image: s491

in opere [gap: Greek word(s)] agnoscere, certaque indicare argumenta, id non est nisi industriae artificis. Qui se chymicos praedicant haec potissimum [note: Extractionis [gap: Greek word(s)] .] in apparatu extractionum spectare solent, nempe vt primum res a sordibus externis, et inutili aut corrupta parte liberetur; deinde in minutas confracta, soluatur; quod solutum est, inque menstruum seu ius concessit, aut alis exactum defluxit, repurgetur ab adhaerentibus; inde seu coagulet, seu quo pacto exiit purum nudumque ad vsum reponatur. Veterum methodus ab his non abludit nec discedit multum. Quatuor potissimum extractionis modos apud eos obseruare [note: Expressio.] est. Primum simplex expressio est cum praecedente repurgatione comminutioneque. Res enim trita prelo subiicitur, et succum seu liquorem exudare cogitur, quo pacto ex myrti baccis et vuis vinum euocatur, et ex seminibus fructibusque olea. Ita oleum nucis concinnant chymici, ita oleum oliuarum, et vitellorum, etc. Eiusmodi extractio saltem est vegetalium, et animalium. In mineralibus non succurrit exemplum, nisi eliquationem huc referri voles, quae tamen sine expressione peragitur. Adhibetur autem ibi interdum calor, et colum cum reliquis secundum artis praescriptum. In aliquibus accedit coagulatio, seu inspissatio. In aliquibus facilioris fluxus gratia, aliquid liqui affundimus, quod postea separatur denuo, si alienum


page 492, image: s492

quid a substantia habet, aut inutile est praesenti scopo, quo pacto fit in expresso nucis moschatae oleo, et similibus. De hoc locutus est Gal. lib. I. compos. [gap: Greek word(s)] , vbi intelligere est quaedam per se exprimi, quaedam [note: 2. de alim. fac. et lib. 3.] cum aliis. Ita citriorum succos promit, ita succos ex salsis, vbi additur aliquid de coagulatione.

[note: Extractio per coctionem seu elixationem.] Secundus extrahendi modus fit per coctionem, et colaturam cum expressione. Hic necesse est addi liquorem in plurimis (quibusdam enim congenitus est, vt Rhibibus, etc) siue is sit vinum, siue aqua, simplex, mista, siue oleum, aut alia pinguedo. Et hc interdum fit separatio liquoris; interdum non, sicut et coagulatio modo additur, modo omittitur pro consilio et rei natura. Olea ita fieri plurima satis superque est notum, quae tamen non semper sunt simplicia sed et composita, nec semper substantiam rei, sed interdum etiam vires saltem obtinent, quam distinctionem etiam extracta in genere habent. [note: Menstrui separtio.] Separatio, vt et coagulatio, variis quidem fit modis; Galenus tamen potissimum habet coctionem pleniorem, aut diuaporationem lentam, ad calorem fornacis, solis, aut camini fumum. Fieri enim inspissationem [note: lib. 4. simpl. cap. 18. 4. simpl. 13. et 1. de antid.] docet [gap: Greek word(s)] . Alibi insolatione vinum aliosque succos densari scribit, ita vt aquosior saltem pars abducatur, relicta potione.


page 493, image: s493

Et haec coagulatio non tendit ad siccitatem perfectam, sed in liquidis extractum relinquit. Est autem etiam vsitata inspissatio vsque ad consistentiam corporis immobilis, quo pacto succus cydoniorum, et alij multi concinnantur. Horatius vinum fumo excoctum scribit, iubens promere vinum testae fumum bibere institutae consule Tullo. [note: Qui sapam faciunt seu mustum, ad tertias coquunt vapo res et halitus dimittunt, quaeritur anrecte.] . Coctio ad ignem interdum simplici fit vase, interdum duplici aut triplici; et vtroque clauso si seruare spiritus subtiles in liquore volumus; aperto vero cum essentia potius est in succo fixo, quam in spiritibus, aut vbi iactura nihil obest. Interdum seruandi menstrui causa adhibentur organa clausa, vt in arte destillatoria. Post sufficientem coctionem, et tabem herbarum, seu rerum coctilium (coctio autem prima tam diuturna est, quoad succus magna ex parte vel vniuersus in ius sit depositus, quod sensibus gustu potissimum et visu cognoscitur) separatio per colaturam et expressionem est. Galenus illud vocat [gap: Greek word(s)] (aliis dictum [gap: Greek word(s)] ) cuius partes nominat duas, [gap: Greek word(s)] : quanquam et alia consideratione quatuor sub stantias inesse dicat, tres nempe [gap: Greek word(s)] , leuem, grauem, feruentem; et vnam syncerissimam essentiam, vt sic Galeno teste succi extracti adhuc sint compositi possintque elaborari et separari subtilius, enim quid iudicij chymici et doctrinae dicas illi


page 494, image: s494

defuisse. An autem ipse separationem tentauerit, et in praxi exercuerit, non facile est dictu. In vino certe naturalem agnouit, per feruorem; in aceto desessum grauium et leuium innatationem; quae etiam aliis sunt communia; in aliquibus [gap: Greek word(s)] fieri dixit, per quam separatio instituitur. In lacte coagulum sciuit. Fiunt autem isto extractionis modo serapia seu drosata dicta, in quibus secunda coctio vel menstrui separatio non totam tollit humiditatem. Aliqui inter recentiores loco horum seruant extracta, quae postea cum propria aqua saleque diluunt pro vsu. Aqua autem illa propria efficaciter admodum paratur. Galenici syrupi non ita fiunt ingeniose: nec sunt tantarum virium in hodiernis pharmacopoliis, in quibus pro extracto vero inuenias aquam vulgarem sacharo inspissatam, cum pauca rerum virtute. Vnde tollendi potius quam vsurpandi erant. Fiunt et linctus, et sapae seu succagines quas Rob appellant; nec in iulepis vocatis negligi solet extractiuncula, vt et in ptisana, electuariis quibusdam, (veluti de psylio, Hamech, de prunis, etc.) emplastris, vnguentis, oleis, vinis aromaticis, pastillis et reliquis. Vnguenta autem quaedam ita fieri notissimum est; maxime tamen chymicum artificium attingunt ea quae fiunt coctione rerum in butyro vel simili liquamine; vel herbas ipsas in coquendo, vel [gap: Greek word(s)] earum donec


page 495, image: s495

aqueus liquor absumtus in pinguedine substantiam succi et vires relinquat. Feces post expressionem plaerunque proiiciuntur. Praecedit autem coctionem mistura diligens et digestio octiduana ad teporem. Nec pinguedo semper est simplex. miscetur butyrum, saeuum, oleum, etc. Sed in aliquibus pertinacius resistit balsamus quam vt tam leuiarte possit extrahi. Itaque artifex rerum debet esse peritus, enim elementarem succum, et alimentarium herbae pro intimo natiuoque humido excipiat. Restat in omnibus etiam plurimum [note: lib. 6. simpl.] salis, quod alio modo est extrahendum. Galenus reliquias illas nominat [gap: Greek word(s)] . In inspissandis succis attendendum est, enim vstione peccetur, et peregrina excitetur qualitas. De coctione ad tertias aut medias, aut consistentiam certam nihil addo. Formae et natura rei cuiusque cum vsu ad mentem artificis de fine illo certos faciunt. [note: Extractio per combustionem.] . Alia extractio est per vstionem et colum. Fiunt calces aut cineres vi flammarum. His infusae aquae, et per colum separatae, secum vehunt in sale absconditam essentiam. [gap: Greek word(s)] [note: Gal. lib. 4. simpl. 2. et 19. cap.] vocat Galenus. Coniuncta est ei interdum coagulatio seu liquoris separatio: de qua Galen. ait fieri sales eiusmodi [gap: Greek word(s)] . In hac extractione aliqua fit mutatio essentiae. Nam ab igni [gap: Greek word(s)] [note: Gal. lib. 4. simpl. ca. 18.] relinquitur et in eo acredo etiamsi solam aquam diuapores. Nec negari hoc potest,


page 496, image: s496

quanquam pertinacius, quam verius resistant aliqui non satis informati peritique chymici. Artifices illius [gap: Greek word(s)] impressionem attemperare facile norunt, enim cum magna eueniat virtutis propriae iactura, aut sua euidentia opprimat illius sensum et operationem. Aut enim rectificatione quadam corrigunt vstulationem, vt fit in oleis per descensum factis; aut diuturna insolatione, aut lotione, mistura et similibus. Recentiores non tantum lixiuia sua ita concinnant, salesque quos Alkali nominant; sed et vitra, vel potius vitrorum quandam materiam et purgamenta, quanquam suo modo extrahentes citra liquorem aqueum, et lapides ruptorios aquasque causticas. Coagulum enim lixiuiarum facile resoluitur cellarum vel alio humore, sicut sales, et calces metallicae.

Tandem quartus extractionis vulgatae [note: Infusio.] modus est, qui infusio vel per infusionem nominatur. Notum artificium in omni pharmacopolio est. Res in liquore idoneo macerantur iusto tempore: Liquor exprimitur, colaturque; et si opus est, aut placet, repetito opere vis augetur. Nulla hc requiriritur coctio, aut vstio, neque etiam simplex expressio; in menstruo ad calorem fimi, balnei, fornacis, etc. res concisa tusave extabescit. Admissus in intima humor, vnit se cum succo proprio infusi, eumque secum euehit,


page 497, image: s497

non aliter ac plumbum et hydrargyros metalla cognata ex vena tusa assumunt, exportantque. Materia infusionis liquida varia est: vt oleum, aqua fontana, pluuia, (quae vicem destillatae supplet) ros, lac, serum, lotium, lixiuium, acetum, decocta et coetera. Infusione peracta, expressaque et colatus liquor coquitur, aut diuaporatione segregatur modo totus modo ad certam consistentiam; sicut et tunc vel solum relinquimus succum, vel aliquid adiicimus, vt in syrupis quibusdam simpliciter praeparatis et aliis. Pertinent huc mucillagines vocatae, quanquam non sint extractiones proprie, sed abstractiones potius aut detersiones foris circumstantis lentoris, aut dissolutiones. Recentiores tunc proprie extractum vocarunt, cum ad spissitudinem adigitur succus, adeo vt cum menstruo separetur humor elementarius atque etiam alimentarius, si quis affuit. Talia extracta simplicia sunt, aut composita, sicut et reliquorum modorum. Omnino veteres extrahendi artificium non fugit penitus, siue aridas resspectes, siue recentes succulentasque. Documenta naturalia spectarunt et ipsi. Philosophus certe cum de mari, acidisque seu medicatis fontibus disserit, exemplum extractionis per vstionem et colaturam, more lixiuiorum, indicat. Cum item rationem vaporum et exhalationum reddit, non potest omittere


page 498, image: s498

extractionem per infusionem. Nam pluuiis madescit terra et plantae, halitus ex fermentatione assurgunt, et partem succi specie vaporosa secum ferunt. Nosti quo pacto odores e rebus odoratis producantur. Haec quoque extractio natiua est, quanquam humiditas sit connata, ex qua resoluta fiunt vapores, aut halitus. De melle et rore item praesto sunt argumenta: Et propius respondet mel. Nam non tantum resolutio hc est, sed et coagulatio. Et succos rerum illi inesse, ostenditur varietate per regiones. Ab herbis quibus illabitur item sudorem elambit et halitus trahit. Sol item extractor est. Hic enim calore suo ex incisuris plantarum euocat humorem, succumque, eumque coagulat in ipsis, vnde resinae, pices, gummi et reliqua. Huius beneficio olim sacharum factum non ignorauit Galenus. Volunt aliqui etiam metalla et gemmas extractos terrae certo modo commistae mutataeque succos esse; sicut et chalcanthi species alumina, sulphura et similia. Non nego quaedam ex his etiam alterationem pati, et data via sponte quoque excidere. Calori autem eandem esse vim, nemo peritus poterit inficiari. Olea natiua fortassis pari extrahuntur artificio, quanquam extractioni huic sit nomen specialius. In animalium genere extant item rudimenta; extractiones


page 499, image: s499

ibi sunt per serum, sudorem, vapores, etc. Consentaneum enim est eiusmodi res non esse sine analogia virium insitarum, neque sine aliqua succorum parte. [note: Artes a natura instrisctae.] Illud moneo, quod appareat hinc quo pacto artes a natura acceperint documenta augmentaque. Nam illae naturales extractiones indicant non tantum dictis quatuor veterum modis fieri posse extractiones succorum, sed et aliis, veluti per diuaporationem, et segregationem naturalem. Itaque artifex extracturus congenirum succum vtetur hac calliditate, vt naturae segregantis vim intendat inque actum vocet. Ita enim obtinebit scopum. Colligunt hac ratione moschum, et ciberum vocatum; colligunt et alia, vt in plantis lachrymas oleosamque sub stantiam quam natura ad vulnera sananda deposuerat: In animalibus lac et alia. Non raro in subterraneis, atque etiam in terrae summo stagnantes aquae vim infusionis commonstrant. Qui tinctoriam tractant, copiosa habent exempla in purpurarum sanguine, coccis baphicis (ex aquifolia quercu, sanguisorba Italorum, etc.) corticibus alni, quercus et aliis. Rusticis non ignota est vini confectio ex pyris syluestribus malisque; quale vini genus pyrites nominatur, et formulam habet Myrepsius. Qui sacharum, alumen, vitriolum et similia, quique Zythum


page 500, image: s500

parant, Zythepsae dicti, et qui oleum ex variis concinnant, hoc operantur modo. Non est vt omnes percurram, et opificum scruter tabernas. Ipse intelligis, Vir praeclare, quanta se vndique extractionum exempla obiiciant. Iubemus itaque antagonistas hostros qui veteribus, potissimum Galeno, omnem chymicarum operationum noticiam detrahunt, cum suis mendaciis ire ad coruos. Ex Dioscoride et Plinio reliquisque non puto quemquam desideraturum exempla. Est enim res manifesta. Si quis haesitat, videat quo pacto Dioscorides ex Gentianae radice, centaurio minore, aliisque innumeris euocet [gap: Greek word(s)] coquendo, exprimendo, infundendo, vulnerando, etc. ponet absque dubio animum ambigentem. Tu, si quid abstrusius habes, quod tibi non deesse tot annonorum arguit experientia, amico communicabis, meque amare perges. Vale. Rotemb. 4. Decemb. anno 1594.



page 501, image: s501

EPIST. LXXXIII. DE EXTRACTIONIBVS CHYMIAE excultae propriis. AD CLARISS. VIRVM D. MARTInum Rulandum patrem, Philos. Medicum et Profess. Lauinganum Palatinum.

NON putaui te offensum iri prolixitate. Itaque nuper scribebam aliquanto copiosius. Mihi certe eae amicorum literae videntur pulcriores, quae prolixiores. Sed enim me tantum mihi indulgere arbitreris; iam ero concisior. Retinuerunt chymici veterum extrahendi artificia [gap: Greek word(s)] : Illustrarunt exornaruntque partim compendio, partim solertiore apparatu. Solutionem compactae naturae sibi viderunt necessariam. Sine hac enim dispersus succus, aut essentia non potest euocari. Neque tamen sufficere putarunt tusiones, trituras et similia. Humorem excogitarunt eum qui soluendi [gap: Greek word(s)] instructus subtilitate substantiae penetraret; familiaritate alliceret syncerum quoduis; et tandem citra molestiam iacturamque quam commodissimo seponeret. Laudatissimus ergo abstrahendi modus est ille quem Lullius in quinta descripsit essentia, vna cum Vlstadio et reliquis. Hic enim liquor ille coelestis est, qui non corrumpit essentias, neque damno afficit virtute elementari violenta;


page 502, image: s502

sed quod suae naturae congruit, ebibit, et iucundo fouet complexu. Vocant id inde quintam essentiam vel astrum, quia credunt astralem euasisse substantiam. Res extrahendae omnium sunt generum, sed diuersas sustinent praeparationes. Metallica solent calcinari prius, vt notum est. Quaedam etiam menstruum accipiunt peculiare, a quo soluitur compages, et reseratur occlusa firmitas. Quantum mihi compertum est, vulgaris apparatus apud artifices per quintam vini essentiam hic est. Rem tritam vel calcinatam matulae aut cucurbitae iniiciunt. Affundunt menstruum coeleste trium quatuorve [note: Extractio per quintam essentiam vini.] digitorum extantia. Claudunt vndiquaque. Locant ad calorem moderatum primi gradus in balneo, fimo, vel simili. Digerunt macerantque pro natura cuiusque, diu vel breui. Tempus autem aestimatur ex regula artis vsu singularium extructa. vocatur mensis philosophicus, quanquam interdum vix horas duodecim vel pauciores contineat; interdum etiam annum. Vbi seposita essentia deprehenditur, liquor transfunditur in aliam cucurbitam; sique restare quiddam animaduertitur in fecibus; denuo eae teruntur aut calcinantur, affusoque menstruo nouo, quod remansit, exhauritur. Feces expressae in reuerberij igne comburuntur, et salem ex cinere reddere coguntur, aut si quid olei inest; id repetitis


page 503, image: s503

macerationibus euocatur in actum, largioreque destillatur flamma: inde residuum quod est, calcinatur ad salem. Sale et oleo isto postea essentia succulenta nutritur, vimque acquirit praestantiorem. Effusus liquor destillatoriis organis paulatim ad spissitudinem adigitur. Aqua segregata, si quidem aliquid virium de infuso retinuit, vsum suum habet in medendo; si nihil aut parum; seruatur ad extractionem aliam. Si coniunctum est aquae oleum, separatur id suo modo. Extracti succi diligenter ex cucurbita eximuntur, corrigunturque seu rectificantur modo circulatione cum nouo menstruo, modo accessu quorundam, quae ad vsum faciunt commodiorem, vel vires emendant. Loco quintae essentiae sumunt aquas ardentes, vel destillatas, siue herbarum sint, siue simplex destillata aut pluuia. Nonnunquam alterant menstruum aliquo aromatico. Nec semper est aqueum; est et oleosum; et praecellit in hoc oleum ignibus exasperatum, oleum vetus non rancidum, oleum terebinthi, et similia, suo quodque in genere magis aptum. Taceo mellis aquam, spiritusque et fortes dictas, in metallicis et confinibus vsitatas. Acetum radicatum, et quod fit ex limoniis destillatione, sicut et ex berberum fructu in gemmis vtile est. Haec menstrua quia ad vsus internos non sunt apta, diligentissime sunt separanda,


page 504, image: s504

operaque danda, vt extractum nihil retineat acredinis, cuius gratia stillatitia dulcis frequentissime infunditur abstrahiturque denuo. Aliqui artifices in vsu medico interno eiusmodi aquas prorsus fugiunt, et sapiunt [note: Notandus est error parachymicorum, qui validis erosiuis mutant naturas, non extrahunt essentias.] meo quidem iudicio. Vix enim noxam omnem eluas, et vix essentiam incorruptam et sine contagio, illabefactamve et peregrina virtute non imbutam extraxeris. In magisterio lapidis ad extrahendum sulphur et mercurium, hydrargyro vtuntur philosophice apparato. In aliquibus spiritu calcinati tartari, salisque eius, per quem non tantum metalla in mercurium abeunt, sed et sulphur aliaque commode in essentias extrahendo rediguntur, vtuntur. Ex Lullio apparet non semper separari men struum, sed tunc saltem, cum sicca expetitur forma, quae postea facile potestad vsum dilui. Aliquando cogitur essentia vna ascendere et exire per alembicum, aliquando per retortam. Menstruum hic est potissimum vinum, quanquam et alia adhibeantur. Eo modo parantur aquae aureae et corroborantes vocatae. Fiunt et potus medicati, vt vina, zythum, mella, acetumque varium; iuscula item alimentaria vt caponis et alia. Non enim separatur liquor, sed saltem rectificatur totum. Est autem tunc potius pars infusionis macerationisque, quam menstruum. Itaque ad essentiam vnam


page 505, image: s505

pertinet. Sed et aqua ardens, et quinta natura non separatur cum vsum medicum quaerimus in affixione stellarum sicut vocant ad coelum philosophorum; quae res nihil differt ab infusione vulgari secundum operationem artis. Nominant et olea balsamosque extracta, vt et sales, quos nuncupant Alkali. Hi veterum modo fiunt per lixiuia: olea variis comparantur artificiis, vt destillando, exprimendo, eliquando et aliis. Verumenimuero olea tunc in extractis [gap: Greek word(s)] habuerim cum proprium rei constituunt succum. Alias ad classes cadunt diuersas. Elementa segregantur, non extrahuntur proprie. Ita et metallica dum a scoriis liberantur. Quaedam extrahuntur sublimando. Sed me breuem fore promisi. Cessandum est. Vale et viue.

EPIST. LXXXIIII. DE circulatione et rectificatione. AD CLARISS. VIRVM D. HENRIricum Panthaleonem Phil. Med. Com. Palat. et professorem Basiliensem.

