Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
VIR MAGNIFICE atque EXCELLENTISSIME, Patrone omni venerationis cultu prosequende.
DUm praesentem literarum qualemcunque collectionem celeberrimo Tuo nomini inscribo, prolixiore excusatione non opus habere mihi videor, cum id faciam, quod debui, et ad
quod multis nominibus obligatum me esse credidi. Non referam, Vir Magnifice, singularem Tuam humanitatem, qua omnium, qui unquam Te noverunt, animos Tibi obstrinxisti: neque hic repetam immerita illa Tui in me indignum affectus testimonia, quae grato semper vener abor animo: neque scribam, me nescivisse, cui praesentes Virorum Doctissimorum epistolas majore fiducia offerre possem, quam Tibi tanquam Viro de omni re literaria immortaliter merito, et
scriptorum hujus generis aequissimo judici: quae omnia ita quidem comparata sunt, ut ad illa impraesentiarum provocare possem. Sed una restat audaciae meae excusatio, quaeme forte ab omni culpa absolvere poterit. Sunt literae, quas offero, a WEISIO profectae, Viro, qui MENCKENIANUM NOMEN magni semper fecit, et inprimis de B. Tui Parentis, Celeberrimi OTTONIS MENCKENII, arctissima amicitia gratulatus sibi est. Testatur id literatissimum
commercium, quod inter hos Duum Viros floruit. Non videbam igitur, cujus nomini potius praesentem literarum editionem consecrarem, et simul devoti animi signum ederem. Et hoc spem meam fovet, fore, ut benevole id, quodame praestitum fuit, excipias. Caeterum gratulor mihi, publice testandi meamerga Te pietatem me nactum fuisse occasionem, nunquam enim de sinam et Tibi et splendissimae Tuae familiae faustissima apprecari, utque divina providentia
illustris MENCKENIANI Nominis gloriam in TE TUISQUE diu superstitem servare velit. Et itame Tuo favori et patrocinio commendatum esse cupio, qui permaneo
MAGNIFICENTIAE TUAE
Lipsiae d, i. Octobr. 1715
Observantissimus Cultor. Christ. Godofr. Hoffmannus.
NOn excusandus essem, si praesentem literarum collectionem absque praefatione in publicum prodire paterer, cum varia sint, quae ad notitiam Lectoris pervenire debeant, antequam de instituti mei ratione et literarum, quas exhibeo, conditione aequum judicium ferre queat. Nam, si vel maxime obligatione receptae consuetudinis, quae gratiam Lectoris prolixiore alloquio aucupari jubet, eximere me vellem: multas tamen easque non leves causas superesse video,
CHRISTIANI WEISII Viri Celeberrimi literas selectiores Tibi trado.
Quis fuerit, non necesse forte erit dicere, cum beati Viri merita, quibus singularem nominis celebritatem nactus est, adeo nota sint, ut ulteriore descriptione non opus habeam. Non enim mihi tantum tribuo, ut Viri supra meam laudem positi honore dignum aliquid a me scribi posse credam. Invenit Vir meritissimus me multum superiores memoriae suae immortalis vindices, inter quos primo certe est loco
Equidem nihil magis in votis habeo, quam ut hanc literarum collectionem eo animo Lector Benevolus excipiat, quo a me instituta et ejus conspectui subjecta fuit. Ast vereri me patitur praesentis seculi genius, ne diversis judiciis
Sunt inter eruditos, qui omnem literarum praestantiam in verborum cura quaerunt, quibusque nihil pulchrum, nihil eruditum videtur, nisi quod antiquorum Romanorum scribendi genus et formam referat. Placent iis solae Ciceronis formulae, quibus in salutandis per epistolas amicis usus est, et ad eam nostrae aetatis scriptores damnant servitutem, ut proprio ingenio diffidentes, sibilis quasi antiquorum cantilenas consectari, gloriosum
Mirari cogimur ferream horum hominum patientiam, et spontaneam liberorum ingeniorum in servitutem adeo duram deditionem: inhumanum nobis modo videtur, si hi homines sua scientia inflati omnes eruditos ad illud verborum Martyrium rapere velint. Ea tamen seculi nostri est felicitas, ut hoc antecedentium temporum gravissimum praejudicium deridere videatur, et nemo omnem elegantiam atque eruditionem solis Veterum dictionibus contineri facile credat, quique adhuc credant, pauci sint ex antiquo orbe forte superstites, quorum Censuram tanti faciendam esse non putavi, ut ab
Dicant autem, quid velint atque suo sensu abundent magni illi Critici: novum Censorum genus praesentem literarum editionem expectat. Non deerunt, quibus mei muneris partes non explevisse videbor, quod non majorem literarum molem, quam paratam habebam, protrudere voluerim, sed rejiciendo multas et resecando plures non adeo magnum earum numerum exhibeam. Fateor, me ab hac papyri et sumptuum prodigalitate alienum fuisse. Imo fateor, me saepius multa ex ipsis literis delevisse, ac plurima suppressisse: quae vero ita erant comparata, ut earum notitia optime carere Lectorem posse, crederem. Nam ad quid prolixiores literarum introitus aut finales clausulae, nihil
Optandum esset, ut in hodierna Librorum multitudine is, qui numerum eorum augere audet, de utilitate primum quaereret, quam ex suo opere literato orbi promittere queat: ne Lectoribus postea de temporis et sumptuum jactura querendi necessitatem imponeret.
Et fateor, hac obligatione me non solutum esse credidisse, sed omnino diu meditatum fuisse, an praesenti collectione rem non in utilem susceperim. Sed uti hic non tam meo ingenio indulgeo, quam potius aliorum arbitrio decisionem relinquo: ita licebit generaliora quaedam de utilitate ex Collectionibus Literarum ab Eruditis conceptarum haurienda disserere. Est illa certe insignis, si ad Historiam Literariam respiciamus, Nam quae ad fata singularia Eruditorum spestant, et eorum vitae historiam concernunt, plerumque in literis recensentur amicis. Quamvis autem harum rerum notitia ad eruditionis verae aliquam partem referri proprie nequeat, et non satis mirari eorum
Quando rectius internam animi faciem videre possumus, quam dum ab omni simulatione abest? quod plerumque in literis ad amicos fieri solet, in quibus larva deponitur, quam in publico assumere moris est. Haec est causa, cur sententiae,
Nullum profecto inter literatos praejudicium est, quod majore fervore et minoribus rationibus propugnatum fuit, quam generalis ille nostrae vernaculae contemptus, ex quo eam tam abjecte et indigne tractari videmus, ut scientiarum praestantiae aliquid per illius usum derogari crediderint Agnoverunt tamen
Exiguam igitur mole sua collectionem Tuo, Lector Benevole, usui atque judicio offero, qua eam methodo publicae luci praeparaverim, ex hac praesatione intelliges: imo videbis, quid in ea quaerere debeas. Sunt familiares literae Viri concatenatis laboribus detenti, quique tantis negotiis obrutus erat, ut prolixiori literarum commercio tempus consecrare jacturam temporis reputasset. Certe, magni quidem facio erudita ista commercia, eaque non utilitate carere credo: non tamen
Sed uti WEISIUM ex suis literis cognosces Virum a vulgaribus erroribus recedentem,
Addidi enim non minorem literarum, quae ad WEISIUM scriptae fuerunt, numerum. Profectae sunt illae a Viris eruditionis fama conspicuis, quorum tamen plurimi vel Weisium moriendo antecesserunt, vel hoc tempore inter vivos esse desierunt. Caeterum
Accipe Tu modo, Lector Honoratissime, quas speciminis loco in Tuos usus destinavi: et de iis ita judica, ut homines affectuum et errorum praejudiciis
De Colloquio, quod cum Conringio habuerat, et de Satyra in Sarckmasium et Oldenburgium scripta.
NUnquam excidet animo optatissimae illius horae jucunditas, qua insignes tuas dotes, quas e longinquo saepe cum veneratione speculatus fueram, concesso tam benevole colloquio, cominus poteram observare. Retuli enim Tui non solum aspectus gloriam; sed, quemadmodum nemo a Te recedit, nisi doctior, ita sane in multis, quasi aliud agendo, me informatum fateor ac confirmatum. At vero satis obstrepueram gravioribus Tuis occupationibus, ut nunc opus non sit, factas tum temporis molestias intempestiva ista scriptione renovare. Excusabit tamen istam audaciam et singularis Tua humanitas, et promissum meum de mittenda hac in Sarckmasium et Oldenburgium satyra. Genus dicendi videtur tumultuarium, et quia non satis cohaeret, sine praemeditatione effusum:
Refert, se in Gymnasio Weisenfelsensi factum fuisse Professorem. Judicium Conringii de Thomasio. De Tabulis in Grotium a Thomasio editis.
CAusa est non una, cur ad Te scribam. Cui enim libentius velim significare, in Gymnasio Weissenfelsensi factum me fuisse Professorem, quam Tibi, cujus fidelissima ita me direxit atque ordinavit informatio, ut, si quis diligentiae meae nunc esse potest fructus, is a Te potissimum videatur proficisci. Accedit ad hoc mandatum Magnif. D. Conringii, cujus in vicinia hactenus notitiam tam fausto contraxi omine, ut et colloquio et literis dignatus me fuerit humanissime
in quanto apud eum sis pretio, et quantopere prae reliquis Lipsiensibus tuam aestimet personam, fatebatur ingenue (nam cur tanti Viri non referam judicium?) tui parem, quod ipse sciret, vestram non habere Academiam. Hoc unicum dolebat, Tui plus quam dimidiam partem studiis sublimioribus ereptam quasi esse per labores scholasticos: quanquam non dissimumulabat, eam eruditorum esse conditionem, ut pro cur anda familia augendoque salario temporis et ingenii facienda saepe sit jactura. Interim ut quam amicissimam tibi impertirem salutem, omnemque suo nomine tibi deferrem benevolentiam, jubebat. Enimvero gratum fuisset transire Lipsiam, quippe quod aucupando Tuo colloquio acceptissima ista me secundasset materia. Quia tamen id per festinationem non licuit, ignoscet mihi uterque, me meo officio per inconditum hoc scriptionis genus fuisse defunctum. Ceterum non despero, fore, ut inter reliquos Tui admiratores vel minimus mihi concedatur locus, si ea saltem detur venia, ut tuto tibi queam irasci, Te specimine Tabularum Grotianarum plus irritasse appetitum multorum, quam sedasse. Vale decus Lipsiae. Weissenfelsae ad d. 3. Non. Aug. 1670.
Judicium de D. Andreae libello Theologico. De methodo, qua juventus in doctrina de religione institui debeat. De lectione Autorum Ethnicorum in scholis.
PErlegi aureum D. Andreae libellum, nec aliquas impendisse horas poenitet. Accurate enim omnia, nervose et quod maximum est, vere ac christiane. Pulchri etiam paronomasiarum lusus verborumque concinna hinc inde repercussio. Utinam in quibusdam non fuisset nimium luxuriosus: Sed quis naevos tam exiles in concinno alias vel notet vel improbet corpusculo? Ceterum quod ipsam attinet rem, in primo dialogo quam jucundam immiscet Satyram confusi auditoris, qui simul in fide omnia sciat et nihil. Et o quam solidam deinde brevibus pagellis absolvit Theologiam! Sane quid mireris potius non constat; utrum felicem istam brevitatem, an accommodatam captui puerorum facilitatem? vegeto tamen opus fuerit ingenio, nec credo, omnes e puerorum grege adeo forent tractabiles, ut cum doctrina haereticorum quoque instillari posset notitia. Neque vero id opus esse videtur in nostris ecclesiis, ubi non tam laboratur
malis dogmatibus, quam malis moribus. Quare etiam mirifice sunt bona, quae dialogo secundo persequitur de disciplina christiana: Utinam ab eo tempore se gessissent modestius, quorum oculis expositus fuit liber! Interim magnum est solatium viventibus sancte et ad Christi regulam, si habeantur pro Enthusiastis, seu, ut hodierno exprimam vocabulo, Quackeris: vident enim, idolim quoque sanctioribus incubuisse fatum. Sane sub hypocriseos larva saepe latet Satanas, nec adeo mihi perspectum, quid post suam foveat sanctitatem notus ob Chiliasmum Amersbachius, Pastor Halberstadiensium. At vero, si toleranda sit inter Christianos militia, quis nolit tectam nulloque cum scandalo conjunctam prae effusa illa et effreni, quae hodie viget? Ac proinde satius foret inclinare potius ad Quackeros, quam ad Epicurum. Sed hic ostenditur medium effugiendi utrosque; ostenditur certe, utinam sequeremur! Sic Turcae damnataeque prae nobis gentes, virtutis ac continentiae gloriam praeripiunt. Tandem de literatura christiana quam multa sentit mecum. Nam si vel maxime autores ethnicos ob alte positas radices vix liceat extirpare, quis nolit a pietate facere initium? quis etiam non probet de formanda juventute admonitiones? docendam esse, non distinguendam,
De dignitatibus Academicis. De dissertatione, quam susceperat de Principibus Germaniae elaborandam.
INgratus forem, nisi gratissimae mihi literae fuissent Tuae. Nam, ut nihil dicam de insigni erga me benevolentia, cujus clarissimum dederas documentum, mirifice placebat
Hunc operam dare scientiis speculativis; alium inhaerere practicis; alium immersum esse philologiae, ut adeo metiri ex dignitate non difficile, sed interdum videatur impossibile. Hetzerum Tuum valde amo de Erotematibus Metaphysicis, Logicis et Rhetoricis, quorum mihi in tempore fecit copiam. Non enim ea perlustro, quin in aliquibus tuarum lectionum, quarum ego privatus fui auditor, recurrat memoria; in omnibus eluceat dicendi suavitas, docendi dexteritas. Sed ne ista quoque ad Te vacua rediret epistola, hanc, quam vides, addidi praescriptionem, quam libenter dicere velim festinatam, si, quod cum paucis Tibi est commune, aeque essem felix in festinando: Interim pietatem non respues meam, si offero, non quantum debeo, sed quantum possum: Injuncta
Judicium de cujus dam Scriptoris celebris S. dissertatione de Witekindo M.
NIsi legitima esset audacia, Summis Viris scribendo interdum obstrepere, vix ausus fuissem Tuam rursus solicitare notitiam. Nunc quae non solum in colloquio, sed in rescribendi etiam benevolentia mihi innotuit, insignis Tua humanitas ulteriores literarum indulgere noluit inducias. Praesertim quod exciderint hactenus ejusmodi meditationes, quae Tuam efflagitare videntur non approbationem, sed censuram. Fac saltem, ut imposterum Tibi studeam placere ac non displicere. Interim, quae nostra est
Mirum profecto est, quae apud hominem verborum sit cura, ut prae ista rem ipsam ac historiam negligat, et ubique suas immisceat ac . Ingenue fateor, vix mihi occurrisse alium, qui tam operose nihil ageret, quique videri ac legi magis quam intelligi cupiat. Nam quales thesibus subjungit ecthefes? novas ego semper quaesivi ectheses, quae veteres illustrarent, evitarentque principii petitionem. Sed cur talia tam prolixe garrio apud Te, qui plura forte in meis rebus invenies
De conditione Gymnasiorum. Desummo Bano Ethico.
ACcepi fasciculum, vestrae eruditionis pariter ac sedulitatis indicem, in quo, etsi multa occurrunt laude dignissima, maxime tamen eminere videtur Tua in concinnandis inscriptionibus dexteritas. Id etiam observabam supinae accusari negligentiae, qui studiis humanioribus apud vos essent colendi. Similem enim ego cantilenam canere velim: Quae causa est, cur potiores horas Politicae destina verim, reservatis paucioribus Oratoriae et Poeticae, ne saltem nihil in his studiis agere videar. Et certe Gymnasia, quae Academicam spirare libertatem videntur, tantam sibi necessitatem vix patiuntur imponi, ut speciminibus exhibendis exerceantur, nisi id fiat privatim, ubi, quae pecunia constant, accuratius observanda esse ducunt, ubi etiam meo quidem judicio commodius suscipi potest informatio. Novus vester Professor Juris jam mihi notus est ex quibusdam exercitationibus Juris publici, quas utinam tum temporis videre licuisset, cum de Juribus Principum adornanda esset Dissertatio. Director vester a facie mihi ignotus non est, nec, quantum memini, a conversatione. Disputatio ejus de Summo Bonoid tractat, quod jamdiu me torsit. Non tamen omnino ausim in ejus castra concedere, ut fruitionem DEL habeam pro Summo Bono Ethico. Ego enim universam
Philosophiam Practicam ad vitae civilis seu civitatis felicitatam obtinendum unice determino. Iipsis hominis beatitudinem conscientiaeque tranquillitatem Theologis excutiendam relinquo. Neque me movet, Ethnicos Philosophos multa etiam disputare de interna animi felicitate, eamque ipsam e fontibus tam turbidis haurire voluisse Scriptorem de Constantia: Nam aliud facturi videntur illi, si lumen revelationis ipsis affusisset. Agitatissima haec nostro tempore quaestio est, praecipue inter eos, qui Naturalistarum religionem sectantur, quantum ad felicitatem conferat Philosophia? Sed haec obiter, qui tanti viri censorem agere non audeo. Nuptialia mea carmina transmitto, additis, quae hactenus apud nos prodierunt. Nova uxor me fecit negligentiorem, quo minus Disputationi aut Actui dederim operam. In nupera oratione d. 2. Nov. habenda optabam testimonia eruditionis ac indolis in Sereniss. Christiano conspicua, cujus Tu quidem orationem in vestro Gymnasio habitam mihi misisti. Quod reliquum est, fac ut, continuata inter nos amicitia, utrumque Gymnasium amicissimo quodam commercio pulcherrimaque rerum edendarum aemulatione colligetur. Vale ex voto. Prid. Cal. Dec. 1671.
Transmittit dissertationem alteram de Principibus. Refert se libellum de tribus corruptoribus edidisse. Consilium de concinnandis praeceptis or atoriis.
VEnit nunc in Tuum quoque conspectum altera Dissertationis meae pars, adjecto prioris exemplari, ut compacta folia faciliorem inveniant lectionem, si saltem aliquid inibi lectione dignum est. Sed poteram a mittenda hac parte abstinere, nisi cognitus mihi esset singularis erga me affectus Tuus. Occurrunt sane aliqua, quae Omnipotentem sapiunt potius quam Sapientem, (intelligis aenigma) neque tamen Sapiens extra culpam videtur omnino constitutus, Instrumentum fui. Si liberius statuo, excusationem dabit amor Tuus, Tibi enim soli, Domine, lectas esse cupio theses: Solus itaque quin excuses causa nulla est. Sed quaeris, quae inter centum theses tam sit odiosa? sane non aperiam, ut, si velis intelligere, legere tenearis integram. Sic allicere soleo, qui forsitan lectionis facturi essent compendium. Crede mihi, ad plures abiret manus schediasma istud, nisi timerem nescio quam invidiam: Jam supprimtur,
Controversiae cum Concionatore supremo in aula Cizensi, ortae ob Programma.
JAm ad Te scripturus eram, ubi per Seligmannum meum nupera Tua adversus Kelbnizium dissertatio exhibetur. Sed utinam quae a me ita otio hoc paschali scribuntur aeque otiosum Te ad legenda ista inveniant. Non enim nescis ante hos 10. annos praesetim cumTheologi sit, placabilitatem etiam hostibus concedere, nedum inani suspicione laborantibus. Imo talia adhuc fore firmiter spero. Interim his diebus
si Tbeologus Lutheranus odii jam compositi materiam renovet, nec etiam ea ipsius in Gymnasio sit autoritas, ut temere insultus quosvis perferamus, ad Te accedo, Vir Spectabiliss. ut pro eo non solum favore, quem mihi saepius exhibuisti, sed etiam pro conservando Facultatis Vestrae honore id agere velis, ut in herba supprimatur, quod postmodum a me nec sine contemptu tolerari posset, nec sine offensione vindicari. Sane tanti non est programma subito fervore effusum, ut abolitionem ejus Autor aegre ferre possit. Non dixeram, Calepinum multos Cippos, multa epitaphia
Gratias agit pro ejus amore. De modo discendi historiam fundamentalem. Subsidia studii Historici. Commendat Seligmannum Zittaviensem.
REdii tandem e Lusatia ad Musas Weissenfelsenses, variisque impeditus negotiis injunctam a Parente meo salutem Tibi decenter impertire non potui. Facile tamen credes, id Patrem meum credere, neminem in universa Lipsia adeo esse mei amantem, ut Tecum comparari queat. Quare etiam ideo de gratiis agendis me admonebat, ut ulteriorem hanc amandi sentires invitationem, ageresque id perpetuo, quod hactenus egisti. Ceterum, quod de historia fundamentali memini promittere, nunc exsolvo, non quasi putem esse inibi reconditos eruditionis thesauros, sed ut ostendam, humilia mea studia ad puerorum quoque captum esse accommodata. Plura restant, fateor, historiarum studioso: sed quae propria exquirat sedulitas, si praeparata sint fundamenta. Neque est, cur aliquis de puerorum
Historia enim duplicem sibi deposcit operam, memoriae et judicii, memoria felicior in adolescentibus: judicium magis se exerit in provectioribus. Quare danda adolescentibus sua est opera, ut provectiorum ingenia aliquid inveniant, quod judicent. En vero melior imperfecta notitia, quam nulla: Praesertim si aetatis maturitas perfectionem polliceatur. Accedit ad hoc discendi facilitas, cum repetendo saltem et relegendo ea memoriae imprimantur, nec aliqua ingenii carnificina opus sit, quae quam deterreat animos ad libertatem natos, dici vix potest. Id equidem non nego, requiri magistrum istis studiis paulisper innutritum, si omnia ex voto debeant respondere: Interim discipulo attento facilior Magistri jactura. Et ista quidem omnia jam dissero ad testandam meam erga Te observantiam, cum alioqui non desint apud vos, qui meliora possint edere, nisi mallent tractare sublimiora. Quod si vero ea non displiceant, reliquarum Rerump. historias, quae a meis jam exiguntur auditoribus, eo minus invidebo cupienti, quo majus mihi exinde amoris eluxerit testimonium. Quod reliquum est, literarum exhibitorem Dn. Seligmannum ut aliqua admissione digneris, est quod rogo. Parentem habet olim in vestra Academia ad Magistri honores evectum, adeoque
Consilium de rite instituendo studio Juris; de studio Metaphysico, Geographico, de Gallica lica lingua, de Physica et Geometria.
VAria fuerunt vota, quae his nuptiis aures oculosque occupaverunt: istud vero observatum a me est, optasse unumquemque pro suo captu. Senes optabant divitias; Viri liberos; Juvenes voluptatem, nimirum put abant illi, aliis quoque grata fore, quae sibi essent gratissima. Certe tua oscula meam vix fallunt observationem. Gratum interim est, quod ea appreceris, quae ipse agnoscas pro bono, si non summo, certe non infimo. Faxit DEUS, ut tua feliciter consummentur studia, ut, inventa sparta, amabili beatus Martha proprio judicio intelligas, an aliqua conjugii felicitas consistat in
Institutiones Juris audire coepisti placet, abstine saltem a morosis Theoreticorum controversiis, quae in disciplina bac Practica ad praxin non faciunt. Nam si speculari libitum est, jus naturae satis speculationum suppeditat, ostendendo ipsa juris civilis fundamenta majori cum fructu? quamobrem noliomnino negligere, quae dedi ad Grotium. Metaphysica hodie nihil est, nisi Lexicon Philosophicum, unde terminorum ubivis obviorum peti consue vit explicatio. Fieri igitur potest sine insigni studiorum reliquorum impedimento, ut horam Collegio consecres, quod, remotis quaestionum profunditatibus, terminos saltem explicet. Plura equidem a futuro JCto vix requiruntur. Creographia in Collegiis raro tractatur commoda; melior esse videtur ratio, si horis siccisivis, allecto laboris socio, tabulas perlustres, autorisque alicujus velut Cluverii descriptionem addas. De Gallica lingua quid suadeam, vix video. Magna ejus ubique est commendatio, sed tamen aut relinquenda penitus, aut discenda diligenter,
Sane quae memoriae operam requirunt, maturanda sunt, ne deficiens adolescentia amisso memorandi vigore duplicatum quasi inveniat laborem; noli saltem aliquot menses nudae lectioni tribuere, quasi prius addiscenda sit pronunciatio, cum, si statim declinationes ac conjugationes tractentur, ipsa se pronunciatio sensim multoque firmior insinuet. De Physica et Geometria hoc habe. Festinanda adeo non esse studia ista, quasi uno haustu omnem deglutire velis eruditionem. Interim si discendi ardor te rapiat, comparanda utraque disciplina videtur. Id, quod assequor, non quidem est Physica Aristotelis, sed tamen e Physica recentiorum Cartesianorum, qui Mathematicis fundamentis omnia superstruunt. Cogitare enim debes, Furis Studiosum propterea Physicae dare operam, ut in discur sibus passim incidentibus suum quoque adjicere queat Symbolum, non, ut, Medicorum more, ipsa naturae adyt. perlustret operosius Hinc ea magis prosunt, quae novitatem aliquam et curiositatem spirant. Plura scriberem, sed alia Interpellant negotia. Haec scripsi, ut intelligeres, quam grata mihi sit Academicorum conversatio.
De Affinitate Philosophiae et Theologiae moralis
Vir Nobilissime, Amplissime atque Excellentissime, Fautor et Amice honoratissime.
POstquam Tuas accepissem, quas d. 16. Dec. anni praeteriti ad me scripseras, tabellarii tarditatem (acceperam enim post nundinas) celeritate respondendi eram compensaturus. Sed intelligo nunc, periisse, quas amico Lipsiam profecturo eoncessi. Et vero erant aliqua ad amicam nostram conversationem, pene dixerim controversiam pertinentia, quae nunc occasione elegantissimi Tui libri redire poterunt sub calamum. Ut enim gratissima fuit Commentarii in Verulamium transmissio, ita temperare mihi non potui, quin folia adhuc inordinata uno quasi impetu perlustrarem. Gaudeo autem, inde me intellexisse, maturari nunc Claramontii latinani editionem, et quidem ab eo, qui, quantum praestare queat, in Septalio demonstravit. Caeterum, eleganter inquiris in fata Philosophiae Moralis, nec eam quaestionem relinquis intactam, quam de affinitate Theologiae et Philosophiae Moralis aliquoties movere memini. Interim,
Sed exponam denuo scrupulum, qui semper me urget, quoties doctrinam de corrigen dis moribus mecum considero, eamque cum Theologia Morali comparo. Primo enim communis utrobique finis est, ut homini hac in vita bene sit, imo ut affectus vincat, amoremque honestatis induat. Cur igitur, quod obtinere possumus per pauca, quaerimus per plura? nam disciplinarum numerum minui, quoties id humana utilitas postulat, absurdum non videtur: cum homo non sit propter disciplinas, sed disciplinae propter hominem. Ipsa Medicina, cujus similitudinem in moralibus semper sequi soleo, et quam Tu merito habes commendatissimam, aliter non procedit Qui Chymicus est, Galenicorum principia non speculatur ex necessitate, sed ex curiositate, futurus in curandi
Sed objicies, dari Ethnicos, qui, cum a principiis Theologicis non sint instructi, Medicinam postulent Philosophicam. Ast tria sunt, quae vel in hoc puncto me urgent I. qui versmur in Sholis Christianorum, merito ingeminamus illud Apostoli: Quid ad nos extranei? Si enim vel maxime hodierna commer cia aliquo vinculo nobis copulaverint etiam Gentiles, ad hanc tamen societatem sufficit nosse Jura et consuetudines Gentium: Siquidem nec Hispanorum nec Batavorum apud Indos haec fuit industria, ut eosdem simul privarent malis affectibus, quos erant privaturi pretioso metallo: ac adeo e communi utilitate pactorum ac justitiae observantiam reddiderunt firmiorem, non ex ipso honestatis fundamento, quod in corruptis barbarorum animis saepe videbatur
ruinosum. 2. Si ad affectuum Medicinam perducendi essent extranei
Ignosce, me garrire ultetius: amico enim fuerit gratum cognoscere amici scrupulos. Philosophia moralis mihi videtur homines reddere deteriores. Quid enim Cato de suis Romanis fuerit vaticinatus, ipse refers p. 51. Quam nulla sub Patribus in sancto illo seculo Philosophorum fuerit cura, testaris p. 58. Et est in promptu ratio, quodad Libertinismum prolabuntur, quibus sequi speculationes permissum est: quin etiam, qui extra Decalogum alia quaerunt honestatis principia, facile extra Christum quaerere incipiunt alium Salvatorem, quod ab Herberto factum, satis constat. Haec autem
Epistola Amici ad Amicum h. e. vita Dn. Elia Weisii, in Gymnasio Zittaviensi per 40. anos Collegae celebratissimi, ipso exequiarum die 18. Apr. 1679.
Amice Conjunctissime.
VIxit igitur Optimus Parens, absolutoque penso suo tamdiu quidem interesse voluit mortalibus, donec honorificum Emeriti testimonium reportaret, ac
Elias igitur Weisius primam vitae lucem adspexit anno 1609. d. 18. Jul. quem annum multis Jubileis fuisse foecundissimum, illi memirierint, qui percussas in Belgio inducias, confirmatamque in vicina Bohemia Religionis libertatem fando aut legendo acceperunt. Parentem habuit Georgium, Lichtenbergae in agro Zittaviensi Incolam et Hortulanum; Matrem Christinam Schichtiam. Ab Hortulano enim quam commodissime nasci posse videbatur, qui universum Patriae Hortum, arboribus, non mutis et brutis, sed rationalibus et qualibet Virtute foecundis esset instructurus. Die 20. Jul. qui Eliae sacer est, eodem insignitus nomine, per lavacrum regenerationis Christo accessit, ab ejus vexillo nunquam discessurus. Caeterum Parentibus in medio suo opere de cura unici hujus filii serio cogitantibus, accidit Johannem Schichtium SS. Theol. Studiosum Eliaeque nostri Avunculum, in Academia Witebergensi morbis pressum
Patriae Parentumque liberalitatem, ac Patrum Academicorum dexteritatem: Alterutro si destituatur, mirum non est dimidiam crescendi occasionem expirasse. Antiquorum quippe Graecorum haec erat magnitudo, ut optimum laboris didactrum crederent, cum Auditor pauperior se ipsum donaret Praeceptori: nunc in aureo hoc secuta ferrea docentium claustra vix perfringuntur, nisi malleus Philippi accedat Macedonicus. Quamobrem exacto per varias molestias triennio, Parens monuit, vastari indies Lusatorum agros, redigi ad paupertatem homines in lautissima nuper fortuna constitutos, adeoque nollet mirari, fundum paternae liberalitatis penitus esse exhaustum: Rediret in Patriam, cujus aliqui Patroni vel Cives promotionis aut auxilii spem non perfunctoriam fecissent. Ita invitus Academiam reliquit, invitus Patriam adspexit, nesciens a Deo se non destinari, nisi ornandis Zittanorum commodis. Neque dubium est fuisse anno statim 1636. Scholasticae functioni adhibitum, si Scholam desolatam, ac quatuor Collegarum praesentia aegre sustentatam per avaros Martis alumnos licuisset restituere. Interim ne otio torpesceret paratissima sua docendi promptitudo, erudiendis personarum
Plura de his scriberem, Amice exoptatissime, nisi ultro succurrere posset personarum memoria, quarum consuetudine per annos fere quatuor es gavisus. Quamobrem redeo ad Historiam Ejus Scholasticam, cujus illustrandae gratia omnis haec suscipitur scriptio. Et vero sive Collegas spectes, sive Discipulos, utrobique singularem reliquit prudentiae laudem. Cum Collegis ita vixit, ut tum ipse cum reliquis, tum alii inter se vel servarent, vel penitus non disrumperent concordiae vinculum: gnarus nihil officina Spiritus Sancti indignius dici vel excogitari posse, quam discordiae ista, h. e. diaboli excrementa. Neque obscurum nunc est, quibus artibus rem alioqui difficilem reddere potuerit facillimam. Si enim de lucro esset certamen, de suo potius jure non pauca remittebat, quo minus morosas aliorum audiret querelas: Si de autoritate ageretur, nemo est, qui suos auditores ad observanda reliquorum Praeceptorum mandata arctius adstringeret. Noveris qua severitate nos saepe
Postquam igitur 21. annos in hac Palaestra desudasset, mortuo Dn. Georgio Schmidio Collegae Tertio datus successor, quod antea fecerat, reperendo confirmavit. Ac postquam Nobiliss. Senatus de restauranda Bibliotheca in Templo ad D. Petri et Pauli cogitasset, ipse Librorum curam, Collegae Quinto debitam, tanto quidem ardore, factus etiam Tertius suscepit, ut multorum insignis liberalitas, eo suadente provocaretur, Ordinemque volumina alioqui dispersa pulcherrimum indipiscerentur.
Mortis primum quasi nuncium ab oculorum accepit imbecillitate, quam sublevavit perspicilli usus: nisi consuetudinem velis accusare, cujus necessitatem nos eidem imposueramus. Si enim respicere velis ad praeterita, occupata erat Prima classis in adornandis Bacchanaliorum Comoediis, cum ipse nos ambos privatim juberet tractare seria, ac in tacito hoc otio recluderet tabularum Geographicarum scrinia. Sed oculi nostri errabant, nisi viam praeiret oculus paternus, de minuto tabularum charactere saepe conquestus. Accidit ut finito prandio Avia materna perspicillum offerret augendis literarum formulis non incommodum: arripit Pater, laudat, per triduum usurpat,
Subscripserat dictum Psalmi 103. Non facere Deum secundum nostra peccata. His verbis scripta sua obsignavit, qui multa scripsit, multos scribere docuit. Ex eo enim dextra manus officium prorsus negavit, vigente
Sic peracta est vitae fabula, Amice suavissime, sic addita est Catastrophe. Sic valeamus et plaudamus. Virtutum apud nos vigebit memoria. Nam, ne hic narratio remaneat mutila, Temperantiae sic erat Studiosus, ut cibi potusque constitutam mensuram nunquam excederet: judicans animi Organon sustentari debere non onerari: Inde corpori suus constitit vigor, ultimumque Senectutis morbum vegetus in vultu color mirifice dissimulavit. Avaritiam adeo a se habuit alienam, ut parum putaret gratuita informatione pauperiores sublevare, nisi beneficiis etiam solaretur. Ambitionis vitio ne minimam sui partem concessit: nihil sibi, nihil gloriae, omnia Deo et juvenibus consecrans. Inde publica ingenii documenta non extant, si excipias manuductionem Linguae Graecae tironibus utilem. Nam in Enchiridio Keimanniano, cum adjiceret plurima, ac imprimis Syntaxin Convenientiae et discrepantiae, unde tirones scirent, quantum cum vernacula conspiraret Latinitas, quantum pugnaret, ipse nomen legi
Tibi vero, Amice optime consecrare epistolam debui, non quod in aedibus paternis eodem doctrinae nutrimento mecum fuisti imbutus, aut quod hactenus e longinquo affulserunt constantiae documenta: sed accessit causa plane singularis, tantoque amico digna. Nupero enim 12. April die circa horam nonam vespertinam, septem horis ante Beatum Parentis obitum, advolabat epistola, cui incluseras carmen, nuptiis Germinianis dicatum. Gaudebam in medio luctu Amici scripturam offerri, quae vel solo adspectu praeberet solatium. Ast penitius introspicienti occurrebat facta Parentis mentio, nunquam in Tuis precibus felicitatem ejus negligi: sequebatur Epiphonema: optarete, vellet Deus coelo maturos per ducere ad aeternam Beatitudinem. Nec mora, exaudiebat Deus preces, maturoque exitu attingebatur beatissimus in Coelo status. Operge pietatem in nos effundere, quam reciproca nostra semper demerebitur devotio!
Dabam Zittaviae e Gymnasio. d. 18. Apr. 1679.
Gratulatur sibi de honore, innotuisse Imhofio. Excusat se ob certum Genealogicum opus olim promissum. Observationes quaedam Genealogicae.
Generose Domine Fautor Honoratissime.
ACcepi Tuas, multo nomine gratas. Sive enim oculis obversaretur Nomen, in Tabulis Rittershusianis celebratiffimum, seu novum Amicum commendans Arnoldus, rei literariae ac adeo eruditae a micitiae Censor et aestimator praecipuus; undiquaque apparebat causa, cur oblatam hanc felicitatem quaerere ipse debuissem. Sane laudes nimium effusas removere a mea persona poteram. Sed agnosco licentiam Oratoribus et Epistolographis propriam: et forte violatus mea contradictione fuisset Arnoldus, qui vereor, ne supra meritum laudes meas apud Te depraedicaverit. Est
Memini aliqua me promittere in schediasmate de Novellis, cujus me posset pudere, si tumultuaria scriptio censorem nancisceretur aliquanto severiorem. Erat enim animus devincire mihi Aulam Halensem, vinculo per indirectum, ut vocant, quaesito: et occasio satis capillata festinationem urgebat. Interim promissa caderent in debitum, nisi etiam juramenta intelligi deberent rebus sic stantibus. Nam id eram praestiturus, si Weissenfelsa mansionem mihi ulteriorem, ac adeo propiora literarum commercia concessisset. Nunc quid agam inter hos labores, qui curiosam industriam excutere possunt etiam ferventissimis. Interim hoc agam, ut Tibi gratuler de suscepta opera, quam ego tum meditabar e longinquo, postquam fortuna penitiorem Illustris Alvenslebii notitiam mihi conciliasset: cujus quidem consilio, si tu fueris usus, non est, cur etiam in difficilioribus desperes.
Sed quantum intelligo discedere vis a dispositione Rittershusiana, quae certe prae Albizio, Bucelino, Limnaeo, Diepholdo et multis aliis mihi visa semper est commodissima.
E familia Saxonica diem obiit Mauritius d. 5. Dec. 1681. sed liberos, quantum scio, e thalamo postremo reliquit nullos. De Gothanis et Vinariensibus multa perscriberem, nisi commodiorem Tibi nominare liceret interpretem, qui meus etiam fuit Mercurius, Cl. Clauderum Coburgi h. e. in vicinia vestra Professorem, qui singulari studio quaslibet suorum Principum mutationes accurate observat. Quae mihi fuerunt in
Sed scire simul vislumina Aulae Saxonicae, ut eorundem mentio commendare queat editionem Tuam. Utinam vero crebris mutationibus talia non laborarent. Certe quid effecerit Constantinus Germanicus seu Oldenburgerus, jam novimus. Et Gallus ille Chappriceaux cum ederet Europam viventem, nobis in Aula Halensi exhibebat Europam mortuam: quippe singulos vel mors, vel iniquior fortuna vocaverat
Supremus Aulae Mareschallus est Fridericus Adolphus de Haugvviz. In Consilio intimo Director est Nicolaus Baro de Gersdorff 2) Carolus Baro de Friesen Consistorii ac Judicii Aulici Lipsiae Praeses. 3) Haugvvizius supremus Mareschallus. 4) Fridericus de Werthern,
Cubicularii Comites
Haec subito scripsi, interstrepentibus negotiis; Utinam succedat spes mea, ut liceat per Amicos conquirere certiora. Interim et festinantem scriptionem, et responsionem multis locis imperfectam Tua excusaverit benignitas. Quippe talia jam audeo postulare vel per amicitiam semel inchoatam,
Zitt. d. 24. Apr. 1682.
Consilium de edenda Logica. Judicium de praeceptis Oratoriae. De Enchiridio Grammatico. Ratio docendae latinae linguae. Judicium de proprio stylo et causae, cur Weisius non feliciores fecerit in stylo latino progressus.
Reverende Domine.
AMari me gaudeo. Caeterum si mors occupatorum quies est, vix gaudeo falsam fuisse famam. Quid enim est informantium vita, nisi taedium cum mortis sensu conjunctum? Interim acquiesco in officii lege, ut Philosophus; in divina voluntate, ut Christianus. Logicam singulis non displicere, gratum est. Utinam Deus sanitatem indulgeat, vel otium: faxo ut anonymus libellus in Hollandia prodeat, qui Logicam ex meo gustu profiteatur. Nunc enim, si quid temporis erit vacuum, invigilabo Rhetoricae, cujus experimenta pene innumera cupiunt redigi in ordinem. Certe crediderim Ciceronem et Aristotelem aliter proposituros nunc esse suam artem, si nostro seculo viverent, ubi a forensibus Orationibus,
vigere Theoriam, quam vitae Praxis nunquam commendat: praesertim in Disciplinis, quae naturam non habent, nisi activam. Enchiridii Grammatici exemplar transmitto, puerile quidem, quod tamen sufficere queat Politico ad Latinitatem equitantium manuducendo. (Hoc enim titulo Maximil. I. suam Latinitatem designavit.) Regulas propono Germanice. Si enim pueri nostri latina intelligerent, regulis non esset opus. Et quando signum laudatur, quod signato non est illustrius? Methodum praescripsi, ut una velut anima dirigeretur informatio, neque pueris nocerent Praeceptorum privatorum mutationes. Syntaxin alia prorsus via aggredior, quam solent hujus linguae Doctores. Isti enim de sola sermonis natura soliciti parum curant, quae difficultas relinquatur discentibus: ego vero in id maxime incumbo, ut tyrones videant, quantum a suis Germanismis discrepet, vel cum iisdem conveniat Latinitas. Haec enim glacies si fuerit fracta, reliquos defectus supplebit Auctorum probatiorum lectio. Sed cur immoror puerilibus? Ipsum styli genus, quod in me commendas, utinam mihi placeret! Ne
Octodecim vix annos compleveram, ex quo Lipsia liberiorem aurammihi aperuit. Regnabat tum Scherzerus, Philosophiae Scholasticae fautor egregius. Inde juventutem meam titulabat disputandi pruritus, cum natura linguam haud omnino tardam concessisset, ac in aedibus etiam paternis ego a prima pueritia latine loquentibus ita inter fuissem, ut altera quasivernacula cum aliis rixari viderer. Hinc totos dies, totas saepe noctes mihi abstulerunt Vestrates, Suaresius, Oviedo, Arriaga et qui proxime accedebat ad gustum meum, Compton Anglo-Leodiensis. Interim nesciens contrahebam vitium his Autoribus quotidianum, ut in speculativa quaestionum subtilitate sermonis aliquam scabritiem sectari inciperem. Quamobrem, exacto fere biennio cum occasio mihi aperiret amicitiam Virorum in re Philologica charissimorum, intellexi quidem, quo successu bonos Autores in ipso aetatis flore neglexissem; sed parum aber at, quin ebrius velut Rusticus ex altera ephippii parte rursus deciderem. Placebat enim Seneca, Barclajus, inter Poetas Horatius et praecipue Claudianus, quorum succus alioqui satis generosus cum avide nimis imbiberetur, saepe tamen flosculi Suaresiani memoriam vellicarent, stylus emergebat ad obscuram sublimitatem proclivior. Etsi vero hactenus a me nimis
eaboratum fuerit, ut proprie et simplicibus verbis omnia queant reddi: nondum tamen vinci voluit consuetudo in pertinacem naturam progressa. Video quomodo scribant alii, miror, indignor, sequor. Interdum, donec, redeunte natura, sequatur cantus mihi familiaris, Passerem Canarium crederes qui post melodiam obstrepit nostris Passcribus. Ignosce vero nugas scribenti: nam aperire causam debui, cur ipse plenam eloquentiae laudem assequi non potuerim. Et satis est
De Colloquio, quod cum Balbino habuerat.
Reverende Domine
Fautor honoratissime.
SAEpe mihi gratulor, vidisse Pragam, et in ea Balbinum meum; ast interdum ita mihi sum contrarius, ut malle videar Pragam non vidisse. Nam si vel maxime Tuarum literarum singularis esset dulcedo, ut amplecti mirifice cuperem ipsum hunc dulcedinis auctorem: nunc tamen tantum abest, ut tantae cupiditati satisfecerim, ut potius igni affuderim oleum. Bone DEUS! ita charum me esse Balbino! ita me aestimari, ut incertum sit, num venerer praestantiorem, an prosequar amantiorem! Scis, Vir honoratissime, quorsum me perduxeris? Incipio credere Amicis, qui mihi videbantur dare nonnihil auribus meis, cum depraedicarent affectum in me Tuum. Minus enim illi dicere potuerunt, quam mihi demonstratum est. O largiatur DEUS, quo
Zittav. e Gymnas. d. 17. Nov. 1684.
Amico et olim Discipulo, qui Weisii famam laesisse dicebatur.
Vir Clarissime
Fautor et Amice dilectissime.
GRatissimae fuerunt literae tuae, tum quod itineris successem, tum quod Philosophicae Facultatis characterem honoratiorem h. e. rem Auditori et discipulo quondam meo exoptatam referrent. Sed alia etiam fuit gaudendi causa, cum de constanti Tuo animo fierem certior. Namine quid dissimulem, Supremi Lusatiae nostrae Proceres, et suo et aliorum sermone meas vellicaverunt aures, cur ego tam essem patiens injuriarum, quae inferrentur vel a domestico, quod Tu, non modo indiscursibus Tuis Academicis mea scripta continuo perstringeres, sed etiam in promptu haberes epigrammata mihi parum honorifica, quae recitari a Te quam felicissime possent. Interim ego singulis sive scripsi sive respondi, quicquid demum credi deberet ex hac fama, sortem Tuam potius a me doleri, quam meam. Nam si falsa essent et conficta, indignum videri, hominem innocentem iniquis aliorum sermonibus laborare; si vera essent, ut tanquam Aristoteles invehi cuperes in Tuum Platonem, gloriosum mihi fore, quod e Schola mea processisset, qui me ipsum nunc posset formare meliorem; Tibi fore invidiosum, quod reliqui etiam Professores et
Excusat se propter insiriptionem libri, quam nomini Carpzoviano fecerat.
Vir Nobilissime
Fautor honoratisime.
PRaescripsi Nomen Tuum libello meo, quem Oratori meo Politico, velut Elucidarium subjunxi: Ejusque rei causas in epistola nuncupatoria videor exposuisse. Ipse tamen, nisi omnem mei memoriam deposuisti, judicabis, interesse mea, ut amicitias Lipsiensium mihi servem illibatas. Et vero tum in lucidiorem flammam abitignis, cum saepe movetur. Dabis igitur veniam, si Tuo favore florere cupiam, qui jam a literis ad Remp. vocaris, ut ex utroque testeris, quid valeat ingenium. Legere potes meliora, fateor: sed quis legendi exposcit molestiam? Satis est aliis videntibus complecti, satis odiosum oculum deflectere, ut Tibi commendata credantur, quae ame sunt profecta. Mundus laborat opinionibus: ipse honor constat in opinione: habeamus saltem Fautores, qui dum meliora sentiunt ipsi, hanc opinionem confirment apud minorum gentium suffraganeos. Vide quantum me vexet ambitio, postquam functio semel humeris
Zitt. e Gymnas. d. 2. Maji 1684.
T
C. W.
De libris, qui sine consensu Weissii e manuscriptis erant publicati.
Compater honoratissime.
SAne pudet nominare libellos meos, postquam sub meo nomine nuper prodiit Paternum Testamentum et Politicus Academicus, quos utrinque vocare possim meosnon-meos. Sunt enim styli Exercitia privatis Auditoribus extemporali vena sic ad calamum dictata, ut simul Latinitatem excolerent, ac rerum aliquam notitiam eadem opera sibi compararent. Interim et a me negligentius sunt contexta, quod versio latina connexiones aliquanto solidiores promittetet, et scribentium inscitia sive incuria sensus ita est inversus, vel adjectione formularum
Sed venio ad Itinerarium Knorrianum, de quo dolui scribi ad neminem posse, quod Dn. Knorrius, cum quo mihi fuerat commercium, crederetur versari extra Germaniam. Et vero non diffiteor, receptum a me fuisse, ut singularia hujus Itineris stylo aliquantum fluidiore proponerentur, quin et paratum jam fuisse Fritschium Lipsiensem ad suscipiendos excudendi sumptus. Ast quo minus ego steterim promisso, rerum mearum effecit mutatio. Promiseram id in Gymnasio Weissenfelsensi, quod scribendi spatium mihi relinquebat, ac ob Lipsiae propinquitatem nulla librorum subsidia denegabat. Nam si splendor aliquis accedere debuisset operi, aliqua videbantur sparsim inserenda, quae ab aliis observata, sic tamen fuissent neglecta. Forte obscurius scripta elucidationem quoque et interpretationem historico necessariam
De amicitia et notitia, quam Weisius inter Balbinum et Sagittarium contraxerat.
Reverende Domine,
Fautor honor atissime.
NUnquam molestior mihi fuit nostrorum tarditas, qui feriarum causa proficisci ad Vos non potuerunt. Multa enim sunt, quae citius provolare cupiebant in manus Tuas. Credo tamen satis cito accessura, si salvum Te et incolumem inveniant. Et habes vero literas a Sagittario nostro, qui Theologiae Doctor ac Historiarum Professor est in Academia Jenensi. Quem Tibi Virum multis abhinc annis volui conciliatum, si affulsisset occasio. Sive enim stylum spectes, qui facillimus, purus, perspicuus, et plane historicus est; sive Historiarum profundissimam notitiam, quam ferrea sua sibi comparavit industria: comparandus certe videtur cum plurimis, quorum apud nos aliqua fuit gloria. Dicerem, placuisse ipsum mihi, ut cum Ittigio filioli mei esset Compater, si, quod mihi placet, eodem argumento vocari posset optimum. Interim ne aperias Epistolam rogo, antequam aliqua intellexeris, quae ad rem pertinent. Intelligebam, grata ipsi fore Scripta Tua:
Zitt. d. 28. April. Tuiss. 1685.