QVID tibi, Panthaleon, agitur? Superes ne, bonoque vesceris aethereo? Ceptat tuus ecquid apollo? Res vt eunt? Vitae quantum tibi denique fauste curritur, nullis mihi non memorande diebus? Cur enim te non alloquar poematio, cuius benefiicio post Deum immortalem, [gap: Greek word(s)] ;


page 506, image: s506

Et pridem tibi a me scriptum oportuit, nisi iniquiores essent ad istud officium horae. Verum, vt monet illud vetus, sat cito quod sat bene. Cum adornarem ad amicos viatorem libellum; te praeteritum minime volui. Non enim inter illos postremum obtines. Res de qua scribam, chymica est. Ecce enim versutias. Non me latet quam curta mihi sit in isto penu supellex. Legi quidem multa; quaedam etiam attentaui; Quaedam ab aliis vidi sumque sciscitatus. Sed totum quod inde est, non est tanti, vt aliqua industriae fiducia in publicum ausit procedere. Itaque viros in illa arte excellentes amicosque per literas, adeo, vt tum inde proficiam, priorique notitiae aliquid addam incrementi, tum instar patrocli sub scuto Achillis lateam, itaque non mea, sed summorum artificum autoritate confisus appaream, illosque profligem facile, si qui luridos in me dentes figere non erubescent. Vt ergo tandem proferam quod volo, quaeso te, quidnam est chymicorum rectificatio, quid circulatio? Nisi me libri fallunt, et quae vsu obiter, in transcursu annotaui, rectificationem appellem tum [gap: Greek word(s)] operum, quae in apparatu aliquid contraxerunt alieni, aut iacturae, tum vltimam manum, et quasi [gap: Greek word(s)] summamque perfectionem, qua et forma praesto est, et bene est. Non enim euenire raro solet vt vehementibus ignibus, aut aquis validis agitatae


page 507, image: s507

res [gap: Greek word(s)] , acrimoniamque contrahant nimiam. Haec correctione tolluntur. Multa item nondum ad quaesitum odorem, saporem, coloremque peruenerunt. His aliqua debetur elaboratio vberior. Quorundam essentiae extractae quidem sunt, sed non dum satis digestae, necdum satis subtiles, nobilesque Itaque cruditas, et phlegmatica abundantia tum decoquitur amplius, tum separatur. Aliquibus impuritas quaedam adhaeret, et feculenti quiddam; Quaedam tempore aliquid contraxerunt vitii; (Non enim omnino sunt immortales impatibilesque essentiae chymicae, vt ipsum quoque coelum philosophorum attestatur, licet quidam stulti non vereantur quiduis de quouis asserere) quibusdam exoleuit virtus; propterea quia spiritus in parte aliqua crassiore seruandi, tandem vi via facta se subduxerunt, aut aliquo alio degenerarunt modo. Omnib. eiusmodi adhibetur rectificatio, vt omnino mihi videatur partim correctio esse partim exaltatio perfectioque vlterior. Cum dissoluuntur margaritae, aut coralia aceto radicato, aut exasperato vini spiritu, vel similibus; calx aut sal inde factus multum retinet mordacitatis. Hoc tollitur maceratione in dulci destillata, quae saepiue repetenda est, mutata crebro aqua, et balnei tepore segregata. vocant rectificationem. Ex ossib. in putrefactione collocatis euo catur foetida admodum essentia. Haec emendatur repetita destillatione ita vt mucor foetens


page 508, image: s508

in imo relictus, purissimam inque altum volantem dimittat substantiam. Est et haec rectificatio. Aquae et spiritus eliciuntur cum phlegmate copioso. Hac tollitur repetita destillatione. Est tamen attendendum quod in aliquibus pars nobilissima primum exeat vt in aqua ardente, etc. In aliquibus restat in fundo, vt cum rectificantur olea per elutionem addita aqua volatili; haec primum exit; oleum resistit. Sed non est vrgendum nimis. Non quouis igne fiunt omnia. Summa attemperandus industria Vulcanus est. In chrysurgia aurum quod haberi potest optimum quidem, et iam elaboratum a metallurgis sumitur; at chymicus id rectificat, et vt loquitur Paracelsus spirituale facit per antimonium, ita vt ter percurrat septem sphaeras seu coelum secundorum mobilium. Nec hoc satis. Cum enim aliqui halitus ab antimonio adhaeserint; hi tollendi sunt maceratione et ablutione per spiritum seu arcanum tartari, quod tandem separatur diligenter. Hoc rectificare est. Vinum crassefactum aut foetens, quo pacto rectificetur notum est. Is modus non raro etiam chymicis spectatur. Corrigunt enim crassefacta solaribus radiis, colo, abstractione et aliis. Non raro adiiciunt extractis succis, corrigentia dicta in schola item Galeni. Quae destillatione corriguntur ad minorem perueniunt quantitatem plaerunque;


page 509, image: s509

nisi totius exasperationem a calore moliaris. Compertum enim est subtiliorem fieri essentiam crebriore elaboratione. Aliqua figuntur, prius nimis volatilia. Quorum virtus exoleuit, ea corriguntur vel abstractione inutilis; veluti cum abundantur aqua segregatur, vt virtus ante dispersa sibi vniatur; vel noui valentisque corporis adiectione, vt ita quasi instauretur, et in vitam redeat noua donata anima essentia; veluti si [note: Hoc est et animare et fermentare alicubi.] exoleuerit aqua cinamomi, nisi plane corrupta sit, cinamomum integrum, et pollens viribus denuo infundimus, repetitaque operatione destillatoria, demortuum veluti menstruum recreamus. Solenne est moschum [note: Chymicus abiicit potius talia, quam inde corrigat: licet Paracelso in oleto quoque sua sint arcana.] restituere adiectione fortioris; Aliqui suspendunt in loco foetoris humani, quae rectificatio non satis est chymica, quanquam dicatur vi [gap: Greek word(s)] fieri, vt intro compulsa, collectaque virtus propria exeat validior. Non spirant de sabaea messe [gap: Greek word(s)] : At cur non vnitis duobus odoribus per halitus suos resultet inde spiritus abundantior, natura moschi intus assumta? Foetent in crasso; in subtili subtiles recepti spiritus foetorem perdunt. Non olet ambram Vaccinum. At inde elicitur ambram aemulaturus liquor. Quid ergo obstat quin repudiata [gap: Greek word(s)] dicam, in humano esse spiritus subtiles qui liberati a putrida crassaque parte non foetent, sed potius, vt in stercore


page 510, image: s510

martarum, felium, suauiter redoleant, idque eo magis in moscho, quia hic natura quodammodo respondet, et simile inde excipit. Nosti excrementum esse et ipsum. Nosti item quod corpus Alexandri suauiter respirauerit; nec obscurum est, cum putredine vigente esse calorem quendam vitalem, et spiritus, qui amplius cocti, segregatique animalia gignunt minime foetentia, sed et ipsa balsamum vitae obtinentia; vnde non paucis eorum alimur, et nutrimenta etiam petimus ex plantis [note: Sed quaeritur num isto modo sit segregandum? [gap: sign for mercury] assumit [gap: unknown sign (gold perhaps)] ex fauilla; at ibi non est res similis.] putrefactione generatis. Inest itaque in recrementis humanis aliquid ad naturam spirituum moschi dispositum quod abominabilem illum putorem per se non habet, sed sua potius natura suauiter olet; [gap: Greek word(s)] . Est et correctio per circulationem, qua maxime prouehitur virtus, enim circulata nempe ad subtilitatem pene caelestem adducta. Valet enim in ea resolutio in vaporem, eiusque item in aquam reductio seu coagulatio, foris adhibito calore foecundante itaque elaborante per diuturnas digestiones, coctionesque vt summum excellentiae gradum in genere [note: Cireulatio facit quintam essentiam cum ante saltem extractum etc. diceretur.] suo adipiscatur. Hac ipsa circulatione aqua ardens transit in quintam essentiam: Hac olea balsamique et aquae recreatoriae euadunt preciosissimae. Apparatus eius fertur hic esse. Aut vno vase, aut pluribus sibi mutuo vnitis ita vt per canales communes iter sit mutuum spiritibus, includitur res circulanda,


page 511, image: s511

summopereque cauetur enim vel tantillum spirituum possit subterfugere. Vnum vas si est, potentia est multiplex. Ita enim apparari solet, vt seu [gap: Greek word(s)] habeat quasdam, seu recessus varios, per quos ascendens descendensque spiritus orbem suum compleat. [note: Circulatio per septem spharas obambulatio.] Inde enim et circulatio dicta est, quod crebris reuolutionibus currat recurratque halitus et more circulorum caelestium circumagatur. Finis inuenti, puto, fuit, quod creditum sit, liberatam ab elementari fece essentiam, non tantum puritate sua, sed et motu debere coelum repraesentare. Itaque sicut equi docentur in gyrum currere, ita assuefaciunt etiam spiritus illos. Sed inde simul exit essentiae nobilitas, et virtutum robur, igne industrie admoto non cessante nobiliorem materiae potentiam euocare vt sibi simile fiat, quantum potest. Nobile enim agens huc contendit vi naturae suae: Et hinc dicitur res fieri spiritualior. Nam spiritus crebro coagulantur in corpora quae item soluuntur crebro, donec nihil restet, quin aliquoties spirituale factum subtilissimam adeptum sit naturam. In vasis autem ipsis plurimumvariat solertia. Aliqua simplicius rudiusque fiunt; aliqua tam ingeniose vt vix artificem vitrarium, qui possit assequi, inuenias. Non tamen ex solo conficiuntur vitro. Sua laus etiam figulinae est; sed ita paratae excoctaeque, vt nullum redictum sit spiritibus


page 512, image: s512

subterfugium. Quae gyris suis instructa sunt, fere immobilia sunt. Alia vertere subinde necesse est, vt reuocentur adimum spiritus iterumque eleuentur. Aliqua saltem concutiuntur perturbanturque interiora. Caloris gradus est primus; et modo a sole petitur, modo a fimo, balneo, gigartis et aliis. Tempus circulationis non est idem omnibus. Quae subtiliora poscimus; diutius detinemus; quae non ita; breuius. Cogit interdum nos maturare rem necessitas. Est et aliquid praesidii varietatisque in arbitrio artificis. Nam aliquando cum posset natura nobilitari amplius subsistit, quod satis fore vires tales ad vsum coniiciat. Alias natura cuiusque attenditur. Qui coelum spectant; mensem praescribunt. Nam eo spacio luna ad perfectionem redit. Septies etiam procurant circulationem, quod eo numero errantes contineantur, quorum virtus in ima potissimum quaeritur. Sed haec sunt superstitiosiora. Si planetae sunt obseruandi, et vnicuique suus dandus circulus, cur non item tempora cuiusque attenduntur, fitque circulatio ad sphaeram saturni per annos triginta? Verendum esset enim annus Platonicus foret tunc obseruandus, quo vere in circulum reditura sit omnium restitutio perfectioque. [note: Circulari, igni circulatorio procurari.] Est et alia circulationis sententia. Quae igni circulatorio praeparantur, item dicuntur aliquando circulari. Est autem id operatio


page 513, image: s513

quaedam, qua ignis vas veluti circulo ambit, quo pacto solet fieri in destillatione per descensum aliqua, item in coagulationibus solutionibusque et aliis quibusdam interdum. Prunae enim viuae, aut ligna ardentia primum remotius a vase componuntur, vt ipsum in medio concludant, inde paulatim admouentur propius, donec etiam imponantur. Haec industria respondet destillatoriae et reliquis vbi ignis circularis non est. Nam et ibi per gradus inceditur, et a calore modesto pedetentim fit incrementum. Haec de rectificatione et circulatione iam temporis succurrerunt. Si animo vacanti (non enim semper par in commentando felicitas est oportunitasque) plura sese ingerent, aut etiam experimentis profecero amplius plura scribam. Te rogo, vt inopiae interim meae subuenias. Non enim dubito quin praeceptorum eiusmodi copia sis instructissimus. Tandem vt initio consentiat finis:

Longum, Henrice, vale, nostrique haud immemor, annos
Exige cumaeos. Te solers turba nepotum
Marte atque arte beet, demumque ordo igneus arci
Inferat aetheriae viuum, iustum atque beatum.



page 514, image: s514

EPIST. LXXXV. DE CIRculationis in natura documentis. AD HENRICVM PANTALEONEM Phil. Med. Comitem Palat. et Profess. Basiliensem.

HERMETEM insignem illum AEgyptiorum philosophum, circulationis esse autorem tum alia euincunt argumenta, tum. [note: Vas Hermetis.] disciplina vocabulorum artis. Vas enim circulatorium ansis suis et recessibus excauatis instructum, Hermeticum nominari solet: ipsa [note: Signatura Hermetis.] signatura item Hermetica qua adeo exacte clauduntur iuncturae et foramina, vt enim subtilissimo quidem halitui possit esse transitus, idque vel luto fit, vel strictura ferri candentis. [note: Aues Hermetis.] Insuper aues Hermeticae nihil sunt aliud quam spiritus illi intra sphaeram circulatoriam contenti, ascendentes modo versus coelum, modo se contorquentes et per gyrum in terram reuertentes. Non itaque dubium de autore artificii potest esse. Sed quae ad maximos illustresque referuntur viros, et perpetuitatem, fidemque mundi per experimenta cum maxima coniuncta vtilitate merentur, non contemnendi existunt precii. Haec res me impulit vt circulationis naturam diligentius persequendam, et ad te iam secundo scribendum existimauerim.

Generationes et corruptiones rerum circulo


page 515, image: s515

[note: Generatio et corruptio circulares.] fieri reuertique cum experientia disertissimi peritissimique statuerunt philosophi. Plato in Dialogo de regno, vniuerso mundo [gap: Greek word(s)] reuolutionem in contrarium asscripsit, qua posita vetere forma se renouet quasi et ab integro reuocet. Certos enim articulos durationis, certumque ordinem a Deo conditore cuiuis rei assignatum tradit; quo absoluto perfectoque ex misericordia eius et bonitate referantur, denuoque exeant cuncta. Causa autem instituti et decreti istius ordinis dicitur esse procliuitas quaedam ad chaos vetus, ex quo formasse Deus mundum asseritur. Adest illi etiam diuinae praestantiae cupiditas ad quam aspirat semper, vt, licet materiae [gap: Greek word(s)] et vitio in peius ruat, atque ita iuuentutem et senectutem experiri cogatur, tamen principii efficientis diuino splendore afflatus, cupiat quam proxime illam praestantiam esse: et hoc modo senii expers [note: Circulus fusi Parcarum.] esse affirmatur. Idem philosophus in decimo de Rep. aliam Gyrationem in fuso parcarum agnoscit. Hic est ille coeli motus sempiternus, secundum naturam existimatus, a quo Aristoteles postea causam continuitatis generationum et corruptionum, quin et viuendi periodos petiuit. Et haec reuolutio, quam Plato dicit fieri intra genua necessitatis, naturalis vocatur. Causam enim vertiginis in seipsa habet. Illa prior potius est diuina. Nam mundus non a seipso reuertitur


page 516, image: s516

ad statum nouum, sed a Deo impellitur. Circulatio chymica, cum priore non multum habet commune. Non enim est decessus ab essentia totalis, et reuersio diuina (si propinquas causas consideres) sed est halituum reciprocus motus, eorundemque per calorem digestio continua cum coagulatione et solutione vicaria. Est tamen nonnihil simile. Nam faciem mutat crebro, modoque halitus est, modo liquor, vt sic quodammodo mutet substantiam, vt mundus. Cum gyro coelorum consentit motu, si idem halitus maneat essentia. Non enim cadit in coelos corruptio. Si mutatur; analogia quaedam est reuersionis, sed in specie, non in numero vt loquuntur. Nam circulatio chymica non est nuda vertigo, sed coniuncta alterationi et generationi, cum ex corrupto inferiore existat prodeatque tandem nobilius. Sicut autem continuitatis causa in natura est vltimi coeli conuersio semper vniformis: Ita in chymia ignis continua iugisque operatio continuat vices particularium mutationum. Vt etiam in coelo obliqua latio, et secunda mobilia varietatem ortus occasusque praestant: ita in arte mutatio caloris vaporosi; non aequaliter sese omnibus vbique partibus insinuans. Necesse enim est ipsius rationem diuersam esse, cum diuersa inde existant effecta. Sed propius rem adumbremus. Circulum generationis


page 517, image: s517

corruptionisque etiam in ipsis esse elementis pridem annotatum ab Aristotele est, vbi generari dicitur id quod ex ignobili euadit nobilius, secundum substantiam, sin contra, corrumpi. Non contendam cum parachymicis qui corruptiones suis essentiis adimunt, quod putent eas mere caelestem induisse naturam. Fictum enim id esse quis non agnoscit? Hoc assero, essentias circulandas adhuc illis legibus esse obnoxias. Itaque vt aer, aqua et ignis mutuo permutantur; ita et res istae. Ab aquea enim natura procedunt ad aeream; inde assumunt igneam, maximeque hunc redolent terminum si saepius eum sunt assecutae. Nec refert licet tandem in aqueam consistentiam sit reuersio. Virtutem spectamus non faciem externam. Igneum quid est etiam vultuliquoris aquei. Vt Naphtha in sacris qua perfusae victimae solaribus radiis incendebantur, [note: Lib. 1. met. cap. 9.] Machab. 2. cap. 1. Aristoteles fluuio et veterum oceano eiusmodi circulationem comparat, [note: Oceanus veterum.] cum dicit: [gap: Greek word(s)] . Haec ille. In magno mundi vase idem fit, quod in chymicorum paruo. Ignis adhibetur


page 518, image: s518

vtrobique, solaris nempe et terrenus. [note: 2. met. c. 4.] [gap: Greek word(s)] , vt inquit alibi. Ignis varietas secundum loca coagulationes et resolutiones quin et digestiones praestat. Pluuia certe creditur nobilior, purior; tenuiorque esse aquis reliquis, quae ad essentiam per circularem istum cursum non venerunt. Itaque huic circulationi illa artificiosa respondet propius. [note: 1. met. c. 14.] Fit etiam mentio alterius cuiusdam vertiginis apud eundem. Terram enim siccitate et fluuiis vicissim mutari dicit. Alterationi haec res est similior. Ita enim et declaratio philosophi habet, qua continetur causa. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] , etc. Alteratio coniuncta hc est ortui et interitui; sed ille supposuit vnum locum qui mutaretur non substantia, sed qualitatibus sicci et humidi. Itaque et animalium ratio similis erit, vt idem specie manens, vetustatem et iuuentutem sustineat, quarum haec humida est, illa sicca. Certe in circulatione non raro spectatur alteratio tantum, vt ex crudiore per coctionem pene naturali animalium similem, fiat maturius, ex deteriore nobilius, ex ignauo celerius; frigidiore calidius, crassiore subtilius. Itaque huius


page 519, image: s519

quoque documenta habet natura. Non parum inseruit explicationi perpetua contrariorum in mobilib. vicissitudo, quae apud physicos passim est comprobata. Omnis enim motus e contrario in contrarium est. Hoc circulantes quoque attendimus, et argumenta regiminis ad contrarium inde sumimus. Si consilium est circulando nobilius reddere; nobilitas scopus erit. Sed cum in natura per se agentia similitudinem passi pro fine habeant; non certe per ignobile, sed per formam habitumque non per frigus, quod priuatio quaedam est, et causa destructionis, sed per calorem tanquam actum circulationis opus perficiemus. De circulatione maris et fluuiorum per se, nihil attinet dicere; sicut nec de ventorum turbinibus. Fluxum enim et refluxum simplicem ostendunt, sicut et Euripi. Sed chymicus illo non vtitur solo, quanquam aliquando ita corrigat liquorum lentorem et mistiones peragat. Verum hoc non intendit circulando. A mari exire fluuios et eodem reuerti; biblicum est, et fortassis intellectu conuenit cum Aristotelica sententia, non absurda. Sed hoc exemplo declaratur rectius metallorum transmutatio, qua ex integro ad mercurium desinunt vnde pridem erant orta. Est tamen et hc aliquid euidentiae. Nam sicut aqua et vapor; ita mare et fluuii distant. Alteratio ergo in permutatione est aliqua, et generatio, nisi saltem secretionem velis.


page 520, image: s520

Verum mitto ista. Senes in pueros redire, [note: 10. de rep. et Dial. 17.] tandemque perire scripsit Plato. Sed et pythagoricum istud habet, quod ex inferis in corpora reuertantur animae, legentes sibi vitae suae sortem. Num et in circulatione chymica quasi mortui suscitatio est? Alioquin auem quandam esse fabulantur, quae seipsam ex cineribus suis reseminet, natis in [note: Huc pertinet historia anatum Islandiae, etc.] putredine illorum vermiculis. Non absonum a generatione Aristotelea in 3. de gen. an. vlt. est; at euentus testem desideramus fidelem. Alias renouantur animalia et plantae [note: Phoenix in chrysurgia.] seminum virtute. Scio eiusmodi circulationis exemplum esse in mysterio chymico de transmutandis metallis. Per semen enim non tantum per calorem nobilior euadit substantia. Et quis non putet addito fermento quodam ad circulandas etiam alias substantias extractas, posse promoueri virtutem? Debet autem fermentum respondere naturae fermentandae. Sed haec occultior est circulatio, quam vt fas sit multa verba de ea facere. In operationibus viuentium multa sunt circulo relata permutataque, quorum multa sequuntur temporum conuersiones et ingenium mutantis coeli. Philosophus seminum, fructuumque inde deducit vicissitudines. Ab illo dependent agricolae, quorumlabor in orbem actus redit. Nescio an medicorum fermentationes, quas adhibent in opiatis compositionibus quid habeant


page 521, image: s521

simile. Reliqua circularia praetereo. Illud addo quod circulus alius etiam in chymia sit; quo frequenter repetuntur solutiones et coagulationes; sublimationes et praecipitationes [note: Circulatio quaedam cohofatio.] et alia artificia. Id intelligimus partim cum cohophare iubent, et suam caudam draconi deuorandam praebere, cum item electrum per septem sphaeras agere. Non est haec vera circulatio, sed saltem circulo repetitus labor. Sed tu vale, et me fauore complecti tuo perge. Rotemb. 6. Decemb. anno 1594.

EPIST. LXXXVI. DE IVDICIO ET EXAMINE OPErum chymicorum. AD VIRVM CLARIS S. D. EVCHArium Sehfridt Philosophum et Medicum Generosorum Comitum ab Alta-flamma.

GRATVLOR chymiae nostrae, quando eam propediem extortam improbissimorum hominum manibus, in possessione virorum solertium, et ab omni industriae peritiaeque laude instructorum futuram video, in quorum numero, vtinam et ego aliquid inuenirem loci. Te fama inter summos reponit artifices. Ego vero me adhuc profiteor tyronem, et vt tyrocinium faciam non poenitendum, assectari summos soleo, eorumque


page 522, image: s522

familiaritates literis mihi comparare. Tu qua praedicaris humanitate, non aegre [note: Bernhardus in Hermetica philosoph.] feres compellationem. Artifices enim et inuestigandos et consulendos esse, non fumorum venditores praestantissimi monent quique. Sed enim desit consilio materia, de difficilima mihi chymiae parte, tibi vero expeditissima proponam, quomodoque spectari, probarique debeant ea quae secundum artem fabrefacta perhibentur, paucis disseram, idque non sine graui causa. Non enim ignotum est quantum tum arti confletur a malo opere ignominiae, tum humanae noceatur saluti. Et lubrica est ad fallendum via, adeoque publicitus suspecta, vt virum bonum ferme poenitere artis possit, et eius studij pigere. In pictoria olim deceptum a Parrhasio Zeusin ab artifice summo artificem non minorem, dum hic pictum velum pro vero censeret, reponique iuberet, quanquam deceptarum vuis pictis auium gloria summopere sibi placeret, Plinius refert. In arte chymica si fallerentur saltem imperiti, et adulteria loco [gap: Greek word(s)] , illaque his longe acceptarent, promtius, mirum foret potuisse ibi tam foede aberrare Zeusin, et oculos artifices non intendere diligentius. At hc euenire idem posse, non est cur quis eat inficias, praesertim cum nostro seculo ab ingeniosissimo quoque, ars ipsa non serio sit exculta, et illi a quibus rapta est, tam superciliose


page 523, image: s523

de suis sentiant, pronuncientque, vt non tantum quisque sibi veritatem prae aliis arrogrit, sed et tam studiose occultrit opus, vt citius per latonicos extrices numeros, quam de illo vel paragraphum intelligas. Scepticos philosophos olim ideo dubitasse [gap: Greek word(s)] memorant, quia non sit verum, quin fucata sophisticaque specie se illi aequiparet falsum, adeo vt agnoscere prae hoc illud nequeas, atque ita, cum sapientis non sit falli et decipi, aut temere quid affirmare; id quod maximopere cauit etiam Plato; non ausis quidnam tandem sit vnumquodque pronuntiare. In chymia, quam sibi Paracelsici hoc est stolidissimus quisque ordinis sui desertor, rapere non erubescunt, longe difficilius est iudicium. Causam quaeris? Non tam est in adulteriis optimorum facie inductis, quam partim in imperitia autorum, partim dissensu. Quaerunt enim non raro quid nam sit, exempli gratia, sulphur rubeum. Adeunt mercatores. Hi ostendunt minium natiuum; alius cinabarim factitiam; tertius arsenicum, quartus auripigmentum. Ita in re herbaria pene ad desperationem peruentum est, dum imperiti et oscitantes negotiatores similitudine rerum et decipiuntur ipsi, et inde fallunt alios lucro solo contenti. Nec in chymia video


page 524, image: s524

consensisse artifices temporum nostrorum de disciplina chymica. Sparsa enim illa adhuc est, nec in artem redacta, vnoquoque putante se chymicum esse, si formulas et operationum modos corraserit multos, cum constet sophismatis mundum impletum fuisse, alio ostentante commendanteque hanc rationem, illo aliam, quae tamen inter se distant maxime, et alienissima tandem producunt, sicut in aurificio ad oculum patet. Dices: quid refert, si variis viis prodit idem? An non potest e multiplici causa idem extare effectum? Multum, inquam, refert, si ex arte, et non fortuito operari velis. Ars spectat [gap: Greek word(s)] . Cum fortuna nihil habet commune. Non qui quouis modo suit calceum, artifex est, sed qui ex artis axiomatis vsu spectatis comprobatisque. Illa sunt agendi principia et causae. Fieri ad amussim illorum opera debent. In chymia quocunque quis modo puluerem facit, eo se praedicat essentiam fecisse, quod cum saepe sit vanissimum, tamen inueniuntur qui vel cucurbitas lippiant, et quod ostenditur pro vero habeant. Nec constat apud omnes vocabulorum ratio. Alius salem, alius Turbith, alius calcem, quintam essentiam, extractum, tincturam, elementum, ens primum et coetera nominat vnum et idem. Atqui istorum debebat esse ratio longe diuersissima. Apparetergo, Vir praestantissime, non deesse causas


page 525, image: s525

grauissimas, cur artificum consensum et comprobationes frequenter desiderem. Ostendit alicubi Galenus causam [gap: Greek word(s)] suae potissimam fuisse medicamentorum syncerorum [gap: Greek word(s)] , cum suo tempore Romae tanta fuerit adulteriorum copia, tantaque versutia, vt enim artifices quidem fuerint tuti. Id ille pene de integris natiuisque scripsit. In chymia vbi vultus mutatur, certe attendendum magis est, et notae operum certissimae cognoscendae, praesertim cum in errore aut praua operatione longe maximum sit periculum. Sed de his satis. Ad iudicium autem faciendum crebro monitum a Galeno est, duo a natura data esse instrumenta ad bene aestimandum, [gap: Greek word(s)] nempe, [gap: Greek word(s)] . Aristoteles quoque consulit ab initio sensus et singularia: Et sensu quidem non vtitur absolute, quo pacto [gap: Greek word(s)] solemus de eo disputare, sed [gap: Greek word(s)] , cum longe aliter videat bestia et homo; longe aliter gustet capra, sus, canis, ac Dion, Socrates, Democritus. Et id discriminis est etiam inter artificem et imperitum. Oculus periti deprehendit vitia vel minima; imperiti [gap: Greek word(s)] potius quam [gap: Greek word(s)] . Principium itaque examinis est sensus in re bene versatus, isque non perfunctorius, sed attentus, quem regat principium rationale, intus productum, idemque excultum et arte instructum. Discenti, et experientiam


page 526, image: s526

constituenti satis est cum fideli memoria verorum [note: Artis regulae sunt amussis iudicij. At hae nondum sunt coastae et comprobata.] sensus. Si enim crebro [gap: Greek word(s)] ab artifice perito oblata, vel comperta spectat; eorum noticiam certam sibi imprimit, et postea euadit iudex certus. Itaque hoc nomine etiam doceri a chymicis peritis debebat chymia, enim discentibus falsa obuersarentur, atque ita signa prauitatum in locum virtutum venirent. Artifex autem omnia habet illustriora. Ratio ab externis accipit simulacra, et quo pacto ista se offerunt, ita iudicat. Verumtamen etiam ea per sua principia concludit quae sensus arripere non potuerat. Omnis eius vis in simplicium notionum comprehensione, et dispositorum iudicio consistit. Necesse itaque est, chymicum bonum esse logicum, et quidem logicum [note: Ad bene iudicandum Petri Rami logica optima est.] non vulgariter didicisse, sed emendate, quo pacto hodie praecepta a Petro Ramo elaborata circumferuntur. Nemo mihi persuadebit vnquam bene iudicare posse eum, qui iudicij praua didicit praecepta. Multi Aristoteleam iactant logicam; sed ea praecepta cum [note: Rami logica est Aristotelea sepositis interpretamentis, et his quae vsum artificiosum non habent.] commentariis exhibet, nec facile est agnoscere, quidnam tandem pro comprobato certoque sit ponendum. Aristoteles quorundam se inuentorem iactat. Atynius autoritas artem non constituit. Petrus Ramus commentarium et interpretamenta seposuit; genuina vsuque optimo spectata axiomata excerpsit, vt iam pateant regulae ad


page 527, image: s527

iudicium rationis genericum syncerae. Non autem satis est si artifex chymicus ratiocinari de bonitate aut vitio operis vtcunque possit. Scientia ab ipso requiritur, quae sine causarum immotarum noticia esse non potest. [note: Chymicus debet esse at podicticus.] Itaque splendor externus non statim aurum euincet; sed si constet eum esse a natura auri intima, a qua formae externae proficiscuntur. Et si intellexerit causas; album aut nigrum aurum non abiiciet; sed vitio inductum hunc colorem agnoscet, genuino illo latitante [gap: Greek word(s)] , ex qua in actum vocatur item sua industria. Hoc modo constat, quo pacto generalis iudicij praecepta sint ad singularem artem applicanda. Sicut autem Aristoteles vaporis et halitus naturam declarat peculiariter, quanquam alterum altero non omnino sit priuatum; ita accipiendus et sensus et ratio est. Vires suas communicant, et alterum sine altero iudicare nequit, quanquam interim alia sit tatio [gap: Greek word(s)] alia [gap: Greek word(s)] . [note: Aduersarij sensus.] Philosophus non probat Platonicos sensui tantopere diffidentes, laudat autem Democritum quod argumenta sensibus obuia, vel ex sensibus originem ducentia promat. Ita et Galenus empyricis et logicis meris resistit; coniungitque rationi sensum, et sensui rationem, ex qua copula [note: Experientia.] vera existit experientia. Hoc coniugium annotabit item chymicus. Requiritur


page 528, image: s528

insuper rerum integrarum, vt eas natura promit, cognitio quantum fieri potest exacta, vt saltem subiecta suae artis habeat explorata, enim decipiatur natiuum pro artificiali, et contra aestimando, quanquam condonandum illi est, in his, quae ab arte fiunt et natura simul, aut a natura per artem instigata, si modo agnoscat vtriusque partum, veluti sacharum fit sponte, fit et administra arte, perinde vt et in sanitate. Si vero cinabarim factitiam aliquis offerat, quae suis notis a natiua discerni potest, et ab aliis omnibus similibus segregari; turpe erit hallucinari. Ne tamen cogatur in praeceps effundere iudicium; assit et sufficiens ad spectandum copia. Nam in paruo fortassis latebit, quod non in magno; et magno aliquid euenire potest, quod non paruo. Adhibeat idem etiam instrumenta idonea. Non quoduis quouis iudicatur igni. Magnus arguit, comprobatum a paruo. Omnino vbi naturam per se callet, quod ex arte est facile agnoscet, exceptis operibus communibus. Artificialium autem formae, artis discuntur vsu, quem si fecit sedulo; nihil deesse ad perfecte iudicandum potest. Sit autem in externis etiam bene dispositus, enim affectibus in praeceps feratur; enim in vmbra iudicet, quod debebat sub dio; et enim ex aqua petat certitudinem, quae praesto est ab igni. Sit sensibus acribus, et morbo non impeditis,


page 529, image: s529

et si quae alia postulantur. Rectum iudex sui est, et obliqui. Si et callet illud, et bene in singulari inuestigare potest citra errorem operis; feliciter collimabit. Est autem chymicus longe instructior seplasiariis. Itaque succi fucati decipere possunt gustantem simpliciter, et spectantem; artificem chymicum non possunt; vt qui non iudicat ex prima facie tantum, sed et ex aliis quas res per artem induit. Itaque soluit, coagulat, extrahit, sublimat, figit, reuerberat, et alia peragit, quae scit conuenire operi [gap: Greek word(s)] , quae si non sustinet adulterina res; pronunciatur ex merito et pro spuria habetur. Sed iniquus sum, qui te tam multis primum inuadam. Ignosce audaciae. Non te erudire, sed me volo. Itaque iudicij huius te expecto iudicem. Vale. 7. Decemb. anno 1594.

EPIST. LXXXVII. DE EXAMINE VEGETALIVM. AD CLARISS. VIRVM D. EVCHArium Sehfridt Philos. et Medicum excellentem.

MVLTAE extant passim apud Plinium, Dioscoridem, Galenum aliosque tam veteres quam recentes vegetalium non tantum, sed et mineralium censurae, quibus notha a genuinis segregantur. De singulis qui scribere denuo vellet, an non actum ageret?


page 530, image: s530

Sed et cum innumera sit rerum copia, numerare arenas Libycas aggrederetur qui complecti [gap: Greek word(s)] scripto attentaret. Ego quaedam de vegetabilibus in medium [gap: Greek word(s)] proferam, sermonemque ita attemperare conabor, enim cui pariat molestiam prolixitate. Iusserim ante omnia post noticiam operum naturalium diligenter apud artifices indagare, quidnam vocarint oleum, spiritum, salem, phlegma, aquam et huiusmodi. Quia enim ex vna herba plura produci possunt differentia formis; et non his tantum sed et virtute, modoque vtendi; ingens erit et inscitia et discrimen non posse quoduis istorum dignoscere. Quanquam igitur in vocabulis multae sint [gap: Greek word(s)] quae perplexitatem pariant, ortae ab occultandi mysteria chymica studio, partim etiam ab ignorantia et imperita operatione; tamen in manifestum producta arte ex plurium sententia aliquid tandem [note: Sal vegetabilis gustu iudicatur ad conditionem natiui.] certi colligatur. Salem itaque vegetabilem primum agnoscet in genere artifex, si salis in natura vocati imitatur proprietates. Nam chymia vna ex his artibus est, quae naturam imitantur, et adiuuant. Et symbolum natiui salis est sal chymicus, vtpote quem aiunt vnum ex materialibus principiis naturae esse. Sit ergo natura eius in humore fluxa; humore autem dulci: Linguam feriat salsedine, succumque cui mistus est, pariter afficiat. Haec iudico principaliter sali conuenire.


page 531, image: s531

Sensus enim eius proprius est gustus. Deinde num bene laudateque; factus sit, dispiciendum est. Requiritur tunc in eo summa puritas non ad oculum tantum, sed et ad experimentum solutionis purissimae et coagulationis. Requiritur et albedo, quae puritatem essentiae sequitur, si tamen in puluerem redigatur. Alias fieri potest vt sit diaphanus [gap: Greek word(s)] . Potest etiam ita commisceri aliquid peregrini atque etiam alterari vt leui solutione non appareat. Hic consules ignitiones, et vapores olfactu iudicabis. Quin et spectabis fluxum. Vix poterit fieri, quin fucus se ostendat. Est et aliquid ex fugacitare, et fixione iudicij. In virtute spectatur commoditas ad vsum summa; si non adurat instrumentum gustus, nec laesionis relinquat notam, nec lotium aut empyreuma sapiat; sed citra violentiam magnam suauiter diffluat, penetret, et effectum cito praestet; quin et in parua dosi praestantior sit corpore crudo magno. Est autem experiendum in paruo, quantum hoc attinet. Nam quantitas exuperans sine noxa non est. Analogian volo et circumspectionem artificeque dignam prudentiam in examinando. Haec et similia ex fundamentis, seu scopis suis extruuntur, vt qui ita salem cognouit, is scire possit dici. Genericas salis notas, quo modo in buccam venerunt (scribo enim epistolas non [gap: Greek word(s)] , sed instar


page 532, image: s532

[gap: Greek word(s)] ex tempore confisus iudicio et beneuolentia amicorum) iam recensui; speciales non carent difficultate. Quo enim iudicio salem absinthij praesale scordij agnosces ? Sal excoquitur ex marina, ex muria fontana admodum diuersa, ex lixiuiis; sal item foditur. Agnoscas forte marinum prae exco cto ex fontana; ammoniacum prae gemmeo; petrinum qui tamen est multiplex, prae sale artis; sed quomodo si per artem sint fusi, aut soluti coagulatique vicissim ? Vno omnes possunt parari modo, et facie similima: quin et interdum ea dexteritate vt effecta quoque respondeant. Sales reddunt vrinae. Exhibeantur diuersi, quis dicet, quinam sit ex humana, qui ex ouilla, et sic deinceps? An ergo debetur aliquid fidei artificis ? Equidem illi multum tribuo. Debet enim esse vir bonus: Et si salem ex calcinato tartaro fecit, eum non vendere aut porrigere pro sale vulgari. Sin diffidendum sit; iusserim iiotas attendere generales. Deinde scire effecta singularium: quod si responderint omnia; parui momenti est etiamsi aberres a principio ex quo sal prodierit. Salium enim natura haec est, vt ex vno facile per artempossit fieri alter; pro vt paraueris. Quae in omnibus conueniunt; pro iisdem [note: Sal artificiosus debebat redolere vires rei proprias.] habeantur. Quae dissentiunt, quo dissensus erit maior; eo distabunt longius. Si mihi quid esset autoritatis, iuberem artifices salem ita concinnare, vt proprietarem sui corporis natiui


page 533, image: s533

quam proxime repraesentaret, vt rosaceus rosas, violaceus violas, etc. imitaretur. Sed enim sic quidem tuti fuerimus ab impostura; quae tamen est tolerabilis. Nam si succo vel aqua [note: Salis violacei antiballomenon.] violacea communis salad violam repraesentandam adducatur, modo nihil peregrini et noxij assit; non multum est aberratum. Sunt enim haec [gap: Greek word(s)] . Si consulas experientiam in operando, tutius ages. Consules autem eam in omni pene chymico, cuius artifex aut nota occurrit suspecta. Fieri item potest, vt gradu exaltetur sal idem, sitque; ex chelidonia modo imbecillior, modo valentior. Hc gradus artis sint cogniti, vt constet quonam possit prouehi, et quantum intendi virtus. Quod si vrentem excellenter deprehendas, ita vt appareat virtus propria pene obliterata: habeas in numero acrium, et erodentium. Quidam [note: Communis nota vegetalium salium.] sales vegetalium vna communi nota dignoscunt, quod omnes sapiant lixiuium, et ignis empyreuma. Haec negatur inesse natiuis et metallicis, et qui ex natiua muria sunt excocti. Hoc quidem admiserim in negligenter elaboratis; at non in exquisitis. Nam fusione, fixione, repetita solutione, et coagulatione industria saporille et odor tollitur. Si item non totum liquorem vi ignis dissipes, sed moderatissimo calore solis, paulatim exicces; non facile deprehenditur nota. Ita cum eluis crebro. Ex dictis apparet, cum vnionum calces vocantur sales, id nomen modificatum esse. Aquae


page 534, image: s534

destillatae optim ae facile agnoscuntur ex virtute, sapore, odoreque; suarum rerum. Consistentia est aquae simplicissimae et maxime [note: In vulgatis pharmacopoliis vitia venduntur pro aquis.] perspicuae. Crassamenta ergo arguunt negligentiam, sicut et mucor, et si aquam simplicem coctam potius redoleant sapiantque quam violaceam aut rosaceam. Iudicentur etiam gradus virtutum. Sed haec omnibus sunt obuia. Spiritus ex salibus euocati commiscentur aquis, ad oculum; ali subsident ob grauitatem. Sunt autem acerrimi, produntque; salem corrodendo. Mitiores sunt si ex suauissimis herbarum salibus sint facti; fortiores si ex crassis et corpulentis. Cuius fuerint salis; non facile dignoscas. Artifici credes; aut si ipse fecisti, scies quae materia fuerit. Fit autem plaerumque vel ex communi sale, vel tartari seorsim. Spiritus vini; siue ex vino ipso, siue fecibus, siue zytho et similibus sit factus, penetrante volatilique natura agnoscitur, et acredine qua mordicat gustum, caputque implet et quasi inebriat. Incensus etiam conflagrat. Sed singulares agnoscere difficile item est, vt in sale. Ex fecibus enim cereussiae sit, an ex succo palmae Indicae, vino maluatico, an francico; fecibus, an vino ipso; qui agnoscit, is calchante et Tiresia est [gap: Greek word(s)] , quanquam generosior semper est vini, quam rerum aliarum; et generosioris vini nobilior. Aquaiuniperi discernitur propria nota. Veruntamen tam callidae sunt operationes, vt praeter


page 535, image: s535

[gap: Greek word(s)] vix assequi liceat quicquam. In singulorum descriptione recensentur notae plures. Sed si virtus et experimenta sint optima; minoris est aberratio. Sin dubites, et proprietates etiam tacitas desideres: non enim tantum valet in aliquibus operibus aqua ardens zythi, quantum vini spiritus, ob proprietates indiuiduales, et sympathias; tibi ipsi parabis, cum vti voles. Quintae effentiae indicia Lullius tradit miraculosas. Ego iusserim recurrere ad optima argumenta, quae aetheream naturam, summasque, vires et reliqua prodant. Vtrum autem aliquid sit infusum an non; vtrum fecularum spiritu exasperata, etc. solerti opus est coniectura. Si simplicissimi notas propendas; mistura manifestabitur. Si item optimi consideres signa; peius non subterfugiet. Ego omnia recensere non possum. Sunt in aliquibus certae sympathiae et dyspathiae, quae in adulteriis non spectantur. Has si quis cognouerit, vates erit diuinior. Olea non commiscentur aquis puris. Facile ergo agnoscuntur. Plura sunt signa, vt quod ardeant cum ellychnio, quod leuorem habeant; quod non diuaporent, sed stent in igni, quod coagulatione non calcem aut salem, sed pinguedinem relinquant, aut tota fugiant: quod frixari res possint in iis et similia: Non opus [note: Olea abusiua.] est omnes recensere. Metallica multa pro oleis venduntur; sed ego spiritus aut aquas appellarim in oleorum naturam genericam habeant. Fiunt autem olea ex sulphurea parte, vt aiunt.


page 536, image: s536

Cum ergo sales, alumina, chalcanthum, calces metallorum, etc. aut nihil aut parum habeant sulphuris, mirum est cur dissolutas calces et spiritus olea vocent. Est autem oleum genuinum cuiusque rei balsamus. Itaque facile arguuntur fingularia. Quod si alterata sunt odoribus aut saporibus; elue, et in minimis experimenta cape. Prodentur. Experire autem non vno modo. Si dubitas; superest collatio cum eo quod tuipse fecisti. Eo modo et mistura indicatur. Si oleum oleo confusum fuerit; non separatur nisi multum distet. Olea ex incoctis herbis crassities et lentor arguit; quin et succi sunt commisti, qui facile praestant sedimentum. Debentautem rite parata suas herbas prodere, odore gustuque, etc. Et cum plaerumque fiant ex oleo oliuarum, terebinthi, lini, etc. haec argui facile possunt. Non addo plura. Est enim res iusti commentarij. Procedat in aliis similiter, cui ea cura est. Omnino qui in parato habet seu notas legitimorum descriptas, aut fideli memoria contentas, seu ipsa legitima ad sensum rationemque examinanda; et alis vsum rerum experiendo fecit; is facile agnoscet alia. Si non; saltem ad scientiae praecepta erit recurrendum, et excausis res aestimanda, sicut ante scripsi. Tu vale et haec quoque solerteriudica.



page 537, image: s537

EPIST. LXXXVIII. DE Examine et iudicio mineralium. AD EVCHARIVM SEHFRIDT Phil. et Med. peritum.