C. W.
De Eloquentia Germanica et Politica.
Perillustris Domine,
Domine Gratiosissime.
EX quo Dn. D. Seeligmannus noster illustres Tuas virtutes mirari, ac singularem praecipue politioris literaturae amorem agnoscere potuit, dici non potest, quantum is hanc innotescendi felicitatem depraedicaverit, quantumque ego fortunam accusa verim meam, quod ignotus ad facilem hanc et optatissimam notitiam non fuerim perductus. Etsi enim mea mihi semper adversatur tenuitas, quae cum tanto Heroe nullo modo comparari debeat; hanc tamen indolem habere videtur eruditionis amor, ut nunquam timeat audaciae culpam, quoties honestum inclarescendi desiderium spiendidioribus Amicitiis adjungi cupit. Neque minus ex voto succedere poterat admissio, quae Seeligmannum magna jam ex parte fecisset beatum. Cum igitur is ad florentissimam vestram Pragam denuo proficiscatur, ac praeclarum suae profectionis praemium in repetita Tua benevolentia collocatum habeat, ipso velut Parastata, illustres easdem fores pulsare, TantoquNomini studia mea
Jam quid in vita fuerit politum, si e mundo sustulerimus Eloquentiam? vel quid in rebus Scholasticis profuerit vitae, si juvenes futuri scilicet Romae vel in Graecia eloquentes, in Patriae negotiis obmutescant. Fac igitur, Domine Gratiosissime, ut ex Affectu Tuo cognoscam, quantum his meis laboribus tribui debeat. Si enim placere Tibi nihil potest, quod non sit optimum, vel optimo tamen fini deditum, in eo certe magnum industriae solatium videor percepturus, si, tanto Judice, finem meliorem minus neglexisse dicar. Sic DEUS illustribus Tuis conatibus fortunam, successum, augmentum adspiret.
Zitt. d. 26. Julii 1685.
Perillustri T. Nomini Subjecte-deditissimus Servus
C. W.
De Morte Arnoldi: de versione Actorum Lipsiensium in linguam Gallicam.
GEminum nunc mihi Amorem debes, mi Balbine, postquam is vivere desiit, ad quem aequalis Tui possessio spectabat. Si enim nondumad Tepervenit Fama, Mense jam Augusto excessit Arnoldus noster, cum quo quanta simul Eruditio conciderit, illi maxime intelligunt, qui, quibus vanitatum larvis passim ludatur, experiendo cognoverunt. Dilexi virum sola scriptione mihi commendatum: nam facies mihi nunquam est visa, nec, si nunc libeat adire Norimbergam, quod minitabatur aliquoties, plura licebit spectare in sepulchro, quam monstrata hactenus fuerunt inscriptis. Ita qui diu vivunt, multa suorum funera numerant, ac, si nolint, vitam experiuntur esse meditationem Mortis. In his vero cogitandi molestiis gratulor mihi, Pragam me vidisse, ac in ea Balbinum meum, cujus quidem vultu non paucis jamdum annis carueram. Faxit autem DEUS, ut ingenio et candore Tuo fruamur diutius. Ad Perill. Dn. Mareschallum transmissa sunt, quae concepisti. Omnia suo se commendant merito, nec dubium est, quin futura sint ad palatum. Quam primum rescripserit, dabimus operam, ut quamprimum curentur. Mensem Augustum de Actis Lipsiensibus nunc accipies. September Aurigae jam commissus singulisque horis expectatus nondum comparuit. Ut audio, nunc in
Lingvam Gallicam convertuntur Acta Lipsiensium, aliquo ipsorum taedio: timent enim ne parcius distrahantur Exemplaria. Id vero Menckenius referebat se intellexisse ex Jesuita Papebrochio, quem externis lineamentis mihi undiquaque dicit esse similem, Tu si virum vidisti, an geminum sistere queas Weisium, judicaveris. Sed difficiles jocos habet calamus, cui tristiora semper inspirat Arnoldus, ad hunc enim scribere non licebit ulterius, donec concessum fuerit coeleste colloquium. Utinam Tua me soletur Consvetudo. Vale.
Querelae de morte patris Arnoldi.
Vir Nobilissime, Fautor honoratissime.
ACerbum mihi fuit nuncium, quod Musicus noster, alioquin ad suavitatem natus, primum perscripsit, vixisse, Parentem Tuum tot Exteris, tot Germanis ipsique Orbi Erudito gratissimum, magnumque simul interiisse Primarium enim fuit his viris omnia sua dirigere ad captum et morem Seculi. Nunc mutata rerum facie, tum prodierunt pleraque Oratoria, cum post decursum Anni Platonnici, suae Democratiae vel Politiae
restituentur Athenienses et Romani. Sed cur, qui scribendi audaciam nondum excusavi, efficio, ut excusanda simul veniat prolixitas? Utinam Te Censore aliquando gaudeat Scriptum. Vale
Zitt. d. 16. Nov. 1685.
T
C. W. R.
De Lusatia Archi-Episcopo Magdeburgensi resignata.
Vir Maxime Reverende et Excellentissime, Fautor et Compater honoratissime.
BAlbinus nuper, a me rogatus primum quidem Miscellaneorum librum misit, de Pessina autem certi nihil promittere potuit: dabit tamen operam, ne frustra rogatus esse videatur. Excusabis igitur tarditatem meam, si nondum transmissorum Harmoniae Exemplarium reddatur ratio. Quod de Burchardo Archi-Episcopo Magdeburgensi scribis, cui resignata fuerit Marchia Lusatiae, salva Diplomatum auctoritate, quorsum spectet non video. Nostri enim, et in his Christophorus Manlius, sedulus rerum patriarum Indagator, nihil monent usquam, quod ad hanc rem allegari queat. Video
num Archi - Episcopo Magdeburgensi unquam concessa fuerit Lusatia inferior? Nihil a me auditum fuisse fateor: nec, qui res Lusaticas curant, quicquam respondere potuerunt. Interrogavi Balbinum, cujus literae propediem adventaturae, num aliquo dubio me absolvant, expecto.
Zitt. d. 13. Decembr 1685.
Institutum de explicandis rebus ad historiam Scholarum Lusatiae superioris pertinentibus.
Fautor, Affinis ac Vicine honoratissime.
DUm iisdem distringimur occupationibus, eadem nos impedit causa, quo minus saepe scribamus: Non igitur est, cur excusare velimus hanc sive oblivionem sive negligentiam. Sed quae nunc sit scribendi causa, breviter exponam. Instat annus Gymnasii nostri Secularis, qui nobis omnino futurus est solennis. Cum vero jam apud vos in eodem argumento fuerit laboratum, rogo significes, tum quid eo tempore susceptum fuerit, tum, quibus initiis et progressibus ipsum vestrum efflorueric Gymnasium. Nempe commodum erit, in hac solennitate Rem Lusatiae Scholasticam aliquanto explicare latius. Certerem facies
Zitt. d. 18. Dec. 1685.
De Gymnasio Gorlicensi. De Melanchthonis visitatione Scholae Budissinensis.
Fautor et Vicine honoratissime.
ETsi nunquam dubitare debui de sincero Tuo in meamore: novis tamen argumentis mirifice confirmata fuit haec fiducia, postquam Libris promptissime suppeditatis effecisti, ut omnis Gymnasii Vestri Historia luce nunc clariore mihi affulgeat. Pauca enim facile Tu supplebis, quo anno Vechnerus Rectoratum tenuerit solus, quando Pastoris Ecclesiastici curas cum laboribus suis scholasticis conjunxerit; et quando praecise Tui contigerit Vocario. Dum enim Matricula Vestra, quam habeo, saltim deducta sit ad annum 1648, nec multo longius exspatietur Chronicorum Liber, triginta, et quod excurrit, mihi deficiunt anni. Neque indignaberis, retineri adhuc Libros: nam expectanda videtur occasio per Senatores nostros honestior juxta et securior. Sed ecce, quam me fecerit audacem Tua promptitudo. Memini me vidisse Calendarium quoddam seu Chronologiam Philippi
Vir Maximus in singulos egisset annos, accurate recensetur. Et possedi Librum, qui nunc frustra, quaeritur, excussis Bibliothecae Scriniis. In eo autem, ut auguror, legi Philippum Peuceri causa (Filius Peucerus fuit ejusdem gener) venisse Budissinam, ibidemque delatum in Scholam pro sua extemporalitate illustri Oratione Juvenes ad literarum studia admonuisse: Status vero rem tulisse animis indignantibus, quod crederent, ab Academia Witebergensi quae tamen Jus non haberet in Lusatiam, missum hunc esse, qui Scholas visitaret ac inspiceret. Si qua Tibi hoc de negotio fuerint nota: certe Libro non carebit Vestra Bibliotheca; facut resciscam. Ego vero daturus sum operam, ne ingratum vel immemorem habere videaris Amicum. Quam Eucharistiam in Gymnasio nostro post templorum Solennitates libuerit succinere, demonstrat Programma vere tumultuarium, quod omnia intra septimanam essent festinanda. Caeterum DEUS servet Tuum caput, servet eruditionis ac informationis felicitatem, servet nostram Amicitiam. Vale.
Zit. d. 5. Febr. 1686.
Epigramma transmitit in virginem mortuam.
Vit Nobilisme, Fautor honoratissime.
QUod Tibi saepius offeruntur Folia his expressa, non tam factum est voto meo (etsi jucundum videtur tanti Viri servare notitiam) sed eorum rogatu, qui, cum Tuae humanitati vellent esse quam commendatissimi, propiorem cum ipsis foliis admissionem sibi pollicebantur: quos ut more Tuo, h. e. benigne accipias imposterum, etiam rogo atque etiam. Nam cur de ipsa Scriptionis praestantia nimium superbire debeam, qui velut in angulo Germaniae delitescens quotidie minorem Parnassi familiaritatem experior, equidem non video. Fortassis nunc ad Te pervenit Jubilaei Scholastici Programma, quod nuper apud nos satis agebatur solenniter, faventibus ita Proceribus, quorum voluntas et liberalitas meis ubique desideriis respondebat. Oratio Secularis historiam Lusatiae scholasticam complexa cum e Cancellis typographicis evolaverit, Te quoque videbit. Sic enim vel plumbea pro Tuis aureis reddere constitutum est.
Nam si quid a me fuerit praestitum in carmine fluido et diffuso, si velim agnoscere judicium Morhofii, qui me in Satyr arum ludicris praefiscini dicit incompar abilem: vix tamen natus videor ad epigr ammaticam braevitatem, quam hactenus quidem admir ari magis, quam sectari placuit. Interim ut vel errando declarem, quantum ego Tuis ac Nobilissimorum Lipsiensium mandatis semper sim obstrictus, non nulla transmitto, e quibus, dum unum seligere, caetera supprimere licuerit, intelliges, me non invito, supprimi posse singula. Caeterum si affulserit occasio, quae meis viribus aliquanto respondeat benignius, ne omnino mea displiceant, efficiam. DEUS Te servet Lipsiae, Eruditioni, Amicis. Vale.
Zitt. e Gymn. d. 9. Mart. st. n. 1686.
1.
2.
3.
4.
Consiliorum atque susceptorum laborum in concinnandis principiis oratoriis meminit.
Vir Nobilissime Fautor honor atissime.
IN quas angustias me redigis! Scio quantum absit ingenium meum a felicitate epigrammatica: Tu tamen ubi me laudas, parum abest, quin subscribam laudibus, ne Tuo judicio videar adversari. Interim uterque suam defendet causam: me tuebitur veritas; Te judicandi benignitas, si forte offeratur casus pro Amico. Sed extra jocum, gratulabor mihi, si virgo pulcherrima versiculis aliquos concesserit radios. Oratio mea jam excuditur. Sed ab Historia nullus accedit splendor. Meum fuit rem in se obscuram Sophismatibus Oratoriis commendare. Ubi ad me venerint Gallica, quae promittis, denuo depraedicabitur Tua Liberalitas. Ego vicem exsolvere, sed inaequalem, potero, cum prodierint Institutiones Oratoriae, quas jam colligo Scholarum usui destinatas: nam Orator
Politicus privatum potius Praeceptorem informare videtur, quam Magistros publica informatione occupatos. Operam dabo, ne in obscuro maneat, quod multorum annorum experientia docuit. Utinam vero Tui similibus labor hic non displiceat. Tui certe ut multis diu placere possis, precor. Vale.
Zitt. d. 23. Mart. 1686.
Nobiliss. Tui Nominis observantiss.
De Archi-Episcopis Salisburgensibus natione Lusatis: descriptis Hosmanni: de Numero oratorio: de informatione in Oratoria: de usu eloquentiae latimae.
Reverende Domine, Fautor honor atissime.
REdiisse cum anni benignitate benigniorem quoque valetudinem, et gaudeo, et ut magis subinde gaudeam, precor. Oratio mea Secularis magnitudine sua superbire non potuit, quod occuparetur circa minimum. Ipsa Hosmanni Epistola, quam allegavi, magnopere mihi erat suspecta, quod facile scirem, quae Nobilitas est Archi-Episcopatus Salisburgensis, ad illud fastigium adscendere non potuisse nostri Civis filium: et
de obitu Rudolphi II. de Ingressu Matthiae in Lusatiam, de Origine Nobilium, de Electione Consulum, et alia nonnulla: quae tamen, dici non potest, quam sint inepta, confusa, et tantum non indocta, ut ab hoc judicio gravem mihi Historicum polliceri nunquam velim.
Quod de numero Oratorio mones, ita mecum consentit, quemadmodum pleraque in Quaesitis Tuis Oratoriis, quae quidem sub puerili hoc tegmine plus continent, quam aliquis eprimo adspectu possit ominari. Et ego rem totam Euphonias vocabulo commendare soleo. Sed antequam Te admittere velim ad censuram foliorum meorum, pauca sunt, quae videntur praemonenda.
Vos enim, qui docetis Oratoriam, alium certe statum habetis prae oculis, quamqui nostram Juventutem manuducere sumus jussi.
Celeberior enim vobis est Linguae Latinae usus, et si quis in eo sermone gloriam velit captare, is occasionem invenit suis praeconiis faventis simam. Ex adverso nostris moribus ad solas Cathe dras relegata haec eloquentia non admir ationem ubique, sed ne patientiam quidem meruisse censetur. Inde qui multum in hoc opere desudat, ut informare velit Oratores, quales antiqua Roma, siresurgeret e suis cineribus, producere posset in forum, nec multum obtinet gratiae, nec Auditoribus ad vitam publicam progressis multum profuisse videtur. Nam quicquid loquuntur nostri Homines, vel ad Cathedram pertinet Ecclesiasticam, vel ad Conventus Politicos: utrobique potior est, qui vernaculae puritatem et elegantiam excoluit. Plane ut Cicero, quod vernaculae suae maximam baberet curam, ponebatur inter praestantis simos. Inde altero semper oculo respiciendum est ad utilitatem in vita civili comprobandam, si vel maxime cordi mihi sit Latinitas. Nondum ex his Progymnasmatibus, quorsum principalis dirigatur scopus, cognoscere potes: Sed postquam videris in quatuor Classes a me distingui Orationes, in Scholasticas, Politicas, Ecclesiasticas et Mixtas; tum non diffiteberis, magnum momentum singulis accedere, si praecesserint ea Progymnasmata. Certe si perficere singula per festinationem et ingenii tenuitatem non potui, gratulabor
nam qui Gymnasii sum Rector, idjam obtinui, ut in Academiis passim Methodus, ut vocant, Weisiana, nonnullius pretii habeatur.
Quod reliquum est, ut per otium his soliis oculum indulgere, et amici Judicis partes agere digneris, est quod per Favoremin me Tuum rogo. Reliqua folia, si festinatiorem habuero typographum, ut succedant curabo. Seligmannus noster Lipsia nondum rediit, qui novellas satis amplas secum est allaturus. Nec omnino inter eos amicos Tui conticuerit memoria. Vale et vive ex voto Tuiss. Zitt. e Gymnasio d. 23. Maji 1686. calamo festinantissimo.
Consilium communicat Neumanno, quam inter varias sibi oblatas spartas amplecti debeat.
Vir Praeclarissime, Amice dilectissime.
TU vero nunquam accusabis meam in scribendo tarditatem, qui, quibus occupatiunculis distrahar, tanto scire potes certius, quo meis adfuisti propius. Nunc tamen ad Tuas respondere maluissem citius,
Lubecae miror in obscuro delitescere Lippenium, qui tamen sub Hinckelmanno multum juniore jam didicit tolerare fortunam votis contrariam. Poterat is expectare Rectoratum Halensem, nisi persuasione nimis praepostera captare maluisset umbram. Rectoratus stetinensis, an optatam promittat concordiam, vel an vires sufficiant fovendae discordiae, viderint, qui Statum ejus Gymnasii paulo cognoverunt propius. Faxit DEUS, ut partem eligas Tuis rebus comodiorem. Si naturam et indolem sentis Ecclesiasticae functioni benignam, malim praeferri conditionem a Stetinensibus
Credo enim eos vere felices, quibus in eo vivendi genere, quod semel sunt amplexi, datum est consenescere. Nec temere quis docendi et concionandi plenam laudem fuerit assecutus. Vide autem, quam sincere procedat meus calamus, postquam sincera scriptione meam utique fidem provocas. Gratulabor, si ex voto res successerit. Tot enim Johannes meus Elias habiturus est Patronos, quot Orbis eruditus evexerit mei memores. Ut Tibi transmitteretur Oratio mea Secularis, Hoffmanno meo negotium dedi. Institutiones Oratoriae sub prelo jam versantur. Omnia hic sunt tranquilla, et ex opinione nostrorum felicia. Plura scriberem, nisi obstaret festinatio. Vale.
Zitt. d. 29. Maji 1686.
Prudentia Praeceptoris in observandis moribus discipulorum. De Actis Eruditorum. De eloquentia politica.
Vir Nobilissime, Fautor honoratissime.
BInas Tuas accepi, quibus nunc respondeo tardius. Cum enim in prioribus
Soleo interdum observare meorum actiones, cum ipsi solos se et in solutissima Libertate constitutos credunt; istoque artificio magis sese aperit cujusvis animus, quam si, me praesente, timmoris et pudoris mixtura suam dissimulent naturam. Erat igitur e Majoribus, qui exilem ipsi staturam objiceret. Is vero, falleris, inquit, non sum parvus, sed tibi talis videor: si scires, quam parva in oculis meis esset statura tua, vix videor videre locustam. Gaudebam de argutiis puerilibus, quas ad virilem gratiam aliquando progressuros auguror. Ego certe, quod DEUS fortunatum esse jubeat, ut in mea fidelitate quicquam desiderari possit, non permittam. Caeterum Petiti Librum, ut diu expectatum, ita nunc amplector, Tibique de infucatis Exterorum testimoniis gratulor. Sicut enim vera scripsit, sic omnes, quibus favor contigit Tuus, non immerito gaudent Tibi placuisse, qui plurimis places et praestantissimis. Menestrierii
Zitt. d. 5. Junii 1686.
Causae, cur Zittavia nunquam abierit in Academiam.
Reverende Domine, Fautor exoptatissime.
SCripsissem citius, si mei causa festinare voluissent negotiatores. Cur enim grates agere nolim festinantissimas, postquam Grunvvaldus meus viridem Tuae benignitatis sylvam ingredi, meis quidem auspiciis, potuit. Scis quid reddam? Accipe vultum meum qualitercunque a Sculptore Norimbergensi expressum. Sed primum hoc Exemplar nescio quam habet scabritiem, quam, ut spero, deteret reiterata impressio. Denuo me videbis in frontispicio Institutionum. Caeterum quidmiraris, me non expeti a Lipsiensibus? an illi me expeterent, qui obtineri talia vix a me posse intelligunt? Meliore profecto jam loco sum
Si placent Institutiones, forte habiturus sum e Censoribus Scholasticis alios, quibus displiceam. Quippesunt, qui eruditionem nun ex usu vitae, sed ex Auctoritate suorum Magistrorum metiuntur: adeoque sicut Medici malunt aegrotos perire methodice, quam contra Methodum convalescere: sic pulchrius ipsi, putant nihil agere Juvenes, dummodo vivant ex Majorum praescripto, quam proficere ex aliorum Principiis, quos commisisse vident laesae Majestatis Scholasticae crimen. Interim id mihi gratulor, paucos audere proferre quicquam publicis verbis: operam enim do, ut in promptu mihi sint demonstrationes, Personis utplurimum Politicis plausibiles. Ita vero vincimus. Sed ignosces nuganti. Plura enim saepe loquerer, si, quam propinqua nobis est Bohemia, tam quoque propinqua foret Tua habitatio. Interim ut
Zitt. d. 5. Jul. 1686.
Referi se in Actis Eruditorum Lipsiensibus confecisse judicium de Seckendorfiano scripto: de Praefatione, quam ad novam editionem Inscriptionum a Petro Labbeo conf ectarum addidit: de Inscriptionibus argutis.
Reverende Domine, Fautor honoratissime.
ACcipis Actorum Mensem. Judicium de Seckendorfio pag. 376. a me conceptum est, ut scias, quid a Te legi debeat cum praejudicio. Sic enim scripta placent amicorum, si amor vel ad errata connivere jubeat. Nuper a me exigebatur praefatio in Petri Labbei Inscriptiones, quae juxta Exemplar Venetum Lipsiae recuduntur. Sic enim sibi persuadent, vendibiliorem fore mercem, si per me suspensa sit hedera. Sed res ita tulit, ut aliquem e vestris perstringerem, cum dicendum esset de nimia Inscriptionum licentia, quae argumentis etiam sacris saepe accommodare niteretur locutiones catachresticas et tantum non scandalosas. Et erat tum in manibus Oratio, quam Dn. Udalricus
Zitt. d. 7. Sept. quem ob Uxoris Onomasma festum habeo 1686.
Refert, quod in Institutionibus Oratoriis Balbini mentionem injecerit.
EXpectavi responsionem Tuam: quoties enim nihil ad me venit, eo praesertim tempore, quod valentes etiam pluviis et procellis affligit; toties de Tua quoque valetudine sum solicitus. Sed velim in culpa fuisse meos negotiatores, qui, dum suis invigilant lucris, nostra facile negligunt
Inscripsit Menckenio Institutiones Oratorias.
Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.
CUr Tibi prae caeteris inscribere voluerim scholasticas quidem, sed Oratorias tamen, adeoque simul Politicas Institutiones, jam legere potes in epistola Libelli nuncupatoria. Nec omnino me decipiet amicitiae fiducia quo minus a Te benignis oculis adspiciatur, quod animo deditissimo susceptum est. Misereor juventutis, quam vana Rhetorum praecepta passim confundunt, tantoque majorem apud Academicos gratiam videor esse reportaturus, quo politiores illis committi velim auditores. Quod si omnes agnoscere officium nolint, gratulabor tamen, Tui similes suis mihi non deesse suffragiis. Balbinus insignem fasciculum ad Te destinavit, nescio tamen quo fato vel omine, nigro panno convolutum. Optime placuit imago, quae sub Emblemate Josephi AEgyptiaci
Judicium de stylo arguto.
Reverende Domine, Fautor honoratissime.
NOndum accepi sarcinulas Lipsienses: quamobrem vacuae nunc veniunt literae, quas forte propediem dabo praegnantiores. De judicio adversus argutam seu nimis affectatam dictionem noli metuere: Vestram egi causam. Dico enim, in vestra Societate primum invaluisse novam hanc eloquentiam, nec abfuisse jus, cur id unus vel alter faceret: quippe si Latinam habemus eruditorum vernaculam, cur eidem eripiamus vernaculae naturam, quae tantum abest, ut novitatem respuat, ut potius a consensu meliorum homimum sese fingi et refingi patiatur. Id solum displicet, esse nimiam in sacris mysteriis licentiam, unde, non mei similis, sed simplicior tamen scandalum sibi datum conqueratur.
A Balbino nigra? DEUS avertat nigredinem, quandoquidem albos vitae lapillos Tibi destinari malim. At enim vero nos in nuptiis quoque nigrum celebramus colorem, fuerit hic aspectus nuptialis, ac novo velut foedere nostros amores copulari demonstraverit. Sic omnia sint fausta, quoniam nigra. Libellum meum Oratorium, cum reliquis tum mittendis, possidere queat Gebhardus, ideo nunquam non meus, quia semper Tuus. Vale et nigro h. e. nuptialiamore complectere
Zitt. d. 17. Oct. 1686.
T
Weisium.
Refert, se praefationem ad Labbei inscriptionum libros elaborasse, et se quoque meditarinovam editionem scripti Balbiniani, Verisimilia appellati.
QUantum auguror, negotiatoribus nostris imputandum est, quod nihil a Te veniret literarum. Ut enim ab ipsis
Verisimilia Tua nonnullis in locis a me fuerunt commendata, omnes ea legere volunt, et jam in procinctu sunt Bibliopolae, primum Editionis fructum captaturi. Sed cum id agere voluisset Francofurtensis, egregio commento deterritus est a Lipsiensi. Is enim finxit, sub prelo jam esse Librum, cui ego jam addidissem nonnihil praefationis: ita sibi metuens a nomine meo, quod quam sit horribile, nunc intelligis, negotium intermisit. Interim nelarvis et umbris lusisse videatur hic, nunc a me consilium postulat, quomodo maturari quam commodissime queat Editio. Sed determinari a me nihil potest, nisi Tua mihi sit explorata voluntas. Ineptum equidem videatur praefatione velut tenui candela Tuum illustrare Solem: sed talia, si pro nostrorum simplicitate quicquam conferre possint ad utilitatem Bibliopolae, penitus denegari non debent. Fac interim, ut e monitis Tuis intelligam, quid
Refert, paratam esse editionem institutionum Oratoriarum.
Vir Praelarissime, Amice Dilectssime.
NOn est, cur nimium commendare velis Institutiones, quarum forte sola haec fuerit gloria, ut fregisse reliquis videantur glaciem, quibus vel magis favet ingenium, vel commodiora in promptu sunt adminicula. Practica velim tractiari practice: neque displicebit methodus, quod antiquorum exemplis accuratissime se accommodant. Bebelium moriendo effugisse controversias non contemnendas opinor. Faxit DEUS, ne nova nunc spargantur Eridos poma, quae adversariis laetum polliceantur spectaculum Dn. Calenus jam mihi per literas innotuit, cum versaretur Lipsiae, suumque satis commendavit ingenium, quod utinam illustribus auspiciis suam inveniat
Zitt. d. 27. Nov. 1686.
C. W.
De Scriptis, quae de methodo studiorum agunt.
De Methodo propria in studiorum curusu observata. De Prudentia informandi Regulae generales in informatione juventutis observandae.
Vir Nobilissime, Fautor honoratissime.
ACcepi literas Tuas nimia quidem mei depraedicatione diffluentes, ideo tamen gratas, quod aliquam spirant amoris sinceritatem, et ad Generosiss. Osterhausium provocant, quem inter Auditores meos semper habui generosissimum, et nunc demereri officiis quam libentissime velim. Interim si tardius respondeo, cogites velim, eos esse negotiorum meorum strepitus, ut saepe ne calamum quidem arripere, nedum
generali doctrina comprehendi non posse, quod specialibus subinde mutationibus esset obnoxium: Medicum requiri, qui pro diversitate temperamenti, quin et pro conditione languentis, prudenter applicet pharmaca. quippe quod una res huic esse queat medicamentum, alteri venenum? Nam crede mihi, sicut mille dantur ingeniorum species, sic in millenas sese formas transfigurat Praeceptor de suorum successu serio cogitaturus. Proposui nuper in Oratoriis meis Institutionibus, quomodo prima
Ideam Eruditonis capere velimus a nobilissimo Praceptore, cujus nobilitatem pauci assequuntur. Neque minus errant Parentum plurimi, qui, postquam familiae contigit filius, in eo heroicam sibi eruditionem praefigurare non dubitant, nescientes interim, eos non esse ad miraculum eruditos, quorum functionibus aliquando videntur successeri: sed apud istos multa referri debere ad Casum et Fortunam, seu, ut Christiani loquimur, ad DEI Providentiam. Taceo, quid naturae dotes efficiant, ut si quis naturale sermonis flumen, pronunciandi gratiam, audendi fiduciam fuerit nactus, jam caeteris palmam facile praeripiat, qui suo Magistrorumque labore fracti semper tamen invita succedunt Minerva. Caeterum dices, haberi tamen, sicut in reliquis artibus, ita in docentium professione, regulas
1. Detur opera, ut, quae puer didicerit, loquendo et scribendo exerceat, adeoque felicissimum tandem experiatur linguae et animi vineulum.
2. In tempore discat adsuescere artificiis Oratoriis: quod tum est facillimum, si prima etiam styli exercitia per Protasin et AEtiologiam, per Thesin et Hypothesin, per Antecedens et Consequens ordinentur: sic enim inanis alioqui verborum strepitus utilissimo connectendi artificio commendatur.
3. Auctorum Lectio suscipiatur tum ad contrahendam Linguae consvetudinem, cum ad cognoscendam ejus analogiam: non ad febriculosam Phrasium culturam, quas sibi pro suo ingenio quivis efformat melius, qui ad arcana elegantiarum realium, quas voco in meis Institutionbus, pervenerit.
4. In externo corporis et gestuum habitu nihil
negligatur, nequa desit externa studiorum commeridatio. Mundus enim, qui regitur opinionibus, e nutuvel gressu, quamlibet levissimo, ipsam meritorum gravitatem dijudicat. Est mihi octo annorum filiolus, qui jam ultra annum Saltatoris palaestram frequentat, eoque mihi nunc placet nomine, quod dicendis velrecitandis gratiosum adjicere potest habitum
5. Ne placeat Methodus in singulas horas divisa: quicquid sibi velit illud Plinianum: poteras et has bonas horas non perdere. Continuis enim laboribus agitati functionibus publicis effoetum velut ingenium afferunt et ante senectutem in morosum aliquem prolabuntur marasmum. Ipse ego concatenatis meis laboribus non sufficerem, nisistudiis Academicis, ac nobilissimo illi noviennio varias indulsissem recreationes: adeoque plenis et infractis nunc viribus rem aggrederer.
6. Ne multa discantur, sed sufficiat pauca exerceri multum. Aliqui devoraturi omnes disciplinas spatium postea non inveniunt, quo tantum scilicet sapientiam practice exerceant. Utinam Filius Tuus, cujus ego progressus optaverim felicissimos, aliquando non experiatur, quibus ambagibus laboret Jurisprudentia: quae tamen expeditiore tractaretur compendio, si, quorum usus in vita publica nullus est, nullas sibi horas in Scholis vindicarent.
7. In omnibus agatur, ut discens, non tam
fiat eruditus, quam utilis, ac ea persequatur, quibus hoc Seculo suum constet pretium. Et cum omnia nec possint omnes nec sperare debeant, aliqua sciat negligenda, alia majore studio complectenda.
En Vir Nobiliss. dum ad temporis angustias provocare jubeor, ipsa pagina prolixitatis me accusat. Ignosces autem garrienti: nam apud Amicum satius est inepta scribere, quam tacendo rusticitatis incurrere suspicionem. Neque nunc licet concipere exactiora, qui semper aut occupor, aut impedior. Et si volueris judicare scripturam, cujus deformem ego festinationem deprecor, ipse judicabis, decies me incepisse, toties alio opere avocatum desiisse, toties, turbatis jam meditationibus, ad novas lineolas rediisse. Tu tamen pro nsigni Tua dexteritate, si quid negotio defuerit, nihil defuisse Voluntati existimes. Certe ubi sese ostenderit occasio meis viribus aliquanto propior, faxo ne tarditatem accusare possis. Vale interim, et qui natus es in reip. simul literariae gratiam, ut hac laude diufrui queas. Vive. Raptiss. e Gymnasio Zittav. Prid. Cal. Decembr. 1686.
Judicium de Brautlachti Historia Pacificationum. De Balhini Scriptis, quorum editio prohibita erat.
Vir Plurimum Reverende et Excellentissime, Fautor honoratissime.
LIbenter non facio, ut scribam Viris occupatissimis, nisi justa me impellat causa: nam ipse temporis parcus nec inutilia scribere, necaliis ea obtrudere sustineo. Sed est nunc, in quo mihi succurrere queat consilium Tuum. Scies fortasse, quantum ego saepe laudaverim Brautlachti Historiam Pacificationum paucis visam, Boineburgio tamen ita commendatam, ut ex eo Scriptore solidissimam se Politicam accepisse fuerit confessus. Nunciatum hoc forte ab Auditoribus quondam meis fuit Gerdesio, qui tandem a me rogavit, vellem curiosi generis praefigere praefationem, sic fore se paratum, ut oculis hominum exponeret Auctorem hactenus vere invisibilem. Neque difficilem is me habebat in promittendo. Sic enim, quae saepius cogitassem de studio Politico, videbantur congeri posse, si saltem ista ventileretur Quaestio, quibus modis Boineburgio contingere ex hac quidem lectione potuisset prudentia politica? Sed ubi nunc ad me veniunt Schedae, Scriptoremque pensito paulum accuratius, eum invenio partibus Austriacis maxime addictum, nostrae Religioni palam inimicum, et pro ingenio illius temporis (vulgatus enim est a. 1644) iniquiore partium
studio distractum. Etsi autem talia facile vel moneri vel excusari posse videntur inpraefatione; nolim tamen ibi extare nomen meum, ubi materiae invidia vel censorum indignatio minitari queant praejudicium. Inde si vel Tibi, vel Dn. Rechenbergio, quem officiosissime salutatum velim, tantillum restet otii, magna mihi fieret gratia, ut, libello perlustrato, quae Script esset securitas, per Hofmannum meum significaretis. Is enim facile habebit Exemplaris copiam. Equidem Bibliopola, qui Scriptum Typographo Martisburgensi tradidit, ab ejus aulae Cancellario visam et probatam ait editionem. Sed in mundo falsitatatis plenissimo nihil temere crediderim, cujus aperta non extent testimonia. Balbinus nunc aliquanto est hilarior; facta enim a Romanis potestate, Tomos de Bohemorum Nobilitate generales et Speciales pollicetur. Misit pauca Tibi exhibenda, sed exigua, et versuum lusibus occupata, quae minus peccavero, si mittantur tardius. Sed iterum Te rogo de Brautlachto, daturus operam, ut aliquando me non minuspromptum et paratum intelligas. Vale. d. 29. Jan. 1687.
Judicium de Brautlachti Historia Pacificationum. Judicium de Grotii epistolis. Judicium de Grotii occupationibus literariis
GRatissimum fuit responsum Tuum, quo me absolvis a putido Praefationis labore. Fateor, visum mihi Scriptum alicujus momenti: cuma viro, ut credebam, magno praetexeretur Boineburgi auctoritas. Sed profecto, aut ipse talia non dixit, aut per jocum dixit, aut eo sensu dixit, ut intelligi vellet, datam sibi occasionem meditandi, qua singulos pacificationum articulos ad prudentiae regulas examinaret. Scis enim, homines negotiis civilibus adsuetos multa passim observare, quibus judicandis alii minus sufficiunt. Nunc, autem, ubi totum, Scriptoris laborem Typographus ita prostituit, ut ipse afferre oculos non possim, nisi morosos: quid a Lectoribus postulare debeam, non video. Sed ignosces a me impositam legendi molestiam: id enim jure velut communi contingit, ut, qui dare consilia quam optima possunt, vel inviti rapiantur ad hoc beneficium. Interim faxo, ne ingratum me habaes, si quid a me postulari queat. Grotii, Epistolas Lipsia mihi transmissas jam avide lego. Pleraque sunt ejus generis, ut Lectorem vix admittant Historiae tum Politicae tum Philosophicae expertem. Et primas quidem paginas fere totas occupat negotium Arminianismi. Prae caeteris mihi placuit consolatoria ad Legatum Maurerium e carcere perscripta: quam doleo mihi lectam
Consolatur eum de promotione tardiore. Judicium de Morhofii scriptis. De Constructione in carminibus germanicis. De eloquentia privata. Historia de formula: melius dixissem, si melius bibissem.
Vir Praeclarissime.
ID credas velim, eorum mihi semper esse curam qui semel fuerunt mei. Sane optaverim fata tuis rebus festinantiora Sed quis audeat corrigere moras DEI? Sequeris Professorem et Patronum, quem ego quavis promotione dignissimum judico: nam de Walthero nemo dixerit, nisi honorificentissima: Sed is tamen intelligit, vel ut melius auguror, hactenus intellexit, superari non poste in vidiam, nisi DEUS destina verit epinicium. Ejus exemplo, sicut Tua studia semper disposuisti, ita fortunam expectare discas. Negatum nihil est, ubi nova spes meliora non promiserit. Et est meliorum ingeniorum haec indoles, ut seponantur veluta DEO, donec majoribus adhiberi queant: languescentibus interim ingeniis, quibus festinata promotio ipsam inclarescendi occasionem intercepit. Sed laudas Morhofii nonnulla, quae laudare ipse velim, antequam aspicere queam. Eo enim praejudicio hujus Viri
De Promotionibus quibus dam in Academia Wittebergensi. De usu latinarum cantilenarum in templis.
Vir Praeclarissime, Amice honoratissime
NOn ingratum fuit disputationis argumentum, quod curioso seculo vel ipsa raritate se insinuat. Ac forte benigna tandem Witteberga demonstrabit, expectatam frustra non fuisse benefactricem adeo amabilem. Loescherus si successit in locum Bebelii, vereor, ne indignentur, qui ne Bebelium quidem ferre poterant superiorem. Walthero tamen gratulor de his initiis probe gnarus, virum in omni studio summum intra quaevis initia subsistere non posse, quin ad
Quaestiones Philosohiae Practicae, quas jam obtrudere Typographo inceperam, premere certis de causis uberius libet. Justito, qui jam novus cum vidua Cons. Jentschii Sponsus est, gratam fuisse disputationem auguror. Cum enim transmitteretur, domi non erat. Miror, Theologicam vestram Facultatem adeo honoravisse Primarium Laubanensem, ut Praefatione dignaretur consutum ejus scriptum de Latino Diabolo. Cardo controversiae certe non in eo versatur, num Ecclesiae conducat exterminari cantilenas in Latina olim Ecclesia receptas, sed an Pastor a suo Magistratu ad docendum vocatus, nullo inspectionis jure instructus arrogare sibi hanc licentiam debeat, quam pertinere ad eos, penes quos est jus episcopale, nemo diffitebitur. Sed quorsum prolabor temporis et otii jam indigentissimus? vix tantum restat, ut scribere possim, Vale. Zitt. d. 17. Jul. 1687.
De charitatis vinculo inter homines diversae religionis.
Reverende Domine, Fautor honoratissime.
MEnckenius jam per literas est monitus, ut, quoniam forte non ex amoris defectu, sed occupationum strepitu a scribendo fuit avocatus, vel mihi nunc, vel Tibi tarditatis rationem redderet. Credo, non contemptos fuisse libros, quo minus locum in Actis invenerint. Sed illorum saepius obstat cunctatio, qui libros enarrandos semel susceperunt. Gaudebit videre librum Decadis I. septimum. Sed quam commode Tibi ad hanc rem inserviebant imagines, quas aeri incidendas jam curavit Comes ab Althan in LXI. suis Elogiis. Sic seponi jam poterit iste liber imaginum causa servatus. Cur enim eas nolim petere magis a Balbino, quam ab alio? Sed dum jocis aliqua tribuis, multos ad Te mitti discipulos, innuis, e quibus tamen nullus apud Te manserit. O bone! Nemo ad Te mitti potest, qui affectu et veneratione apud Te non maneat. Et arctius forte adhaerent Tibi, qui longius removentur. Est aliquid se mutuo interdum aspicere homines, qui receptis velut partium
remotior habet Hispania, vel Italia, qui Lutheranos dubitant esse homines: Et erant non ita pridem apud me nonnulli e Livonia, qui cum rediissent ab itinere Pragensi, mirabantur, Catholicos hominibus esse similes. Utinam vero mutuas illas suspiciones non augerent, qui e Christi parabola nosse debebant, etiam Judaeis et Samaritanis intercedere charitatis vinculum.
Sed scribis etiam, inter vos si essem, omnia Tua mihi donaturum. Mi Balbine, aut omnia me fallunt, aut sincerius Tibi inservio, quam si Tuo contubernio juberer esse proximus. Si vester non sum, sane Tuus sum. Neque vereor, ne sincerum hunc amorem ulla vis ntercipiat. Quippe sincere amare possunt, quos nulla dignitatis vel utilitatis cura, sed sola animorum conjunctio copulavit, Tuus ero, quoad vivam. Si mortalitatis legem utrinque expleverimus, DEUM precor, Tu quoque in aeternum sis meus. Is enim, qui in Sanctissimo Baptismatis lavacro Te nominari voluit Bohuslaum, me Christianum, ne benignissimi foederis efficacia credentem et supplicantem destituat, utrinque largietur. Sed quorsum me abripit scribendi jucunditas, ut e Philosopho pene fierem Concionator? Redeo ad nostra negotia. Menckenius
De Familia Nesenorum.
Fautor et Compater Honoratissime.
BAlbinus, cui obtuleram pro Miscellaneorum Libro VII. pecuniam, Tibi dono eundem mittit: additis percibus, vellem hoc munusculum meis verbis ornare. Sed ornatum satis fuerit, quando legeris in titulo, quis auctor addiderit pertium. Vereor, ut futuris laboribus sufficiat Vir optimus. In nuperis enim literis denuo accusabat catarrhum apoplecticum, et nonnulla adscribi jusserat de morte, quae spem mihi relinquebant satis periculosam. Sed est, in quo Tuam ego promptitudinem experiri velim. Scis, uxorem mihi lectam esse e Nesnorum familia, ejus quidem Neseni sororem, qui Tuus olim Respondens fuit. Et attingit ea prosapia Wilhelmum Nesenum, Erasmo Roterodamo
Wilhelmi frater Conradus apud Zittavienses fuerit Consul et Syndious. Interim in Reinkingii Regimine Seculari et Ecclesiastico lego carmen, cui subscriptum est nomen Antonii Neseni J. U. D. P. P. Consiliarii Darmstandini, et Acad. Marpurg. Procancellarii. Et nisi omnia me fallunt, is etiam attigerit avos nostros. An fieri possit, ut, si quem ex iis oris habeat amicum, resciscas, 1. num adhuc in Hassia sint Neseni. 2) num isti suorum Atavorum et reliquorum Majorum sint certiores? Facies certe rem mihi gratissimam, vel ideo quod nunc Nesenus, Respondens olim Tuus, Sponsus est puellam nactus omnibus dotibus probatam, Consulis filiam unicam. Hujus nuptias sub initium anni celebrandas, si qua mea curiositas hoc in negotio prosequi posset, ipse vides, quam mihi et omnibus futurum sit honorificum. Tibi vero similia praestare, si occasio faveat, semper conabor. Vale et ama. Zitt. d. 20. Sept. 1687.
De editione Luciani per Graevium. De Secken dorffii Commentario de Lutheranismo. De Tabulis Genealogicis a Balbino editis.
Vir Magnifice, Fautor honoratissime.
SIc igitur pro libello satis inculto tanti splendoris et raritatis librum offerre dignatus es? qui ut eruditione et meritis, ita beneficiis simul et officiis, superare quoslibet consuevisti. Pudet in omnibus me vinci, ut tamen pigere vix possit tot exemplorum, quae honorificum in me affectum Tuum adeo claris argumentis demonstrant. Sed expectare gratiam vix poteris, nisi quam intelligas merito inferiorem. Adeoque id rogo, velis mecum id facere, ut, quantum quis in sua potestate habeat, praestare pergat. Ipse Luciani Liber, quantam, Bone DEUS! commendationem accepit ab elegantissima et vere politica Graevii praesatione ad Electorem, quae, nisi omnia me fallunt, vel sola pretium libri satis luculentum constituerat, si vel maxime tantis eruditorum lucubrationibus minor esset Lucianus. Ita nihil omittit, quod tanto Principi armis et literis claro gloriosum est. Sane, quo minus ingenio et scribendi suavitate multos antiquorum superet, non dubito, qui nostris quoque temporibus eandem literarum et animorum felicitatem contigisse spero, quam priscis, quorum nos admiratio tenet obstrictos.
Seckendorffii Commentarium avide lego,
Scriptum Weisianum, pro suo partu non nemo venditarat in aula Hafnienfi.
Dilectissime.
AUdiveram aliqua de discessu Tuo in ulteriorem Septentrionem, cum Disputatio Tua nostris nominibus consecrata tarde nimis adveniret. Quae res, etsi Tua culpa minus contigit, nos tamen a culpa tanto facilius absolvet, si fuerimus in exsolvendo tardiores. Doleo, tantum honoris
Hafniae nuper Jaenichen quidam Historiam meam fundameutalem, velut a se scriptam, obtulit Regi singularem operae non inutilis gratiam reportaturus
Deprehenso plagio, quod nunc edere vellet Scriptum duodecim abhinc annis meo nomine vulgatum, insulsissimus Sycophanta respondit, ipsius me fuisse famulum furtoque surreptum scriptum, se inscio, editum. Sed neque diu valuit stolida haec fabula, praesentibus nonnullis, qui scirent, semper a me abfuisse famulandi necessitatem. Quas nugas agimus in theatro mundi! Equidem ad hos fortunae ictus jam sum praeparatus, ut parum curare possim, quid de me ignoto sentiant Dani. Si tamen vel aliquis agere velit velsolo veritatis causam, mihi quidem futurum est vel solo veritatis nomine gratum. Adeoque Tibi me obstrictum meminerim. Si plagiarium ejusdem exemplar commoda occasione venire possit ad amicum Lipsiensem, unde transmitteretur ad me, forte vel mihi vel amicis satisfaceres. Vale et sub coelo peregrino favorem minus peregrinum experire. Zitt. e Gymn. d. 22. Nov. 1687.
Transmittit excerpta inserenda Actis Eruditorum. De Genealogiis Nobilium Bohemicorum.
Vir plurimum Reverende et Nobissime, Fautor Honoratissme.
MItto excerpta Balbiniana: non ut digna videantur Actis vestris: nam post
Inter alia nunciat sibi conditiones oblatas Zittavia abeundi.
Reverende Domine, Fautor honoratissime.
FAcilem invenio excusationem, quoties in scribendo me habes tardiorem; nostri enim aut ad vos non abierunt, aut, me inscio, tamen sunt profecti. Et jam expectabant Actorum aliqui Menses, ut videre Te possent. Num Tibi probetur judicium de Miscellaneorum Tuorum parte Genealogica, quod a me scriptum Mensi Januario insertum est, scire velim. Accedit etiam Mensis November, quem, ut auguror, jam a Menckenio missum ad Te perferendum curavi. Sin ita res se habet, satius esse credamus, exemplar bis accipere, quam foliis carere. Neque volui remittere ad Menckenium, qui forte magis doleret, objici errorem, quam deprehendi in exemplaribus defectum. Quid de familia Neseniana conceperim, vides in gratulatione nuptiali. Forte placebunt versus actioni Musicae accommodati. Certe operam dedi, ut, diligentem in scribendo me fuisse, lectores intelligerent Nuper honesta conditione, parum aberat, quin avellerer a mea Zittavia. Pensatis tamen
Commendat Johannem Jacobum, Jachesium Rectorem Gymnasii Regii Stockholmiensis
REspondere ad meas non potuisti, negotiator enim, qui meas, ut spero, exhibuit, ita celebrare solet sacra in aede Mercurii, ut invisere vix queat S. Clementem. Sed nunc alteras accipies, quae nullam simul offerunt respondendi occasionem. Vir enim Clarissimus D. M. Joh. Jacobus Jachesius, Gymnasii Regii apud Stockholmienses Rector, quatuor nobilissimos Studiosos per Germaniam ducere jussus spectandae Pragae trahitur desiderio, ac, cum intellexisset, nostro amore nihil esse sincerius, id postulavit amicitiae specimen, ut Tibi commendatus praesens experiretur, quam vera memorassent, qui notitiam Balbino-Weisianam depraedicare fuissent soliti. Jam Suecorum
De itinere, quod Lipsiam meditabatur.
Vir plurimum Reverende et Nobilissime, Domine et Fautor Honoratissime.
ITa semper delectari soles hominibus, qui plura Tibi debeant, quam rependi pro virium modulo possit. Rumor est, venturum me ad Amicos Lipsienses: inde satis erat, invitari me ad colloquium. Sed offers hospitium, et omnem simul benignitatem, quae sub uno hospitii nomine comprehenditur. Scis quid cogitaverim lectis Tuis literis? Et placebat conditio, et, ne quid dissimulem, displicebat. Placebat, quod pulchrum foret spectaculum, ita consentire populares, ut Zittaviensis diverteret apud Zittaviensem: quin et honorificum mihi videbatur futurum, si tenuitatem meam ipsa hospitis praestantia commendaret. Interim displicebat quoque, sive spectarem meipsum, qui similibus certe beneficiis respondere non possum; sive oculis meis obversaretur indoles Tua, qui, quoties demereri vis alios, libenter inclinas ad excessum. At enim vero, si liberum Tibi fuit rogare, ne Tuas ego praeterirem aedes: liberum mihi fuerit vicissim rogare, velis cavere, ne, quod mihi gratissimum est futurum, aliqua Tua fiat molestia:
De Jachesio: de nimia cultura latinae linguae.