QVi de aquis medicatis censuras suas reliquerunt posteris, aut aliquid de principiis earum in lucem emiserunt, Vir praeclare, ij mihi diuino videntur ingenio fuisse, aut certe non procul ab eo voluisse abesse. [note: Grande est scire quantum in acidulis sit de spiritib. succis, et sub stantia mineralium, et quo gradu virtutis quaque crasi.] Quis enim tam exacte mineralium cum aqua confusiones et gradus; et non tantum corporeas commistiones, sed et alterationes et spirituum subtilissimorum contemperaturas, virtutesque explicaret nisi ex eorum sit numero, de quibus poeta canit:

Credibile est illos pariter vitiisque iocisque
Altiui humanis exerttiffe caput?

Miror certe Sauanorolam; miror Albertum, Agricolam, Baccium, Theodorum, Iordanum et alios qui scrupulari differentia longe acutius vllo lynce potuerunt temperamenta explorare ista. Vitriolum acidulis inesse aut huius spiritum colligunt exacore; quanquam [correction of the transcriber; in the print qunquam] [note: Fallax experimentum de vitriolo acidulorum pergallas] et sulphuris spiritus sit acidus; deinde ex tinctura gallarum, quanquam et aqua simplex tandem nigrescat infusione et ipse spiritus vitrioli impositam gallam neutiquam inficiat. Optimum indicium ex natura terrarum succorumque per quos percolatur


page 538, image: s538

humor existit. Hoc enim et philosopho [note: 2.met.3.] non suit ignotum cum scripsit: [gap: Greek word(s)] , etc. Etaddit, quod quinam sapores quibus fiant temperaturis, id alibi nempe de sensili et sensato, explicarit, Galenus quoque percolationem istam non ignorauit, cum de chalcantho dixit: [gap: Greek word(s)] , etc. Alii tabem terrarum affectarum et solutionem seu [gap: Greek word(s)] fieri tradunt, quanquam non obscure ex Galeno pateat aliqua discrepantia. Verumenimuero consulitur et diuaporatio de stillatioque; consideratur fecum vstio seu calcinatio; fugacia a fixis distinguuntur, ponderumque diligens initur ratio licet ramenta calcis et tophi alterati potissimum resistant; spiritus autem ferrei, aurei et reliqui non maneant Vulcanias artes. Nihil dico de coloribus; odoribus saporibus, consistentia, propinquis mineris, ramentis, halitibus, etc. Ne chymicus in suo fallatur artificio; multo


page 539, image: s539

certiora perquiret argumenta, quae si mihi nota essent, scriberem sane. Nunc autem quo plus scire desidero; eo consulo plures. Videntur autem mihi mineralium examina duorum esse generum. Primum integra diiudicat; secundum extracta. De integris dispiciant magistri metallorum et fodinarum praefecti. Considerent et zygostatae et quibus praeterea ista est cura. Attingunt autem exillis quaedam etiam chymicum praesertim in transmutatoria, sicut apud Gebrum videre est, nec in delectu rerum optimarum oportet eum hallucinari. Erit ergo chymici officium nosse rerum suarum nobilitates, et quod optimum sit aurum, argentum, chalcanthum, etc. scire. Extracta autem quo agnoscet censebitque melius quam praeparationis modo optimo, et inde exeunte essentia, nobilissima? Sunt hc multa cum superioribus, quae haud dudum ad te exaraui, communia. Ea itaque contemplanda vna sunt, et cuiusque notae propriae tenendae. Est quidam impostor qui leui arte praeparatum chalcanthum siue extractum ex cupro, siue aliunde acceptum pro sale cyprii aeris vendit. Nouit chymicus artifex chalcantho proprium esse atro tingere gallarum infusum, quanquam Paracelsus etiam ex sale ammoniaco policeatur atramentum non respondente experientia, et sutores ex clauis vetustis tenuique cereuisia item parent suum;


page 540, image: s540

sed valde discretili differentia. Tale atramentum a nullo existit minerali per simplicem misturam, quale a vitriolo, concurrit aeruginosa aluminosaque stypticitas et reliqua, nec ea tam est vehemens, quan in solutione cupri per aquam fortem, quae item aliquando denigrat. His indiciis proditur maxime impostura. Nam in sale cupri horum concursus non inuenitur. Notaui ex hoc exemplo, quod aliqua vna dignoscantur not; aliqua plurib. simul. Quod si imiteris simili ratione [gap: Greek word(s)] synthesis probat tuam analysin fuisse bonam, quae ratio confirmationis est etiam matheseos. Spiritum [note: Chalcanthi corpus tingit tantum] chalcanthi isto artificio non possumus iudicare. Nam non inficit gallae infusum. In quo ipso est multum arcani. Si ista infectio nulli succo minerali competit praeter chalcanthi species, siue solas siue cupro commistas: Est autem spiritus ille essentia vitrioli; qu fit vt proprietas non respondeat? Reddant hc rationem aduersarii qui gloriantur se specificas extrahere ex rebus proprietates cum essentia. Magnes essentificatus, vt loquuntur, non attranit ferrum nec se ad arcton vertit; spiritus chalcanthi non atrat infusum gallae; quae tamen praestabantur ab [note: Ars quasdam crases destruit] integris. Est nempe aliquid in naturae mistione, quod ars destruit extrahendo. Collige etiam inde quod aliqua rectius vsurpentur integra quam extracta; quodque non


page 541, image: s541

[note: Quod pro essentia porrigiturnon semper essentia est.] semper essentia sit quae euocatur, sed aliquid illi analogon, aut pars misturae. Crasi sublata, qu potest misti manere forma, et essentia? Sed quae lex est spiritus vitrioli? In rubeo acor est cum corrosione et aeruginoso sapore. Ligna et vngues tingit instar lixiuii calcis fullonum; calcinat plumbum et stannum; praecipitat mercurium. Per destillationem extrahitur succus mitior non rubeus: sed pene flauescens quasi virorem albo miscueris. In eo item est acor aeruginosus, quodammodo accedens ad alumen. [note: Esulphure depurato potest elici spiritus per omia pene respondens. An ergo in sulphure est aliquid de natura a vitrioli?] Ferrum cyprio colore inficit. Praeparatione vberiore euadit dulcis admodum gratus. Resipit tamen et iste naturam cupri. Omnino est aliquid in operibus artium quod neque dicineque scribi potest, sed saltem artificis mensuratur ingenio. Non enim ita occurrunt singula, sicut coniuncta. In singulorum commemoratione, vnitorum nota perit. Itaque enim mihi vertas vitio, Vir excellens, si non ad amussim singula annotauero. Quae autem [gap: Greek word(s)] est in non metallicis; ea seruanda etiam erit in metallicis, [note: Id oleum potius est spiritus solutae calcis] cuique tributo suo. Oleum plumbi obscure caeruleum est; gustu dulce cum aliqua acredine. Deponit sedimentum cerussae simile; Spirat et odorem non ingratum. Et si affundas vitrioli spiritum concrescit in massulam, aut butyrum instar vnguenti, tandemque reducitur in metallum. Non nego


page 542, image: s542

etiam aliter parari liquorem plumbi posse, nempe per huius spiritus aut calcis destillationem fortem: aut alio ingenio; sed hoc me macerat, quod nondum conuenerit inter scriptores de nota optimi, quod ipsi in arte volunt esse perpetuum. Et quid attinet multa scribere? Si, quid sentirent artifices, constaret; non in epistola, sed artis axiomatis illa forent connotanda. Quantum in me erit, diuina affulgente gratia, operationes quodam opere peculiari comprehendam, et quas singulorum notas didici, vna explicabo. [note: Catalogus docimasiarum metallicarum.] Nunc quo pacto metalla comprobentur, et potissimum praestantiora, valde aueam cognoscere. Miscuit enim et hoc operi suo chymico Geber. Saepe dolui vulgares basanistas, fossores, magistros metallicos et alios feliciter diiudicare venas; me otioso spectatore astante. Eluere ramenta, et concussu segregrare, quod vocant Den Schuch sichern/facilis est operae. Agnoscuntur etiam venae colore interdum; commistis, regione, halitibus, incisione, fractura, virgula diuina et similibus. Sed haec valde sunt fallacia. Vidi aurifices lapidem adhibere lydium, quem et magistri monetales cum suis aciculis vsurpant, et Plinius memorat pene ad certum ex eo coniici. Vidi qui massam ex aerugine, vitriolo, sale petrae et sale ammoniaco cum vrina faceret, et lituram auri argentique spectaret


page 543, image: s543

illa inducta. Auri enim linea manet, reliquae euanescunt. Praestat idem aqua segregatoria quam fortem appellant; quae tanta paratur industria, vt pene singula discernat metalla. In cineritio seu catino cinereo reductio, depuratioque plurimum habet momenti. Cementum et antimonium auri sunt vltimum supplicium, inquit Vlstadius, verum aurum expectat illorum violentiam; reliquorum nullum tolerat. Est et in pondere aliquid iudicii; est in mallei extensione; est infusione, in ignitione; in commistione boni auri cum sulpecto; in colore, in sonitu seu clangore. Aliqui acutorum vaporibus exponunt metallorum laminas; et rubigines eliciunt, ex quibus misturas synceritatesque spectant. Archimedes pondus coniunxit magnitudini, et immersionem in aqua effluxumque distinxit. Non negligitur sulphuris adurentis permistio, nec extinctio in aqua multiplici. Interdum calcinant reducuntque. Interdum argentum viuum commiscent, probantque bonitatem amalgamate facile vel difficulter facto. Aurifices nonnihil a folle quo inflant liquatum petunt. In igni constat quod fixum est; quod non, fugit. Ignis separat commista; si non vnus aut alter, at septimus, octauus et deinceps, idque cum menstrua duratione in reuerberii flamma. Dum igniuntur; flammam


page 544, image: s544

praestat discretam. Aurum elucet facie amoena caerulea; cuprum punicea, viridi; Dum eliquantur etiam fumi spectantur, et olfactu cognoscuntur. Non deest nota fragilitatis et tenacitatis. Non praeteritur sapor tum ipsorum metallorum, tum aquarum in quibus sunt extincta, tum scoriarum [gap: Greek word(s)] , vt vocat Galenus. Motus item obseruatur in igni. Aurum liquefactum stat. Proximum est argentum. Reliqua ob sulphur crudum mouentur; et noui, qui dicebat sibi aurum oblatum quod in star aquae in igni ebullierit. Plinius refert aliquos laminas candentes ex colore diiudicare; sed addit fallax esse indicium. Sed si omnia percurreris; semper [gap: Greek word(s)] iudex sui est et curui. Fundamentum ergo notitiae est res per se spectata. Accedit examen per imitationem, et effectum. Huius tanta vis est, vt dicat Vlstadius, hoc solo redargui aurum artificiale. Neutiquam enim vires natiui habet, vt vt reliqua consenserint. Videndum etiam est vtrum ex suspecto metallo ea possis efficere, quae ex vero et natiuo; et an non alicubi legeris simili fraude concinnandum opus; et an non existat alicubi iudicium impostoris eiusmodi. Vix deerunt. exempla. Vera metalla redeunt in mercurium; calcinantur, et in aquam purissimam discedunt. Ab his reducuntur ad suam naturam. Quaedam etiam in vitrum desinunt;


page 545, image: s545

Quaedam permutantur aliis, vt stannum, plumbum et antimonium. Sed quis singula possit percensere? Tu mihi suppeditabis si qua desunt, et valebis.

EPIST. LXXXIX. DE EXAMINE cementi seu cementatione. AD LEONHARDVM DOLDIVM Haganoensem Philos. Et Med. Norimbergicum.

EXPECTABAM te domi, postquam mihi Ioachimus noster, quem vterque in carissimis habemus, scripsit te amicitiam meam expetentem me Rotemburgi visurum. Tam iniquam nobis fuisse fortunam, congressumque inuidisse nostrum, nonnihil aegre fero. Quid enim in humanis mihi possit esse antiquius virorum praestantissimorum consuetudine et familiaritate? Non leui ad hoc aspiro impetu. Studeo enim bonorum euadere similis, et eorum mihi tanquam Socratis, genium beneuolum reddere, vt sicut ipsis, ita et mihi faueat [gap: Greek word(s)] . Sed corrigendum fortunae delictum est, et frequentioribus studiis compensandum, quod est intermissum. In hoc ego te vincere apprime satago, et quidem ita vt etiam anteuertam, et quod tu quaesiuisti prior id ego tibi praeripiam, faciamque, quod Deus faustum


page 546, image: s546

velit amicitiae inter nos nostrae initium. Graue tibiimminet certamen. Res enim est cum homine pertinacissimo. Mordicus retinet quod prehendit semel [gap: Greek word(s)] . Tu te para ad pugnam. Interim ego praeludium quoddam machinabor, tibique cantilenam de amica chymia emodulabor. Efficiam scilicet enim sis ad auscultandum tardus. Quo pacto. enim Plato docet in sphaeris verticilli Parcarum insidentes sirenas singulas vnaque reuolutas, suauissimam edere harmoniam; ita in vertigine linguae meae si licet parua magnis comparare, quandam [gap: Greek word(s)] inesse puta Deam, quae te validius Vlysse commouebit. Venit in mentem cementationis, cuius meminit inter examina Geberus, et in quarto metallicorum Albertus. Quidnam tu esse putas? Num et haec chymicae est [gap: Greek word(s)] ? Est quoddam genus hominum, quod auri separationem profitetur, quasi [gap: Greek word(s)] nomines. Horum id munus esse vulgo creditur. Vtuntur autem interdum etiam aurifices quidam, et metallorum magistri. Chryselatae quantum noui, ab stinent, vt et monetales. Frequentissima chymicis appellatio est modo cementum simpliciter, modo cum [gap: Greek word(s)] REGALE. Et quid vult [note: 3. Od. 1. Caementa architectorum.] sibi vox ipsa? Horatius caementorum meminit. At intelligit lapides sectos, et materiam ad aedificia caesam. Ita et Plinius cum inquit; Ruinarum vrbis ea maxime causa,


page 547, image: s547

[note: Lib. 36. c. 14.] quod fucto calcis sine ferrumine suo caementa componuntur; vbi proculdubio lapides intelligit murales excisos. Vulgus caementum vocat materiam ex calce et arena, vel marmore, vnde arenatum, et marmoratum: item lutum quo lapides ferruminantur compingunturque in muri formam. Huius imitatione videntur chymicisuum appellasse caementum. Quanquam enim tota intelligatur operatio; a parte tamen [note: camentum chymicum.] materiali nomen habet. Est enim caementum massa ex comburentibus facta, veluti sale, sulphure, arsenico, latere trito, vrina, vitriolo, sale ammoniaco, flore aeris, lapide fictili antiquo, minio, et [note: Aurifabrorum massa.] similibus vt censent Geber. Aurifabri eam imitantur sale ammoniaco, sale petrae, aerugine, et aceto vel vrina virili, interdum addito vitriolo. Hoc lutum illinunt lapidis basani lituris, itaque spectant auri valorem internum, seu ligam, [note: Apparatus caementationis.] vt appellant monetarii. Appararus caementationis, quantum mihi constat, hic est. Est in promptu fictile forte, ex ea materia, ex qua fiunt catilli fusorii, [note: Cementbuchs oder Scherben.] vt possit in igni durare. Forma eius teres est, cum fundo piano altitudinis arbitrariae pro quantitate materiae. Adaptatur ei operculum formae eiusdem; perforatum in summo, quo transitus sit halitibus. Ponitur in furno cum


page 548, image: s548

craticula. Materia eius est haec. Aurum confunditur cum pari aeris cyprii mensura. Dilatatur malleo in laminas ad formam aureae monetae. Maceratur per diem naturalem [note: Massa caementi.] in aceto e vino rubeo. Paratur massa ex portionibus aequalibus farinae latericiae ad solem probe exiccatae, et in pollinem subtilem redactae; salis vulgaris semel soluti, filtrati, coagulati, igniti, in puluerem triti, et cribrati: vitrioli in aceto vini rubentis forti, destillato soluti; per colum chymicum traiecti; coagulati, et in olla recente ad ignem continuo agitando rubefacti, pulueratique: aeruginis aceto radicato solutae, filtratae, coagulatae et candefactae tritaeque: salis tandem ammoniaci vini rubei aceto soluti et reducti. Hae farinae commiscentur, irriganturque aceto ex filtrato ammoniaco, vt massula fiat. Hoc proprie vocatum Regale caementum est. Nam vulgare seu simplex non tantum capit puluerum, nec tam conficitur laboriose. Cum illo caemento sterne aurum, ita vt fundus vasis habeat ordinem caementi; cui incumbat aurum, ita vt laminae se non attingant. Vbi ad plenum peruentum est, clauditur, et compages bene munitur luto, relictis tamen spiraculis in summo. Exiccatur totum. Ponitur in igni primum modico per horas duas; inde aucto vsque ad finem diei naturalis, ita vt candeat quidem vas, non tamen fundatur aurum. Quid quid cum illo est impuritatis


page 549, image: s549

et alieni metalli, expirat. Nullum enim aliud potest has poenas sustinere. Vbi caementum mitius est, requiritur triduum. In igne reuerberante incalescit vas per prunas dimidio horae. Sed postea ignis seu flamma lignorum adhibetur. Qui exactissime examinant, et per caementum non tantum auri bonitatem explorant, sed et id exaltare gradu in tantum volunt, vt argento mistum id in auruni tingat; aut etiam fiat fermentum [note: Fermentum lapidis.] ad lapidem animandum; septies eundem repetunt laborem, et eo rubedinis adducunt aurum, vt cinabrium potius videatur. Sunt autem singula quae ordine recensui renouanda. [note: Caementum simplex.] Albertus caementum simplex parat ex puluere salis, fuliginis, et larerisi quo aurum in lamellas attenuatum vndique circumdat et in vase lutato igni admouet forti. [note: Caementi compendium.] Geberus annotat aliquos etiam sine caemento aurum vrere eiusque constantiam obseruare, siquidem admista peregrina et [note: Argenti examen per caementum.] fugacia etiam ita quodammodo tollantur. Argentum optimum eo ingenio deprehenditur. Eo enim nobilius est, quo in caementatione durat magis. Sed quo consilio inuenta caementatio est? Vno, inquam, vt auri exploretur synceritas, constantia, et perfectio. Ad summum oportet adductum aurum, quod caementum regale sustinet. Metallicis offertur interdum etiam natiuum aurum, sed mollius, et impurius quam vt perduret. Itaque


page 550, image: s550

aestimatur immaturum, et ingenio quodam maturescit. Inuenitur et aliis vitiatum metallis. Haec arguuntur caemento tollunturque. Itaque secundus scopus est, vtaurum depuretur eo opere. Aliquoties colore deficiens igni isto tingitur, adeo vt, quod se ante pro rhenano gesserat, iam videatur transcendere Arabicum, Hungarumque aut peruanum. Sed non oportet defectum coloris ex mistura alborum essc. Redarguuntur enim et ponderi multum decedit, nisi illa fixa sint, insolubiliterque commista. Quartus finis est examen auri chymici; num id ad vnguem elaborauerit artifex. Quintus fermenti apparatus: Sextus medicina argentum tingens. Quidam dicuntur ex auro extrahere partem optimam, summamque tincturam, in pauca admodum contractam. Haec si proiecta super argentum praeparatum fuerit, in aurum id dicitur transmutare. Ea tinctura [note: Protest et alio artificio per aquam acutam.] apparari potest caementando. Ecce quantum commodi promittat id artificium? Inter graduadones optimas hanc numerauerim. Nam post lapidem, haec mihi videtur summa esse. Satis caementatum est, enim plane euadamus murarii. Tu me tui studiosum ama, et in re praesente iuua. Cura vt valeas. Octauo Decembris anno Nonagesimo quarto, qui non admodum decurrit laetus. Deus ecclesiae suae quintum


page 551, image: s551

praestet laetiorem, sicut hoc habet [gap: Greek word(s)] .

[note: 1594.] Annus abi velox. Quid tu infortunia spumes?
[note: 1595.] Faustus vt exurgat, fer Deus alme, nouus.

EPIST. XC. DE CINERITIO. AD LEONHARDVM DOLDIVM Philosophum et Medicum Norimbergicum.