Fautor et Amice Desideratissime
DE Jachesio, quem Tibi debeo amicum, amo Te. Placuit Viri tum Eruditio, tum grata modestia. Quamobrem, ut omnibus modis meam experiretur voluntatem, effeci: nam in multis mihi deesse facultatem, libenter confiteor. Equidem in nonnullis inclinare videbatur ad eruditionem, quae, ut hodierni Politici judicant, splendidiorest, quam utilior; dum nimia trahitur Latinitatis admiratione, ac in istis Scriptoribus singularem reperiri sapientiam credit. Quin et ubi molitur varii generis Locos Communes, id egisse tandem intelliget, quod optari potius debet, quam sperari. Talia tamen, tantum abest, ut allegri queant in ipsius contemptum, ut potius varium bene merendi studium, quo trahitur, encomio dignissimum sit. In eo quoque fuit mihi gratissimus, quod sincerum Tui amorem testatur, nec sine gratiosa laudis praefatione de rebus Tuis loqui sustinet. Dedi operam, ut Balbino commendatus Pragenses simul notitias depraedicare possit: etsi nondum rescivi, quam felicia fuerint ejus sive jejunia, sive Paschalia. Caeterum constitui his nundinis,
De editione Politicae. De Epistola Anti-Pufendorfiana. De Censura Librorum.
Vir Praeclarissime Fautor Dilectissime.
EXcusari facile potest, cum in scribendo sim tardior, etiam apud eos, quorum alioqui conversatio est gratissima. Quid enim est, quod a nobis expectari possit, qui vivimus in hoc Bohemiae h. e. in religionis et bonarum literarum termino. Sed quoties illi tacent, qui versantur in luce academica, et semper in promtu habent, quod communicare queant rerum politicarum Studiosis, non apparet, quod excusationis argumentum tuto possit adhiberi. Interim in eo satisfacere conatus es amicitiae, quod nonnulas subinde disputationes Symboli velut loco transmitteres, quae vicem epistolae praestarent. In quo Tuam quidem laudo benignitatem, Deum precatus, velit fortunam indulgere Tuis studiis commodam, honestisque laboribus foecundam, Ego nunc
Epistola Anti Pufendorfiana, ut videri vult, ad Wildschuzium, dici non potest, quantum mihi risum excusserit. Sed utinam ejusmodi nugis non esset opus. Tschirnhausius in Actis Otiosorum invenit adversarium, quem forte non expectavit, et a quo Virum Nobiliss. liberari velim. Ast eo nunc perventum est, ut nec loqui nec tacere gloriosum sit. Miror seculi fortunam. Dum enim libris omnia sunt plena, dispiciendum est de censoribus, qui nimiam scribendi libidinem censoria sua virgula compescant. Sed quorsum prolabor? Scribo aliquid, ne nihil scripsisse videar. Vale. Zitt. 6. Aug. 1688.
De Politica germanico idiomate elaboranda. De privata filii informatione. De Consilio methodum studiorum concernente.
Reverende Domine, Fautor honoratissime.
SIc urgeor occupationibus, ut nescienti vel mensis elabatur, antequam ad Te scribi possit. Institutiones Oratoriae jam
Curiosam properabo Politicam, quae Lingua Germanica proponat, 1. quid sciendum de natura Reip. 2. quid de rerump. Speciebus. 3. quid de Doctrina Statistica doceri queat in Scholis? Utinam superesset otium. Animus enim est in gratiam filii concipere Compendium Logicum et Oratorium. Id enim sicubi discedat a communi Doctorum consuetudine, quid aliorum interest, quomodo proficere ego privatim cupiam filium, qui meo solius damno seduceretur. Sub finem Octobris Consul noster celebrabit nuptias, quibus affore creditur Menkenius Lipsiensis, quae felicitas, si nostrae contigerit Zittaviae, facile conjicies, caeteris condimentis adjectum iri suavissimam Tui mentionem. Quid de actu Oratorio propediem exhibendo conceperim, Typographus nondum reddidit. Enarravi brevibus oratiunculis, quid Claudius Fleurus Principum Contiorum olim informator in Gallia de selectu et methodo studiorum sua lingua proposuerit. Is enim quoque non leges dictare, sed verisimilia scribere visus est: tanto quidem mihi gratior, quod in judicando plerumque accedit ad opiniones meas. Sed ista videbis imposterum. Faxit DEUS ut valeas, et a me volente, si non sermonem, saepe tamen literas excipere possis. Tuissi Zitt. 9. Sept. 1688
Responsio ad relationem de morte Balbini.
Vir Clarissime, Fautor honoratissime.
ET si contingere nihil poterat acerbius iis literis, quae mortem amici, multis nominibus conjunctissimi, referrent: singularem tamen veneror gratiam Tuam, quod, quo loco starent res Pragenses, nescire me noluisti. Vixit equidem Vir optimus in eo mortis confinio, ut alterum pedem malo apoplectico affectum quatuor abhinc annis habere videretur in sepulchro. Unde prorsus inexpectatum ego casum non exaudio. Interim qui semper ita valebat ingenio, ut libris adhuc ordinandis sufficeret, dum longiori vita judicabatur dignus, spem quoque provocabat nostram, vivere posse diutius, qui multorum sive fructui sive delicio tam diu vixisset. Amisit vestra Societas Virum gratiose facundum, solide doctum, circumspecte diligentem, qui nihil suscepit, cujus numeros, multis applaudentibus, non impleret. Ac in eo mihi quidem gratulor, dari a me operam nonnullam potuisse, ut inter nos Viris eruditissimis innotesceret, suique mentionem saepius iteratam in Actis Eruditorum Lipsiesibus inveniret. Sancta ejus semper a me servabitur memoria, nec animo patiar excidere singularem
ut Reverendiss. Dno. Rectori Vestro decenter me commendes, rogo, cujus tanta fuit benignitas, ut per Te desiderio et amori meo satisfacere voluerit. Tuam quod offers amicitiam, vel ideo pretiosam, quia Balbinum habuisse Te scribis contubernalem: ambabus id quidem manibus arripitur, ac intelliges, si vel maxime defuerit occasio demerendi, non tamen in amicis observandis aut depraedicandis a me negligi quicquam. Inprimis si Actorum Lipsiensium menses, quorum alioqui geminum exemplar meus Balbinus accepit, mitti velitis imposterum, ut brevibus lineis, cui inscribi fasciculus debeat, me reddatis certiorem, rogo. Vale, et ex voto meo, h. e. quam felicissime vive. Zitt II. Dec. 1688.
Relatio de nonnullis Scriptis Weisianis. Judicium de Logica.
Cognate et Fautor honoratissime.
ACcepi Tuas, vario quidem nomine mihi gratissimas. Quis autem intermissorum hactenus commerciorum argui debeat,
Oratorias meas Institutiones, quas, etsi videre potuisti per Bibliopolas, malo tamen a Te meo nomine possideri. Jam in eo futurus eram, ut ederentur curiosa mea Politica, nisi Gallorum et Anglorum status perquam turbulentus specialem disciplinae partem variis adhuc dubiis involveret. Ac dum iste libellus moram nectit, simul ad futuras nundinas remisi curiosa meletemata de Epistolis Lingua Germanica concipiendis: quae, ut spero, magnam eloquentiae universae partem complectentur. Disputatio mea Politica de Latina Lingua, quantum intersit Reip. Linguam hanc tractari, nondum excessit e Typographia. Sed scire vis, quid sentiam de quaestionibus Logicis? tanti non videtur Scharfius, ut eruditam alterius operam exhauriat. Cur enim Tuo nomine scribere non maluisti, quae tum in ordine, tum in rebus vel omittendis vel proponendis libertatem servassent? Interim, ubi ad aliorum arbitrium Tua composuisti, non ingratum fuerit legere, quid ego, Disciplinae
Deinde, quid in parte posteriori sis propositurus, etsi judicare non possum; tamen, si communem Logicorum methodum perpendo, nobilissimam partem omitti passim video. Nam ae methodo, de Interpretatione, de disputandi artificio, h. e. de ipsa habitus
Petrus sedet, Petrus stat, Petrus dormit. Unde Jesuita Pragensis Vitus Scheferus, amicus meus literis et colloquiis probatus, per jocum aliquando vulgavit Orationem, cujus titulus: Embamma super caput Petri: ostendebat autem, quibus modis apud Philosophos repeteretur unicum hoc Petri nomen. Et cur Ramistae dimidiam Eruditorum partem h. e. JCtos traxerunt in suas partes, ut vel ex professo vel tamen ipsa re Logicas suas juridicas ad illius magistiri nutum componant, nisi quod exemplis tum speciosis, tum publica simul utilitate
Plura scriberem: quippe cum amicis garrire jucundum est. Sed ne festinandi quidem datur copia, sic concatenati subinde labores interpellant. Agnosces tamen ex iis animum et sincerum et Tuis successibus impense cupientem. In exemplari transmisso defecit Litera R. sed superfluae sunt S. et U. quas remitto. Caeterum precor DEUM, ut ex voto vivas, tribusque filiis quartum non adjici modo, sed ad omnem virtutem provehi videas. Curtius, Frater, Mollerus et reliqui salutem reddunt. Zitt. 1689. Prid. Cal. Mart. Vale.
Judicium de disputatione, quam de latina lingua conscripserat. De Decade Lipsiae publicata, in qua judicia de eruditis lata fuerunt.
Vir Praeclarissime, Fautor honoratissime.
TAbellarius vester, vel quocunque demum nomine designandus est, occupatissimum me in venit. Neque tamen sine literis videbatur dimittendus; tum ut scires, bene nos valere, tum ut persuasum haberes,
veritatem exponi a viris, si non eruditione, experientia interim qualicunque munitis. Paschius Stargardensis nuper ad me misit quaestiones extemporales in Scharfium, ubi nonnullos videtur ad pugnam provocare, quos tamen vereor ut dicto habiturus audientes. Nihil ipsi responsum a me fuit aliud, quam placuisse mihi semper methodum irenicam, quae in philosophicis, praesertim in instrumentalibus, singula aut excusaret, vel interpretatione commodiore molliret, prae polemica, quae nodum quaereret in scirpo. Inde videret is, quo modo defendat opiniones, Jenensibus, Lipsiensibus, ipsis Wittebergensibus oppositas, et in re quidem ludicra, quam nescire satius interdum est, quam inquirere, ne dicam profiteri. Decadem adversus nonnullos Scriptores apud vos prodiisse fama fuit: etsi ad Jenenses alii referre voluerunt initia. Sicut Decadis alteram defensionem aliqui tribuere voluerunt Professori
Rationem methodi in informatione observatae reddit. De Rhegenii scriptis Logicis. De Logica Claubergiana.
Vir maxime Reverende ac Nobilissme, Patrone ac Praeceptor honoratissime
ACcepi benegnissimas Tuas lireras, quo tempore caetus meus ad sacra confessionis erat deducendus: quamobrem intelliges quam facillime, cur eadem occasione responderi a me non potuerit. Et agnosco quidem singularem Tuam benignitatem, qui pretiosam inserviendi occasionem mihi demonstras. Unde enim magis elucescat sincerum animi judicium, quam si quis filiorum curam alteri velit commissam. Utinam vero satisfacere singulorum expectationi queat
Hubnerus; Is enim privatae et domesticae informationis hactenus administer et testis, mearumque regularum maxime conscius loqui plura et respondere commodius poterit, quam scribendo praestari queat. Hos autem in studiis fecit progressus, ut aliis informandis aliquid valere vidatur. Cur tamen nulla ipsum adigat necessitas, ut libertatem suam subito vendat, antequam suis ipse studiis consuluerit, meo consilio sibi vivet, donec meliora polliceri Patronis possit. Interim, ut eum habere digneris commendatum, successumque non vulgarem de ipsis ingenio promittas, rogo.
De Libris non omnino aliena consuluit. Dn. M. Edelmannus. Etsi quantulacunque informandi experientia cognitum est, conducere
Hutterum ab antecessoribus acceptum huc usque retineo, si vel maxime non sim ignarus, ad alios deinde Auctores adduci juventutem Academicam. Nam id ago potissimum, ut non tam inserviant Huttero, quam articulorum vim et ordinem ubique profuturum et facile, et brevi tempore assequantur. Muretus jam legitur; sed cum singulorum ingenia non sint Muretiana, transilire nonnunquam soleo ad alios, ad Curtium, Plinium, in epistolis ad Ciceronem, in historicis ad Caesarem, imo, si quibus consultum videatur ad Senecam vel Barclajum. Sicut in Poeticis lectionibus nullus fere Poeta est, cujus aliqua specimina non examinem: Ut nimirum quodlibet ingenium inveniat pabulum suo temperamento commodum, ac postea pria vtis studiis persequi queat alteriora. Nos enim non instillamus vel infundimus eruditionem, sed qua via commode pervenire ad eruditionem possit industrius juvenis, fideliter monemus. Ethica et Politica, quoniam ea necessaria videntur solidioribus eloquentiae fundamentis, non tam ex aliorum libris,
futuris annis, vel superiori disciplina, cui consecrandus tandem est auditor, vel indignum, vel tamen istis inutile. Quamobrem praecipuo loco habetur studium epistolicum, cujus quidem insigni utilitate permotus optimas horas consecrare his exercitiis, felici multorum successu constitui. Reliqua referet Hubnerus, qui, quantum subvenire soleam futuris quoque concionatoribus, vel futuris Politicis, exponet. Caeterum facere non possum, quin aliqua interrogem de Rhegenio, Sociniano rebaptizato, qui Logicam Cartesianam Lipsiae excusam edidit, majori, ut videtur, Philosophorum injuria, qui venenum Cartesianum duxerunt fugiendum, quam Thomasii, cujus refutationem suscepit. Inscripserat meo nomini quoque non ita pridem Physicam Claubergianam: quae tamen res adeo parum mihi placuit, ut ne per literas quidem habiti scilicet honoris agerem gratias Id. quantum auguror, aegre tulit, meamque Disputationem de Logica Nobilium respondente Grunwaldio habitam perstringere est aggressus; quod dixeram, Cartesianos esse nimios in per quirenda Propositionum veritate. Quasi vero meum hoc sit, quod ab universa Peripateticorum schola creditur. Sed obscuros homines contemtu vindicare
Claubergius, dum Logicam fecit Geneticam et Analyticam, nihil aliud praestat, quam ut obscurioribus terminis exhibeat, quod in parte Practica Logicae meae simplicius fuit propositum. Exhorrui autem ad impia doginata, quae habet, Cap. XII. cum agit de modo, quo perceptiones intellectus nostri et determationes Voluntatis regere debeamus, Nam §. 23. inquit: Quamvis in multis falli possimus, et quod secuti simus possit esse malum, nihilominus certi sumus nos officio nostro satisfecisse, et tunc omnino contenti esse debemus, et porro §. 26. Quamvis id, quod fecimus, possit esse materialiter malum, scimus tamen, nos officium nostrum facere, et actum virtutis producere, quando omnem diligentiam possibilem adhibuimus ad id bene cognoscendum. Egregiam philosophiam, qua Galliae Rex reformationem suam, incendia, direptiones et caedes excusare et ipsis annumerare virtutibus queat. Omultum nos feliciores, qui non id agimus, ut veritatem inveniamus, sed ut Veritatibus, quas Theologia et Jurisprudentia habet clarissimas, recte, Christiane, civiliter utamur. Sed quorsum me abripit garriendi impetus? Meliori certe argumento testari poteram, quam essem certus Tuae benignitatis, quam si considerem, fore, ut nugas meas
JUSTUS salutem reddit, mecumque nobilissimo Capiti Tuo sanitatem, vigorem, successum ac felicitatem apprecatur. Vale et favere perge. Zittaviae. Pridie festum Paschatos 1689.
De ignorantia Clericorum. De eruditione curiosa. De Ephemeridibus eruditorum.
Vir Praeclarissime, Fautor et Amice honoratissme.
MItto residua Disputationis folia, quae si placuerit, ostendes, placere informationem vitae potius quam Scholae utilem. Jesuita Pragensis, qui jam successit in locum defuncti Balbini, Disputationem probabat quidem, sic tamen, ut rogaret, nollem ea credere, quae de Clericorum ignorantia et avaritia passim jactarentur, in quibus forte sequerer Scriptores nostrae religionis. Sed si ostendero, Centum gravamina superiori seculo concepta fuisse a Statibus maxime Catholicis; Si adjecero, quid Galli et Hispani de corrigendis Clericorum moribus saepe monuerint in Concilio Tridentino: excusatos ad minimum habebit Scriptores nostros.
Quod de fato hodiernae eruditionis sive
timere se unius libri lectorem, quod is certis vel principiis vel Hypothesibus firmatus, vagam et dubiam aliorum lectionem confundere quam facillime posset: id utinam versaretur ante Studiosorum oculos, quoties desultorio legendorum mensium labore defunguntur. Caeterum, quia temporibus obsequendum est, ea mihi probatur mediocritas, quae solidam eruditionem primario sectatur; Sed ornamenti tamen loco curiosis lectionibus indulgeat, ne in coetu nihil sapere videatur. Qui superciliosum Paedantem exagitat, jam a me visus est. Sed, si quid judicare possum, ita non ferit Thomasium, ut ad refutandi necessitatem iste sit adductus. Imprimis quaestio de causa Majestatis immediata tantis quidem involuta dubiis est, ut malim omitti terminum hunc Philosophicum, et ea statui de origine Majestatis, quae expresse habentur in Sacris Literis. Primo enim, quomodo DEUS immediate Majestatem contulit Principi Auriaco? quomodo superioribus lustris Majestatem contulit Cromvvello, qui, si vel maxime dici posset invasor vel usurpator, sic tamen gerebat potestatem, ut civis eidem resistens peccaret contra conscientiam: plane ut Christus non repudiabat Tiberium, qui
bona uxor etiam venire dicitur a Domino: Sed, si excipiam Evam, nalla venit immediate. Plura scribere non licet in Quaestione, quae forte excedit meas oleas. Tibi autem DEUS expectationem secundet, precor. Zittaviae ipso Natali meo 1689.
De ejus opere in detegendis Anonymis occupato. Judicium de usu et ratione excerptorum.
Vir Nobilissime, Fautor honoratissime.
DUM Zitta via me recepit, ea literarum commercia, quibus florebam apud Weissenfelsenses, et apud alios, et apud Te, nimium fuerunt intercepta. Sic enim se habet rerum mearum status, ut cum domestica semper obstrepant negotia, quantum mihi conveniat cum Exteris, vel cogitari, vel
Nobiliss Bailletus, qui, quod ipse per Adversarios nimium potentes praestare non audet, Exteri manugaudebit in publicum prodire. Mihi satis erit, cum in theatro sustinere personam
quid praestare possim in detegendis anonymis, ut ipse potius in eruditorum numero sensim futurus esse videar anonymus.
In excerpendi negotio satis eram sedulus, cum Weissenfelsa vel juvenilem magis vigorem, vel otium aliquanto commodius indulgeret. Quae autem mihi tum placeret ratio, breviter expositum est in Manuductione ad Locos Communes, quam Ideae Statisticae subjeceram, seu ut clarius loquar, Summae Politicae Sebast. Caes. de Meneses Anno 1676. editae.
Sequebar in Politicis ordinem ipsius disciplinae: sic etiam futuris Concionatoribus auctor eram, ut, si qua colligere vellent ad Theologiam Moralem spectantia, Tabulam, ut loquor, dirigentem, ac indicem primarium non peterent, nisi ex ipso Theologiae Moralis Systemate. Ita qui manum admovere vellent explicandis Scripturae textibus,
Consultum vix est juvenes ad ejusmodi labores admitti, quorum praecipua vis in judicio, quin et in Historiae eruditae seu Philosophicae apparatu sita est. Nec differri etiam talia debent ad annos nimium provectiores, ubi functionis moles terendis per otium scriptis vix sufficit. Inde nisi juvenis Magistrum nanciscatur usque adeo sedulum, ut, ipso manuducente, Locos ordinare, et excerptorum initia facere queat, nihil obtinebit aliud, quam ut, crescente judicii maturitate, laboris accurate minus inchoati pudeat.
Deinde qui excerpendi sedulitatem extendere velit ad omnem eruditionem, nisi multorum sive sodalium sive collegarum nitatur subsidio, rem tentabit in idea magis quam in praxi laudabilem. Ut adeo, quam quis facultatem secuturus est, ad eandem excerptis suis illustrandam se convertere debeat.
Ea vero mihi semper placuerunt excerpta, non quae Auctorum verba referrent exscripta,
Neque negligendus est ipse Locorum Communium finis. Aliqui multa colligunt, ut variis exemplis, testimoniis, allusionibus et parergis exornare scripta sua possint: qui tamen, etsi aliquando merentur admirationem eruditae curiositatis, certe nonnulla saepe admiscent, Lectoribus solidae rerum cognitioni deditis molesta. Limnaeum ut minori habeamus pretio, quid effecit, nisi quod plura videret in excerptis, quam digerere posset judicio? Alii vicissim ut, praeter externam Polymathias pompam, eruditionis fundamenta colligant ex omnibus, dispiciunt: qui tamen, si libris nimium multis diversoque principio scriptis inhaereant, dubitandi potius facultatem, quam genuinam scientiae gloriam videntur assecuti. Et semper
Timeo unius Libri Lectorem, ut enim nusquam est, qui ubique est, sic nullum rite assecutus est, qui singulis diebus provolaverit ab uno ad alium.
Vide, Vir Nobilissime, quantum me abripiat garriendi jucunditas, postquam ad Amicum de studio mihi satis amico scribi nonnulla debuerunt. Quod autem ita scribo, ut videar quibusdam auctor esse, ne nimium incumbant excerptis: id mea me docuit functio, quae formandis quidem ingeniis est destinata, sic tamen, ut, cum mediocres potissimum animos exhibeat mediocribus laboribus vix intentos, suadere vel excolere minus queam, quae vix pertinent ad centesimum. Crede mihi, ipsa haec necessitasme impulit, ut, qui experiendo cognoverim, quantum juvenibus ad Oratoriam manuducendis conducant Tituli, quos voco, Oratorii, tamen plerisque nihil commendem, nisi nuda et confusa quidem miscellanea, quae exiguis foliis comprehensa perlegere et perlustrare facile possint, cum in Orationibus concinnandis arguta vel concinna quaeritur allusio. Quin etiam ideo nunc placere magis incipit stylus Orationum sontentiosus, quod is non tam dependet ab elegantiis aliorum scriptorum velut extraneis quam a divitiis propriis, et a realibus ex ipsa argumenti natura petitis.
Sed forte, qui excerpendi Tuam methodum ingeniis nobilioribus consecratam esse cupis, ut pauciores habiturus es, qui studium assequantur, ita Tibi devinxeris praestantiores, a quorum splendore metiri solemus seculi gloriam. Quos ut Tu semper habeas admiratores, semper agnoscas pro clarissimis in Rempubl. literariam meritis gratissimos, etiam atque etiam exopto.
Adjeci Dissertationem de Latina Lingua, cujus principia si examinaveris, facile cognosces, cur nimia discentium copia multos eo deducat, ut a Statu ideali ad possibilem digredi non dubitent. Et est vero Politicorum spectare, non quid sperari debeat, sed quid exspectari possit. Caeterum otiati visus sum, qui nihil hactenus libellorum edidi, postquam evolaverunt Institutiones Oratoriae. Sed habeo tamen, quae maturitatem et experientiam ulteriorem exspectant: hoc praesertim seculo, quo scribere quam exquisitissime videntur, qui scriptis reliquorum insultant. Si quid edere fuerit animus, ordo tanget vel Politicam Generalem et Specialem, nova methodo verbisque Germanicis conceptam; vel Manuductionem adscribendas Epistolas: qua non solum artificia persequor Cancellariis et Politicorum amanuensibus commoda, sed etiam laborioso elocutionis specimine demonstro, quantum
elegantia Epistolarum Latinarum et Germanicarum. Interim si vel maxime talia festinari non debeant, certe semper invenio, quod tempus mihi surripiat. Tibi autem, quem nunc iterum experior amicissimum, ut constet valetudo, gratia, successius, precor. Vale et ama Tuum W. Zittaviae raptim e Gymuasio d. 23. Jul. 1689.
Transmittit carmina nuptialia.
Vir maxime Reverende et Nobilissime, Patrone et Paeceptor honor atissime.
GRatulor Tibi de binis nuptiis uno quidem tempore concurrentibus: sed et mihi graculor, qui jubeor adesse vel corpore, vel carmine. Sed dum mihi gratulor, ipse video intercipi gratulationis effectum. Cur enim ea felicitas mihi non faveat, quae duobus abhinc annis Lipsiam concedebat, multae jam sunt causae. Cur ipsius carminis conscriptio non suscipiatur, in promptu est ratio, quam Tibi fore probatissimam, non despero. Dilectissimi enim filii ad me perferebant carmen Dn. Gunthero, quem solum credebant fore sponsum, in ipsis nuptiis offerendum. Ego non improbabam pietatis specimen: ratus tamen palato Lipsiensium
Ignosce autem Patrone, talia me scribere, cum agendum de nuptiis. Sed, quemadmodum languido corpore, non statim dejicitur animus: ita non patior minui qualemcunque meam propensionem. Repleat DEUS vota, quae resonabunt ad d. 6. Maji, quo praeterlapso agricolae credunt, timeri nihil posse de pruinis et frigoribus nocturnis: ut omnia per calorem coelitus infusum sint foecunda et secura. Tu vero ut praecipuum gaudii fructum ad Te quoque sentias redundare, per DEUM, Tuis rebus semper benignum, precor. Vale. Zittaviae e Gymnasio d. 10. Maji S. N. 1690.
Solatium contra iniqua malevolorum judicia.
Vir Nobilissime, Fautor, Vicine et Affinis honoratissime.
SUnt qui me contemnant, qui novitatem et vetustatem objiciant, qui principia mea scholis periculosa dictitent: At enimvero, sicut me parum movent elogia passim in nomen meum effusa, pari modo, quicquid occultius dicitur, ab eo dictum credo, qui laetitiae meae non habeat arbitrium. Vivimus in Schola: quot habemus auditores, tot actionum habemus aut habituri sumus censores:
De genio praesentis Seculi. De Caspare Sagitario nova.
Vir Nobilissime, Fautor Honoratissime.
SPero Te jam accepisse meas, quibus ad ea respondi, quae Magnif. Waltheri nomine scripseras. Sophistam Stargar diensem vindicare durius nemo potest, quam contemptu et taciturnitate, nec aliter sentire Exc.
Donatum Vestrum credo. Scribebat mihi, scire se, quantos passim crabrones excitasset: interim magno suo gaudio expectari adversariorum praelia. Ast elapsa sunt secula, quibus gaudebatur de nugis Sophistarum: et in hac literarum luce, qui logos vendere plantinos h. e. sapere velit ontologice, noologice, gnostologice, pene dixerim spermatologice, vereor, ne sine gloria militaturus sit in suis tenebris. E Poeticis variam peti posse materiam vel a Disputantibus, nemo dubitat. Potiora tamen dabunt studia sublimiora, quibus ut feliciter immergaris, seu, ut rectiusloquar, e quorum tractatione tandem felicius emergas, etiam atque etiam precor.
Scriptum Confratris, non quidem cordato Theologo, sed forte Mayero dignum est. Utinam utrinque sileretur. Nunc audio, Sagittarium Jenensem, Johannis Eliae mei susceptorem, aperte profiteri Pietistarum partes. Malim contineri intra cancellos historicos, in quibus ob variam scribendi virtutem et dexteritatem satis inclaruit. Horas succisivas mihi jam surripiunt Meditationes in Poesin vernaculam: utinam melius se haberent oculi, quos duabus abhinc septimanis vario tentavi collyrio, et nunc demum scribendis literis operam non adeo morosam pollicentur. Quod reliquum est, ut exequiarum nupera jactura vel e Tuo thalamo
De Opusculo Chronologico. De Tschirnhausio.
Excellentissime Domine.
TArdius accedunt Menses Lipsienses, ipsa quidem culpa Lipsiensium: nullo tamen damno, quod per absentiam Perillustris Excellentiae Tuae parum interfuisset, quam cito mitterentur. Non displicuisse Chronologiam meam, ita gratulor, ut augurer tamen, quod Balbini mei proverbium erat, lecta nonnulla fuisse cum amoris praejudicio. Curiosas meditationes de carminibus Germanicis nunc absolvi quidem, ut vendi Lipsiae possint: sed quia Titulus nondum est in mea potestate, Patronis et Amicis librum adhuc debeo. Dedicatio spectat Illustrem Tschirnhausium, quem in Aula Viennensi nuper audio magnos meruisse honores, quod curiosa sua inventa non commendari saltem et probari, sed splendidis quoque muneribus honorari videret ab
De occupationibus Poeticis. Controversiae Theologicae.
Vir Nobilissime, Fautor honoratissime.
DUbitare non potes, quin gratissimae mihi fuerint literae Tuae. Licet enim ab amicis Lipsiensibus jam audivissem, quantum Tuis successibus saveret fortuna: jucundum tamen erat Tuis verbis me reddi certiorem. Mihi certegratulor, qui velut primi ordinis homines ex auditorio meo prodiisse gaudeo. Sic enim video, non defuturos, qui meam adversus invidos aut malevolos causam et agere velint et agere possint. Tibi autem gratulor, non modo, quod vocatus ad sublimiora laboris cursum habiturus es, ut splendidiorem, ita multis modis utiliorem; sed eo magis, quod professionis Poeticae molestias superare spatio tam exiguo licuit. Si enim expertus apud expertum reticere nihil debet, vix credo miseriores excogitari labores posse, quam quibus Poeta distringitur. Non alitur, ut doctiores reddat Studiosos: quis enim sic insaniat,
si nunc ego jubear ad similem prodire functionem malim omnes universim ejurare libros et ad opera delabi manuaria, quam in hoc inutilis industriae martyrio sive pistrino desudare. Et hoc est, quod Tibi prae caeteris gratulor. Scis, quid non ita pridem, vivente adhuc B. Walthero, fuerim ominatus, fore, ut non admodum diu pudere possit versuum nimis curiose compilatorum. Respondit eventus, magna mea quidem ominantis laetitia. Faxit DEUS, ut qui nuper Decanus Magistros habuisti jam suis functionibus maturos, aeque maturos aut accipias aut dimittas auditores.
Unicum est, quod mea simplicitate rogare Te velim. Variis saepe laboravit odiis Witteberga vestra, quod Theologiam, quam Lutherus dixit rixosam, aliqui colerent vel ad excessum. Et fallor? an abusus hic passim Pietistis favorem aliquem conciliavit. Ut igitur Tibi placeant solidiora, concordiae christianae
faventiora, alliciendis sensim animis commodiora, vitandis denique Schismatum speciebus salubriora, etsi Tua sponte facturus es, vehementer rogo. Habes Patronum STRYCKIUM, cui humillime per Te commendari denuo velim, qui pro Sapientia sua nihil suadebit, nisi quod confirmando Splendidissimae Vestrae Academiae favori sit convenientissimum. DEUS autem, cujus nomen gerit etiam Professio Tua, faciat, ne quid agatur minus divinum, aut divinae gloriae minus aptum! Vale et fave confidentissimo Amico Tuo. Zittae d. 16. Jul. 1692.
De Censore quodam inepto Scripti Weisiani.
Vir Nobilissime, Fautor honoratssime.
ADeo securus sum benignisimi Tui favoris, ut, nisi necessitas id flagitet, crebro et inutili epistolarum commercio vix admonendus videaris. Dum igitur nunc Tuis obstrepo negotiis, facile conjicies, accidisse nonnihil, in quo dependere cupiam a Tuo consilio.
Prodiit enim nuper morio quidam, (quippe Bacchanaliorum tempore mihi exhibitus)
eruditum meum Oratorem jocos spargere non dubitavit. Eum vero contemnere tanto gravius possim, quo justiorem meam causam is proprio
Interim, si quocunque modo scurra produci queat in lucem, ne impune videatur injurias evomuisse, multi forsitan, vel mei vel rei literariae causa, suam mihi gratiam non essent denegaturi.
Quae autem mihi sit injecta suspicio, vel, ut rectius loquar, suspicandi causa, videre poteris ex epistola, quam Tibi amico amicus communico.
Scribit enim homo ignotus, et, si titulum spectes, haud omnino contemnendus, si blanditias intueris, vel amici nomine dignus significat autem, schedam hanc infestam seu potius ludicram prodiisse Professore, si non approbante, consentiente tamen. Equidem nulla mihi cum Viro nobilissimo intercedit notitia, nisi quod Tibi, Domine amantissime, scio conjunctissimum, h. e. aliquo secundae vel tertiae affinitatis jure propinquum. Interim persuaderi vix possum, Professorem non humaniorum modo disciplinarum, sed juris etiam, cujus supremum honorem assecutus est, hanc Academiae suae labem esse probaturum, ut ex ejusdem typographia provolare possent nugae viris honestis et innocentibus
Vides, quo temeritatis interdum prolabantur amici, quos tot specimina reddiderunt securos. Scies tamen, quicquid mihi tribuitur, in hominem conferri, sin minus referendis officiis validum, memorem tamen et depraedicandis beneficiis paratissimum. Vale. Zittaviae e Gymnasio d. 14. Febr. 1693.
Nobilissime Amplissimeque Vir.
INdolui vehementer, cumredux ex vicina urbe literas Tuas legerem, amici causa ad
me perscriptas. Calumniatoris est, qui huic significavit, me censente et adprobante chartam prodiisse famosam. Pro fide consuetudinis honestae, quae jam totannis culta est inter nos, sincere Tibi historiam describam. Circa postremas nundinas, quo die, non amplius memini, Bilkius misit ad me horribile illud carmen, sed typis impressum. Restitui statim, nec retinere volui. Novi enim doctissimi Viri merita, et per haec alios quoque semper colui reverentius. Occasione data rogavi Bilkium, unde acceperit cacatam ejusmodi schedam? respondit, sese cum ignarissimis scire. Noctu repertam esse magno numero in vestibulo aedium suarum: prima autem sequentis diei luce adfuisse tres Studiosos, quos nec a vultu nec a nomine cognoverit unquam, et plura hujus chartae exempla a se desiderasse. Addebat: postea saepius in hunc illumve intuebar, aut saltim mecum agentes propius noscere studebam, an forte rediret quis exnumero trium: sed frustra huc usque fui. Ita vero se res, sicut in Pietisticis quibusdam prodidit. Ego neque opera mea, neque consensu probabo talia, quod norunt omnes, qui me adeunt censorem: quamvis hodie multa fiant, me prorsus inscio. Sic in funere Struviano quaedam sunt vulgata, quae tam simpliciter, non admisissem. Verum parum ista curantur, quia majore sustinentur praesidio, contra quos ex necessitate muneris
ago. Programmata quatuor Secretario Vinariensi tradidi, qui ea Rappolto cuidam exhibuit, sedut ad Te perferrentur. Vale, Summe Vir, et quantum poteris, nomen adjuncti significa. Nobilissimo Tuo Nomini fide at studio
Jenae d. 14. Febr. 1693.
devotus G. Schubart.
De subsidio oratorio ex Aristotebe. De fatis Studiorum singularibus.
Vir Maxime Reverende et Nobilissime.
DOleo, cum nuper ad Te scriberem, ab amanuense non relictum fuisse literarum exemplar. Sic enim, quid praecise scriptum fuerit conjicere non possum, nisi quod scio, virum sapientem esse debere quadratum, qui semper in eadem sententia constantissime permaneat. Fateor, genera causarum quic quam valere ad judicium Orationis politicum, ut discernere quin et invenire possimus argumenta singulis Thematibus debita: quamobrem non erravit Aristoteles informaturus, non pueros sed, quos stylo nostro dicimus academicos, si partem hujus disciplinae profundiorem nollet penicus dissimulare. Sed quo successu prima scholarum elementa,
curiosae meae epistolae, ut prudentiae Oratoriae fundamenta a caeteris probe distincta variis objectionibus medelam afferre debeant.
Reliqua, ut sincerum Tuum affectum arguunt, quo sincerius in sinum meum effundis cogitata Tua, nunc ut paucis a me pensiculentur, facile concedes.
Quae scribis de Aristotele: etsi quid de scopo textus a me dictum fuit, non memini; sane contemni non possunt in dispositione naturali. Cum tamen circumstantiae nobis injungant variandi necessitatem, cur scopum arripere minus principalem novumque subjectum substituere non liceat, non video. Incidit jocus. Cum apud nos exhiberetur in theatro Hiobus, oriebatur contentio, quis personam gereret maxime principalem? Num Hiobus, a quo Comoedia nomen accepisset, num Jehova, qui faepius e nubium machina cum Hiobo colloqueretur. Sane ad Hiobum referri poterant plurima et principalia praedicata. Neque tamen penitus errabat, qui DEum praetulisset. Sic in scopo texcuum principali cognoscendo saepe discimus,
Caererum ex Aristotelis lectione juvari Oratoriam posse dicis: equidem id nunquam facit Aristoteles, cum rectae rationi consentit, cujus dictamen eruditi repudiare non possunt, etiamsi ad eos fontes non accesserint.
Doles Linguaruma Te neglectam notitiam, quae pertineret ad profundiorem tractationem. Crede mihi, nemo est, qui juvenis aliqua non praetermiserit, et quae mallet didicisse. Quod si tamen his impedimentis animum et memoriam distringere libuerit, an eredis, Oratoriam, Logicam, Historiam adeo feliciter successisse? Factus Philolologus doleres ea neglecta, quae faciunt ad illustranda vel applicanda Philologorum inventa. DEUS igitur est, qui studiorum cursum dirigit, qui omnes omnia scire non vult, ut singuli suam praestare possint utilitatem. Nostrum nunc talentum dinumeratum est, cujus usuras si reddideris Ecclesiae vel Reipubl. salutares, quid Deus exiget amplius? Sed quorsum me abripiat familiarissima haec, et, nisi scriptura Te fallit, festinatissima colloquendi libertas, nunc demum intelliges. Forsan enim sciveris, tenebrionem quendam nomini meo nonnihil impingere voluisse. Jam justa mea causa, quin et eruditi orbis consensus
De Rhetorica Ecclesiastica.
Vir maxime Reverende, et Nobilissime.
FEstinantissimas meas, ut auguror, accepisti. Nam erat negotium, quod subitam Tuam dexteritatem deposcere videretur. Sic autem, quae de causarum generibus scripta fuerant, expedire non poteram. In eo vero vertebatur status, an ex principio Rhetorum, qui sua causarum genera
Laudo igitur Te, qui facillimam proponendi viam secutus de Subjectis et Praedicatis es sollicitus. Quo enim regulas habemus faciliores, eo propius accedere videmur ad DEUM rationis auctorem, qui quidem omnia reddere vult facillima, quae Satanas per suos ministros variis involvere studet difficultatibus. Neque me poenitet hujus artificii, qui saepius Articulorum Hutterianorum propria dicta revocavi ad sobriam hanc anatomiam. Interim magnum ego discrimen
De Praeceptis Oratoriis. de Prudentia epistolica. Ratio, cur nullis controversiis se immiscuerit Weisius.
Vir Praeclarissime, Fautor honoratissime.
ACcepi Tuas, ideo gratiores, quod chartas simul offerrent vario nomine charas et delicatas. Nam in ipsis funeribus spirare non desinit ingenii gratia. Quod scripta mea qualiacunque laudas, facile norunt, qui propius mecum fuerunt versati, non gloriae cupuditatem mihi fuisse propositam, quae quidem cadere solet in animos sublimiores; sed rudem aliquam inventionum materiam aliis tradere voluisse, quibus otium, ingenium, occasio, conversatio magis faverent. In
Quod genus dicendi Satyricum attinet, fortassis hac in parte quicquam, sin minus praestare, tentare tamen potuissem. Sed intra mediocritatem consistere vult licentia, maximam partem odiosa. Quo factum est, ut a me nullus impetrare potuerit, ut scripto polemico seu eristico nomen meum signare vel prostituere sustinuerim: nec spero nunc, annis ad senium vergentibus, ad juveniles has ineptias me rediturum: quicquid aliquando ludant aut vellicent malevoli, qui gloriam forte suam e certaminibus meis essent quaesituri.
Quid nunc
Nunciat funus matris.
Lusatus Lusato Salutem.
CUr enim haec formula minus plaoeat, Vir Nobilissime, postquam id, DEO sic volente, contigit; in quo ne per occupationes quidem excusari posset silentium meum. Nam eo nunc officio sum defunctus, quod annis abhinc non paucis mihi committere dignatus es. Extulimus optimam matrem, annis sua causa, honoribus Tui causa maturam; tempestate quidem adeo serena, quae vel nolentes ad prodeundum invitaret Utinam praesentior aliqua meditandi serenitas mihi fuisset relicta, cum effunderetur epicedium. Sane videbis a festinante conscriptos esse versiculos, quos nisi commendaret amoris sinceritas, nemo fortassis laudaret ab artificio, quod alioquin ab otiosis Carminum conditoribus ipse soleo requirere. Felix interim es, qui maternis precibus tam diu profecisti, quantum per mortalitatis
ire cubitum.
De nimia reverentia erga Antiquos Philosophos.
Vir Nobilissime, Fautor et Amice honoratissime.
QUam mihi destinare dignatus esde Philosophia Sectaria et Electiva Dissertationem, hac ipsa hora, qua rescribendi datur occasio, accepi: miratuis, pene dixerim indignatus, literas jam 13. April. scriptas ad oculos meos tarde nimis pervenisse. Tempus igitur vix concessum est ad perlustranda singulorum capitum contenta. Quae tamen, nisi me fallunt, et officium historici et politici mihi probant. Quantum enim in umbratilibus etiam Philologorum et Phiolosophorum studiis valeant arcana et monita politica, variis ego documentis cognovi: clarumque dedi specimen in Dissertatione Politica de Latina Lingua, sex quidem abhinc annis habita: cujus tamen exemplar Te fortasis nullum vidit, ut nunc, quia melioribus destituor, velut parallelon industriae Tuae, literis adjicere non dubitem. Nam Nucleus Ethicae nuperis nundinis Lipsiae vulgatus, cui subjectum fuit peculiare caput de compescendis Affectibus, nondum ad me perlatus est. Habebis tamen memorem debitorem, si quis perferendi monstraverit occasionem. De studiis Phliosophicis, si breviter exponi debet, quid sentiam plurimum nocuit ignava et superstitiosa antiquitatis veneratio, quae servilem prorsus me ditandi et disputandi
Literae, in quibus sententiam suam de Affectibus exponit.
DE Affectibus denuo sententiam exponere jubeor: nec abnuerim, adeo frigide nuper concepta fuisse mea dictantis verba, quo minus satisfacere potuerint legenti, pene dixerim, ut eorundem me nunc pudere debeat.
Caeterum non inepte res ipsa revocari potest ad quatuor Regulas: I. Cognosce Affectus, quam dixeris Oratoriam. 2. Cognosce Affectuum Objecta, quam dixeris Ethicam. 3. Cognosce Objectorum circumstantias sive bonas sive malas, quam apud Theologos referre queas ad Theologiam Didacticam 4. Fac ut auditores credant, te bonitatem, aut malitiam objecti cognovisse quae pertinet ad Theologiam Homileticam seu ut rectius loquimur, ad prudentiam concionatoriam.
Interim ne nihil adjecisse videar de Affectibus, tractationem habemus instrumentalem in Oratoriis, realem in disciplina morali, quae agit de Officio Concionatoris, adeoque de mediocritate movendorum Affectuum, ne quis ad excessum theatralem et Jesuiticam, vel ad defectum
Ante omnia vero sciendum, quam insigne sit discrimen inter affectus seu cupiditates, et inter ipsas affectuum operationes e g. Laetitia et Tristitia non sunt affectus, quorum causa multum desudare debent oratores, sed sunt motus, qui cupiditatem ultro consequuntur ostendamus avaro pecuniam, ultro gaudebit, ostendentem amabit, eripe nummos, jam aderit metus, dolor, odium etc. Inde Oratores explorandum esse dicunt, quibus quisque cupiditatibus teneatur, quid concupiscant senes aut juvenes, divites vel pauperes, nobiles vel plebeji etc. Sic senex non, gaudebit de convivio, cujus praecipuae deliciae consistunt in tripudiis, nec juvenes optabunt congressus, in quibus praeter seria colloquia nihil sperandum sit. Nec forte multum aberravit, a scopo Thomasius Halensis, qui observandum esse monet, quot uncias ambitionis, avaritiae, libidinis, ebriositatis aliarumque cupiditatum, quisque foveat in animo: sic enim argumenta semper in promptu fore, quibus vel captari gratia, vel odium excitari potest.
Et profecto, si quis Oratoriam intueatur communem, nihil agitur aliud, quam ut exploratis auditorum cupiditatibus operationes cupiditatum, quas dixi, vehementius excitentur. Si tamen campus placeat aliquanto latior, qualem ingredi debent rerum caelestium
Affectus autem praesentes non solum titillantur directe, cum avaro monstramus pecuniam, superbo dignitatem, luxurioso voluptates; sed etiam indirecte, cum in argumentis illustrantibus et amplificantibus ea potissimum adhibeamus, quae cupiditatibus auditorum conveniunt. Fecit hoc Christus, cujus quidem exempla futuris Concionatoribus esse debent commendatissima. Cum enim ipsi res esset cum hominibus, qui felicitatem aliquam collocarent in cibo et potu: parabolam adhibebat de coena vel de nuptiis: quicquid de splendida structura coelestis Hierosolymae passim dicitur, movet terrestrium palatiorum admiratores. Imo cum DEI et animae conjunctio non dissimilis esse dicitur intimae copulae, quam apud sponsam experitur sponsus, blanda quidem meditatio singulos abripere videtur, quos alioqui movere poterat vani amoris dulcedo. Cum autem
A priori, cum adductis argumentis objecti bonitatem vel malitiam probant: cujus generis aliqua specimina data fuerunt, cum aestate superiore peculiarem cursum de epstolis consolatoriis suscepissem, et argumenta, quibus excutere dolorem ac tristitiam solemus, revocarem ad duos fontes. I. Nosce Objectum: an adeo sit malum, an omnes reddat infelices, an ejus absentia vel praesentia nos reddat felicissimos, an alia bona non sint in promptu, an homines non dentur multum infeliciores, nobis tamen non tristiores? II. Noscete ipsum, quam sis inhabilis, vel ad hujus mali propulsationem, vel ad boni, cujus absentia te cruciat, fruitionem; quam sis nobilis, quippe ad bona meliora destinatus. Neque nunc difficile futurum est ad eosdem fontes reducere totum de Affectibus negotium.
A posteriori affectus instillantur vel removentur, si, quod ab aliis fieri volumus, ipsi faciamus, si, lacrymis, hilari vultu, gestibus, ad quemlibet affectum compositis, h. e. affectuum operationibus alios admoneamus, non solum, ut in operationibus externis nostri evadant similes; sed etiam operationum ipsas radices pectoribus inserant. Ita Christus etiam lacrymando, precando, suspirando, laetissimis
Talia vero qui cogitat, nihil deprehendet diversi ab iis, quae supra fuerunt proposita.
Qui enim affectum titillat vel lacessat praesentem, sequitur regulam primam: Cognosce Affectus.
Qui de Affectibus in priori corrigendis vel instillandis cogitat, regulam observat secundam et tertiam: Cognosce Objecta, cognosce eorundem circumstantias.
Qui Affectus aggreditur a posteriori, regulam spectat quartam: Fac, ut auditores credant, te moveri.
Plura scribere nec opus est, nec in his occupationibus fieri licet. Decies enim interpellatus, nisi velim interpellari vicies, scribendifinem facio, non ut lector ab hac scriptione discedat eruditior, sed ut promptissimi mei oblequii constet argumentum. Scriptio festinantissima legenti fortassis parum commoda, sit argumentum amicitiae nunquam in dubium vocatae. si talia legerit amicus, vel amoris sui praejudicio tum ipsos sententiarum, tum quoque literarum naevos quam libentissime videtur excusaturus.
De comparando Stylo.
NUnc demum intelligo, brevem fuisse conversationem nostram, quo plura succurrunt Tecum per occasionem adeo benignam communicanda. Gaudeo tamen vidisse, quem tot annis non nisi mentis Oculo licuit intueri Equidem satis tempestive pervenimus Budissam. Solus autem inde progressus Zittaviam Tecum loquebar, h. e. singula repetebam, quaecunque Tuis verbis insinuari meminissem.
Monebas aliqua de Periodis judicandis, quin et de curioso styli discrimine: quae tamen, si rem aestimes, ut mea docentis conditio se habet, non est, nisi theorerica. Primo enim sufficit, Periodos, accurate concipi, dummodo primi discentes ignorent, quibus vocabulis earum diversitatem exprimere voluerint Graeci: quod hoc seculo, praesertim inter tot auditores politicos nec sperari forte nec optari potest.
Deinde si spectes judicium de stylo, quem videlicet characterem habuerit Justinus, Salustius, Curtius etc. id curiosis quidem literatis commendari potest, parum tamen facit ad ipsa docentis Oratoriae fundamenta. Stylus enim ex Autorum lectione juvatur quidem,
juvenibus instillari Latinismos, h. e. genuinam phrasium, constructionum et connexiomum indolem; caetera vero cuivis ingenio committenda, sicubi, jam in academiis realium fumdamento jacto, realibus quae vocantur elegantiis studere discant. Sed ista dici potius et colloquendo explicari quam scribi debebant.