MVLTOS inuenias tum veterum tum nostrorum temporum homines, qui se ab omni sapientia arbitrantur instructissimos, quique ea sibi arrogant quae qui scit, ille lux mundi nominari solet. Protagoram sophistam Plato eo depingit ingenio vt ad se venienti iuueni singulorum dierum promiserit peculiarem ad sapientiam accessionem. Hippiam repraesentat iactantem, se sapientia multa exoptandaque prae caeteris abundare, vnde solitus sit in foro inter menias disputans obambulare; et cum quondam olympicum adierit certamen corporis spectandus orna tu, gloriatus sit se omnia corporis ornamenta propriis confecisse manibus, annulum nempe artificiose sculptum, sigillum, strigilem, myrothecium, calceos, vestem, interulam, cingulum Persicis aequiparandum,


page 552, image: s552

poemata, carmina, tragoedias, dithyrambos, orationes plurimas, et omnino omnium artium fecisse vsum: quo pacto in vestibulo Euthy demi describunt sophistae, quod in omnibus se ostentent sapientissimos, vtpote bellicis et togatis artibus pollentissimos. Nos superioribus annis, atque etiamnum hodie legere et audire videreque cogimur [note: Hippiatrorum Vesana arrogantia.] hippiatros quise monarchas proclamant, et non tantum Galenica in ordinem redigere, corrigereque annituntur, sed et Theologica, cum prudentia iuris. Itaque et duplicis iuris, duplicis medicinae, et Theologiae (nescio quam multiplicis) se profitentur et Doctores et Doctorandos, et licentiam adeptos. Nec desunt applausores gnathonesque istis Thrasonibus, enim micam quidem solidae eruditionis possidentibus. Nosti [note: Fauilla chymiae pro trismegisto proclamata.] non ita dudum quandam eiusmodi fauillam pro trismegisto, et quatuor facultatum perito proclamatam a mendacib. poetastris. Nos oportet intra modestiae cancellos latitare, et nos nostrae tenuitatis emetiri modulo, cumque Socrate partum quid scientiae idque timide admodum profiteri, aut cum AEsopo nihil, cum illi vegrandes sciant omnia. Euenit mihi id in negocio quoque chymico. Quo perquisiui plura, eo plura me latre agnosco, adeo vt de absolutione illius scientiae, cuius alii immensitatem vno veluti deuorant bolo, vnoque absorptam halitu sibi


page 553, image: s553

tribuunt, vix spes sit apud me residua. Ecce enim a cementationis splendore, aureisque promissis ad cineres delabor, in his quaesiturus, quidnam sit, quod artifices cineritium appellant. Discerem forte ab illis magniloquis, [note: Stulticiae Vulgarium ciniflonum.] si possent sine auro loqui. Quodque verbum, vt scripsit Bernhardus, magno constat, adeo vt praeparationum reiectanea primaque tyrocinia et nomenclationes pro abstrusissimis habeant misteriis, beasseque putent, si cui dixerint qui sit ignis philosophorum, quid azoth et fimiliae. Cum itaque ab illis stultis et deliris nebulonibus nihil sit sperandum auxilij, consolemur nos mutuo, et ex veterum codicibus experientiaque quantulacunque rem comprehendamus. [note: [gap: Greek word(s)] 4.] Quatuor examina dicuntur esse acutissima, caementum, aqua regis, cineritium, et antimonium. Constat hinc cineritium inter metallicos basanismos esse, inter quos etiam [note: Cineritium.] retulit Geberus. Nomen ei tributum est a foco, quem consueuerunt plurimum consternere cineribus per cribrum exacte traiectis, siccatisque et coactis quam dense fieri potest, enim quid metalli desideat, quanquam hoc vitari omnino non potest, in officinis segregatoriis. Cinerumvicem sustinet etiam calx, aut ossium combustorum puluis, quo potissimum vtuntur basanistae aut mistura quaedam ex his; sed attendendum enim qua humiditas, aut panis mica simileve, vnde rumperetur


page 554, image: s554

continuitas, interueniat. Aurifabri compendium faciunt per dictum crusibulum, quod constat minore et sumtu et opera. Vtuntur opere isto primum excoctores metallorum, qui focum appellant, Treibherdt: et opus ipsum; abtrciben. Deinde probationibus examinibusque praefecti vt magistri metallici et monetales qui in catillo cinereo sub tegula (auff der Capell/ vnter der Muffel) in fornacula sua ad purum coquunt spectantque misturas seu venae seu inferiorum metallorum, et spirituum. Et quidem non tantum puritas quaeritur, sed et perfectio constantiaque in igni, fusilitas item et refractaria duricies et alia. Tertius locus relinquitur aurifabris vulgaribus; quartus chymicis, quibus peculiariter solet assignari, reliquis mutuo vtentibus. Fit autem per plumbum, cuius rationes Geberus affert ingeniosas, quod alia metalla ratione principiorum et compactionis suae sint ad examen tale inepta. Nominatur inde vulgo examen plumbeum, die Blenprob/quanquam, nescio vnde, quidam etiam nuncupent, die quarithr. Sed non plumbo solo perficitur, praesertim apud aurifabros, qui ad argentum solent adhibere vitri fel; ad aurum boracem; nonnunquam salem, vitrum, alumen et alia quibus facilis praestatur tum eliquatio [note: Apparatus cineritij.] tum segregatio admistorum. Apparatus cineritij hie est, sicut cum describit


page 555, image: s555

Geberus. Praesto sit cinis excretus purusque absque carbone et similibus; aut in locum eius puluis ossium ex partibus animalium (petere et seruare potissimum solent talos, et quae ex vitulinis capitibus restant) aut calx substituta. Irrigetur aqua (potest tamen cinis cogi etiam sine irrigatione, idque consueuerunt attendere excoctores, verentes vt facise exiccari focus queat, Idem obseruatur etiam in cineritio chymicorum, cui committuut ouum suum philosophicum) Comprimatur manu, fiatque stratum, firmum et solidum. (Id autem super catino, qui cinerem continet. Imprimitur enim ei fortiter, et subigitur quam densissime. Forma repraesentatur in copella probatoria, vel foco segregatorio. Non magna est profunditas; sed quasi complanatur, vt excurrere plumbago et recrementa possint, cuius gratia canales imprimunt, (aledt gaffen) in officinis maioribus. In medio strati fiat rotunda, et solida fouea. (Huic nempe imponitur metallum eliquandum probandumque, enim possit effugere cum scoriis. Vocam ein Spohr.) Super fundum eius fouea sparge puluerem vitri. (Hoc fusionis facilioris gratia, et vt phibeatur metallum statim subire cineres; quan quam hoc non obseruet vbique Loco vitri trita recrementa possunt sumi, vel lithargyros et plumbago) Sine exiccari, (idque admodum sedulo. Si quae rimae post siccationem


page 556, image: s556

apparent, eae sunt occludendae diligenter, et complanandae) Vbi resiccatus focus est, metallum probandum pone in fouea. Carbones impone, succendeque ignem fusorium. Infla acriter donec fluat. (in magnis officinis vbi pastilli separantur viua incenditur flamma duobus truncis arborum immissis. In fornacula interuenit tegula. Ibi tegitur furnus concamerato pileo ferreo intus luto oblito; aurifabri circumfundunt prunas et tum sufflant follibus fixis, tum inflant mobilibus. Ignis autem fornacularum diligenter est regendus, enim nimis sit lucidus aut nimis langueat) Fuso metallo iniice plumbi massulas alteram post alteram, et suffla cum ignitionis flamma. (In officinis maioribus pastilli continent plumbum et argentum. Basanistae statim coniungunt pulueri metallico. Aurifabri item imponunt simul. Poteris loco plumbi adiicere vitrum et reliqua de quibus supra.) Attende motum et statum. (In his enim signum perfectionis est, vt scias quando sit cessandum.) Quandiu mouetur concussione euidente, tamdiu non est purum metallum. Si interim deficiat plumbum, vel quod adiectum est; suffice et summitte nouum, semper suffando donec sit absumtum. Cum quiescit, claroque resplendet vultu, satis est. (aurum tunc apparet [note: Id est fulminare.] cum caerulea nubecula; argentum cum purpurea; regulum vocant aut fulgorem;


page 557, image: s557

den Knig oder blick/et tunc consistit: quod si vlterius velis inflare, argentum afficietur damno) Post hoc carbones remoue; ignem dissipa, et aquam affunde. (zythum aquosum immittant metallochoi, idque eo artificio, vt primum incalescat incedendo per focum, post argento inferatur, ibique deferueat) Estque depuratum corpus et spectatum. (Magnae massae argenti nondum iudicantur purae, sed post sordes abrasas, traduntur zygo statae ad probandum. Inde torrentur, iterumque examinantur donec ad purum putum peruenerint. Venarum probatores pondus explorant, et quid in centenario insit, aestimant, etc. chrysurgi non sunt contenti vno opere. Absolutum etiam argentum in laminas ducunt, easque purificant aqua tartari.) Addit autem Geber examen cineritij posse etiam in crusibulo terreo perfici, et adhibitis follibus circum supraque intendi flamma, quo pacto chrysurgi faciunt. Vsus huius examinis est in auro et argento. Reliqua metalla non sustinent facile; et ferrum ad ita probandum est ineptum; quin et sua illis est lex, foretque temerarium cineritio spectare cuprum, plumbum, stannum, et ferrum. Finis operae vt spectetur puritas, et constantia, quanquam saepe minor ignis tolerat, quod non maior. Exploratur edem oper etiam mistura, pertinacitas, imperfectio et alia, [gap: Greek word(s)] .


page 558, image: s558

[note: Ignis cinetium.] Omnino ergo cineritium est duplex, liquatorium et destillatorium. Huic inseritur cucurbita; illi nullum aliud vas admouetur, sed nudo igni examen instituitur: Estque; item duplex depuratorium pastillorum in magnis massis; et basanisticum quod in fornacula administratur. Aurifabrorum [gap: Greek word(s)] ex similitudine id nomen obtinet. Est et vsus quidam peregrinus in reductionibus calcium; et in putrefactione lapidis philosophici, item solutione et coagulatione eiusdem, quanquam haec ratio destillationem ex cineribus aemuletur. Proprie dictum cineritium est probatorium. Haec ego potui de hoc negotio inue stigare. Quantum periisset pecuniae, si a superciliosis illis Hippiis fuisset noticia emendicanda et aere comparanda; imo et quantum precum et gratiarum actionis? Chaos vitiorum et porcus lutulentus Paracelsus tam est superbus, vt ipse nolit docere, sed ab arti ficibus aliis discere iubeat, apud quos diu per fasque nefasque et tot rerum discrimina [note: Arrogantia parachymicorum discipulum pro morione habet.] afflictionesque plurimas contendendum ad ista tyrocinia est, adeo vt monetales suum discipulum etiamsi grandior Polyphemo, et sapientior Hermete in aliis esset, tamen pro morione et habeant et ornent antequam ad sacraria admittant sua. Tanti est ligas seu aloysationes, et libripendia, fornaculas, aciculas, testes, lituras


page 559, image: s559

in lydio, pedes, remedia, circulationes, pressuras, percussiones, signaturas, elutiones tartareas, cisaliorum seu fragmentorum reductiones et alia discere, in quibus tamen vsus rei primas tenet. Alligare enim etiam arithmetici possunt, reliqua cum multis sunt communia. Italus quidam adulterare ingeniose monetam docuit, [note: Remedia et pedes monetalium.] vt vix a vera distet aspectu. Iudaei et chrysurgi non carent pedibus suis, suntque tam boni medici, vt superflua in monetis, praesertim Hispanicis ad Trosicam marcam seu bessem factis, iuxta regulam Hippocratis, excessum subtractio curat, citra vllam potionem purgantem sola radicula aut forpice demere queant, addita extensione industria citra malleum, ignitionem aut imaginis iacturam. Sed de his saris. Tu aut contentus mecum simplici esto noticia, aut exactiora doce. Vale pancratice.

EPIST. XCI. DE EXAMINE PER AQVAM REGIS seu fortem. AD CLARISS. VIRVM D. GEORGIUM Laubium Philos. et Med. Augustanum.

TE quoque in numero philosophorum chymicorum, Vir clariss. reponere placuit. Cum. enim re ex epistola ad D. Camerarium medicum


page 560, image: s560

et philosophum eximium, meritissimumque natum esse medicinae iuuandae intellexerim, nec parua cum laude eandem domi forisque exercere; nefas sane iudicaui te inconsultum praeterire. Qui autem mihi sit animus, quod institutum, ex coniunctis ad alios tui similes viros praestantes, epistolis facile cognosces: et velim, tuo nomine etiam collegas tuos medicos philosophosque procul dubio excellentes intellectos. Aditum enim ad te simul et illos machinor, quanquam tibi literas inscribam. Propono rem chymicam omnibus censendam, si forte fiat vt nostro consensu synceram eam indubiamque praestemus. Sed omnibus omnia scribere non possum. Itaque ad singulos particulam ita mittere visum est, vt nihilominus totum sit in conspectu. Tecum iam agam de examine per aquam regiam. Ruditati in proponendo meae imperitiaeque et rusticitati [note: Aquaregia] ignosces. Regia dicta est aqua, qua rex spectatur, exploraturque eius castitas autincestus, sicut olim aquis amaris in pontifi catu Iudaico suspectae pudicitiae viragines. Rex autem ille apud chymicos Sol est; Luna regina. Vter horum adulterato e lecto prodierit; aquae illius virtute redarguitur. Fit autem ea ex variis vario modo. Vsitatissime ex vitriolo, sale petrae et alumine. Si acrior requiritur; additur sal ammoniacus, sublimatus hydrargyros, cinabaris, arsenicum et similia,


page 561, image: s561

idque aut saltem soluendo, quo pacto additur aquila alba, id est, sal ammoniacus repurgatus, et sublimatus, vel vna destillando. Addit et ignis aliquid asperitatis, si ab artifice, vt artis est, regitur. Pro vnoquoque metallo fit peculiaris interdum; interdum vna pro omnibus. Formulae requirendae sunt ex suis loculamentis. Duplex ferme est ratio examinis. Aut enim soluitur metallum totum posteaque in calcem et aquam abit, vnde per coagulationem, et plumbum vel alia reducitur. Si nihil perdidit, aut alieni habuit; iudicatur purum. Haec ratio non est frequens. Aut vn aqu attenditur satem solutio. Si in aqua argentum corrodente perstat metallum, censura est auri. Quantum etiam perdidit aurum in ista; tantum iudicatur habuisse alieni. Id quale sit, reductione innotescit. Spectantur et solutorum colores. Cuprum virore tingit aquam; ferrum rubore; aurum flauitie; plumbum albo obscuro; stannum lucidiore: argentum albo et caeruleo. Apparet existis simplicitas et mistura. Commodum id examen etiam hydrargyro est, cinabari, stibio et omnibus metallicam naturam sine pinguedine obtinentibus. Sed vt verum fatear nihil certi iudicij [note: Aquae regiae fides dubia si iudicium exactum quaeritur.] mihi videtur aquae regiae inesse. Itaque et a Gebro est omissa. Causa est, quia non tantum in aquis ipsis magna est diuersitas secundum principia diuersa; sed et in industria artificis, et externo ministerio. Ex iisdem


page 562, image: s562

rebus educas aquam validam et imbecillam. Et in ipsa aqua stante separantur partes, subsidentque eae quae diuersae sunt virtutis ab innatantibus. Facilis est etiam spirituum iactura. Nec minor vigilantia requiritur in ipsa solutione. Soluitur quoddam cito, quoddam tardo. Est aliquod aurum genuinum quidem, sed compagis infirmae. Est argentum valde pertinax, quod non afficitur a vulgari regia aqua. Si cui libeatvti hoc examine; illi explorata ante sit et aquae et metalli natura, nec diligens administratio prouidaque desit. Miror itaque cur inter exacta iudicia aqua regis sit reposita. Apparatus est facilis. Aurum aut metallum in laminas redactum inflexumque ponitur in cucurbitula, quam segregatoriam vocant. Affunditur regia ad mensuram extantis digiti vnius vel duorum. Obturatur orificium. Ponitur ad cineres calidos. Si totum soluendum est, prior aqua quae suo functa iam est munere, est effundenda, nouaque immittenda. Solutiones vel praecipitantur, vel destillantur. Aliqui destillant fortem, refunduntque saepius. Vicem aquae regiae sustinet caementum ex rebus similibus, aerugine scilicet, ammoniaco, petrinoque salibus et chalcantho cum vrina vel aceto contem peratis. His eroditur quod aurum none est et perit. Sed nolo immorari in re manifesta. Neque etiam opus


page 563, image: s563

est [gap: Greek word(s)] multaineo, quod vulgares aurifabri callent, et chrysochoristae. Illud attendere iubent, qui syncere rem peragunt, vt non adhibeatur regia nisi defecatissima. Itaque a sedimentis ante vsum erit liberanda. Tibi vero, Vir praeclare, rem proposui ideo, vt iudices num inter artis genuina sit habenda; et an non possit esse certior subtiliorque administratio: an vero contenti sint dicta arti fices. Magno affeceris chymiam bono, si eam tua censura elimatam puramque praestiteris. Non ignoro peraquas fortes alia multa quaeri spectarique solere, vt gradationes, metalla potabilia, olea, aquas, calces, et similia. Sed hi fines ab examine diffentiunt. Hunc solum afferre libuit. Tu quae scripsi boni facies, nec putabis nomen tuum in foro agyrtarum suspensum, quo pacto factitatum a quodam impostore cinabarim pro panacea vendente nimio precio, est; sed ex albo philosophorum tanquam in senatum honorifice lectum. Vale, et me tibi commendatum habe. Nono Decemb. anno 1594.



page 564, image: s564

EPIST. XCII. DE EXAMINE PER ANTIMONIUM. AD VIRVM CLARISS. D. GEORGIUM Laubium Philos et Med. Augustanum.

QVANTVM sit sulphuri, arsenico, stibio et quae horum naturam sequunturin metalla iuris, Vir celeberrime, illis incognitum est solis, qui in metallis nec elaborarunt vnquam, nec quicquam studij collocarunt. Certe in illis sulphur inuenit non tantum [gap: Greek word(s)] cui associatum iunctumque facit, quod in putredini obnoxiis calor externus solet, idque sui mistura deterus efficit, flammarumque subiicit violentiae, vt comburatur partim, partim halituum specie subuolet et metallum magna ex parte relinquat, excepto tamen auro, cuius sulphur nobilius euasit, quam vt corrumpi ab externo possit: sed et mercurium in quem tantum habet potestatis, vt eum domare, terreumque reddere ad libitum queat, praesertim si perfectionem summam, qualis est auri optimi, et maxime fixam cum tenacitate humidi sui primaeui incombustibilis, non est sortitus. Expugnatis itaque principiis materiae, facile in inferiora metalla multum infert damni. Aurum, quo praestantius est, eo resistit magis. Minus praestans colore et pondere nobilitateque minuitur. Secundum


page 565, image: s565

locum tenet argentum; in tertiis est plumbum album; inde sequuntur nigrum, aes et ferrum. Ex hac sulphureorum virtute receptum est examen et coprobatio metallorum per illa, siue simplicitatem spectes, siue compositionem. Arguunt enim vtraque. Non ignoras vulgo appellari solere, examen per antimonium. Geberus stibij non meminit, sed saltem sulphuris comburentis. Sed cum stibium eius naturam obtineat cum arsenico, cinabari et similibus; eodem possunt contineri praeceptionum genere. Quanquam autem tum hc tum in aliis meam non ignorem tenuitatem, curtamque in experiundo supellectilem, adeo vt peritioribus lubens sim cessurus: tamen iuuat tecum aliquid de hoc examine balbutire. Si inops sum, tua me ditabit copia. Stibium per naturam compositum esse ex sulphure terreo combustili, et hydrargyro non fixo, facili potest ostendi artificio. Non enim odor tantum prordit sulphuream substantiam, sed et flores eius rubei sublimatione facti flammam concipiunt, quo pacto et ipsum corpus ab olei certo modo facta extractione. Hydraryron arguit statim fumus ipse, et flores albi, qui eiusdem generis et virtutis prodeunt ex mercurio soluto sublimatoque Fugacitas apparet ex ebullitione, et consumtione. Est vtrisque ita coniunctis principium metallicum plumbi naturae analogon. Itaque per ignem tum


page 566, image: s566

deponit metallicum quid, tum vberius coctum in id abit. Non tamen et ipsum constans est. Nam regulus metallicus facile redit in terram aut vitrum. Vires obtinet admodum penetrantes acresque et comburentes, id quod ex sudore scoriarum, quod oleum quidam vocant, et vitro, effectisque aliis coniici facile potest. Combustile ergo cum sit et volatile, vnaque metallicam affinitatem cum liquatione promta et vitrea; facise se insinuat metallis, apertaque eorum copula peruadit totam sub stantiam, combustilia comburit; fugacia assumit tollitque, humiditatem exiccat, nihil relinquens praeter degenerem quandam massam exuccam, et fere terream. Soli auro, et quod ei proximum est optimo argento parcit propter perfectionem principiorum eius, et solidam compagem, humidumque inabsumtum. Hinc artifices inuenerunt summam eius repurgationem, per antimonium ad scopos varios. Aurifabri exaltant id colore, faciuntque ad amalgamandum, inaurandumque aptius. Nam ex sulphure et stibio citrinitas auri intenditur, aut etiam in rubedinem mutatur claram, seruato splendore. Hoc arti ficio vti potest chymicus, vbi deesse aliquid colori senferit, caeteris ad aurum respondentibus. Quod aurum aut metallum ita non potest apparari, et in colore corrigi; id vel minus preciosum, vel adulterum


page 567, image: s567

censetur. Coniuncta itaque primo scopo est distinctio quaedam, et comprobatio seu iudicium de perfecto, veroque. Chymici lapidem aut tincturam concinnaturi, et chrysochoristae, quia requirunt vltimam eius absolutionem, quanta in natura esse potest; eodem consilio tollunt adhaerentes impuritates, et metalla alia admista. Mihi hc quidam est scrupulus, quem per te velim exemtum. Non totum comburit destruitque argentum stibium. Qu ergo, si auro id est commistum, fieri potest vt summe depuret? Si non depurat summe, vix poterit examinis [gap: Greek word(s)] praestare, et tantam perfectionem quantam illi quaerunt. An nihil prohibetur haec mistura? Si enim argentum quoddam est, quod antimonij vim sustinet, id aurum quam proxime ita attinget, vt pro eo se gerat: Imo cum tingendi vis sit in illo, caeteris, fixitate nempe et pondere respondentibus, facile in optimum transibit aurum. Notent hoc qui auri fame laborant. Nam hac via optimum argentum in aurum optimum poterit mutari. Sed et si primo opere non abscedit luna tota, repetitis fugiet. Cur ergo Geberus hoc examen praeteriit? Sulphuris contineri mentione dixi. An ideo omisisse putandus est, quod raro spectandi gratia adhibeatur, sed frequentius depurandi? Posteriores


page 568, image: s568

tamen etiam hoc sibi proponunt. Proculdubio enim si, quod scripsit Vlstadius, stibium est vltimum auri supplicium, quae massa aurea [note: Apparatus probandi per antimonium.] in eo perdurat, bona censebitur. Administratio eius est huiusmodi. Octuplum antimonij eliquatur cum aurea massa in crusibulo seu catino terreo ad ignem fusorium. Vt facilius liquefiat stibium, addi borax potest, et postea demergi aurum. Quidam vtrumque prius in puluerem redigunt. Vbi satis fluxisse, depuratumque aurum coniicimus; exemptum catinum effundimus in vasculum ex orichalco conoides, quod catinum fusorium (ein Giessbuckel) vocant. Malleo statim impellitur extremitas, vt concussione ista subsidat aurum circa apicem fundi, quo pacto fit cum regulus conficitur; (nominunt zum Knig klopffen.) Innatat autem stibium cum scoriis, ita vt impurior pars extet in summo, [gap: Greek word(s)] vero [note: Stella stibij.] et melior quasi stellatim circa fastigium prope aurum concrescat, instar lapidis quem astroiten vocant aliqui. Notandum quod ante infusionem latera istius aerei catini sint obungenda. Vbi refrixit; eximitur massa, aurumque ab apice decutitur, emundaturque porro. Qui desiderant exactius iudicium, repetunt laborem. Sed attendendum enim fulgor citrinusque color nimis mutetur, quod etsi non curat chymicus lapidem concinnaturus, aut tincturam


page 569, image: s569

et essentiam; non tamen negligitur a basanista et aurifabro, quanquam caemento suo facile restituere queat nitorem aureum. Operatur alter altero ingeniosius. Itaque non negauerim artificium subtilius. Mihi vulgaris noticia in praesentia sufficit. Si quid erit praestantius, cum licuerit per inuidiam et [note: Geberus de examine per sulphur.] Harpocratem, etiam illud discam. Geberus in sulphureo examine parumper variat. Minutim terendum aut elimandum seu calcinandum metallum est. Sulphuris puluis miscendus; et vtrunque in caementatorio vase igni comburendum donec sulphur euanuerit. Quod restat, reducendum. Hc duplex est iudicandi ratio. Nam et combustio arguit, et reductio. Illa et substantiam considerat et colorem. Aut parum aut nihil decessit auri sub stantiae. Color abiit in citrinitatem altiorem, aut rubeam claritatem. Argentum multum fecit iacturae respectu auri, atque insuper etiam tristi nigro nempe ex caeruleo, exit vultu. Reliqua diminuta sunt magis, et, vt Geberus dicit, stannum coloris est nigri cum modica rubedine: plumbum nigrum fuscum cum mutro rubore et liuore (Rubor autem ille indicat degenerasse naturam ad minium vel sandicem) cuprum nigrum cum liuore, si quidem multum fuit exustum; sin parum, nitidum et amoene violaceum propter sulphuris misturam: ferrum nigerrimum fuscum. Haec censura est post


page 570, image: s570

combustionem; vnde spectari potest quam procul quodque a perfectione auri absit. De reductione ita monet Geberus. Quaedam, inquit, redeunt; quaedam non, sed recedunt seu fugiunt in igni reductorio; et vtrumque vel partim vel totaliter: et quae redeunt, aut in suum corpus reuocantur, aut in aliud analogon. Aurum optimum nihil perdit. Si quod iacturam fecit; id non fuit optimum. Redit etiam ad praestantiam pristinam. Redit et argentum, sed cum damno. Stannum reducitur vel in vitrum vel in stibium clarum; plumbum in stibium fuscum: prout tamen artisex operatur. Nam res est industriae non paruae. Si vrgere vehementi igni stannum velis; perdas totum. Modestiore est opus. Ferrum amittit plurimum inter reducendum: cuprum non tantum, vtpote cui et pondus augeatur, quanquam ipsum fiat inde citrinum (qui color in cupro non probatur) fuscum, molle. Haec Geberus. Sed non curabimus reductiones aliorum si examine aurum cognoscere velimus, nisi cum sophismata sunt retexenda. Cum enim nobis oblatum est aurum arti ficiale, et cognoscere consilium est ex quibusnam sit concinnatum metallis, hoc examen id patefaciet in reductione, quanquam commistae tincturae non facole deprehendantur. Geberus non satis diligenter explicauit hoc examen. Procul dubio


page 571, image: s571

[note: Versio argenti in aurum.] id occultandi gratia factitum est. Nam argentum potest hac via in aurum verti. Sed pro sulphure plaerunque auripigmentum cum arsenico citrino accipitur, aut cinabaris, seu natiua seu facticia. Hanc recentiores commendant, vt videre est ex Baptistae Portae, et Hieronymi Rubei, qui se [gap: Greek word(s)] praedicat, et verissimum aurum ita fieri in nuit, libro. Est et quidam ex Paracelsicis, qui tali praeconio cinabarim ornat, vt dicat eam esse chymicorum autificum confugium, pudorisque tutelam. Non ignorauit idem Picus Mirandulanus et alii. Qui vero eius rei sit apparatus, et Baptista et Rubeus docent. Certe non est multae operae ex argento facere aurum, cum carbonarii ex carbonibus possint, Iocum do serium experiatur, si cui tumet crumena. Scribit Rubeus difficilem esse argenti reductionem, quae tamen facilis euadat quodam artificio. Vtinam Geberus seripsisset luculentius. In possessionem artificii vel inuito artifice inuolassemus. [note: Reductoria.] Multum tamen est fiduciae in fluoribus, scoriis, vitro, sale petrae, borace, arsenico, et similibus. Sed non sunt perdenda verba. Vale, et si ad aurificium perueneris, mei memor esto.



page 572, image: s572

EPIST. XCIII. DE EXAmine per vapores acutorum. AD SVMMI INGENII ET ERVDItionis virum D. Iohannem Nicolaum Stupanum Phil. et Med. Profe. Basiliensem.

SAEpe dolui, Vir excellens, me, cum Basileae honorificum peterem testimonium, nullam potuisse tecum tunc absente domo, contrahere familiaritatem, aut amicitiam inire. Quaesiui dolori remedium, studuique compensare quod aduerso sydere tunc fuit intermissum. Sed non tam bona redit occafio, quam fluxit bona. Fronte est capillata; calua occipitio. Tentauit aliquid meo nomine Cosmas Pegander amicus meus, cum apud vos summum et ambiret et reportaret in arte medica honorem. Sed ipse geras (dixerunt veteres) quod gestum bene velis. Si tibi istud studium placuit; gaudeo; sin minus; en assum ipse animum mihi tuum etiam per vim rapturus. Si enim quid in me est boni, aut bonorum amans (quorum hoc mihi arrogare possum, si illud non licet) Bonum autem bono amicum est natur; neque tu te ipsum potes exuere aut obliuisci; neque ab animo exulare tuo; conciliabere mihi velinuitus. Hoc autem iam adeptus (nefas. enim est dubitare) nolo amicitiae carere diutius fiructu, sed eo auidius hunc carpam, quo et


page 573, image: s573

caruiaegrius, et petiui desiderantius. Is autem est mutui de aliqua parte studiorum colloquii, et informationis amicae, quam mihi de te policeor eo liberalius, quo vir es melior, et rerum vsu confirmatior, pollentiorque. Quo pacto spectanda sint metalla, iudicandaque eorum praestantia; et syncera a spuriis internoscenda, nuper indagaui. Quo recentius a cogitatione quid est, eopromtius in verba descendit. De hoc itaque negotio philosophabor tecum. Plumbum album vocant, quod vulgus stannum, quanquam eruditis hoc sit quaedam mistura [note: Stanni praestantia.] aeris et plumbi candidi. Eius variis examinibus notisque magna deprehenditur cum metallis optimis affinitas. In caemento proxime sequitur argentum. In cineritio eundem sortitur locum. Plus habet argenti viui, inquit Geber, cum minore rigiditate terrea, maiore puritate; et subtiliore substantia. Cum perfectis si miscetur; tam pertinaciter inhaeret illis, vt nequeat segregari nisi cum magno istorum detrimento: quia ob analogian sub stantiae in profundo haeret. Anglicum stannum, et quod equinum, seu caballinum (ex loco natali Hengst) nuncupant puritate, splendoreque cum argento certant. Hydrargyrum tam feliciter et promte imbibit quam aurum et argentum. Id autem est signum praestantiae. Chymici eam transmutationis petunt materiam. Miscent


page 574, image: s574

enim cum mercurio, et elixire insperso facile transmutant in aurum. Quin et in occulto citrinum auri colorem habet. Cum eius natura per [gap: Greek word(s)] quae indicia sunt impuritatis, spectatur; florem edit album et clarum, eumque tardissime. Vnde constat (inquit Geberus) quod maxime accedat pfectioni in opere maioris ordinis. [note: In stanno argentum.] Purant artifices multum illi inesse argenti, sed quod separare vtiliter ars ignoret. Nec desunt metalla vbi propinquis specubus effodiatur vtrumque, vt Sclacceualdae vidi. Quin ergo si separari argentum non potest, stannum in argentum penitus mutare studemus? Sed cum mentionem fecerim [note: Examen per acuta.] examinis per acuta, quo pacto hoc commode administretur scire contenderim. Qui praecepra de isto condiderunt; ex tali principio axiomata deducunt. Quae efflorescunt, impuritatis suae argumentum edunt. Quod enim purum vndiquaque est et homogeneum ex toto, nihil exudat impuri, vt aurum argentumque depuratissima. Mucor certe, et fungi et similia, vt et in animalium corporibus sordes, praesentem arguunt immunditiam, aut etiam corruptionem dum ex pollutis, naturae vel artis impetu; existit balsamus. Quodcunque ergo metallum floret; impuri quid habet. Omnia autem possunt esse talia: sed [note: Flores.] est tunc in ipsis floribus iudicii differentia.


page 575, image: s575

Aurum et argentum caeruleum mittunt; am oenius aurum: argentum non ita. Nec hoc obscurum est. Ita enim et vulgo fit lazurinum praestans: et aqua regia idem praebet, si in ea soluatur luna. Ferrum croco floret obscuro, quanquam crocus variet, pro varietate sordium, et causae prouocantis. Etiam totum corroditur in rubiginem. Cuprum ex fusco virere constat: plumbum ex fusco albere; stannum albere clare. Quod si mistum sit metallum; varietas coloris indicabit principium misturae. [note: Aurunchymicum ex ferro.] Ego vidi aurum rubigine adesum. Coniectura est, illi ferrum illiquatum fuisse. Chymicum autem aiebant, ad quod solere [note: Im Ritterkrieg.] ferrum adhiberi, docetur apologo solis accusantis martem apud mercurium, quasi per hydrargyron ferrum iunctum auro, id augeat, aut alio artificio argento, etc. misceatur. Non autem externo caret ministerio illa efflorescentia siquidem examen quaerimus praesens. Alioquin etiam fortuita alluione flos exit. Praestant id vapores et contactus rerum stypticarum, [note: Acuta.] acrium, acidarumque vt deprehendimus in pomorum succo, vino, vinaceis, lixiuio, rore, aqua metallica, muria, vrina, aceto, aqua forti, spiritu salis, spiritu vitrioli, alumine, succo plantarum nitroso aut pontico acerbo, acido et similibus. Hi succi aut allini solent


page 576, image: s576

metallo, seu aspergi vt madefiat quasi rore tenui; aut in vapores per ignem redigi, quibus metalli lamina verberatur. Interdum et immergitur, praesertim pulueribus integrorum madidis, vt cum vinaceis absconditur. Halitus salis ammoniaci, sulphuris, Antimonii, et similium eandem vim habent. Itaque his imbutum metallum reponitur, et flos prolicitur, et iudicium ex praedictis instituitur. Aliqui de industria totum metallum in florem redigunt, eumque vendunt pro essentia. Hoc tune verum puras? si flos auri et argenti soboles impuritatis est, cur chymica sit essentia? Paracelsus aeruginem et similia pro magisteriis habet, cum respectu purae metallorum substantiae fortassis sint stercora et scabies ipsorum, non tamen inutilis. Ferri scobem sale affrictam ita calcinant. Ego vero cum Galeno malim istud [gap: Greek word(s)] metalli vocare quam [gap: Greek word(s)] , cum corroditur in substantia. Sed enim prolixitare ipse tibi fiam stypticus et amarus, calamum ponam. Non abutendum est beneuolentia tenerae amicitiae. Tu me tecum fabulatum arbitrare, et si quid comperti habes ad colloquium deferre non grauare. Valetudinem tuam cura diligenter. Decimo Decemb. Anno 1594. Rotemburgi ad Tubarim.



page 577, image: s577

EPIST. XCIIII. DE EXamine per calcinationem et reductionem. AD IOHANNEM NICOLAVM STVpanum Philos. Med. et Profess. Basileensem.

[note: 2. de ortuc. 8. scutex. 49. et 50.] PHILOSOPHVM, quando de ortu rerum et interitu [gap: Greek word(s)] disputat, duplici argumento, quod [gap: Greek word(s)] , conuincere anniti, ex ipsius manifestum est sermone. Ita arguit: [gap: Greek word(s)] . Deinde ex nutritione ita: [gap: Greek word(s)] . Assumtum firmat nutrimento plantarum constante terra et aqua. Ignem inesse affirmat ideo, quia sine hoc nulla fit nutritio, imo [gap: Greek word(s)] . De aere aperta res est. Testatur de eo perspiratio, et vita quae non est sine illo. Constare itaque iudicat omnia mista ex omnibus [note: 3. de coelo 3. seu cont. 30. et seq.] composita esse simplicibus. Alibi per [gap: Greek word(s)] comprobat idem. Segregantur ex mistis quatuor inquit. Tot ego insunt.


page 578, image: s578

Item ex motu. Simplicia tot sunt quot motus simplices; at motus simplices quatuor, duo absoluti et duo comparati. Tot ergo simplicia. Illa tria attingunt chymicorum de reductione examen. Hoc vltimum est alienum. Sed si quid video; non multum inest firmi, et philosophus ipse in meteorologico ex duobus tantum conficit mistorum materiam terra nempe et aqua. Primum argumentum generationes quidem ex praesentia quatuor corporum circa medium constituit, aut potius ex totidem potentia (ignem enim et ipse alibi negat proprium habere corpus, cum sit maxime formae et is, qui in imo est, halitus incensus; et videatur [note: 3. de Gen. an. cap. II.] esse velaer vel fumus vel terra, id quod ardet) at quatuor actu inesse, non euincit. Non enim necesse est manere omne id quod primum ad generationem concurrit. Deinde nutritio non de omnibus est; nec comprobat quaestionem. Nam neque igni neque aere nutriuntur animalia. Quod si sine his non aluntur, indicio hoc est saltem [gap: Greek word(s)] ) conferre, non autem esse particulum substantiae materiatae. Ratio [gap: Greek word(s)] inuersa fuit ab Anaxagora. Nam cum causae et effecta conuertantur, nihil firmi probabit inde philosophus. Est enim mutuum iter. Si id elementum est, quod ex altero fit per segregationem; et ex corrutis elementis vulgaribus, etiam philosopho


page 579, image: s579

teste per segregationem ( [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] ) in putrefactione fiunt animalia. Haec erunt elementa. Saltem infregit rationem Anaxagoras, si non contrarium euicit. Ex mistis fiunt elementa per [gap: Greek word(s)] ; mista generantur ex iis per [gap: Greek word(s)] . Quod si resolutio illa elementum euinceret, quid obstet, quin elementi sit elementum, et animal plantaque ex putredine natum item? Hae difficultates obiiciuntur etiam chymicis. Probare quaerunt per reductionem ad principia, ex quot et quibus compositum initio constiterit. Adhibent autem ad illam resolutionem causam vt plurimum violentam, vt aquas erosiuas et ignem, sicut philosophus cum quid combustione corrumpit. Dico difficile esse hoc examen. Quaedam enim redeunt; quaedam non: Quaedam integra, quaedam corrupta. Et ignis non ostendit propinquum principium, sicut et putredo, sed vltimum. Omnia enim mista soluit. At compositio facta erat ex propioribus, iisque item mistis. Deinde qui certa potest esse illa eductio, cum teste philosopho omnia elementa fiant ex omnibus per generationem et corruptionem? Magnae erit artis, ingeniique subtilissime operantis syncerum per resolutionem reductionemque hanc instituere examen. Sed proponantur exempla quaedam. Cinabarim tum natura


page 580, image: s580

tum ars ex sulphure et hydrargyro [note: Examen cinabaris per reductionem.] composuit. Examen requirit, vt in haec reducatur principia, et oculis ostendatur sulphur actu, et hydrargyros. Hunc facile euocaueis per sublimationem. Tam enim inuictus est, vt negare possis in misto fuisse potentia, sed actu substantiali non nisi sub peregrino habitu latitantem. At sulphur non facile ostendas. Nam hoc patitur, amplius. Si elementa ita componerent mutationem, facilior spectatio esset principiorum. Iam autem magis est ardua. Verum enimuero succurrit chymicis sensuum copia. Non ita coeunt elementa, vt plane abolescant, sed tantum ita vt non amplius sint actu id quod antea separatim fuerant; retineant tamen corporis inque illo potentiam. Itaque si in misto non possis dicere hoc est terra; tamen terreum notare queas; Ita et aereum, aqueumque. In cinabaris resolutione similiter narib. et ratione agnoueris vim sulphuris. Oculis ex consectaria flamma aestimes idem. Et his argumentis contentus est is qui reductione aliquid examinat. Si scire expetas ex quibus sit metallum; certe eodem vteris ingenio. Difficilimum enim est mercurium elicere facie propria viuaque. Nec promte se obiicit sulphur, nisi indiciis aliis se prodat. Attendendum tamen in igni est enim ex potentia


page 581, image: s581

materiae mistae aliud educatur mistum, idque habeatur pro simplici, quod integrum concurrerit ad compositionem. Ita si iudicare velis, ex vermiculis facta fuissent multa composita; et ex sale quid non? Hunc ex quouis per vim ignis calcinantis prodire manifestum est. Ea enim igni vis in terrea est, vt varie afficiat secundum cuiusque partis dispositionem variam. Nec decipiaris solutionis iudicio. Fieri enim potest vt non aequaliter omnia eodem igni sint soluta. Haec vna ratio est probationis per reductionem, eaque generalior omnia attingit mista, siue quaeras principia remotissima quae putrefactio completa simplexque et combustio totalis ostendit, siue propiora ad quae perueniendum est singulari industria, per contritionem leuigationemque, lotionem, sublimationem et alios separandi sine elementorum iactura modos. Altera ratio in metallicis potissimum attenditur. Dicunt artifices si calcinetur metallum, soluaturque in liquorem, et inde redeat ad integritatem naturae suae sine damno, id esse in censu optimi perfectissimique. Quod parum perdidit, id non procul abest ab illo quod multum, aut omnia, id suo quoque constat, iudicio. Deprehensum autem. est hanc naturam auro quod est omnium reliquorum amussis, et mercurio inesse. Si enim haec sunt purissima nihil perdunt ab


page 582, image: s582

igni, nisi imperite agas. Itaque pro examine est ex calce et praecipitato reductio. Attendendum est, vt fiat reductio secundum substantiam, et vires proprias. Quaedam exauro facta sunt irreductilia. Sed parachymici hoc praetextu saepe vendunt sua sophismata enim adigantur ad probationis necessitatem. Stannum etiam reducitur, sed modo in suum corpus cum damno, si industrie opereris, modo in vitrum, modo in stibium. Itaque non asequitur perfectionis censum. Ostendunt autem alia examina num scopus huius perfectionis assit. Fieri non potest vt sophistica mistura confectum metallum hanc sustineat probationem. Intelligitur autem non quaeuis calcinatio, sed ea qua depurantur metalla, sique recte administretur, corpus inde redit. Et calxaccipiatur non tropica, aut modificata, quo pacto chymici calcem nominant etiam subtilissimum rei puluerem contusione et leuigatione saltem factum, sed propria, quando in furno calcinationis per ignem, vel fortem conficitur. Est et calcinatio alia, mystica potius quam vulgata, ex qua metallum non redit. Neque haec spectatur in examinis huius administratione. Quo pacto vero sit calcinandum et reducendum, alibi est expositum. Notandum est quaedam sophismata sustinere aliquam operationem. Sed praecipit Geber multiplicem, ita vt nec coloris, nec ponderis,


page 583, image: s583

nec magnitudinis, nec fulgoris multum perierit. Hanc [gap: Greek word(s)] nullum perfert adulterium. Haec habui quae de hoc iudicio ad te, Vir spectate, scriberem. Non diffido te pro iudicii tui acumine illa philosophica facile esse dissoluturum. Neque ego magnopere nunc curo, modo inseruierint mihi et ad exercitium liberale, et illustrationem quaestionis praesentis. Da operam vt valeas.

EPIST. XCV. DE EXAmine per hydrargyrum. AD IOHANNEM NICOLAVM STVpanum Philos. Med. et Profe. Basileensem.