De Archi-Pietista dum cogito, quem nonnulli novum Lutherum aut Eliam fore opinantur, in mentem venit, quibus dotibus et actionibus inclaruerit Lutherus tantae reformationi manum injecturus. Lutherus stylo utebatur facili, brevi et perspicuo, quem adversarii quoque non saltim assequerentur, sed etiam imitandi causa legerent, bonas literas, imprimis Logicam et Oratoriam habebat
in pretio. Principiis nitebatur certis tam remotus a tergiversatione, quam constans in religione. Sectae suae socios non quaerebat, quin etiam, si quos ad se pervenisse cognosceret, eorum vitia nec tolerabat, nec improbantibus adversariis excusabat. Imminente vel suo, vel suorum Periculo Principum implorare, seu, ut nunc moris est, ambire gratiam suo munere credebat indignum. Foeminas vero callidis persuasionibus in partes trahere, et vulvarum aliquod regnum erigere, prorsus infra sui sexus et ordinis nobilitatem putabat. Interim, si quis ea quaerat in novis praefiscini reformatoribus, inversum mihi Lutherum videbitur invenire. Sed talia judicare non umbratilium scholasticorum est, quos extra lucem academicam constitutos ipso modestia monet, aliorum potius decreta recipere, quam loquendo tenuitatem nimis coecutientem explicare. Tibi vero, ut scripta feliciter succedant, ac ea nunc effluant calamo, precor, quae brevitatem confusioni, perspicuitatem obscuritati, nervosam dignitatem vanitati, certitudinem tumultuariis aliorum ludibriis ex voto cordatiorum opponant.
Certe Scriptum Anti-Thomasianum fortius urgeret adversarium, et aculeos passim collatos figeret profundius, nisi obstaret stylus parum formatus, et ipsa rerum ad ostentationem usque compilatarum prolixitas.
Vide autem quanta, me nunc incesserit garriendi voluptas, postquam colloquiorum Tuorum dulcedo semel innotuit. Utinam, quod Uxor mea nimium exoptat, Tu primus dicaris hospes, qui divertat in aedibus meis nuper ad me devolutis. Sic feriarum Natalitiarum constaret dulcedo, Sanctique Christi dona plus quam ex voto contigisse, praedicarem. Interim ut Excellentiss. Dn. D. Hebero meam testeris observantiam, eique me verbis Tuis, h. e. efficacioribus commendes, etiam atque etiam rogo. Vale et flore ex voto.
P. S.
Adjicio libellum filio meo praescriptum cum ad S. Synaxin primum esset deducendus: ut cognoscas, ad inculcandam pietatem non opus esse consiliis Pietistarum.
De munere Scholasticorum Fraeceptorum.
Fautor et Amice Honoratissime.
GRatissimae fuerunt Tuae, quod valetudinis non minus quam fortunatae sedulitatis nuncium continerent. Libenter autem audire soleo, Viros, quos a temporibus superioribus vocare possim meos, etiam florere ex voto meo, Si enim cogitem, doctrinae semina spargi quidem in multos, sed paucos esse, quorum messis sementi tandem respondeat: interest equidem ecclesiae et reip. passim existere viros in efsormandis juvenum animis fortes, eruditos, prudentes et patientes, quorum opera tum ingruenti Atheismo, tum gliscenti apud multos Barbarismo seliciter occurrat. Nec dubito, probari labores Tuos, et DEO, cujus hac in parte minister es, et hominibus cordatioribus, qui statum hunc scholasticum oculis non inunctis contuentur. Nemo enim ad nos venit ex oris vestris, quin Tuam simul industriam et dexteritatem depraedicet: non obscuro quidem argumento, minus etiam defore molestias huic ordini familiares: quibus sive superandis sive contemnendis ut Deus inspirare velit vires heroe dignas, etiam atque etiam precor. Adjeci carmen iisdem regulis occupatum: quid enim commodius scribi poterat ad Rectorem a Rectore, quid nunc commodius offerri potest Rectori?
De brutali multorum vita Academica. De Cultura Latinae Poeseos. De Patientia Praeceptorum. De Metaphysica in germanica lingua proposita.
Vir Maxime Reverende et Nobilissime, Patrone honoratissime: quando quidem agnoscere libet relationem hanc aequiparantiae, quae tamen inter nos magis observari deberet disquiparantiae.
SCripsissem citius, nisi, quo loco quaerendus esses, dubitatum fuisset. Gratulor interim de aucta familia, quae Henriettam Louisam Tuam videat puellam, virginem, spons m, matrem undiquaque fortunatam, Tuique tandem senioris gaudio natam. Sic
Dresdam Te redire parum moror: sed subtrahi occasionem me videndi propius, nisi ferrem aegre, vix Te amico forem dignus. Morbi Wittebergenses unum et alterum e meis surripuerunt: Nam, si praeteream Lyserum, fata sua simul apud vos invenisse dicitur N. N. cujus quidem indoles spirare videbatur altissima. Sed seduci poterat, abuti suis dotibus poterat, nocere multis hoc animi robore poterat: quamobrem agnoscamus DEI providentiam, quae, vel in casibus tristioribus aliquo reip. praejudicio contingere visis, magnam et morientibus et superstitibus concedit gratiam. De disputatione in honorem Bacchi suscepta jam annis abhinc triginta narrabant Jenenses, qui Collegium celebrarent disputatorium, ut auditores minutioribus quidem poculis inter se luderent, sed Opponens insigni vitro, quod Humpam dicunt, instructus tribus haustibus Jus objectionis repraesentaret; Respondens madidum hunc Syllogismum ter bibendo assumeret; Praeses denique reliquias exhauriat. Narrabat autem ecclesiastes: is enim hujus Collegii membrum se fuisse jactitabat: Respondentem aliquando contigisse tam strenuum, ut Praesidem prorsus sitientem e collegio
Elegiam Horatianam non displicuisse, gratum est, talia vero tentare nemo potest, qui singulorum generum singulas non cognoverit proprietates. Mitto speciminis ulterioris loco aliam elegiam, sed stylo ethnico, paulo tamen christianius repetitam. Sane si tecum loqui licet, quicquid suspicaci hoc et cavillatorio seculo premere satius est poteram in Latino carmine gloriolam aliquam captare, nec ignota mihi, vel a natur ali mea scansione prorsus aliena sunt, quae cujus libet generis elegantiam commendant. Ne tamen hoc facerem, et indolem inutilibus conceptibus frangerem, ea me movit causa, quam Tibi Poeseos Professori satis fideliter proponebam. Crede mihi, quicquid in Latina Poesi Rectores commendat, id defensioni potius fuerit adversus eos, qui accusaturi sunt ignorantiam, quam solidis officii rationibus reddendis. Quem enim in Ecclesia vel Rep. nunc eminere videas, qui laudum suarum aliquam partem esse credat imitari Virgilium, Horatium, Ovdium? vel qui tacite non videat homines, ingenio suo sic abusos. Nova scribere nihil attinet. Etsi enim parum abfuit, quin his septimanis PRO LOCO disputarem de
P S. Dictavi nuper Politicis meis Metaphysicam verbis germanicis conceptam: quis enim in Lexico curat linguam? eam audio traduci apud vos a minoribus gentium, qui mallent arcana decipiendis juvenibus excogitata non aperiri: sed dabunt illi mihi veniam, ui typis etiam publicis talia legant exscripta.
De invidia Litteratorum. De Excerptis ex epistolis Virorum Doctissimorum,
Vir Maxime Reverende et Nobilissime, Fautor honoratissime.
TUm de meliore corporis valetudine, tum de Studiorum Biblicorum, h. e. solidissimorum, successu vehementer gratulor, DEUM precatus, ut junior noster Neumannus, sic enim ludit Satyra, seniorem laudem, et subito mercatur, et quam diutissime possideat. Tua de Parallelismis Dissertatio mihi vel ideo fuit grata, quod in Logicis meis quaestionibus, quae verbis germanicis jam concipiuntur, aliquem mihi fructum pollicentur: nam usque ad caput de demonstratione perventum est. Ringentur, qui arcana literaturae, scilicet, premenda potius quam divulganda credunt. Sed isti fortassis ad veram Logicam, h. e ad profundiorem judicii culturam non pervenerunt, imo ne respexerunt quidem. Quod de Apophthegmatibus continuandis mones, optari forte vel promitti facilius, quam praestari potest. Concatenatus enim tot horarum labor vix permittit, ut, quae saepius incidunt, servari et custodiri queant. Sed de his alias
Sed nunc video, in literis Tuis exigi Epistolarum Grotianarum et Vossianarum excerpta: quae utinam sic essent concepta, ut vel describi et communicari possent: nam quicquid observatu dignum occurrit, in ea collectanea congessimus, quibus Tuprimam. adhibuisti manum, cum legeremus epistolas Scaligeri et Notitiam dignitatum Becmanni. Profundius igitur ea delitescunt excerpta, quam in ipsis Epistolis. Sed et hic scribam ulterius, cum me turbare desierit aedificantium strepitus, pene dixerim, materiarum et operarum sumptus. Vale. Zitt. d. 3. Aug. qui Augusto sacer est. 1695.
De Controversiis Theologicis inprimis Pietisticis. De Inscriptione in album. Nova Litteraria.
SI quid esset, quod a me scribi vel potuisset vel debuisset, jam accusari poteram tarditatis: sed in umbratili mea conditione saepius scribendi me destituit materia, quam voluntas. Caeterum quae nuper transmittere dignatus es, gratissima fuerunt. Utinam his turbis finem indulgeri videamus. Cum ad finem vergeret superius seculum, Saxonia convellebatur tumultibus adiaphoristicis: nunc in hoc pietatis certamine parum abest, quin cum pietate religio fiat adiaphorum. Ac felicissimus quidem vel tutissimus tamen videtur, qui velut extra partes collocatus fabulae spectatorem agit. Certe risi, cum in scripto nuper madidum quoque Bonus et Sapiens est, qui vivit moribus seculi sui;
Bonus et sapiens est, quem non corrumpunt mores seculi sui. Videbis inde, quantum sibi temperare nequeat amor et sincerus, et, nisi omnia me fallunt, Tibi notus. Quid in obitu Primarii nostri conceperim, quibusque coloribus eum depinxerim, quem vel qualem ego cupiam successorem, adjectum carmen testatur. Sic intra breve temporis spatium suis Primariis privati fuerunt Hexapolitani: Nam qui adhuc vivit apud Budissinenses mortuo jam similior est quam viventi. Beierus Halam ideo videtur deseruisse, ne ibidem moreretur. Meierus autem quibus auspiciis actionem injuriarum sit expediturus, Hamburgenfes forte nunciabunt. Sic etiam in hoc religionis et bonarum literarum angulo de rebus novis scribere non dubito. Tu autem agnoscas garriendi meum pruritum, quoties cum Fautore et Amico mihi res est. Vale cum Tuis ex voto. Zittaviae d. 26. Novembr. 1695.
De Logica, quam ediderat.
GRatas Tibi Tuaeque nugas meas scenicas fuisse, non ingratum est. Nunc datum
De Theologia Mystica.
DUm ad Vos aliqui tendunt nostratium, dimittenda sane non fuit scribendi occasio: si vel maxime nobilior scribendi materia non succurrat. Credo autem ad Te pervenisse Quaestiones meas logicas nam Quaestiones Ethicae nondum acceperunt missionem a Typographo: quibus quam benignara vel rigidam tribuas censuram, scire velim. Nam inter amicos optimi sunt, qui nonnunquam dissentiunt. Caeterum dici non potest, quantum, Tuo nomini, Tuis scriptis ac universim industriae. Tuae cupiat novus noster Primarius Dominus Herzogius. Quoties enim in convivio latus ejusdem clausi: hactenus autem saepe factum est: Tu quoque sermonis non ultima pars fuisti. Ac sincerum ipsius et cordatum de Pietistis judicium mirifice mihi placet. Mirum vero non est, nunc confundi Schismatis auctores, cum res ad disputationes progreditur. Nam Theologia mystica tum demum sibi placet, cum inter plebejos liberum cogitandi et loquendi cursum nacta ad reddendam rationem non adstringitur. Laubanenses, quos nuper felices reddidisse videbatur obitus Primarii maxime turbulenti, nunc supra centum aedes incendio perditas
Wendius tamen Laubanensium olim Rector, ac Primarii perpetuus hostis, nunc apud Thorunienses Rector, responsum a Lipsiensium Facultate Theologica nactus faventissimun, adversario defuncto id typis publicis exscribi curavit, quod factum nollem. Satis erat tacitam conscientiae tranquillitatem ex hoc responso foenerari: quid opus est, post fata mentem prodere livoris plenissimam. Meum potius futurum est de morte cogitare. Cum patria discederem annos impleveram octodecim: totidem annos extra patriae fines absolveram: nuncannus hujus functionis agitur decimus octavus. Quid contingere queat commodius, quam si discessum e patria beatum injungat vitae Dominus. Cui tamen et mea et tua sint commendata. Vale. Zitt. e Gymnasio d. 6. Maji 1696.
De Imitatione Autorum Classicorum.
Fautor honoratissime.
ACcepi, quicquid de Bibliis Criticis denuo monere volunt Editores meritissimi: quod ut mihi gratissimum fuit, ita plures Tibi senties obligatos, in quorum
Et profecto, si mercatoris prudentia laudatur, qui merces exponit non melioribus hominibus, sed plurimis commodas: fortassis hoc scribendi consilium, vel ipsis cordatioribus non improbabitur, quod ingeniis mediocribus potissimum prodesse cupiat. Vide autem, quorsum me abripiat garriendi pruritus, postquam ad Te scribere licet, quem in clarissima literarum luce versantem nostris quoque tenebris benignum credo. Vale et industriam porro felicem experire. Zitt. e Gymnas. d. 5. Jul. 1696.
Solatium Praeceptorum Scholasticorum.
Fautor honoratissime.
QUas sub finem Maji nuper scribere memineris, ego demum adspexi sub initium Julii. Proinde si tarditatis alioqui culpam non deprecor; nunc certe fabam hanc ut omnem cudas in tabellario, necesse est. Equidem doleo tantum adversus te valuisse communem scholici ordinis hostem, ut ipsi quoque Proceres rem satis pulchram agere videantur, si vitam Tibi reddant acerbiorem. Nec forte nunc placere
Sed velim cogites, vitam nostram febri semper esse similem. Quocunque verseris loco, si tempus, vel, ut rectius loquar, temporis Dominus id postulet, obsequendum est paroxysmo. Nec est, cur quietem nobis polliceamur, nisi perveniamus in civitatem, cui nihil est negotii cum Diabolo. Nam qui de rep. et ecclesia bene mereri studet, siquidem in officio fidelis est, eum habebit adversarium, cui Scholae potissimum sudes sunt in oculis. Sane si memoria repetam viginti sex hos annos, quibus Scholasticum hoc informationis saxum volvo, multa me pertulisse dicent alii, sed ego, qui vel contemnere vel oblivisci pleraque didici, securam semper et hilarem animum sic defendo, quo minus sit in potestate reliquorum, qui me cuperent confici doloribus. Vivamus igitur, ut possumus, si non licet, ut volumus. Nec crede, minus molestiarum perferri ab aliis, quibus forte cum fortuna melius convenit, ut aequo animo singula recipiant. Precor tamen DEUM, ut illi convertantur, qui variis turbis non te, sed scholam potius impediunt, ne, qui Diabolo gratiam sunt facturi, divinum opus evertant. Vale et ignosce festinationi. Zitt. d. 15. Julii 1696.
De Inventis Domini a Tschirnhaus. Perillustris et Excellentissime Domine. Domine Gratiosissime.
MIsi nuper libellum meum Ethicum de virtutibus: quod autem nullae simul adessent literae, causam nunc facile profitebor. Constitueram ad Vos mittere filium meum, qui libellum offerret: huic etiam tradita fuerat epistola, quae personam in se satis tenuem redderet commendatiorem. Sed in ipso profectionis momento quicquam intercedebat, ut consilium mutari quidem, nova tamen epistola scribi non posset. Nuncipse venit paternae hujus excusationis interpres: qui vel ideo Pragam vidisse gratulabitur, si quam gratiam forte parens non meretur vel per transennam intueri queat.
De Generosiss. Tschirnhausio quod a me quaesitum est, is equidem literarum heros, exteris forte, quam indigenis notior, sua me benevolentia saepe complexus est: quod vel e dedicatione libri, de versibus Germanicis a me scripti, satis patet. Et hujus inventioni debemus speculum causticum supremis Principibus non ingratum. Nunc machinam
Nova de laboribus Dn. de Tschirnhaus. De Tabulis Chronologicis.
VUltu tam Gratioso exceptos fuisse juvenes meos, mihi sane jucundum accidit; quippe quod jam verebar, ne quid a me peccatum fuisset adversus observantiae vel modestiae leges. Quid Gener. Dn. de Tschirnhaus nunc prae caeteris agat, ex scripto nuper, vel, ut rectius loquar, ex ipso licuit intelligere: cujus quidem indultu mihi transmissum fuit scriptum hoc Germanicum. Istud, quin gratiosissimis Tuis oculis gratum sit futurum, non dubito. Marmoris prope Wittebergam inventi, novisque machinis politi specimina jam in Hungariam ad serenissimum nostrum sunt transmissa. Fidem superare dicitur splendens eorundem pulchritudo. Forsan aliquid de his legetur in Actis Lipsiensium. Nam publico scripto quicquam exhibere non dum constituit heros, in tanta praxeos prolixitate ad scribendi novam prolixitatem parum vacuus.
De Tabulis meis Chronologicis ut extenderentur ad annos ante natum Christum, constituere vel in hac functione non possum. Quippe satis est juvenes in hoc studio plerumque tardiores ad propiora manuducere, quibus carere non possunt, si vel maxime non tam auffer antur, quam differantur, quae profundiorem, sed minus obviam sapiunt Curiositatem.
Quod reliquum est, ut Gratiam ulteriorem ego possideam, nec me loco prorsus postremo inter Tuos habeas, etiam atque etiam precor.
Perill. et Excell. Nomin. Zitt. d. 3. Aug. 1696.
T.
observantissimus
C. W. R.
Nunciat, quod in elaborando scripto de Imitationis artificio sit occupatus.
Vir Maxime Reverende et Nobilissime, Fautor Honoratissime.
QUO libentius ad Te scribo, tanto quidem magis doleo, nunquam ad dulcissimum hoc opus afferri calamum posse, nisi tempore minus tempestivo, cum per festinationem et amori et desiderio satisfacere non licet. Interim si amor non verbis trahitur, sed corde potius, unde verba vel mutilata profluunt: nihilominus spero gratas fore, non subito saltem, sed male etiam scripta. Dramata mea jam ad nundinas lucem sibi promiserant, nisi tarde venissem, h. e. post occupatas typographorum operas, quid nunc futurum sit, ab iis expectandum est. Mihi vero brevis expectatio non est, qui
Totus vero sum in libro de Imitatione Latinorum Auctorum: ut aliquando notum fiat iniquis meis censoribus, Rectorem me esse haud prorsus Germanicum, sed regulas tamen habebunt Germanice conceptas, ut exemplorum latine scriptorum facies tanto clarius elucescat. Experior, quid in his artificiis valeat Logicae, Oratoriae et Philosophiae conjunctio. Zittaviae d. 6. Sept. 1696.
Commendat filium suum in Academiam Lipsiensem mittendum.
NOn est, cur his literis gratias agam pro transmissis historiae ecclesiasticae foliis, aut quam serio caetera desiderentur, exponam: id enim negotium datum est filio meo, quem in Misnia natum, suae patrae nunc restituo. Placuit ipsi vel mihi potius Lipsia tot amicis et Fautoribus commendata, quorum benignitatem multis abhinc annis probatam, si fuerit expertus, non est cur de studiorum successu desperem. Ut igitur pro singulari Tua benevolentia spem et expectationem meam sublevare digneris, etiam atque
Commendat filium abiturum Lipsiam. De ejus institutione.
Vir Maxime Reverende et Amplissime, Fautor et Compater honoratissime.
VEnit ad vos filius Tuus spiritualis, quem precibus Tuis, monitis ac consiliis, uno verbo, paternis Tuis officiis velim esse
Dn. M. Langius utitur: is enim ut in curandis meis libris et literis suam mihi fidem et promptitudinem probavit; ita spes me non deserit, fore ipsum in his etiam officiis sui non dissimilem.
Si studiorum ratio reddi debet apud Te, velut alterum parentem, ad ingenii quidem meas amoenitates natus non videtur, nec Minervam adeo benignam in styli vel carminum deliciis expertus est. Satis igitur fuit animum sic excolere, ne tacerer inter Oratores civiles seu politicos, nec ignoraret earum disciplinarum fundamenta, quibus stylo sin minus externa dignitas, solida tamen vis et auctoritas conciliaretur. Nam si discedamus a Logica, quam domi toties repetere meminit, Ethices ac Politices tum systemata tum varias quaestiones cum aliquo judicio tenet: quin et ipsius Juris elementa sic animo concepit, ut Institutionum ordinem referre, Corpus Juris evolvere, variorumque Auctorum, sin
De Exercitiis Poeticis. De genuino Pietismo. Vir Maxime Reverende et Nobilissime.
GAudeo tristia mea sic a Te recipi, ut reliquarum inde molestiarum levamen accedere videatur. Sane quid valeat facillimum hoc commentandi genus, perfunctorie saltim hic ostensum est. Cur enim in libello, quod meum non praesert nomen nimis voluerim esse curiosus? nec occasio deficit, cum in ipsis lectionibus plura subjiciuntur. Caeterum ne nescias, qua methodo meos adsvefacere soleam phrasibus poeticis, mitto Specimen imitationum his septimanis propositarum. Precor autem, ut sit otium, quo nugas in se quidem Scholasticas, si velis, oculo fugitivo perlustrare possis. Senecae flosculos eadem felicitate vellem explicare, postquam imitationis artificia; constant: sed auditorum conditio vix permittit tentare difficiliora. Quin etiam reliquae classes adeo
Sane qui hactenus bella gessimus chartacea, vereor ne turbis implicemur paulo gravioribus: nisi Deus, qui superioris Seculi finem satis turbulentum componere potuit, mirabilis suae providentiae statuat exemplum. Esse quosdam Wittebergenses, qui cupiant interesse Studiis nostris, retulit quidem Medicus noster D. Lanckisius, qui rem forte rescivit a Nepote. Qui autem essent, nunc demum intelligo. Faxit DEUS, ut pejoribus, quibus navim meam nunc exoneravi, succedant meliores.
Quod reliquum est, ut literas Generos. Brandio destinatas more Tuo, i. e. amicissime, cures, ac tempestive transmittas, rogo. Tu vero cum Tua, cum Tuo, cum omnibus Tuis ex voto meo et meae per longos
De sua Valetudine. Vir Maxime Reverende et Nobilissime, Fautor honoratissime.
GRatulor de natali Tuo, quem vel hoc nomine veneror, quod meus Natalis incidit Pridie Calendas Maji S. N. Tuusad ipsas Calendas Maji S. V. Sed meos imposterum Natales adspiciam velut emortuales: nam, etsi nondum eo perveni, ut ipsos senectutis comites apud me divertere sentiam; ipsa tamen naturae lex me saepius admonet, adesse tempus, quo deteriora potius quam meliora sperare debeamus. Tu interim in vigore constitutus ad annum quadragesimum, qui perfectionis aliquam metam nobis ostendit, lento gradu procedere poteris. Faxit Deus, ut vires habeas, quae generosis laboribus sussiciant; ut remp. habeamus, quae labores decenter aestimet; ut posteritatem habeamus, quae nostris exemplis admonita sedulitacis, pietatis et honestatis cursum, patria florente, continuet. Caeterum ex quo Tuas accepi, vel binas a juvenibus adventantibus Tibi fuisse traditas necesse est:
Excusat se, cur controversiis Theologicis immiscere nolit.
Vir Maxime Reverende et Nobilissime.
LIteris Tuis affectu prolixissimo scriptis aeque prolixam debeo responsionem. Sed tabellarius, qui schedas Archivi Vestri commodissime referet, festinatum scribendi officium injungit. Si quid in rebus Nasonianis valuit mea commendatio, vel patriae causa gratum fuerit. Nasonem vero 1608. sub finem anni mortuum, 1609. ineunte Januario sepultum, religionis aliqua censura dignum fuisse, quantum memini, nemo credit. Certe Gerlachius Rector noster, et in ipsa fide aetate, calamo, memoria, judicio valentes, etiam atque etiam precor. Vale cum Tuis ex voto. Zittav. d. 23. Jul. 1698.
De Praejudiciis Catholicorum de Evangelicis.
Reverende Domine, Fautor honoratissime.
AGnosco liberalitatem Tuam, qui tot ingeniorum certamina Regiis Sponsis exhibita mihi simul ostendere dignatus es. ReferiamTe (sic optimus Balbinus saepe loqui solebat) cum data fuerit occasio. De libello, cujus lectionem sincere commendas, forsitan Tu quoque patieris sincere scribi. Licet enim his controversiis mea literarum commercia semper abstinere soleant, nec libenter aliis scribam, quod ipsi minus libenter legant: credo tamen non ingratum fore candorem meum, si quid de nobis statuendum sit, et, quam invalida passim regnent praejudicia, commonstrem. Utenim in Ecclesia vestra, cum abusus Theologiae Mysticae reprehendendus est vel inQuietistis seu Molinistis, vel in praesenti Episcopi Cameracensis libello res committitur illis, quibus judicandi potestas competit: sic apud nos hunc abusum alio processu tractare non possumus, quam in eorum collegiis, quibus vel ex Imperii legibus haec auctoritas est relicta. Lutheri verba nos nihil movent Si enim vel maxime Doctorem eum agnosceremus Augustino
ab ejus tamen verbis dependere, vel allegatis, nescio quam solide congestis, moveri non solemus, qui nihil in Luthero recipimus, nisi quod cum Sacris Literis consentiat. Neque, si per consuetudinem invaluit Lutheranorum nomen, praeter externam denominationem, et notam in societace politica distinctivam agnoscimus.
Dum autem optas, ut cordi meo semper inscriptum sit: Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, etc. jam a Deo votum hoc exauditum esse reor, Nam, ut intelligas, quo argumento mihi commendetur animae meae cura, sic ego quidem condudo:
Qc. habet effectum verae Ecclesiae, is pertinet ad veram Ecclesiam Nam ipse Salvator de fructibus judicandum esse monet; nec ubi bonos experimur fructus, arborem velut malam rejicimus. Jam subsumo: Ego habeo effectum h. e. dum lego verbum, sentio Spiritus S. motum, in precibus idem ipse Spiritus certam mihi fiduciam relinquit. Dum Christum cogito crucifixum, meos ipsum morbos et tolerasse et sustulisse credo: dum mortis incidit mentio, laetus et securus in eum respicio, quem dicimus resurrectionem et vitam: dum Satanas objicit peccata, vicisfim eum respicere jubeo ad agnum, qui totius mundi peccaca portaverit. Cur igitur,
mutua toler antia veritatis agnoscendae viam sternat. Ego vero semper daturus sum operam, ut vel ex animo minus fallaci fructum aliquem bonae conscientiae colligere queas. Vaie. Zittaviae e Gymnasio d. 21. April. 1699.
Continuatio disputationis Theologicae in antecedentibus literis ventilatae.
Reverende Domine, Fautor honoratissime.
VEniunt e Gymnasio nostro nonnulli Studiosi juvenes, qui, quantum me complectaris, ipsi videre cupiunt. Ut igitur vel nutu aliquo testeris, minus vanam fuisse commendationem meam, decenter rogo.
Caeterum haud prorsus ingratas fuisse nuperas meas, gaudeo. Sed intellexisti forsitan, hujus generis controversias amicis literis reciprocandas mihi non admodum esse gratas. Nam quid illi disputent, qui nondum conveniunt in principiis. Tibi displicet argumentum, quod ab effectu probat religionis et Ecclesiae meae sinceritatem: siquidem cujuslibet furfuris haereticus id allegare potest: sed nos haeremus in argumento, quod ecclesiae successionem urget: quis enim per universam septendecim seculorum historiam id probare velit, aut in istis narrationum dubiis probare possit? Interim credo, meum argumentum esse vere Theologicum, quod Christus e fructibus non arborem modo, sed Prophetas et Doctores judicari voluit:
Habeamus igitur sub judice Christo nostram fidem. Me vero semper solabitur illud Petri Actor. X, 35. In omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi. Uno verbo, sumus baptizati. Faxit DEUS utin agone mortis utrinque Christum in baptismo nobis collatum feliciter resipiciamus.
Dum autem ista precor, intelliges, Tuo favore mihi nihil esse pretiosius, nihil antiquius. Nec, si quam inserviendi occasionem mihi fortuna monstraverit, ut in dubium vocari possit mea sinceritas, permittam Vale. Zitt e Gymnasio d. 13. Jun. 1699.
Mittit Odam poenitentialem. Refert historiam mortis Friderici Pable e Soc. Jesu. Vir Summe Reverende et Nobilissune, Fautor honoratisime.
NUper me conveniebat Ordinarius sed plumbeus iste tabellarius, qui saepius ad Vos excurrere solet: interim sive quid tribuendum erat occupationibus, sive temporis ab eo nominati brevitas obstabat, vindicandi tamen occasionem satis amplam invenisse videbar: nam ipse tum ad scribendas literas eram plumbeus. Ne tamen auream Tuam Amicitiam diu contempsisse videar, trimestre meum tributum h. e. Oden poenitentialem ad Te properare jussi. Cur hoc argumentum mihi placuerit, Jesuita Pragensis effecit, qui persuaderi non poterat, a posteriori vel ab effectu salutari nos ad causam et ecclesiam salutarem argumentari posse. Caeterum ipse cantilenam hanc nec videre, nec laudare vel corripere poterit. Nam ut integram capias historiam, in hac theophorias, ut ipsi vocant, solennitate nonnulli juvenes e nostris Pragam profiscebantur. Hos commendabam Friderico Pable. Literis autem meis haec adjeceram verba: Habeamus sub judice Christo fidem
nostram. Faxit autem DEUS, ut in agone mortis Christum in baptismo nobis collatum utrinque praesentem agnoscamus. Mei Patrem adeunt, ab eo blandis nutibus accipiuntur, et cum non dissimulasset, Weisium esse strenuum Lutheranum, ipse rogat, vellent redire post biduum, ut hteras ad me reserre possent. Ast, elapso spatio, quod scribendis literis fuerat constitutum, ubi redeunt mei, jam in loculo repositum spectant: ut satis tempestive judicem sidei videatur expertus. Mortis historiam alius Jesuita Friderico sidus contubernalis ad. me perscripsit. Languidum potius quam aegrotum aliquot ante diebus se dixerat. Emortuali tamen die mane famulum accedere jussit, ut indueret tibialia. Quaesitus a Patre, quem forte praesentem habuerat, quorsum dirigere vellet iter, quod ita se praepararet, ad longam, inquit, aeternitatem. Talia vix elocutus, Jesu nomen inclamans, apoplexia tactus loqui, suspirare, vivere desiit. Respondebo, contubernali meura id fuisse votum, ut in morte praeter hoc nomen nihil cogitaret aliud: neque contemni posse fidelitatem vel ab extraneis et a Samaritanis scilicet praestitam. Sane fuit is ex eorum numero, quos quidem e simplicitate potius, quam e perversa malitia nobis experimur infestos. Sic enim a teneris unguiculis multi venenum
multa nos torquent, cum non debent, antequam debent, plus quam debent. Tu vero ut cum Tua, Tuisque vivas ex voto quam felicissime, precor. Pridie Fest. Visitat. Mar, 1699.
Literae Consolatoriae.
Vir Nobilissime, Fautor et Amice pluribus nominibus honor ande.
GAudeo filium meum Lipsiae Tui videndi copiam habuisse, quam quidem in meis montanis ego sperare non possum. Sed ut ejus colloquium Tibi fuerit instar literarum a me scribendarum, rogo. Nam eo progressus sum, ubi facilius est cogitare,
Sortem optimae vestrae civitatis dolerem, si nunc eo viveremus Seculo, quo remedium in querelis esset repositum. Quin potius ut ea respicias rogo, quae non ficulnea philosophia, sed solidior Theologia suppeditat. Marceret forsitan virtus nostra, nisi tot adversariis sui roboris admoneretut. Nec ad extremum nostra pervenit calamitas, si nondum ad religionis pericula simus prolapsi. Forte non deessent argumenta politica, quae mihi variam cogitandi materiam dederunt, quoties cogito, quid a me statui deberet, si tales angustias haberem devoran das, Sed hujus generis meditationes non literis apertioribus, sed sermonibus sine arbitro serendis conveniunt. Quid multis? DEUM rogo, velit durioribus vestris initiis leviorem indulgere successum. Nihil enim unquam adeo fuit acerbum, quod consuetudine, postquam vani timoris partem evanuisse videmus, non fuerit vel mitigatum vel penitus ablatum. Nova transmittere non possum. Iterum vero DEUM precor, ut sub exitum Seculi senectutem experiaris et auribus et oculis et omnibus sensibus benignaram Zitt. e Gymnas. d. 12. Aug. 1639.
Gratulatur denovi muneris exordio.
Vir Summe Reverende et Nobilissime, Fautor honoratissime.
DUm mihi DEUS longiorem vivendi terminum concedit, eo quidem nomine videor infelix, quod Patronorum et amicorum funera nunquam desunt, sed praesentiore tamen solatio talia compensantur, postquam ad sublimiora sensim progressos audio, quos olim velut intimos amare, velut mei faventissimos respicere licuit.
Quamobrem nisi prorsus oblitus es nominis mei, credes laetissimum mihi fuisse folium, quod tardam quidem Tuam ut Lipsia vult expectari, sinceram tamen fortunam mihi certius explicavit Gaudeo valere fautorem et amicum, quem Pufendorssii et Klingeri mastiges numero martyrum libenter adscripsissent: Gaudeo tanti nunc haberi virtutes Tuas, ut in majotibus negotiis id tandem assequantur, quod jam dudum meruerunt. Ego certe, quem inferiorem sic detinuerunt, utaliqui magnum me dixerint, sed in parvis, satis habeo, meam conferri posse gratulationem et admirationem. Imo
Faxit DEUS, ut certamina sub finem superioris Seculi per Saxoniam exorta nobis documento sint, sublimioribus auspiciis nunquam carere patriam nostram. Sic futurum est, ut, imminentis Seculi prim ordia Tuis etiam consiliis et conatibus quicquam debuisse, posteritas recordetur. Vale et vel me, vel si propinquiore pignore benignitatem adstringi cupis, filium meum inter Tuos numerare perge. Zitt. d. 26. Sept. 1699.
Nova scribit de propriae valetudinis conditione.
Vir Summe Reverende et Magnifice, Fautor Honoratissime.
REdii nunc ad Lectiones meas: non quasi detersae jam sint omnes morborum reliquiae: sed quoniam otii ferendi taedium ipsas apud me superavit morbi molestias. Interim gaudeo, vires animi sic constare, quod minus in concatenato laborum cursu lassitudinem aliquam experiantur: sed, si solos excipiam oculos, non hebetiores quidem
quamprimum nihil profuero Reip. vel domui gravis esse desinam.
Ittigium Lipsiensem pro concione nuper Pietistam aliquem sale satis digno. perfricasse reserunt. Sicea pars nondum sibi pollicebitur victoriam.
Novi quod a me prodierit, nihil est, praeter carmen hoc Justianum, quod vel Parentis nomine minus fuerit ingratum. Dn. Primarius noster quoties meis manibus Tuas lucubrariones accipit, serio me monet, ne, quoties osserretur scribendi occasio, salus suo nomine scribenda praeteriretur. Concionatorem certe nacti sumus, cum optimo quovis facile comparandum; cui tamen DEUS firmiorem aliquando valetudinem concedat, sicut hactenus vel inter dolorum compunctiones suis defungi sermonibus potuit. Tu vero cum Tuis ex voto valeas et prodesse pergas, quod precatur Tuiss Zitt. ad diem Martii vobis et nobis primum, quo labores iterum aggredior. 1700.
Gratulatur de nuptiis, quas filia ejus celebrabat.
Summe Reverende et Magnisice, Domine ac Patrone honoratissime.
NUnc dulciorem mihi reddidisti recordatiortem felicissimi temporis, quo Tuis aedibus, Velut meis, imo plus quam meis uti licebat Etenim quod suavissimae filiolae tum tacitis votis apprecabamur, ad ejus felicitatis spectaculum ipse redire Lipsiam jubeor. Agnosco et veneror benignitatem, ne duodecim quidem annorum decursu convulsam aut detritam. Sed agnosco simul immininentis senectutis prodromos, qui nuper ita me exercuerunt, ut post trigesimum publicae meae functionis annum intellexerim, aegrotare me posse, nec esse me doctorem jubilatum, ut Cistercienses eos nominant, qui suis laboribus ne morbi quidem causa substitunt alium. Equidemconvalui, sed mihi mecum non convenit, et ne saepius accidat, quod aliquando contingere potuit, metuo. DEUS faxit ut tamdiu vivam, quamdiu vivendo prodesse liceat. Interim ne prorsus praesentiam meam Vobis invidisse videar, subitaneum votum, ut placeat, rogo.
Suavissimae Conjugi Uxor mea salutem dicit vel nuptialem, vel nuptiis brevi transituris prelixiorem.
De Miseria Docentium.
Amicissime.
VEra fuerunt Amicorum auguria, quae verni temporis aliquem mihi favorem praesagiebant. Nunc enim ne quidem me decubuisse sentio: quin et labores repeto sin minus heroicos, quales tentare soleimus Juvenes, humanos tamen, qui satisfaciant aequis negotiorum censoribus. Unum est, in quo, senectutis nuncios januam meam pulsare, cognosco: nam sunt horae jam matutinae, jam pomeridianae, quibus invincibili velut somno solicitor, nisi peripatetico remedio veternus excutiacur. Sane vix semel per septimanam ea necessitas me turbat: sic tamen eripit sedendi quiescendique solatium, nisi velim balbutire somnia: imo sic eripitur animi praesentia, quam in extemporali
Caeterum Te manuum ac pedum aliquibus officiis destitui, tanto miror minus, qui per hos annos indignandi, irascendi, vituperandi, h. e. ut uno vocabulo nostram miseriam legas, honeste excandescendi occasionem, Tuo certe malo, saepe reperiisti.
Nondum tamen eo me perduci patior, ut scholasticos aliis credam miseriotes: quod multi crepant, qui de miferia docentium intergras conceperunt orationes: cujus generis erat concio funebris B. Funccio Gorlicensi habita: nam universa vita miseriis est obnoxia: nec miser quisquam est, nisi quem molestiarum destituant solatia. Quibus, tamen quomodo nos carere possimus, non intelligo.
Statum publicum ut DEUS vobis tolerabilem reddat, ac ordinatam conscientiae vestrae remp. tueatur, vehementer etiam atque etiam precor. Vale. Zitt. d, 7. Jun. 1700.
De Humanae vitae fragilitate et mutationibus
Vir Nobilissime, Fautor et Amice Honoratissime.
LAEtissimum me reddiderunt laetissimae Tuae literae, quae plurima simul offerebant
Nunc certe, simecum prandere velles in auditorio meo, multos abesse cognosceres, quos tum videras nobis firmiores, et externa specie vivaciores.
Quisque sua sic expectamus fata: quae utinam sint aeque beata! Fabula nostra, ni fallor, ad quintum actum est producta, restat, ut valerenostros et plaudere tandem jubeamus.
Interim agnosco DEI beneficium, quistudiis meis nec ingenium deessesentio, nec o culos: nam ista diurnis negotiis undique distractus ad mediam noctem scribo, Sed in eo senectutis prodromos foribus imminere cognoscitur, quod expirat congresseum et conviviorum cupiditas: neque feliciorem me puto, quam si liceat inter meos docendo, disputando, consulendo deliciari. Multumque debeo paternis manihus, quod in alteram velut naturam abiit, colludendi haec consuetudo. Sic praesens me deserit Seculum, postquam in Juvenibus meis futura cogito.
Consolatur amicum ad senectutem progrssum et meditationes mortis commendat.
Vir Nobilissime,
Frater natu major honoratissime.
NUnc demum Te septuagenarium fratris nomine compellare non dubito, postquam ego sexagenarius Natalem meum non solum celebravi, sed etiam juvenili velut impetu carmine sum prosecutus. In eo sorte leges aliqua Tuis et aequalium nostrorum cogitationibus congrua. Moriendum, hoc est, in coelestem civitatem abeundum nobis esse scimus. Nec id obscurum est, extrema Studia prae caeteris fore molestiora. Sicut viatores, quo propiores se vident urbi, quam petunt, eo dissiciliorem in viis lapideis strepitum experiuntur: Gaudent tamen magis, accedere spem diversorii lautioris ac tranquillioris. Utinam aliquando nobis de mansione tam felici mutuos inter amplexus gratulari
Excusat se, cur silentium in comtroversiis. Theologicis suaserit. Judicium de Theologia rixosa.
Vir Summe Reverend et Magnifice,
Fautor honoratissime.
DE augmento Academiae Vestrae gratulor, neque minorem affluxum poliiceor, ubi Solennia jubilea curiosos Spectatores invita verint.
Sed agnosco meam inselicitatem, qui nu per opta veram, ut ex amore pacis, controversiae tandem aliquis imponeretur terminus. Sic enim nescivisse videor, quid inter Christianos, inter Theologos, inter Sacros Milites optari debeat, Sed primo, votorum meorum summa non respiciebat vos, qui putidum tenere Silentium vix possetis; sed reliquos, quorum pertinacia flammis infunderet oleum: vellet DEUS meliorem illis inspirare mentem, ne milites, tamen milites futuros, interim alibi certaminis honestiorem causam inventuros impedirent.
Deinde, quod B. Waltheri dictum est, neque Theologum, neque Christianum esse, qui cessat militare: vereor, ut omnem respuat limitationem. Nam excusari saltim debent
Neque negari potest, dari quandam virtutem, quae servet mediocritatem in tractandis controversiis: ut adeo prolapsus aliquis ad excessum pateat. Quod ipse Lutherus observavit, cum praediceret, fore, ut post ejus obitum emergeret Theologia quaeda rixosa.
Sed vide, quorsum ego dilabar a cogitationibus meis ordinariis, h. e. humilioribus et Scholasticis, quoties garriendi licentiam mihi concedit epistola, quam, more Tuo, non nisi benignis oculis es recepturus.
Neque tempus forte nunc est, ut de chartaceis bellis nimium simus soliciti, si vera sunt, quae reseruntur e finibus Poloniae et Silesiae. Miseris equidem Silesiis precor, ne aquarum inundationes populorum portendant inundationem. Vos autem ut dignum, Jubileo Vestro tempus conservari gaudeatis, etiam atque etiam precor.
Consolatur de morte filiae.
Vir Nobilissime,
Fratrum adhuc viventium bonoratissime.
ACcepi Tuas, quibus quidem respondere semper fuit animus: sed occasonis vel raritas vel tarditas hominem continuis negotiis occupatum a pulchro hoc proposito quam facillime poterat avocare. Tum autem ultimas scribere memini, cum amico darem negotium, ut morales meas meditationes in orationem Dominicam Tibi perferendas curaret.
Caeterum ita vivimus, ut, quicunque Te juvenem olim viderunt, nunc juventutis terminum excessisse cognoscamus. Quicquid intra semestre spatium a me commissum est typographo, conjunctim habes, nisi forte Dolanzkius aliqua jam communicavit. Ut saltim videas, vivere apud me pristinam agendi voluntatem, si forte quodam aetatis vitio priorum annorum elangucoscat facultas.
Sed is ipse, qui perferendarum literarum curam promittit, amisisse Te narrat Filiam, variis nominibus desiderabilem: nec dubito, quin luctum non vulgarem incusserit inversus hic fatorum ordo. Nam solvis ossicium, quod Tibi debeatur potius. Interim his velut comitibus stipari solet provectior senectus, ut suorum numerare funera jubeatur.
Judicium de Theologia mystica.
Vir Magnifice et Summe Reverende Fautor honoratissime.
MEis certe literis opus non est, sive me respiciam, qui graviora scribere non possum, sive Tuus cogitetur status, qui diurnam et nocturnam manum habet occupatam. Gratulor de laborum et molestiarum solatio, cujus perpetuam dulcedinem DEUS indulgere velit. Et vero secundus amor semper solet esse magis secundus: quippe quod praeteriti doloris recordatio praesentibus gaudiis addere solet pretium. Mihi quidem intercedens funeris acerbitas conjugii suavitatem nunc ita reddidit geminam,
Novi parum est, quod adjici meteatur. Ne tamen parva prorsus ingrata sint, rogo. His diebus aliquis offerebat Arnoldi Theologiam Mysticam, experturus, quid ego judicaturus essem. Dolebam, insignem historiae notitiam hic esse velut gladium in manu furiosi. Imo cum Theologiam Scholasticam cum Mystica comparat, pessima quidem methodo hanc in usu, illam in abusu spectasse videtur. Miror autem; cum e Pontificiis Thomas Aquinas, e nostris Gerhardus tam insignem inter Mysticos locum mereantur: qui tamen Theologiae Scholasticae praecipuam gloriam, si non affectarunt, certe consentientibus posteris reportarunt. Unus mihi sufficiat Lutherus, qui cum esset in docendo et disputando severus Scholasticus, in hymnis et concionibus suis ita mysticam suam devotionem explicuit, ut optimos eos credam Doctores,
Arnoldus interim Theologiae Mysticae s. simplicis terminos excessisse videtur, quod nimium acerbe Scholasticos insectatur. Mysticus curare debebat coelestia, neglectis omnibus, quae non pertinerent ad haemisphaerium superius. Sic vereor, ne Sanctulos: illos quam saepissime vexet
De Imitatione Scriptorum Classicorum. Fautor et Patrone Spectatissime.
BEnignissimas Tuas d. 6. Augusti. scriptas d. 15. ejusdem mensis accepi. Quibus quidem facere non possum, quin subito respondeam: tum quod hora mihi nunc conceditur vacua, tum quod meditationes a literarum lectione calentes effundere, quam ad horas forte frigidiores rejicere malo. Sic enim ipsa festinatio, quicquid in judicandi mea libertate vel erratum vel praetermissum fuerit, tanto facilius legentis gratiam et excusationem reportabit.
Dignum fuisse meum de imitandis auctoribus libellum, qui legeretur etiam a Viro negotiis splendidioribus occupato, gratulor equidem. Nam si docentibus et discentibus hoc officium maxime destinatum est; eos tamen vel testes vel patronos arceri nolim, quorum auctoritate juventutis haec salus saepe dirigitur, aut in melius convertitur. Nec inficias iverim, in isto libello, sicvt in reliquis meis scriptis, id fuisse propositum, quod meram imitandi libertarem sapiat,
Sed duo sunt, quibus mihi nunc satisfaciendum esse videtur. Nonnulla forsitan omissa fuerint, quae pertineant ad ipsius Styli Spiritum; seu ut Galli, dum Styli captant admirationem, ad finem dicunt, avec esprit. Nam quod Graeci, praesertim in periodom,
Deinde commodum studiis oratoriis videtur, quibuslibet regulis probatiorum Auctorum exempla subjicere, quam operam, si quisquam alius, in epistolicis artificiis egregie mihi praestitisse videtur Melchior Junius Argentor atensis Academiae centum abhinc annis Professor: de quo mihi quidem varia de causa gratulor, quod in acquirendis epistolae partibus mecum sentit, sed paulo timidius, seu, ut rectius loquar, in tuendis veterum praejudiciis paulo religiosius.
Sed ne praefationis prolixitas omnem hanc chartam impleat, antequam ex mandato Tuo respondeatur: Est aliquid, ut Tuis verbis utar, in selectu vocum, compositionis phrasium, particularum structura, denique
Murett
orationem Lib. I. XXIII. de utilitate, jucunditate et praestantia literarum satis intricatam: Nullum enim exemplum libenter bis explicare soleo: cujus tamen non dispositio solum, sed elocutio simul sic obsequi meis regulis videtur, ut cujuslibet vocabuli rationem reddere, quamlibet vero periodum quibuslibet exemplis et genio quidem Muretiano feliciter applicare liceat. Nec auditores mei multum respicere jubentur praeter Genesin, ut, e quibus fontibus processerint formularum et phrasium elegantiae, prius intelligant, nec vocabulorum velut vestium mensuras prius ordinent, quam rerum h. e. personarum vestibus ornandarum mensura cognoscatur. Ita vero viam ingressus videor non facilem modo, sed reliquis etiam studiis impedimento minus futuram.
Quod autem de accuratis aliorum Oratorum exemplis scribitur, quos vel colligi vel designari per indicem interesse videatur: vereor ut hoc subsidio multum proficiant, qui styli quandam libertatem sequuntur. Nam ne quid dissimulem, quod gravissimis auctoribus crucem fixit, pleraque virorum celeberrimorum exempla non regulas tantum ostendunt, sed exceptiones a regulis. Neminem vero, qui per Genesin procedat, et quid e quovis conceptu sit praecipuum vel ordinarium, secum dijudicet, failere
Sed vide, Patrone, quorsum festinabundus meus impetus calamum abripuerit. Tuum nunc erit ignoscere tum stylo minus
Spectatissimi Tui nominis
Zitt. e Gymnasio d. 15. Aug. 1703.
perpetuus cultor
C. W. G. Z. R.
De principiis suis Oratoriis. De Imitatione Autorum Classicorum.
Vir Nobilissime, Fautor honoratissime.
QUo tempore dilectissimas Tuas accipio, gratum est, nundinas brumalium occasionem offendi, qua non modo rescribere, sed etiam Natalitiae praeparatinis exemplar transmittere. liceat. Videbis totum hoc exercitium intra piam simplicitatem constitisse: nisi quod declamantium numerus curiosam et sententiosam dictionem requireret, ut paucis non pauca tamen exhiberentur.