[note: Paracelsici omnia ex sale, sulph. et [gap: sign for mercury] faciunt cum tamen inquibusdam vel parum, vel nihil sulphuris ponant.] VNamquamque rem mistam chymicos ex sale, sulphure, et hydrargyro, mirabili inuento conficere, tota proclamatum est Vulcanica. Quis enim est, modo carbones aspexerit chymicos et fumos patula hauserit nare, qui non omnia istis compleat rerum, vt putant, initiis? Ex sale, sulphure, mercurio, sanitatem creant, ex iisdem remedia et escas petunt; eadem excernunt et lingunt. Ex Hermetis smaragdo mundum ex hydrargyro fabricant, quandoquidem (vt ineptiunt) Deus in principio saltem fecerit spacium, idque compleuerit mercurio, ex quo prodierit per segregationem terra, aqua, aer, aethereus ignis. Qui tibi placent hi


page 584, image: s584

philosophastri? Vnum quodque illorum triplex est, Est mercurius vegetalis, est animalis, est mineralis; et sic de sale sulphureque vnde et triplex lapis philosophorum, quem incredibili, sed non minus stulto vesanoque iactant supercilio mystae carbonarii. Lapidem et elementa animalia non inuenias [note: Animalia chymiae subiecta sunt ratione vegetantis et naturalis partis.] in rerum natura. Nam principium animale nec lapis est nec corpus, sed virtus in vegetali, cum qua potentia conspirauit, ita vt animalia commune hoc habeant cum plantis, vnde illi suam animalem sumunt portionem. Perit in ignibus chymicis etiam vis vegetalis, ita vt philosopho nostro non plus vegetale id principium sit, quam cadauer asini asinus. Demus tamen artificibus vsum istum vocabulorum, et vegetale quod ex plantis sumtum est, vocemus, itemque quod ex animalibus. Nam his illa vis est communis, nec animal in opus venit qu animal, sed qua vegetale quid fuit. Sin pugnent; non diu cum laruis luctemur, et quando ita postulant, loquamur sane ita. Minerale nuncupemus quod aliunde, siue ab elementis siue a mistis praesto adest, quanquam autores primi non satis circumspecti in inueniendo fuerunt. Cum enim quintas caelestesque naturas e rebus eliciant, si quid porro ex his fit; vt ex sale chymico aqua, quomodo haec vocabitur? Coelum terminus est. Ad huius naturam accommodant


page 585, image: s585

omnia. Sed mirum est coelo aliquid magis reperiri coeleste. Nam si vera est fabula ex mercurio factum etiam coelum est. Debebat ergo mercurius omnium simpliciter terminus esse, et vnum saltem hoc elementum poni in omnibus, quo pacto veteres quidam aquam omnibus anteposuerunt, Thalete autore. Ex his fundamentis praesentis quaestionis eliciendam puto explicationem. Cum enim de chymica censura loquor, chymica sunt accersenda principia, cum teste philosopho, absurdum sit geometrica probare permusica. Si mercurius arguit praestantiam operum chymicorum, quia vniuscuiusque generis cum sui generis sulphure et sale analogian habet eam, vt facilime cum eo concordet conspiretque mutua [note: Examen mercuriale plures requi rit mercurios] societate; tot erunt parandi mercurij, quot res sunt eo examine spectandae. Ille. enim qui omnium dicitur primus, ob generalitatem merito repudiatur. Argueret enim non certa genera, sed omnia indiscretim. Itaque initio si probum esse animal intelligere cupias; animalem illi praebebis mercurium, qui vim formamque suam adhuc actu possideat. Si congruit et copiose cum iucunda harmonia assumitur, colliges inde animal esse probum, nisi quis velit tunc chymicum cum ratione insanire, id est, nugari quidem docte, sed in re ipsa delirare Nam animal aliquod esse probum non inde spectatur.


page 586, image: s586

Cadauer vero rationem animalis amisit; maxime si per ignes chymicos est resolutum. Si vero densideres scire sitne aliquid praestans vegetabile, ministres illi mercurium vegetalem cum pari censura. Nam et vegetale aliunde comprobatur. Restat solum minerale, in quo iustissime locum habet istud iudicium. Cum autem mineralium sint classes variae; in metallicis potissimum lex haec est retenta, vbi praecipit Geberus: [note: Examen metallorum fit per hydrargyrum] Quia perfecta corpora maximam continent argenti viui quantitatem; vnde maxime sunt cognata illi, gaudentque eius consortio: quo plus imbibunt, eo praestantiora sunt censenda. Hoc iudicium quale sit, non cuiuis promtum est. Primum ista imbibitio non intelligitur talis, qualis est pumicis, aut spongiae, aut cinerum, a quibus absorbetur plurimum aquae; sed commistio, vnioque in intimo recessu, adeo vt tandem tota se dedant mercurio illa corpora, et thesauros illi committant intimos. Deinde si plurimum sortita sunt illa hydrargyri, plus per [gap: Greek word(s)] exire inde debebat. Insuper tanta erit cognatio inter mercurios illos duos, vt alter alterum non facile e complexu dimittat suo, possitque fieri non tantum amalgama aurifabrorum, sed et philosophorum. Sed non caret res difficultate. Nam videtur plumbum plus mercurij continere, et plus item assumere,


page 587, image: s587

[note: Hydrargyros natiuus vitiatur plumbo.] quia plus reddit, et promte pene totum in hydrargyrum secedit, notissimo mercatorum flagitio, qui vt plus ex hydrargyro lucrentur, plumbum admiscent, idque non raro etiam excoctores ipsi moliuntur. Idem est stanni iudicium. Dicendum forte est, hoc examen non esse [gap: Greek word(s)] . Vbi maior [gap: Greek word(s)] quaeritur, alia erunt vna consulenda. Plumbum autem et stannum [note: Locus examinis per [gap: sign for mercury] ] suis statim patent indiciis. Quod si sophista aliquis cuprum tinctum arsenico, vel cadmia pro argento et auro proferat; redarguet eum hydrargyros. Nam non imbibitur ab his adulteriis. A vero auro et argento admittitur. Sed et euenire potest, [note: Quoddam aurum non assumitur ab hydrargyro vt affectum ab arte, vel tinctum aliquo prohibente.] vt nec ab optimis deuoretur. Vl stadius monet nigredinem et quintam essentiam ex auro extractam aurum esse; at illa expuitur ab hydrargyro tantum abest vt deuoretur. Noui qui puluerem aureum ex ipso mercurio, in quo ante erat infusus, segregauerat per aquam fortem. Ille puluis per boracem in aurum reducebatur. At si hydrargyron inspergetes, neuriquam se immergebat. Debebat ex regula pro auro non haberi. Arqui erat. An itaque mens artificis de non affectis est? Scribunt qui lapidem volunt conficere, quod is ingressum non habeat sine corporea calce. Atqui vel vltra aurum euehitur. Putandum est eiusmodi artificiosorum alia, eaque


page 588, image: s588

occultiora esse examina. Hoc, quo de ago, externum potius est. Vidi nomismata stannea, aereaque quibus aliquid ingestum erat argenti, hydrargyro dealbari, et quidem stannea valde splendide et pertinaciter, cum cuprea attritu facile mittant colorem. Itaque hc fraus detegitur promte. Stannum non procul abest a perfectione argenti. Itaque combibit hydrargyron adeo, vt cum aliquando in vasculum stanneum infudissem eum, vellemque id post quadrantem horae loco mouere; in puluerem diffluxerit, et attritu digitorum promte fuerit comminutum. Sed ignitio statim prodit fucum. Itaque si quis dubitat, ad hanc confugiat. Non autem tam procliue est argentum quam stannum ad comminutionem. Itaque etiam hinc aliquid indicij est, enim quid de colore et aliis dicam. Administratio huius examinis est eadem cum amalgamatione. Incalescere enim hydrargyros et materia debet, et vel parte vel tota immergi. Auri moneta flectitur inde facile. Si eam integram cupis; prunae [note: Cur non perfectum censeatur quod plus sulphuris admittit.] tollent hydrargyrum. Tandem quaerere ex te libet, qui fiat vt non ex sulphure simile petatur iudicium, cum et hoc dicatur principium metallicum. Tantum autem abest sulphur ex familiaritate assumi, vt ab hoc etiam destruatur omne metallum, auro et optimo argento exceptis. An non externum sulphur accipiendum est, sed internum


page 589, image: s589

et metallare? Dicunt quidam interuentu eius diuidi metalla in sulphur et hydrargyron. Aliqui testantur in ipso mercurio analogum sulphur iam esse, adeo vt si saltem accedat gignens principium, transmutansque seu figens elixir, statim creetur metallum. Quidam nomine sulphuris hanc ipsam vim plasticam seu generatiuam et seminalem metallorum accipiunt. Similis quaestio erat de tertio elemento, sale nempe metallari. Sed praecidi possunt hae prolata hydrargyri aptitudine [gap: Greek word(s)] , vna cum perfectione, quod in eo etiam sal sit metallaris. Vnum adnuc addo. Commisceri expedite hydrargyron et stannum notum est. Sed cur cum tanto strepitu illa mistura ignem fugit, et catino exilit? Neque hydrargyro ea est natura, neque stanno per se soli. Sed nolo tibi porro molestus esse. Valetudinem tuam cura diligenter.

EPIST. XCVI. DE EXAMINE IGNITIONIS ET extinctionis. AD VIRVM INDVSTRIVM PERItumque D. Franciscum Kretzschmeierum praefectum metallorum montis piniferi.

VEHEMENTER. delector, Vir ornate, illorum ingenio qui non in lingua gestent [gap: Greek word(s)] , sed mentem variarum rerum


page 590, image: s590

cognitione ex ipsa experientia, intuitu et vsu comparata circumferunt, vt Socratica vtar dictione, praegnantem. Non raro enim illos contingit otiose inutiliterque et secus ac res habent, declamare, et ob logos suos ipsam damnare naturam. His non quidem desunt [gap: Greek word(s)] ; sed cum non vagam, et imaginariam duntaxat speculationem alant, verum axiomata illa sua in rebus ipsis spectauerint, scientiamque singularium concursu diligentique firmauerint examine, adeo vt et ipsa in posterum applicatio [gap: Greek word(s)] sit certissima, quantum fieri potest; artificiose disserunt, pronunciant perite, et iudicant vere. Si itaque tes ipsa praerei vmbra, et veritas exquisita prae inani verborum strepitu grata est; hi prae illis sunt fauore amoreque digni. Saris constat, tibi rerum vsum non deesse, praesertim in mineralibus, et his quae alto abdidit clausitque sinu natura. Quid ergo prohibeat, quin non mihi tantum sed et omnibus bonis sis commendatissimus? Ego sane nuper beneuole etiam sum inuitatus. Quapropter nolo te praeteritum in rerum chymicarum iudicio, maxime in ea parte quae metallicam, quam tu profiteris, attingit. Spero te non aegre laturum compellationem hanc meam, et veluti in symposio (quale instruxerunt imitatione Platonica, multi, vt Plutarchus,


page 591, image: s591

Athenaeus, Langius, etc.) tuam quoque depromturum symbolam, id quod vsitatum esse metallurgis, cum aut genium recreare, aut transigere aliquid suauiter complacet, non ignoro. Aliquoties enim interfui. Sed enim te multis detineam, scis in metallorum discretione, et aestimatione aliquid iudicij peti ab ignitione, et ignitorum restinctione. Regula ab optimis comprobatissimisque in vnoquoque sumitur genere, vt nempe optimum iudicetur aurum quod ita ignitur restinguiturque in liquoribus, vt optimum, et sic de argento, cupro et ferro. Nam mollia, nisi ab arte exiccata, plumbum nempe, stannum, bismuthum; stibij regulus, etc. ignitionem non ferunt. Composita naturam simplicium sequuntur, quanquam iudicium primum quaeritur in synceris. Neque ego iam de omnibus sum solicitus, sed si quis attulerit auri argentive nomine massam, ex ignitione extinctioneque scire desidero, impostoremne agat et sophistam, an virum bonum. Deinde cum chymici praetendunt se artis ope imperfecta metalla in perfecta transmutare posse; vtrum hoc assequantur, et an artifex singularis quoque (non enim omnes pariter sunt industrij, et saepe aberrant etiam periti) scopum attigeritartis edem vi nosse velim. Quin et natura ipsa


page 592, image: s592

successiua procreatione aurum, argentumque in sua matrice molita, aliquando substantiae [note: Metallici anteuertunt naturae perfectionem rapin.] quidem partibus vnitum dat metallum, sed in quo nondum confirmata sit solidataque mistio, metallicis formicis ante decerpentibus fructum, quam maturuerit plene, et omnibus proprietatibus sit consummatus. Posse autem eiusinodi iudicium ex ignitione et extinctione peti, manifestum [note: Auro vt pondus aecedat.] est. Aurum ponderosius reddunt aliqui decoctione in oleo miniato, vel in vrina maceratione. Pallens etiam rubore donant per sulphur sublimatum soluto inspersum. Manifestum est ignitione prodi sophisticam vtramque. Illa enim fugacia [note: Iudicium ignitionis.] flammas non ferunt. Praecepta de ignitione ex Gebro aliisque sunt eiusmodi. Aut sola ignitio arguit, aut cum ignitione concurrens aliquid aliud. Sola, cum fit, et recte secundum normam optimi peragitur. [gap: Greek word(s)] itaque hinc est, quod, quae metalla pro auro argentove habita, non sustinent ignitionem; ea arguantur falsitatis, aut imperfectionis. Recte autem fit ignitio in perfectis, si iusto procuretur igni, nec egear tam vehementer expressa flamma, vt ferrum. Deinde ab am oenitate caerulea paulatim procedat ad albedinem igneam. Si ergo aestu valido, quo alis verum aurum argentumve liquescerent, igniendum est; aut aurum argentumve verum non est, aut durius est


page 593, image: s593

iusto. Id autem ideo dico, quia constat metalla crebris calcinationibus reductionibusque aut ignitione et in aquis solidantibus seu fixatoriis extinctione, fieri duriora contumacioraque, quanquam aurum argentumque non tam facile vt reliqua. Itaque non statim vbi ignis desideratur validior, substantia negatur, sed tantum qualitas, nisi plura concurrant argumenta. Quod si etiam coeruleus gratusque aspectu color ante ignitionem defuerit; suspecta sophisinaris res est. Huc pertinent ea quae Budelius de aestimatione auri optimi refert. Lttig (inquit) a verbo Germanico glden/ hoc est, candescere descendit (quanquam Matthesius aliud velit) Ramento siquidem siue virgula aut particula ex petia aut denario auri argentive excisa, et candenti edacive igni immissa, prout color ex igni proueniens se habet, iudicatur de eorum puritare. Si rubens plane prouenit et purpureus metallum praestantissimum: quanto vero magis nigrescit ramentum, tanto vilius aurum et argentum iudicatur. Haec ille. Ignitioni coniungitur caementum et extinctio: et haec vel solitaria, vel simul adhibita. Caementum fit ex sale ammoniaco, aerugine et lotio puerili. Hoc inducitur lamina metalli vel linea: et vna in ignem intruditur. Si nihil inde perdidit colore, pondere, aequalitate substantiae, extensione seu humido


page 594, image: s594

natiuo; bonum aestimatur metallum et perfectum. Si decessit quid, pro magnitudine iacturae bonitatis iudicium est. Concurrit hc libripendium, extensio per metallum, coloris et aequalitatis inspectio cum similibus. Plaerumque quod sophisticatum est in scorias fatiscit, aut exesum est subterfugiente parte volatili. Extinctio sola aut in aqua fit, aut sulphureis succis comburentibus. Aqua vero aut communi saepeque repetitur; aut in acutis, vt salsa, aluminosa, vitriolata et similibus. Nigredo seu coloris mutatio, et recrementorum prouentus, detegunt vitium. Succi combustiui, vt sulphur liquatum, arsenicum et similia, vim habent antimonij. Sed opera danda est enim fusio hc fiat, quod cauetur si non nimium ferueant, et industrio motu immissio expediatur. Repetitur autem certioris. examinis gratia etiam haec opera crebro. Aurum verum et perfectum inuicta sibi sua seruat. Adulterinum aut imperfectum, sub stantiae et adiunctorum ineurrit damnum. Nam et hc scoriae, pollutio coloris seu inquinatio, duritia, et similia [note: Acerbum examen.] deprehenduntur. Longe rigidius examen est si caementatum ignitumque prius extinguatur postea in aluminoso vel salso liquore. Facile enim sophisticae tincturae et apparatus impostorij, quin et imperfectio ita manifestantur in colore, pondere, ductilitate


page 595, image: s595

[note: 4. met. 6. et 7.] et aliis. Refert philosophus concreta ab vtroque agente calido scilicet et frigido, irresolubilia fieri, vt opera figulina. Caementum certe et ignis expugnare humorem solent, et valide si quid restitit, conglutinare. Frigus inductum pene inuictam facit compagem, praesertim ab aquis stypticis, quarum natura pene est fixatoria per se. Quod ergo effugit tam potentium causarum violentiam, id necesse est valde esse contumax et indomitum. Adest illis aquis etiam corrosio quaedam et penetrans virtus. Adamantina firmitate cohaerere necesse est, quae non exuperantur illis. Nec heterogenia, si quae inest, potest latere. Itaque non absurde ignitionis et restinctionis talis, praesertim aliquoties reiteratae examen in exactissimis habuerim. Leui artificio indurare ferrum, chalybemque solent fabri ferrarij. Aurum argentumque verum et consummatum non oportet inde euadere intractabilius; et vt argentum tandem victas porrigat manus; nam imperfectius auro est, et aliquid fugitiui adhuc habet: tamen [note: An possit perueniri ad Vltimum puritatis in aure.] aurum resistere fortiter consueuit. Libet ex te occasione huius examinis sciscitari, num tu putes ad vltimum puritatis in auro perueniri non posse, quod quosdam statuisse video, negantes aurum dari secundum ideam, seu exacte purum, cum semper aliquid argenti credant inesse. Mihi videtur, enim id quidem argentum esse,


page 596, image: s596

si tam exactum auri sustinet iudicium. Et vnde quaeso illi viri huius suae censurae petiuerunt argumentum? Quo indice probant auro frequenter caementato, et per tot tormina crucesque acto argentum restare? Fortassis de vulgato aquarum fortium senserunt examine, quod parum certi exactique habere, persuasum est, vbir [gap: Greek word(s)] ad pondus et vltimum punctum requiritur. Quaeso te haec iudica, et quid experientiae habeas, haud grauare aperire. Eris mihi eo carior, venerabiliorque quo plus per te profecero. Vale. 12. Decemb. anno 1594. Rotemb. ad Tub.

EPIST. XCVII. DE FVSIONE. AD VIRVM ORNATISSIMVM D. Franciscum Kretzschmeierum praefectum metallorum montis piniferi Goldcronaci.

[note: De ferro.] SOLET in scholis philosophantium contentiose admodum disputari de Aristotelica ferri censura. Dicit ille philosophus; [note: Met. 4. cap. 17.] ferrum liquefactum ( [gap: Greek word(s)] ) a calido, frigido concrescit, vt ad concretionem egeat vtrisque. Quapropter insolubile est. Et [note: cap. 6] rursum: Quaecunque refrigeratione constipantur concrescuntque, et calore omni vna cum vapore exeunte: ea sunt insolubilia,


page 597, image: s597

nisi excedente vrgeantur calore; sed solum mollescunt, vt ferrum et cornu. Veruntamen et elaboratum ferrum eliquatur adeo vt euadat humidum, iterumque cogatur. Eo artificio conficiunt stomomata. Sub sidet enim scoria, perque desessum purificato ferro segregatur. Cum autem saepius id passum fuerit, mundumque euaserit; hoc in stomoma transit. Non autem id repetunt crebro. Multum enim de substantia ferri secedit, pondusque segregatione minuitur. Haec ille metallicus philolophus. Negat concretum ferrum solubile esse, seu [gap: Greek word(s)] ; fatetur, liquescere, [gap: Greek word(s)] : non tamen absolute seu [gap: Greek word(s)] asserit, quia vehementi igni possit diffluere. Scio artifices eiusmodi locutiones facilius intelligere plebeis, quibus sermo ille est incognitus. Non immerito ad te metallorum peritum confugitur. Estne [gap: Greek word(s)] philosopho ea quae [gap: Greek word(s)] ; et haec conueniuntne cum [gap: Greek word(s)] , an differunt? Ridebis me, opinor, et tibi rem cum Graecis esse inficiaberis. Non enim fortassis in Asiae metallis es versat us, vt cum illis loqui possis. Sed ego tibi non temere in re ipsa plurimum tribuo. Itaque si verborum contentiones subterfugis, de re ipsa respondebis haud grauate. Annotasse philosophum gradus ignis verisimile est, et ad naturam potissimorum metallorum respexisse, quo pacto ipse explicat seipsum, vbi de difficultate operum disserit. Vltimos


page 598, image: s598

excessus cum maxima coniunctos difficultate, vt et priuationes, et debilissima initia, vix dignatur actus seu perfectionis nomine. Perfectio enim in proportione et harmonia consistit; vt, quod tam parum mouet sensum, vt non obseruetur eius appulsus; quodque tam vehementer, vt excedat harmonian, vtrumque insensile vocatur; ibi debili principio actum non perferente, aut non stimulante sensorium ad opus; hc ingenti vi perturbante dissipanteque principium sensitiuum, vt nec applicatio nec receptio perceptioque legitima fieri possit. Eadem ratio est in metallicis. Fusio ei non tribuitur, quod tam parum erat concretum, vt pene nulla ad sensum facta videatur mutatio, vt hydrargyro cum pigrius euasit frigore. Sed nec ei tribuitur quod excedente metallicam harmoniam eliquescit feruore, at non fluens alis iusto metallorum igni, sed diu perstant in ignitione. Loquor autem de natura per se, non de additamentis, cum non lateat etiam ferrum [gap: Greek word(s)] fieri posse certo artificio. Itane ergo se res habet in philosophi dictione. Aliqui putant cum quoddam ferrum post primam fusionem non fundatur amplius, huc respexisse philosophum, et ideo metalla distinxisse [gap: Greek word(s)] . Verum ego tibi inde aliquod nectam consectarium. Dico in hac explicatione documenta quaedam esse metallici examinis quod vocatur [gap: Greek word(s)] . Negligo gradum primum; negligo et vltimum. Medium retineo, eumque


page 599, image: s599

distinguo singularitate proprietateque cuiusque corporis, adeo vt alia sit fusio perfectorum, alia imperfectorum; vel alia cum ignitione, alia sine hac. Quae funduntur antequam igniantur nondum assecuta sunt perfectionis summam. Nam molliora sunt iusto, crudioremque habent mercurium, nec dum redactum ad maturitatem iustam, qua tenaciter cum suo sulphure cohaereat. Inde et sub stantiae iactura metuenda est. Plaerumque enim non sunt fixa talia principia. Quae vero diutissime cum albedine radiosa tanquam penitus ignea persistunt antequam fluant, illa eo duritiei peruenerunt, vt [gap: Greek word(s)] , seu [gap: Greek word(s)] potius dicenda sint quam [gap: Greek word(s)] . Deest illis proportio optima terrae et humoris, terra euincente, et humore nimis glutinoso. Quae funduntur post ignitionem mediam nondum iudicantur optima, nisi et ignitio et fusio sit pura, seu ea, quae deprehenditur in perfectis, vt nempe praecedat am oenum aspectu caeruleum; nec fuscedo et inquinatio sit coniuncta, nec subita inque praeceps fusio statim ab ignitione. Si item vbi fusum refrixit nigrum est; aut citius desinit ignitus vultus, quam concrescat; in perfectorum censu non habetur. Perfectum autem aestimatur tum substantia tum adiunctis. Nam inuenire forte corpus substantia perfectum est, at non omni adiuncto absolutum, quemadmodum etiam aliquo accidente euenire signum prauum potest.


page 600, image: s600

[note: Argumenta ex decursu eliquatorum.] Haec itaque non inconuenienter aliquis ex philosophi mente excerpat, et in examine metallorum vsurpet. Occasone huius admoueor liquationis et decursus metallorum ex fornace. Quaedam cum impetu prosiliunt, fluuntque liquidius iusto; quaedam in praeceps lente cadunt, (flissen Seiger) quod indicium est lentoris et duritiei nimiae. Quaedam suum obseruant tenorem. An non et hinc aliquid de perfectione sit certitudinis? Sed sat est tormentorum. Si quod aurum praedicta sustinet; libenter legitimum pronunciem vel sine casus obseruatione. Tantum iam scribere volui. Si erraui, condonabis imperitiae meae, quae me fecit audaciorem, indissolubili consortio ignorantiae et temeritatis. Vale.