Neque nunc mei me poenitet instituti, qui, quod in oratoria praecipuum esset, non ex aliorum libris, sed ex ipsa rerum dicendarum natura potius eruendum credidi. Sic fieri non potuit, quin mea cum antiquis consentirent, quippe quod eo loco singula quaesivissem, quo sua veteres invenissent. Necinique tuli Rectoris cujusdam superbioris quam eloquentioris judicium, qui regulas meas exscriptas diceret ex Hermogene et Dionysio Halicarnasseo. Si enim cogitandi mea libertas id perspicere potuit. quod aliorum oculis quoque fuisset expositum: nemo certe mea principia dixerit a fructu juventutis aliena, quo magis ad priscorum artes accedunt. Et arbitror tamen, nonnulla simul a me fuisse monita, quae nunquam ex antiquis describi poterint. In his tamen Studiis me latere non potuit, quae res tot Scholarum magistris impedimento fuisset. Aristotelem enim, Ciceronem, Quintilianum et alios hujus generis artifices ideo prodivisse credebant, ut prima tyronum elementa
Quam autem illi fallantur, qui vel a me vel a meis latinam eloquentiam negligi putant, meus testabitur de imitatione liber: quo
Gymnasii Saxo-Hennebergici Rectorem.
Vir Nobilissime.
POstquam publico me scripto compellas, non video cur, quicquid a me responsum fuerit, intra privatos nostros parietes delitescat. Equidem tantum abest, ut publicis laudibus afficiar, ut in his, non commendationem, quis ego fuerim, sed admonitionem potius, qualis esse debuerim, contineri credam. Neque gratias admodum prolixas libenter agere soleo, quoniam reciprocis blanditiis subesse videtur ad plus dandum in vitatio. Hoc tamen si veniat ab Amicis, velut homines facti, placidum hunc vel silendo, vel modeste comprobando veneramur affectum: quis enim succensetamanti? quis etiam qualem cunque favoris excessum, pro sua simplicitate non excuset?
Et vero causas habeo satis graves, Nobilissime LUDOVICE, cur amicum Te vocare non dubitem. Lusatus es, ac communem mecum agnoscis Patriam, unde Viros passim meritissimos per orbem eruditum disponi meminimus: cujus quoque laudis copiam Tibi factam gratulor. Seligmannianus es et dignus, qui DUUMVIRIS tum in Rep. tum
propiorem admissionem debeas. Eo sane pervenerunt Heroes, ut eorundem virtutes admirari mages quam imitari liceat. Interim suo quemvis modulo metiri didicerunt, nec contemnunt, quos magnos, ut ita loquar, reperiunt in parvis, ac fideles in officiis, forte quidem exiguis, necessariis tamen, et Deo probatis.
Sed ne dissimulem, quis praecipue sit amoris mutui fomes. Rector es, qualem illustrioribus Gymnasiis apprecari serio velim Pietati junctam habes industriam, laboribus amorem ac bene merendi studium. Conscientia Tibi sistit Scholarcham, Juvenum salus interpretatur leges, ipsa vigilantia relaxationem pollicetur. Parentes cum optimis filiis intelligunt, quam sis in difficultate facilis, in obscuritate perspicuus, in rerum velut umbratilium apparatu, lucidus et practicus. Nihil doces, quod olim non didicisse juvet: nihil oblivioni futurae consecras. sed, quae seris etiam annis fructificent, spargis semina. Praecipue vero mones, ne quis scire se putet, quod verbis exprimere nequit: sic ipsas disciplinas, sic omnes disciplinarum cultores reddere cupis eloquentes. Mores quoque semper ita componis, ut nec nimiam Scholae morositatem, nec nimiam vitae libertatem sectari videaris, memor scilicet in subselliis versari juvenes, quorum vel studia theologica decoram
nihil inquit in Oratoriis meis reperiri quod exscriptum non esset ex Hermogene vel Dionysio Halicarnassaeo. Sive tamen id fecerim, quod nego,
Sed ab odiosis progrediamur ad amoeniora: quippe novum arnoris argumentum inspirat Tua in Optimum SCHMIDIUMpietas. Is decem annis me major, olim in aedibus nostris succrescens, frater familiae nostrae fenior per jocum saepe vocatus est, quod prima seduhtatis, dexteritatis, pietatis principia referret ad ELIAM meo suum. Ita saepe gratulatus sum Quedlinburgensibus, quod dimidio fere seculo pretiosum hoc depositum suis filiis indulgeri cernerent: ipsi quoque ROESERO, quem suo merito JACOBUM et NICOLAUM fuisse dicis, quod introduxisset Magistrum, qui totius Orationis manfuram, erudita sua pietate feliciter impleret.
Vidimus et scriptis et sermone Rectorem incomparabilem, cujus ad imaginem novos effbrmare sibi queat posteritas. Trivium suum strenue coluit, ut ad juventutis utilitatem singula, nihil ad manes vel speculationes
vel ineptias referret. Suos non loqui solum, sed et cum judicio loqui, h. e. accurate disputare docuit: ipse paratissimus sive meditata, sive subita, proponere statuisset: ut viva docentis vox, vivus ejusdem calamus neminem pateretur, vel in dicendo tardum, vel in exercendo nimis ignavum. Theologi nomen meruit, qui non solum esset in quolibet religionis apice fidelissimus ac purissimus, sed qui christianum simul animum, et mysticam Redemptoris unionem orthodoxe profiteretur, quoties redeunte Pentecostes festo textum sum funebrem, de dilectione Patris, qui mundo filium dedisset, solenni concione dilucidaret, aeternaeque vitae praegustum audientibus instillaret. Politicum fuisse nemo dubitat, qui SERENISSIMAS ABBATISSAS, ac praecipuos Earundem Ministros sibi devinxit, qui nobiliora Magistratum Collegia suis discipulis replevit, qui tandem in eo laborum et occupationum strepitu, politiorer etiam linguas, ad miracutum reddidit familiares ac pene vernaculas. Optimi Parentis gloriam reportavit, qui liberos orbi traderet meritis ac virtutibus insignes. Vivit adhuc paternisque solatiis adest SAMUEL HENRICUS, studiis, peregrinationibus, negotiis, tanto quidem illustrior, quod digniorem inter Consiliarios Saxonicos locum occupavit. Utinam vivacior fuisset JOHANNES
Equidem, ut anni Climacterici facere mentionem liceat, cum SCHMIDIUS hic noster ad istum vivendi terminum pervenisset, Patriam suam denuo, vel ut ipse conjiciebat, ultimo spectare constituerat. Tum nihil omissum, quod vel Hospiti tam praeclaro, vel meo simul amori satisfaceret. Instruxeram Primae Classis Auditorium, in quo pranderet ipse cum Patronis, quos olim in Spiritus S. hac officina socios et aemulos habuisset. Nec deerant laeta Symphonistarum officia, si vel maxime communis provinciae luctus instrumentorum usu nobis interdiceret. Quae quantum ipsi placuissent, transmisso postea carmine testatus est, cujus ultimas strophas latinis verbis referre libet. Postremum, ait, vidi Patriam, cujus ulteriore conspectu quia carendum est, imago tamen cordi fideliter impressa cogitationibus obversabitur, ut, quicquid decesserit ad pectui, perpetuis vel officiis, vel praeconiis resarciatur. Floreat optima ZITTAVIA, cujus muros divina cingat benignitas. Fortuna sit immutabilis,
ut qui fines adeo charos incolunt, suam suorumque gloriam perpetuo salvam et constantem agnoscant. Caeterum ubi paululum abfuisset a Quedlinburgensibus, tres e diversis locis nuncii referunt, in itinere fatis ereptum SCHMIDIUM: quae tamen res, quo tristioribus animis illaberetur, tanto majorem redeuntis laetitiam attulit: nec a carmine satis amabili temperare sibi potuit M. Benedictus Drebesius, circuli Jerichoviensis Inspector, et Ecclesiae Burgensis Pastor, quondamViri meritissimi discipulus.
Quid ex eo tempore saepius ad me scriptum, quid a me redditum fuerit, nunc exponere non vacat. Ast ubi jam ad Emeriti quietem spectare viderentur consilia, totumque negotium in literis amore plenissimis mihi communicaret; amicis etiam constare velim, quas formulas tum expresserit singularis meus affectus. Allegabam GERLACHII Rectoris exemplum, qui cum in Gymnasio nostro mortalitatis legem subiisset, ac certae cujusdam Scholae Rector hoc munere non indignus haberetur, molem deprecatus, Gerlachio, inquit, succedere difficile est. Neque fortassis hac difficultate caruisset desertum hoc a Schmidio Gymnasium, nisi Deus ostendisset ECCARDUM, Scholae Stadensis per undecim annos Rectorem, Virum, ut ominamur, legendis Antecesserum
impares conquirere, qui, quod Augustus in Tiberio respexisse dicitur, antecessorem reddant desider abiliorem. Curet itaque senectutem suam, ac Emeriti coronam gerat, donec ad coelestia vocatus nitidiorem coronam consequatur. Interim qui testem et comitem SCHMIDIUM habet SUCCESSOR, geminum Ejus spiritum vertici suo concessum deprehendat, ne unquam almae Budaides, Hercyniam suam hac florentium
Sed ignosces prolixitati, Nobilissime Ludovice, quam effugere non possumus, ubi mentem tenerior quidam affectus semel abripuerit. Nunc enim id restare videtur, quod anni mei Climacterici mentionem adeo effusam et honorificam facere dignatus es. Memini cum annus XLIX. a me fuisset absolutus, Illustrem SELIGMANNUM applaudere, quod Climacter hic Heroicus ad finem pervenisset, precarique simul, ut non minorem mihi laetitiam afferret hic Androdas, quem AEgyptii vel Chaldaei, pro superstitione sua, sic appellaverant, quasi Virifragum, seu
Caeterum ut repetere liceat Maximiliani II. Imp. responsum, QUILIBET ANNUS MIHI EST CLIMACTERICUS
26. sibi quam 62. fuisse feliciorem: quippe siquid est in lineolis meis, quod cum aliis comparari mereatur, fructus ego maturiores praecocioribus aliquanto generosiores arbitror: imo nunc demum, quid ad versum requiratur, intelligo, postquam multi monent suspendendam esse lyram: quod ad B. RAPPOLTI tumulum faciebat incomparabilis FRIDERICUS BENEDICTUS CARPZOVIUS.
Caeterum quo magis Tua lego, mortis
in eruditorum numero praestare juniores JCtos, mediorum annorum Theologos, seniores Medicos: quod quam scite, vel inepte pronunciatum sit, alii decernant. Interim quo spatio maxime floreant nostri ordinis homines? ubique suam laudem reperiri posse dixerim. Juvenes arbitror alacriores, quod docendo discunt, et ad vagam discentium infirmitatem sese simplicius accommodant. Medios circumspectiores, quod utilia distinguere norunt a supervacaneis, ac virili quadam gravitate futuros in Ecclesia vel Rep. viros praeparare student. Senes tandem quietiores, quod suis studiis contenti virium qualemcunque defectum secura labor andi voluntate compensant. Id enim, quod in acceptis Deo referre decet, hactenus a me cognitum est, non minorem informandi laetitiam nunc a sene percipi, quam vegetioribus olim annis perceperim. Quin etiam ubi sensim abstrahor a conviviorum aliorumque congressuum ludicris, inter meos tamen, velut in convivio deliciari videor. Jucundum est, cujuslibet generis argumenta proponere; jucundum est, artificia, quae statim succurrunt, expromere; jucundum
quicquid juvenes tentaverint, extemporali fidelitate statim subjicere. Sic viam currentibus facilem, laetus aperio; sic ad currendum nullos provoco, quin gressibus quam laetissimis currendi vices in me recipiam. Faxit DEUS, ut, qui futurus est hujus laetitiae, vitae simul meae sit finis, ac ubi gaudere desierim in terra, gaudium meum inchoetur in coelo.
Satis vixi, cujus omnes Antecessores ne ad sexagesimum aetatis annum pervenerint, neque tot etiam annis muneri suo praefuerint. An quis mihi scripturus sit Epicedium, id ad me non pertinet: tametsi neminem ab hoc officio prohibere velim: quod olim, fecisse dicitur celeberrimus in Gallia Passeratius, qui ne malum simul Carmen nancisceretur, nullum desideravit. Incidit tamen historia, cujus te participem libenter facio. Decimus agitur annus, quod mei visendi causa Zittaviam veniret HUBNERUS Martisburgensis. Inde proficiscebamur ad FUNCCIUM Gorlicensem, qui cum vario benignitatis genere nos fuisset prosecutus, me jam valere jussum denuo revocans, Est, inquit, Affinis et Vicine conjunctissime, quod rogatum a te velim: ac ubi me deprehenderet in omnibus officiis aut obsequiis paratissimum, Ultimam, ait, mihi gratiam feceris, si funeri meo, quod brevi futurum auguror, non deneges
carmen. Nihil a me responderi poterat aliud: rogari Deum ut Gymnasii bono diutius viveret, ac posse fieri, ut ipse meis exequiis ea justa solveret; me tamen effecturum, ne quid in me desiderari queat, si Deus aliquam mihi carminis neces sit atem injunxisset. Sic discedimus. Interim ubi tertius agitur mensis, die Mercurii Funccium decessisse nunciatur, die Veneris sepeliendum. Ego voti et promissi memor, ut carmen apud nos typis exscriptum, in ipsis exequiis distribueretur, efficio. An hoc quis officium mihi sit aliquando redditurus, mei curent: sed tamen facere non possum, Amicissime Ludovice, quin ea Tecum communicem, quae post fata mea nolim ignorari. Non desunt passim, qui Weisianos sese nominant, cujus tituli gloriola carere libenter velim, sicut Paulus et Apollo neminem a se vocitari cupiebant. Inde factum est, ut homines scire vellent, quaenam esset Weisiana methodus, quae notam, praefiscini, distinctivam mereretur? Quibus tamen ego respondi, quin et a meis, postquam abesse coeperim, responderi cupiam: De nomine nunquam me fuisse solicitum, nec dubitari, quin hoc titulo commendationem aliqui captent, qui, quid ego docuerim aut egerim, prorsus ignorant. In eo tamen consistere constantem meam informandi consuetudinem, quod ultima velut testamenti tabula complecti visum est
Ad vitam potius, quam ad scholam singula compono: ne quid discatur, quod vel in ipsa functione super vacaneum sit, prohibeo. Res docentium culpa dissiciles facile, controversas irenice resolvere conor. Impossibilia juvenibus non obtrudo: hinc antiquita tem veneror, ne tamen recentioribus nostris studiis noceat, caveo. Bonos Auctores explico, non ut formulas servili obsequio colligam, sed ut fontes, unde formulas petierint, ostendam. Rerum ac disciplinarum qualemcunque notitiam urgeo, ne loquentibus loquendi desit materia, sed ad stylum requiri sciant, et conceptuum solertiam, et verborum concinnitatem. Memoriam, judicium, quin et loquendi scribendique facultatem hebescere non patior: ut extemporalitatis praecipua requisita strenue colant, moneo. Ne pietatem a studiis separent, rogo: sed omnes, qui futuri non sunt theologi, christianos tamen fore dictito: sic Politicos etiam ut theologiae tum dogmaticae et moralis, tum homileticae principia teneant, compello. Nihil a discentibus exigo, quod ipse, quam factu facile sit, non probaverim. Neminem contemno, qui viam suis auditoribus commodiorem polliceatur. Sed ab aliorum quoque judiciis nunquam dependeo, qui rerum naturam, quaestionum circumstantias, artificiorum cum ratione convenientiam respicio. Pacem colo, ut qui
Serves itaque, mi LUDOVICE, simplicem amici faventis ideam, ac ut imaginem Tuam, ad hunc aetatis gradum deductus, aliis commendare queas, vive. Gymnasium ornas fovendo Rectori commodum. Quot enim Scholae passim extant, in quibus vivere quidem, sed mori nolint Rectores. Qui dum aratro manum admovent, alio tamen respiciunt, vereor ut liras suas observare possint. Integrum hominem requirit haec functio, qui caeteris omnibus posthabitis, in solitudine sua, quid omnibus Statibus inferviat circumspicerequeat. Utigitur integrum Te Schleusinga possideat, nec in ipso senio minuatur haec integritas, more, quem dicere velim, Weisianum, h. e. sincere precor. Vale. Scribebam raptim, ut Rectores sua festinare solent, in Gymnasio Zittaviensi. MDCCV. die 14. Martii, qui quidem in pleris que Calendariis, nescio cur non in nostris, ZACHARIAE sacer est: quod nomen
vel ob B. SELIGMANNORUM SENIORIS memoriam, pretiosum nobis esse debet.
De Negotio uniendarum religionum. De prodromis mortis.
Vir Summe Reverende et Magnifice, Fautor honoratissime.
NOnnulli jam ad vos redeunt, quos Witeberga nobis curandos tradiderat. Quibus quidem intimior a me benignitas exhibita fuisset, nisi hac mole me liberum ipsi voluissent. An nuper in manus Tuas venerit ad Ludovicum Schleusingensem epistola, nondum rescivi. Neque nunc ita vigent literaria Lipsiensium commercia, quo minus interdum eorum me fallat promptitudo. Dedi certe operam, ut qui me laudaverat, laudandi Rectoris ideam cognosceret. Quid apud vos agatur in negotio Religionis irenico, tanto minus cogito, quo certius persuadeor, nihil unquam iri perfectum. Dubium tamen non est, quin Ezardus Hamburgensis multa placidius tractare potuerit: Nam qui refricat omnia superiorum seculorum certamina, nihil agere videtur aliud, quam ut adversarii vicissim omnia corradant, in quibus
conspectus Systematis Theologici, quem in gratiam auditorum meorum brevibus paginis vulgare constitui, nondum a typographo manumissus est. Adjeci tamen duas Cantiones ad Passionis Dominicae memoriam accommodatas, quin et ludicrum aenigma de Lino, cujus quidem infinita sunt martyria, donec e terra veniens redire possit in terram. Ita senectus etiam mea jocis interdum vacat. Intra paucos dies implebitur Climactericus magnus, qui optimo Parenti meo majorem afferebat mutationem, cujus tamen decursum, vel ideo facilem et minus molestum arbitror, quod in libris etiam minuto charactere conscriptis adhuc versari licet absque perspicillo. Sensim tamen affore credo mortis nuncios, nisi nunc minus me sentientem inevitabilis hujus et exoptandae necessitatis admonue runt. Tu vero ut senectutem juventuti simillimam aliquando sentias, ac interim tum bono publico, tum imprimis Ecclesiae semper
Consolatur de domesticis luctibus. De Osoribus Comoediarum judicium.
Vir Nobilissime, Fautor honor atissime.
SIc intempestiva mea fuit scriptio, quod domesticis Tuis luctibus novum aliquem strepitum objiceret. Interim saepe solatii genus est, ad alias cogitationes revocari, quibus si vel nolentes dederimus operam, animo paulum mitiore solemus ad luctum redire: praesertim ubi nullum in tristitia solatium, nullum in ea subsidium est. Ignosces, Amice honoratissime, verbis paulo liberio ribus. Quicquid enim Tuo nunc animo dolores affert, id olim a me toleratum est; neque facilius a tristitia poteram abduci, quam si revocaretur animus non ad laetiora, tamen ad diversa. Sic ubi cognoscimus, multa nobis a Deo fuisse relicta, quorum meditatione super ari queat temporis taedium; tandem ad faciliorem componimur patientiam. Cur etiam ea libenter non recipias, quae DEO sic volente contingunt: vel qua fronte juvenibus Tuis contentam in divina voluntate
Comoediarum osores mimum scenicum ideo rejiciunt, quoniam ipse non esset Spiritus Sancti templum. Qui utinam divino Spiritu regerentur, dum innoxia ludicra furiosis ac invidis calumniis proscindunt. Valeant mimi, circumforanei, morionesque mercenarii, quorum excessus honestis oculis et auribus placere nunquam potest. Si tamen in mediocritate consistit virtus, quid illos offendat, si nos exhibeamus jocandi, ridendi, ludendi mediocritatem. DEUS et natura nihil faciunt frustra. Quibus igitur usibus inser viret indoles ad jocandum proclivis, nisi quid subesset, quod etiam laudari posset in Christiano. Fortassis AEgidii Hunnii Theologi quondam Wittebergensis, evolve sub finem Comoedias, quas ipse non amoeno solum, sed festivo simul stylo conscripsit. Cujus quidem similes nondum sunt miselli culicum colatores. Sed loquantur isti, quicquid
De Rectoris Gothani in Weisium judicio iniquo.
BInas Tibi debeo literas. Sed amici nec imputare, nec debere sibi quicquam possunt. Praesertim si quisque faciat, quicquid per laborem aut per occasionem fieri potest.
De nuptiis bono cum DEO repetitis gratulor; Sed, ut carmen satis festinatum et tumultuarium boni consulas, rogo. Si quidem talia semper judicari non debent ex effectu quin potius affectu.
Quod de Rectore Gothano scribis, tantum abest, ut me moveat, ut potius nunc adhuc nescire velim, quid pro simplicitate sua scripserit. Adeo pretiosam arbitror methodum meam, ut judiciis adeo puerilibus sisti pudeat. Forte pauci legere dignabuntur maculatas hujus generis chartas. Si qui tamen lectores contigerint, aut ipsi jam videbunt
De disputandi libidine et contemptu rixarum hujus generis.
Vir Nobilissime, Fautor honoratissime.
N. nuper querebatur, Fanaticum Gothanum, qui non ita pridem in obscuro programmate provocavit Hofmannum, nunc acerbis judiciis perstringere voluisse methodum, quam vocant, Weisianam. Simulautem scire volebat, quibus rationibus nostrae scilicet famae prospiciendum sit. Mihi placuit generosus contemtus, ne fungo pretium accederet e nostris controversiis, cur ipsum eo valere putemus, ut tranquillitati nubes suas vel nocere, vel tamen incommodare putet. Judicent alii forsitan pauciores, quia meliores. Tu vero, quod hactenus strenue facis, ut diu facere queas, precor, Vale. Zitt. ipso Martini festo, 1705.
De Negotio Religionis Silesiaco.
Amice honor atissime.
DUm oculi mihi suum denegant officium, ne manus quidem mea quicquam in scribendo praestare potest, ut igitur lineas, aliena manu scriptas, pro meis tamen agnoscere velis, rogo. Negotium Religionis, quod apud Silesios susceptum est, primo quidem intuitu nonnullam gratulandi materiam suppeditat. Non tamen desunt incommoda, quae passim a prudentioribus timentur. Sed habere nonnulla cupis, quae passim pertineant ad illustrationem Pacis Westphalicae: cujus generis quidem multa corradi possent. Interim Silesii nihil habent, nisi Pacificationis literam scriptam, quo provocare possint. Equidem, cum olim Juris publici studiis propiorem industriam adhiberem, saepe notavi simplicitatem eorum, qui procurandis templis Osnabrugi, nec tempori nec pecuniae pepercerunt. Cur enim, qui templa sibi concedi vellent, de numero Ministrorum nihil monuerunt? cur de Scholis, velut perpetuis templorum annexis, nihil addi voluerunt? nunc enim multo faciliorem haberent in aliis excessibus medicinam, nisi caput hoc odiosum nunc
Nihil igitur nunc restat, quam ut DEUM rogemus, velit his tandem Tractatibus indulgere sinceritatem ac securitatem, ne, quicquid hoc anno feliciter educatum vel restauratum fuerit, sequentium annorum injuriis denuo collabatur. Mitto aliquos versiculos, qui nondum ad Te forte pervenerunt, ut autem vegetiores mihi appreceris oculos, rogo. Vale. Dabam, Zitt. d. 27. Septembr. 1707.
De obitu Dn. D. Gottlieb Friederici Seligmanni.
Vir Plurimum Reverende et Nobilissime.
Dn. Fautor, vel ex Seligmannorum merito colendissime.
PUdere me poterat intempestivae gratulalationis, si quid in hominum potestate relictum esset, ut, quemadmodum bona verba scribere solent, ita votis contribuere pondera possent. Etsi DEUS dubium nobis adhuc reliquit, an rebus mortalibus Virum diutius interfuisse cuperemus, qui quotidianas suas molestias eo gessit loco, quo
Et veros jam paratus eram, ut epistola ad illustrem Fratrem scripta, meum absol verem officium, sed nimia solennitatis exequialis festinatio scribendi quandam copiam vix reliquit. Adde quod ad gratulandum semper solemus esse paratiores, quam ad officia tam lugubria, quae lacrymis etiam interspersis meditationes vel accuratissimas perturbant. Nuncautem ipse video, quem senectus mea nimium vivax polliceatur fructum. Non. ita pridem sincere dolui fata Menckenii, qui per aetatem quicquam audire de meis exequiis debuit: nunc majori vulnere vitam acerbiorem fieri deprehendo, postquam is abesse coepit, quem a prima juventute cognovissem, rebusque sublimioribus voto satis perspicaci destinassem. Neque tam ego forem facilis ad re cipiendum solatium, nisi vel ex ipso Phoenicis cinere novus prodire videretur Amicus, quem meritorum causa semper suspexi quidem; sed, quae senum occupatiorum tarditas est, aliquo literarum officio devincire nondum potui. Faxit DEUS, ut in meritissimo Tuo capite requiescat Seligmanniana virtus, sic non dubito, fore Seligmanni similem,
Si quoddam pietatis testimonium ad me pertinet, qui plures spero meliores ac sublimiores adfuturos: non tamen permittam, ut amoris ac fidei memoriam neglexisse vide ar. Operam igitur daturus sum, ut hac in parte mea constet observantia. Moestissimis personis ut annum miseris initiis funestum, meo nomine beatiorem in progressu preceris, vehementer rogo. Vale ac fave Tuo Christ. Weisio. Zitt. d. 7. Jan. 1708.
De Senectutis suae statu. De irruptione Suecana.
Vir summe Reverende, Nobilissime et Excellentissime, Patrone ac Fautor honoratissime.
INtegro fere quadriennio nulla quidem observantiae meae data fuerunt specimina: quae citius forsitan ad venerandos Tuos oculos pervenissent, si, quemadmodum suavia saepe cogitamus, scribendi statim adesset occasio. Jucundiorem tamen cogitandi materiam mihi dedit Nobiliss. Rector Schleusingensis, quem celeberrimi Tui Nominis agnovi studiosissimum.
Neque nunc mea procedit senectus, quo minus, ut formulam hanc repetere liceat, umbram Licinii monstrare jubear. Interim DEUS felicem vitae deficientis ordinem observat. Pedum aliqua lassitudo me suaviter admonet, abstinendum a vanis et intempestivis amicorum deliciis: capitis tamen, linguae, quin et manuum sua constat juventus. Anno superiore, nescio quis oculorum insultus, parum aberat, quo minus me redderet studiis inutilem: nec solatium veniebat a remediis vel exoticis, donec amicus Lipsiensis aquam mihi transmitteret, simplicem quidem eam, et inter plebejos venalem: cujus tamen ea fuit salubritas, ut primo statim momento, non doloribus solum me liberaret, sed oculos etiam vel ad lucubrationem redderet commodiores. Sic DEI veneror benignitatem, nec aliena scripsisse videbor, si tantus Amicus vocetur in congratulandi consortium.
Caeterum quae tunc florentissimis Vestris finibus optare memini, suo quidem non caruerunt eventu. Gravis imminebat hostis, quem vel Sueviae vel Franciae Regem destinaverat ille, qui nunquam deliravit magis, quam ubi Regum creandorum facultatem sibi vindicaret. Forsitan et Francorum Orientalium securitati prospectum fuerit, si Francorum Occidentalium furor a Britannis
Transmissorum si vel maxime fragmenta, mihi tamen vel ideo fuerunt jucundissima, quod meis oculis perlustrari possent, quibus ego plura semper tribuo, quam si balbutiens obstrepat
Adjeci nonnulla de vilioribus meis, in quibus tamen probatum iri confido, quod in honorem B. Seligmanni nostri, vel ultro vel amicis monentibus conceptum fuit. Hoc enim otii pabulum, has solitudinis delicias unice capto, quoties ab ordinariis laboribus indulgetur relaxatio. Plura scriberem, si, quid affectui meo, quam gravioribus Tuis occupationibus conveniat, respicere malim. Unum hoc addo. DEUS qui perpetuum solis diem Nomini Tuo concessit, laetas effluere septimanas jubeat, donec aeternum solis diem Justitiae Sol provocare dignetur. Vale.
Summe Rev. Nobiliss et Excellentiss.
T. Nominis
E. Museo Zittaviensi d. 19. Apr. 1708.
Observantissimus.
De sua valetudine. De Chronicis Zictaviensibus. De Manlii Scripto historico. De Lusatia.
Domine ac Fautor honoratissime.
NIhil contingere mihi potest gratius, quam si nunciis fide dignis referatur, vivere nonnullos, quos olim habuerim Auditores, ac bonis ominibus ex oculis meis dimiserim, tantoque magis mihi gratulor, si quos audiam negotiis claris et illustribus commendatos fuisse. Certe singularem percepi laetitiam, cum Nobilissimus Affinis Tuus referret, sublimioribus negotiis Te quidem hactenus implicatum, eo tamen pervenisse felicitatis, ut alterius esse non cogaris, si Tuus esse cupias. Proinde gratum erat, mei quoque recordationem nondum exanimo Tuo discessisse.
Valetudinem quod attinet, in eo quidem statu nondum versor, ut laboribus ordinariis aliquid decerpendum fuerit. Inde qui passim me dixerunt esse mortuum, tum a judicantibus amicis ulteriora vitae pensa mihi destinare non dubitaverunt. Maximam molestiam affert oculorum debilitas, adeoque vides epistolam meis quidem verbis sed alienis oculis, aliena manu conceptam. Equidem
Manlius, quem amici passim typis publicis tradere voluissent, nisi meo consilio parum utilem operam seponere maluissent. Maximum historiae nostrae damnum vel impedimentum inde venit, quod plerumque videmus, superiorem et inferiorem Lusatiam confundi, quod an semper declinare potuerit Manlius,
notissimus, Tibi tamen non vivas ignotus, Amicique memoriam conserves. Vale. Zitt. d. 12. Jul. 1708.
Responsoriae ad literas, quibus Weisio de Emeriti honore gratulatus fuerat.
Vide hanc epistolam suo loco.
Vir Summe Reverende et Magnifice, Domine ac Fautor Honoratissime.
QUi primus meus in occupanda Rectoris habitatione fuisti comes, nunc primam testaris pietatem, ubi deserenda mihi fuit haec habitatio. Ignosces autem literas, quas accepi privatas, a me nunc fieri publicas: causam enim hanc in amoris judicio ventilatum iri confido. Caeterum ne nescias, quo loco versentur res meae, nemo triginta abhinc
Gratias agit pro informatione filiorum suorum: rogat, ut epigrammate effigiem aeri incidendam ornet.
JESUM!
SCribo jam ad Te, Nobiliss Amplissimeque Vir, Amice honoratiss. gratias acturus pro omnibus illis beneficiis, quae per integrum triennium in Filios me os et fidelissima informatione et vigilantissima inspectione largissime contulisti. Illa vero cum tanta sint, ut nullis verbis exprimi, nedum aequari possint; parcissimus horum, affectum animumque totum uno impetu effundo, meque ipsum redhostimenti locoTibi trado, Scio, qua fide ac dexteritate usus fueris; novi quoque, quid quantumque, Deo benedicente, perfeceris; eoque prorsus contentus, pro modulo ingenii, quem uter que a DEO accepit, quique me non latet, DEUM Remuneratorem Tibi sisto, qui retribuat omnia, quae agnoscere ego ac depraedicare possum, ille. retaliare ac compensare valet, Rogoquoque,
T. T.
D. V. Alberti.
Repetit gratias, novas, que addit pro tranmissis carminibus in nuptias filiarum Albertinarum.
JESUM!
VIdi, Celeberrime Vir, Amice honoratisime, Filios, quos reddidisti, meos, Tua manu non parum expolitos, meaeque, quam de i psis conceperam, spei sufficienter respondentes. Gratias itaque, quas nuper egi, repeto denuo, cumque illa, pro merito Tuo, nunquam
T. T.
D. V. Alberti
Judicium Octavii Ferrarii de Weisio. De Ferrarii Scriptis. De Variis Scriptoribus Inscriptionum. De Academia RECUPERATORUM.
Clarissime atque Excellentisime VIR, Domine ac Fautor multis nominibus Colende:
OCt. Ferrarii verba deTe, ex ultimis ejus accipe, quaeso: Doctissimo Weisio, quod Prolusionem, exiguum meae in nobilissimam gentem vener ationis monumentum, in lucem extraxerit, totque benevolentiae honestamentis insignitam, Germanico candore, velut in bono lumine collocaverit, plurimum debereme profiteor: tam prolixae voluntati omni cultu, atque obsequio responsurus. Patavii, XXII. Dec. anno superiore. Et post nonnulula: Weisii libros de argutis inscriptionibus libenter viderem: nondum enim ad nos pervenerunt, frustraque in hac librorum non dico inopia, sed egestate, ame quaesiti sunt. Haec ille Non mora: Evestigio illos comparavi, et mercatori Veneto misi; a quo jam nunc transmissos autumo. Caeterum ut reliquiae scriptorum manus mortis (quam quotidie meditari se scribit) effugiant, duos ELECTORUM libros typographo nuper tradidit; alios subinde daturus, si tantisper cum valetudine in gratiam redierit, ut, quae assecta sunt, perficere queat. Praeterea Naeniam transmisit acutissimam, hoc est, argutam inscriptionem in Principem juventutis JOSEPHUM; qua venustiorem legi nunquam. Aliud nuper agenti in bibliothecula mea Petri Leonis Casellae Elogia illustrium artificum Epigrammata
et inscriptiones, libello ejusdem, de primis Italiae colonis, se obtulerunt; Lug duni anno M DC VI. quem ipsum auctorem, in primis meis, nisi me omnia fallunt, omiseram. Gavisus sum certe, ubi Civilem Svadam Joh. Kwiatkiewicz S. I. una cum Phoenice Rhetorum, hoc anno Vratislaviae impressum, vidi: Rem enim acu tangit. Dici etiam vix potest, quantopere C. F. Kienen Inscriptionum Sacrarum secunda et octava (reliquas adhuc desidero) legentem ac relegentem me oblectarint: Miror illius ingenium, juxta ac veneror utinam vero is se amaria me quoque pateretur! Novissime Carolus Patinus nomen meum, licet exiguam mensuram implens, nobilissimae RECUPERATORUM Academiae (quam Ferrarius etiam sectatur) ultro inseruit; postquam solenni ritu literarum me in vitasset, una cum Wagenseilio, qui multis me superat parasangis: Diplomata illius quotidie expectamus. Illis vero incumbit, res gestas, et fortia facta VENETORUM versu celebrare, elogia condere, panegyricos scribere. Vir apud nos Nobilissimus ex me quaesivit nuper, an Emblemata Albani
Norimb. d. 14. Febr. 1679.
Christophorum Arnoldum.
De Atlante Britannico et emendatione chartarum Geographicarum.
Clarissime atque Excellentissime VIR, Amicorum Honoratissime.
BEne sit Tibi, precor, ac Tuae; cum qua nunquam revertaris in gratiam! Pro tot vero missilibus, in me sparsis, quid aliud reddam; nisi haec ipsa duo schediasmata, quia melioribus hac vice destituor: Defectum gratiae supplebunt, quas singulari in me benevolentiae Tuae debeo. Superiore septimana ex Anglia specimen Fl. Josephi ab ipso Bernardo, Prof. Oxon, oppus hoc curante, accepi: Atlantis Britannci Tomus primus typis nunc exscribitur; sex enim Curatores Societatis Regiae Universum orbem terrarum emendaturi, omnes Provincias ac Regiones jam dudum invitarunt, ut mapparum errores indicent, et rariora artis pariter ac naturae communicent. Quare si quid hahes, quod ad patriam Tuam spectat, in medium profer: Rem non ingloriam abs Te gestam intelliges.
Norimb. d. 9. Jul. 1679.
Tuus
C. Arnold.
Consolatur de obitu uxoris. De officio Praeceptoris Scholastici. De Oldoini Athenenaeo Romano. Excerpta ex Johannis Petria Voelckern Inscriptionibus.
Clarissime atque Excellentis sime Vir, Domine ac Fautor Colendissime.
NOn credis, quantopere me obitus charissimae Conjugis Tuae ad dolendum impulerit: Sensi aliquando idem vulnus, et eodem instictum modo. Verum, Dei benignitate, ea me rursus sors beavit, quam nunquam sperassem vel cogitassem: Hanc etiamTibi precor. De caetero gentem illis Arnoldinam mimus sum, quare parentes et majores ejusdem scire desidero; quorum vel solum nomen luctus Tui participem me fecit. Filiolum DEUS servet, oro, lugentis delicium, intuentis solatium! Cum nova sparta, quam ex animo gratulor, contentum Te esse jubeo; quia aliis potius, quam nobis nati sumus: Patriae inservis, ut aliquando et officia et ossa Tua habeat. Accipe, quaeso, Lutheri nostri verba: Oldoini Athenaeum Romanum, 4to. Perusiae 1676. excusum; in quo doctissimorum virorum elogia quoque aculeata continentur. Non possum equidem non e Joh Petri a Vaelkern (Ex-Jesuitae, et nunc) Auditor is in exercitu Caesareo Generalis, Inscriptionibus, in nuptias Leopoldi et Eleonorae, Viennae editis, insigne judicium, quod sub finem illarum extat, Tecum communicare, et ferme Hoc unum angebat, quo stylo uterer? Eo, dicebant alii, quo soles. Ast passim hoc utuntur alii: vulgaris est. Non, ajunt illi: Videmus quidem subinde quempiam farcire chartulas suas verbis sesquipedalibus, MULTA scribere, quae PAUCA significant: sat esse existimantem, si, quod paucis lineolis includeret alius, integris ille philaris circumscribat confusum chaos, graviter delinquens in rem librariam,
unde deliquium ipsae Musae: sed hac rhapsodia est, nec vel semel bene, cocta crambe, et MULTORUM verborum, aut NIHIL, aut IDEM dicentium cacoethes, quam philautia coecus et sibimet abblandiens, tunc laudem mereri vanus opinatur, quando IN FORMAM lapidaris hujus styli INCISIS EST SCRIPTA PARAGRAPHIS. Apage has NUGAS, facientes convitium Musis: IN SECRETO talis scribat, fugiat publicum, tegi amet, non legi, Iugularem imitetur hic stylum, aut certet cum Emanuele Thesauro, aut sileat. Sed; Unde illi nossent hos tale tam bene promeritos de re literaria Viros? qui honor atiores Musas vix salutarunt a limine? Ita amiculi. Quibus refragari ultr a non volui, sribere statui scripsit; et ecce scriptum; quod aequi bonique consulas, Lector, oro atque obsecro: et si stylo hoc utor, nec Tibi, ut putas, satis bello; reminiscere, quaeso, quod scripserim in bello; et vale.
Postremo idem ille, ad Zoilum.
Carpes me, invide, (scio enim) quod Historiam scribens, non scribam historice: id est uti reor, res gestas non tradam plane et perspicue. Sed nae tu me Castor! haud perspicax es, qui stylum ignoras Laconicum: quo votis, dum plaudo, ludo; SUCCINCTAM cogens in ORBITAM, quae LUXURIANTE tu forte malles scripta legere verborum APPARATU.
An nescis? stylo EA est PROPRIETAS; ut PERITIORIBUS scribat, tradatque PAUCA unde MULTA legat rerum aliunde gnarus Tibi sat fuerit, marginem legere: ut ripam legit, qui rivum odit, quia natare nescit. Scias autem, Zoile et Historiam me scribere; quae cum ad ea excreverit tempora, queis haec sunt gesta, enucleatius tibi exponet singula. Nunc aut me carpe, aut melius scribe, et vale; sivalere potest, qui invidet. Hactenus ille.
Balbinus Noribergenses, ob illa imperii clinodia, quae hic jure custodiuntur, duriter tractat; opus habens cutifricio, sibi revera debito. Valedictoriae Tuae materiam nosse pervelim, quae sortassis imprimetur. Hanc geminam ex Argutiis chartam ideoTibi restituo, ut desicientis exemplaris hiatus illa expleri queat. Sed finem scribendi facio, quia noctis meridies instat; quae pedes cubitum ire jubet, secundum illud Stratii:
Da veniam joco inter tristiores suspiritus, mi Charissime, et Vale. Norimb d. 14. Octobr. 1678.
Tuus Omni studio ac statu
C. Arnold et V. D
Gratias agit pro transmisso scripto. De Miscellaneis Historicis Regni Bohemici.
Charissime Domine, et omni liter ar um genere excultissime.
Salutem et omne bonum.
PRovocasti me, Vir Clarissime, suavissimis Tuis, et munere insuper, lepido novo libello, partu politissimi ingenii Tui honorasti; id quod ego velut primitias sincerae amicitiae, et (si me senem amuitorie sed graviteret caste permittis dicere) velut primum malum amoris reciproci, ut est, nifallor, apud Theocritum, gratanter accipio. Sed heus Tu, Amice integerrime! scito me ultionem cogitare, neque cessurum benevolentiae et amori in meTuo, donec aut Te victum, aut me paria fecisse, et superaria Te non potuise, fatearis. Pro memoria mei tam diserta et honorisiea appellatione in libello Tuo, aliud hoctempore non possum, uam agere et remittere Gratias; leges Tu quoque nomen Tuum apud me, et habebis primos Tres libros Miscellaneorum Historicorum Regni Boh. quos jam ad typum adorno Augustissimo Caesari (si Dii siverint) inscriptosaut potius inscribendos. Primus Historiam Naturalem
alter Populum Regionis et Origines, Czechi et Czechorum in eas oras adventum, unde et quando advenerint; Tertius descriptionem Bohemiae regionatim, et, ut ita loquar, civitatim, oppidatim, pagatim continebit. Alii deinde libri triginta numero de Regibus, Magistratibus, Comitiis, Foederibus, Coenobiis, Viris Sanctis et Doctis de Stemmatographia Nobilitatis Bohemiae, aliisque hujusmodi sequentur, ut tres Historiarum Decades compleantur. Jam enim totum me, hortantibus Amicis, ad Historiam transtuli, his studiis oblector. Quod Alegambium attinet, non potuit ille de me quidquam scribere, cum primum post editam illam Bibliothecam lucubrationes meae lucem aspicere coeperint; at superiore anno auctior editus est Alegambii liber, in quo et lucubrationes meae (quae jam decimum numerum explent, aut superant) et nomen meum, cum praeconio (quod me nondum meruisse existimo) leguntur. Redeo ad Te, Vir Clarissime, quem, ne vulnus acerbum refricare videar, consolari nolo; maximus bonarum artium fructus est, scire adversa fortiter ferre. DEUS, qui homines amat infinite, hoc statuit. Dictum sapienti sat est. Mitto reciprocum munus: Epigrammata mea, Origines Comitum de Guttenstein, et Historicam Epitomen. Habeto hoc bene inchoatae amicitiae
Vir Clarissime et Eliam Senem Patrem; (cujus nomen in fronte libri Tui scriptum video) cui in Te benedixit DEUS, quamvis mihi non alias nisi per Te notum, reverenter salutato. Iterum Vale. Pragae in Collegio Academico S. I. 19. Augusti 1678.
Tuus Tuoque clarissimo Nomini deditissimus Bohuslaus Balbinus esocietate Jesu.
Refert, se de valetudine Weisii fuisse sollicitum. Judicium de Logica Weisiana. De nova Grammatica. De stylo Germanorum. De Odio quorundam in mutuum Weisii et Balbini amorem.
Clarissime et Eruditissime Domine, Amice integerrime.
JAm pridem angebar animo, et timueram, ne Te sidus aliquod malignum afflasset, praesartim quod V. Cl. Arnoldus noster aliquid de morbo Tuo suspicando scripserat, et Tu nihil scribendo, non parum auxeris
Christiane, malam pessimam rem faceres, et damnosam studiis nostris (ridentem dicere verum quis vetat?) moriendo: a Te enim jam literae accepere aliquam lucem, et habemus aliqua Te digna, et pluscula in hoc aetatis et ingenii vigore expectamus. Mihi, sancte affirmo, nihil dulcius est audire, quam vivere eos, qui digni sunt vita, per quos Studia nostra illustrentur, quae nos homines faciunt, nec sinunt vitam silentio transigere ut pecora, etc.
Logicen Tuam Magistri nostri Academici, me porrigente, sursum et deorsum pervolverunt; petii sensum omnium: proba et obryza, ut ita dicam, omnia esse consentiunt, neque commendare satis possunt. Pauculi duo nescio quid leve optassent in ordine doctrinae, atque ut a facilioribus inchoasses, respondi: Tenere Te viam tritam, et ordinem disciplinae sequi, quem Aristoteles omnium Academiarum Magister tenuisset, cum quo vel errare pulcrum: honestus error est (si tamen error) magnos Duces sequentibus.
Jam de Grammatica quod promittis, gratissimum est. Alvarus noster, quo dirigimur in Scholis, saepe dormitat; ex Belgio scribunt Nostrates, aliam ibi et multo absolutiorem Grammaticam doceri; non vidi. Rudolfi Goclenii Observationes Linguae Latinae maximi semper feci: elegantissimam Latinitatem
quam (ignosce! quod sentio, scribo) in Vestris aliquando et in nostris, universim in Germanis latine scribentibus, Itali et Galli irrident. At Tu, Weisi, styli genus sequeris placidum, procul affectatione, nomini Tuo conveniens, nitidum, illime, puroque simillimus amni profluis, non turbidus, neque per confrago sa decidis et praecipitas, ideoque Te semper, ex quo Tua legere coepi, amavi.
Misisti Inscriptionum Argutias, et Dialecticen iterato; ago gratias, at cur pretium non apponis? ni faxis, cave et ictum expecta! non Te peto, piscem peto! gladiatorum est. Interim mitto quaedam Parerga Academica; brevi plura missurus: jam enim, peste divino beneficio depulsa, redeunt, et anno sequenti laetius redibunt Academica Spectacula. In Septembri proximo habebis a me Tertium Miscellaneorum; jam pervenimus usque ad umbilicum; ait ille.
In Literis Tuis proximis (nisi me conjectura fallit) innuere videris: nescio quos amicitiae nostrae irasci, et nescio quem Samaritanum, ut Tu loqueris, videre etc. doce quaeso apertius, quid ista sibi velint, et qui libertatem studiorum nostrorum, et commercia doctrinae circumscribant? Ego, Vir
De applausu, quem Weisiana scripta sibi acquisiverunt. Causam scribit, cur etiam Evangelicos Eruditos aestimet.
Clarissime Domime, Amice integerrime.
VIvo equidem, at senescens; atque ut me ipse vivere sentiam, sentio me amare; ingenium Tuum videlicet, Vir Clar. Doctrinam, modestiam, caeterasque animi dotes Tuas, quas velut in speculo, saepius in lucubrationibus Tuis introspicio. Logicam, et ex ea Tibi nasciturum nomen novum Philosophi (sine adulatione) gratulor. DEUS Te amet. Legendam dedi eam Amicis (qui Te propter me amant) habebis suo tempore, et a me et abillis, quid sentiant. Ego vicissim mitto, quae ad manum fuerunt, Tibi pridem servata, nova et vetera; addo Librum II. Miscellaneorum. Tertium, qui adhuca nigellis Cadmi filiabus tingitur, et premitur, expressum mittam; Tu mihi pro pretio Exemplar unum mitte de Tuis (Inscriptiones
extorsit Illustrissimus Heros Wenceslaus Sternbergius, apud quem sat longo tempore in funerea illa pestis malacia sum diversatus.
Tuum illum de Inscriptionibus partum, qui me cepit, atque in eo animi Tui effigiem saepius intueti vellem, Teque in pluteo meo habitare.
Noster Cl. Arnoldus viget, valetque; nudius tertius Noriberga literas accepi, quam suaves! quam eruditas! et miratur tamen nescio quis ex Amicis Arnoldi Noribergensibus, me tam esse propensum in homines vestros; quid facerem? amo eruditionem, doctrinam, bonas artes, humanitatem, animi cultum, et si Vos me amicitia vestra dignum putatis, quidni respondeam? Sed haec alias.
Vale Vir Clarissime; plura tempus non sinit: satis est hoc, ut ita dicam, in cursu et pedatu, Amicitiae ab anno intermissum commercium renovasse Iterum Vale! Rescripsi eadem hora, qua Tuas accepi. Pragae in Collegio S. Clementis 18. Apr. 1681.
Tuus Vir Cl. paratiss. et ex animo servus
Bohuslaus Balbinus, Soc. JESU.
Gratias agit pro transmissis Actis Eruditorum Lipsiensibus. De Multitudine Scriptorum Weisianorum.
Clarissime Domine, Amice charissime.
EX solitudine mihi redeunti ad homines (id enim apud nos receptum, quotannis abdere sese in otium coeleste ad octiduum, et vitae interioris negotia componere) Tuae suavissimae redduntur. Gratissimus fuit D. Menckenii Februarius Actorum Eruditorum, cujus Exemplar alterum, nomine Tuo, Koppilio in manum dedi (officiosissime et humanissime gratias agit) sed heus, Vir doctissime, an Tibi et Menckenio me ingratum fore putas? id tamen brevi intelligetis, me gratum, et (si id nimium videatur) memorem esse voluisse: primus enim apud Senecam (de Beneficiis) gradus est, beneficium non oblivisci, et confiteri accepisse. Excuduntur apud nos Curiosa quaedam Philosophica, Ethica etc. ubi ex Typo emerserint, habebitis primi. Ob eam caussam nihil nunc ad Menckenium scribo, ut ditior postea cum munere compaream; Tu interea (at Comice dicam) fac me apud illum DEUM, et quam ego famam doctrinae sustinere non possum, ingenii et doctrinae imbecillitate, Tu praeconio Tuo addito sustenta; et vide! etiam Te munere corrumpere vellem: mitto Orationem
Etsi Te nuper Convivae Tui ex numero parientium esse censuerint, ego Te tamen, ignosce, ex numero vomentium reputo: tot (annis singulis) Comoedias, tot Tragoedias, tot Applausus pangis, ut legitimum tempus ad concipiendum, gestandum et pariendum deessevideatur; vomis igitur et ex tempore; at vomitus iste Homericus est (qualem Homeri vomentis effigiem, et omnium reliquorum Poetarum vomitum illum excipientium, nescio quis Pictor vetustus exprefsit) aut quarundam Gallinarum, quae cum ova non pariunt, sericum vomunt. Menckenium suavissime, ut Tuus est mos, saluta et Vale!