EPIST. XCVIII. DE ADMISTIONE AVRI VEL ARGENTI ad sophisticum, item decoctione, malleo et pondere. AD D. FRANCISCVM KRETZSCHmeierum magistrum metallorum Goldkronaci.

EDITVM est annis superioribus alexipharmacum ab Antonio Fenoto, quo defensurus Iacobi Auberti tractatum metallicum impugnauit Quercetanum chymicum. Credo ad manus tuas peruenisse libellum. In eius [note: Examen auri chymici secundum Fenotum.] calce asscripta sunt quaedam auri chymici examina his verbis: Quando ad manus lectorum perueniet chymicorum (ille dicit impostorum


page 601, image: s601

chymicos intelligens quos rabiose insectatur praesatio) aurum argentumve fictitium; coniiciant illud in copellam cum aequis partibus puri puti. Sic enim fiet vt illud argentum purum quod erat mistum cum cupro adhaereat alteri argento puro; reliquum vero in fumum abibit. Item ebulliant seorsim in aceto vel acido alio succo atque aliquandiu ita maneant, et postea vtrumque degustetur. Amarum enim erit id in quo fictitium argentum ebullierit; alterum minime. Sed si aurum illud fictitium ex argento fuerit confectum; tunc opus est vti aqua forti, quae illa optime disgregabit. Haec ille. Certe simplices admodum et pueriles sibi proposuit chymistas, sicut vocat. Simplici etiam et rudi valde, si quid indico, vtitur examine. In cineritio seu catino cinereo spectatur aurum argentumque vel sine adiectione auri et argenti. Quod si vero ingeniosius operatus est artifex, tam facili igni non redarguetur. Decoctio in aceto omnem monetam falsi euincet. Licet enim monetariis auro argentoque aes cyprium miscere autoritate imperiali. Acetum vero ratione aeris amarescit seu potius aeruginosam ac quirit stypticitatem. Temerarium erit hoc examen vbi signatum metallum arte Italica prodierit. Quid si vero cuprum alteratum prius fuerit vt acetum inde non tingatur? Quid si ex ferro factum


page 602, image: s602

aurum? Sed et stannum materia esse poterit. Nesciuit etiam ille homo simplex aquae fortis fallacias. Nullius artis oportet eum esse, qui tam simplici fuco adulterare metalla velit. Imo negauerim id vnquam tentari a chymico. Non enim artis esse potest, quod tam contra praecepta artis est factum. Quod si cum falsariis illi negotium est; abstineat chymiae vituperio. Chymicus vir bonus est, et artis suae opera non mentitur, [note: Paracelsus impostoriae discipulos reliquit, veraeartis non veliquit.] Paracelsi schola omne genus nebulonum capit et parit, quanquam magistri peritia in aurificio ad coelum vsque tollatur; sed ille artem suam discipulorum nulli manifestauit, nec illis examinibus redargui posset. Sed illum sino. Ego hac vti ad te occasione volebam, vt simul exprimerem tibi iudicii aliquid, et explorarem quid de extensione per malleum, deque pondere esset sentiendum, quae examina quamuis particularia sint, et sola non multum firmi habeant; tamen coniuncta aliis vna arguunt fortiter. In genere mineralium seu fossilium [gap: Greek word(s)] dirimit metalla ab aliis, quorum nullum malleo, quin frangatur dilatari, aut duci per forcipes in filamenta potest quin rumpatur. Itaque et cristae illae vitreae ex subtilib. compositae vitri filis isto modo non sunt confectae. Est in illis ipsis mirabilis seculorum luxus. Nutat in vertice fragilitas seseque imbecillitate ostentat sua. Argumentum superbiae est habere quod leui impulsu


page 603, image: s603

pereat totum. Parum aberit quin et vestes gesturi sint vitreas et cum similibus galeis, quo dementia sit vesanior in hostem processuri. Differunt autem ductile et extensile dimensionibus, quod illud in longum, hoc in latum fieri soleat. Philosoph [gap: Greek word(s)] extenditur etiam ad cera et lutum; nec is contentus est latitudine. Extensile etiam [gap: Greek word(s)] in profundum facit. Ita enim definit: extensilia sunt quae eadem percussione simul in latum et profundum circa superficiem ratione partium possunt differri; seu quorum partes summae ex percussu cedunt in latum et profundum. Omnibus tribuit [gap: Greek word(s)] seu fractionem. Sed metallici peculiariter intelligunt exiensionem sine dissultu et solutione continuitatis in his quae optima sunt, nisi nimium vrgeantur. Nam nimia tenuitate etiam aurum et argentum perrunduntur. In quantam autem amplitudinem adigiictu mallei possit aurum et argentum, in quantam etiam duci longitudinem et subtilitatem, notum est vel plebi; et qui scire de siderat, chryselatas consulat, a quib. didicit etiam Cardanus, qui in sexto subtilitatis id annotauit. Est et aurifabris sua extensio in inaurando [note: Diductio per amalgama.] per amalgama. Si itaque quod offert similiter duci, et dilatari potest; id habere aliquam praestantiae suae praerogatiuam aestimatur. Causa subtilitatis huius est in depuratissimis et ad minimum optimaque proportione vnitis


page 604, image: s604

principiis, ita vt terrea siccitas et crassities non abundet, neque etiam nimius sit hydrargyros; nec alterum existat extra alterum, sed exacte permistae sint partes, enim altera facile deserat alteram. Et hanc misturam aequalem per minima in radice compositionis imitari student chymici, et naturae ductu etiam per lapidem obtinere, dum ibi in aquas soluunt, depurant, miscentque metalla et inde redueunt; hc penetrantissimum [gap: Greek word(s)] inspergunt puluerem a quo in similitudinem agentis formae aureae transmutantur. De pondere rectius doceat [note: Pondus.] magister monetarius. Si in parua quantitate multum est ponderis, spem facit bonitatis. Aurum enim omnium metallorum iudicatur grauissimum, adeo vt etiam hydrargyrum vincat. Si in magna massa parum est depressionis, suspicio est falsi. Sed accedant etiam alia examina. Tunc enim praeualet ponderum ratio si igni caementationis prius est vexatum aurum; et argentum in cineritio ad purum excoctum. Si tunc nihil decessit ponderi pristino, salua res est. Monetales ad monetae ligam referunt, nec summam spectant puritatem quam chymicus. Itaque si cui monetae pondus explorare libet, ad libripendium confugiat. Loquuntur interdum et chymici per pondera, dum praedicant aurum a se fieri posse ceratiorum viginti quinque aut amplius, vt ita artis effectum


page 605, image: s605

vno gradu superet naruram. Sed hoc relate accipiendum est. Alis quantacunque sit auri praestantia, intra quatuor et viginti ceratia est. Hoc enim est summum auri pondus. Plura de pondere non addo. Scripsit [note: Plumbum argento gruius innatat.] de eo satis luculente Budelius. Mirum est quod plumbum in pondere vincat argentum, et illi liquefacto innatet. At grauius debebat subsidere. Vidi autem hoc in officina reductoria, vbi pastilli segregantur (in der Treibhtten.) Plumbum liquatum argento insistit. Quid hc causae? Num eleuantur fugaces partes in stabilis in igne plumbi, argenti vero ob homogonian, et quia non diuaporant, subiacent? Non vbique plumbum grauius argento est, sed in solido et illiquato. In catinis liquatoriis quod optimum est plaerunque est medio loco innatantibus scoriis, et subsidente fece. In igni itaque ratio grauitatis et leuitatis fallet. Dixi de auro quod grauius hydrargyro credatur esse, idque apparet inde quia admittitur statin, et defertur ad fundum. At id euenit et argento et stanno. An potius amicitiae causa descendit seque immiscet, quam ponderis? Geberus non temere hydrargyron in sua natura ponderosiorem esse pronunciat. An solidum grauius soluto? sed mitto tandem [gap: Greek word(s)] . Multo plures credo esse examinum rationes; ex quibus me potissimas puto apud amicos explicasse. Si quid


page 606, image: s606

discendum amplius est; non subterfugiam laborem nec erubescam; quanquam enumeratis sciam plures, sed quas recensere scrupulose non attinet. Tu viue et vale.

EPIST. XCIX. DE DIFferentia Alchemyae et destillatoriae. AD VIRVM CLARISS. D. SEBAstianum Mylium Phil. et Med. Crucenaci.

STVDIVM tibi meum, et operam, quam pro defensione et patrocinio veritatis aduersus antiquae philosophiae et medicinae hostes apertos Ambaldum et Gramanum impendi maximopere placuisse, Ioannes Hartmannus noster mihi indicauit. Nae tu mihi tribuis nimium. Gratulor tamen honori meo tuoque quod non omnia. Cum enim non trismegistum vocaueris, quique quatuor ad perfectum cognouerit facultates, quo pacto de Amvvaldo gloriari solent astipulatores Panaceae; minus de opprobrio AEsopico metuo, et seruata est sociis nostris dignitas suae Non omnia certe possumus omnes. Tantum quisque profitetur, quantum munere immortalis Dei accepit, neque ego velim prae me ferre plura, quemadmodum praecipit Gentium ad Deum conuersor Paulus. Iucundum fuit cognitu quod in tua epistola addidisti, de metamorphosi Baldini Argentorati viuentis


page 607, image: s607

in am/ vom/ Zumbaldum nobilem. Solent familiae nobiles temporibus aduersitatum et inopiae dissimulare splendorem generis sui. Est enim hoc vitium seculorum, vt genus et virtus nisi cum re vilior alga sit, ceu canit Poeta. Itaque erubescunt in aperto comparere ob contemtum sibi a vulgo paratum. Vbi tempora affulserint laetiora, et alterno recurrerit pede fortuna; repetunt insignia fumosa, suamque prae se ferunt per titulos et alia ornamenta dignitatem. Facile itaque patior Amvvaldum non amplius castrum vetus tenentem latitasse sub Baldino, iam autem beneficio cinabaris et mercaturae ad maiores euectum opes, resumere priscum nomen, quanquam Vombaldus potius dici debebat quam Amvvaldus, amissa iam vetere possessione. De virtutibus vltima fiet quaestio. Parum enim referre putant quo iure quave iniuria quis respirauerit. Ego titulo Baldini rectius imitari Baldum Iurisconsultum studuissem quam per mercaturam illam ad Amvvaldum regredi. Narrant autem patrem eius, qui bibliopegian exercuit cum reliquis filiis, etiam in ipsa paupertate sua non oblitum stemmatis fuisse, sed insignia crebro synergis ostentasse. Tanta est in genere fiducia. Sed haec ad me nihil. Si non prouocasset verae artis professores ignominioso scripto, nec veritatem mendaciis euertere, et inuoluere candocem fraudibus,


page 608, image: s608

itaque medicinam iustam peruertere instituisset; non esset cur ipsum accusarem. Policitus est nundinis. autumnalibus superioris anni nonagesimi quarti [gap: Greek word(s)] breui edendam. Sed nondum quicquam est conspectum. Expectatur teutonismus, quo apparente, quid mei sit officii videro. Interim quod scribis vilescere panaceam apud vos, et multos profudisse in coemenda pecuniam temere, nihil est miri. Ita consueuit euenire fumis. Quae est in cinabari vstulata crocoque misto virtus, ea est in puluere assyluano. Risi cum pastorem de sua paupertate ad imitandam panaceam conquerentem cognoui. Tamne [gap: Greek word(s)] esse id hominum genus? Quid panacea in sacro? Iohannes Hartmannus indicauit quendam VVormatiensem sibi ante triginta annos ante Amvvaldum e stibio eundem concinnatum puluerem passim iactitare. Insidiantur gloriae Baldinae multi. sed frustra. Nulli enim tam lucrosum erit inuentum. Ego item initio aliquantulum auri decoxi in inuestigatione veritatis. Videat ille pastor enim cum animo doleat et crumena. Nihil ad me lucri rediit. Mirabor si ille inde ditescet. Dum porro Amvvaldus et Grammanus cunctantur, prorogantque responsa, mihi in illustranda chymia animus occupatur. Cognosces ex hoc volumine, cui ad ineundam tecum amicitiam insertam hanc epistolam


page 609, image: s609

volui, quid consilii ceperim, aut qua spe istud inceptauerim studium. Molesta mihi est refractaria quorundam Italorum pertinacia, qui nullo non conuitio, Alchymian insectantur. Putant autem longe eam a destillatoria, quam non repudiant, distare. Etenim nihil ei tribuunt praeter metallorum metamorphosin. Videtur eis astipulari veterum librorum autoritas. Nam Hermeticum inuentum tabula smaragdina consignatum, Gebri item Arabis libri, et reliquorum nihil ferme habent nisi metallorum tractationem. Est et Rogerii libellus, in quo definitur scientia docens generare elixir quod iniectum metallis ea perficiat. Itane ergo se res habet? Consentit pene et vulgi opinio, quae per chymicum vix alium accipit quam metallorum et auri potissimum fabrum. Verum, si recte sentire volumus, statuendum est ita distare Alchemian et de stillatoriam, sicut integra scientia, et membrum, quanquam in abusum impostorum frequentium culpa tractum sit vocabulum. Geberus in sua Alchymia non de transformatione tantum praecipit, quanquam haec sit finis quidam operum aliorum, sed et de destillatione, calcintatione, resolutione, et reliquis, facitque non ex metallis tantum, sed et aliis rebus aquas, olea, calces et similia. Si destillatoria est pars essentialis chymiae, quomodo tam longis distabit


page 610, image: s610

parasangis, vt vituperata alchymia, illa sit immunis? Producere poteram autorum grauissimorum in eandem sententiam consensum. Sed satis est diluisse paucis prauam persuasionem, enim quis nos, dum chymian praedicamus et excolimus, putet imposturarum artem profiteri. Ita distinctam chymian etiam a Paracelsia velim, quo pacto solemus inter logicam veram et sophisticam multis contaminatam fraudibus et malo vsu vera praecepta inquinantem. Sed mitto haec. Ne te dimittam sine additamento (Nam et Amvvaldus cum vendit panacean, sicut tu scribis, triplum aut quadruplum pro corollario addit, sicut noui quadraginta chartulis adiectas esse sexaginta; tam liberaliter profundit illam nobilissimam medicinam, proculdubio eo argumento, vt aurum esse comprobetur, siquidem quo quid melius et praestantius est, eo magis est sui communicatiuum; et fuit pictor qui opera sua donauit, non vendidit, quod negaret [gap: Greek word(s)] pro iis dari posse propter praecellentiam) quaero quidnam putes esse [note: Vsifur.] VSIFVR Gebri. Sic de illo scribit: Sulphur associatum argento viuo per sublimationem migrat in VSIFVR: alio vero loco ex eadem mistura dicit prodire colorem rubeum. Existimabam intelligi illud REBIS, quod aiunt fieri ex rebus duabus


page 611, image: s611

corpore scilicet et spiritu, hoc est auro et hydrargyro, seu sulphure auri et aqua viua quae est mercurius philosophorum. Rebis autem iudicabam non ex re bina dictum, sed ex corrupto factum. Nam cinaber, concise legi potest sinber vel siber, quod inuersum est rebis. Vtuntur autem inuersione chymici mystae, vt apparet in sale murarat, seu muratrat, quod est tartarum. An ergo recte conieci? E sulphure et hydrargyro vna sublimatis fit cinabaris, hoc est, Panacea Amvvaldina, plane eius coloris, quem tribuit suoVsifur Geber, quemque lapidi seu elixiri rubeo chrysurgi. Dona me albo calculo si diuinaui bene, et vale. Octauo Ian. styli veteris Anno nonages. quinto.

EPIST. C. DE PANACEA AMVVALDINA. AD CLARISS. ET DOCTISS. VIRVM D. Iohannnem Hartmannum Beyerum Philos. Et Medicum Francofort.

BINAS saltem tuas accepi, Io. Hartmanne praeclare, nuperrimas scilicet et quas Kop fio in nundinis dedisti. Si quid praeterea datum abs te est, interiit. Qu vero tibi videtur prodromus? Centum octoginta quinque aperta mendacia in eo notaui: Victoriam Deo gratia obtinui tam in inuestigatione


page 612, image: s612

pulueris, quam in vniuersali expugnato. Nihil responsum ab illo est [gap: Greek word(s)] ; repetita quaedam ex Gramanno, quaedam ex priore scripto; mea argumenta praeterita; syllogismi bini male defensi, imo plane pro stituti. Firmissimum praesidium statuit in deterrimis conuitiis et calumniis atrocissimis quod ipsum solidum argumentum a me euictae causae est. Indignum responso et ipse hominem iudico. Quid enim id esset aliud quam cum laruis luctari? Confutet priora argumenta rationesque in se intortas: quo praetermisso non desistam de victoria solide gloriari. Veruntamen cum simplicibus nihilominus imponi possit; concinnaui seu potius congessi notas quasdam responsionis, vnde facile videre est, quantum sit in Amvvaldina causa. Eas notas curabo apprimi priori meo scripto. Itaque Kopfio significabis vt aliquid loci seruet intra mensem venturo labori, quanquam is iam est perfectus, sed nondum a nostris iudicatus. Sycophantae epistola, qua abstergere crimen adulationis ille satagit, videri vult nomine plurium astipulatorum scripta. De ea annotabo pauca quaedam vernaculo. Reliqua cadunt sua ipsorummet futilitate. In verbis et interrogationibus subiectionibusque hominem stultiorem non vidi. In rebus crucem sibi inuenit ipsi. Nam et dignitatis et bonorum iacturam ineurrere posset, si quis scelus


page 613, image: s613

vrgeat. Itaque per iugulum redituras voces effudit miser. Diabolismis vero ita refertum scriptum est, vt nullam satyram viderim foecundiorem. Ecce Amvvaldum quibus satellitibus causam defendat suam. Hominem addueit [gap: Greek word(s)] , dedecus ministerij, et maculam suae diaconiae: Hominem impudenter maledicum et calumniosum; hominem mendacissimum, rudem, et omnis solidae eruditionis expertem, saltem scelerata loqentia infamem: hominem sibi ipsi crimen affingentem purgantemque scelus suum ante accusationem; hominem de ea re blaterantem quam nec intellexit vmquam nec intelligere potuit; iniurium in artem medicam, in dignitatem bonorum crudeliter inuectum, in ipsas Dei creaturas, a nostris in apothecas coniectas, impium, qualensolem nunquam vidisse iudico. Mirum enim pestilens cius halitus inficiat totum Creglingae ecclesiam. Non vult videri adulatus esse. At quis vidir ipso facto adulantiorem? Hominenter mendacissimum, et nefarium impostorem vocat ter maximum. Hem os impudens. Defendere gregales suos studet leuitate inanissma: nec credo ab vllo vnquam eum admonitum. O patronum egregium. Si causam suam melius orare nequeunt Assyluanitae, herbam porrigant. Esse eum emissarium Amvvaldi arguit sanandi studium quod iactat. O miseram panaceam, quae olim petebatur


page 614, image: s614

ab autore, nunc extruditur. Obiicit mihi [gap: Greek word(s)] . Ego vero isto munere glorior. Post sacrosanctum enim ministerium nullum est venerabilius et magis necessarium. Sed, quod ille dementer purat non administro seruiliter. Liberalis est mea inspectio saluis dignitatibus reliquis et officio medendi publico. Poteram efficere vt hoc ob crimen mulctam pendere cogeretur. Inuasit et Basilienses a quibus autoritate accepta de rebus medicis disputo et iudico. Offendit Caesaream maiestatem, a quaius poematum censendorum accepi amplissimum. Itaque et hc comprehendi poterat. Sed Academiae Basileensi, et collatori dignitatis poeticae Panthaleoni ius suum reseruo. Dicit me mihi contraria diuersis temporibus scripsisse. Finge istud. Si hoc crimen est, omnem tollat profectum posteriorem. Tollat Theologis nimis frequentes reuocationes; tollat correctiones; et euertat priscum illud: In sententia permaneto; Equidem enim alia sit melior. Fateor me tribuisse initio Assyluano ea quae medico docto et perito, atque ideo ambiuisse eius amicitiam. Sed vbi pertinacem obstinatumque Galenicae scholae hostem cognoui, cognoui item panaceae inanitatem; et literas agyrtarum more pro curationum historia obtrusas, et artificum censura destitutas pene omnino, cum tamen scientia iudicandum sit [gap: Greek word(s)] , primus fui qui sua in ipsum intorsit


page 615, image: s615

tela. Id non est inconstantis, sed repudiatis falsis vera amplectentis defendentisque. Idem factitatum nuper a D. Muselio est, qui scriptis ad me literis Panaceario valedixit, repudiataque panacea ad sana medicamenta rediit. Reliqua attigi in notis Germanicis. Ne videar asinum et hominem furiosum, aut bacham insanam, aut Xantippen acerbissimam reuerberasse, aut percutientem accusasse; abstineo. Tecum mihi commune id conuitium est, imo cum omnibus bonis, quorum medicinam a panacea sepultam scelerate mentitur. Videritis quid de nefario eius conatu statuatis. Vale; et me etiam porro ama. Rotemb. Cal. Iunij. anno 1595.

Finis lib. II. Epist. chym. DEO AVTORI CHYMIAE GLORIA.