Tuus Doctissime et Clarissime
Bohuslaus Balbinus e Soc. Jesu.
De nimio odio religionis: De sorte Praeceptoris Scholastici.
Vir Eruditissime, Amice honoratissime.
RIsi albis dentibus, quae de Svvidnicensi Rectore commemoras; libenter ego Te Collegio egredientem vidissem, sed ita, ut in me amplexusque meos incideres; gratior profecto visa Tibi fuisset amicitiae nostrae serenitas post triste illud supercilium, et hiemem imo quoddam gelu verborum. Mi Christiane, non omnes genium habent, quem Nos duo habemus, nitens, humanum, quales esse decet Poetas etc. unde et Humaniora Studia, et mansuetiores Musae dicuntur; at multi bardi, blenni, nullum Eruditioni honorem habent, quia Eruditionem contemnunt; desinamus haec conqueri: ignorans ignorabitur. Doleo vices Tuas in educatione Adolescentum permolesta. Habes tamen illud commodum, quod ex varietate negotiorum enasci solet, ut careas diuturnis affectibus: non potes diu irasci, non diu tristari, etc. cum semper nova negotia oriantur, quae nullum affectum nimium esse patiuntur, sed interrumpunt.
Jam nihil est quod scribam: Vale Amice charissime et integerrime. Pragae e Collegio nostro. 7. Julii 1682.
Tuus, Tuoque nomini et amori deditissimus.
B. Balbinus e Soc JESU.
De Knittelii Via Regia. Transmittit quaedam nova literaria.
Doctissime Weisi.
NAE tu sensum meum praeclare calles! idem ego sentio, et pridem sensi de Libro, * quem Tibi et Menckenio nostro iterato transmisi. Ridere in sinu tacito soleo magnifica illa promissa, cum saepe viderim illos ipsos, qui tot praecepta tradunt, cunctari, haerere, neque satis expedire, quid dicant, ab arte sua desertos, nisi forte multitudo ipsa rerum dicendarum impediat: Vates Tiresia, quod nunc dicam, aut erit aut non? Cui, quaeso, tantum temporis conceditur, ut cum loqui sapienter velit aut respondere, tum primum praecepta illa sapientiae secum mente revolvat, et numeret? quod si scribendum est, nonne argumenta omnia brevius et distinctius divina mens Aristotelis invenit? sed doctis, ut proverbio dicimus, facile est concionari; doctum esse oportet, qui hac sciendi arte utatur; at docti jam non egebunt. Ego in historias me abdidi totum, nihilque istis egeo ad viaticum mortis. Interim Liber IV. Miscellaneorum absolutus est, cujus Exemplar (cum ita volueris) transmitto, una cum Thesibus
Curiosis, et Emblemate Academico Regi Poloniae nuper oblato, quod me missurum pridem promiseram. Quae mitto Menckenio, quaeso Te, habe commendata, ut perveniant. Hunc Virum una Tecum amo valdissime. Tria ipsi mitto: Librum IV. Miscellaneorum, Theses curiosas, et Librum Philosophiae Curiosae, quem Tu habebis proxime; Zopyros Clarissimi Arnoldi probe intellexi, sed crede mihi, Weisi, plures esse apud nos Balbinos, quam Zopyros (qui unus fuit) nam qui eruditionem amant, quomodo Eruditos odisse possunt? nisi queis cornea fibra, et si quos nimia affectus impotentia in transversum agit. Mecum sentiebat Optimus Amicus Kopilius heu ante 10. dies extinctus, et Mathematicum Hartmannum ipse Mathematicus moriendo secutus! morbus ejus, ut fieri solet, Medicis nostris aenigma fuit: tertio quam aegrotare coeperat die, abiit ad plures, at mihi adhuc vulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae. Vale Eruditissime D. Weisi, et me semper numera inter Tuos. Pragae. 10. Sept. 1682.
Weisium Musicum atque Poetam esse, se ignorasse scribit. Rogat, ut iter instituat, quo cum eo colloqui queat.
Vir Clarissime, Amice integerrime.
QUotidie mihi pretiosior evadis Weisi Charissime: sciebam, Te esse insignem Theologum, Philosophum, Philologum, Polyglottum, Rhetorem eximium etc. nesciebam esse Musicum; at nuper Amici mei, Tuique (quos humanissime et amantissime salutatos cupio) in Auschensi nostro conventu affirmarunt, Te scitissime modos in Comoediis facere etc. jam vero etiam inter Poetas Germanos magnum nomen habere video ex elegantissimis libris, quos ad me misisti; idque affirmant Acta ipsa Eruditorum, quae inter illos (Opicios etc.) Weisii quoque nomen apponunt. Feliciter in amicitiam Tuam ingressus sum, mi Weisi, et a laudato viro non laudari modo, sed amari quoque id triumpho. Unum illud ab amore nostro abest, quod oculis nunquam amavimus, sola mente contenti. Ego, nisi Tibi aliter videatur, in hunc modum negotium gerendum statuo: Cum 6. tantum milliaria a vobis Auscham numerentur, aude aliquid, et de Scholasticis curis Tuis aliquot pauculos dies subtrahe verno praesertim tempore, et Auscham Te confer ad Judicem nostrum Pillar nominatum, Zittaviensibus notissimum, ego a Te in tempore admonitus ad diem Praga advolabo, Teque Libesicium ad
Pragae 11. Nov. 1682.Tuus sum Bohuslaus Balbinus, S. J.
De Controversia Weisii cum Morhofio: De Constructione Germanica in Carminibus. Clarissime Domine, Amice integerrime.
TOt hac hieme in me irruunt occupationes, curae, labores, ut an humeri ferre valeant omnia, subdubitem aliquando; feram, quoad potero, ut in vere, dante DEO, liberius respirem, et in Tuo sinu acquiescam; quod Te jam promisisse, mirifice laetor.
Quid autem? negas Tu esse Poetam Te?
Morhofium, qui an ater an albus sit nescio (Virum doctum esse intelligo, quem Tu laudas) miror non animadvertere: quidquid est violentum, et affectatum, idem odiosum esse. Quid autem violentius, quam ordinis perturbatio in vocibus, in loquendi modo etc. quam saepe (etsi in Germanica hospes sim) risi illa:
Pragae 6. Dec. 1682.Ita voveo! Tuus Bohuslaus.
Applausus, quem Acta Eruditorum nacta fuerunt. Clarissime et Amicissime Weisi.
TU vero me missilibus Tuis et suavissimis versibus semper vincis; quidquid agam ego et mittam, paria Tuis praestare
Acta Eruditorum magis jam omnibus placent, quia sine partium studio nihil aliud notant, quam id, quod Author, cujus compendium referunt, scripsit; quod ante non factum mut indignabantur, cum sensum suum Lipsienses interponerent, ideoque non Relatores sed Censores Authorum viderentur agere. Monui hac de re, sed modeste D. Menckenium, et fortasse monuisse profuit: Clar. D. Ittigium ex me reverenter salutabis; opto, quae ingeniose in Epithalamio optasti; ubi opus illud Origenis, qui primus Ecclesiae Magister post Apostolos fuit, absolvetur in typo, faciam ut hic Pragae aliquot exemplaria vendantur. D. Menckenio quoque amantissimam mitto salutem: mittam brevi Philosophiam unius e Nostris, quae jam imprimitur, et si quid aliud Actis dignum invenero, sed perturbant Musas nostras bella horrida, et transitus militaris octodecim millium ut narrant; qui cum noviter scripti sint, disciplinam militarem nesciunt, ac fere mediis hostibus comparantur, in rapinis et oppressionibus pauperum rusticorum. DEUS faciciat, ut Turcarum cornua aliquando frangantur!
Pragae 29. Martii 1685.
Bohuslaus Balbinus, Soc. JESU.
Optat, ut Weisius scriptis de litterato orbe bene mereri pergat. De morte Christophori Arnoldi.
Eximie et Pererudite Domine.
AD geminas tuas humanissimas debeo responsum tibi: ad nuperas necessariis curis districtus responsum dare non potui; in his tuis iterum demiror diligentiam tuam, quam exhibendis actionibus comicis impendis. Fateor pulchrum est populo placere, monstrari digitis, et dicier hic est, sed quanto pulchrius saeculis placere, et omnium aetatum Laudatores habere? dedisti jam aliquid, quo saeculis innotescas, sed plura debes et potes. Hoc saltem age, ut in medio Comoediarum aestu victurum aliquid post te relinquas: nam brevis est vita in ore vulgi vivere, dicam Plinii Junioris verbis: ede aliquid, quod sit perpetuo
Mitto tibi quaedam Academiae nostrae Emblemata, et in altero fasciculo Cl. Menckenio literas; quaeso Lipsiam promoveantur. De Ducibus et Regibus Bohemiae Liber proximo Menfe ad Typum promovebitur: scis aut scire potes, quam in Censuris morosi sint Nostri. Liber de Magistratibus Bohemiae adornatur ad Censuram. De Nobilitate nostra Liber jam dictatur a me, et librum primum absolvi. DEUS bonus Vitam et Vires suppeditet, ne author imperfecti operis fiam, quod multis Scriptoribus evenit. DEUS Te, mi Weissi, quam diutissime erudito orbi servet incolumem. Pragae 6. Nov. 1685.
Tuus tuisque rebus addictissimus Servus
Bohuslaus Balbinus, Soc JESU.
P. S. Exciderat mihi de Cl. Viro Arnoldo scribere. Fuit ille Vir magnus, sed tamen reliquit imaginem ingenii sui Eruditissimum filium suum, qui ad me nuper dedit suavissimas literas, quibus jam respondi. Gaudeo succedere Patri in officio tam honorato; etiam magnus Caesar Bibliothecae suae praeclarissimum Juvenem praefecit. Ego etsi parabam iter ad ferias autumnales, suasu Medicorum consilium abjeci, securiora sunt domi pericula. Haec ad priores tuas. Vale mi Weisi, ut ego valeam.
De Archi-Episcopatu Magdeburgico et Pragensi. De Sagittarii Scriptis Historicis.
Clarissime et Amantissime Domine.
BInas tibi debeo literas, quibus semel tantum, et quidem tardius respondeo: invaletudo mea tardum me, et cunctatorem reddit, et quod alienum auxilium, si vel literula formanda sit, exposcere oporteat. De Magdeburgensibus frustra a me aliquid petitur: semper ego, quae ad meum finem non facerent, neglexi, contentus superficiali notitia, quam mihi Dresserus de Magdeburgo, tum vir incomparabilis Georgius Fabricius aliique nonnulli ac vel maxime
Henricus Meibomius senior dederunt; hic postremus vulgavit omnes Bullas Pontificum et Diplomata Caesarum etc. ad Magdeburgum et Dioecesin, ejusque fines spectantia; unde Tibi lux maxima affulgebit. Postea rebus mutatis et excitato per Carolum IV. Archi-Episcopatu Pragensi, cujus Praesul Legatus Natus factus est, jure Legationis, Episcopatus Misnensis, (et alii quidam) Pragensi Archi-Episcopo subdi coepit, et limites aliquarum Dioeceseon sunt mutati, ex quo pendet dubii Tui solutio; quae omnia melius quam ego, callet D. Sagittarius, et ex Meibomio et Dressero disci possunt. Mitto quem toties petiisti Pessinam, quem aegerrime acquisivi, et puto jam esse ultimum Exemplar, quod Bibliopola non aliter quam 3. fl. vendere voluit.
Magnas tibi ago gratias de Doctore Kislingio ad me quoque directo, usus sum felicissimis et doctissimis ejus consiliis et utar in posterum. Illud pene exciderat de libello Universitatis Carolinae, in quo quidem vitula mea aravit, sed alii etiam operam contulere; ejusmodi libelli non prostant, sed inter manus distrahuntur, et pereunt. Certe nullum Exemplar usquam apparet.
Quod superest, et quod tempus admonet, felicissimum Tibi anni venientis auspicium et initium, et ut medium, ac denique finis initio
Pragae 28. Decembr. 1685.
exeunte. Vester Bohuslaus Balbinus, S. J.
Haec prioris Anni fine, ut vides, scripseram, sed mittere non potui, quod nullus a Vobis venisset. Mitto igitur nunc Pessinae Marte Moravicum, alterum de Academia Pragensi librum, quidquid agerem, habere non potui. Tumeas partes age in Clarissimo Viro Sagittario, et bonis verbis meo affectu saluta; ejus Disputationes historicas, compluribus doctis viris ostendi, omnes probarunt, ac diligentiam, et tantam, tamque variam Authorum lectionem sunt plurimi admirati: Si hanc viam insistat, inter Claros Germaniae Scriptores nomen Virri
Tuus
Bohusiaus Balbinus.
De Hosmanni scriptis. De Numero Oratorio. Clarissime et Eruditissime Domine, Amice integerrime.
INdies augetur amor tui meus, et magna capit incrementa ex eruditione tua, quam tot editis spectaculis, sed magis vulgatis libris doctissimis ostendis. Orationem tuam secularem laudo: nihil adserri poterat opportunius; si qui aliud styli genus, aut aliam hujus argumenti secularis tractationem audire, aut legere malint, in iis ego prudentiam requiro, qui non videant, Gymnasii Vestri gloriam historica narratione probari debuisse. Ex occasione Orationis duo mihi praecipue in memoriam veniunt: primum, cum Abrahamum Hosmannum citas, num apud vos ejus opera extent, praesertim Historia Moraviae, quam in quodam libello Brunensi Senatui inscripto, domi se habere
Pragae 19. Aprilis A. 1686.
Tuum
Bohusiaum Balbinum.
De Stylo arguto et politico.
Clarissime et Doctissime Domine.
SAEpe mihi subit mirari non tam quod amemus inter nos, quam quod etiam sententiis et judiciis mire congruamus! an sub eodem sidere nati sumus, ut idem sentiamus? jam dum Panegyricum D. Salesio recitatum mitterem tibi, praesentiebam, illam licentiam acuminum indiscriminatam, non semper inter se cohaerentium, non posse placere. Sciunt hunc sensum meum nostri homines, cum stylum illum in quaesitis, et in Amplificationis opusculo pridem damnavi, et dicere sum solitus: pluris me orationem ad Ciceronis exemplum conformatam facere, quam decem acutas, quae dicentem ingeniosum, atque eruditum fortassis ostendunt, sed non continuo Oratorem, et secundum artis regulas operantem demonstrant. Sed alius est partus Orationis politicae, ut tu optime notas, alius Scholasticae: haec enim scholam olet, aulam illa, ut nihil magis ex Politica prudentia peroranti cavendum videatur, quam ne artificio Scholastico uti, et dirigi in dicendo advertatur. Suspecta enim in dicendo est omnibus imperitis eruditio fabularum, et antiquitatis, et affectationis nomen vix evadit, quae opinio de Oratore si
Kislingio bene sit, qui tuae valetudinis tantam habuit curam! idem ego saepe tibi timui, timeoque. Studiorum amores Sirenum instar habent, quae ad se trahunt incautos dulci cantu, sed vitam in scopulos impingunt. Vita enim est fundamentum studiorum nostrorum, et qui habet vitam, habet tempus, et omnia cum tempore. Quod ut habeas mi, Weisi, candidissimo voto exopto, et te mihi quam diutissime superesse voveo. Pragae 12. Sept. Ao. 1686.
Tuus
Bohuslaus Balbinus.
De Usu et Abusu dictorum Sacrae Scripturae De optimo scribendi genere.
Clarissime et Ornatissime Domine Amice probatissime.
ITane vero nigra odisti mi Weisi! ut etiam nigra involucra irrideas? valebit in te illud Senecae, quod de factionibus aurigarum in Circensibus scripsit: pannum oderunt pannum amant. Ego aptissime Academica munera putavi involvi posse in nigris, cum legamus Philosophos, et Theologos hunc colorem amare, et ferre, ut Synesius in Epistolis testatur, et probat; haec in excusationem charissimi mei Magistri Gebhardi, qui adversus injurias coeli, pluviarum, et luti chartas muniri fecit, quae multis obnoxiae sunt.
De abusu sacrarum literarum tecum sentio, religiosas manus multoque magis mentem eos habere oportet, qui tractare sacra volunt; sed mi Weisi, alia sunt Studia Theologorum, alia vulgi, (est enim etiam vulgus Eruditorum) cum probandum est aliquid ex sacris literis, profanum est, sensus divinos alio detorquere, quam quo nos ipsae ducunt, imo scelus existimo Verbo DEI abuti; in rebus Scholasticis, quae nihil probant, sed delestare volunt, si parce, et religiose, et cum
Gaudeo partum illum tuum Oratorium jam ad umbilicum properare. Ignotus ambiguo dicto, volo dicere, absolvi, et proximum esse nativitati; quocstnque velis sensu, accipias. Libri tui te facient immortalem mi Weisi, et quia, ut tu quoque nuper innuebas, aetas nostra fastidit praesentia, et domestica illi sordent, certum habe, aetate sequentes de te, imo etiam de me (parce, si forte arrogantius de me scribo) rectius judicaturos: nec enim posteri invidia aut alio affectu, qui judicium pervertat, laborabunt, aut in transversum agentur. Tu optime Weisi, rebus tuis consulis, et consuluisti, quod illa, quae multis vestrum propria esse videtur, horriditate, et inaequalitate styli, quae affectationem odiosam indicat, omissa, sectatus es candorem, et cultum verborum et sententiarum illimem et candidum, Tuo scilicet amabili et candido genio congruentem. Non possum pluribus explicare, quod volo, sed tu intelligis, et quod ego non folum, sed una
istos quidem libros conscripsit ex Nostris aliquis; ita tu discedis, et procul abes ab illo horrore, quo Vestri quidam utuntur, et tum se Eruditos existimant, cum alte et obscure, et barbare simul, et latine scribunt, et verba adhibent, quae Commentario egeant. Habes sensum meum et Amicorum de Te; jam aliud superest nihil, quam ut te rectissimis sensibus animi consalutem, et nihil nigrum, sed candida omnia, etiam ipsa somnia candida, ut Ovidius cecinit, apprecer. Vale. Pragae 22. Octobr. A. 1686.
Tuur
B. B. S. J.
Extenuat scripti sui, quod Verisimilia appellavit, pretium. De Praefatione Weisiana in Labbaeum. De electione Generalis Soc. JESU.
Clarissime Domine.
PErinde ut Tu infrequentiam literarum tuarum excusas per Mercatores Vestros, et in eos culpam confers, ita ego morbum obtendere debeo, qui me in officio literarum segniorem facit, cum alienis manibus egeam in scriptione literarum; quod experitur
Miraris, quod laudes meas nolim agnoscere, sequor illud Sapientis, qui scripsit, verecundiam laudibus vulnerari, et laudes suspensa manu, ut vulnera, esse tractandas; satis habeo, si in nomine meo Laus in veniatur, et si me Eruditi laude dignum existiment: Si Libellus meus Verisimilium laudem meretur, quid opus est vino vendibili suspensa hedera? Sin minus, nolo laudem, quam non mereor: sed Vos Amici laudatis, quia Vobis praejudicium amor facit.
Praesationem tuam in Labbaeum legi, et probo. Jam enim pridem tecum sentiebam; Nostri, quos audivi, mirantur, esse Te tam faventem Ordini Nostro, ut Te agente ederetur liber, qui tam multa aliena a sensu Vestro contineat? Respondi, meum Weisium ita esse comparatum, atque eo studio in bonas literas ferri, ut in quocunque doctrinam aut sapientiam inveniat, eum sibi colendum et amandum putet.
Menckenio, Viro Clarissimo, nondum invenio quod mittam, brevi tamen, et mea, et aliena Vobis mittentur. Sed quid sibi vult Typographus Lipsiensis vel Coloniensis, quorum alteruter omnibus caeteris etiam tuo nomine relicto, solum illud: Lipsiae in fronte operis agglutinata chartula contexit, et Coloniae supposuit, quasi vero
Lipsiae offendi potuisset.
Nostrum Generalem pridem scivisses Tu mortuum, si habuissem, per quem nunciarem. Novus eligitur suffragiis omnium totius orbis Provinciarum, quae adesse ad diem poterunt; Terni ex quavis Provincia eliguntur, qui Romam ad 21. Junii profecti, eo usque capita conferent (quam vis tacitis suffragiis res geratur) dum unum aliquem sive absentem sive praesentem eligant; imperaturus omnibus, ait in Trajano Plinius, eligi debet ex omnibus; dolemus etiam, ego speciatim, de morte A. P Nicolai Avancini, qui paucis diebus ante Generalem Romae est mortuus, secundus dignitate post Generalem sub Assistentis nomine: is libros meos, qui invidorum conatibus, ut Ajax Augusti, in Spongiam incubituros cripuit morti, et ad lucem perduxit; excitabit DEUS Veritatis amator, et ipsa Veritas alium huic similem, qui viventi mihi funus fieri non sinet. Mitto Tibi conterranei tui Concionem Turcicam, et quaedam alia, quaetitulo perlecto intelliges. Plura Martius dabit, ad cujus ego nomen pallesco. Tu Weisi mellitissime, ut ego in Te vivam, diu vive, nam certe ut Poeta: nos jungunt concordia sidera, et amor in terris. Vale et duos communes Amicos, Viros praestantissimos, ex me, quantum potes,
Tuus et ut aliquando scripsisti Tuissimus.
Bohuslaus Balbinus, S. J.
De Regiis Judicibus Pragensibus. Clarissime et Eruditissime Domine, Amice Integerrime.
NOn mirum est, meas literas vivaces non esse quia multum trahunt a mortis vicinae frigore. Quanquam, cum ad te scribo, quodammodo vivisco. De Regiis Judicibus, praeterea, quae scripsi, nihil habeo: negant Diploma Caefarium, quod nuper scripseram, exstare; sed Instructionem aliquam tantummodo, soli Caesario Judici Antiquae Urbis Pragensis datam, quam illi premunt et nemini notam esse volunt, quippe praejudiciosam Fiscali, cujus munus institutum est primum a Ferdinando Secundo. Namque, ne erres, omnes Urbium Regiarum Judices Fiscali subordinantur, et siquis Civium in Regem peccarit, Fiscalem admonent; in hanc rem juramentum praestatur a singulis. Plura de his non habeo, neque in tabulis Regni inveniuntur.
Te ex oculis laborare aegre fero: oculi enim
Pragae 11. Nov. ea die, qua tuas accepi. 1687.
Tuus in omnem vitam
B. Balbinus.
De Senectute tranquille peragenda. Opera Genealogica Balbini.
Clarissime et Doctissime Domine.
REcte fecisti candidissime Weisi, quod, quantum vis splendidam conditionem, novorum tamen laborum feracem, patriae charitati postposueris; author tibi sum, ut inposterum quoque hoc propositum teneas, nisi quando candidior, ut Maro noster canit,
tibi harba candet, et otium cum dignitate, quod senibus maxime necessarium est, sectari inceperis: nam te laboribus Scholasticis immori nollem, sed gloriose in patria, vel extra illam, ubi bene fuerit, consenescere, et velut acervum tritici, cum Jobo loquor, in tumulum sero, cum te vitae taedium coeperit, inserri.
Tua mei laudatio in Actis Eruditorum placuit illa quidem, ut omnia nostra nobis placent, sed nimias laudes non amo. Parcius in posterum amabo te, laudare memine ris, laudibus enim vulnerari me sentio, praesertim cum non mereor; Hoc tamen efficiunt laudes tuae, ut talis esse velim, qualem me laudas, quanquam serum est, in hac mea aetate proficere, in qua plura perdo, quam acquiro. Genealogiarum plures adhuc partes evulgabo: tertia jamjam absolvetur, quam tu primus habebis, Comiti Khinsky Juniori dicata, quarta Waldsteiniis inscrbetur. Fragmenta Genealogica in hoc libro II. locum postremum sibi vendicabunt. Liber Octavus Decad. I. continens literas publicas ad Regnum spectantes (id est, Bohemiam ipsam, Moraviam, Silesiam, Lusatiam, Misniam, et Feuda omnia Regni Bohemiae etc.) duobus Voluminibus inclusi, primum Volumen jam typis expressum Patronum tantum desiderat, alterum paulo post
Pragae 4. Febr. 1688.
Tuissimus tuus
B. B. S. J.
Consolatur de luctu Domestico.
Clarissime et doctissime Domine.
DOlor tuus maximo dolori suisset; at cum te Virum Sapientem et vere Christianum cogitarem sine dubio omnia fortiter tulisse, scientem casus et varietates rerum humanarum, non potui amplius dolere, maxime quod viderem, te adhuc cantibus et carminibus elegantissimis potuisse prosequi funera tuorum: nam his maxime eventilatur egeriturque dolor. Accessit, quod hoc mihi nuntium juvenis egregius, quem commendaveras, attulit, quem cum respicerem et ejus humanissimo colloquio tenerer, prope omnis evanuit dolor. Tempus
Weisi, et vincemus quaecunque nos affligere possunt domi; sed quid opus est renovare dolorem, et nondum ad perfectum obductas cicatrices refricare.
Mitto tibi et Menckenio III. Partem Genealogicarum Tabularum, sequentur Partes plures, quas ubi Typus absolverit, mittam, ut etiam alia, si vivam, quae ad typum paro. Vale mi Weisi, et tuum Tuissimum Bohuslaum ad mortem properantem amore comitare! iterum Vale
Pragae 5. Martii dictavi 1688.
Tuus quem jam nosti
Bohuslaus Balbinus e Soc. Jesu.
De Collegio Historico Imperiali. Judicium de Sagittario. De Tollio Batavo.
Clarissime et meo amore dignissime Weisi.
MAgnam voluptatem cepi ex tuis literis amantissimis, quarum jam pridem nullas accepi et hae, quas misisti modo, continebant tua honestissima gaudia et studia Lipsiae alibique, scilicet amicos veteres confirmare et novos parare; quod ad me quoque pertinuisse puto; imo adeo scio, cum intet amicos tuos etiam meo nomini inter
Mitto tibi et Menckenio nostro quartam partem Genealogiarum Bohemiae, uti etiam Octavum Librum Decadis primae, qui continet literas publicas: Rogo te mitte Lipsiam duos hosce libros cum reverenti et amica salutatione, addo etiam pro te, quaedam Academica munera, Theses ut vocamus etc.
Est adhuc, quod te magnopere rogatum velim. Doctissimo et Clarissimo Domino Caspari Sagittario, qui me donis suis, et libris eruditissimis provocat, transmitte librum meum de Regibus Bohemiae: placuit mihi ejus candidissimus genius, quem in Proloquio suo ad Lectorem rectissimis sensibus
Pragaae 23. Junii 1688.
Tuus semper
B. B. S. J.
De Tschirnhausii novis inventis. De Marmore splendente prope Wittehergam effosso.
Nobilissime et Clarissime, Domine Colendissime.
GRatias maximas habeo pro communicato mihi scripto Germanico Domini de Tschirnhaus, de perfectione artis Vitriariae, ut inde specula ustoria confici possint. Neque enim illud ante videram; dum vero in eo occupatur ingeniosissimus autor, fortassis
Vestrae Nobilissimae et Clarissimae Dominationi ad osscia paratissimus
Pragae 8. Aug. 1696.
B. de Blum.
De arguta Italorum dictione et de Inscriptio nibus.
Vir Excellentissime.
DE ratione ac modo hodierno Inscriptionum et elogiorum Te Commentatiunculum moliri, non sine gaudio ex Domino Prof. Rechenbergio cognovi, ac magis laetatus sum, postquam de eo certior redditus sum ex tuis literis. Quam vero vellem, ut e nostris copiis quicquam in hos usus conferre possem, aut librariam suppellectilem penitius excutere liceret, et evolvere chartas undique collectas et in certos fasces male digestas: Certe et nostrae Academiae foecus, et aliorum non ineruditos hoc in genere labores confiderem inter istos me reperturum: quod tamen vetat remoti a veteri museo, ubi coacervata haec talia jacent, moderni domicilii ratio, et alterius generis occupationes crebriores, quae relictum istud vetus museum vix adire, nedum confusa digerere, et evolvere in eo chartas permittunt. Qui ad manus mihi sunt, Masenius, Boldonius et Labbeus, jam in tua quoque sunt, ut intelligo, manu; Ferrarii autem tersissimae et suis argutiis puroque sermonis genere (quod solus ferme Italorum nostra aecate hic excoluit) insignes Inscriptiones reliquis ipsius Operibus Oratoriis. junctim editis insertae, nuper a me Amicus extra Urbem commodato accepit, necdum reddidit,
Aloquii Jugleri elogiis, quae sic sola ad Te veniunt.
Caeterum non dubitandum existimem, Italis hanc artem debere referri acceptam, qui cum Carminum facultatem, quam primi acquisiverant olim, primi etiam post restauratum literarum cultum, labente superiori seculo, amisissent, novam hanc rationem Patronos ambiendi commenti sunt vinculis, quibus carininum leges ipsos adstrinxerant, liberam, et sensus laxiori verborum gyro volventem; a veteri autem Monumentorum simplicitate prorsus alienam, quippe apud Priscos illos nude et sine schemate exponebantur omnia, hic contra omnia affectata, verborum volubilitate contra et ad argutias composita, ad modum epigrammatis: ut plane plus e poetica quam Oratoria facultate trahere videantur. Nostros inter homines palmam hacin arte praeripere reliquis mihi videtur Arnoldus, Noribergensis, cujus monumentis aliquot librorum tituli inclarescunt: et neminem rectius in Consilium adhibere circa propositum hoc tuum poteris, quam istum, qui pro summa humanitare sua omnia Tibi, quae suppetunt, suggerere volet, et quia rarissimorum pretiosorum librorum copia abundat, multum conferre poterit. Nuper in literis ad me datis Monumenta Patavina Sertorii Ursit
Patavii iterum exculi, altero volumine auctiora, retulit, quo erudita contineantur, quae ipsa intelligo talia, qualia hodie conscribi solent, et in Patavinis atriis hinc inde conspiciuntur. Ex nemine rectius quam Isto talia cognosces, cui et major harum rerum copia, et praestantior notitia, plus etiam ad studiorum commoda promovenda, quibus universam suam vitam addixit, otii suppetit. Vale. Dabam Lipsiae d. 19. Octobr. 1677.
Clarissimo Tuo Nomini addictus
Frid. Bened. Carpzovius.
Excerptum Weisii ex Seckendorfii Orationibus in Actis Eruditorum.
Vir Clarissime.
SEckendor fianarum orationum elegans, ita me Musae ament, et diserta enarratio operis dignitati omnino respondere visa est, illicoque ad illustrem Virum missa, ut ipse prius cognoscat et arbitretur, si quid vel mutatum in ea velit vel resectum. Sed plane sibi arridere eam respondit, nec verbum censuit mutandum: ac comparebit ea in Julii calendarum penso, quod sub prelo jam sudat.
Clarissimi Tui Nominis Studiosissimus.
Frid. Bened. Carpzovius.
Consolatur, Weisium ob amissam Uxorem, et gratulatur de nova Sparta.
UNA dies mihi et vulnus tuum gravissimum, et honores novos atque amplos nunciavit: simul amicitia suasit, ut illi medelam, si quam possem; his gratulationem, ex optimo animo profectam, adferrem. Utrumque breviter. Weisiana enim suada requiri videtur, quae dolorem tam cari pectoris lenire possit. Tute ergo tibi praecipe, quae aliis praecipere es solitus de adversis rebus fortiter perferendis: praesertim si certi sumus, cum nostris bene actum esse, inque portum felicitatis ilios receptos. De honoribus ex animo tibi gratulor, eosque volo Tibi esse fortunatissimos, studiosae juventuti et universae reip. literariae saluberrimos. Pro inscriptionibus denique doctissimis gratias maximas ago habeoque. Vale et memor vive tui Cellarii, qui tui memoriam sanctissime semper custoditurus est. Cizae 20 Junii 1678.
Tuus
M. Chr. Cellarius.
Judicium de Weisii scripto, quod de tribus stultis insignivit.
Amplissime atque Excellentissime Vir, Fautor et Amice Honoratissime.
QUas Calendis Augusti ad me destinasti, recte perlatas scito. Pro communicata notitia Celsissimae Familiae Cizensis singulares ago gratias, nec minores pro transmissis donis literariis, ac inprimis ingeniosissimo de tribus stultis libro. Omne sane tulisti punctum, dum delicatum isthoc Seculum adeo false mordaci radere vero nisus atque visus es. Quamprimum per bibliopolam licuerit, Periculum meum Epigrammaticum in XVI. centurias extensum, recudi faciam: tunc erit, ut quadantenus ex aere Tuo exeam. Interea hoc, quem vides, Catone, vel centone potius, contentus esto, donec nobiliora suppetant. Vale feliciter, Vir atque Fautor aestumatissime, et salve a me salvo. Scribebam properanter Coburgi Calendis Octobribus, 1672.
Clauderus Tuus.
Nunciat se elaborasse opus de formulis et verbis veterum solennibus.
Sal. et Meipsum!
Amplissime atque Excellentissime Vir, Fautor et Amice Colendissime.
POstquam nonnihil siluimus hactenus, scribendi argumento defecti, jamsilentium illud placet rumpere adfatu literario, occasione sic ferente, ne vis quaedam facta videatur amicitiae, quae commercio etiam literario, quod nosti, alitur. Si res Tuae in optato et tranquillo statu fuerunt hactenus, est, quod gaudeo, Tibique gratulor. Mearum rerum facies fuit quoque sic satis tolerabilis. Meas circa initium hujus anni scriptas recte ad Te perlata credo, quibus prolixe gratias egi pro transmissis, et Tuae promtitudimis fores denuo pulsavi, vicem pro virili redditurus. Quid per hoc trimestre apud nos prodierit, heic accipe, bonique consule, et continuationem exspecta. In negotio circularium Dispp. gratia ea mihi facta est a Superioribus, ut illarum loco, quoties me ordo tangit, declamatorium exercitium instituam. Exequiis Ernestinis dies dicitur dictus 4. Junii. Tractatum Philologicum de Formulis et verbis veterum solennibus, quamprimum per Dn. Fritschium Lipsiensem licuerit, editurus sum: in quo quid post Brissonium praestiterim, lector cruditus judicabit: certe ex antiquitate Ecclesiastica
Coburgi 13. Apr. 1675
Clauderi Tui.
Judicium de scriptis Weisianis jocosis.
Vir Amplissime atque Excellentissime.
REdeuntes Lipsiensium nundinae nostri commercii literarii memoriam pariter mihi refricant. Scias itaque velim, superiores Tuas, 23. Aprilis natas, 11 Maji recte fuisse perlatas. Exhilarasti sane me haud leviter oblatione scriptorum Tuorum, in quibus utile ac jucundum egregia mixtura exhibere novisti non vulgaris artifex. Adplaudo eo nomine Tibi sincere, cum voto uberrimi inde in Lectorem redundaturi fructus. Simul autem muneribus illis chartaceis me devinctum Tibi reddidisti, qui alias in Tuo adhuc aere sum. Redhostimenti exigui vicem suppleant in praesenti adjectae chartae, quae apud nos prodierunt hactenus. Pro Tua in Notitia Genealogica mihi inserviendi promtitudine peculiares ago gratias, et continuationem expeto. Nihil ne publicatum in obitum aut exsequias vestratis Ducis
Augusti Junioris? diem et locum sepulturae doceri desidero. Num duci Johanni Adolfo nova nata proles? etc. Fratres Duces Saxo-Gothani, Frid. Albertus, Ern. et Joh. Ern. jam heic agunt cum Matre, Sorore, Conjuge. Christianus nuper hinc in Italiam abiit. Duorum natu minimorum Informatore Pfefferkornio utor familiariter, qui pro certo mihi nuper adfirmavit, laudatos duos Principes scriptis Tuis mirifice delectari. In quo Tibi gratulor. Bilem mihi movet cunctator iste Fritschius, qui ad literas nundinis vernalibus ad ipsum missas adhuc mihi responsum debet: aurem eidem nuper vellicavi denuo. Tantum jam est. Vale feliciter, Fautor et Amice Oculissime, et salve salvus a salvo
Claudero Tuo.
Scribebam currente crena Coburgi 28. Sept. 1675. Ducis Bernhardi Saxo-Inensit, si nescis, filiolus Iohannes Wilhelmus 28. Martii 1675. Ienae natus fuit.
Scribit se suspicatum fuisse, quod Weisius Relationum Lipsiensium Autor sit.
Fautor et Amice Honoratissime.
INstantes Lipsiensium nundinae Commercii nostri literarii nos admonent. Ad Tuas
Relationis Lipsiensis Autorem Te suspicabar etiam ante Tuum indicium: placet sade methodica dispositio cujusmodi Zeillerum valde in votis habuisse forsan non ignoras. De transmittendo ejusdem exemplari nori est quod labores, quia bibliopolium nostrum suppeditat. In edendo libro de argutis inscriptionibus meliora Tibi fata adprecor, quam ego expertus fui hactenus, bibliopolas minus aequos meis sentiens Musis. Quantum ad Genealogica, Duci Saxo-Gothano Friderico natus filius secundus Gothae d. 4. Octobr. 1677. nomine Johannes Wilhelmus: Alberto natus primogenitus Ernestus Augustus d. 1. Septembr. 1677. Salfeldae: Bernhardo natus filius quartus Johannes Georgius d. 3. Octobr. 1677. Ichtershusii. Tantum jam est. Vale feliciter atque fave, et ad votum age ex voto sincero atque serio.
Clauderi Tui.
Coburgi d. 24. Dec. 1677.
De Tractatu Weisiano de Inscriptionibus. Genealogica de Domo Saxonica: De Academia Coburgensi. De Jubileo Doctorali.
Vir Amplissime atque Excellentissime.
TRactatui de Inscriptionibus Feliciter! Prodeat ille cum multo Lectoris emolumento, Tuique nominis incremento. Quoad Genealogica Domus Saxo-Gothanae nihil scribere habeo. Sereniss. Dux Fridericus cum omni Aula propediem huc concessurus, et per aestatem futuram apud nos victurus dicitur Hac occasione dabitur cognoscere, quorsum tandem res evafura sit cum Academia Coburgensi futura: hactenus incerta rumoris late sparsa novimus, quibus aures Tuas onerare nolo: ubi fama veri fuerit nuncia, fideliter communicabitur. Dominica Jubilate proxima D. Johannes Hoefelius, Reipubl. Svinfurtensis Consiliarius ultra 50. annos, aetatis annum 78. vegeto et animo et corpore agens, Jubilaeum doctorale celebrabit solenniter, exemplo rariore. Vale feliciter, Fautor et Amice Oculissime, et salve salvus a salvo
Coburgi d. 15. April. Ao. 1678. penna praecipiti.
Claudero Tuo.
Responsoriae ad literas pag. 1. communicatas.
MIhi vero gratissimus fuit adventus Tuus. Eoque ego tibi potius quam tu mihi, ad exhibendas gratias sum debitor. Quae jam accipio perplacent. In utroque et acumen justum, et veri rectique studium, et prudentiam denique eleganti temperatam ornatamque eloquio deprehendo non sine quadam suavi voluptate. Quisquis sit, Autor meretur non doctorum duntaxat sed potentium quorumvis favorem. Perillustri D. Praesidi Rondeckio serviendi promptitudinem: ut et D. Schutzio quaevis amicitiae officia, uti meo nomine deferre ne graveris, iterum rogo. Alterum a multis jam annis colo doctrinae causa impense igitur gaudens, datum virtuti quasi vi praemium aliquod et eximiam dignitatem. Alterum minus hactenus novi, (nec enim ab eo ullas, quod equidem meminerim, accepi literas) amo nihil minus viri Candorem pariter favoremque, quasi jamdudum amici. Deum veneror, ut et illi in seram senectutem tecum sint salvi, et tibi novum,
Helmstadii 22. Iulii 1670.
Tui Studios. H. Conringius.
Gratulatur sibi de notitia, quam de Weisio jam habet. Quaerit de Johanne Pollicario. De Collectoribus Orationum atque Literarum a Politicis scriptarum.
M. CHRISTIANO WEISSIO, Illustris Augustei Weissenselsae Prof. Publ. S. D. P. CHRISTIANUS DAUMIUS.
ACcepi, Vir Clarissime, et pridem ob doctrinam, judicium et humanitatem mihi commendatissime, literas tuas et adjunctum munus egregium, mihique perquam gratum ac charum, jucundeque ac utiliter legendum: pro quo quid reponam, praeter exiguas has chartas, quae solae nunc supersunt, si tanti, nihil certe reperio. Utinam ejusmodi pluribus Adolescentia olim mea frui potuisset! Qua in parte hodierna juventus longe nobis felicior est, si bonum suum agnoscat. Doleo autem a Te, quem
Johannes Pollicarius Cygneus variis scriptis celebris, apud vos Pastor sive Superintendens factus sit, et quo anno ob adulterium per ebrietatem commissum ab officio remotus, et in Carcerem (nescio ubi) conjectus; item quando ex eo liberatus fuerit; item an Filios reliquerit: Reperio enim in Chronica Portensi, quem ejus filium suspicor. Communicavit mecum Thomasius V. Clarissimus et vetus amicus, narrationem de poenitentia ejus ex carcere liberati verbis valde affectuosis. Rem oppido gratam mihi praestiteris, si hoc officio, aliis rependendo, mecupidum beaveris. Orationes Clarorumhominum vel ad Principes vel in funere de Virtutibus eorum habitae, Numero XXXI. Venetiis 1559. in 4 to editae apud me sunt. Prodierunt deinde Coloniae 1560. in 8 vo, octo orationibus auctiores. Francofurtensem Editionem vidi nullam, et num nova iterum accessione auctior denuo prodierit, docere ideo minime
De Johannis Pollicarii ortu et faris. Clarissimo Viro,
M. CHRISTIANO WEISSIO, Gymnasii Augusti Leucopetrae Prof. Publ. CHRISTIANUS DAUMIUS S. P. D.
ACcipis hic, Eximie Vir, Orationes expetitas, a Venetis primum collectas ac editas, a Coloniensibus vero auctas: quibus utaris tuo commodo, nec minus, ut auguror, bono publico: De earum justo ad
Thomasius. Puto ex proavi mei Johannis Daumii Cygnaei fratre, cujus nomen ignoro, prosatum fuisse. Nam abavus Lohra Francus et attavus Lohrae Civis, uterque Johannis gavisi fuerunt vocabulo. Sunt vestri Pollicarii apud me literae, et libri, quibus ille usus fuit, manu ejus notati per fratrem meum ad me pervenerunt. Docuit prius in Ludo Rochlicensi, ubi Syntaxin
D. Day. Chytraeus pag. 824. Epist. ad Hieron, Hombergerum:
Nuper Sueciae Rex, Episcopum urbis Revaliae in Livonia, et Cursandiae Dux Superintendentem suae ditionis, itidem in Livonia, petiverunt. Sed haec borealia loca, (nigris ubi rara campis Arbor aestiva recreatur umbra, quod latus terrae nebulae, malusque Jupiter urget) familiae tuae incommodiora erunt. Misi autem in Curlandian, M. Johannem Pollicarium (ita editur) senem, qui casu ad nos venit, cum ante 30. annos
Quaerat aliquis, ubi post discessum Weissenfelsa vixerit.
Vita Olai Borrichii. Academia illustris erigenda.
Excellentissime Domine Weisi, Patrone ac Praeceptor honoratissime.
ACademia nostra desiderat magnum literati orbis lumen Olaum Borrichium calculo vesicae nuper oppressum. Cum enim ingra vescentis doloris medelam inciso meatu quaereret, nec Chirurgus jam grandiusculum extrahere vel comminuere posset, paucis post diebus ab ipso simul vulnere gangraena correpto ac ne coalescere quidem valente expiravit. Calculum ipse vivens in Collegii a se fundati conclavi exoticorum ac naturalium servari jussit, cujus pyxidi a Medico rogatus haec pauca inscripsi:
+ Textum enim Apoc. II, 17. Vincenti dabo calculum candidum etc. pro exequiis elegerat. Prolixum Programma et Epicedia commodiori occasione mittere meminero: forte etiam panegyricus a Paulo Winding splendide ipsi in purpuratorum consessu dictus typis vulgabitur: nisi tamen lectu molestum est, aliqua strictim exscribo. Natus est, Vir Illustris Anno seculi labentis 26, die Aprilis 26. in Ripensis Dioeceseos pago Borch, unde et, Danorum non infrequenti more, nomen retinuit. Obiit 13. Septemb. sepultus 30. Oct. Studiosus Illustrissmi Joachimi Gerstorff Ministri Regis primarii, Filiorum adhuc in Aula illustrium studia moderatus est, quos in Belgium, Angliam, Galliam, Italiam comitatus, sedulus literatorum et antiquitatis monumentorum observator ubique fuit. Redux Philologiae, Botanicae ac Chemiae Professor haec scripta hacque serie edidit: De ortu et progressu Chemiae: Conspectum praestantiorum Scriptorum Latin. Linguae. Cogitationes de variis L. L. aetatibus et Scripto Vossii de vitiis sermonis, quas Analecta deinde Philologica exceperunt et judicium
oblatam, a quo tempore aula exesse jubebatur, ejusdem antea Medicus, donec ab hodierno Rege Assessor designaretur in supremo Justitiae Tribunali et Collegio Consitoriali, ac paulo ante obitum Regius Cancellariae Consiliarius, quo tempore Regis Confessionarius ut et Episcopus Seelandiae in ordinem Consiliariorum Status, sed solo titulo adsciti sunt.)
Conringio opposuerat scriptum titulo Hermecis AEgyptiorum et Chemicorum Sapientia. Porro in Chemicis nonnulla inseruit actis Medicis Hafniensibus. Docimastica ejus Metallica in linguam Germanicam et Danicam transiit. Memoriam Oligeri Vindii, de furore Poetico, de usu Studiorum Academicorum etiam in re militari, de forma serpentis, qui Evam decepit: de studio pure castigateque loquendi latine (quo ipse pollebat ad superstitionem) nec non de materiis varii argumenti Medicis in Orationibus egit, quas in Solennibus Academicis habitas, nec non Poemata, nondum prelo submiserat. Decanus annos 12. Cives Academicos 1726. Magistros
Talia quoque hic duo sunt Collegia, Walckendorffianum et Regenzianum. Agitur hic insuper de erigenda Academia Illustri, qualis olim Sorana fuit, nunc Wolffenbuttlensis est, jamque amplum Comitis Frise aedificium stabulis, Circis et auditoriis augetur. Exercitiorum Magistri, Linguarum et Disciplinarum Politicarum Professores destinantur, ubi decreto interdicetur Nobili Juventuti, ne ante absolutum hic triennium ad exteros commeare liceat. Annua pro omnibus pensio centum et quinquaginta talerorum perhibetur; qui vero sibi hospitio, lautiore mensa, peculiari famulo et reliquis necessariis commodari voluerint, trecentorum. Novae Regiae ambitus quo loco Amaliensis concremaverat tragico incendio arx,
Hafn. 11/21 Oct 1960.
Celeberrimi Tui Nominis Cultor ardeniissimus Steph. Dubravius.
Comparat sua scripta et labores cum Weisianis.
Bonorum Gargara.
ITA est, Vir Nobilissime et praecellentissime, Domine Fautor, Amice, Affinis ac Vicine suspiciende: quod iisdem cotidie districti teneamur occupationibus, indeque et eadem nos impediat caussa: quominus crebro scribamus. Hoc tamen discriminis subest: quod alter altero eo pluribus distineatur negotiis:
T. T. Christianus Funccius, Gymn. Gorl. R.
Testatur, quantum dolorem ex nuntio, Weisium morti vicinum esse, perceperit.
Vir Excellentissime. Domine Fautor plurimum devenerande.
INter singultus ruit et suspiria penna. Neque enim sola fama aures, verum ultima; quam Auditoribus praescripsisti, poenitentialis oda Oculos, morbi suprema minitantis testimonio perterrefecit. Omnes equidem hanc viam calcare opus est: et Christiana sapientia nos omnes abunde convincit, non obire, sed abire ad beatiorem vitam, quotquot iter hoc beato vitae exitu emetiuntur; interim acerbum atque durum est, jacturam eorum e longinquo praevidere, quos amamus et suspicimus. Et profecto meus acrior est gemitus, quem sive senectutis in languorem resolutae meditatio, sive morbi vis medelam aspernari et eludere consueta, mihi frequentissimum elicuit, quam ut eum verbis valeam exprimere. Carendum enim altero Patre mihi fuerit, si Te mihi fuerit carendum. Sed parendum est divinae voluntati: hauriendus est, quem propinavit, calix. Adeoque non tam meis desideriis, quam Tuaemet expectationi obsequendum est. Hinc opto in afflicta valetudine JESUM
Tuae Excellentiae Cultor obstrictssimus, M. Samuel Grosser R.
Scribit, se diu in votis habuisse, Weisium nosse: De Nobili quodam, quem Weisius principid juris docuerat.
Vir Excellentissime, Fautor Honoratissime.
QUod tam audacter negotia tua interpellem, nescio an benigne sis laturus. Etenim nullo Tibi merito hactenus innotui, ne nomine quidem. Nihilo tamen minus optima ominor, uti cognoveris, quae hujus ad Te scriptionis causa. Et vero haec non alia, quam splendor, quem nomini Tuo duplici nomine conciliasti, scribendo aeque ac informando. Hic enim eousque me traxit, ut de amicitia Tua mihi concilianda aliquoties cogitaverim. Deficiente tamen idonea occasione ultra cogitata progredi ad hunc usque diem vix licuit. Donec Nobilis ille Ziegler, olim vester, nunc noster de commoda ad Te perferendi literas occasione, hodie me certiorem fecerit. De qua uti serio mihi gratulatus, ita ambabus, quod ajunt, manibus eandem arripui, magis subinde magisque mihi gratulaturus, si et veniam a Te impetravero audaciae meae, et id, cujus gratia has literas mitto, id est, amicitiam Tuam. Sic enim vel ideo maximum mihi collatum erit beneficium, quod primis non defueris precibus. Sanctissime recipio, me omni ope effecturum, ne ingrato illud videaris contulisse, cujus rei majori argumento sint levidensia haec exercitia academica, quae tamen absit ut ex dignitate sua aestimes, quae enim illa? Sed potius ex promto erga Te affectu. Quod si feceris, facturum autem Te pollicetur solita humanitas,
Zieglero, cujus jam feci mentionem, haec breviter habeto: nihil ipsi magis curae esse cordique, quam telam Juris, quam Te, ut vidi, praecunte, exorsus est, in nostra hac Viadrina pertexere hocque agendo probare, notum sibi esse, quod Scaevola JCtus in l. 24. in fin. ff. Quae infraud. Credit: habet: JUS civile vigilantibus esse scriptum. Deus ipsi suppetias ferat, faxitque, ut in sui honorem, patriaeque emolumentum quotidie studia longius provehat. Cujus gratiosissimae Tutelae Te, Vir Honoratissime, quam maxime commendo, et quod antea, denuo rogo, ne scil. sinistre has literas interpreteris. Vale itaque et favere incipe. Excellentissime Vir
Francofurti die 26. Jan 1682.
Tuo Ad quaevis officia paratissimo
Joachimo Hoppio D.
Refert mortem uxoris, et perpetuam amicitiam Weisii optat.
Vir Excellentissime, Nobilissime, Fautor et Amice AEstumatissime.
QUamvis tarde reponam Tuis, quam merebantur citissimam, responsionem, nolim
Quod si non aegre hac vice tuleris, mihi quidem rem gratissimam feceris, qui meliora Tibi Tuisque fata nunquam non ex animo apprecabor. Gaudeo interim mihique gratulor de amicitia a me oblata, a Te acceptata, totus in eo ero, ne quid a me committatur, quod Leges amicitiae violet, tollat. Neque est, quod sterilem metuas Tuam amicitiam, cum satis mihi sit satisque a Te amari, mihi bene cupere, bene gratulari, dixerim nunc condolere. Atqui vero omnia haec, praeter ultimum, quis enim non potius gratulari quam condolere optaret amicis? propria sponte offers. Gratias igitur eo nomine refero
in L. 24. ff. de Fidei com. Libert. alterum pedem in tumulo habuero. Deus interea Te servet, cumque Tuis diurnare sinat quam longissime. Vale et fave Francofurti die 19. Jun. 1682 etc.
T. Joach. Hoppio D.
De Supplementis in opus Ritter shusianum.
Vir Praeclarissime atque Eruditissime, Fautor aestumatissime.
REsponsoriae tuae, quas per Cl. Arnoldum nostrum rite accepi, permultum mihi voluptatis attulere, nam et expectatae erant cum desiderio, tum sua vissime atque humanissime scriptae ac jucunditatis sale sparsae, et quamquam satis aperte declarabant, haud omni modo tibi probari formam instituti mei, nihilo tamen eo nomine ingratiores fuere, neque enim adeo mihi sum suffenus, ut prudentiorum monita, etiamsi cum meis consiliis non concordent fastidiam. Agnoso pondus rationum tuarum, quibus tabulis Genealogicis suum honorem, suamque utilitatem asseris, ac crede mihi, soleo ego quoque Schematibus plurimum delectari, neque unquam in opusculo, quod paro, consilium a Rittershusiana methodo discedendi cepissem, dummodo viam, qua ejus vestigiis insisterem, reperire potuissem: Sed multa agitanti is demum modus, quem nuper exposui, visus est commodissimus. Enim vero putasne, quenquam inter typographos universae Germaniae fore, qui integrum Rittershusii opus recudere suis impensis sustineat, ac pecuniam suam in rem sumptuosam ac forte paucos emptores reperturam insumat? nam quotusquisque est, cui studium Genealogicum curae sit cordique? Sane multitudo exemplarium, quae e veteri editione in tabernis supersunt, satis
Norib. d. 23. Iun. 1682.
T. Jac. Guilh. Imhof.
P. S
Sin eadem via, qua hasce expedio, responsum ad me missurus es, noli sodes addensare epistolam, ne Viro humanissimo, qui pro vehiculo nobis est, stomachum moveamus.
Transmittit JOSEPHI editionem, quam ipse paraverat: adjunxit Trithemii Chronicon Hir saugiense.
S. P.
NUmburgo redeuntibus Zittaviensibus JOSEPHUM ad Te perferendum dedi, Vir Clarissime, a quodam Nostratium Bibliopolarum
T. L. Thomas Ittig.
Vir Excellentissime, Domine et Fautor honor atissime.
QUod tam benevole exceptae sunt meae, ineunte hoc anno scriptae, alias nunc audeo mittere et pristinum denuo expetere affectum. Pro transmissis gratias ago, quas possum, maximas et, quanquam remunerari schedis nostris TUA non valeam,
Excellentissimi T. Nominis
Schleusingae 17. Aug. 1703.
Cultori devinctissimo M. G. Ludovici.
Judicium Sagittarii de Disputatione Weisiana de Carolo M. de Republica irregulari.
Vir Amplissime atque Excellentissime. Fautor Amicissime!
ACcepi nuper Dissertationem Tuam de Carolo M. ipso Argumento, et quod a modestissimo adolescente mihi reddebatur, longe acceptissimam. Spirat illa eruditionem non vulgarem, eoque nomine Sagittario magnopere commendabatur. Qui ut tui est amantissimus, ita occasionem optabat ostendendi reipsa, quanti amicitiam tuam aestimet. Nihil erat ad manus, quod mitteret vicissim, nisi praesens Schediasma. Caeterum ex ejus vultu colligebam, gratius ipsi fuisse munusculum Tuum, si, quae Gallica sunt, latine reddidisses. Istam enim linquam plane ignorat, neque tamen diffitetur, neglectum ejusdem non parum sibi impedimento esse. Unde ubi alios Imperatores imposterum eadem industria persequeris, consules certe amicitiae huic nascenti, si interpretationeme exoticorum addideris. Sed quid ego Tibi redhostimenti loco offeram? En heic dissertationem de Republ. Monstrosa contra Pufendorfium, satis, opinor, monstrosam. Cujus Autor Carol. Scharschmid, J. U. D dus apud nos degit. Adeo vero non
Ienae, 20. Novembr. 1674.
addictissimo
De Richardi Cumberlandi Jure Naturae. De Oldenburgeri Thesauro Rerumpublicarum.
Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor honoratissime!
Richard. Cumberlandi opus de Jure Naturae et Gentium hactenus vidi et perlegi; qui liber parum prodest, nisi philosophiae Cartesianae et Macheseos apprime gnaris. Vix enim paragraphus est, ubi talia non immisceantur. Stylus praeterea, uti solent communiter Angli, paulo horridior est, et conceptuum cogitationumque sublimitati adeo attemperatus, ut raro periodus occurrat, quae non aliquoties legi velit. Prodiit eodem fere mense, quo Pufendorfii opus, cui sane in plerisque consentit. Oldenburgeri corpus Rerumpubl ex decreto Senatus Academici a Bibliopolis nostratibus vendi amplius non debet; Quod per literas effecisse videtur Conringius. Sed, quaeso, quanti emisti istud opus? Nam mihi licitanti supra tres thaleros nominabat Bibliopola. Interea optime Vale, Vir Doctissime, et prolixitati literarum mearum ignosce!
Amplitud. Tuae
Ienae raptissime 28. Iunii 1675.
deditissimus
De Plagio Oldenburgeri. De Libro, cui Titulus, Dux Vitae et Statera morum.
Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor honoratissime.
ERat apud nos XI. Kal. Februar, tabellarius Zittaviensis, qui cum Leucopetram vestram se iturum diceret, literas a me accepit. Videbatur is homo Sperlingio etiam negligentior. Quare velim significes, an istam Tibi epistolam tradiderit. Scripseram equidem vulgaria duntaxat, et quae poterant cuivis patere. Sed gratius tamen mihi est, si epistolae nostrae in aliorum manus non veniant. Publicam querelam Dn. Conringii super editione Thesauri Rerumpubl. jam vidisti fortasse. Quaeso quid meruisse censes Oldenburgerum, quod ita palam in Virum tam Clarum injurius fuit? Sane Oldenburgerus culpam haut dubie a se amoliri nunc conatur. Ast morem istius Plagiarii eruditi dudum aliunde norunt. Inde veniam modo petere cordatius erat. Venit nuper in manus meas libellus. cui titulus: DUX VITAE et STATERA MORUM. Autore T. H. Anglo in Belgio, ut videtur, excusus. Sunt, qui literas T. H. Thom. Hobbesium interpretantur; quod quidem nemini persuadebitur, qui opera Hobbesii paulo penitius inspexit. Et crederem ego, Pontificium quendam sub istis literis latere, ac fortasse Jesuitam. Siquid certi hac in re habes
Amplitud. Tuae
Ienae 6. Kal. Febr. 1676. Salvebis a Dn. Neseno etc.
deditissimus
De Scriptis nonnullis doctissimis, nec non quibusdam inutilibus tractatibus.
Vir Amplissime atque Excellentissime. Fautor colendissime!
Cum Nesenus noster ad Vos proficisceretur, nolui eum sine meis dimitter, praesertim quia alioquin iterata scriptione efficiendum erat, ut responsorias Tuas videre incipiam. Venit his diebus in manus meas Catalogus Francofurtensis, et promittit sane is libros nobis quantivis pretii. Quotusquisque enim hactenus in bibliopoliis reperire potuit aut Seldenum de Synedriis, aut Meursii Glossarium Graeco-Barbarum: cujus libri in evolvendis eclogis, ipsis que voluminibus Klebitius, de bucella intincta, quam comedit Judas proditor. Sane enim quin isto scripto de universa Ecclesia egregie meritus sit, dubium non videtur. Sicut et Gaffarelus de Horoscopis Patriarcharum scribens. Gratissimum mihi fuit ex eodem Catalogo cognoscere, quod brevi editurus sis Oratorem Tuum politicum; quem
Amplitud. Tuae
Ienae prid. Non. April. 1676.
deditissime
De Sagittarii itinere in regiones extraneas. Judicium de Velthemii scripto ad Grotium, nec non de tractatu de Rebuspulicis Europaeis.
Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor aestimatissime.
Ignosces mihi, Vir doctissime, quod tam diu in aere tuo sim. Sane enim dici non potest, quam multa mihi impedimenta obsteterint, quo minus ad Epistolam Tuam responderem. Sed proxime quidem me fusius
Dn Sagittarium iter in Belgium, Angliam, et Confines regiones. Transibit ergo Weissenfelsam vestram sub ipsum tempus nundinarum, aut certe brevi post. Prodiit hisce diebus pars commentationis Velthemianae ad Grotium. Scriptum, bone Deus, quam jejunum! quamque inficetum! In tertia statim pagina provocat ad autoritatem Manualis Logici Bechmanni; quasi adeo omnibus eruditis ignotum sit, quid dicamus communia Bosii de Rebus Europaeis, Lipsiae his nundinis exponendus. Loquor Tecum, uti amici inter se solent. Si is Liber inter Manuscripta Bosiana optimus est, modestius erat viventem Bosium et appellationem Viri Illustris, et titulum Polyhistoris multis precibus recusasse. Prostat et cujusdam Anonymi Bibliotheca Curiosa, quae itidem Lipsiam deveniet. Sed ista quidem nunc sufficiant.
Ienae prid. Fest. Corporis Dn. 1676.
T.
De Itinere Sagittarii in Daniam. De Adventu Principis Bipontini. Judicium de Calovio. De declaratione Theologorum Jenensium contra Reinhardum.
Vir Excellentissime, Fautor aestimatissime.
QUanquam nihil nunc heic geratur literis dignum, et tua quoque negotia meas Te cogitare epistolas vix sinant, vel ideo tamen aliquid scribendum fuit, ne favorem tuum parvi a me fieri existimes. Praesertim cum et novellae, quas vocant, gratae sint, veteres licet et dudum auditae, modo ab amicis veniant. Et pro talibus has meas etiam haberi velim. Nam Dn. Sagittarium e Dania jam reversum esse, haud dubie nosti; cum ipse Leucopetram vestram transierit: Te insalutato? non opinor. Heri ad Sereniss. Principem nostrum divertit. Princeps Bipontinus Adolphus Johannes, quem e Suecia venientem Lubecae appulisse, in Relationibus hebdomadariis nuper legimus. Pergit, ut ajunt, Viennam. An Dresdae fuerit,
declaratio Theologorum Jenensium, opposita impudicis criminationibus Reinhardi cujusdam, quas idem Wittebergae disseminare non erubuit, haud dubie instinctu N. N. Qui quo animo sit erga Theologos hujus Academiae patet, opinor, ex Carmine ipsius in obitum N. N. Neque enim Catalogo Sanctorum, qui jam in militante Ecclesia sunt, ullum e Jenensibus inseruit; quasi hi soli duntaxat minoris sint, quam N. antesignanus Josua Schwarz Londiensis, itidem in divorum numerum relatus. Etsi et Helmstadienses non paulo pejus ab eodem excipiantur. Usque adeo senectus ipsa per se morbus est. Ni forte aequumim posterum arbitrabimur, ut Schwarzius aliquis, qui virum eruditum aut affectibus occoecatus, aut ex inscitia, calumniis impetiit, sicque famoso libello materiam subministravit, tam ambitiosum rei bene gestae a Theologis testimonium accipiat. Declaratio illa Theologorum Jenensium lectu est dignissima, ostendens quippe, quanti ponderis vitilitigatores in Theologorum quoque ordine reperiantur. Care autem venditur, neque infra nummum imperialem. Quaeso quid agit Placcius Hamburgensis? Cujus eruderationem demonstrationum moralium videre magnopere haveo. Opinor Te aliquot folia ab eodem
Amplitud, Tuae.
Jenae d. 13. Sept 1676. raptissime.
ex animo deditis simus
De Relationibus Semestribus a Weisio elaborandis. De novis literariis divulgandis.
Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor aestimatissime.
VIdeo Terecepisse Continuationem Relationum, quae vernis et auctumnalibus nundinis prodeunt. Communicavit mihi olim amicus e Belgio Novellas Harlemenses, (has enim Batavi optimas esse existimant inter omnes, quae illic locorum excluduntur) queis in calce non modo subjici solet, v. g. ut in hunc vel illum locum deferat, si quis hanc aut aliam rem deperditam invenerit, promisso ut plurimum Conringius, Spenerus, Schurzfleischius, Thomasius, Franckensteinius, Daumius, Sagittarius, Placcius, et plures fortasse. In Mathesi utut Franckensteinius satisfacere Tibi possit, spero tamen et Weigelium nostrum Tibi, minimum me internuncio, affuturum. Leuberi scriptum videre percupio. Quare scribas velim Sagittario, ut, ubi ipse eo amplius opus non habebit; mihi tradat. Optime Vale, Vir Amplissime, et me ama!
T.
Jenae d. 20. Septembr. CIC ICC LXXVI.
ex animo totus
De Epistola Pufendorfii ad amicos suos per Germaniam. De Beckmanno Adversario Pufendorfii.
Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor aestimatissime.
TAndem ergo finitae sunt nundiriae Lipsienses, e quibus quid novi attuleris expecto. Puto Tibi conspectam fuisse Epistolam Pufendorfii ad amicos suos per Germaniam, qua nihil elegantius me vidisse testor. Sane nequitia Beckmanni a nemine felicius castigari poterat. Beckmannus interea Bambergae ad pontificiorum partes transiit, religione Lutherana solenniter ejurata. Et nuper Viennam profectus fuerat, ut S. Caes. Majestati offerret librum Norimbergae impressem; in cujus praefatione easdem iilas in Pufendorfium calumnias recoquit. Credo tamen eo Viro Jesuitas non magnoperese se jactaturos. Verum N. quid tergiversatur? Mallem ego ingenua erroris confessione semel defungi, quam Beckmanno Geenioque toties sociari. Nunc ipse vident, quomodo famae et existimationi suae deinceps consulerequeat. Video in Catalogis Lipsiensibus, lihrum edidisse Albertum Lucae cujusdam Opaleni, cum praefatione, notis et animadversionibus. Nostrates Bibliopolae nondum redierunt. Quid boni ergo in eo opere est, et quid eodem intendit Alberti?
Bene vale, Vir Amplissime, et me ama!
T.
Jenae d. 18. Octobr. 1676.
De Philosophia Placcii. De Comitissa e familia Ranzoviana Weigeli scripta diligenter legente.
Vir Amplissime atque Clarissime, Fautor honoratissime.
CUM nuper Pufendorfii Dissertationes ad Te mitterem, oblitus fueram Placcii, quem, cum huc venires, Tecum afferebas. Ex quo usque adeo nihil didici, ut poeniteat me operae in eo legendo absumtae. Illud omnium maxime notabile est, quod ancillantis Philophiae Professorem se fatetur esse, in dedicatione opusculi posterioris. Ita ergo theologis ipsimet Politici dictaturam deferunt, quam sibi alioquin sumunt. Caeterum ad quidvis potius, quam ad moralia natus videtur Placcius ille. Sed satis de hoc. Scripsit his diebus Consiliarius Comitis Ranzovii ex Holsatia ad Dn. Weigelium nostrum; (qui Consiliarius jam ante viginti annos in Weigelii convictu fuit) et quidem jussu Comitssae. Quae heroina, quia Weigelii scripta germanice edita legerat, mirificum quendam affectum erga Weigelium inde concepit; eoque per consiliarium suum, (ei Friesio nomen est) magnopere rogat, ut quicquid praeterea ineditum servet Weigelius, quantocyus ad
Dn. Weigelius et commendavit prae caeteris opusculum Tuum
Amplitud. Tutae
Jena d. 21. Dec. 1676.
deditissimus.
De Philippo Caesio Judicium.
Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor honoratissime.
DEvenit iterum Jenam nostram, qui ante biennium me invisebat, Philippus Caesius, vel uti jam vocari gestit, Dominus a Zesen. Hunc, ut ludos facerent Studiosi illi, inquorum convictu hactenus fuit, praesenti carmine donaverunt, satis opinor festivo. Qua tamen in re injuriam fecisse videntur
Amplitud. Tuae.
Jenae d. 26. Jan. 1677.
deditissimus
Gottf. Klinger.
De Scripto il vaticano languente et aliis scriptis Satyricis.
Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor honoratissime!
QUO rarius hactenus ad Te scripsi, eo crebrius oculis ac menti meae obversatus es. Neque tamen velim putes, negligentiae meae id fuisse, aut quod literarum Tuarum me taedium ceperit. In causa fuerunt occupationes meae sane non jucundissimae, quae, dum meo me socco nunc vivere oportet, non unam mihi remoram injiciunt, ut ne amicis operam navare possim. Sed et pauca hactenus fuere, quae scribi merebantur; eoque religio mihi erat, vacuis literis Tibi obstrepere, aut tabellarios onerare. Etsi ne nunc quidem alia se offerant, quam quae ad libros his nundinis editos spectant. Venit in manus meas liber Italus: Il vaticano
languente: quo non alius fortasse artes curiae Romanae sub hoc Pontifice salsius notat. Scriptum est sat magnae molis meris dialogis, Carminibus et epistolis Pasquini ad amicos suos constans. Video linguam Italicam Politico hodie non minus necessariam esse, quam Gallicam. Nam quae hoc libro continentur, omnia lectu dignissima sunt. Puto tamen fore, ut in linguam latinam transferatur, quemadmodum il Nepotismo Romano. Semper hactenus mecum cogitavi, unde Pontifici hic spiritus advenisset, ut leges sumptuarias ferret, ut mulierculas nudato superiori corpore incedere nollet, ut edicta promulgaret, ne quis conciones sacras negligeret; et quae alia in novellis habuimus. Jam Pasquinus tantam in eo avaritiam notat, ut Euclionem Plautinum superare videatur. Itaque reformatione sua id agit, ut laqueos struat illis, quos peccata et poenam, in quam inciderunt, auro redimere posse novit. Extat elegantissimus Dialogus, in quo. ideo comparatur bestiae insatiabbili, de qua est apud Malachiam; qui Dialogus in fine hoc distichon habet: Bellua quid tandem insatiabilis annotet, audi; Pontificem. Nunquam cernitur absque cibo. Cardinalem Cibo intelligit, qui Pontifici id genus consilia suggerere solet. Videtur id opus constituere appendicem ad tomos Pasquinorum, de quibus mihi
v g. Conclave, fatto nella sede vacante etc. describitur in eo historia Electionis, et quae circa eandem memorabilia contigere. Proxime plura. Jam vale, et fave
Amplitudini Tuae
Ienae 25. May 1677.
deditissimo
De Epistolis Sorberii et de ejus Editione. Syntagmatis Philosophiae Epicureaae a Gassendo elaboratae.
Vir Nobilissme atque Excellentissime, Fautor honoratissime.
EPistolae Sorberii (Lettres de Mons de Sorbiere.) Prodierunt Parisiis 1657. 4 to. Notus alioquin is autor est editione Syntagmatis Philosiphiae Epicureae Gassendi, cujus encomiasten tantum non ubique agit. Dicitur autem in ipsa Gallia atheum non mediocriter
Scepticisinum eidem impingere velle Marinus Mersennus in epistola Hobbesii Elementis de Cive praefixa. Et sunt sane inter illas epistolas aliquot totae scepticae; etsi plerasque ipsum joco scripsisse crediderim. In ceteris autem Cardinali Mazarino potissimum curiosissimas meditationes, quandoque etiam consilia circa promovendam mercaturam, et Mechanicam, communicat. Quanquam non pauciores Mathesin et philosophiam theoreticam spectant. Extat et discursus de Philosophia morali Hobbesii, cujus opus anglice conscriptum de corpore Politico ipse in linguam gallicam transtulit. Titulus est Du Corps Politique. Et hoc opusculum et Sorberii Epistolas ex Hollandia accepi. Illud placet, Hobbesium non prorsus eadem docuisse in scripto de Corpore politico, quae in libello de Cive et Leviathane comparent; quod et Pufendorfio animadversum est de I. N. et G. p. 342. qui tamen in ea videtur sententia fuisse, quasi ipse Hobbesius libellum illum gallice conscripserit, quod memoratus Sorberii discursus et Epistola ad Ulefeldum, tum primarium Ministrum Regis Daniae, satis
Jenae d. 22. Iunii 1677.
Tuo
De scripto, cui titulus, il Vaticano languente. De Sagittarii itinere Gotham. De disciplinis in Academiis docendis.
Vir Amplissime atque Excellentissime.
IN Vaticano languente pauca occurrunt, quae ad institutum tuum faciant. Scatet libellus potissimum carminibus Italicis, quae mihi non facile aliquis explicaverit, nisi ipse sit Cardinalis, usque adeo obscurae sunt allusiones. De Dn. Sagittario, moriar, si ipse scio, quid Gothae agat. Scripsit hac septimana ad Bauhoferum Typographum; in qua epistola obiter mentionem injecit reditus sui; quem ante Festum Michaelis expectare non deberemus. Sparsus heic rumor fuit de ipsius matrimonio, cum puella lepidissima, nescio cujus Consiliarii filia. Nihil tamen certi affirmare possum. Id interim certum est, ipsum ultra mensem Gothae adhuc commoraturum. Dn. Weigelius vicissim te salutat. Habes heic disputationem conterranei nostri; de
Tuus
Ienae d. 5 Sept. 1677.
ex animo
De Studio Metaphysico. De Hundeshagenii Scriptis. De Velthemii Philosophia.
Vir Amplissime atque Excellentissime, Amice et Fautor honor ande.
MIseret me Hundeshagenii. Neque enim ad vos solum ejusmodi literae ab eodem missae sunt, sed Vinariam etiam, Gotham, Altenburgum, et ni fallor Zittaviam. Laborat homo jam a multis annis Melancholia; quam in ipso inamoenum illud et triste Metaphysices studium alit: quod alias, observante Erasmo, laetissima quaeque ingenia cortumpere potest, ut sensu communi carere incipiant. Ethabet praererea inimicos heic non paucos, qui postquam eundem suspicionibus nimium indulgere vident, miras saepe fabulas commihiscuntur;
Scurrae scurrilia tractant. Caeterum Hundeshagenio ineptias suas non inviti condonare possemus, modo non alii heic majori cum applausu propullulanti iterum barbariei suppetias ferrent. Nam prae Velthemio quidem Hundeshagenius Ciceronianus est; cujus tamen veneres deliciasque juvenes pariter et senes insigniter aestimant. Et ni Tu, aut Tui similes tam palam ingruenti malo obviam ibunt, mihi crede, barbaries deinceps sisti non poterit. Neque enim mentiri videtur Rolletus, discipulus, ut audio, Pufendorfii, cujus discussio Lipsia heri ad me missa est; qui ex introductione Velthemii ad Grotium brevi concinnaturum se pollicetur novas epiltolas obscurorum Virorum;
Velthemium invidiam faciat, qua, maxime ob ferream
Schefferi libellum heic mitto, quo, quamdiu libet, uti licet. Optime vale, amicorum decuss; et me ama!
Amplitudini Tuae.
Ienae, 16. Octobr. 1677.
deditissimus
De Controversiis Pufendorfianis.
Vir Amplissime, atque Excellentissime, Amice et Fautor honorande!
BIbliotheca Bosiana nondum patuit, nimirum ob vindemiam, qua heic omnes silent et quiescunt. Cum Dn. Sagittario proximis diebus locutus sum, qui me Tibi multam salutem adscribere jussit. Caeterum quia ego Dn. Weigelii mensa utor, cujus membrum olim etiam Pufendorfius fuit, dici non potest, quam mihi in vidiam certi homines apud Velthemium et alios fecerint. Nimirum, quod jam nuper tibi scripsi, prodiit malis avibus libellus cujusdam Rolleti Velthemium hinc inde miserabiliter perstringens. Eo conspecto ille extrema tentat. Rolleti libellus heic severe prohibitus est. Et quoniam perceperat Velthemius, me quibusdam amicis Pufendorfii libellum de Officiis explicasse, effecit, ut Rector Academiae
an mihi notitia cum Pufendorfio intercederet? Adeo heic exosus est Pufendorfius, ut vetent, ne quis cum eodem amicitiam contrahat. Caeterum cum Pufendorfio nihil mihi negotii est. Amo aestimoque eundem, quemadmodum Te, et alios viros eruditos, quorum in publicum merita extant. Neque quis Rolletus sit, scio, nisi quod Buchta mihi aliquem Eisertum nominavit, qui sub illo vocabulo lateat. Illud tamen fateor, me mirari; quod prohibeant responsionem ad calumnias Beckmanni; et Beckmanni libellus impune heic vendatur. Sane Velthemius, in prima sua disputatione contra Pufendorfium, hunc asinum et in Commentario ad Grotium p. 215. adulterii mystagogum vocat. Quare ergo irascitur jam Pufendorfio, si ab illo digna factis suis vocabula audiat. Concitavit autem maxime Theologos; etsi manifestum sit, quoties Pufendorfius in Sacerdotes invehitur, id non spectare ad omnes Theologos; sed ad Schwarzium, Geseniumque. Sed ista quidem pro amicitia nostra paulo liberius ad Te scribo. Optime vale, fautor aestimatissime, et a Dn. Weigelio falve!
Amplitudini Tuae
Ienae d. 21. Octobr. 1677.
deditissimus
Conqueritur, inter dictum sibi fuisse in Pufendorfii tractatum de officiis instituere lectiones: rogatque ut sua commendatione Weisius Sagittarium Klingero conciliet.
Amplissime atque Excellentissime, Amice et Fautor aestimatissime.
ACcepi epistolam Tuam, de qua amo Te, ad pleraque tamen jam responsum esse puto. Quod de Cellarii libello scribis, verum est; et mihi illum legenti veniebat in mentem, quod ille apud Comicum, de Mercenariis, ni fallor, ait: iniquum postulant, ut aequum ferant. Scripsi nuper ad Te, interdictam mihi a Rectore fuisse praelectionem opusculi Pufendor fiani de officiis. Jam comperi, Facultatem Juridicam de me conquestam fuisse, non Velthemium; etsi hoc instigante id factum fuisse probabile mihi videatur. Quid si hominem tua opera in melius mutare possemus? Saltem ut de me ne laboraret, qui ipsius luminibus haud quicquam officio, quin potius eundem hactenus omni modo excusare annisus sum. Velim, igitur epistolam bene longam ad Dn. Sagittarium quantocyus scriberes, in hunc sensum: Me prolixa epistola ipsius Sagittarii tibi humanitatem laudasse, qualem nondum, in quoquam deprehenderim; quod rogatus,
Velthemius. Qui nisi optimam habet causam, eamque strenue defendere novit, nihil agit. Klingerus autem cum olim quibusdam Pufendorfii libellum de officiis interpretatus sit, si eundem Veithemius omni modo, ut pergeret, stimularet, amoliretur sane abs se suspicionem illam, quasi ex invidia aut odio in Pufendorfium hujus scripta impeteret. Qui rumor sane late vagatur. Et posset deinceps Velthemius provocare publice, se adeo non insectatum esse
Velthemio contrarium admissurus sit. Fortasse hoc modo in viam rediret Velthemius, saltem ne mihi ullo modo incommodet. Ita ego olim in locis vere candorem Velthemii laudare possem. Optime vale!
Tuns
Tabellarius urget. Jenae d. 24. Octobr. 1677.
ex anima
Significat, quid ad faciliorem reddendam Autorum imitationem a Weisio iis adjungi cupiat, quae de imitatione peculiari libro commentatur est.
Clarissimo Viro Domino Christiano Weisio, Georgius Melchior Ludolphus, Consiliarius Saxo Isenacensis Aulicus.
S. D. P.
EX quo tempore elegantiorum literarum studia tuorum, Vir Clarissime, scriptorum familiaritatem mihi conciliarunt, non potuit non fieri quin et amicitia tua frui, teque eloquentiam Romanam, quae ab aliis curis vacuo mihi jucundissimae est oblectationi, docentem audire, vehementer desiderarem. Id vero cum temporis locique ratio non tulerit, meam erga Te benevolentiam studiumque literis hisce aperire, humanitatis tuae celebritate
Commendat Juvenem Weisii curae commissum.
Clarissime Vir, Domine et Amice, Faventis sime, honoratissime.
MIraberis forte, me ignotum ad Te literarum aliquid dare. Vivit apud vos Juvenis eximiae spei Johannes von Somm, cujus Parentes hactenus me singulari
Johannis von Somm studia ea qua par est, diligentia commendare volui. Ipse, de quo non dubitamus, operam dabit, ut jactis non infelicitet fundatnentis solidam eruditionem superstruat et inaedificet. Tu, Vir Clarissime, consilio et manuductione laudatissimos ejus conatus adjuvare et provehere ne dedigneris. Quam fidem et promtitudinem Patentes omnibus grati animi documentis repensare studebtunt, idque, me interprete, significant et pollicentur. DEUS vestris studiis totique Gymnasio vestro ubertim benedicat! Cujus potetissimae tutelae vos ex animo commendo
Vester
d. 17. Febr. Ao. 1675. Hamb.
Omni studio et affectu
Casp. Mauritius.
Excusat suarum literarum brevitatem.
Praeclarissime atque Amplissime Vir, Fautor atque Amice honoratissiimet.
TRaditae mihi binae tuae dissertationes ornatissime scriptae, atque in hoc gaudeo magnopere, a Te mei simillimo hoc est candido Viro me amari. Tibi prolixius responderem, ast curae publicae et negotia, quibus ob factas in hisce locis per Duces bellicos metationes invitus constringor, voluntatem remorantur. Carmina in honorem Doctoratus haud ita pridem assumti scripta, benevole accipias. Vale.
T. Amplitud.
Stolb. d. 19. Octob. 1675.
addictiss.
Petrus Muller D.
Excusat diuturnum literarum silentium.
Amplissime atque Excellentissime Vir, Fautor et Amice honoratissime.
LUbens accuso ipse meam in scribendo negligentiam, ac vereor, favore tuo me excidisse, ni scirem, quod amicitiam non metiaris crebritate literarum, fidem et officium semel expertus. Exopto conservari amorem in me tuum, meritis quidem a me nullis, perpetuo tamen cultum studio. Te rogo pro nostra amicitia, literarum harum perlatorem, nobilissimum multisque animi dotibus ornatum Dn. Knorrium, magni JCti et quondam Consiliarii Brunsv. Luneb.
T. Excellent.
Jenae d. 24. Dec. 1677.
Addictiss.
Petr. Muller D.
De Itinere Weisii Wratislaviam. De Numero Studiosorum in Academia Wittebergensi. De morte Ferrarii.
Vir Nobilissime, Patrone ac Praeceptor Venerande.
AN Zittaviae literis compellandus sis, vel Breslaviae, dubium me fecerunt nuncii ex ora Lusatica adventantes. Illa quidem me solatur spes, fore, ut quocunque Te locorum stupenda Virtus Tua traxerit, memoriam mei non penitus seponas. Ceterum ne reprehendas ulterius audaciam meam, qua publico orbi videor creare molestias; Ita enim me instigant, quinimo compellant, Patroni pariter et Juvenes ineptiis meis delectati: Interim quantillum est, id Tibi me debere sponte profiteor. Academia nostra ideo floret, quod cives Argentoratenses
D. Bebelius Meisnero tandem sit successurus. Ferrarium Prof. Patavinum Mense Aprili defunctum esse ex D. Schurzfleischii literis accepi. Quod doleo ac doluere multi, D. Wagnero Caelibi universam pecuniam, 500. nimirum Imperiales, surripuerunt, adeo ut mane expergefactus nec indusium reperiret nec caligas, quolibet etiam obolo spoliatus. Quod reliquum est, etiam Te rogo atque etiam Patrone optime, ut affectu, quem sensi hactenus, me prosequaris imposterum; Crede vero, quod nihil tam in Votis sit, quam ut ullam serviendi ac gratificandi occasionem nanciscar unde revera nuncuper
Nobilissimi Tui Nominis
d. 8. Jan. ao. 1682.
Cultor observantissimus
M.
De Schurzfleischio. De Concordantiis Juridicis. Scriptores de inventione dialectica.
Vir Celeberrime, Patrone maxime honorande.
TAbellarium audio ad vos reverti, qui cum me inviseret, vix momentum temporis literis dabat exarandis. Malo tamen negligentius scribere, quam prorsus deesse literarum officio. Bene se habent res
Schurzfleischio nostro ornat; Notas in Zosimum Byzantinum Scriptorem molitur, ut industriae et doctrinae hujus aliquod edat specimen. Martini JCti locum quis occupaturus sit, vel omnes fugit. De argutiis veterum scribere humanitatis leges prohibuerunt: Nec enim consultum videbatur jacturam facere benevolentiae Patroni, nec, ut existimo, dici multa praeter illa possunt, quae erudite diligenterque a Te sunt elaborata. Alia meditor ad Historiae studium spectantia, quem foetum nescio quando parere possim tot laboribus hinc inde distentus. Jam enim programmatum conficiendorum, quae in exequiis desiderantur, negotium ad me devolutum est, subterfugiente hunc laborem Kirchmayero nostro: Transmitterem aliquot exempla, nisi, perlegendis iis taedium creari Tibi, constaret. Milites nostri ad Venetos profecturi jam retrahunt pedem, praetensa hac, nescio an causa vel Caesare nec Bavaro Electore concessum iri. In re literaria nihil occurrit, quod recreare Te posse confidam. Justini Martyris opera omnium prope votis desiderata Bibliopolae nostri impensis iterum prodibunt in lucem: Lipsiensis
Concordantiam Juridicam conficit, quae aeque ac Biblica omnibus vocabulis in juris Codice obviis suffectura sit; an doctorum mereatur applausum res ista, penes Te arbitrium sit. Ex Thomasiana Bibliotheca, quae divendita nuper est, nihil praeter Agricolam de Inventione dialectica rarum et maxime doctum auctorem accepi, qui in argumentis Rhetoricis aeque ac Logicis in veniendis dici non potest, quanta subsidia praestet. Huic propemodum affinis est, quem bono quodam fato coemi, Christ. Cornerus de Inventione Medii Termini 1548. in 8. doleo ejusmodi libellum omnium manibus non teri, cum iisdem prope vestigiis incedat, quae Tu, Celeberrime Vir, optimo exemplo pressisti. Privatam quandam operam in
Excellentiss. Nominis Tui
VVitteb. d. 8. April. 1685.
Cultor perpetuus.
M.
De Eloquentia Waltheri.
Polyhistor Cl. Domine Patrone ac Praeceptor aetatem Venerande etc.
PRo missis ad me Institutionibus Tuis non tam meo, quam publico eruditorum nomine, ago Tibi habeoque gratias; Si arrogantia non est, publicam perorare causam, quam suis quisque, praeconiis ultro testatur. Sane interfuit orbis literati vivere WEISIUM, unde nobis aeque ac posteritati gratulamur, Te vindice ac Statore literarum, luci suae redditam fuisse artem, quae cimmeriis fere tenebris involuta, certe difficultatibus obstructa maximis fuit. Calculo suo operam Tuam approbavit Waltherus noster, Vir laudum alioquin parcissimus, sed in hoc genere quoque summus, ut affirmare queam, dum ipsum vel disferentem publice vel disputantem audivi, ne verbum quidem me percepisse, quod vel correxerit lingua, vel revocarit, aut in quo haesitasse saltem videretur:
Schurzfleischius, cui tamen ex arte magis quam natura nata eloquentia videtur, graviter ille, hic fuse imo confuse, disserit: Cum stupore illum, hunc non sine delectatione et gratia audimus. Ita quidem est, multos Germania nostra Philosophos parit, sed vix unum alterumque Oratorem; at Tui similem extra Te non invenit; quando haec mista in Te fluunt, ut Rhetoris aeque ac Oratoris perfectissimi partes tuearis. Caeterum Academiae nostrae fata hactenus varia fuerunt, Bebelium praeter spem amissum dolent aliqui, plerique ex bono nostro defunctum ajunt; adeo excitatioris ingenii et vigoris nihil elucescebat. Concionari, profiteri publice, disputare, non nisi cum torpore quodam conjunctum fuit; denique quando ab eo aliquid in publicum edebatur, cum fama et expectatione nostra non congruebat. De Successore nihil certi compertum mihi est. Vale ingenii et literarum Princeps, Tuumque amare perge
Witteb. d. 29. Octobr. 1686.
M.
De Tenzelii controversiis cum Schelstrateno Bibliothecario Vaticancae Bibliothecae.
Celeberrime Vir, Patrone ac Praeceptor bonoratissime.
TAndem rumpo moras, quas tergiversatio; aut nescio quae negligentia mea hactenus nexuit. Sed malo rarius scribendo peccare, quam nunquam non interpellando: maxime cum eo Te loco positum esse intelligam, nullum ut tempus excipere possis, quod juventutis commodo surreptum non videatur. Ego vero molliter in otio delitesco, ac raro quicquam commentor, quod ad humaniores i. e. illas literas spectat, quibus Tu, Cl. Vir, et excellis maxime, et eruditum orbem Tibi summopere devinxisti. In Parnasso nihil novi, quod sciam, pepererunt Musae. M. Tenzelio Fac. Ph. Adjuncto cum Schelstrateno Vaticanae Bibliothecae Praefecto quaedam intercedit controversia circa disciplinam Arcani Vet. Christianorum. Nam disputatione publica impetierat quaedam capita operis Schelstrateniani de Sacro Antiocheno Concilio 1681. ed. ac duo potissimum contra illustrem Bibliothecarium asseruerat: Primum, non ipsa fidei Christianae dogmata, sed sacramentorum tantum Baptismi et S. Coenae ritus ac Ceremonias
deinde morem, hunc minime cum ipsis Ecclesiae Christianae primordiis, sed excunte demum secundo seculo coepisse. Schediasma Tenzelii nostri Romam perlatum est, quod nunc integro tractatu excepit Bibliothecarius ac transmisit Menckenio Actorum Editori; Unde brevi futurum est, ut Tenzelii responsio in lucem prodire possit. Caeterum veteri fortuna ac felicitate fruor, ac saepe quidem meadmovere cuidam provinciae conati sunt Patroni; Sed iidem saepe Patroni restiterunt, ut nesciam, magisne mea culpanda temeritas, quod detrectarim partes oblatas, quam commendanda pietas, quod Promotoribus meliora spondentibus fuerim obsecutus. Scholas nunc apertas potissimum historicas habeo, quibus labores Oratorios adjungo, Tua methodo innixos. N. noster multa conatur admodum efficere, sed conatur. Contra Waltherus, summus in omni literarum genere atque incomparabilis Vir cum maxima omnium admiratione partibus suis defungitur: Miro Tui desiderio tenetur ille Vir, salesque non minus et facetias, quam gravissimos labores Tuos laudat, aestimat, commendat. Quod reliquum est, Cl. Dn. M. Mirum perinde
Dn. Doringium salvere plurimum et valere jubeo: affectui autem Tuo
Celeberrime Vir
VVitteb d. 28. Decembr. 1685.
me submisse
Commendo.
M.
Suavissimam Conjugem ac maximae spei Filium Tuum perpetuo florere ac felices esse mecum exoptat Strahlbornius, contubernalis meus, qui invisere Zittaviam ante discessum suum in Patriam animo suo proposuit, Vale.
De Professione Poeseos oblata: desideratur Neumannus ad subeundum munus Concionatoris Aulici.
Amplissime Excellentissimeque Vir, Fautor et Patrone Venerande etc.
QUuod immortali DEO et Maecenatibus me debere ingenue profiteor, post tot concertationes et aemulationes tandem ad me devoluta est Poeseas Professio, qua excidissem omnino; nisi me stitissem Patronis Dresdensibus, et Academiae Elogia qualicunque praesentia mea confirmassem. Et tametsi competitor meus miscere quadrata rotundis, et summorum aulae procerum
Concionatoris Aulici munus prensare velim; quam Spartam cum defugisset L. Seeligmannus, nec humeris meis ferendam existimem ipse, recusabo modeste, nec academicae libertatis dulcedinem tam subito derelinquam. Terrent enim, quae cominus prospicio vestigia, illaeque difficultates obversantur oculis, quae ex perturbato Ecclesiae statu quotidie oboriuntur. Quod non ita pridem e Gymnasio Tuo quosdam ad nos dimittere voluisti, grato mecum animo agnoscit Academia, quae in Te suspiciendo colendoque cum Lipsia vel quavis alia Academia certare videtur. Ut imposterum quoque hunc erga nos affectum Tuum agnoscat, est, quod decenter orat per omnia
Tuus
Viteb. d. 5. Ian. 1690.
De creatione Magistrorum. De accessu Stryckii Wittebergam.
Vir Amplissime atque Excellentissime, Patrone ac Fautor obsequiose colende etc.
REdditus mihi est fasciculus conscribendis epistolis dicatus, pro quo non meo tantum sed reipublicae literariae nomine Tibi gratias ago, nec ullam fore aetatem existimo, quae pro tot meritis dignum statuere pretium possit. Ego profecto, si quid in his literis valeo, id Tibi me debere uni, ingenue fateor, nec dissimulant illi, apud quos aliquo me numero esse intelligo: saltem doleo, ita distrahi industriam meam, ut ne illam quidem eruditionis partem, cui nunc plane addictus sum, satis explere queam. Caeterum voto per omnia respondit solennitas Magisterialis, cum XXXVI. homines non imberbes illos aut rudes, sed in quibus doctrina solidior et barba boni ponderis ac Philosophicae densitatis abunde eluxit, ad hos titulos evexerim raraeque felicitatis dederim exemplum. Illustris Stryckius solenniter a nobis exceptus est, Vir, ut verbo dicam, incomparabilis, adeo gravitas cum scientia et facundia in illo certare videntur. Sic dimissus est a Brandenburg. Electore, ut 600. Thaleros quotannis
De Amoribus meis nihil quicquam statutum animo meo ac deliberatum habeo, nec eo assurgit virtus mea, ut tanti viri generum me fore confidere possim. Habent enim nimiae divitiae comitem ex vestigio superbiam, quae si in Viro reprehenditur, in foemina prorsus intolerabilis est. Interim affectum Viri erga me singularem depraedicare satis haud possum, qui augetur vel inde, quod Tua talis evaserim disciplina: Interim Deo commendo vias meas, ipse faciet. Vale decus et praesidium meum suavissimum, Tuoque favere perge
Wittenb. d. 18. Nov. 1690.
Neumanno etc. etc.
De Waltheri obitu. Judicium Samuelis Stryckii de Weisio.
Vir Excellentissime etc. Patrone maximopere Observande etc.
REdditae mihi sunt literae Tuae, quibus obitum incomparabilis Theologi praematurum
B. Walthero labor hic dicatus fuisset. Hic enim Vir unus poterat Oratoris nomen sustinere, quando non modo eleganter et verbis ad legem Romanam compositis, sed et prompte ac ita dicere poterat, ut nullo unquam verbo vel haerere vel titubare illum quisquam audiverit: adeo accurate incisum, circumductum numerum, Buchnerum, at quantum Virum, de quo Heinsius dicere solitus fuit: Panegyricum scribere neminem praeter Buchnerum ea aetate potuisse, cujusque orationes in vernaculam nostram convertit B Thomasius, et Juventuti ceu classicas praelegit, veluti ex Epistolis Buchnerianis id constat. Illud ex vero affirmaverim, non juventutem tantum nostram sed universam Academiam in omni eruditionis genere Praeceptorem suum deflere. Mihi sane gaudio est per octo admodum annos a tanti Viri latere consedisse; nec unquam
Excellentisme Vir, qui publico bono juventutis praeclare studes, perge nobis dare ingenii Tui foetus, quos reliquos habes, aget Tibi gratias posteritas. Vale ex voto.
VVittenb. d. 20. Febr. 1692.
Tui J. G. Neumanni.
De Schurtzleischii favore apud Ducem Florentinum. Elogium Stryckii.
Vir Excellentissime, Fautor Honoratissime.
SChurzfleischius cum Comitibus apud Florentinos degit, illudque honoris a Duce Mediceo obtinuit, ut aurea ejus imagine trecentorum Thalerorum pretium excedente fuerit mactatus. Consiliarii Saxonici honore insigniri cupit, quod decus ipsi Stryckius noster nuper exoratum ivit, ae lege, ut ad scribendos libros alliceretur,
D. Schomerus Rostochiensis Theologus et quidam nostratium commendati sunt: Sed utinam nobis restituatur Waltherus. Vale ex Voto et precibus
Tui
Wittenb. d. 13. Martii 1692.
J. G. Neumanni.
De Criminationibus in Viros doctos.
Excellemissime Vir, Patrone et Fautor Honoratisime.
BInas abs Te accepi, sed, nescio quo casu, quas primum dedisti, postremum accepi, ut adeo tum demum, quid me volueris, potuerim intelligere. Doleo itaque Seculi labem, quae, ut omnibus delictis, ita petulantiae et calumniae laxat fibulam, et quod avet procacissimus quisque, id etiam audet. Feci autem amici officium, antequam admonerer, et in omnibus tabernis librariis chartas
nihil magis nos detestari quam contendendi, rixandi et criminandi occasiones. Suo quisque officio non tralatitia opera defungitur, sed quam profitetur artem, ex solido tractat. Sed quorsum me abripit affectus? Quid faciendum sit, ex me rogas: ego vero praeter commune illud sed longe saluberrimum vindictae genus, quod commendem, non invenio. Cum larvis enim decertare quis ausit? Theologorum exempla intueberis, qui dum pro gloria Dei dimicarunt,
Electis seu selectis impont maculum, vulgata. Nosti et illud Senecae: Vituperaria malis et laudari. Regium igitur est, ut pro tot beneficiis orbi praestitis aliquando male audias. Mihi quoque quid acciderit in simili casu, non dissimulo. Vix ingressus Spartam Poeticam carmine maledicentissimo excipiebar, quod N. N. spe professionis frustratus confecerat. Nunc iterum ipso promotionis solennis die, cum doctor enunciarer bonorum omnium applausu, Lipsia afferebantur ad me literae una cum libello, quo famosior esse vix poterat: quin et aliis carmen mittebatur, ut divulgaretur. Utriusque Auctores non novi tantum: sed et invictis argumentis convincere potuissem, si animus litigandi fuisset. Mussitanda injuria fuit, et hactenus propemodum vici. Tui causa etiam multum pertuli; quasi ad nullum studii genus quam ad elumbem T. oratoriam me applicuerim. Sed ignosce, quod ejusmodi scelera recitando Te cruciem. Superasti enim dudum omnium invidiam et criminationem: ego quoque, DEO annuente dabo, operam, ne quis calumniatoribus meis sit habiturus fidem. Deum immortalem
a Tuo
J. G. Neumanno, D.
De literis ineditis Virorum doctissimorum Seculi XVI. et XVII. De Schurzfleischii Itinere Italico.
Excellentissime Vir, Patrone ac Fautor Honoratissime.
NEscio quibus verbis pertinax illud silentium meum excusem. Sive enim occupationes allegem, quibus hactenus districtus fui, sive ferias, DEO et Principi sacras, quae studiis nostris aliam legem dixerunt, talia profecto non sunt, quibus a negligentiae suspicione liberari queam. Redeo tamen ad officium, ac immortales Tibi gratias habeo pro utroque munere literario, quo illud studii genus, cui memet addixi, et juvisti praeclare, et a contemptu sordibusque asseruisti. Ego nunc demum experior, quam inglorius labor sit, versus condere, et quam non respondeat tot curis et vigiliis impensis praemium. Bona Carmina nemo non
Excellentissime Vir, qui hujus doctrinae famam ceu vectigalem Tibi reddidisti, hoc nomir gratulor, atque ut suavissimas hasce literas ulterius provehas, ex animo rogo. Occupor nunc in excutiendis literis Autographis summorum Theologorum superioris aevi. Dissimulare enim non possum, universam supellectilem librariam B. Polycarpi Lyseri, Praesulis Dresdensis Aulici, in manus meas pervenisse, in quibus non modo Electorum et Princip. Manuscripta singularia asservata reperio, sed et Epistolas non editas B. Lutheri, Melanchthonis, Camerarii, Bugenhagii, Chemnitii, Selnecceri, Hutteri, Rungii, Hunnii, Mylii, Chytraei, Gesneri, Heerbrandi, Gerlachii, Hoei, Gerhardi ete, etc. quin et Taubmanni, Frischlini, Caselii, Reinecii, Dresseri, Calvisii, Keppleri etc. nec unam vel alteram schedulam, sed ultra tria millia hujusmodi Epistolarum terse et eleganter scriptas possideo, quarum si excerptum quoddam specimen publicae luci darem, iis me gratificaturum confiderem, qui superioris aevi singularia quaedam et memorabilia
Schurzfleischius iter in Italiam ingressus est septem nobiles nactus Comites, dubitant quidam de illius reditu, quod Viennensis Bibliothecarii munere allici in Castra Romanensium posse credunt. Stryckius noster ab Halensibus solicitatur ad discessum, sed nuper Serenissimo fidem mansionis suae dedit. Civibus ultra quingentis hoc anno crevit Academia nostra, pluresque propemodum Jurisprudentiae quam Theologiae Studiosos hic numeres. Jam demum Schomerus, Rostochiensium Theologus, noster est, cujus adventum futuro Paschate expectamus. Adeo Electori curae est hanc sedem Musarum stabilire rursus ac illustrare. Vidimus ipsum in Gymnasio equestri nuper equo agillimo vectum, quin et erga Professores adeo pronum, ut singulorum nomina exigeret. Vestro quoque Gymnasio ut Screnissimi Clementia propius adspiret, Teque Praeside in majus et melius efflorescat, ingenue precor. Denique aeterni Numinis curae Te commendo,
Amplissimi Nominis Tui
VVittenbergae Anni ineuntis d. 7. Jan. quem Tibi Tuisque felicem ac perpetuo beatum precor
devinctissimus
J. G. Neumannus.
De Stylo Gallico a Scholastica institutione recedente.
Vir Excellentissime, Patrone maximopere observande etc.
TArdius quam par est Tibi respondemus, quod Ill. Stryckii absentia fecit, qui controversiis quibusdam Principum Anhaltinorum districtus officio suo satisfacere citius non potuit. Obtuli autem librum Tuum, quem; serenissima fronte magnaque cum voluptate accepit, ac laborem hunc reliquo meritorum Tuorum numero collocavit. Mihi etiam insigniter arrisit opusculum, pro quo meo et humanioris doctrinae nomine Tibi gratias ago. Imprimis vero, quod genius Gallorum vernacula nostra ita concinne expressus est, qui sane in Aula Brandenburgica, imo et nostra reliquis omnibus praesertur. Habet enim et omissa connexio aliquid gratiae, eoque elegantior sermo est, quo magis recedit a Schola. Ipse quoque gallici idiomatis gnarus sum, adeo ut quandam etiam elegantiae laudem in illo mihi tribuam. Certe ad suavitates et formulas insinuatorias velut nata est lingua; nihilque elegantius vidi quam Bongarsii literas latinas, a Gallo quodam traductas, in quibus utrumque idioma dubia inter se palma
Tui
J. G. Neumanni
De Eloquentia. De dijudicando Stylo Scriptorum. De fontibus argumentorum. De Weisianis. De Eleganti conversandi et colloquendi modo, quo usus fuit Weisius.
Excellentissime Vir, Domine, Fautor et Patrone, aeterno honoris et observantiae cultu prosequende etc.
PUdet vero, talem tantumque et tot mihi votis expetitum Hospitem non dignioribus aliquanto studiis me excepisse, nec, quod deinceps vehementer dolui, diutius retinuisse. Singulare tamen Dei beneficium interpretor, eum mihi salutatum fuisse,
Excellentissime Vir, arcana juxta et communia, quae in Tuum solius, vix in alterius sinum effundere decreveram; at vel ideo novam quandam colloquendi occasionem mihi exoptem.
Interim literis nos solabimur invicem, non accurate soliciteque scriptis, sed familiaribus plane et effusis potius, quam exaratis. De periodis, quae mones, facile admitto, longeque plus Tuo in his rebus judicio quam meo tributum velim. At characteres dicendi in unoquoque auctore dignoscere, perutile id mihi et necessarium omnino visum fuit. Nam qui apud Graecos Atticum sequebantur genus, vel Doricum; certis sane particulis et integris loquendi modis ab alterius dialecti cultoribus se distinguebant. Sic et Ciceronem, ingeniorum Principem, qui exprimendum sibi proposuerit, Hellenismos Nepotis, Curtii succinctos Euphemisinos, Taciti, Flori et Salustii sententias vel evitabit tantisper, vel in genium Ciceronianum convertet. Id vero tum demum perficiet recte, ubi particulas, connexionum et constructionum modos, omnes
Disciplinam inveniedi, appellat. Ethica vero et pathetica argumenta, qualium usus in formulis et blandimentis politicis maxime conspicitur, ex disciplinis ipsis et pathologia imprimis, quin et ex conversatione hominum et rerum usu proficisci intelligo. Quod enim Tibi argumentum insinuans, perspicuitatis causa, vocatur, id Graecis Rhetoribus
Sed redit in mentem jucundissima conversatio Tua, Excellentissime Vir, qua ita recreatum me fateor, ut, si qua mihi vovendi concedatur libertas, vel Tecum vivere perpetuo, vel propius saltem jungi exoptem. Quod dum mihi hactenus denegat divina providentia, audi, quaeso, quo pacto hoc mihi damnum cupiam resarciri. Taubenheimium accepimus, Consiliarium Saxoniae,
Lutheri dicta factaque singularia observarent, et tabulis suis consignata sibi redderent petenti. Quibus rebus factum, ut duo ingentia volumina conscripta fuerint; ex altero Commensalia prognata sunt; alterum longe praestantius, ut cimelium aliquod Familiae reservatum, sed ipsa temporum injuria obliteratum et suppressum est. Id. quod ex Pol. Lyseri literis Manuscript. didici, quem hac de re Matt. Dresserus prolixius informat. Eodem fere modo Galli hoc ipso anno protulerunt in lucem Perroniana, Sorberiana, Menagiana etc. quibus continentur Pensees Judicieuses, bons mots, rencontres agreables et observations curieuses Perronii, Sorberii, Menagii etc. nec diffiteor, plurimum recondicae doctrinae his libellis intextum esse. Quare simili exemplo WEISIANA ad posteritatem transmitti velim. Nam si verum mihi fateri liceat, vivum aliquod Chronicon seculi nostri es, quod abundantissimam rerum copiam et indicare nobis et expromere possit. Quae in Menagianis integris lecta mihi sunt, cujusmodi fuerant: La Transylvanie est pleine d' Arriens. Item: Groot en Flaman signifie Grand. Ce qui a fait dire a M. Vossius parlant de M. Grotius, qu'il etoit re et nomine magus: Quanquam ne talia quidem omittenda,
WEISIO
Praeceptore suo
Vota precesque facere nunquam desinet.
Ioh. Georg. Neumannus D.
Dolet Weisium nimis laboribus esso obrutum. De Oratione seculari a Weisio habita.
Vir Amplissime atque Excelletissime, Fautor aetatem mihi observande atque colende.
ETsi doleo maximopere, Te ob adversam corporis valetudinem, denegare mihi literas propria, quod ajunt, manu ex aratas; gaudeo tamen eo usque Te valere, ut non modo sanissimis sensibus adhuc abundes, sed et alieno calamo literas ad me, affectu et nitose prorsus eodem, perscribas. Saepe mihi solicitudinem et metum injecit illa concatenata laborum series, qua distringeris, ne ante diem Tibi fatum accelerares. Raro enim diuturna sunt, quae prae reliquis excellunt ingenia; hebetiora contra perdurant, aetatemque serunt. Deum itaque precor, cum aliud a Sacerdote auxilium expectari nequeat, ut novis Te viribus instruat, manuumque ac pedum restituat usum, quo et imminentis seculi gloriam virtute Tua illustrare queas! placuitautem secularis illa Festivitas, quam cum literata juventute celebrasti, ipsoque de termino seculi opinio cum nostra coincidit. Annum enim secularem agimus, post hinc, si Deus annuat, seculum auspicaturi. Recte tamen peraguntur
Witt. d. 10. Jan. CIC ICCC
T.
Omni studio et officio
J. G. Neumanni D.
Refert se vocatum fuisse Jenam ad subeundam Professionem Theologicam.
Excellentissime Vir, Domine ac Fautor singulariter mihi colende.
ANceps haereo, nec satis invenio, quo me vertam. Nam Ill. Lynckeri literis nomine Sereniss. Principum Jenam evocor ad capessendum locum secundum in Professione Theologica: additur promissio de Senioratu, si fata B. Bechmanni, qui octogenario jam major est, aliquando supergrediar volente Deo. Nihil autem est, quod Wittenberga me arceat, nec me destituit spes et hic aliquando Senioribus nostris succedendi, si Deus me superstitem esse velit. Interim urgent aliqui conscientiam, ut harmonia inter utramque Academiam resarciatur, jam olim aut fracta penitus aut lacessita vehementer. Est autem pro Ecclesiae salute quidvis periclitandum. Quare ut Tuo quoque sapientissimo Consilio me instruas in re ardua, maximopere rogo. Nondum respondi Patrono, cum mihi ipsi consulere satis haud queam. Vale cordatissime Vir, faveque ut soles, Tuo
Witt. d. 3. Dec. 1700.
J. G. Neumanno D.
Judicium de Comoediis. De Controversiis Syncretisticis.
Vir Excellentissime Amplissimeque, Domine ac Fautor summopere aestimande.
GAudeo ex animo, Te et valere, et instar Atlantis alicujus oneri ferundo parem esse. Quod enim Dramata iterum, cum dogmatica tum Moralia publice peregisti, negotium, mihi crede, exantlasti, et officio Tuo dignissimum, et studiosae juventuti quam maxime fructuosum. Certe, quod in Theologia nostra non sine rationibus propugnamus, praeclaro Tu exemplo confirmas, et turbam fanaticam, quae talia nauseat, velut aliud agendo confutas. Si enim B. Hunnium nostrum, quem Theologum vere Ciceronianum ob dicendi elegantiam vocarunt, non puduit, comoedias scribere; ecquis Tibi vitio vertat, aut potius non vendicet eam doctrinae partem, quae vel eloquentiae vel certe Poeseos circulo, ex Veterum sententia continetur. Nos hydra Syncretistica, quae nova Pietismi progenies est, fatigat: jam minis, jam blandimentis ad consilia de unienda utraque religione invitamur. At servet Deus nobis Ecclesiam, in qua vel ex hostium judicio salutem consequi licet. Aut enim nostra,
Celeberrime Vir, et cum Vener. Dn. Primario salve ac perpetim flore! Deus vos servet ex voto precibusque
Tui
Witteb. de 10. Nov. CIC ICCCIII.
J. G. Neumanni, D.
De Distinctione Philosophiae a Theologia Morali.
S. P.
Vir Nobilissime, ac Amplissime Domine ac Amice honoratissime.
EX quo Tuas postrid: Festi Michaelis ad me datas responsione debita impertire invitissimus sane distuli, ad Te pervenisse credo meum opusculum, cujus apud Cl. Thomasium aliquot folia vidisti, alia commodiori forma excusum, Ex eo spero Te de consilio meo circa moralem elaborandam scientiam pluscula cognovisse, plura vero et ni fallor suffectura cogniturum, ubi, ceu D. Spenerus Francofurto scribens, una cum Zunnero Bibliopola non infimo promisit, nundinis vernis Commentarius in Verulamii librum septimum prodibit in lucem. In eo
num ad Theologiam moralem pertineat haecce tractatio, proinde a Philosopho negligenda. Quamvis non hoc te video tantopere velle, quam a Theologo simul et hanc Philosophiae partem et Theologiae, tanquam fere concidentes conjunctim posse commodius breviusque expediri. Et fateor sane, illam a Te sententiam peringeniose proponi, sed in quam ego quo minus descendam una, non tam objectionibus a te resolutis commoveor, quam eo praecipue: quod, quo magis coincidunt disparata, eo illa sint discernenda magis sectanti accurationem studiosus. Itaque non puto perfunctorie nobis videndum, quid ratione comprehendi queat, quid vero sola revelatione cognosci, ut quantum hominis officia, Philosopho noscenda, differant ab officiis Christiani theologicis, aperte constet. Ne nunc dicam, eadem opera commode tractari non posse, quoniam adeo diversi sunt habitus, quorum altero per interpretationem S. Scrip. altero demonstrationes Ethicas officia definimus. Sane quantum expediat contra
de Philosophiae Moralis praecipuo Fructu. Adde quod a Theologo peccata demonstrata sibi agnoscens, tantum Christiani, a Philosopho etiam hominis adeo violatum officium agnoscens, poenitentiae causam habet ampliorem atque vel cum Ethnicis communem, adeoque vehementius erubescendum. Quod vero hucusque tamtum instar Lexici practicae philosophiae fuerit habita Ethica, nec aliter in Academiis edocta, id vero vitio nostro est factum maximo, nequecum modico juventutis et eidem inculcandae probitatis detrimento. Nam meliora potuisse praestari, quot non Stoicorum et Socraticorum exempla evincunt! Illi profecto nos pudefacient olim coram tribunali Dei, quod sua doctrina tot vitia correxerint moralia, tot virtutes nobis stupendas, qui sumus Christiani, suorum in animos introduxerint, ubi nos Aristotelicis definitionibus et divisionibus lactatos dimisimus. Neque vero parum interest
Hamb. 1676. d. 16. Dec.
Tuo Omni cultu et amore
Vincentio Placcio.
De utilitate atque necessitate studii moralis.
Vir Nobilissime et Amplissime, Domine et Amice honoratissime
TUis 29. Junii datis hucusque respondere distuli, nundinarum oportunitate usurus. Id quod male te interpretaturum haud esse confido, quandoquidem nihil in eis erat, quod morae periculum minaretur. Nec enim illa inter nos amica disceptatio tanta est, quin maxima ex parte nos consentire adhuc etiam in eo, de quo controvertimus, sinat. Quandoquidem ipse fateris, non alio nomine, quam ut viderem, quam varie judicari de re eadem possit, objectiones novas has te formasse, adeoque conversationis nostrae potius ansam, quam assensum quaesivisse meum. Et sane hunc si voluisses, primum et superioris Epistolae meae et cap. 1. tract. 3. §. 47. Commentarii mei Verulamiani rationes destruxisse oportuerat. Nam alioqui novas semper objectiones
ut sine Philosophia salvari homines possint, nedum sine Morali: Accidere tamen queat forte, ut aliquo casu etiam aliquis non possit: oborto nempe dubio nonnisi per philosophiam solvendo. Sed si vel hoc darem, nondum sequitur, Philosophiam moralem esse inutilem. Nec enim, quidquid absolute necessarium non est, inutile fuerit. Solet enim ad bene esse conducere. Neque vero quidquam fortassis aliud ab omni, adeoque morali quoque Philosophia, nobis debemus polliceri. Num Galenicis recte careant Chymici, quaestio est mihi longe obscurior priori, utpote non tam perito Medicinae utriusque, ut inde possim declarationem petere nostri dubii. Alterum simile popularius adeoque intelligibilius mihi, si applicem, illud quod modo respondi una declarabit. Videlicet necessariam haud esse simpliciter Moralem Philosophiam
Ignorantia causarum secundarum non tam vere dicitur fundamentum Religionis (ut vult Hobbesius) quam Atheisini etc. ego dixerim, notitia philosophiae Moralis non tam vere dicitur causa Libertinismi, quam adjumentum religionis suscipiendae. Ea enim detegit nobis necessitatem revelationis et signa, ceu toto de fructu Theologiae Moralis opere id demonstravi. Pro qua jure naturali nobis peccatoribus relicta sane malam Deo gratiam persolvemus, si eam negligere non modo, sed alios ab ejus cultura ceu perniciosa et ad Libertinismum ducente velimus dehortari, aut certe deterrere. Verum ultra, quam opua erat, forte apud Te non tantopere a me dissidentem ardor hujusce meditationis me provexit. Itaque claudo, de Sorbierio, enim ejusque Scepticismo adhuc
Hamb. 1677 d. 18. Sept.
Tuo
Fide antiqua et omni officio
Vincentio Placcio.
Multa bona et felicia de Weisio auguratur.
Vir Clarissime Praecellentissimeque, Amice honoratissime.
UTcharum Te semper habui, et magna de ingenio tuo Reip. literariae promisi: ita non potui non gaudere ex animo, postquam de fortuna. Tua rescivi. Quae tametsi nondum aequet illam spem, quam de Te concepi; gradus tamen videtur esse aliquis illius aliquando implendae. Certe ut de praesenti statu Tuo habeo, quod gratuler: ita longe majora in posterum auguror, et post albas illas rupes, ut ut vates esse desierim, Parnasso ipsi nostro Te destino. Nec deerit aut occasio, aut Patroni, qui, si quid humanitus hic fiat, Te translocent, et, quo invidia exclusit, loco reponant. Tu interim, quod adest, memento componere aequus, et sanctam Tui memoriam nos conservaturos esse plane Tibi persuade. De non accelerata scriptione non est quod Te excuses: cum et in me sit, quod arguere posses, si stricto mecum experiri jure velis. Noveram ego Te in Augusteo esse et Doctoris publici fungi munere, et ad scribendum tamen nondum animum componebam, nec de gratusatione
Tuae Claritati antiqua fide addictissimus
D. Frid. Rappolt. Prof. Publ
De fatis sinistris. De serto Saxoniae rutaceo.
Vir Nobilissime, Amplissime atque Clarissime, Fautor et Amice bonoratissime.
NOn est profecto, quod pro transmissis scriptiunculis grates agas singulares. Par pari referre studui: et nescio tamen, an semper sim assecuturus. Ego vero non minores Tibi ago habeoque pro lectissimis diatribis tuis, quarum una etiam honorificam mei continet memoriam. At enim quis ego sum, quod meam in Augusteo vestro famam vigere affirmes? Unde ne Tu, Vir Clarissime, aliique tui similes prius tribuant amori, quam res meretur ipsa. Certe qualescunque commentationes meae tanti non
Deus bonum virum in deliciis non habet, experitur, indurat. Credo et Tibi, vir Ampliss. non semper serenos illxisse soles. Tua vero mens ad Coelum erecta, ac melioris vitae cupida non potest non, si ad terrena respicere gestiat, per adversa ad summum bonum revocari. Verum id nunc non agimus, et elegantissimum problema tuum mihi aurem vellicat. At enim, ut verum fatear, nihil certi hac de re mihi constat. Lepidae, quam recenses, origini, quamque alias, ubi ubi nescio, legi, nequaquam habeo fidem. Si Lamberti Vanderburgii Historia Sabaudica esset ad manus, eundem ut consuleres, suasor essem. Ipse nec possideo, nec quemquam alium hic loci novi possessorem. Suggerunt adversaria Julianum Taboet de Republ. Sabau dica: sed albus, an ater sit nescio. Noli mirari tamen, quod satisfacere non liceat desiderio, cum ipse, quem maximi in his studiis aestimo, Spenerus in de Insignibus Saxonicis erudito Commentario non dubitet scribere; Mirari subit, qui factum, ut Serenissimi Duces
Sabaudiae ob originem, quam affectant, (argumenta vide, sed si verum fateri velis, valde infirma apud Samuelem Guichenon in Historia Geneal. Sabaud.) Witikindeam, sertum situd rutaceum suis inseruerint Symbolis: cum si maxime a magno illo Principe Saxoniae iilos descendere detur ipsis tamen parmula haec non competat. Idem de Montis ferratensibus et aliis, qui a Witikindo derivari amant, dictum esto. Benc interea observat Spenerus, a Witikindo nequaquam recte derivari fertum illud, etiamsi vel maxime Sabaudiae Duces ab eo trahant ortum. Nam communis fert sententia, ejusdem atrum, boni omnis ergo, in album com mutatum esse equum: qua de re aliquid monui in Bar dewicensi historia. Tetigi et ibidem Rutam Saxonicam. Sed tetegi; imo non sine cespiratione. Nam pro verbis: apparet, sertum ilud primo in Ascaniae Ducum inferioris Saxoniae fuisse familia, et ex hac cum dignitate Electorali transiisse in superioris Saxoniae insignia: rescribendum: apparet sertum istud primo in Ascaniae ducum inferioris ac superioris Saxoniae fuisse familia: et ex hac cum dignitate Electorali transiisse in superioris Saxoniae ex Marchionibus Misniae Wettinensis prosapiae oriundorum Ducum Electorumque insignia? quamvis in praesentem diem familia quoque Saxo-Lauenburgica sertum illud retinet. Vidi
Starckio, D. Starckii Superint. Freib. Filio: an vero etiam de originibus insignium Sabaudicorum dispiciat, ignoro. Neque enim in reculis meis haberi recordor. Haec inter varias occupationes in mentem venere: quae si non suerint ad palatum, Te voluntatem tamen meam aestimaturum confido. Si quaeris, quid agam, paucis dabo. Publice de Scriptoribus Historiae Germanicae in Programmate memoratis dissero. Privatim finita Electorum Germanici Imperii historia ac familiis Electoralibus omnibus, crastina historiam caterorum Ducum Germaniae novis ausibus aggrediar. Et hac ipsa quoque hebdomada exsolutus diatribis de comparanda librorum cognitione agam de veteribus latinae linguae Scriptoribus. Concinno etiam Dissertationem Epistolicam de antiquo statu Thuringiae: Sed negotii gravitas ac laborum aliorum multitudo lentius facit procedere negotium. Excuditur etiam Nucleus Historiae Germanicae. Tu vero et de tuis me certiorem feceris. Vale feliciter, et ama
T. Clar.
Scribebam raptim 22. Febr. 1675
addictum
C Sagittarium.
De Historicis Sabaudicis. De Historia Compendiaria Rerumpublicarum. De Insignibus Saxo-Lauenburgicis. De Spenero, de Hofmanno Historiographo.
Vir Nobilissime, Amplissime atque Excellentissime, Fautor et Amice singulariter honorande.
TUi in me affectus novum testem, (epistolam elegantem intelligo) cum singulari voluptate excepi: Sed denuo necessum habeo deprecari invidenda illa encomia. Quis ego sum, aut quae est in me facultas? Ac in posterum quidem abs ulla e jusmodi praefatione agemus nostram causam Areopagitas imitati. Nam quod Bosio, at quanto Viro! me volueris conferre, affectum quidem sapit eximium, sed profecto nimium. Publica voce id nuper detestata est oratio inauguralis, quam Tibi quoque memisisse puto. Ex Sabaudicis scriptoribus (ut ad studia nostra deveniamus) nemo mihi lectus. Lambertum tamen Vander burgium non esse contemnendum Conringianum de Finibus Imperii opus testatur. Quid veri falsive habeant orgines Sabaudicae, ostendam
Italiae Principum historia. Animus enim est totius orbis regna singula ac principatus quoque eo pertractare modo, quo nunc Germaniae regnum prodit. Scilicet Historiae Germaniae Nucleum, cui summa manus heri est imposita, ad Te mitto, ac ut pro candore tuo, at sine amore mei de eodem judices oro. Nec mea, quae jam tum deprehendi, nec typographi errata propter bibliopolae ad mercatum Francofurtensem festinantis crebrum impulsum sub calcem libelli licuit subjungere. Praelegam hunc publice, ac quae supra Conringium observavi, quaeque alias ad argumenti illustrationem pertinuerint, cum auditoribus communicabo. Unum illud doleo, quod, cum concinnarem opusculum, exemplo meo non adscripserim semper, quibus usus sim auctoribus. Majorem praevideo laborem, quem tamen libens meritoque suscipiam. Si Starckii Dissertatio in manus aliquando venit, coemes, quaeso, meo nomine. Nomen Starckianum diligo, etiamsi scriptio non aeque sit elaborata. Familia Marchionum Misniae non tam reliquit sertum rutaceum Lauenburgensibus, quam hi sponte sumserunt haec insignia. Nosti, Vir Praeclarissime, Lauenburgenses a Bernhardo, Alberti Ursi filio, indubitatas trahere origines. Si igitur is est, quia Friderico Caesare decore isto auctus, quidni illud servarent
Hofmannus a Secretis et Archivo Hanoverano Duci. Is vir rara pollet doctrina. Dieterichi Saxonicos Caesares credo Te habere. De Ottone I. nemo Te rectiora docuerit laudato Hofmanno, qui concinnat Magdeburgense Chronicon Reverendiss. Capitulum ei copiam fecit non modo inspiciendi, sed et curatius disponendi Archivum. Sine diplomatibus hic parum praestiteris. Quamprimum ad nos veneris, plura de eo exponam. Et certe gratus mihi tuus fuerit adventus. In Genealogicis, sed historicis conjunctis ipse laboro strenue: paratus tamen sum singula Tecum communicare. Innumeros prope jam deprehendi errores. Singulorum Regum, Ducum, Comitum Genealogiae separatim sunt tractandae, et ex Chronicis quidem Singularibus.
Scribeb. 15. Martii 1675.
T
C. Sagittarium.
In Dissertatione mea Epistolica a de antiquo Thuringia statu sub indigenis, Francorum Germaniae que Regibus ut et Ducibus, Comitibur, Marchionibus et tuum quoque videbis nomen
Narrat, se olim poesi operam dedisse. De Carolo M. a Weisio descripto. De Danckwerthi topographia Holsatiae De Sarckmasianis Judiciis.
Vir Amplissime, atque Excellentissime, Fautor et Amice aestimatissime
QUidni et tuae mihi gratissimae? Amo et Te et tua: imo vero diligo. Quapropter ut occasione commoda me bees integro, cujus partem accepi, germanico scripto, enixe rogo. Et germanicae Poeseos sum Studiosus, et scripsi quondam Versiculor. Natura, ceu reor, aderat: at quod Poetarum lectio aliaque deessent praesidia, non evolavi altius. Tentabo tamen alias, praecipue
Paulus Gerhardus, Concionator (ni fallor) Berolinensis elegantissimum confecit canticum, sic exordiens: narrabo Magnificum Schuzium me amare laetor. Saluta, quaeso, Virum, ac ipsi porro me commenda. Si proximis nundinis Lipsiam pronficiscendum, et Te et hunc Patronum invisam. Prius tamen Te complecti desidero. Carolum tuum ex merito laudavi, quem utinam exciperent sequentes, ac imprimis Otto Caesar. Si quid prodesse potero, promtissimum me deprehendes: nec pigrabor quicquid librorum flagitaveris transmittere; etiam ex publica Bibliotheca. Orationes tuae mirifice mihi placent. Fac, quaeso, ut habeamus tandem justum in his systema. Quam insideant nonnulli Archivis ut auro gryphes, probe mihi perspectum. Sed res non caret tamen periculis. Caspar Danckwerth et alius nonnemo Holsatiam tabulis Chorographicis exacte illustrarunt. Hoc libro abusi milites descriptionem agrorum
De Sarckmasio non ita male judicas. AEstimo tamen Virum ad magna natum factumque. Abesset modo arrogantia aliorumque contemtus. Scribere ad eum nondum volui, ne vel ex eo aucuparetur gloriolam. Pruritum insectandi Heroes eruditi orbis detestor, acquamdiu vita erit, detestabor. Nuper etiam in nostra Academia novellus Juris doctorandus Salmasium indignissime tractavit. Profecto in eo non fuit civilissimus: quod elogii a Professorum uno, quem inflammasse reor conatus, meruit. Non ita pridem Erfurti decessic Suecus Juvenis, cui nomen Gardaeo. Is apud Sarckmasium intimae admissionis alteram Judiciorum partem ineditam mihi ostendit. Doleo me tum non descripsisse. Quod acute multa viderit, certum: at pessimus is scribendi modus. Habeo programma Wittebergense Sarckmasianis infestum. Vidi et latinissimas in miseriis ad Deum preces, sincerae pietatis indices. AEstum autem Boeclerianum (latet is sub persona Nasturtii) ut verum fatear, risi. Conringius longe melius: qui si de Wasmuthio se ita vindicasset, non tam sinistre res cecidisset. Anhaltinum scriptum mitto
Seribebam 7 Apr. 1675.
T.
Casp. Sagittarium, P.
P. S.
Praesentium lator, Joh. Georgi, Gardelingiensis, Juvenis ad solidam eruditionem adspirans hactenus mihi fuit in deliciis, ac inposterum et absens erit. Hunc, si per occupationes licuerit, ut benivole admittas, oro.
Commendatio Dn. Krebsii. Plagium Oldenburgeri. Scriptores Historiae Lusaticae.
Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor et Amice Honoratisime.
VAriis Curis et occupationibus implicito nihil ad scribendum fuit ocii: quod ut vertas bene, humaniter oro. Nunc cum Adjunctus Facult. Philosoph. Dn. Joh. Frid. Krebsius Te quoque per hoc iter invisere decrevit, sine meis literis veniret, nolui. Deprehendes in eo rariorem et vere exquisitam eruditionem, cujus in Epistola de Statu Thuringiae non reformidavi mentionem facere. Oblata ipsi nuper est sparta honorifica in Gymnasio Coenobii Heilsbronnensis sub ditione Brandenb. Marchionum,
Conringius Oldenburgero vehementer est infensus ob editionem Dissertationum de Rebusp. Per Schilterum Consiliarium me interprete persecit, ut hic proscriberetur venditio. Sed jam avolarunt exempla pleraque. Cum isto, quem nosti, intimiorem contrahere amicitiam mihi non est animus. Et licet non sim avarus, quae tamen spes
Jenae 7. Julii 1675
Tuo
Sagittario
P. S.
Nuncia quaeso quinam Autores in Historia Lusatica legendi. Leuberi MS. de 4 ta Monarchia in hac causa laudat Eilenb. sed Manuscriptum.
De Nonnullis Dissertationibus a Weisio editis. Salutem et Amorem!
Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor et Amice honoratissime
EGo vero miror ultimas meas Tibi non esse traditas; imo indignor quoque. Nam nonnulla habebantur in iis, quae nollem legi ab aliis. Nisi fallor, etiam mearum Disputatiuncularum aliquid addideram. Quod si igitur epistola non reddetur postliminio, scribe an Tyrannum meum acceperis. Sin minus, mittam proxime. Disp. tua de Existimatione Imperantium placet variis nominibus. Sebastianus Caesar Menesis nunquam mihi visus, an quantivis precii sit Scriptor, aveo scire. Et quis est, qui sub Lucilli Philalthaei latet nomine? Hunc enim itidem a Te laudatum reperio. Sed etiam quid in Idea statistices pertractes, nisi grave, velim me edoceas. Habeo alias summi Viri J. H. Boecleri de Ratione Status breve, sed politum MS. Dissertationem tuam de fortuna Politica, quaeso, item mecum communices. Mitto jam de Oraculo Delphico Exercitationem, non tamen a me, sed Respondente confectam. Goslariam quoque brevi mittam. Ita vale, et quod facis, ama
T. Vir Amplissime Excellentissimeque
Scribeb. Jenae 21. Octobr. 1675.
addictum
Casp. Sagittarium.
P. S.
Inaudivi, Te Auctorem esse Germanici libelli, cui titulus:
De Scriptis Weisii jocosis. De nova Uxore Sagittarii.
Vir Clarissime meique amantissime.
DIci profecto non potest, quantum me exhilaraverit Politci Nascheri (sic liceat theutonisare) continuatio. Quamvis illum mihi non miseris, statim tamen ex bibliopola quaesitum avide perlegi. Rectissime utique fecisti, qui hoc libello plane declinasti quasi a Te confecti Politici Simii invidiam. Emanavit quidem, fateor, certe apud nostrates, non alium, quam Riemerum libelli auctorem esse: quem et propterea damnare voluit Synedrium Weissenfelsanum, sed per novum Serenissimi Augusti decretum omisit. Argumentum non improbo, sed scurrilia, sed propudiosa lepidis, ridiculis mixta. Annon ergo vel vitam vel doctrinam simiolorum fucatam potuisset perstringere, nisi effusa variarum libidinum scena,
Schneiderum, qui nuper in fraterna domo Salfeldi abiit ad plures. Caeterum pro variis in Gymnasio vestro conscriptis et transmissis ad me diatribis decentes ago gratias, relaturus, quamprimum fuerit occasio sine mea tuaque impensa fasciculum mittere. Proximis id praetermisi nundinis partim ob occupationes varias, partim itinere Salfeldensi impeditus. Eo mecum concessit Uxor, quae per divinam gratiam ex gravi morbo eluctata, nondum quidem plane, magnam tamen partem convaluit. Singularem mihi feceris gratiam, si carmine hanc fortunam mihi fueris gratulatus Accipe morbi historiam. Nunc mea, virgo quondam juvencula Cumeri Acad. Secretarii Filia privigna ordinarii Ungebaueri, Hofmanno nupsit Sonder shusano Pastori, juveni itidem, sed mirae pietatis, probitatis, nec vulgaris doctrinae. Postquam annos aliquot vixere concordes, conflagravit Sondershusa, et in ea fere quicquid contulerant Neonymphi, quicquid per matrimonium collegerant, cum in aliena habitasset domo, ipsa multum reluctante nova construitur, sed mox venditur nova domus non sine juctura. Vexatus praesertim ab Antistibus Viri innocentiam limis oculis intuentibus
De Dissertatione, quam de Lusatia habuerat: De editione Manlii.
Salutem et Amorem.
Amplissime, Excellentissimeque Vir, Fautor et Amice singulariter honorande.
NOn fallet Te Lusatia, si meae aliquid tribueris industriae. Neque tamen id ebuccinare meum est. Et cur facerem? Lineamenta sunt, et levidensia operis majoris. Manlium scilicet edam una cum observationibus meis, ut et lectissimum diplomatum Doberlugensium Codicem. Spes est de impetrando Manlio, utinam non falax! Quod si alia conatus promoventia dederis, aut per Te dabuntur, publice, ut aequum est, depraedicabo. Mandavia mihi penitus ignotus. Nescio an et Dn. Respondenti. Flumina Lusatiae nunquam nisi per transennam mapparum inspexi. Altera, si quae erit, editio, aut is, quem dixi, labor restituet rem, et dispunget alia. De debito Saxonico recte me docuisti. Cur enim nollem a te talium intelligentissimo doceri? Grates ago hoc nomine singulares, ac ut porro de aliis me erudias, magnopere oro. Mihi longe alia mens ac superciliosis illis, qui omnia
Oratorem politicum, ac quicquid seriorum edideris, studiose commendabo meis. Placent tamen et jocosa tua, plerumque innocentia: et si quid forte excidit, personas, quibus tribuis haec talia, cogito. Schuzius vester non rescribit: quod facile fero, imo libentissime. Interim quia et is cum doctis quaerit et habet literarium Commercium, Nollem vos amplius tantopere disjunctos. Depone temporum pristinorum sensum, ac cogita, et hanc forte viam, utut asperam ac salebrosam ad altiora esse datam. Weissenfelsa Te non habebit diu: Et si mihi velper obitum, vel per aliam vocationem abeundum, non viderem Te digniorem successorem. At nisi Gothana Aula, quae peculiari nexu Historicae Professioni me adstrinxit, media invenerit, in hac statione manendum: quod non puto fore, ut me poeniteat. Pecuniam multum non quaero, Gratia Dei est, bonae juventutis
Mitte vadere sicut vadit, quia vult vadere, sicut vadit. Praesens annus et sequentes plurimi felices Tibi eant ac beati. Id quod ex animo precatur
Ienae d. 7. Ianuar. 1676.
Tuus
C. Sagittarius.
P. S.
De causa Thomasiana alias scribam. Hundeshagius noster, sed in eo non noster, lites serit, sed suo in commodo. Utinam mea ad Thomasium legeres!
De suis itineribus. De historia Comitum antiquorum.
Amplissime, Excellentissime que Vir, Fautor et Amice honoratissime.
IMo vero nunc certo polliceor adventum. At quia de itinere tuo in patriam aliquando
A Sereniss. Duce Luneburg. Patriae meae Patre commendatitias per illustrem Dn. Cancellarium humillime expetam ad Generales Status foederati Belgii pro liberiori Bibliothecarum aditu. A Sereniss. Electore Saxoniae commendatitias ad Regem Daniae flagitabo. Quae de Westerburgensi Domino in Comitiis Moguntinis Secuta III. sub Alex. Severo ex Genealogia Comitum Leiningensium afferuntur, imposturas sapiunt. Crede mihi, qui in Comitum Historia ultra Francorum tempora progrediuntur, non possunt non et fallere et falli insigniter. In historia Carolingica talium terminus esto. Atque o utinam is semper immotus, et non in proximioribus acquiescendum! Nescio quid monstri alant homines, qui, ultra quam permittit verum, volunt sapere. Quamobrem tuto abstinebis ab his gerris, a quibus tantum abest ut gloria accrescat
Scrib. Jenae 8. Mart. 1676.
Tuum
C. Sagittarium.
De effectu epistolae Antischoenmannianae, quam scripserat Sagittarius.
Amice honoratissime.
PRo voto amicissimo grates Tibi debeo singulares. Qui me nuper vexavit morbus, brevi est discussus, atque idem tibi cum Catarrho contingat, opto. Viennam scribet, qui apud nos degit Dn. Leopoldi, Illustriss. Comiti Montecuculi a secretis quem fuisse ferunt. Prima tuarum inscriptionum placent, ac sequentia exspecto avide. Epistola mea Antischonmanniana Erfurti mira coepit agere. Nam et Brosemanniana vidua nunc alii ex Evangelicis nupta verbis pag. 629. inducta repudiavit Papismum: et nobilis quaedam monialis, Martha Elisabetha Ritterin de Rosenberg, quod clanculum libellum meum legerat, ad Superiores delata, praecipitem se ex lecto Coenobii in plateam dedit, ac evasit incolumis. Ipse Schonemannus Senior, ex quo reddita ei epistola, visus est subtristior; quod aliqui
Scrib. 16. Jan. 1678 Relationem Lipsiensiesem legi, quam tamen occasione commoda mittes.
Tuum
Sagittarium.
De metu contagionis in Academia Jenensi. De Catalogo Bibliothecae Bosianae. Refert se elaborasse Harmoniam Passionis Christi.
Vir Amplissime atque Clarissime, Compater ac Amice honoratissime.
NOli, si me amas, rigidus esse accusator silentii mei. Ipse ego me accuso graviter, quod tamdiu mei negligens fuerim officii. At enim simul in mentem revoca temporum illorum difficultatem, quae partim a scribendo me revocarunt, partim intercluserunt vias, quibus literae ad Te erant perferendae. Nam suavissima Uxor mea nondum convaluit, ac cum impensis magnis usa Thermis Carolinisme praesente, nunc novum eo instituit iter, ex quo pridie sum reversus, qui Schlenvvitzium (sic Schlaizam scribunt veteres) eandem comitabar. Exeunte quoque anno proximo ita diffluxit Academia nostra ob timorem contagionis, ut
Historia Magdeburgica, quam sub auspiciis meis confecit peregregius Juris et omnium bonarum artium Studiosus Paulus Lentzius, Stendaliensis Marchicus. Is impense a me diligitur ob laudatas virtutes, ac porro ob modestiam et probitatem singularem. Vale cum dulcissima
Scrib. II Aug. 1681.
Tuus
C. Sagittarius.
Vir Nobilissime atque Amplissime, Fautor, Amice atque Compater honoratissime.
IN Historia Magdeburgensi reperio, Dietericum Alberti degeneris filium Friderici Admorsi fratrem Burchardo Archiepiscopo resignasse Marchiam Lusaticam, ac id etiam suo consensu firmasse fratrem. Ne de eo dubitemus, certa faciunt diplomata, quorum apographa possideo. Quia tamen ex bulla quadam Pontificia addisco, litem hoc nomine motam fuisse Archiepiscopo, mallem scire, per quem id factum: item, quae fortuna fuerit Lusatiae sub archiepiscopis aliquot Magdeb. usque ad Albertum a Sternberg, qui Carolo IV. vendidit Lusatiam. Quaeso Te, si quid certi hac de re habes, mecum communicato brevi, ac publice profitebor, per quem profecerim. Quid si etiam in patria habueris amicos harum rerum gnaros, ut illorum quoque sententiam exquiras,
De notitia Balbini comparata. De Inimicis Historicorum.
Vir Amplissime, Compater honoratissime.
QUod amicitiam Balbini, ejusque scripta mihi paraveris, gratissima agnosco mente, proque eo multum tibi me debere fateor. Ego vero hoc tempore eidem non respondeo, sed ut scripta illa, quae ipsi placere putaveris, Pragam mittas, oro. Significare eidem poteris, prius a me fasciculum ad Te fuisse missum, quam mihi reddita ejus sit epistola. Quae mihi aperuisti de more scribendi recipiendique aliorum literas apud Jesuitas recepto, non plane mihi fuerunt ignota. De Patre Ministro tamen nondum aliquid inaudiveram. Interea ex scriptis Balbinianis, et, nisi fallor, ex praefatione Epitomes Historiae Bojemicae didici, magna ipsum laborare invidia, ac plures ante scriptorum suorum editionem remoras ei injectas. Quod factum quantopere premat incrementa studii historici, ipse quoque didici. Ex quo tamen videre mei in aulis adversarii,
Lipsiae in aedibus Becksteinianis Pleissenburgo vicinis 16. Maji Anno 1685.
T.
Sagittarius.
De Knorrii Itinerario Turcico. Judicium de Arnoldo Norimbergensi.
Salutem et Amorem!
Vir Nobilissime atque Amplissime, Amice aestimatissime.
ECce ad Te venit Knorrius meus de Itinerario Turcico fratris coram Tecum acturus. Si laboris praemium in praesenti constituere non placet, per literas ea de re mecum poteris agere. Knorrianae familiae decus nemo melius illustrabit meo Weisio. Auctor itinerarii centurionem egit tormentis praefectum et Comiti a Montecucoli fuit in deliciis, qui eundem LEOPOLDO CAESARI commendavit. Pater Knorrius Osterrodanae Cancellariae praefectus ante triennium excessit vita, cui rogatu filiorum, ac imprimis ejus, qui nunc Superintendentem Osterrodanum agit, scripsi epitaphium. Si paulo disertius exposueris sententiam de quibusdam libris ad Inscriptiones pertinentibus, agam cum Bibliothecario, ut inquirat. Sed vereor ne nimis sis accuratus. Est aliquid prodire tenus. Et quia nosti desiderari tua, serva aliquid secundis curis. Arnoldus Norimbergensis incognoscendis rarioribus libris vix per Germaniam habuerit parem. Epistolam meam Anti-Jesuiticam mirari nonnullos,
Scribebam 24. Decembr. 1677.
T.
C. Sagittarius P. P.
Lorberus meus pro commodato libro singulares agit gratiar.
Controversiae ob lectionem in Historiam Ecclesiasticam.
Vir Praenobilissime atque Amplisime, Amice et Compater singulariter colende.
Adie XXV. Martii iterum egi Jenae, clementissime dimissius a Serenissimo Saxoniae Duce Alberto, qui me multis magnisque ornavit gratiis, cum contra me persequerentur Vinarienses aliquot Ministri, qui jam etiam per divinam gratiam resipuerunt, de causae meae Sulpitianae bonitate plusquam
T. Nobiliss. Amplitud.
d. 29. Julii 1693.
observantiss.
C Sagittarium.
Dolet, sibi interdictas fuisse praelectiones in Sulpitii Historiam.
Nobilissine, Amplissimeque Vir.
Fautor, Amice atque Compater plurimum colende.
PRofecto erubesco, quoties cogito, quod tamdiu nihil ad Te literarum dedi. Mihi tamen etiam credas velim, rarius diem praeterlapsum, quo non tua mihi succurrerit
T. Amplitud.
Scribebam Ienae d. 6. Oct. 1690.
Observantiss.
Sagittarium.
De Historicis Academiarum. De Codice Diplomatico Doberlugensi.
Vir Nobilissime atque Amplissime, Fautor et Amice singulariter colende, atque Compater item honoratissime.
MUltum Tibi debeo pro navata in impetrando Pessinae Marte Moravico opere. Si gemino precio etiam alii libri venduntur Pragae, plures Historicos in Bohemia impressos volupe esset redimere. Quod si igitur Catalogos bibliopolarum Pragensium vel typis impressos, vel MS. liceret nancisci, (de quo forte Te certiorem faciet Balbinus) enotarem aliquos cum tempore coemendos. Caeterum quia Martis Moravici prima tantum pars prodiit, quae de altera spes sit, scire desidero; itemque annon gloriam Pragensis Academiae recusuri sint Pragenses. Conquiro enim libros Historiam Academiarum illustrantes, utpote qui multam lucem foenerentur historiae universae literariae, in qua jam a pluribus annis desudo. De Lusatia Magdeburgensi Archidioecesi olim adscripta CI. Balbino nihil constare video: an igitur Dresda (quo profecturus sum a festo Paschatos) quaedam sit suppeditatura, docebit dies. Multa dedit Meibomius privilegia Magdeburgensia, fateor: sed si vixerit Balbinus, longe plura in Magdeb meis videbit. In
T.
Sagittarium.
Scribeb. 10. die Febr. quo humabitur Joh. Philippi Slevoigtii Juris et Moral. Prof. Uxor juvencula, eademque optima, et, quod caput est, Parentum et Avi superstitum unica filia et neptis. Incredibilis ergo hic luctus ac squalor est, qui me quoque afficit, utpote qui has nuptias unice conciliaveram; sic sunt humana.
Judicium de Weisio.
Excellentissime Vir, Domine Colendissime.
QUem Te admisserum esse benevole recepisti, in domum convictumque, in fidem ac disciplinam Tuam traditus, tandem aliquando se sistit, Wilhelmus Leiserus, bonae spei adolescens. In quo formando si tantum curae adhibueris, quanta est expectatio nostra; non solum grati erimus, sed etiam nihil intermittemus, quod ad amplificandum Celebritatem Nominis Tui pertinere videbitur. Equidem laudes nostras jamdudum supergressa est virtus, ac eruditio Tua, nec ad Te multum libet de Te dicere. Hoc autem memini me dixisse saepius ad Commensales meos, reipublicae literariae plus esse in Te praesidii, quam in aliquot Professoribus Academicis. Adeo mihi probas instituta atque consilia Tua, ut Te non modo observem ac diligam, verum etiam a pluribus annis admirer. Nec certe mei erga Te amoris impetus est, qui ratione careat. Recte didici aestimare studia, in quibus excellis, optime Weisi etc. Deus Te servet publico bono, laboresque Tuos feliciter secundet! Dab. Wittebergae, d. 16. Octobr. 1691.
Tuus, Excellentissime Vir
animo, officio, ac cultu
Michael Waltherus, D.
Judicium de Biographiis eruditorum.
Vir Amplissime et Celeberrime, Domine atque Fautor devenerande!
ACcipio hodie literas Tuas, ac protinus adillas respondeo. Ita enim officium jubet et gratus in Te animus. Hactenus ingeni Tui flumen, nunc et bonos adjuvandi promtitudinem admiratus sum. Utroque nomine eruditos valde Tibi obstringis, ac me imprimis virtutum Tuarum Cultorem facis prorsus singularem. Gratissima quoque fuere, quae misisti, schediasmata vere aurea. Hinc mea sordent omnia, quoties vel leviter Tua lego limata atque polita peregregie. Non sum, Vir Magne, ad blanditias natus, nec ulli palpum obtrudere soleo. Vera utique sunt, quae in prioribus meis de Te paucis retuli, siquidem longe meliora indies promereris elogia: At, quoniam ita Tibi placet, de divite penu Tuo imposterum tacebo, menteque ea duntaxat, quae larga in Te contulit manu Deus, munera admirabor. Et licet omnia mihi fuerint accepta, nihil tamen, de quo magis laetor, quam quod candidum de memoriis meis judicium exposueris. Putat nempe non nemo, minorum gentium eruditos misceri
Ampliss. Nominis Tui.
observantissimus
M. Herm. Witte
Literae ad Weisium, cum munere scholastico se abdicasset mortique vicinus esset, scriptae a Dn. Neumanno.
VIRO De re literaria et bono juventutis immortaliter merito.
DN. CHRISTIANO WEISIO, suo quondam Praeceptori ac Hospiti ad cineres usque aeternumque colendo.
S. P. D. JO. GEORG. NEUMANNUS. D.
PErtristi ad me nuncio perlatum est, Te viribus fractum decumbere penitus, vitaeque pertaesum abdicasse Te munere Tuo et, rebus adeo humanis quasi valere jussis beatam